Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum actus exterior et interior sunt duo peccata vel tantum unum

DISTINCTIO XLII. QVAESTIO I. Vtrum actus exterior & interior sunt duo peccata vel tantum vnum.

CIRCA quadragesimam secundam distinctionem secundi sen. quaeritur. Vtrum actus exterior & interior sunt duo peccata, vel tantum vnum.

Et arguitur quod sint duo, quia illa sunt plura peccata quae opponuntur pluribus praeceptis, sed actus interior & exterior opponuntur pluribus praeceptis: ergo &c. Minor probatur, quia duo praecepta sunt, per quorum vnum prohibetur actus exterior scilicet non furtum facies, & per alterum interior, vt est illud, non concupisces rem proximi tui.

In oppositum arguitur, quia paena respondet culpae, sed pro actu malo interiore & exteriore non imponitur nisi vna paenitentia, igitur non est ibi nisi vnica culpa.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur. conclusiones. in sconmo obiectiones. In tertio solutiones

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. actus interior & actus exterior sibi coniunctus in malis non sunt duo peccata, sed tantummodo vnum. Hanc ponit Sanctus Thomas secundo. sen. dis. 42. q. 1. art. 1. vbi sic d. Cum vnum & ens conuertantur, oportet vt secundum id a quo habet res esse, iudicium de eius vnitate & multiplicitate accipiatur. Sicut in rebus naturalibus vbi res habet esse per formam, habet etiam vnitatem per formam, vnde oportet, quod diuersarum rerum sint diuersae formae, quamuis fortassis principium multiplicationis formae sit diuisio materiae, vt in his quae tantummodo differunt numero, nihilominus tamen non posset esse pluralitas hominum nisi essent plures formae humanae, & sic dealijs. Sicut autem superius est ostensum actus non ponitur in genere moris nisi propter voluntatem scilicet secundum quod est a voluntate elicitus vel imperatus, & ideo secundum voluntatis vnitatem est sumendum iudicium de vnitate eius quod in genere moris esse dicitur. Vnde contingit aliquid quod est vnum in genere naturae consideratum, vt vnum motum continuum esse plures secundum quod ad genus moris retorquetur si voluntas in actu varietur, vt quando bona intentione quis incepit, & male terminat. Et econtrario contingit esse plures actus secundum quod ad genus naturae referuntur, qui tamen sunt vnum secundum quod in genere moris considerantur, vt patet in eo qui furatur, quia omnes actus eius qui ad finem furtiordinantur peccatum sunt, cum mala intentione fiant, qui possunt esse valde multi, & non omnes computantur vt vnum peccatum, quia non habent rationem peccati nisi secundum quod per vnam voluntatem in vnum peruersum finem ordinantur. Sic ergo distinguere oportet in proposito, quia cum quaeritur, vtrum voluntas & actus exterior sint diuersa pctam, aut intelligitur de voluntate coniuncta actui interiori, aut de voluntate praecedente. Si de coniuncta, sic oportet quod peccatum vnum sit voluntas interior & actus exterior, quia non multiplicatur actus voluntatis. Si autem de voluntate separata, sic est aliquod peccatum, quia actus voluntatis multiplicatur. Quando enim explet actum exteriorem, etiam actum voluntatis iterat. Et oportet quod sint duo peccata non propter diuersitatem actus interioris & exterioris, sed propter diuersitatem duorum actuum interiorum voluntatis. Haec ille.

Item prima secundae. q. 20. ar. 3. sic dicit. Actus interior voluntatis & actus exterior prout considerantur in genere moris sunt vnus actus. Contingit autem quandoque actum qui est vnus subiecto habere plures rationes bonitatis vel malitiae, & quandoque vnam tantum. Sic ergo dicendum est quod quandoque est eadem bonitas vel malitia interioris actus & exterioris, & quandoque alia & alia. Sicut enim iam dictum est, praedictae duae bonitates vel malitiaesclcet interioris actus & exterioris adinuicem ordinantur, contingit autem in his quae ad aliud ordinantur, quod aliquid est bonum ex hoc solo quod ad illud ordinatur, sicut potio amara ex hoc solo est bona quod est sanatiua, vnde non est alia bonitas sanitatis & potionis, sed vna & eadem. Quandoque vero illud quod ad aliud ordinatur habet in se aliquam rationem boni etiam praeter relationem ad aliud bonum, sicut medicina saporosa habet rationem delectabilis praeter hoc quod est sanatiua, sic ergo dicendum est, quod quandoque actus exterior dicitur bonus vel malus solum ex fine, & tunc est omnino eadem bonitas vel malitia voluntatis, quae per se respicit finem, & actus exterioris qui respicit finem mediante actu voluntatis. Quando autem actus exterior habet bonitatem vel malitiam secundum se scilicet secundum materiam vel circunstantias, tunc bonitas actus exterioris est vna, & bonitas voluutatis quae est ex fine est alia, ita tamen quod bonita finis ex voluntate redundat in actum exteriorem, & bonitas materiae & circunstantiarum redundat in actum voluntatis, sicut iam dictum est Haec ille.

Item in solutione tertij argumenti sic dicit. Quando aliquid ex vno deriuatur in alterum sicut ex causa agente vniuoca, tunc aliud est quod est in vtroque, sicut cum calidum calefacit, alius numero est calor calefacientis, & calor calefacti, licet sit idem in spee, sed quando aliquid deriuatur ab vno in alterum secundum analogiam vel proportionem, tunc est tantum vnum numero, sicut a sano quod est in corpore animalis deriuatur sanum ad medicinam, & vrinam, nec est alia sanitas medicinae & vrinae quam sanitas animalis, quam medicina facit, & vrina significat, & hoc modo a bonitate voluntatis deriuatur bonitas actus exterioris, & econtra scilicet secundum ordinen vnius ad alterum. Haec ille.

Ex quibus potest sic arguiQuecunque sunt vnum in genere moris habent eandem bonitatem & malitiam, sed actus voluntatis coniunctus actui exteriori, & ipse actus exterior sunt vnum in genere moris, igitur &c. Tunc sic. Quicunque actus habent eandem malitiam in numero sunt idem peccatum, & non plura, sed actus interior & exterior sunt huiusmodi igitur &c. Secunda conclusio. Actus exterior aliquam addit bonitatem vel malitiam super actum interiorem praecisae sumptum scilicet illam quam hebnt ex termino proximo, aliquam autem non addit scilicet illam quam hebt actus interior ex fine, nunquam vero addit paenam aut pemium essentiale actui voluntatis, si sit in se completus. Hanc ponit Sanctus Thomas secundo sen. dist. 40. q. 1. ar. 3. vbi sic. Actus inquit exterior & actus interior voluntatis hoc modo comparantur adinuicem quod vterque quodam modo est alteri causa bonitatis, & vterque quantum in se est quandam bonitatem hebtam quam dat alteri. Actus enim exterior bonitatem habet ex circunstantiarum commensuratione secundum quam proportionatus est ad finen homnins consequendum, & quia actus exterior comparatur ad voluntatem sicut obiectum, inde est quod hanc voluntatem actus interior voluntatis ab exteriori habet, non quidem ex eo secundum quod est exercitus, sed secundum quod est intentus & volitus, quia secundum quod est exercitus seruat actum voluntatis, sed quaedam ratio bonitatis consistit in actu interiori voluntatis secundum se secundum quod voluntas est dicnmdeoa suorum actuum, secundum quam bonitatem actus habet rationem meriti vel laudabilis, & haec bonitas ex interiori actu in exteriorem actum procedit. Loquendo ergo de illa bonitate quam voluntas praebet actui exteriori, actus exterior nihil bonitatis addit, dummon voluntas aequaliter intenta sit. Hoc pro tanto dico, quia quidam actus sunt delectabiles, in quibus voluntas non potest esse ita intensa ante actum sicut in actu, vt patet in actu fornicationis. Vnde non aequaliter demeretur qui vult fornicari, & qui actu fornicatur, quia voluntas non potest esse adeo perfecta ante actum, sicut est in actu. Quidam vero actus sunt difficiles, in quibus voluntas remittitur in actu, & in istis voluntas poteoeesse magis perfecta ante actum quam in actu. Si autem loquamur de bonitate actus quam actus exterior secundum se habet, sic actus exterior complet interiorem in bonitate vel malitia, sicut terminus motus complet motum. Comparatur enim ad voluntatem vt obiectum. Et quia ad praemium essentiale ordinatur actus per primam bonitatem quam habet a voluntate prout liberaliter redditur & ex amore, ideo exterior nihil adiungit ad praemium essentiale. Tantum enim meretur qui habet perfectam voluntatem faciendi aliquod bonum quam si faceret illud, & si facit vnum actum quam si faceret multos voluntate aequaliter manente. Ad praemium autem accidentale ordinatur per bonitate, quae est ipsius actus exterioris secundum se, & ideo actus exterior adiungit aliquid accidentale, verbi gratia. Martyr inquantum exterius patitur paenam, hebt victoriam de aduersarijs fidei, & ex hoc sibi aureola debetur. Similiter etiam aliquis ex hoc quod in actum exteriorem frequenter exit magis habilitatur ad bonum, & ex hoc seruatur quod in charitate crescit. Similiter etiam per actum exteriorem punitur magis quam per voluntatem tantum, & ideo actus exterior adiungit in satisfactione, & similiter in alijs omnibus, quae consequuntur actum exteriorem vt & secundum quod est exercitus. Haec ille.

Item prima secundae q. 20. arti. 4. sic dicit. Si loquimur de bonitate exterioris actus quam habet ex voluntate finis, tunc actus exterior nihil addit ad bonitatem interioris nisi contingat ipsam voluntatem secundum se fieri meliorem in bonis, vel peiorem in malis. Quod quidem videtur posse contingere tripliciter. Vnomodo secundum numerum, puta cum aliquis vult aliquid facere bono fine vel malo, & tunc quidem non facit, postmodum autem vult & facit. Tunc enim duplicatur actus voluntatis, & sit duplex bonum vel duplex malum. Aliomodo quantum ad extensionem, puta cum aliquis vult aliquid facere bono fine, vel malo, semper propter aliquod impedimentum desistit, alius autem continuat motum voluntatis quousque opere perficiat. Manifestum est quod huotmodo voluntas est diuturnior in bono vel in malo, & secundum hoc est peior vel melior. Alio modo secundum intensionem. Sunt enim quidam actus exteriores qui inquantum sunt delectabiles vel paenosi nati sunt intendere voluntatem vel remittere. Constat autem quod quanto voluntas intensius operatur vel intendit bonum vel malum tanto est melior vel peior. Si autem loquimur de bonitate actus exterioris, quam habet secundum materiam, & debitas circunstantias sic conparatur ad voluntatem vt terminus & finis, & hoc modo addit ad bonitatem vel malitiam voluntatis, quia omnis inclinatio vel motus perficitur in hoc quod consequitur finem, vel attingit terminum, vnde non est perfecta voluntas nisi sit talis quae opportunitate data operetur. Si vero posibilitas desit voluntate existente perfecta :vt operetur si posset, defectus perfectionis qui est ex actu exteriori est simpliciter inuoluntarius. Inuoluntarium autem sicut non meretur paenam vel praemium in operando bonum aut malum, ita non tollit aliquid de praemio vel de paena, si homoinuoluntarie simpliciter deficiat ad faciendum bonum vel malum. Haec ille.

Ex quibus arguitur sic. Et primo prosecunda parte conclusionis, bonitas vel malitia actus interioris in nullo dependens ab actu exteriori aequaliter inest actui voluntatis non posito actu exteriori, sicut posito caeteris paribus ex parte actus voluntatis, sed bonitas vel malitia actus interioris quem habet ex fine, in nullo dependet ex actu exteriori, igitur talis bonitas vel malitia aequaliter inest actui interioriin absentia exterioris sicut in praesentia illius, & sic patet secunda pars conclusionis. Pro prima vero arguitur sic. Nullus motus non attingeus terminum est aequalis bonitatis vel malitiae cum motu attingente terminum quo ad bonitatem vel malitiam quae sibi accidit ex praesentia termini, sed actus voluntatis se habet ad actum exteriorem vt motus ad terminum a quo accipit aliquid bonitatis vel malitiae, igitur plus habet de tali bonitate vel malitia in praesentia actus exterioris qua in eius absentia. Pro tertia parte arguitur sic. Quod est simpliciter inuoluntarium non tollit voluntati completae aliquid de paena vel praemio essentiali, sed absentia actus exterioris est inuoluntaria in habente voluntatem completam ad agendum. igitur talis absentia non tollit aliquid de paena vel de praemio essentiali. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguitGreg de ari. probando quod actus interior & exterior sint duo peccata. Arguit igitur sic. Operatio exterior est peccatum, puta furtum. homicidium, adulterium, mendacium, & non est illud peccatum quod dicitur voluntas mala quam concomitatur, sicut loqui falsum cum intentione fallendi non est velle loqui falsum cum intentione fallendi, nec tractare rem alienam inuito domino, est velle tractare rem alienam &c. & ita de alijs. Et constat quod tale & tale velle sunt peccata, igitur velle quod est peccatum, & agere quod ipsum concomitatur sunt plura & distincta peccata, cuius oppositum dicit conclusio.

Contra secundam conclusionem arguunt multi Scotistae Primo, quia glosa decreti de paeni. dis. prima ca. sicut, exponens praeallegatum verbum Augustinus de lib. arbi. Non minus reus est &c. dicit. Re vera magis est reus, si opus adhibeatur, sed hoc quo ad sufficientiam aeterni interius accipe, vel non minus idest nihilominus est reus, non quin plus peccet, si opus prosequatur Quod probat ex hoc quod prohibitum est malam voluntatem in opus procedere. Secundo, quia illa conclusio videtur esse contra determinationem ecclesiae damnantis errores Petri abavlardi. Inter illius enim articulos damnatos dicitur esse vnus, quo sic inquiebat. Nos vero dicimus quod sola voluntas a Deo aeternaliter remuneratur siue ad bonum, siue ad malum, nec propter opera peior vel melior efficitur hoc, nisi forte dum operatur in aliquo eius voluntas augeatur. Ex cuius sententiae damnatione videtur esse tenendum, quod non sola voluntas remuneratur, & quod hoc propter opera exteriora efficitur peior vel melior.

Tertio arguitur sic ratione. Si vera sit conclusio non plus mereri videtur apud Deum volens sustinere martyrium pro Christo & actualiter sustinens, quam alius aequali voluntate volens sustinere, non tamen actu sustinens Quod non est verum, quia pro actu martyrij datur aureola secundum doctores.

Item velle baptizari vel aliud sacramentum recipere, aeque bonum & vtile foret homini sicut velle, & etiam cum hoc baptizari. Item qui vellet percutere vel occidere clericum, tantum peccaret, quantum alius, qui non solum vellet, sed etiam occideret, quod est falsum. Tum quia occidens est vere homicida, alius vero non. Tum quia iste incurrit excommunicatio nem vel irregularitatem, quas paenas alius non incurrit, & quascunque paenas alter pro voluntate occidendi incurrit vel meretur, incurrit iste & meretur: Hoc autem non esset iustum nisi ipse plus peccaret, & maioris paenae ipse dignus esset.

Quarto quia sequitur quod si duo homines volentes quendam occidere sagittarentur in vico alicuius ciuitatis, aequaliter adhibita, vel aequaliter neglecta cautela hincinde de laedendo aliquem, & vnus superuenientem occideret, alter nullum, quia nullus occurreret, tantum peccaret ille qui neminem laesit, quantum alius qui superuenientem hominem interfecit, quod non videtur dicendum.

Quinto quia cuilibet peccato paena debetur, ergo duob.s peccatis maior poena debetur quam vni illorum tantum ex ipsis. Ex opposito enim consequentis clare videtur sequi oppositum antecedentis, ergo pro vtroque scilicet voluntate & actu sequente cum sint duo peccata, maior paena debetur peccanti, ac per hoc plus demeretur. Sexto. quia Augutinus decimotertio de trinitate 5. capitulo. dicit. Mala voluntate sola quilibet miser efficitur, sed miserior potestate, qua desiderium malae voluntatis impletur, & sic male volendo miser est, minus tamen esset si nihil eorum quae perperam voluit habere potuisset. Sed istud vt arguit Scotus non potest intelligi de miseria poenae, quia desiderans & non potens habere quod denderat plus habet de poena quam ille cuius desiderium impletur, igitur intelligitur de miseria culpae, quae praefuit. in actu interiori malo. Contra eandem arguit Scotus per rationem. Et primo supponit, quod bonitas actus moralis est integritas eorum, quae secundum rectam rationem operantis dictantur debere conuenire ipsi actui. Tunc sic arguit primo vbi est alia & alia integritas, ibi erit alia & alia moralis bonitas, sed alia est integritas eorum, quae secundum dictamen rectae rationis debent conuenire actuiinteriori, & eorum quae actui exteriori:. igitur alia bonitas moralis & per consequens in malis alia malitia moralis, & hoc sine priuatiue tantum siue contrarie, quia aliqua disconuenientia repugnant illis quae debent conuenire, igitur &c. probatio minoris, quia recta ratio non dictat debere actui conuenire, quod est impossibile sibi conuenire, non autem actui interiori est possibile conuenire illud, quod actui exteriori conuenit, vel ptestr conuenire & hoc intelligendo de vtroque actu secundum suum esse reale, & de eo quod sibi conuenit secundum tale esse, licet actui exteriori, quatenus volitus est aliquo modo possit conuenire denominatiue, denominatione quadam id quod conuenit actui interiori. Secundo, quia actus interior & exterior sunt duae entitates, ergo distinctae bonitates, cum bonitas non distinguatur ab eo quod est bonum primo. 1. cum bonitasactus non distinguatur ab actu cuius est bonitas non plus quam veritas a vero seu a propositione vel signo alio, quod primo dicitur verum. Distinctae igitur sunt bonitates morales vel malitiae actus interioris & exterioris. sed duae bonitates meliores sunt in circunstantiis quam alia illarum solum, & sic de malitiis, igitur meliores sunt moraliter actus interior & exterior simul quam interior. Et hoc est etiam quod tangit Scotus, in deductione praecedentis argumenti. Potentiae enim operatiuae secundum eum actus interioris & exterioris non sunt capaces actuum eiusdem rationis, ergo alterius rationis ea actus exterior & interior, & per consequens bonitas huius distinguitur a bonitate illius, siue eius bonitas sit actus, seu eius integritas, de qua superius tactum est. tertio quia frustra videretur poni actus exterior, quod falsum est quia per solos actus interiores non sufficienter subueniretur pauperibus, nec frustra fuit mortuus Christus & passus, & tenet consequentia, ex quo per actus exteriores non crescit meritum nec demeritum.

Quarto quia secundum sanctos Christi lanceatio erat nobis meritoria, & secundum eos inde sumpserunt efficaciam noua sacramenta, puta baptismus ex aqua, & eucharistia ex sanguine quae profluxerunt de latere saluatoris dormic tis, & tamen nulla tunc fuit interior volitio meritoria, quia nec tunc fuit anima saluatoris in statu merendi, nec ibi etiam sicut fit in alijs actibus communiter actus interior intenditur vel melioratur seu peioratur ex praesentia vel positione actus exterioris, igitur quicquid accrescebat meriti erat per additionem actus exterioris ad actus interiores qui praefuerant. Quinto. Omissio actus interioris & exterioris simul peior est & grauior quam alterius tantum, ergo & positio amborum simul melior est quam interiorum tantum: consequentia patet per illam regulam topicam. Illud est melius cuius oppositum est peius. Et patet per exemplaquia enim Dei volitio est optima, ideo eius odium est pessima volitio. Assumptum probatur exemplo. Petrus est enim pauperem in necessitate positum nec interius diligere, nec exterius subuenire, quam eum non diligerere, & tamen sibi subuenire. Peius etiam est nec bene facere exterius, nec velle bene facere, quam alterum solum, igitur &c. Sexto Duobus aequalibus in culpa & poena sibi debita infligi in purga. & dum viuerent aequaliter disponentibus de bonis temporalibus pro animabus suis tribuendis, & sic morientibus si pro vno fiunt eseemosynae & procurentur orationes & missae de bonis eius relictis per fideles executores, & non pro alio, tunc primus citius liberatur quam secundus. Alioquin supersluerent suffragia pro mortuis, & tamen per omnes actus suos interiores aequaliter liberari meruerunt, igitur opera illa exteriora addita, addunt accelerationem ex peditionis a poena, & per consequens faciunt ad augmentum gloriae saltem extensiue per durationem a parte ante. Septimo. Mentiri est graue peccatum ex hoc quod mendacium tale est, sed illa grauitas non est tantum ex actu interiori quam exteriori simul, quia mendacium non potest esse sine actu exteriori, cum sit falsa vocis significatio cum intentione fallendi, igitur ex actu exteriori aggrauatur peccatum super actum interiorem.

Octauo quia secundum Gregorium. vigesimoquarto moralium. Hoc inquit seuiatam vel vasa eius habere crebro proprium soletur, quod ad iniquitatis suae cumulum ea quae nequiter appetunt, expetunt explere posse. Cum autem fortasse infirmantur electi atque in desiderijs illicitis ruunt, hoc plurimumque diuino munere. in actu retinetur quod voluntatis miseriae nullos effectus inueniunt. Ex hoc arguitur ad propositum Nono quia Cassianus in libro Collatonum, quaedam inquit vitia consumari non possunt sine actu corporali vt castrimargia & fornicatio, quaedam autem possunt consumari sine vlla actione corporis, vt superbia. Haec ille.

Decimo quia quantumcunque in principio missae quis vellet celebrare, & verba sacramentalia proferre, nisi proferat illa, non consecra. bit, & si vnus alius cum actu voluntatis remissiori verba debita proferret, consecraret. Plus igitur valent velle proferre verba & proferre, quam velle tantum illa proferre omnibus aliis existentibus paribus, igitur similiter in proposito.

Vndecimo quia vadens ex proposito ad Sanctum Iacobum & iter suum continuans, sed volitionem & propositum po distractionem varians & interrumpens, aut meretur aliquid per ambulationem suam dum totaliter distrahitur, & habetur intentum, quia illud quod ibi additur de merito, non prouenit ex nouo merito per actus interiores, si non, igitur talis per tantum & totum laborem quem agit sic distractus nihil meretur, quod videtur inconueniens Duodecimo. Non minus vt videtur actus exterior additus interiori absolute meritorio addit meritum quam exterior additus interiori conditionaliter addit meritum, sed in secundo casu crescit meritum per actum exteriorem vt pote siquis vellet vt quicunque de nouo intraret ecclesiam ibi exaudiretur, sicut Salomon & multi sancti, vt Catherina, vt si Christus orasset, exauditus fuisset, quod si corpus suum mortuum laceraretur, tale bonum proueniret fidelibus suis: igitur pari ratione actus exterior additus interiori absolute meritorii, idest non dependenter ex talibus conditionibus addit meritum. Decimotertio. Nam extra de haereticis, ad abolendam, excommunicatur quilibet qui aliter sentit de articulis fidei, & de praeceptis decalogi, quam sentiat Romana ecclesia, sed ecclesia Romana sentit quod impossibile est hominem saluari sine fide: ista autem positio euacuat necessitatem fidei igitur &c Assumptum patet, quia ponatur quod sint duo homines voluntarii ad credendum aliquem articulum, alter credit & alter impeditur ab actu, dicere igitur quod ille qui non credit tantum meretur sicut alter credens est destruere necessitatem fidei, sed hoc videtur illa opinio dicere, igitur &c.

Item videtur quod illa opinio aliter sentit de praeceptis decalogi quam sentiat Romana ecclesia quia ponatur quod duo essent aequalis voluntatis ad idolatrandum. vnus impeditur ab actu exteriori, & alter non, sed facit idolatriam: dicere igitur quod ille tantum peccet vt iste, est aliter sentire de primo praecepto decalogi. 1. quod non oportuit illud praeceptum fuisse datum. decimoquarto. Quia Christus a conceptione voluit redimere genus humanum. Si igitur illa voluntas sufficit, frustra ponebatur illa redemptio, si non, hoc est contra opinionem. Contra eandem arguit Aureolus. Primo suppono inquit quod bonitas moralis pensatur ex fine. Tunc arguo sic. Illud quod habet specialem & propriam rationem & modum tendendi in finem, habet propriam bonitatem moralem. Hoc patet praesupposito quod actus dicitur moralis ex fine, & bonus moraliter in ordine ad finem. Igitur qui habent alium modum attingendi finem necessario habent aliam & aliam bonitatem moralem, & idem dico per oppositum de malitia, sed actus exterior habet alium & alium modum attingendi finem, quod probatur inducendo. Nam actus fortitudinis in effectu positus procurat & attingit bonum reipublicae & ciuitatis, quod non attingit actus interior quantumcunque efficax. Sic etiam de martyrio, cuius finis est approbatio & testificatio veritatis fidei christianae. Et apparet quod aliter attingitur iste finis quo ad extrinsecos per actum exteriorem positum quam per solum interiorem. Similiter etiam in actibus malis idem patet. Magis enim offendit rempublicam & damnificat qui de facto perpetra t nomicidium quam qui tantum perpetrat consensu & electione interiori. Secundo arguit, quia esse morale est esse voluntarium, sed actus efficax interior & exterior sunt plura voluntaria. Habensienim actum interiorem habet vnum voluntarium, habens autem cum hoc actum exteriorem habet aliud voluntarium igitur &c.

Tertio sic. Bonitas actus moralis consistit intrinsece in integritate propriarum circunstantiarum debitarum inesse ipsi actui. Tunc sic. Illi actus qui habent alias & alias intrinsecas circunstantias, habent aliam & aliam bonitatem ex concursu propriarum circunstantiarum, sed actus exterior habet alias & alias circunstantias dictatas a ratione debere inesse ei alias a circunstantiis quas recta ratio dictat debere inesse tantum actui interiori:igitur &c. Maior patet &xe secundo Ethi. Minor patet per experientiam & patet ex hoc quia actus exterior habet alium finem & alio modo attingit finem, qui est circunstantia principalis. Et in hoc secundus articulus terminetur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondetur obiectionibus praelibatis. Ideo ad primum contra primam conclusionem dicitur quod minor est falsa, qua dicitur quod actus exterior non est illud peccatum quod est actus interior, licet enim sit alius actus, non tamen est aliud peccatum, sed idem. Vnde Sanctus Thomas de malo quaestione secunda articulo secundo in solutione vndecimi sic dicit. Omne quod comparatur ad alterum vt ratio eius, se habet ad ipsum vt forma ad materiam, vnde ex duobus fit vnum sicut ex materia & forma, & propter hoc color & lumensunt vnum visibile, quia color est visibilis propter lumen, & similiter cum actus exterior habeat rationem peccati ab actu voluntatis, idem peccatum est actus voluntatis, & actus exterior coniunctus. Haec ille.

Item secundo senten. distinctione. quadragesimasecunda quaestione prima articuloprimo arguit sic quarto loco. Multiplicato superiori multiplicatur inferius. vnus enim homo non est plura animalia, sed actus est superior ad peccatum, quia peccatum nihil aliud est quam actus quidam inordinatus. cum ergo actus voluntatis & actus exterior sint diuersi actus, quia a diuersis potentiis procedunt, videtur quod non sit vnum peccatum actus voluntatis & actus exterior. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod actus simpliciter acceptus non est genus peccati nisi secundum quod sub voluntate cadit, & ideo vbi non multiplicatur actus voluntatis, non multiplicatur peccatum. Haec ille.

Ex quibus patet, quod illa minor est falsa, licet modus arguendi non valeat. Iste tamen valeret, actus exterior secundum se praecise sumptus est peccatum, & non est illud peccatum, quod est actus interior: igitur sunt duo peccata, sed tunc maior negaretur, quia actus exterior secundum se praecise sumptus non habet rationem peccati, nisi prout informatur actu interiori, & ideo dum praescindit ab illo, non est aliud peccatum, nec idem.

Ad primum contra secundam conclusionem respondit Gregorius de Arimino quod illa glosa secundum quod dicunt multi theologi videtur directe contradicere textui, ideo non est standum glosae. Vel si glosam velimus recipere, potest dici secundo quod magis reus est extensiue, quia pluribus peccatis peccat. Et hanc intentionem videtur innuere probatio, quae ibidem adducitur de prohibitione actus exterioris. Vel etiam potest intelligi intensiue propter intensiorem voluntatem. Intensior enim voluntas est quae exit in opus quam non exiens, vbi vtraque potest exire: in quo casu tantummodo forte loquitur glosa. Vbi autem aeque intensa sit voluntas si actus exterior non sequitur propter impedimentum positiuum, aut priuatiuum, non minus erit reus, quam si nullo interueniente impedimento actus exterior subsecutus fuisset. Haec ille. Quae omnia stare possunt, praeter illud quod dicit, quod pluribus peccatis peccat ille qui peccat actu exteriori & interiori, quam ille qui peccat solo interiori, hoc enim falsum est, & contra primam conclusionem, nisi intelligatur vt dictum fuit. Potest etiam dici quod si aliquis primo velit tantummodo facere actum exteriorem, sed non tunc facit, & postea volens faciat, ibi sunt duo peccata, quia iteratur actus voluntatis, vt prius dictum fuit.

Ad secundum sic respondit. Non puto inquit omnia illa verba sic posita, vt arguendo recitata sunt, fuisse Petri abavlardi. Et causa est quia innullo libro epistolarum beati Bernardi talem texturam verborum reperi, vbi recitantur articuli collecti ex dictis illius, sed in pluribus libris & omnibus quos vsque nunc per me vel alium legihabetur praecise sic quod propter opera nihil melior, nec peior efficiatur homo. Et est articulus decimustertius suorum, sic autem acceptum istum articulum, quis non videat esse merito condem nandumDebent enim Haec verba sic allegata intelligi, quod siue homo furetur siue adulteretur, non inde fit peior quam si ista non committeret, & si Deum honoret, & subueniat proximo propter Deum, aut alia quaelibet bona nobis a Deo praecepta exerceat, non fit propter hoc melior, quam si illa non ageret, qui sensus vtique falsus est & erroneus. Nam secundum hoc sequitur quod nec ex opere exteriori, nec ex voluntate, aut alio actu interiori homo sit melior vel peior quam sine illo, foret, & quod per nullum mereatur, aut demereatur, & ita nullum sit hominis peccatum vel meritum, & quod talis fuerit sensus illius, satis aperit alius eius articulus, qui est decimusnonus & vltimus, & ponit cum hoc tenore, quod neque opus, neque voluntas, neque concupiscentia, neque delectatio, quae mouet eam peccatum sit nec, debemus eam velle extingui.

Ex quibus patet quod determinatio ecclesiae illum condemnantis in nullo est contraria superius dictis Haec ille & bene, licet posset dici quod Petrus abavlardi intelligebat quod nec propter opera coniuncta actui voluntatis, nec propter opera non coniuncta, quis efficitur melior vel peior, qui sensus est erroneus. Dicere autem quod propter opera exteriora non coniuncta actui voluntatis, nec vsui rationis quis non efficitur melior vel peior, non est erroneum, sed verum quia opera exteriora secundum se considerata, & nullo modo voluntaria, nec sunt bona, nec mala moraliter. Vnde Sanctus Thomas de malo quaestione secunda articulo secundo in decimotertio loco arguit sic. Ansel.s dicit in libro de conceptu virginali loquens de actibus. In horum essentia nulla consistit iustitia: ergo eadem ratione nec iniustitia, & sic peccatum in actu exteriori non consistit. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod in essentia actuum exteriorum dicitur nulla consistere iustitia, quia actus exteriores non pertinent ad genus moris, nisi secundum quod sunt voluntarii. Haec illeAd tertium dicit Gregorius. Quantum inquit ad illud quod dicitur ibi de martyrio dicendum videtur quod vbi casus esset talis quod actus interior esset aequae intensus, & aeque bene circunstantionatus & generaliter aeque bonus intensiue & extensiue sine actu exteriori, sicutesset si concomitaretur actus exterior, non minus mereretur quis ex tali voluntate praecise, quam si cum ea martyrii poenam actu pateretur, difficile tamen esset talem casum reperire. Nam ut dicit Hugo.s voluntas ex actu suo augetur, & maior feruor videtur requiri & concurrere in actuali experientia & sustinentia poenae illatae actu quam imaginatae vel conceptae tantummodo. Vbi tamen detur casus vt praemissum est dicendum videtur, vt dictum est. Ad quod facit illud quod de beato Martino cantat ecclesia. O sanctissima anima, quam & si gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrij non amisit. Quantum vero ad secundam partem de sacramentis, neganda est consequentia, quia licet non plus mereatur ex actu exteriori, ex re tamen operata scilicet sacramento confertur ei gratia, & per consequens est sibi melius, sicut & puero recipienti sacramentum licet ipse nullum agat actum meritorium, bonum est sacramentum recipere propter efficaciam ipsius sacramenti in ipso Similiter etiam dicendum quod actus sustinens martyrium, etiam si non plus mereatur propter opus exterius, recipit tamen aureolam, ac per hoc melius est sibi & vtilius velle & sustinere quam forte velle praecise. Quantum ad tertiam partem conceditur consequens. Et ad primam probationem in oppositum dicendum est, quod vterque est homicida voluntatis homicidio, licet alter sit homicida tantum illo modo, & alter illo modo, & homicidio actus exterioris iuxta distinctionem glosae super illud Romas primo. Repletos omni iniquitate, & sequitur homicida contentione &c. Et quamuis alter sit bomecidua homicidio actuali, non tamen sequitur, quod plus demereatur quam reliquus si caetera sint paria, nec oppositum probatur. Quod autem additur de excommunicatione, & aliis poenis non arguit intentum, quia plerunque tales poenae infliguntur pro minoribus peccatis, & non promaioribus, sicut patet, quia clericum verberans incurrit excommunicationem & tamen interficiens mille homines laicos non propterea excommunicatur, & cum nulli dubium sit eum multo plus & grauius peccare, ac demereri apud Deum.

Vnde ex talibus poenis quae Ecclesiastico iudicio, vel etiam seculari infliguntur peccantibus non potest argui maius demeritum apud Deum. Haec tamen infliguntur iniuste, cum ille vtique talium poenarum sit dignus, immo maiorum quae diuino iudicio reseruantur, sicut etiam poena aliorum criminum, quae hic non iudi cialiter puniuntur. Haec Gregorius, & bene per omnia excepto primo in quo nullam facit distinctionem de praemio essentiali & accidentali. Ideo quo ad hoc dicendum est, vt dicit Sanctus Thomas in probatione conclusionis. Et simile dicit de malo. q. 2. ar. 2. in solutio. 8. vbi sic ait. Si quaeratur inquit vtrum tantum peccet qui sola voluntate peccat, quantum qui peccat voluntate & actu.

Dicendum quod potest dupliciter contingere. Vno modo ita quod sit aequalitas ex parte voluntatis. Alio modo ita quod non sit aequalitas. Contingit autem inaequalitatem voluntatis esse tripliciter. Vno modo secundum numerum, puta si aliquis vno motu voluntatis vult peccare, & cum non habeat opportunitatem transit motus voluntatis: in alio autem qui primo habet motum voluntatis postmodum opportunitatem habens iterat actum voluntatis, & sic est in eo duplex mala voluntas. vna sine actu, alia cum actu. Alio modo potest attendi inaequalitas quantum ad motum. Puta si vnus habens voluntatem peccandi, sciens se non habere opportunitatem desistit a tali motu voluntatis, alius autem sciens se habere opportunitatem & facultatem peccandi continuat motum voluntatis quousque ad actum perueniat.

Tertio modo contingit esse inaequalitatem voluntatis quantum ad intensionem. Sunt enim aliqui actus peccati delectabiles, in quibus voluntas augetur, quasi remoto freno rationis, qui ante actum aliqualiter remurmurabat. Qualitercun que autem sit inaequalitas voluntatis, erit & inaequalitas peccati. Si autem sit omnino aequalitas ex parte voluntatis, sic distinguendum est in peccato sicut & in merito. Quia enim habet voluntatem dandi eleemosynam, & non dat, quia non habet facultatem, tantundem meretur quatum si daret, per comparationem ad praemium essentiale, quod est gaudium de Deo. Hoc enim praemium respondet charitati, quae ad voluntatem pertinet, sed per comparationem ad accidentale praemium, quod est gaudium de quocunque bono creato magis meretur qui non solum vult dare, sed dat, gaudebit enim non solum quia voluit dare, sed quia dedit, & de omnibus bonis quae ex illa datione prouenerunt. Et similiter si consideretur quantitas demeriti per compationem ad poenam essentialem, quae consistit inseparatione a Deo, & dolore exinde proueniente, non minus demeretur quam sola voluntate quam qui voluntate & actu peccat, quia haec poena est poena contemptus Dei, qui respicit voluntatem, sed quantum ad poenam secundariam, quae est dolor de quocunque alio malo, sic magis demeretur qui voluntate & actu peccat quam qui sola voluntate. Habebit enim aliquem dolorem, non solum de eo quod male voluit, sed etiam de eo quod male fecit, & de omnibus malis, quae de eius malefacto prouenerunt.

Vnde & paenitens qui poenam futuram paenitendo praeuenit de omnibus talibus dolet. Quia ergodicitur quod quantum additum quanto facit maius intelligendum est vbi vtrunque dicitur quantum secundum eandenrationem, sed vbi vnum est ratio alteri quod sit quantum hoc non oportet, sicut lignum est longum, linea erit longa, sed non oportet quod lignum cum linea, sit longius quam linea, quia linea est ratio longitudinis ligno, sicut etiam dictum est quod actus exterior habet rationem culpae ab actu voluntatis. Quia vero dicitur quantum intendis, tantum facis habet locum in malis, quia si aliquis intendat peccare mortaliter, etiam si committit actum qui de genere suo est peccatum veniale vel nullum, mortaliter peccat, quia conscientia erronea ligat. Si vero aliquis intendat opus meritorium facere committens aliquid quod de genere suo est peccatum mortale, non meretur, quia conscientia erronea non excusat, si tamen sub intentione comprehendatur non solum intentio finis, sed voluntas operis, sic verum est in bono, & in malo, quod quantum aliquis intendit tantum facit. Quienim vult occidere sanctos vt obsequium praestet Deo, aut qui vult facere furtum, vt det eleemosynam, videtur quidem habere intentionem bonam, sed voluntatem malam. Et propter hoc si sub intentione etiam voluntas comprehendatur, vt totum intentio nominetur, erit etiam intentio mala. Haec ille.

Ad quartam respondet Gregorius concedendo totum consequens quod infertur, sed dicit quod argumentum non videtur, plenarie ad propositum. Nam vterque sagittans habet non solum actum interiorem, sed etiam exteriorem, nec alter habet proprie actum aliquem, cui similem non habeat reliquus. Vnde si ambo morerentur antequam sagitta perueniret ad aliquem quem vulneraret non diceretur dissimiliter aegisse alter ab altero, quamuis euentus fuerit dissimilis. Haec ille & concordat cum Sancto Thomas prima. 2. q. 20. art. sexto.

Ad quintum negatur minor vt patet ex prima conclusio. Ad sextum respondet Adam godam. quarto sen. q. 1. quod verum est, quod ita dicit ibi beatus Auguus Et iterum velle inquit quod non decet miserum est, nec tam miserum vt velle adipisci quod non oporteat sed dico quod istud non obstat praedictis. Ille enim qui adipiscitur quae male voluit, habet vt communiter dissimiles actus interiores vel similes acceptandi vel complacendialios quam prius, vel priores interiores vel similes replica tos libere, & forte efficaciores quam prius. Et per illos interiores nouiter causatos vel libere continuatos augeret talis demeritum suum, non autem per aliquid additum ex precisa additione actus exterioris, nisi forte quatenus expositione actus exterioris potest haberi & habet libere quosdam interiores actus malos experimentales quos sine exteriori nullatenus habere naturaliter potuisset. Alia etiam ratio est quare adipiscens est miserior etiam miseria peccati, quam tangit beatus Gregorius Vigesimoquarto moralium quasi in principio. Vbi immediate post auctoritatem superius allegatam argumento Decimoquarto subdit. Quia eorum votis valida contrarietas nascitur plerunque ex ipsa impossibilitate corriguntur, sed impossibilitas adipiscendi est occasio mutandi malam voluntatem in bonam. sicut etiam ibidem sequitur: igitur possibilitas adipiscendiest causa vel occasio perseuerandi in malitia & per consequens miseriae augmentandae. Alia causa est, quia vt dicit quaedam auctoritas. Expertis viciorum illecebris, difficilius caremus quam incognitis, minorisque laboris est incognitam carnis cauere voluptatem quam reiicere cognitam. Difficultari autem ad malum, miseria est Quarta causa potest reddi, quia ex actibus exterioribus habituatur appetitus sensitiuus, & vires animae ad similia. Habituari autem ad malum miseria est. Assumptum patet per Isidorum libus de numero. vbi dicit, quod ex suggestione praua cogitatio praua erumpit. Praua autem cogitatio delectationem parit, delectatio consensum, & consensus actionem actio consuetudinem consuetudo necessitatem, & istud confirmatur per istud quod dicit Augustius octauo confessionum Ex voluntate inquit peruersa facta est libido & dum serni tur libidini, facta est consuetudo, & dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas, sed non est propter dicta dicendum quod actus exteriores addant ad meritum super omnes interiores ita quod propter vtrosque simul sit homo maiori poena dignus quam propter omnes interiores simul, sed bene quod posteriores interiores alio modo addunt super aliquos praecedentes. Haec ille in forma. Et concordat Sancto Thomas secundo senten. distinct. 40. quaest, prima articu. tertio prout fuit recitatum in probatione securdae conclusionis, scilicet quod aliquis ex hoc quod in actum exteriorem frequenter exit, habilitatur ad bonum &c. Et similiter quomodo per actum exteriorem additur ad praemium accidentale, vel ad paenam accidentalem.

Ad primum Scotus contra secundam dicit Adam quod illa descriptio non est vniuersaliter adaequate vera, alias essent simul in anima actus moraliter boni in infiniti specie distinctae, vel volitio illa non esset moraliter bona qua vltimo volo dare eleemo sinam indigenti propter Deum loco & tempore opportuno, & sic de aliis circunstantiis dictatis debere tali dationieleemosinae conuenire, cum illa volitio non sit cogitata, nec volita, vel saltem non oporteat eam cogitari. Verum est autem quod ad completam bonitatem actus moralis oportet illa integre haberi quae secundum rectam rationem dictantur requiri vel coexigi, sed nec oportet illam collectionem esse bonitatem illius actus, nec etiam sola illa sufficiunt, quia ipsum dictamen & etiam conformis electio sequens r equi runtur ad hoc vt actus executionis sit moraliter bonus, & tamen illa non oportet dictari sibi debere conuenire, nec etiam conformiter eligi in volitione executionis dictatae, quia aliter oporteret ibi haberi dicta. mina actualia, & conformes esectiones specifice distinctas actualiter infinitas, sic patet igitur de maiore. Minor autem vera est, sed non ad mentem argumenti. Est enim alia integritas hic & ibi, sed non totaliter alia, quoniam tota integri tas requisita ad bonitatem actus exterioris est actus interior, & non econtra. Et vt planius dicam ad punctum, dico quod ipse actus interior bonus, vel multi simul tales est totalis & totaliter bonitas actus exterioris boni moralis & meritoria essentialis. Vterque enim est bonus eadem bonitate, sicut tam vrina quam animal est sana eadem sanitate, & tam homo quam opus suum humane factum sunt humana eadem humanitate vel rationabilitate. Actus enim exterior non dicitur bonus moraliter vel meritorius nisi ex denominatione ab actu interiori. Verum est autem quod alia est entitas, & naturalis bonitas huius actus, & illius, sed non est hoc ad propositum, nec aliud probatur. Haec ille.

Et satis concordat cum Sancto Thomas prima secundae quaest. 20. articu tertio, vt recitatum fuit in probatione primae conclusionis, nisi pro quanto dicit, quod actus exterior nullam habet bonitatem secundum se nisi ab actu interiori, vel ad ipsum actum interiorem. Oppositum enim hoc dicit Sanctus Thomas Ideo oportet addere quod dato quod actus exterior habeat secundum se aliquam bonitatem quam non habet ab actu interiori, & econtra, tamen bonitas vnius redundat in alterum, ita quod quacunquae bonitate est bonus actus exterior formaliter, eadem est bonus actus interior denominatiue, & econtra. Vlterius dicitus quod actus exterior licet habeat secundum se aliquam bonitatem aut prauitatem, illa tamen non est moralis, nisi per actum voluntatis, ideo nec est secundum se culpa, aut meritum. De hoc Sanctus Thomas de malo quaest. secunda articu. secundo arguit sic sexto loco. Nullus actus imputatur alicui ad peccatum qui nullo modo est in voluntate eius vel potestate, vnde si aliquis accipiat manum alicuius hominis contra eius voluntatem, & cum ea interficiat hominem, peccatum homicidii non imputatur homini, cuius manus percutit, sed ei qui vtitur manu. Exeriora autem membra nullomodo possunt resistere imperio voluntatis, non ergo in actibus exteriorum membrorum consistit peccatum, sed in actu voluntatis, quae vtitur membris Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod illius actus cuius manu aliquis vteretur ad occiden dum esset quidem actus inordinatus, sed non haberet rationem culpae, nisi per comparationem ad illum, qui vtitur alterius manu, similiter actus exterioris membri habet deformitatem, sed non habet rationem culpae nisi per hoc quod est a voluntate. Vnde si essent duae personae voluntas & manus non peccaret sed voluntas peccaret, non solum per actum proprium, qui est velle, sed etiam per actum manus, qua vtitur, nunc autem vnus homo est cuius vterque est actus & pro vtroque ponitur. Haec ille.

Ad secundum dicit Adam sicut ad praecedens. Verum inquit est quod ibi sunt distincte botioitates naturales & non morales intrinsece, actus interio ris & exterioris. Nam de bonitate moralis actus exterioris dicendum est, quod distinguitur ab ipso, quia moralis bonitas eius est actus interior ad vnum modum ponendi. Hic enim intendo cum Hugone dicere, quod non distincta poena punietur in futurum a Deo actus exterior a poena qua punietur actus interiores simul sumpti. Haec ille, & bene. Dum tamen intelligatur de poena essentiali, qua loquendo de poena accidentali falsum est, vt prius visum fuit.

Ad illud quod tangitur ibidem, quod est confirmatio ex deductione Scoti dicitur quod licet actus interior & exterior sint alterius rationis nihil prohibet eos denominari bonos aut malos ex eadem bonitate vel malitia, sicut eadem sanitate dicitur animal sanum, & vina sana. Ad tertium dicit Adam quod huius responsio patet ex responsione sexti quia actus exteriores sunt necessarii, sicut elemosinae datio ad releuationem indigentiae pauperis, & mors Christi & passio ad excitanda corda hominum ad eius dilectionem, & huiusmodi. Sed hoc non est ad propositum, quia hic inquiritur, vtrum opera exteriora addant meritum ipsi operanti super omnes actus interiores quo ad gradum vltimae beatitudinis consequendae. Haec ille. Concordat Sactus Thomas secundo senten. distin. 40. quaest. prima articulo tertio in solutione sexti, vbi sic ait. Voluntas tendit in actum exteriorem sicut in omnibus. Vnde si adsit facultas operandi non posset esse voluntas perfecta, nisi operaretur. Et ideo non est superfluum facere, quia sine actione nec ipsa voluntas bona esset. Et praeterea actus exterior in praecepto cadit, & iterum ad praemium accidentale confert Item in solutione septimi sic dicit. Qui dicit bonitatem illam secundum quam actus exterior vitae aeternae meritorius est totum ex voluntate gratia informata habet secundum quod voluntarius est, & ideo non oportet quod supra bonitatem perfectae voluntatis aliquid addat ad meriritum essentiale vitae aeternae ptinens. Haec ille.

Ad quartum dicit Adam, quod probabiliter dici potest, quod illa lanceatio non addit meritum respectu suae beatitudinis a Christi humilitate qua Deus vult praemium bonis actibus: animae Christi debitum. Verum est tamen quod illam Deus potuit acceptare ad quaecunque bona sibi placebat. Meruit etiam multa sibi secundum innotescentiam. Meruit etiam nobis uirtutem quorundam sacramentorum tanquam conditio, qua Christus forte meruerat illam vtilitatem viuens, ita scilicet quod aliqua meruerat nobis forsan Christus conditionaliter, si lancearetur, non quod lanceatio corporis mortui esset pars meriti sed ex illa peendebat forte pecedens aliqua, volitio conditionalis ad hoc quod esset meritum talium habendorum, vel non meruit nisi erga ptundum dulcedinem humanae deuotionis mucrone illius lanceae latus & cor domini sui, persequentis, sed haec nihil sunt contra dicta. Haec ille.

Apparet mihi quod Sanctus Thomas diceret quod nec lanceatio, nec etiam mors Christi proprie loquendo meruit sibi nec nobis, tamen tam mors quam laceatio, quam resurrectio, quod ascensio opata sunt ad nostram salutem per modum efficientiae & exemplaritatis. Vnde in 3. parte. q. 50. art. 6. sic dicit. De morte xptui possumus loqui dupliciter, vnomodo secundumquod estin fieri, alio modo secundum quod est in facto esse. Dic tur autem mors esse in fieri quando aliquis per aliquam passionem naturalem vel violentam tendit in mortem, & hoc modo idem est loqui de morte Christi, & de passione ipsius, & ita secundum hunc modum mors Christi est causa nostrae salutis per modum meriti secundum illud quod supra de passione dictum est, sed in facto esse mors consideratur secundum quod iam facta est separatio corporis & animae, & sic nunc loquimur de morte Christi. Hoc autem modo mors Christi non potest esse causa nostrae salutis per modum meriti, sed solum per modum efficientiae inquantum scilicet nec per mortem diuinitas est separata a carne, & ideo quicquid contingit circa carnem Christi anima separata fuit nobis salutiferum virtute diuinitatis vnitae. Haec ille.

Item in solutione secundi argu. sic dicit. Mors Christi secundum quod consideratur in facto esse, & si non fuerit operata ad salutem nostram per modum meriti, fuit tamen operata per modum efficientiae. Haec ille Simile dicit de Christi sepultura. q. 51 art. 1. in solu. secundi argumenti.

Ad quintum sic dicit Adam. Omissio actus exterioris & interioris omnis quod haberetur habitu exteriori, non est peior in ratione demeriti quam omissio interioris tantum, dum modo posset interior aequaliter haberi sine exteriori sicut cum eo. Probatio autem assumpti diuertit a proposito, quia nullus potest pauperi libere vel meritorie subuenire, nisi velit ei subuenire, siue diligat eum, siue non, velle autem pauper isubuenire est actus interior, qui est ad ppositum, & ille est quo posito & efficaci non est in potestate sic volentis, quin subueniat, si possit. Vlterius dicendum est quod illa exterior subuentio non addit meritum dignum, praecisa additione praemii super actus interiores subueniem tes. Forte tamen in subueniendo intenditur eius actus inter. or bonus, vel habetur nouus interior meritorius per quem crescit meritum talis personae. Haec ille, & satis bene dicit dum tamen intelligatur quod actus exterior non addit ad praemium essentiale, sed ad accidentale.

Ad sextum sic dicit Adam Concedo inquit quod in illo casu vnus citius liberaretur idem quam alius, quia vltra hoc quod vterque meruit quo ad praemium beatitudinis vitae aeternae & huiusmodi absolute meruit conditionaliter, quod si talia suffragia fierent pro eo valerent sibi ad expeditionem & liberationem per consequens accelerandam temporaliter, illa suffragia tunc sunt positio conditionis sub qua liberari meruit, & ideo liberatur. Non sic alius, quia conditio sub quo meruit, non ponitur. Dicedum est etiam quod in illo casuadduntur actus interiores boni, & orationes, & oblatio sacramentalis, quas non nego addere meritum boni temporalis, & iuuari ad praemium aeternum mediantibus adiuto riis aliorum, & deuotionibus amicorum. Haec ille.

Simile dicit Sanctus Thomas secundo sententiarum dis. quadragesima quaestio. prima arti. tertio sic arguit quinto loco. Si actus exterior adiicit aliquid bonitatis supra bonitatem actus interioris, ergo quanto actus exterior maior fuerit tanto homo magis merebitur sed hoc est falsum, quod patet ex sententia domini quam de vidua mittente duo aera in gazofilatium dedit Lucae. 21. ergo actus exterior non addit super interiorem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod illa plus aliis misisse dicitur, quia efficaciori voluntate illud dedit, vnde magis merebatur apud Deum de praemio essentiali, quam illi qui maiora munera minori deuotione dabant, sed quantum ad praemium accidentale illi poterant plus mereri, secundum quod per maiora munera plus satisfaciebant, vel etiam ministros tampliplus ad orandum pro se prouocabant, vel quicquid huiusmodi est quod ad actum exteriorem secundum se sequitur Haec ille. Similia dicit in speciali & magis ad propositum quarto sen. distin. 45. q. secunda. 0 Vbi agit de valore suffra giorum diffuse.

Ad septimum dicit Adam quod licet in actu interiori non sit mendacium, est tamen electio & volitio mendacii, & acceptatio, & libera complacentia in mendacio, quae sunt ita demeritoria, sicut ipsa cum appositione exterioris mendacii superadditi. Haec ille, & bene.

Ad octauum & nonum dicit respondendum esse sicut ad sextum Scoti starum. Ad Decimum dicit quod consecratio sacramentalis non sit virtute meriti operantis, cum vere consecret qui peccat mortaliter consecrando, sed ratione operis operati virtute faederis initi a Deo cum ecclesia militante. Haec ille. Et concordat cum Sancto. Thomas quarto sen. distinc. 13. q. 2. 9.

Ad vndecimum dicit Adam quod consequens quod infertur concedi potest, nisi sequatur aliquis actus complacentiae & approbationis laboris talis sui corporis & completionis itineris sui assumpti voluntarie, quales forte actus interiores non haberent sic in complacentia, nisi completo itinere suo. Haec ille. Mihi videtur quod omnia quae dicitpossunt stare loquendo de merito praemii essentialis, secus est de merito praemii accidentalis.

Ad illud enim addit actus exterior, vt supra dictum est. Nec oportet quod actus interior semper assistat exteriori actualiter. Sufficit enim quod astiterit in principio actualiter, & quod postea assistat virtualiter, vt alias dictum fuit.

Ad duodecimum negat minorem. Non enim ibi crescit meritum per positionem conditionis, immo actus praecedens non esset meritorius illius quod datur, nisi prius posita conditione. Tamen nullus orans conditionaliter tantum meretur praemium beatitudinis aeternae, sed absolute, siue aliquis mereatur actu conditionali, siue actu absoluto. Haec ille, & bene. Ad Decimum tertium dicit, quod ista opinio non erat necessitatem fidei requisite ad salutem, quae est fides infusa communis paruulis & adultis saluandis, nec etiam in adultis fidei acquisitae:& cum probatur per casum dicitur quod ille qui efficaciter vult & optat credere aliquem articulum, & non potest plene, quia aliqua turbatio melancolica vel passio vel sophisma impedit eum, est in statu bono, si aliud non obstat propter desiderium credendi, & potest esse, quod ex illa voluntate credendi & ex displicentia rebellionis quam inuite sustinet ad contrarium, plus mereatur quam vnus alius qui tentatione huiusmodi non vexatur, sed quiete sicut debet credit. Ex quo enim vellet efficaciter quantum posset habere credulitatem, & nititur quantum potest, proeo quod non potest perficere non damnabitur, quia secundum Augunus hoc est summae insaniae dicere aliquem peccare vel damnari aro eo quod non facu, quod facere non potest. Immo si arguens vellet omnino habere de necessitate salutis esse vltra voluntatem perfectam credendi, vlterius habere ipsum quietum credere, non bene in hoc sentiret, immo contra compostellanum, & alios decretistas. D ces, plus meretur ille qui quiete credit, quam qui vellet & non facit dicendum quod potest esse vt sic & potest esse nec, & quando continget quod sic, hoc erit propter actus voluntatis simul collectos meliores ex vna parte quam ex a lia.

Ad illud quod additur de idolatria sufficit dicere, quod ille qui de facto conmitteret idolatriam, non grauius peccaret ex facto exteriori, quam ipsemet ex omnibus interioribus suis solis tunc habitis apud Deum caeteris paribus, sed cum hoc stat quod ille qui non actu idolatriam exterius exercet habet tamen voluntatem committendi, aliquotiens minus peccet quia non forte habet tot malas volitiones, vel non ita intensas, nec tales voluntarias complacentias in facto suo, sicut primus, sed omnibus paribus praeter operationem exteriorem quam posset facere forte vnus furiosus, non ponerem tales disperes in culpa. Verumtamen vix esset possibile, quin ex actu exteriori, vel in ipso actu cresceret interior operatio, vel quin alia operatio interior habeatur. Haec ille, & bene, nisi quod illud quod dicit de volente credere, & non valente videtur repugnare dictis Sancti Thomae de veritate quaestione decimaquarta articulo vndecimo. Arguit enim sic primo loco. Illud non est ponendum quo posito sequitur inconueniens, sed si ponamus quod sit necessarium ad salutem aliquid explicite credere, sequitur inconueniens, possibile est enim aliquem nutriri in siluis, vel inter lupos, & talis non potest aliquid fidei explicite credere vel cognoscere, & sic erit aliquis homo qui de necessitate damnabitur, quod est inconueniens. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit, quod non semper inconueniens posito quod quilibet teneatur aliquid de fide explicite credere etiam si in siluis vel inter bruta animalia nutriatur, hoc enim ad diuinam prouidentiam pertinet vt cuilibet prouideat de necessarii ad salutem, dummodo ex parte eius non impedientur, si enim aliquis totaliter ductum naturalis rationis sequare tur cum appetitu boni & fuga mali, certissime est tenendum quod Deus ei per internam spirationem reuelaret ea quae ad salutem sunt necessaria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium actuum x.

Item in solutione secundi sic dicit. Quamuis non sit in potestate nostra cognoscere ea quae sunt fidei ex nobis ipsis, si tamen nos fecerimus quod in nobis est vt scilicet ductum rationis naturalis sequamur, Deus non deficiet nobis ab eo quod nobis est necessarium. Haec ille.

Ex quibus patet, quod casus positus in argumento non debet admitti. Ad duodecimuniquartum dicit Adam quodsecundum aliquos passio Christi requirebatur per modum precii, non meriti, quia ianua aperiebatur quando precium soluebatur. Haec ille.

Cui concordat Sanctus Thomas in tertia parte quaest. 48. art. primo in solutione secundi, vbi sic dicit. Christus a principio conceptionis suae meruit nobis salutem aeternam, sed ex parte nostra erant quaedam impedimenta quibus impediebamur consequi effectum praecedentium meritorum, vnde ad remouendum illa impedimenta, oportuit Christum pati. Haec ille.

Et redit in id quod superius dictum est scilicet quod actus exterior valet ad praemium accidentale. Veruntamen sicut superius patet ex dictis Adae nec istud argums nec plura praecedentia concludunt aliquid contra nos, quia conclusio nostra solum loquitur de merito & praemio actus redundante directe in principium actus, & non de vtilitatibus redundantibus in alia supposita.

Ad primum Aureoli dicitur, quod bonitas moralis actus humani pensatur ex fine, non qualitercunque, sed ex fine prout est volitus. Nam dato quod actus attigeret bonum finem, non ideo esset moraliter bonus, nisi finis esset volitus. Tunc ad argumentum dicitur, quod maior est falsa de illis actibus quorum, vnus est volitio alterius, & ponit alium inesse morali. Ad secundum dicitur quod actus interior & exterior non sunt plura voluntaria formaliter, cum actus interior sit solum voluntarius formaliter, actus vero exterior sit voluntarius solum denominatiue, ideo non habetur quod sint plura peccata formaliter, sed quod sunt duo actus, quorum vnus est peccatum formaliter, & alius est peccatum solum denominatiue, vel quod ambo constituunt vnum integrum peccatum.

Ad tertium dicitur, quod bonitas moralis actus non consistit in quibuscunque circunstantiis, nec in collatione aut integritate circunstantiarum, nisi pro quanto sunt volitae. Tunc ad formam argumenti dicitur sicut ad primum, quod maior est falsa de illis actibus quorum vnus est moralitas alterius, & ponit alium inesse morali, sicuti est de actu interiori et exteriori sibi correspondenti. Ad argumentum principale pro parte affirmatiua quasi respondet Sanctus Thomas secundo sententiarum distin. 42. quaest. prima arti. primo in solutione primi dicens, quod in hoc praecepto, non concupisces rem proximi, non prohibetur illa voluntas furandi, quae est coniuncta actui: sed illa quae est separata ab actu qui etiam sine actu habet quandam turpemtiocunditatem. Illa autem quae coniuncta est actui prohibetur illo praecepto quo furtum prohibetur, quia nihil cadit sub praecepto vel prohibitione nisi secundum quod est voluntarium.

PrevBack to TopNext