Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum quaelibet actio hominis infidelis sit peccatum
CIRCA quadragesimam primam distinctionem secundi senten. Quaeritur. Vtrum quaelibet actio hominis infidelis sit peccatum
Et arguitur quod sic, fides intentionem dirigit, sed nullum bonum est quod non est ex intentione recta: ergo in infidelibus nulla actio potest esse bona.
In oppositum arguitur sic. Quia Cornelio adhuc existente infideli dictum est quod acceptae erant peoelemospnae eius: ergo non omnis actio infidelis est peccatum, sed aliqua est bona.
I hac quaestione sunt tres articuli. Iu primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit talis conclusio: Non omnis actio hominis infidelis est peccatum nec culpa. Hanc ponit Sanctus Thomas secunda secundae. q. 10. ar. 4. Vbi sic dicit. Peccatum mortale tollit gratiam gratum facientem, non autem totaliter corrumpit bonum naturae. Vnde cum infidelitas sit peccatum mortale, infideles quidem gratia carent, remanet tamen in eis aliquod bonum naturae. Vnde manifestum est quod infideles non possunt operari opera bona quae sunt ex gratia scilicet opera meritoria, tamen opera bona ad quae sufficit bonum naturae operari possunt. Vnde non oportet quod in omni opere suo peccent, sed quandocunque operantur aliquod opus ex infidelitate, tunc peccant. Sicut enim habens fidem potest aliquod peccatum commitere in actu quem non refert ad fidei finem, venialiter vel mortaliter peccando, ita etiam infidelis potest aliquem actum bonum facere in eo quod non refert ad infidelitatis finem. Haec ille.
Item secundo sen. dist. 41. q.. ar. 2. sic dicit. Sicut in rebus naturalibus vna perfectio alteri supradditur, sic vt quaedam res habeat vnam illarum, & quaedam duas, & sic deinceps, ita etiam in moralibus contingit in actu considerare aliquam perfectionem alij super additam, ex quarum vnaquaque actus dicitur bonus. Et si aliqua illarum persectiorum desit, deerit bonitas quae est secundum perfe. ctionem illam. Verbi gratia. Omnis actus inquantum actus est habet quandam bonitatem essentialem secundum quod omne ens bonum est. Sed in aliquibus actibus superadditur quaedam bonitas ex proportione actus ad debitum obiectum, & secundum hoc dicitur actus bonus ex genere, & vlterius ex debita commensuratione circunstantiarum, dicetur bonus ex circunstantia, & sic deinceps quousque perueniatur ad vltimam bonitatem, cuius actus humanus est susceptiuus, quae est ex ordine ad finem vltimum. per habitum gratiae vel charitatis. Et ideo actus illorum quia gratiam vel charitatem non habent hoc modo bonus esse non potest. Et haec est bonitas secundum quam actus meritorius dicitur. Sed subtracto posteriori nihil ominus remanet prius vt dicitur in lib. de causis. Vnde quauis ab infidelium actibus subtrahatur ista bonitas secundum quam actus meritorius dicitur, remanet tamen alia bonitas vel virtutis politicae vel ex circunstantia vel ex genere. Et ideo non oportet quod omnis actus corum sit malus, sed solum quod sit dcficientis bonitatis. Sicut equus quamuis deficiat rationalitate quam habet homo non tamen ideo maius est, sed tamen habet bonitatem deficientem a bonitate hominis. Haec ille.
Ex quibus potest formari tali ratio. Illud quod non tollit nec impedit principia sufficientia ad producendum actum moraliter bonum, non tolli actum bonum vel potest stare cum actu bono, sed infidelitas non tollit ab homine principia productiua actus boni moraliter nec totaliter ea ligat aut impedit, igitur &c.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguit contra praedicta. Vnde Gregorius de ariminto nititur probare quod nullus actus hominium simpliciter infideiium est bonus moraliter. Dico autem inquit simpliciter infidelium ad excludendum scismaticos & haereticos & cathecuminus qui aliquo modo credunt, & aliquali fide cognoscunt Deum. Arguit igitur primo. Nullis talis actus sit ex dilectione Dei autem propter Deum vltimate cum ipsinon cognoscant ipsum esse propter se diligendum, & caetera propter ipsum, igitur nnllns fit intentione recta, ac per hoc nec virtuose seu bene moraliter. Haec ratio quasi tota ponitur ad Augustinus super Salmum. 67. d. ea quippe sola bona opera dicenda sunt quae fiunt per dilectionem Dei. Hoc autem necesse est vt antecedat fides. Vt in ista non ab istis incipiat illa, quoniam nullus operatur per dilectionem Dei nisi prius credat in Deum.
Item super Salm. 31. Nemo inquit computet bona sua ante fidem. Vbi fides non erat, bonum opus non erat, bonum enim opus intentio facit, intentionem dirigit fides. Secundo, quia si actus infidelium essent vere virtuosi, vtique in eis essent verae virtutes. Nam ex virtuosis actibus virtutum habitus generantur, sed consequens est falsum secundum intentionem beati Augustini quarto contra Iulianum vbi per multa capitula probat oppositum. In ciuitate Dei etiam libu. 5. cap. 16. dicit quod constare debet inter nos veraciter pios neminem sine vera pietate. 1. sine veri Dei cultu veram posse habere virtutem Et libro 9. ca. 4. dicit quod verae virtutes nisi eis quibus vera pietas inest, inesse non possunt. In super in libro de continenia circa finem ait. Nunquam enim continentiam quam munus Dei verissime dicimus dicturi sumus esse peccatum, absit a nostris cordibus tam detestada dementia. Beatus autem Apostolus ait. Omne quod non est ex fide peccatum est. Qui ergo fidem non habet, nec continentia nominanda est. Et sicut de continentia specialiter ita de qualibet virtute morali potest generaliter probari.
Tertio quia in libro de vera innocentia Omnis inquit infidelium vita peccatum est, & nihil est bonum sine summo bono. Vbi enim de est agnitio aeternae, & incommutabilis veritatis falsa virtus est etiam in optimis moribus idest qui optimi videntur.
Quarto quia cum Augustinus in libus de ordine huius oppositum aliqualiter innuisset postea in primo retractationum cap. 3. illud reuocans ait. Displicet mihi quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis lucae fulsisse.
Quinto quia Beda contra Iulianum cap. 23. dicit Augustinus sequens. Constat quod quicunque philosophorum Christum Dei virtutem & Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem sicut neque veram sapientiam habere vlla ratione potuerunt.
Sexto quia Linconiensis in suo sermone de aduentu qui incipit. Eerunt signa in sole, &c. ait sic. In doctrina quoque morali philosophorum & in conuersatioue multorum gentilium, vt Scipionum & Africanorum videbantur lucere huiusmodi splendidae stellae virtutum, sed nunc vere manifestum est quod sine fide Christi nulla est vera virtus non alicuius doctrina seu conuersatione. Et hoc ipsum dicit sensisse Augustinus in suo Enche. in cap. 37. Vbi tractans de quatuor virtutibus cardinalibus, & quaerens an Cato & Scipiones virtutes habuerunt, ait sic. Concedimus cum Augustinus quod sine fide Cristi Iesu nullus vnquam habuit aut habere potuit veram virtutem. Et probat immediate sic. Non enim potest esse amor ordinatus vbi contenitur aut non amatur quod maxime amandum est. Cum vero non amatur nisi quod scitur aut creditur, patet quod qui nescit, aut non credit dominum Iesum Christum non amat aut contennit, quod maxime amandum est, quapropter in tali non est virtus. Quod etiam probat Augustinus talibus argumentis sic. d. Absit vt in aliquo sit vera virtus, nisi sit iustus. Ex quibus patet propositum, quoniam si sine fide Iesu Christi non potest esse amor ordinatus, vt ipse vult, igitur nec actus moraliter bonus quoniam omnis actus virtuosus est amor ordinatus, vel ipsum necessario supponens.
Septimo. Nullus infidelis potest actu vel habitu diligere Deus propter se idest propter ipsum Deum, igitur non potest habere aliquem actum moralem non culpabilem. Antecedens patet per Auguius libro quinto, contra Iulianum cap. vbi sic ait. Quando Deo donante ex vera viuitur fide ipse Deus adest & menti illuminandae, & concupiscentiae superandae, & molestiae perferendae. Hoc enim totum recte sit quando sit propter ipsum. 1. quando gratis amatur ipse, qualis amor nobis esse non potest nisi ex ipso. Ecce hic habetur quod amor quo Deus gratis amatur, qui vtique ille est tantum, quo Deus diligitur propter se, non potest esse in nobis nisi fit ab ipso, & cum fide. Consequentia etiam patet ex eadem auctoritate Augustinus Per illam enim expositionem. 1. quando gratis amatur datur intelligi, quod tunc tantum aliquid sit propter Deum, quando gratis amatut Deus. 1 propter seipsum. Patet etiam ratione, quoniam aliquid diligi propter Deum non est aliud quam diligi, quia diligitur Deus. Sic igitur aliquem velle vel agere aliquid propter Deum vltimate est ipsum illud velle, quia diligit Deum propter se, ergo si quis Deum diligit non propter se, nihil agit vel vult vltimare propter Deum. con sequentia etiam secunda probatur ex eadem auctoritate, si vadatur ad mentem Augutinus in eo quod ait. Hoc totum recte sit &c. Vbi non est dubium eum intendere quod tunc solum recte sit quando fit propter Deum. Patet etiam ratione, quoniam nullus actus moralis non ordinatus in Deum finaliter, seu non factus propter Deum, est factus propter illud. propter quod debet fieri, & per consequens vituperabilis & culpabilis esse censetur. Assumptum probatur per Augustinum in libro de moribus ecclesiae ca. 8. Vbi a proposit o inquirit, quis debet esse finis omnium actuum nostrorum d. Vudiamus quem finem bonorum nobis Christus praescribat, nec est dubium quin is erit finis, quo nos summo amore tendere iubet. Diliges inquit dominum Deum tuum &c. Et subdit. Eo est omnino tendendum. ad id consilia nostra referenda, bonorum summum nobis Deus est, neque infra nobis remanendum est, neque vltra quaerendum alterum nisi periculosum, alterum nullum est.
Item 15. c. Non arbitror cum de moribus & vita sit quomodo amplius esse requirendum quid sit summum hominis bonum, quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit, & ratione quantum valuimus, & ea quae rationi nostrae antecellit auctoritate diuin a nihil aliud quam ipsum Deum. Haec est ratio eius contra Iulianum libro quarto c. 11. Moueris itaque non officijs, sed finibus, a vicijs discernendas esse virtutes. Officium autem est quod faciendum est. Cum itaque aliquid facit homo vbi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet peccare conuincitur. Et consequenter ostendens quis debet esse finis actuum nostrorum. Absit (inquit) vt verae virtutes alicuiseruiant nisi illi cui dicitur. Domine Deus virtutum conuerte nos. Proinde virtutes quae in carnalibus delectationibus vel quibuscunque commodis & emolumentis temperalibus seruiunt, verae prorsus esse non possunt. Quae autem nulli rei seruire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quid pe virtutes Deo seruiunt in angelis. a quo donantur hominibus & angelis. Quicquid autem boni fit ab homine, & non propter hoc fit propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, & si officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est. Ex his patet quod quicquid homo agat vltimate propter aliud quam propter deum, peccatum est, ac per hoc actus eius culpabilis est Octauo, quia Augsins 19. de ciuitate dei cap. 25. sic dicit. Virtutes quas mens sibi habere videtur propter quas imperat corpori & vicijs si ad quolibet concupiscendum vel tenendum retulerit nisi ad deum, etiam ipsae vicia sunt potius quam virtutes nam licet tunc verae honestaeque putentur quibusdam, cum referuntur ad seipsas, nec propter aliud expetuntur, setiam tunc inflatae atque superbae sunt, & ideo non virtutes sed vicia iudicanda sunt. Cum igitur infidelis acus quantuncunque videantur boni non sint relati in deum quem ignorat, sequitur tales actus quantuncunque videantur boni sint peccata.
Nono. Quia Augustinus contra Iulianum lib. 34. c. 15. respondens argumento Iuliani probantis gentiles habuisse veras virtutes pro eo quod secundum verbum aposto li naturaliter ea quae legis sunt faciunt, inter caetera respondet. Esto quod verbum Apostoli acciperetur tanquam dictum de gentilibus non credentibus non tamen ex eo conuincitur quod habuerint veras virtutes, quoniam faciendo ea quae legis sunt peccabant, eo quod non propter debitum finem faciebant. Vnde ait. Hoc tamen peccantes quod homines sine fide non ad eum finem opera ista retulerunt, ad quem referre debnerunt. Et nullo interposito addit. Minus enim Fabritius quem Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille magis malus, & minus impius quam Catilina Fabritius, non veras virtutes habendo, sed a veris virtutibus non plurimum deuiando. Fabritium hic ponit pro his qui opera legis faciebant, Catilinam vero pro his qui agebant contraria legi. Et patet clare propositum quod actus facti sine circunstantia debitifinis non sunt dicendi virtuosi, sed peccata & mali, licet sint minus mali.
Vnde Fabritium & Catilinam dicit malos & puniendos, & Fabritium negat bonum, sed eum dicit minus malum. alium autem magis malum, neutrunque habuisse veras virtutes, sed alterum minus a veris virtutibus deuiasse. Decimo, quia ad hoc quod actus sit malus moraliter sufficit carentia circunstantiae debiti finis, nec requiritur positio finis oppositi, quia quacunque circunstantia debita actus careat ipse est malus. Auguus enim in praemissis admalitiam actus inferendam pro antecedente & causa assumit solam negationem seu carentiam debiti finis. Quae probatio nulla esset, nisi talis negatio sufficeret ad hoc &o actus sit malus. Insuper tamen hoc probatur euidenti ratione. Nam si detur oppositum sequitur quod quicunque agit aliquod bonum ex genere, vel officio. 1 aliquid quod est agendum, & hoc agat propter bonum nomen seufamam habendam in proposito, vel propter honorem, aut diuitias vltimate figendo ingressum suae intentionis, nec vlterius referendo illam in alium finem actu nec habitu, virtuose agat, & non male nec culpabiliter. Sed hoc estcertissime oppositum communi doctrinae sanctorum, vt clarum est, & non solum doctrinae eorum immo etiam philosophorum. Vnde Aristoteles 3. Ethi. c. 10. expraesse determinat quod ciues qui propter honoris adeptionem, vel fugam opprobrij substinent pericula in defensione ciuiatis non sunt vere fortes, quamuis magis assimilentur, quam hi qui propter alios fines minus bonos similiter agunt, quorum genera plura distinguit ibidem.
Item quarto. Ethic. 2. dicit quod liberalis non honorat. 1. non amat diuitias propter ipsas diuitias, sed gratia dationis & Paulo autem dicit quod ipse dabit, vti bonum. Super quo ait Eustratius quod que gratia honoris vel gloriae vel venatione maioris lucridat non est liberalis. Sed consequentia est euidens. Nam nullum talium est oppositum fini vltimo, nec bono fini, quinimmo quodlibet est quoddam bonum quod potest rationabiliter appeti esse finis sub fine illo debito, & vero vt certum est. Vnde ad agendum pro bona fama licet non vltimate, scriptura monet dicens. Eccle. 4. 1. Curam habe de bono nomine. Immo secundum Augustinum in epistola ad albiam. Praelatus propter eos quibus in exemplum esse debet, etiam corporali vitae famam praeponere debet Honores etiam possunt rationabiliter appeti a maioribus quibus oportet alios esse subiectos & secundum Aristeles magnanimus in magnis & studiosis honoribus moderate delectatur, & dicit quod honor est maximum exteriorum bonorum. Quia etiam diuitiae non sint malae sed bonae idem ponit quarto Eth. c. 1. & circa ipsas ponit esse virtutem liberalitatis. Secundum theologiam etiam non habet dubium. Alias nullus posset eas licite possidere, quod est erroneum & damnatum. Forte dicetur quod tales male agunt quia agunt propter malum finem scilicet propter inanem gloriam vel ambitionem aut auaritiam, quae omnino sunt mala. Sed hoc non valet, quia licet is qui ex actu suo vltimate quaerit famam peccat peccato quod dicitur inanis gloriae, non tamen illud finaliter intendit, sed famam ipsam, quae non est inanis gloria, sic loquendo de inani gloria, quae est peccatum. Et magis proprie diceretur amor inanis gloriae seu vanae, propter seipsam, si est obiectum eius, licet in alio sensu posset dici inanis gloria, quia scilicet est instabilis & transitoria. Qui etiam quaerit honorem, non habet pro fine ambitionem, sed potius talis appetitus est ambitio, nec quia quaerit diuitias habet pro fine auaritiam, sed eius quaestus vel desiderium vtique auaritia est.
Vnde in nullo casu praedictorum potest assignari circunstatia alicuius mali finis ad sensum huius rationis loquendo de malo fine scilicet qui est oppositus vltimo fini nec possibilis rationabiliter quaeri propter illum, ita vt sit finis subvero fine. Potest tamen dici quod ibi est circunstantia mali finis ad hunc sensum, quod illud propter se finaliter quaeritur, quod deberet non peper se. sed propter aliud quaeri, & ideo praecise dicitur malus, quia non in alium sicut debet ordinatur. Vnde hoc solo posito quod ordinaretur in Deum, & propter illum quaereretur, ille actus non esset malus, nec diceretur habere malum finem. Sed hoc confirmat propositum, quia secundum hoc omnis actus non relatus vltimate in debitum finem quencunque finem habeat, erit cum circunstantia mali finis, ac per hoc malus, & non virtuosus Vigesimumprimum. Nullus actus factus cum intentione viciosa est moraliter bonus, immo omnis talis est moraliter malus & viciosus, sed quolibet actus hominis infidelis est huiusmodi igitur &c. Maior nota est. Minor probatur extribus fundamentis quorum primum est quod illa sola est recta intentio seu bona moraliter quae propter se diligitur, quod propter se diligendum est seuvolendum. Vtamur enim large dilectione prout omnis volitio dicitur dilectio. Quaelibet autem qua diligitur quod diligendum non est, vel propter se diligitur quod non est propter se diligendum, est mala, probatur hoc fundamentum, quia quaelibet talis est deformis & deuians a recta ratione. Nam recta ratio quod non est diligendum dicit non esse diligendum, & quod est diligendum non propter se, sed propter aliud dicit non esse diligendum propter se, sed propter aliud, alias ipsa non esset recta sed errans. Cum ergo omni intentione aliquid propter se diligatur vt patet ex descriptione intentionis, omnis intentio qua diligitur aliquid non propter se diligendum est discordans a ratione recta, ac per hoc mala & viciosa: secundum fundamentum est quod omnis intentio operantis qua aliquid aliud a Deo intenditur. 1. propter se non propter aliud diligitur est mala & viciosa. Probatur sic. Omne diligibile aliud a Deo est non propter se diligendum, igitur omnis intentio operantis qua aliquid aliud a Deo intenditur est mala, consequentia patet, quia si omne aliud a Deo est non propter se diligendum, siue ipsum sit diligendum siue non sit diligendum qualia sunt multa diligibilia, non enim omne diligibilc est diligendum omni intentione qua aliquid aliud a Deo intenditur, diligitur propter se aliquid non propter se diligendum, igitur omnis talis intentio est mala. Et patet haec consequentia ex primo sundamento. Antecedens probatur sic, nullum diligibile aliud a Deo est summe diligendum, igitur omne diligibile aliud a Deo est non propter se diligendum. Antecedens patet, quia quolibet alio diligibili Deus est amplius diligendus secundum omnem doctrinam sanctorum & catholicorum. Sed consequentiam probo. Si enim aliquod diligibile aliud a Deo est propter se diligendum, igitur aliquid quod non est summe diligendum, rationabiliter poterit diligi propter se. Quia si verum sit hoc, verum est de his diligibilibus quae sunt secundum se bona & diligibilia, & ideo praecisce quia ipsa sunt talia, igitur & quodlibet talium potest homo rationabiliter diligere propter se, igitur & aliquid aliud a Deo potest homo rationabiliter diligere propter illud vltimate.
Ex quo sequitur quod homo poterit rationabiliter agere aliquid vel facere propter famam vel honorem vel diuitias vltimate, nec peccabit sic agendo & volendo. Hoc autem constat esse tam contra doctrinam theologicam quam etiam philosophicam vt supra dictum est. Dices forte quod vtique aliquod eorum quae sunt secundum se bona & diligenda potest rationabiliter diligi propter se, & aliquid aliud propter ipsum vltimate, sed non quodlibet talium potest sic rationabiliter diligi, sed illud tantum quod est ex eis praestantius, & caeteris magis diligendum. Verbi gratia actus virtuosus, seu operatio virtuosus. Et sic concederent morales philosophi. Contra primo. Si reliqua talium non possunt sic rationabiliter diligi propter se sed solum illud quod est melius & magis diligendum hoc ideo praecise est vt videtur quia ipsa sunt minus diligenda, quam illud. Nam si eque essent diligenda, non magis essent diligenda propter illud quam econtra. Igitur cum quodlibet diligendum, non tamen summe minus sit diligendum eo quod summe diligendum est sequitur quod nullum non summe diligendum possit rationabiliter diligi propter se.
Confirmatur quia si aliquod diligendum non obstante quod aliquo alia sit minus diligendum, potest rationabiliter diligi propter se, non apparet quin aliquod aliud diligendum quamuis minus sit diligendum quam illiud rationabiliter possit diligi propter se. Verbi gratia, si non obstante quod bs diligendum sit minus diligendum quam a. ipsum potest rationabiliter diligi propter se, & ita dic e dum erit de d. & vniuersaliter de quolibet diligendo. Et ideo si quis concedat operationem virtuosam aut aliud quodcunque non summe diligendum posse rationabiliter diligi propter se, nanquam poterit rationabiliter negare quod bona fama & honor possint rationabiliter diligi propter se, quamuis non possint rationabiliter diligi aeque cum operatione virtuosa. Sicut licet operatio virtuosa non possit irrationabiliter aeque diligi ipsi summe diligendo conceditur tamen a sic dicente quod ipsa potest rationabiliter diligi propter se.
Confirmatur quia constat quod non omnes operationes virtuose sunt aeque diligende, sicut nec aeque perfecte, sed aliqua inter ipsas est secundum speciem suam perfectior, igitur beatifica. Vel ergo aliae possunt rationabiliter diligi propter se non obstante quod sint minus diligendae, & tunc pari ratione alia diligenda quae sunt minus bona, & minus diligenda operationibus virtuosis etiam hoc non obstante poterunt rationabiliter diligi propter se. Vel ipsae non possunt rationabiliter diligi propter se, sed propter beatificam tantum, & hoc quia sunt minus diligendae, & tunc eadem ratione necbeatifica poterit propter se rationabiliter diligi, cum ipsa sit minus diligenda eo quod summe diligendum est scilicet ipso Deo Vnde apparet quod vt aliquod diligendum non possit rationabiliter diligi propter se naturalis causa videtur posse reddit praeter hanc qui non est summe diligendum, igitur nullum non summe diligendum potest rationabiliter diligi propter se, secundo quia contra hoc tendit directe auctoritas Augustinus 19. de ciuitate Dei c 25. dicentis Licet a quibusdam tunc vere atque honeste &c. vt supra in octauo arg. allegatuim est. Quis autem dubitet quod si habitus vel actus qui virtuosi putantur sunt vere viciosi, si non referuntur in aliud viciosum etiam sit tales actus propter se diligere non in aliud referendo.
Secundo pro illo secundo fundamento arguitur sic, Omne diligendum aliud a deo est diligendum finaliter propter Deum, igitur omnis intentio qua aliquod diligibile aliud a deo diligitur ppoe se est viciosa. Antecedens probatur quia quilibet homo & quaelibet creatura rationalis debet vt ipsa sit recte ordinata & perfecte disposita omnes actus suos ad vnum finem vltimate ordinare, quem constat non posse esse alium quam illud quod est optimum & summe diligendum. Illud autem non est nisi Deus. Hoc etiam patet per Augustinum in de moribus ecclesiae c. 5. ex praecedentibus concludentem. Non arbitror cum de moribus & vita sit quaestio &c. vt supra, septimo arg. allegatum est. In primo etiam de doctrina Christiana c. 27. & 83. quaestionum q. 30. vult quod ceteris a Deo vtendum est in Deum, consequem tia patet, quia omni intentione qua aliud a Deo diligitur propter se, vel diligitur aliquid quod non est diligendum, & sic non est dubium ipsam esse viciosam. Vel diligitur aliquid quod diligendum est propter aliud, & tamen non diligitur propter illud, ac per hoc caret aliqua circunstantia debiti finis.
Ex quo etiam concluditur ipsa esse viciosa. Tertio pro illo sundamento secundo arguitur auctoritate Augustinus 9. de trinitate ca. 8. d. Non quod non sit amanda creatura, sed si ad creatorem refertur ille amor non iam cupiditas, sed charitas est. Tunc enim est cupiditas cum propter se amatur creatura, tunc non vtentem adiuuat, sed fruentem corrumpit. Non est dubium autem quod talis cupiditas fruentem corrumpens est viciosa. Quia vero propter se hic accipiat non proter aliud patet per illud quod dicit Sed si ad creatorem referatur &c. Et sic probatum est secundum fundamentum scilicet quod omnis intentio operantis qua alquid aliud a Deo intenditur. id est propter aliud diligitur est mala & viciosa. Tertium fundamentum est quod nulla est cuiucunsque operantis recta intentio nisi Dei propter se dilectio. Hoc iam patet ex dictis. Nam omnis intentio est dilectio alicuius propter se, & si sit alicuius quod non sit Deus, ipsa est viciosa. vt patet ex secundo sundamento, igitur si non est viciosa, sed recta ipsa est dilectio Dei peroporse Ex quibus patet minor huius. 11. argu quia cum infidelis non diligat verum, Deum propter se, & omnia propter ipsum, ipse non hebtm recta intentionem ac per hoc nihil agit cum recta intentione, sed omnia cum peruersa & viciosa intentione. Vigessimosecundo, arguit sic in eadem virtute. Quia nunquam fit aliquid ab homine virtuoso seu bene moraliter nisi fiat ex dilectione Dei actuali vel habituali infusa vel acquisita, licet infidelis nihil facit ex tali dilectione, igitur &c. Antecedens probatur, quia nihil quod aliter sit, sit cum recta intentione, igitur &c. Assumptum patet, quia vt patet ex praedictis nulla est recta intentio nisi Dei propter se dilectio.
Confirmatur assumptum principale per Augutinus super psal. 67. d. Ea quippe sola bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Et inde spiritu & litera dicit. Non est fructus bonus qui de charitatis radice non surgit, quid autem est charitas nisi dilectio Dei propter se vel proximi propter Deum, quae vtique ex charitate procedit. Vigesimotertio in eadem virtute arguit sic. Nullus actus humanus est moraliter bonus nisi immediate tendat in Deum vel aliud propter Deum vltimate actu vel habitu. Constat autem quod nullus actus infidelium est huiusmodi, igitur &c. Assumptum principale probatur, quia nullus alius est recta intentio, nec recta intentione factus, vt patet expraedictis. Quod confirmatur auctoritate Augustini quae est in libro de nuptijs & concupiscentia vbi scribit, & li. 4. contra Iulianum cap. 7. recolit Pudicum non veraciter dici, qui non propter Deumveram fidem conubij seruat vxori. Qui etiam vt ex prataliegatis patet expresse dicit veras virtutes nullas esse, si non in Deum finaliter referantur. Quinimmo ad quicquid aliud siue non ad aliud quam ad seipsas finaliter referantur vicia esse Item de moribus ecclesiae cum conclusisset Deum esse in quem omnia referenda sunt, vt supra allegatum est, sequenti c. diffiniens ipsas virtutes morales ait. Temperantiam dicamus esse amorem se se Deo integrum in corruptumque seruantem. Fortitudinem amorem esse omnia propter Deum facile perserentem. Iustitiam amorem tantum Deo seruientem, & ob hoc bene ceteris quae homini subiecta sunt imperantem. Prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuetur in Deum ab hisquibus impediri potest. Ex quibus clare patet nullam esse virtutem, cuius actus non fiant finaliter propter Deum vltimate secundum sententiam Augustns ac per hoc nec aliquem actum non propter Deum vlti mate factum esse virtuosum. Haec Gregorius. Et in hoc secundus articulus terminatur
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis quaedam praeambula praemitendo, quia enim omnia argumenta praedicta fundantur in hoc quod ad bonitatem moralem cuiuscunque actus requiritur relatio eius in Deum actualis aut habitualis.
Sciendum est quod Thomas super hoc puncto, secundo sen. praesent. dist. q. 1. arti. 2. sic arguit quare eo loco Illud proprie dicitur malum quod caret aliqua perfectione quam natum est & debet habere, sed omnis actus humanus in vltimum finem beatitudinis natus est referri. Cum ergo actus in fidelium in vltimum finem non referatur in quem fides dirigit, videtur quod omnis actus infidelium sit malus. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad quartum inquit dicendum quod non obligamur ad hoc quod quilibet actus actu dirigatur in finem illum in quem non potest nisi fides dirigere, quia praecepta affirmatiua non obligant ad semper, quamuis semper obligent. Et ideo non oportet quod actus infidelium qui in finem illum non est ordinatus, semper sit peccatum, sed solum pro tempore illo quo tenetur actum suum in finem vltimum referre. Haec ille.
Item secundo loco arguit sic. Omnis actus bonus est rectus, sed omnis actus rectus procedit ab intentione recta, cum ergo fides intentionem dirigat, videtur quod vbi non est fides actus bonus esse non possi. Ecce art. Sequitur responsio. Ad Secundum inquit dicendum quod fides dirigit in tentionem in finem vltimum sed ratio naturalis vel prudentia potest dirigere in aliquem finem proximum, & quia ille finis proximus est ordinabilis in finem vltimum, etiam si actu non ordinetur, ideo in infidelibus quorum actus per vim rationis in talem finem diriguntur possunt aliqui actus esse boni, sed deficientes a perfecta bonitate secundum quam actus est meritorius. Haec ille.
Ex quibus sequuntur sex. Primum est quod non est necessarium ad hoc quod actus humanus sit moraliter bonus & inculpabilis quod dum ille actus elicitur actualiter referatur in vltimum finem, sed sufficit quod referatur de primo in aliquem bonum finem, secundum est quod omnis actus humanus elicitus pro aliquo tempore quo elicitur tenetur diligere Deum super omnia, & consequenter omnia in ipsum referre virtualiter. Si pro tunc non referatur in Deum est peccatum & culpa vel coniunctus culpae omissionis. Hoc autem tempus est illud quo tenetur se disponeret ad gratiam vel facere aliquod opus sibi praeceptum a diuina lege, tertium est quod ad bonitatem moralem actus humani ad quod homo lege diuina non obligatur sufficit relatio in aliquem bonum finem proximum, dum tamen tam actus quam finis eius proximus sint referibiles in vltimum finem, quartum est quod infidelis potest intendere bonum finem, licet non vltimum finem rectum in quem sola fides dirigit, quintum est quod quilibet tam fidelis quam infidelis tenetur intentione proxima vel remota referre omnes actus suos bonos in vltimum finem actu vel virtute, modo quo dicendum est in praecedenti dist non tamen ita quod talis relatio debeat esse circunstantia cuiuslibet actus boni, sed quia talis relatio debet praecedere vel concomitari quenlibet actum bonum, sextum est quod quicunque vtens ratione eliciens actum bonum moraliter non relatum in vltimum finem in quem fides sola dirigit actu nec virtute peccat actualiter vel prius peccauit, & adhuc est in peccato. Non t amen sequitur quod actualiter peccet, cum elicitillum actum. His praes. propositis respondetur ad argumenta. Et ad primum quidem dicitur negando consequentiam, quia ad bonitatem moralem cuiuscunque actus non requiritur assistentia gratiae habitualis nec fidei, aut charitatis, licet requiratur. ad bonitatem actus vltimatam quae est meritoria. Dicta vero Auguius intelligenda sunt de operibus bonis bonitate vltimata.
Ad secundum dicitur quod in infidelibus possunt esse verae virtutes, non tamen complete nec perfectae nec formatae. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 65. art. 2. sic dicit. Virtutes morales prout sunt operatiuae boni in ordine ad finem qui non excedat naturalem hominis facultatem possunt per opera humana acquiri, & sic aquisitae sine charitate esse possunt, sicut fuerunt in multis gentibus. Secundum autem quod sunt operatiuae boni in ordine ad vltimum finem spernaturalem sic perfecte & vere habent rationem virtutis, & non possunt humanis actibus acquiri, sed a deo infunduntur. Et huiusmodi virtutes morales sine charitate esse non possunt Dictum est enim quod aliae virtutes morales non possunt esse sine prudentia. Prudentia autem non potest esse sine virtutibus moralibus inquantum virtutes morales faciunt bene se habere ad quosdam fines ex quibus procedit ratio prudentiae. Ad rectam autem rationem prudentiae multo magis requiritur quod homo bene se habeat circa vltimum finem quod sit per charitatem quam circa alios fines quod fit per virtutes morales sicut recta ratio in speculatiuis maxime indiget primo principio demonstrabili quod est contradictoria non simul esse vera. Vnde manifestum fit quod nec prudentia infusa potest esse sine charitate nec aliae virtutes morales quae sine prudentia esse non possunt. Patet igitur ex dictis quod solae virtutes infusae sunt perfectae & simpliciter dicendae vir tutes quia bene ordinant hominem ad vltimum finem simpliciter. Aliae vero virtutes scilicet acquisitae sunt virtutes secundum quid, non autem simpliciter. Ordinant enim hominem bene respectu vltimi finis in aliquo genere, non autem respectuvltimi finis simpliciter. Vnde Ro. 14. super illud. Qe quod non est ex fide peccatum est, dicit glosa Auguiu. Vbi deest agnitio veritatis, falsa est virtus etiam in optimis moribus. Haec ille.
Item secunda secundae q. 23. ar. 7. sic dicit. Virtus ordinatur ad bonum, bonum autem principaliter est finis, nam ea quae sunt ad finem non dicuntur bona nisi in ordine ad n nem. Sicut autem est duplex finis vnus vltimus & alius proximus, ita etiam est duplex bonum, vnum quidem vltimum & vniuersale, & aliud proximum & particulare. Vltimum & principale bonum hominis est Dei fruitio secundum illud Psal. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, & ad hoc ordinatur homo per charitatem, bonum autem secundarium & quasi particulare hominis potest esse duplex. Vnum quidem quod est vere bonum, vt pote ordinabile quantum est in se ad principale bonum hominis quod est vltimus finis. Aliud autem est bonum apparens, & non verum, quia abducit a finali bono. Sic igitur patet quod virtus vera simpliciter est illa quae ordinat ad principale bonum hominis sicut etiam philosophus 7. phy. dicit quod virtus est dispositio perfecti ad optimum. Et sic nulla vera virtus potest esse sine charitate, sed. si accipiatur virtus secundum quod est in ordine ad aliquem finem particularem, sic potest aliqua vera virtus dici sine charitate inquantum ordinatur ad aliquod particulare bonum. Sed si illud particulare bonum non sit verum bonum, sed apparens, virtus etiam quae est in ordine ad hoc bonum non est vera virtus, sed falsa similitudo virtutis. Sicut non est vera virtus auarorum prudentia, qua excogiant diuersa genera loculorum, & auarorum iustitia quae grauium damnorum metu contemnunt rapinam alienorum, & auarorum temperantia, quae luxuriae quae nimis sumptuosa est cohibet appetitum, & auarorum fortitudo qua vt ait Horatius per mare pauperiem fugiunt, per saxa per ignes, vt Auguius dicit 4. lib. contra lulianum. Si vero aliquod bonum particulare sit verum bonum, puta conseruatio ciuitatis vel aliquod huiusmodi erit quaedam vera virtus, sed imperfecta, nisi referatur ad finem & perfectum bonum. Et secundum hoc simpliciter vera virtus sine charitate esse non potest. Haec ille.
Et similia dicit in multis alijs locis. Ex quibus patet quod sine fide potest esse vera virtus secundum quid non simpliciter. Ad Tertium raendet Sanctus Thomas secundo sen. in praesenti dis. q. 1. ar. 2. in solutione primi. d. Cum dicitur, omnis vita infidelium peccatum est, non est intelligendum hoc modo quod omnis actus eorum sit peccatum, sed quia semper cum peccato viuunt, quia infidelitas est tale peccatum quo retento nullum aliorum dimittitur. Vel dicendum est quod loquitur de illis actibus ad quos ex sua infidelitate impelluntur, vt est adorare, idola veabstinere a cibis prohibitis in lege quasi non sit licitum eis vesci. Et hoc videtur intendere Apostolus. Haec ille. Similia dicit secunda secundae q. 10. ar. 4. in solutione primi, vbi sic dicit, exponendo illam auctoritatem.
Ad primum dicendum est quod verbum illud Apostoli intelligendum est, vel quia vita infidelium non potest esse sine peccato, cum peccata sine fide non tollantur, vel quia quicquid agunt ex infidelitate peccatum est. Vnde ibidem subditur, quia omnis infideliter viuens vel agens vehementer peccat. Haec ille.
Ad sextum dicitur quod dictum Linconiensis exponendum est sicut dicta Augustinus vnde sumptum est. Et ad rationem quam facit dicitur quod non omnis amor, quo non amatur illud quod est summe amandum est inordinatus aut viciosus, alias nulla creatura posset amari licite. Conceditur tamen quod omnis amor quo non amatur Deus, nec procedit a tali amore, nec ordinatur ad finem talis amoris est peccatum vel cum peccato, quia quicunque caret amore Dei super omnia tam actu quam habitu est in peccato mortali, & per consequens omnis actus in statu tali esicitus est cum peccato. Non tamen oportet quod quilibet talis sit in se peccatum, quia non oportet quod quilibet actus referatur actualiter in finem vltimum supernaturalem, nec habitualiter, nec virtualiter ad hoc quod sit moraliter bonus. Item ad rationem Augustinus per Liconiensem recitatam. Dicendum est quod nullus habet veram virtutem simpliciter, & perfecte nisi sit iustus ex fide Christi, potest tamen habere virtutem veram secundum quid & imperfecte.
Ad septimum conceditur prima consequentia, sed negatur secunda. Et ad primam eius probationem dicitur, quod per illa verba Augustinus non habetur quod nihil recte fiat nisi referatur in Deum, nec quod omne opus non relatum in Deum sit non rectum & peccatum, alias infidelis peccaret audiendo fidem Christi. Conceditur tamen quod nullus actus recte sit completa rectitudine nisi referatur in Deum, & fiat propter eum vltimate actualiter vel virtualiter.
Ad secundam probationem consequentiae quae fit per rationem negatur assumptum, quia sicut saepe dictum est relatio in vltimum finem. 1. Deum non est circunstantia necessaria ad bonitatem moralem actus humani. Et ad probationem assumpti dicitur pro auctoritate Auguus in de moribus ecclesiae quod mens Augustinus est, quod quilibet debet referre seipsum & omnia sua & omnes actus suos in Deum actualiter vel virtualiter quadam vniucrsali & communi relatione. Et quod quicunque vtens ratione non sic ordinat nec ordinauit omnia sua in Deum est in peccato mortali, & omnia quae facit in tali statu facit in peccato. Vlterius dicitur quod ad bonitatem moralem actus incompletam de qua loquimur non est necesaria actualis aut habitualis aut virtualis nec in generali nec in speciali relatio vel ordinatio actus in Deum tanquam in vltimum finem, sed sufficit bonitas obiecti & circunstantiarum & finis proximi illius actus Ad illud vero dictum Augustinus 4 contra Iulianum dicitur vt prius quod quicunque facit opus & non facit illud propter Deum actu, nec habitu, nec virtute peccat id est in peccato. Vnde sicut Sanctus Thomas exponit illud. Omnis infidelium vita peccatum est id est cum peccato, sic exponenda sunt omnia similia.
Ad illud autem quod ibi adducitur de virtutibus responsum est superius, vbi visum est quomodo virtutes sine charitate sunt verae & quomodo do non.
Ad illud vero dictum Augustinus quo dicit quicquid boni fit ab homine, & non propter hoc fit propter quod fieri vera sapientia praecipit &c. Dicitur quod illud importat solutionem suam. Conceditur en quod omnis actus non factus propter, quod praecipitur fieri peccatum est.
Item quod omnis actus habens finem non rectum peccatum est sicut dicunt verba Augustini. Sed tamen non est contra nos, quia Deus non praecipit quod quilibet actus fiat propter Deum, & sit circunstantionatus tali fine. Et similiter non omnis finis alius a Deo est non rectus aut peruersus. Hic tamen aduertendum est quod bonorum operum vel actuum quidam sunt in pencepto & qu dam non. Quicunque autem facit opus cadens sub pcepto pro tenpore quo obligatur ad illud, & non refert illud actualiter nec virtualiter in Deum non solum est cum peccato, immo peccat pro illo tempore quo facit actum sibittunc praeceptum. Non quidem quia facit talem actum bonum, sed quia non refert illum in Deum, ita actus ille non est peccatum, sed omissio vel carentia talis ordinis in Deum est peccatum omissionis. Qui vero agit actum bonum non sibi pro tunc praeceptum sine tali ordinatione in Deum est quidem cum peccato, sed non peccat nouo peccato omissionis aut conmissionis. Ad Octauum dicitur quod virtutes non relatae in Deum sunt vitia per concomitantiam, quia sunt cum vitijs, non autem vicia formaliter vel per essentiam, nisi forte sint tales habitus qui referantur finaliter & vltimate ad aliud a Deo cum contenptu Dei. Tunc enim tales habitus potius sunt vitia quam virtutes. Sicut esset habitus ille qui inclinaret ad faciendum opera iusta propter seipsa, & ad non referendum ea in alium finem vlteriorem, & ad contemnendum omnem vlteriorem finem, & ad referendum omnia in illum finem vltimate. Tales enim habitus fuerunt in multis gentibus contemnentibus omnem legem diuinam. Ad Nonum dicitur quod non est mens Augustini quod Fabritius peccaret in hoc quod faciebat opera lege naturali vel diuina praecepta, ita quod impletio praeceptio vel actus praeceptus esset peccatum. Non enim hoc dicit Augustinus Sed faciendo tales actus erat cum peccato, & nouiter peccabat peccato omissionis quia tales actus nec actu nec virtute in Deum referebat, immo forte contemnebat omnem alium finem vlteriorem ipsis actibus, vel forte ordinabat illos ad malum finem. Actus autem boni erant licet deficienti bonitate. Quomodo autem ipse Fabritius esset malus, clarum est quod in peccato originali mortali& actuali saltem infidelitatis & vanae gloriae. De veritate autem & falsitate suarum virtutum, & aliorum gentilium dictum est prius. Ad uigesimum conceditur antecedens scilicet quod ad hoc quod actus humanus sit moraliter malus sufficit quod careat circunstantia finis debiti. 1. quod non ordinetur ad illum finem ad quem dent ordinari, nec requiritur quod ordinetur ad malum finem. Sed ex illo antecedente non infertur quod quilibet actus infidelium sit malus, quia multi sunt actus eorum, qui licet non ordinentur in Deum vltimate, ordinantur tamen in finem alium debitum, puta bonum virtutis, nec carent circunstantia debiti finis, quia vt dictum est operari propter Deum vel relatio in Deum non est circunstantia necesaria bonitati morali actus. Ad illa autem quae ibi adducur tur de ordinantibus actus suos vltimate in famam honorem vel diuitas &c. dicitur quod actus ad tales fines vltimate ordinati sunt vitiosi, non quia ordinentur in malum finem, nec secundo quia non ordinantur in Deum, sed tertio, quia non ordinentur in finem sufficientem ad quem debent ordinari, puta bonum virtutis vel conseruatio boni communis aut huiusmodi. Nam nullum temporale est sufficiens finis actus virtutis, cum finis debeat esse potior his quae sunt ad finem, vel aeque bonus.
Ad vndecimum negatur minor. Et ad probationem eius dicitur quod primum fundamentum ibi positum est verum, sed secundum & tertium sunt falsa, secundum quidem falsum est, quo dicitur quod omnis intentio operantis qua aliud a Deo intenditur. 1. propter se non propter aliud diligitur sit vitiosa. Et ad primam probationem illius fuadamenti. Negatur antecedens, & conceditur oppositum scilicet quod aliquid aliud a Deo est diligendum propter seipsum in vno sensu. Aliquid enim esse diligendum propter se potest dupliciter intelligi. Primo modo quia potest licite diligisine relatione eius in vlteriorem finem, ita quod talis dilectio non erit mala nec culpabilis, secundo modo quod potest licite diligi sine relatione eius in vlteriorem finem, & cum contenptu cuiuslibet vlterioris finis. Et quia est tale quod omnia alia diligenda sunt propter ipsum actu vel virtute, ipsum vero non est propter aliud dilissendum. Primo modo actus virtutis est diligendus vel diligibilis propter se, non autem secundo modo, sed solus Deus est diligendus vel diligibilis & dignus diligi propter se illo modo. Et tunc ad probationem illius negati negatur consequentia ibidem facta, quae talis est. Nulla creatura est summe diligenda, igitur nulla creatura est propter se diligenda. Haec enim consequentia non valet, accipiendo propter se diligendum primo modo. Et ad probationem consequentiae conceditur consequens ibidem illatum scilicet quod aliquid non summe diligendum potest rationabiliter diligi propter se. Et ad huius consequentis improbationem dicitur, quod responsio ibidem data bonaest scilicet quod operatio virtuosa est propter se diligenda, & quod propter illam possunt diligi vltimate alia quaedam bona, puta diuitiae fama honores, sic intelligendo quod talis dilectio qua diligitur actus virtutis propter se, & alia quaedam propter ipsam sine relatione actuali vel habituali in vlteriorem finem non erit peccatum. Semper tamen erit cum peccato mortali concomitante vel praecedente, quia quicunque non refert actu nec virtute omnia diligibilia in Deum est in peccato mortali, cum careat charitate. Et ad improbationem illius responsionis dicitur, quod causa quare pecunia honor vel gloria non sunt diligenda propter se, sed propter opus virtuosum non est praecise illa quae ibi assignatur scilicet quia sunt minus diligenda quam illud, sed quia ex natura sua sunt ordinata ad illud, & recta ratio naturalis dictat illa debere ordinari in illud, & non econtra Ad primam confirmationem ibidem factam dicitur quod non per omnia eodem modo se habet actus virtutis ad Deum, & fama & gloria ad actum virtutis, quia licet actus virtutis sit minus diligendus quam Deus, sicut, fama est minus diligenda quam actus virtutis, tamen in alijs est dissimile quia actus virtutis in se habet sufficientem bonitatem quare diligi debeat propter se, quia est vltima perfectio naturalis hominis, nec naturalis ratio dictat euidenter ipsam debere referri in vlteriore finem. Fa na vero gloria & diuitiae non habent in se sufficientem bonitatem qua propter se diligi debeant cum sint vel esse possint instrumenta vicij& virtutis indifferenter, nec sint de intrinseca perfectione hominis, licet instrumenta perfectionis, & ratio naturalis dictet talia non esse secundum se bona hominis.
Ad secundam confirmationem dicitur quod non sola & praecisa causa quare aliqua operatio est propter se diligenda & omnes aliae propter illam, est illa quae ibidem assignatur scilicet quia illa est melior & diligibilior alijs, sed potius quia ratio naturalis dictat quod alienon habent sufficientem bonitatem nec diligibilitatem sine relatione ad beatitudinem, ipsa vero beatitudo secundum dictamen rationis naturalis habet sufficientem diligibilitatem sine relatione ad vlteriorem finem. Quia omnes actus virtutum etiam beatitudo viae reserenda sit in finem supernaturalem solum constat ex diuina reuelatione, & non ex dictamine rationis naturalis, & ideo contra dictamen rationis naturalis est diligere aliquas creaturas propter se, non autem diligere alias propter se.
Ad secundam rationem principalem contra dictam responsionem, quae fundatur in dictis Augustinus dicendum est sicut dictum est ad octauum argumentum principale.
Ad secundam probationem principalem secundi fundamenti dicitur quod antecedens ibidem assumptum potest habere triplicem sensum. Primus est quod omne diligibile aliud a Deo natum est diligi propter Deum, ita quod si sic diligatur bene diligitur. Secundus est quod omnis dilectio qua diligitur aliud a Deo, & non propter Deum est vitiosa. Tertius est quod omnis dilectio qua diligitur aliud a Deo & non propter Deum actu vel habitu vel virtute est cum vitio. Primus & tertius sensus sunt veri. Secundus autem est falsus. Tunc ergo dicitur ad formam argumenti quod si antecedens sumatur in primo vel tertio sensu ipsum est verum, sed consequentia tunc non valet. Si autem intelligatur in secundo sensu, tunc ipsum negandum est, & consequentia bene valet. Et ad probationem antecedentis in sensu secundo dicitur quod homo dent se & omnia sua in Deum referre isto modo quod nisi hoc faciat tempore quo ad hoc tenetur mortaliter peccat, & post illudtem pus omnia quae facit in & cum peccato facit. Sed non sic tenetur omnia sua in Deum referre, quod nisi hoc faciat, quilibet actus suus in tali statu elicitus sit peccatum & culpa. Talis enim relatio in finem vltimum & Deum necessaria est ad hoc quodactus sit meritorius, sed non ad hoc quod sit moraliter bonus. Vel ad hoc quod acquiratur praemium, non autem ad hoc quod vitetur nouum peccatum. Secundo talis relatio est necessaria ad hoc quod actus sit perfecte elongatus a culpa scilicetquod nec sit culpa, nec concomitans culpam mortalem, non autem ad hoc quod actus sit secundum se inculpabilis. Et ad auctoritatem Augutius in de moribus ecclesiae superius dictum est, quia talis relatio est necesaria ad bonitatem agentis, non autem ad bonitatem actus de qua loquimur. Ad dicta vero eius de doctrina christiana & 83. quaestionum dicitur quod ad fruitionem quam Augustinus prohibet tanquam peruersam requiritur quod aliud a deo diligatur propter se secundo modo distinctionis positae in principio solutionis huius 11. argumenti. Illa enim fruitio peccatum est. Si autem fruitio dicatur dilectio alicuius propter se primo modo, tunc non semper fruitio creaturae est peccatum.
Ad tertiam principalem probationem secundi fundamenti dicitur, quod amor quo creatura amatur propter se secundo modo, meretur dici cupiditas contraria charitati, sed non omnis amor quo creatura diligitur propter se primo modo est cupiditas. Est tamen semper cum cupiditate. 1. cum damnabili conuersione ad creaturam, & cum auersione a creatore, quia quod aliquis non referat actus suos vel obiecta actuum actu nec habitu nec virtute in Deum, hoc est quia caret charitate. Nullus autem priuatur charitate nisi propter peccatum mortale. Ad probationes tertij fundamenti patet responsio ex iam dictis. Ad decimunsecundum negatur antecedens. Et ad probationem eius dicitur, quod aliqua intentio qua non diligitur Deus propter se potest esse recta tali rectitudine de qua loquimur, quae scilicet sufficit ad hoc quod actus humanus sit moraliter bonus, licet non meritorius, & tali rectitudine quam rectificat actum sed non agentem, & tali rectitudine quae facit actum inculpabilem, sed non tollit culpam moralem, immo stat cum peccato morali, ideo est rectitudo secundum quid, non autem simpliciter.
Ad confirmationem dicitur quod in dictis verbis Augus loquitur de bonitate perfecta & simpliciter, & non de bonitate deficiente & secundum quid. Ad decimuntertium dicitur negando antecedens. Et ad probationem eius similiter negatur antecedens. Vnde arguens in omnibus praedictis argumentis suis accipit bonitatem & rectitudinem & similia, valde stricte, immo strictissime, nos autem largius Nempe verum est quod nullus actus non relatus in Deum habitu vel actu vel virtute est simpliciter bonus aut rectus, & idem dicendum est de dilectione & de intentione & similibus, cum quo stat quod multi tales actus sunt boni bonitate morali deficiente tamen & secundum quid quia vt dictum est non rectificat nec bonificat agentem, sed tantum modo actum, nec actum reddit penitus immaculatum, quia fit cum peccato & macula.
Ad illud autem quod additur de diffinitionibus virtutum datis ab Auguus dictum est supra, quia Augustinus loquitur de virtutibus infusis, non de acquisitis, & de virtutibus veris omnimoda veritate, & perfectis & formatis, non autem de virtutibus veris secundum quid quae pro tanto dicuntur virtutes, quia sunt habitus inclinantes ad bonum inclinatione non culpabili nec viciosa.