Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omne peccatum sit mortale

DISTICTIO XLIII QVAESTIO I Vtrum omne peccatum sit mortale.

CIRCA quadragesimam tertiam distinctionem secundi sententiarum, quaeritur vtrum omne peccatum sit mortale.

Et arguitur quod sic. Quicquid enim tollit virtutem est peccatum mortale, sed omne peccatum tollit virtutem, quia peccatum est recessus ab aequalitate: virtus autem est quaedam aequalitas, ergo omne petaume est mortale.

In oppositum arguitur sic. Diuersitas paenarum correspondet diuersitati culpae, sed poena temporalis differt abaeterna: ergo peccatum veniale differt a mortali, cum vni debeatur poena temporalis, & alteri aeterna.

In hac quaestione sunt tres art. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum ponitur talis prima conclusio. Peccatum veniale differt a mortali sicut imperfectum a perfecto in eodem genere. Hanc ponit Sactus Thomas secundo senten. distinct. 42. quaestio. prima arti tertio vbi sic ait. Duplex modus est diuidendi aliquod commune in ea quae sub ipso sunt, sicut est duplex communitatis modus. Est enim quaedam diuisio vniuoci in species per differentias quibus aequaliter natura generis in speciebus participatur, sicut animal diuiditur in hominem & equo & huiusmodi. Alia diuisio est eius, quod est per analogiam commune. Quod quidem secundum perfectam rationem praedicatur de uno diuidentium, & de altero imperfecte & secundum quid, sicut ens diuiditur in substantiam & accidens, & in ens actu, & in ens in potentia, & haec diuisio est media quasi inter aequiuocum & vniuocum. Et talis est diuisio peccati in mortale & veniale, quia ratio peccati perfecte inuenitur in mortali, in veniali vero non nisi imperfecte & secundum quid. Vnde minimum quod potest esse de ratione peccati in aliquo actu est in veniali, sicut minimum quod potest esse de natura entis est in ente in potentia, vel in ente per accidens, & hoc ipsa nomina ostendunt, quia venia non debetur peccato nisi secundum quod aliquam imperfectionem peccati habet, mors autem debetur peccato in quantum peccatum est, & ideo peccatum mortale dicit quid perfectum in genere peccati, veniale autem dicit quid imperfectum. Haec ille.

Item prima secundae quaest. 88. arti. primo sic dicit. Aliqua secundum quod proprie accipiuntur non videntur esse opposita, quae si metaphorice accipiam tur opponi inueniuntur, sicut ridere non opponitur ei, quod est arescere, sed secundum quod ridere metaphorice dicitur de prato propter eius floritudinem & virorem, opponitur ei, quod est arescere. similiter si mortale proprie accipiatur prout refertur ad mortem corporalem non videtur oppositionem habere cum veniali, nec ad idem genus pertinere, sed si mortale accipiatur metaphorice secundum quod in peccatis dicitur, mortale opponitur ei, quod est veniale. Cum enim peccatum sit quaedam infirmitas anima peccatum aliquod mortale dicitur ad similitudinem morbi, qui dicitur mortalis, ex eo quod inducit defectum irreparabilem per destitutionem alicuius principii vitae. Principium autem spiritualis vitae, quae e st secundum virtutem est ordo ad vltimum finem, qui quidem si destitutus fuerit, reparari non potest per aliquod principium intrinsecum, sed solum per diuinam virtutem, quia inordinatio eorum, quae sunt ad finem reparatur ex fine, sicut error qui accidit circaconclusiones per virtutem principiorum. Defectus ergo ordinis vltimi finis non potest reparari per aliud quod sit principalius, sicut nec error qui est circa principia, & ideo hotmomi pctam dicuntur mortalia, quasi irreparabilia. Peccata autem quae habent inordinationem circa ea quae sunt ad finem conseruato ordine ad vltimum finem reparabilia sunt, & haec dicuntur venialia. Tunc enim peccatum veniam habet, quando reatus poenae tollitur qui cessat cessante peccato. Secundum hoc ergo mortale & veniale opponuntur, sicut reparabile, & irreparabile, & hoc dico per principium interius, non autem per comparationem ad virtutem diuinam, quae omnem morbum corporalem & spiritualem reparare potest, & peroper hoc veniale peccatum conuenienter diuiditur contra mortale. Haec ille.

Et statim post in solutione primi sic dici. Diuisio peccati venialis & mortalis non est diuisio generis in species, quae aequaliter participent generis ratione, sed analogi in eade quibus praedicatur secundum prius & posterius, & ideo perfecta ratio peccati quam Augustinus ponit 22. contra Faustum dicens, quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam, conuenit solum potom mortali. Peccatum autem veniale dicitur petaumm secundum rationem imperfectam, & in ordine ad pctaum mortale, sicut accidens dicitur ens secundum imperse ctam rationem entis. Non enim est contra legem, quia peccans venialiter non facit quod lex prohibet nec praetermittit id ad quod lex per praeceptum obligat, sed facit praeter legem, quia non obseruat modum rationis, quem lex intendit. Haec ille.

Similia dicit de malo. q. 7. art. primo in solutione primi, ex qubus arguitur sic. Illa differunt sicut perfectum & imperfectum in eodem genere, quorum vni propria & pfecta ro gamesis conuenit simpliciter, alteri vero non conuenit nisi secundum quid, sed sic est de peccato mortali & veniali, quia peccato mortali conuenit perfecte & simpliciter ratio peccati, veniali autem non conuenit nisi secundum quid. igitur &c. Vnde Sanctus Thomas vbi allegatur de malo. q. 7. art. primo in solutione primi sic dicit. Duplex est diuisio. Vna qua diuiditur genus vniuocum in suas species, quae ex aequo participant genus, sicut animal bouem & equum. Alia est diuisio communis analogi in ea, de quibus dicitur secundum prius & posterius, sicut ens diuiditur in substantiam & accidens, & per potentiam & actum. Et in talibus ratio communis perfecte saluatur in vno, in alijs autem secundum quid, & per posterius. Et talis est diuisio peccati per mortale & veniale. Vnde praedicta diffinitio peccati quam ponit Augutinus perfecte quidem conuenit peccato mortali, imperfecte av tem & secundum quid peccato veniali. Vnde conuenienter dicitur quod peccatum veniale non est contra legem, sed praeter legem, quia si in aliquo recedit ab ordine legis, non tamen ipsum corrumpit, quia non corrumpit dilectionem, quae est plenitudo legis, vt dicitur Ro. 12. Haec ille.

Secunda conclusio. Peccatum veniale & mortale vno modo differunt in genere, & alio modo possunt sub eodem genere contineri. hanc ponit Sanctus Thomas parte. secunda q. 88. art. secundo vbi sic ait. Peccatum veniale a venia dicitur. Potest ergo aliquod peccatum dici veniale vnomodo quia est veniae consecutiuum. Et sic dicit Ambrosius quod omne peccatum per paenitentiam sit veniale. Et hoc dicitur veniale ex euentu. Alio modo dicitur veniale, quia non habet in se, vnde veniam non consequitur, vel totaliter, vel in parte. In parte quidem, sicut cum habet aliquid in se diminuens culpam, vt cum sit ex infirmitate vel ex ignorantia. & hoc dicitur veniale ex causa. In toto autem ex eo quod non tollit ordinem ad vltimum finem, vnde non meretur paenam aeternam, sed temporalem & de hoc veniali ad praesens intendimus. De primis enim duobus constat, quod non habet genus aliquod determinatum. Sed veniale tertio modo dictum potest habere genus aliquod determinatum, ita quod aliquod peccatum dicatur veniale ex genere, & aliquod mortale ex genere secundum quod genus vel species actus determinatur ex obiecto. Cum enim voluntas fertur in aliquid quod per se repugnat charitati, per quam in vltimum finem peccatum ex suo obiecto habet quod sit mortale. vnde est mortale ex genere, siue sit contra dilectionem dei, sicut blasphemia, periurium & huiusmodi, siue contra dilectionem proximi, sicut homicidium, adulterium, & similia vnde huotmodi sunt peccata mortalia ex suo genere. Quandoque vero voluntas peccantis fertur in id quod in se continent quandam inordinationem, non tamen contrariatur dilectioni dei & proximi, sicut verbum ociosum, risus su essuus, & alia huiusmodi, & talia sunt peccata venialia ex suo genere. Sed quia actus morales recipiunt rationem boni & mali non solum ex obiecto, sed etiam ex aliqua dispositione agentis, contingit quandoque quod illud quod est peccatum veniale ex genere ratione sui obiecti sit mortale ex parte agentis, vel quia in eo constituit finem vltimum, vel quia ordinat ipsum ad aliquid, quod est peccatum mortale ex genere. puta cum aliquis ordinat verbum ociosum ad adulterium committendum. Similiter etiam ex parte agentis contingit, quod aliquod peccatum, quod ex genere suo est mortale, sit veniale propter hoc quod scilicet est actus imperfectus idest non deliberatus a ratione, quae est proprium principium mali actus, sicut contingit de subitis motibus. Haec ille.

Similia dicit secundo sententia. dist. 42. q. prima. art. 4. Et de malo. q. 7. art. 1. Ex quibus potest argui pro prima parte conclusionis sic. Omnis differentia actuum mortalium proueniens ex obiecto dicitur differentia secundum genus vel speciem, sed aliqua mortalia & aliqua venialia differunt in hoc quod est esse mortale vel veniale ex parte obiecti. igitur mortale & veniale aliquando differunt genere, sic quod aliquod peccatum ex suo genere est mortale, & aliquod ex suo genere est veniale. Pro secunda arguitur sic. Illa non proprie differunt genere in actibus moralibus quae respiciunt idem obiectum, sed aliquod mortale & aliquod veniale sunt huiusmodi. igitur &c.

Tertia conclusio licet aliqualit er impertinens titulo quaestionis. Superbia & cupiditas vt sunt specialia peccata sunt radix & initium omnis peccati. Hanc ponit Sanctus Thomas prima secundae q. 84. arti. 1. vbi sic ait Secundum quosdam cupiditas tripliciter dicitur. Vno modo prout est inordinatus appetitus diuitiarum, & sic est speciale peccatum. Alio modo secundum quod signat inordinatum appetitum cuiuscunque boni temporalis, & tunc est genus omnis peccati. Nam in omni peccato est inordinata conuersio ad bonum commutabile. tertio modo sumitur prout signat quandam inclinationem naturae corruptae ad bona commutabilia inordinata appetenda, & sic dicunt cupiditatem esse radicem omnium peccatorum ad similitudinem radicis arboris, quae ex terra trahit alimentum. Sic enim ex amore rerum temporalium omne peccatum procedit. Et haec quidem quamuis vera sint, non tamen videntur esse secundum intentionem apostoli, qui dicit cupiditatem esse radicem omnium peccatorum. Manifeste enim ibi loquitur contra eos, qui cum velint diuites fieri, incidunt in tentationes & in laqueum diaboli, eo quod radix omnium malorum est cupiditas. Vnde manifestum est, quod loquitur de cupiditate secundum quod est inordinatus appetitus diuitiarum. Et secundum hoc dicendum est, quod cupiditas secundum quod est speciale peccatum dicitur radix omnium peccatorum ad similitudinem radicis arboris, quae alimentum praestat toti arbori. Videmus enim quod per diuitias homo acquirit facultatem perpetrandi omne peccatum, & ac habendum desiderium cuiuscunque peccati, eo quod ad habenda quaecunque temporalia bona potest homo per pecuniam iuuari secundum quod dicitur ecclesiast. 10. Pecuniae obediunt vniuersa. Et secundum hoc patet quodcupiditas diuitiarum est radix omnium peccatorum. Haec ille.

Item art. 2. sic dicit. Quidam dicunt superbiam tripliciter dici. Vno modo secundum quod superbia signat inordinatum appetitum propriae excellentiae, & sic est speciale peccatum. Alio modo secundum quod importat quendam actualem contemptum dei, quantum ad hunc effectum qui est non subdi praecepto eius, & sic dicunt quod est generale peccatum. tertio modo secundum quod importat quandam inclinationem ad huiusmodi contemptam ex corruptione naturae, & sic dicunt quod est initium omnis peccati, & differt a cupiditate, quia cupiditas respicit peccatum ex parte conuersionis ad bonum commutabile, ex quo peccatum quodammodo nutritur & fouetur, propter hoc cupiditas dicitur radix. Sed superbia respicit peccatum ex parte auersionis a deo, cuius praecepto homo subdi recusat, & ideo vocatur initium, quia ex parte auersionis incipit ratio mali. Et haec quidem quamuis vera sunt, non tamen sunt secundum intentionem sapientis, qui dicit. Initium omnis peccati superbia. Manifeste enim loquitur de superbia secundum quod est inordinatus appetitus propriae excellentiae, vt patet per hoc quod subdit. Sedes ducum superborum destruxit deus. Et de hac materia fere loquitur in toto capitulo. Et ideo dicendum est, quod superbia etiam secundum quod est spirituale peccatum, est initium omnis peccati. Considerandum est enim quod in actibus voluntarijs: cuius sunt peccata duplex ordo inuenitur scilicet intentionis & executionis. In primo quidem ordine finis habet rationem principij: finis autem in omnibus temporalibus bonis acquirendis est vt homo illa quandam perfectionem & excellentiam habeat, & ideo ex hac parte superbia, quae est appetitus excellentiae ponitur initium omnis peccati. Sed ex parte executionis est primum illud quod praebet opportunitatem adimplendi omnia desideria peccati, quod habet rationem radicis scilicet diuitiae, & ideo ex hac parte auaritia ponitur esse radix omnium malorum. Haec ille.

Ex quibus potest formari duplex ratio pro duplici parte conclusionis. Pro prima arguitur sic. Illud peccatum per cuius obiectum acquiritur facultas perpetrandi quodlibet peccatum, & mouetur ad habendum desiderium cuiuslibet peccati, potest dici radix cuiuslibet generis peccati, sed cupiditas etiam secundum quod est speciale peccatum est huiusmodi igitur &c. Pro secunda arguitur sic. Illud peccatum cuius obiectum per modum finis mouet ad consecutionem cuiuslibet boni commutabilis potest dici initium omnis peccati ex parte conuersionis ad bonum commutabile, sed superbia etiam prout est spirituale peccatum est huiusmodi. igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conlusiones. Et quidem contra primam & secundam arguit Aureolus probando, quod peccatum theologice acceptum diuidatur essentialiter & specifice penes mortale & veniale. Et primo arguit sic. Ratio virtutis ex propria sui ratione sumitur in ordine ad suam regulam quae in moralibus est prudentia seu recta ratio. In theologicis vero est diuina voluntas. Tunc sic. Specifica diuisio peccati vt opponitur virtuti theologice loquendo accipitur secundum alium & alium modum deuiandi a regula quae est voluntas diuina, sed aliter deuiat a voluntate diuina per essentiam peccatum mortale quam venialetigitur &c. Minor probatur, qua peccatum mortale deuiat a diuina voluntate praecipiente prohibente & obligante, veniale vero non deuiat hoc modo. Voluntas enim diuina obligat secundum praecepta, ve secundum consilium, & primo modo affirmatiue iniungendo, vel negatiue prohibendo, & vtroque istorum modorum voluntas diuina obligat voluntatem humanam licet secundum consilium non obliget, modo patet quod est alius, & alius modus deuiandi a voluntate prohibente, vel praecipiente quam a voluntate non obligante nec praecipiente, igitur peccatum mortale & veniale theologice loquendo specifice distinguuntur: maior patet, quia sicut in ethicis diuersa peccata accipiuntur secundum alium & alium modum deuiandi a regula actuum moralium quae est recta ratio, sic in proposito. Et potest ex hoc tota ratio confirmari quia sicut peccata in genere moris distinguuntur secundum excessum & defectum a ratione, sic est in proposito.

Secundo arguit sic. Differentiae quae diuidunt formale generis sunt formales, vt patet septimo metap. sed licet in peccato secundum genus naturae formale accipiatur ex obiecto, tamen secundum genus moris & inquantum actus est culpabilis & demeritorius obiectum se habet vt materiale, deuiatio autem a regula se habet vt formale, igitur differentiae quae diuersificant ipsum in hoc quod est deuiare a regula, sunt hoc modo formales in peccato. Tales autem sunt differentiae, secundum quas accipitur diuisio peccati per mortale vel veniale, igitur &c. Vnde cum in peccato ratione qua peccatum est auersio sit formale dicere quod distinguatur peccatum inquantum peccatum per obiectum, cum sit materiale, est nihil dicere, oportet igitur quod distinctio in peccato secundum quod est culpa accipiatur ex alia & alia auersione, nisi vellet dicere quod triangulus diuiditur specifice penes aliam materiam, puta penes lignum vel ferrum, sicut enim triangulus est talis figura potens eadem specifice esse in hac & inhac materia, sic auersio est formale in peccato potens esse circa hoc obiectum vel illud, sicut igitur triangulus diuiditur non penes lignum & ferrum, sed penes alium & alium modum triangularitatis, sic non diuiditur peccatum penes materiam, sed penes alium & alium modum auersionnis.

Tertio sic. Peccatum mortale & veniale non dicuntur talia in ordine ad poenam, sed in ordine ad diuinam amicitiam, eo modo quo dicitur quod ostendit aliquis alium ad mortem quando offendit eum vsque ad dissolutionem amicitiae, igitur peccatum non dicitur mortale per hoc quod ei debetur mors pro poena, sed dicitur mortale, quia dissoluit amicitiam, ex quo fit vt non sit reconciliabile quantum est ex se, & remouet amicitiam & beneuolentiam, quae est radix veniae & reconciliationis. Veniale autem dicitur eo quod relinquat amicitiam, ideo ex se non tollit veniam & vitam amicabilem, tunc arguo sic. Illi actus quorum vnus infringit totaliter diuinam amicitiam alius autem non infringit sed laedit leuiter distinguuntur specifice theologice, quia poenes intrinsecum inoffesa & culpa habent differentiam scilicet poenes venire contra amicitiam, sed actus peccati mortalis, & actus peccati venialis sunt huiusmodi, igitur &c.

Quarto sic. Illa quae sunt eiusdem speciei opponuntur vni & eidem in specie, sed mortale & veniale secundum quod talia non opponuntur vni & eidem in specie, quoniam mortale opponuntur charitati & tollit eam, veniale stat cum charitate. Igitur aliquid intrinsece est in peccato mortaliquod consequitur totam eius speciem, ratione cuius repugnat ei gratia quod secundum totam speciem repugnat veniali, igitur non sunt eiusdem speciei. Quinto Non solum distinctio actuum penes obiecta est distinctio specifica, immo distinctio specifica actuum sumitur ex concursu aliarum & aliarum circunstantiarum, quas actus exigit intrinsece inquantum talis est, sed mortale & ueniale habent alias & alias circunstantias oppositas, licet sint circa idem obiectum igitur &c. Maior patet, quia alias omnes actus morales circa idem obiectum in genere essent eiusdem speciei. Minor probatur, quia capio aliquem actum circa idem obiectum, puta vanam gloriam & laudem inordinatam.

Dico quod idem actus circa idem obiectum est indifferens ad hoc quod sic vel sic circunstantionetur circunstantiis intrinsecis ad actum venialem & mortalem. Si enim appetat gloriam effrenate, sic quod non vereretur venire contra diuinum praeceptum, tanta est libido appetitus, quod ille actus circunstantionatus est circunstantia propria peccato mortali, quae est contemptus in hoc quod si occurrisset in illo actu diuinum praeceptum ad oppositum non omisisset illum actum. Si autem appetat taliter quod si occurrisset diuinum praeceptum mallet obedire quam habere gloriam ita quod appetitus non ascendit vsque ad contemptum diuinae voluntatis expressae in praeceptis & prohibitionibus talis actus habet circunstantiam quae facit peccatum uemale, & hoc idem dico de aliis circunstantiis, puta de deliberatione & morositate &c, sexto illae differentiae quae ratione generis distant in infinitum & diuidunt ens secundum finitum & infinitum, non sunt eiusdem speciei, immo nec eiusdem generis, differentiae enim eiusdem generis non distant in infinitum, nec diuidunt aliquod vnum genus penes finitum sicut per suas differentias. Sed peccatum diuiditur in mortale & veniale sicut in differentias distantes in infinitum, & diuisio ista est per finitum & infinitum quouiam mortale ratione totius sui generis est infinitum, veniale vero ratione sui generis est finitum & temporale: igitur &c. Deinde arguit Durandus potissime contra primam conclusionem. d. quod probatio conclusionis nullam haberet calumniam, si omne peccatum veniale consisteret in subitis motibus quipraeueniunt deliberationem. etiam circa materiam peccati mortalis, sicut est subita complacentia mulieris occurrentis, quia omnes tales motus habent rationem peccati secundum quid & imperfecte. Cuius ratio est, quia illud est peccatum solum secundum quid quod est in potestate nostra solum secundum qui, sed motus praeuenientes deliberatione & sunt in potestate nostra solum secundum quid. & non simpliciter, nihil enim est perfecte & simpliciter in potestate nostra nisi illud quod sequitur deliberationem, per quam habemus plenum dominium actuum nostrorum: igitur &c. Sed quia peccatum veniale inuenitur non solum in subitis motibus, sed etiam in actu deliberato cadente super indebitam materiam, sicut cum aliquis sciens & delibe rans profert mendacium iocosum, ideo in talibus non videtur verum illud quod dicit conclusio scilicet quod peccatum diuiditur in mortale & veniale per modum analogi, quod dicitur de vno simpliciter & perfecte, de alio vero secundum quid. Qd patet, quia actus voluntarius simpliciter cadens super materiam simpliciter indebitum est peccatum simpliciter, sed multa venialia sunt huiusmodi, vt patet in exemplo adducto, & consimilibus igitur &c Secundo arguit ad idem, & est confirmatio pecedentis. Quia i omnibus quae analogice dicuntur secundum prius & post, pfectum & imperfectum, simpliciter & secundum quid, ratio nominis nulli competit nisi per attributionem ad vnum quod p prius perfecte & simpliciter dicitur tale. Verbi gratia in ente respectu sumtrae & accidentis entis in actu & entis in potentia, sed pctaum veniale non dicitur petun per attributionem ad pctamem mortale, quia si non esset aliqud petamnm mortale, nihilominus esset dare pcetamemem veniale, quod non contingit in illis quae analogice dcimtur, quia si non esset substantia, accidens non esset, & si non esset sanitas animalis nihil diceretur sanum: ergo ratio peccati non contingit analogice peccato mortali & veniali, nisi solum accipiendo veniale quod consistit in subito motu circa materiam peccati mortalis. Tale enim dicitur peccatum solum secundum quid, & in habitudine ad actum deliberatum circa eandem materiam quae est peccatum mortale.

Tertio arguit. Quia si vnum oppositorum dicitur multipliciter, & reliquum, sed actus virtuosus & pctaumemem opponuntur: ergosi in peccatis est multiplicitas analogiae in participando rationem peccati, in actibus virtuosis erit similis multiplicitas in participando rationem virtutis, quod non videtur comparando actum interiorem interiori, vel exteriorem exteriori, licet hoc possit dici comparando actus, aliarum potentiarum actui voluntatis, quo etiam modo potest poni analogia in peccatis, sed talis analogia non est inter veniale & mortale, icimo inuenitur tam in mortali quam in veniali comparando actum interiorem exteriori. Et sic patet quod diuisio peccati in mortale & veniale non est diuisio analogi, sed est diuisio vniuoci, quia ratio peccati perfecte saluatur simpliciter & vniuoce in vtroque, licet vnum sit grauius altero grauitate alterius rationis specialis, nam & species sub genere naturam generis simpliciter participat. vna tamen est perfectior altera perfectione differente specifice. Quarto arguit. Quia si peccatum diuideretur in mortale & immortale tanquam analogum, hoc videretur potissime, quia mortale est contra legem, sed veniale non est contra legem, sed solum praeter legem, sed hoc non valet, quia omne peccatum est contra aliquam legem Dei vel naturalem vel in spiratam vel ab eis derinatam, nec tamen omne peccatum est mortale, quia in qualibet lege sunt aliqua praecepta, & prohibitiones de his quae sunt necessaria ad custodiam ciuiliratis, & sine quibus dissiparetur ciuilitas, & facere contra hoc est peccatum mortale. Alia vero sunt quae inducuntur a lege non tanquam necessaria simpliciter quasi sine illis non staret bonum ciuilitatis, sed tanquam facientia ad perfectionem & decorem ciuilitatis, & quorum opposita habent quandam inordinationem, sed non subuertentem ciuilitatem, & facere contra talia non est peccatum mortale in aliqua lege. confirmatur. Quia si aliquod peccatum veniale esset solum praeter legem & nullo modo contra hoc potissime videretur de mendacio iocoso, sed hoc est falsum, nam mentiri iocose est directe contra leges naturales, & non solum praeter. Et idem est de omnibus quae ex genere suo sunt peccata venialia.

Contra tertiam conclusionem arguit Durandus probando quod probatiosit insufficiens, primo quantum ad illud quod dicitur ibidem de superbia. Quamuis enim inordinatus amor sui si vel esse possit principium inordinate appetendi omnia commutabilia, & ob hoc secundum Augostnus amor male inflammans possit esse principium aliorum peccatorum, tamen hoc non potest dici de superbia, quia ad plura se extendit inordinatus amor sui quam se extendat superbia quae est inordinatus amor sui quo ad excel sentiam propriae personae. Ex hoc enim quod aliquis inordinate diligit se, sequitur vel natum est sequi quod inordinate appetat vel fugiat omnia quae estimat sibi bona vel nociua. Et haec sunt vel esse possunt omnia bona simpliciter, & ideo omne peccatum potest ex hoc oriri, sed ex inordinato appetitu propriae excellentiae, in quo consistit formaliter superbia non est natum sequi nisi quod inordinate appetantur vel sugiantur illa quae promouent vel impediunt propriam excelsentiam. Haec autem non sunt omnia quae male appetuntur vel fugiuntur, turpes enim delectationes quae male appetuntur per intemperantiam non promouent excellentiam, nec aestimantur etiam a superbis eam promoueri, poenae etiam & tristitiae quae turpiter fugiuntur per timiditatem, non impediunt nec aestimantur impedire propriam excellentiam, propter quod huiusmodi peccata quae consistunt in appetitu delectationum turpium, & in fuga tristium in rebus bellicis non videntur oriri ex superbia, quae est appetitus propriae excellentiae quamuis oriantur ex inordinato amore sui, vnde in illo argumento est fallacia consequentis.

Secundo arguit contra illud quod dicitur de diuitijs, quarum appetitus inordinatus est cupiditas licet enim ipsae praebeant facultatem adimplendi omne malum desiderium, es hoc tamen non sequitur quod cupiditas sit radix vel origo omnium peccatorum, sed potius oppositum, quia diuitiae non praebent facultatem adimplendi omnia mala desideria nisi per sui distractionem Cupiditas autem non est appetitus earum ad distribuendum eas, sed ad auare congregandum & recipiendum, & ideo cupitas diuitiarum magis impedit assecutionem maiorum desideriorum quae per disributionem pecuniarum possent impleri quam ad hoc inclinet vel promoueat. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad primum Aureoli contra primam & secundam conclusiones dicitur quod nec illud argumentum nec alia quinque sequentia procedunt directe contra conclusionem, quia Sanctus Thomas non dicit in praeallegatis, sed alibi quod peccatum veniale & peccatum mortale differant solum accidentaliter, & non specifice, nec essentialiter, sed solum quod diuisio peccati in veniale & mortale non est diuisio vniuoci in suas species, sed aduertendum quod de peccato veniale & mortali possumus dupliciter loqui.

Vno modo formaliter, idest quantum ad propriam rationem vtriusque scilicet de veniali vt veniale est, & de mortali vt mortale est, & vt sunt sub istis respectibus, vt ex vna parte accipiatur compositum ex peccat & venialitate, & ex alia parte accipiatur compositum ex peccato & mortalitate, vel ex vna parte sumatur reatus peccati venialis, & ex alia reatus peccati mortalis, & sic de alijs passionibus hyius & illius vt praescindunt ab essentia peccatorum, & sic proculdubio differunt essentialiter & plus quam specie vel genere.

Alio modo contingit loqui de illis materialiter, hoc est quantum ad actus qui dicuntur peccata venialia vel mortalia, & sic potest concedi quod diuisio illa accidentalis, quae est per quaedam quae non dant speciem peccatis, sed consequuntur essentiam peccati & eius species, vel modum productionis, vnde sicut patet quod aliquis actus dicitur peccatum mortale de per accidens, quia scilicet hoc non habet ex natura sua specifica, nec ex parte materiae vel obiecti, sed ex parte ipsius agentis, immo ex suo genere est peccatum veniale, idest quod aliquis actus sibi similis in specie est vel esse potest peccatum veniale. Et similiter aliquis actus est pedcatum vaniale de per accidens, quia non habet hoc ex sua specie, sed habet hoc ex parte agentis vel finis, & sic ee mortale vel veniale conueniunt actui de per accidens, & hanc distinctionem tangit Sanctus Thomas de malo. q. 7. artic. 1. in solutione quinti dicens. Veniale peccatum nunquam fit mortale sicut nec albedo fit nigredo, sed actus qui est venialis ex suo genere potest fieri mortale peccatum ex voluntate ponentis finem in creatura, quia & illud quod est ex natura sua frigidum potest fieri calidum sicut aqua. Haec ille.

Item in principali solutione sic dicit. Veniale dicitur a venia, tripliciter autem a venia potest dici aliquod peccatum veniale. Primo quidem quiatiam consecutum est veniam sicut Ambrosius dicit, quod peccatum mortale per confessione fit veniale, & hoc dicitur secundum quosdam veniale ab cuentu, patet autem quod hoc veniale contra mortale non diuiditur.

Secundo modo dicitur peccatum quod habet in se aliquam causam veniae, non quod non puniatur, sed quod minus puniatur, & hoc modo dicitur peccatum veniale quod est ex infirmitate, vel ex ignorantia, quia infirmitas & ignorantia peccatum excusant in toto vel in parte, & hoc dicitur secundum quosdam veniale ex causa, tamen nec hoc etiam veniale distinguitur a mortali, quia contingit aliquem ex ignorantia vel infirmitate peccare mortaliter.

Tertio modo dicitur aliquod peccatum veniale, quia quantum est de se veniam non excludit, id est terminationem poenae, & hoc modo veniale distinguitur contra mortale, quod quantum est de se meretur poenam aeternam, & sic veniam excludit idest terminationem poenae & hoc secundum quosdam dicitur veniale ex genere:

vt autem differentiam ad distinguendum veniale peccatum a mortali inquiramus. considerandum est quod differunt secundum reatum, nam peccatum mortale meretur poenam aeternam, peccatum vero veniale paenam temporalem, sed ista differentia consequitur rationem peccati mortalis & venialis, non autem constituit ildlam non enim ex hocest tale peccatum quia talis paena eidebetur, sed potius econtra, quia peccatum est tale, ideo talis poena ei debetur.

Similiter etiam differunt quantum ad effectum, nam peccatum mortale priuat gratiam, veniale autem non. Sed nec ista differentia est quam quaerimus, quia ista differentia consequitur ad rationem peccati, ex co enim quod peccatum est tale, talem effectum habet, & non econtra.

Differentia autem quae est ex parte subiecti constituret diuersam rationem peccati, si peccatum veniale semper esset in sensualitate, & peccatum mortale semper esset in ratione, sic enim secundum substantiam distinguitur virtus intellectualis a morali secundum Philosophum 2. Ethicor. qua virtus moralis est in rationali per participationem, idest in appetitiua, virtus autem intellectualis est in ipsa ratione, sed hoc non est verum, quia peccatum veniale potest esse in ratione, vnde secundum hanc differentiam non potest sumi diuersa ratio vtriusque peccati:

quarta vero differentia quae est secundum modum diligendi constituit quidem diuersam rationem peccati, sed solum quantum ad actum voluntatis quod est ex parte agentis, peccatum autem veniale non solum consistit in actu interiori voluntatis, sed etiam in actu exteriori, sunt enim quidam actus exteriores qui ex genere suo suntem peccata venialia, vt dicere verbum ociosum vel mendacium iocosum & huiusmodi. Sunt autem quaedam quae ex genere suo sunt peccata mortalia vt homicidium, adulterium, blasphemia, & huiusmodi. Diuersitas autem quae est ex parte actus voluntatis non diuersificat genera exteriorum actuum. Nam aliquid quod est bonum potest fieri ex mala voluntate, puta si quis det elemosinam propter inanem gloriam, similiter aliquid quod est veniale ex suo genere porest esse mortale propter voluntatem facientis, puta si quis dicat verbum ociosum in contemptum Dei, sed exteriores actus differunt genere per sua obiecta.

Vnde dicitur comuniter bonum ingenere est actus cadens supra debitam materiam, & malum in genere est actus cadens supra indebitam materiam oportet ergo quod malum veniale ex genere dicatur ex eo quod cadit super aliquam materiam non debitam, & similiter mortale ex genere.

Ad hoc igitur inuestigandum considerandum est quod peccatum consistit in quadam deordinatione animae, sicut morbus consistit in quadam deordinatione corporis, vnde peccatum est quasi quidam morbus animae, & hoc est venia peccato, quod curatio morbo. Sicut igitur sunt quidam morbi curabiles & quidam incurabiles, qui dicuntur mortales, ita sunt quaedam peccata quasi curabilia quae dicuntur venialia, quaedam quantum est de se incurabilia, licet a Deo curari possint, quae dicuntur mortalia. Dicitur autem morbus incurabilis & mortalis per quem tollitur aliquod principium vitae, hoc enim si tollatur non remanet aliquid per quod curari possit, & ideo talis morbus curari non potest, sed inducit mortem. Est autem aliquis morbus qui non tollit aliquod principiorum vitae sed aliquod eorum quae sunt consequentia ad principia vitae, quae per principia vitae reparari possunt, puta febris tertia na quae consistit in superabundantia colere quam virtus naturae superare potest.

Principium autem in operationibus & operabilibus est finis secundum Philosophum 6. Ethic. vnde principium spiritualis vitae quae consistit in rectitudine actionis est finis humanarum actionum, quae est charitas Dei & proximi, finis enim praecepti est charitas vt dicitur prima Thimoth. 1. per charitatem enim anima coniungitur Deo, quod est vita animae sicut anima est vita corporis. Et ideo si charitas excludatur est peccatum mortale, non enim remanet aliquod principium vitae, per quod iste defectus roparetur, sed reparari potest per Spiritum sanctum quia sicut dicitur Rom. 6. charitas Dei diffusa est incordibus nostriper Spiritum sanctum qui datus est nobis, si autem sit talis defectus rectitudinis qui charitatem non excludat erit peccatum veniale, quia per charitatem remanentem quasi per principium vitae omnes defectus reparari possunt. Vniuersa enim delicta operit charitas vt dicitur prouerbiorum 10. Quod autem aliquod peccatum excludat charitatem, vel non excludat potest contingere dupliciter.

Vno modo ex parte peccantis, alio modo ex ipso genere operis. Ex parte quidem peccantis dupliciter, vno modo quia actus peccati est talis potentiae, cuius non est ordinare ad finem, & ideo nec est eius auerti a fine, & ideo motus sensualitatis non potest esse peccatum mortale, sed veniale tantum. Ordinare enim aliquid in finem pertinet tantum ad rationem, alio modo ex eo quod potentia quae potest ordinare in finem & auerti a fine actum aliquem qui etiam de se non contrariatur fini potest ordinare in contrarium finis, prout siquis verbum ociosum dicat in contemptum Dei quod contrariatur charitati, hoc erit peccatum mortale, sed non ex genere operis, sed ex peruersa voluntate facientis.

Alio modo contingit quod aliquod peccatum contrarietur charitati, vel non contrarietur ex ipso genere operis quod est ex parte obiecti vel materiae quae est contraria charitati vel non contraria. Sicut enim aliquis cibus est ex se contrarius vitae, puta cibus venenosus, aliquid autem cibus non est contrarius vitae, licet impedimentum aliquod afferat ad rectam habitudinem vitae, puta cibus grossus & non bonae digestionis vel etiam si sit bonae digestionis, quia non sumitur secundum mensuram debitam, ita etiam in actionibus humanis aliquid inuenitur quod de se contrariatur charitati Dei & proximi, illa scilicet per quae tollitur debita subiectio hominis ad Deum & reuerentia, vt est blasphemia & idolatria& huiusmodi, & etiam ea quae tollunt conuictum humanae societatis, sicut furtum, & homicidium & huiusmodi, non enim possent homines adinuicem conuiuere vbi passim, id est indifferenter ista perpetrarentur, & ista sunt peccata mortalia ex suo genere, quacunque voluntate vel intentione fiant. Quaedam autem sunt quae licet aliquam inordinationem contineant, non tamen directe excludunt alterum praedictorum, sicut quod homo dicat mendacium, non in fide, neque ad nocendum proximo, sed ad delectandum, vel etiam adiuuandum, vel si quis excedat in cibo vel potu aut alio huiusmodi, vnde ista sunt venialia peccata ex suo genere. Haec ille in forma.

Ex quibus apparet primo quod diuisio peccati per veniale & mortale accipiendo veniale primis duobus modis non est diuisio per opposita, immo idem actus numero potest dici mortale & veniale illo modo: secundo sequitur quod accipiendo veniale tertio modo, talis diuisio est diuisio per opposita & incompossibilia: tertio modo dicitur quod talis diuisio non est diuisio generis per specificas differentias, sed potius analogi in ea de quibus dicitur secundum prius & post, & similiter subiecti in accidentia, nam secundum quod dictum est prius, tales differentiae non sunt specificae, nec sumuntur ab eo quod dat speciem actui, nec peccato, sed paenes quaedam consequentia speciem peccati vel productionem peccati.

Tunc ad formam argumenti dicitur quod ratio specifica virtutis sumitur non ex ordine ad suam regulam, quia tunc omnes virtutes essent eiusdem speciei, sed sumitur ex proprio obiecto & materia, & ideo maior argumenti est falsa, quia specifica diuisio peccati non sumitur nec in moralibus, nec Theologicis secundum alium & alium modum deuiandi a regula, quia illa deuiatio est praeter intentionem peccantis & se habet de per accidens, & ideo illa non dat speciem peccato quod est actus voluntarius, & si non dat speciem peccati: ergo nec diuersitas illius diuersificat speciem peccati. Vnde talis diuisio potius diuidit effectum peccati vel passiones consequentes peccatum, scilicet reatum quam diuidat ipsum peccatum, quia vt post dicetur & superius in secunda conclusione tactum est in eadem specie peccati possunt esse duo actus, quorum vnus erit peccatum veniale, & aliud peccatum mortale.

Sed dices Sanctus Thomas in verbis praeallegatis de malo. quae stio. 7. artic. 1. dicit quod peccatum in quadam deordinatione consistit, & in multis alijs locis dicit, quod inordinatio vel deuiatio complet rationem peccati: ergo secundum alium modum inordinationis diuidetur specifice & essentialiter peccatum.

Dicendum quod peccatum est actus malus voluntarius. Inquantum ergo consideratur est malus actus, ratio eius consistit & completur in quadam priuatione & deriuatione & deordinatione. Sed in quantum est actus, & voluntarius, & habens rationem culpae, ratio eius specifica non consistit in priuatione, sed intendem tia & ordine ad obiectum tale vel tale, ita quod ordo ad obiectum complet eius rationem specificam, sed priuatio dat sibi generalem rationem mali, obiectum autem dat sibi rationem specificam inquantum est actus intentus ab agente.

Item dato quod priuatio daret sibi speciem, constat quod non potest hoc facere inquantum priuatio in generali, nec inquantum priuatio existens in actu, nec inquantum priuatio ordinis rationis vel diuinae legis in generali, sed inquantum priuatio specialis, species autem priuationum sumuntur penes bona quae priuantur, & tunc finaliter oportet redire ad hoc, quod species peccati sumitur ex aliqua speciali materia, in quam fertur derelicto ordine rationis. Veniale autem & mortale nihil tale dicunt, ideoque non constituunt differentiam specificam actuum, sed differentiam actuum peccati vel reatuum.

Ad secundum negatur minor, nam vt dictum est deuiatio a regula non est formale in peccato inquantum est actus moralis aut intentus ab agente & voluntarius licet inquantum est malus priuatio sit sibi formalis, nec tamen priuatio dat sibi speciem nisi contra ad certam materiam moralem, vt statim dictum est Auaritia enim non habet specialem rationem peccati ex hoc solo quod deuiat a lege diuina, vel a ratione naturali, nec ex hoc quod deuiat per superabundantiam vel defectum, nisi talis diuiatio contrahatur ad specialem materiam. Vnde Sanctus Thomas prima parte q. 32. art. primo sic dicit.

Ad rationem peccati duo concurrunt scilicet actus voluntarius & inordinatio eius quae est per recessum a lege Dei. Horum autem duorum vnum per se conparatur ad peccantem qui intendit talem actum voluntarium exercere in tali materia, aliud autem, scilicet inordinatio actus per accidens se habet ad intentionem peccantis, nullus enim intendens ad malum operatur vt dicit Diony. quarto cap. de diui. no. Manifestum est autem quod vnumquodque consequitur secundum id quod est per se, non autem secundum id quod est per accidens, quia ea quae sunt accidens sunt extra rationem speciei, & ideo peccata specifice distinguntur ex parte actuum voluntariorum magis quam ex parte inordinationis in peccato existentis. Actus autem voluntarii distinguuntur specie secundum obiecta vnde sequitur quod peccata proprie distinguuntur secundum obiecta. Haec ille.

Ex quibus patet quod deuiatio a regula non est formale specificum peccati, licet possit dici formale genericum. Si enim deuiatio esset differentia specifica, tunc omnia peccata mortalia essent vnius speciei, cum deuient eodem modo a regula diuina. Quia si dicatur quod deuiant in diuersis materiis, & contra diuersa praecepta. Habetur propositum quia diuersitas praeceptorum attenditur penes obiecta virtutis vel viciorum: Et ideo dicere quod peccata distinguuntur specifice per deuiationem est nihil dicere, vel redditur in id quod creditur euitari. Vnde Sanctus Thomas prima secundae vbi supra arguit sic in secundo loco. Malum cum sit priuatio distinguitur specie secundum diuersas species oppositorum, sed peccatum est quoddam malum in genere actuum humanorum: ergo peccata magis distinguuntur specie secundum opposita quam secundum obiecta. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod peccatum non est pura priuatio, sed actus debito ordine priuatus, & ideo peccata magis distinguuntur specie secundum obiecta actuum quam secundum opposita. Quamuis etiam si distinguantur secundum oppositas uirtutes, in idem rediret virtutes enim distinguuntur specie secundum obiecta. Haec ille.

Ad tertium dicitur primo quod distinctio venialis a mortali ibidem posita in idem redit cumilla quae prius posita est quia scilicet vnum tollit charitatem, & aliud non: secundo dicitur quod nec veniale nec mortale dat speciem peccato proprieloquendo:tertio dicitur quod in eadem specie peccati possunt esse peccatum veniale & mortale. Et de hoc Sanctus Thomas prima secundae quaest. 52. art. 5. sic dicit eorum quae specie differunt duplex differentia inuenitur. Vna. quidem quae constituit diuersitatem specierum, & talis differentia nunquam inuenitur nisi in diuersis specie, sicut rationale & irrationale, animatum & inanimatum. Alia autem est differentia consequens diuersitatem speciei, & talis differentia est si in aliquibus consequatur diuersitatem speciei, in aliis tamen potest inueniri in eadem specie sicut album & nigrum consequuntur diuersitatem specie corui & cigni, tamen huiusmodi differentia inuenitur in eadem specie hominis.

Dicendum est ergo quod differentia venialis & mortalis peccati vel quaecunque alia differentiae que sumitur penes reatum non potest esse differentia, constituens diuersitatem specici. Nunquam enim id quod est per accidens constituit speciem, id autem quod est praeter intentionem agentis est per accidens vt patet in secundo Phy. manifestum est autem quod poena est praeter intentionem peccantis. Ordinatur tamen peccatum ad poenam ab exteriori scilicetex iustitia iudicantis qui secundum diuersas conditiones peccatorum. poenas infligit, vnde differentia quae est ex reatu poenae potest consequi diuersam speciem peccatorum, non autem constituit diuersitatem speciei. Differentia autem peccati mortalis & venialis consequitur diuersitatem inordinationis, quaecomplet rationem peccati. Duplex est enim inordinatio. Vna per subtractionem principii ordinis, alia qua saluato principio ordinis fit inordinatio circa ea quae sunt post principium. Sicut in corpore animalis quandoque quidem inordinatio complexionis procedit usque ad destructionem vitalis principii, & hoc est mors, quandoque vero saluo principio vitae fit inordinatio quaedam in humoribus & tunc est agritudo. Principium autem totius ordinis in moralibus est finis vltimus, qui ita se habet in operatiuis sicut principium in demonstrabile in speculatiuis, vt dicitur septimo Eth. Vnde quando anima deordinatur per peccatum vsque ad auersionem ab vltimo fine scilicet Deo cui vnimur per charitatem tunc est peccatum mortale. Quando vero fit deordinatio1 citra auersionem a Deo, tunc est peccatum veniale. Sicut enim in corporibus deordinatio mortis, quae est per remud tionem principii vitae est ireparabilis secundum naturam inordinatio autem aegritudinis reparari potest propter id quod saluatur principium vitae. Similiter est in his quae pertinent ad animam &c. Haec ille.

Item ibidem primo locoarguit sic. Ea quae in infinitum differunt non possunt esse vnius speciei, nec etiam vnius generis, sed veniale & mortale peccatum differunt in infinitum. Veniali enim debetur poena temporalis, mortali poena aeterna: igitur non sunt vnius specie. Ecce argumentum. Sequitur solutio. Dicendum inquit quod peccatum mortale & veniale differunt in infinitum ex parte auersionis, non autem ex parte conuersionis, per quam respicit ad obiectum, vnde peccatum habet speciem. Vnde nihil prohibet in eadem specie inueniri aliquod peccatum veniale & mortale, sicut primus motus in genere adulterii est peccatum veniale, & verbum ociosum quod plerunque est veniale potest etiam esse mortale. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Ex hoc quod inuenitur aliquod peccatum mortale ex genere & aliquod peccatum veniale ex genere, sequitur quod talis differentia consequatur diuersitatem peccatorum secundum speciem, non autem quod causet eam, talis autem differentia potest inueniri etiam in his quae suntem vnius speciei. Haec ille.

Ex quibus patet ad argumentum. Nam maior est falsa qua dicitur quod illa peccata differunt specie theologice, quorum vnum tollit amicitiam Dei, & aliud non. Nec valet probatio, quia offensa non dat speciem peccato, sicut nec reatus, nec paena, nec inordinatio. Sed si aliquid concludit solum concludit quod veniale & mortale diuidunt offensam aut reatum, & alia consequentia ipsum peccatum & actuum intentum a peccante.

Ad quartum dicitur quod maior habet multas instantias, nam calor intensus & remissus sunt vnius speciei, & tamen calor intensus repugnat formae substantiali aquae, non autem calor remissus. Et causa est, quia non est, ibi oppositio specifica formalis, sed virtualis. Sic in proposito: nam peccatum mortale opponitur charitati non semper ratione suae speciei, sed ex parte subiecti vel peccantis. Item talis opositio consurgit ex parte auersionis & non ex parte conuersionis, a qua peccatum sumit speciem, vt dictum fuit.

Ad quintum dicitur quod si maior vniuersaliter intelligatur ad hunc sensum, quod quicunque actus habent oppositas circunstantias differunt specie, falsa est si autem non intelligatur vniuersaliter argumentum non valet, quia est ex puris particularibus. Quae autem circunstantia mutet speciem ostendit Sanctus Thoma prima secundae q. 72. ar. 9. vbi sic ait. Vbi occurrit aliud motiuum ad peccandum: ibi est alia peccati species, quia motiuum ad peccandum est finis & aliud obiectum, contingit autem quandoque quod in corruptionibus deuersarum circunstantiarum est idem motiuum, sicut illiberalis ab eodem mouetur quod accipiat quando non oportet, & vbi non oportet, & plus quam oportet, & similiter de alijs circunstantiis. Hoc enim facit propter in ordinatum appetitum pecuniae congregandae, & in talibus diuersarum circum stantiarum corruptione non diuersificant peccatorum species, sed pertinent ad vnam & eandem speciem peccati. Quandoque vero contingit, quod corruptiones diuersarum circunstantiarum proueniunt a diuersis motiuis, puta quod aliquis propere comedat potest peruenire ex hoc quod non potest ferre dilationem cibi propter facilem consumptionem humiditatis. Quod vero appetat immoderatum cibum potest contingere propter virtutem naturae potentem ad conuertendum multum cibum. Quod autem aliquis appetat cibos deliciosos contingit propter appetitum delectationis quae est in cibo. Vnde in talibus diuersarum circunstantiarum corruptiones inducunt diuersas species peccati. Haec ille.

Item ibidem arguit sic primo loco. Malum inquit contingit ex singulis defectibus, singulares autem defectus sunt corruptiones singularium circunstantiarum: ergo ex singulis circunstantijs corruptis consequuntur singulae species peccatorum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod malum inquantum huiusmodi est priuatio, & ideo diuersificatur specie secundum ea quae priuantur sicut & caeterae priuationes. Sed peccatum non sortitur speciem ex parte priuationis vel auersionis, sed ex conuersione ad obiectum actus.

Item in solutione secundi sic dicit. Circunstantia nunquam transfert actum in aliam speciem, nisi quando est aliud motiuum. Item articul. 8. sic dicit. Cum in peccato sint duo, scilicet ipse actus & inordinatio eius, prout receditur ab ordine rationis & legis diuinae, species peccati attenditur non ex parte inordinationis quae est praeter intentionem peccantis, sed magis ex parte ipsius actus secundum quod terminatur ad obiectum in quod fertur intentio peccantis, & ideo vbicunque occurrit diuersum motiuum inclinans intentionem ad peccandum, ibi est diuersa species peccati. Manifestum est autem quod non est idem motiuum ad peccandum in peccatis quae sunt per super abundantiam, & in peccatis quae sunt per defectum, quinimmo sunt contraria motiua. Sicut motiuum in peccato intemp erantiae est amor delectationum corporalium motiuum autem insensibilitatis est odium earum. Vnde huiusmodi peccata non solum differunt specie, sed etiam sunt sibi inuicem contraria. Haec ille. Ex quibus patet quod nunquam actus morales distinguuntur specifice propter diuersitatem circunstantiarum, nisi talis diuersitas inducat diuersitatem obiecti saltem actus interioris.

Ad sextum patet responsio ex dictis in solutione tertij, vbi argumentum hoc quasi in forma recitatum est. Conceditur enim quod istae differentiae veniale & mortale distant in infinitum, sed neutra illarum est differentia specifica peccati, sed consequitur quandoque speciem peccati, vt ibidem fuit dictum, & ideo possunt reperiri in actibus vnius speciei.

Ad primum Duram. quod est directe contra primam conclusionem dicitur quod non solum in venialibus primo modo dictis, immo indictis secundo modo est verum, quod nullum tale habet rationem peccati simpliciter & perfecte, sed solum secundum quid & imperfecte. Quod offendit Sanctus Thomas 2. sentent. praesenti distin. q. 1. artic. 4. vbi sic ait. Tertio modo dicitur peccatum veniale quando ipse actus per se facile remissibilis est, eo quod non perfecte contingit ad plenam rationem peccati, & istud proprie dicitur veniale, de quo nunc agitur quod a mortali distinguitur. Primo enim & secundo modo dictum veniale non distinguitur a mortali, quia mortale potest per ignorantiam fieri, & illud quod est mortale fit veniale per confessionem. Imperfectio autem peccati potest esse dupliciter, vel ex genere actus, vel ex parte peccantis, genus autem ipsius actus sumitur ex materia vel obiecto. Vnde sicut dicitur bonum ex genere propter debitam materiam, ita malum ex genere propter indebitam, & veniale ex genere propter materiam in qua peccatur. In illa autem materia peccatum perfecte inuenitur, in qua si peccatur virtus charitatis ad Deum & ad proximum dissoluitur, per quam est vita animae. Et ideo quando aliquis peccat in his, sine quibus recte seruatis non remanet subiectio hominis ad Deum, & saedus humanae societatis, tunc est peccatum mortale ex genere. Et talia peccata Philoascus malitias appellat, vnde vult quod non omnis vitiosus sit malus. Sicut autem patet non potest homo Deo esse subiectus, si Deo non credat, & si et non obediat & huiusmodi, & similiter societas humanae vitae seruari posset, nisi vnicuique seruaretur quod suum est, & ideo furtum & aliae species iniustitia sunt peccata mortalia ex genere, & similiter in alijs omnibus. Ea vero sine quibus humana vita seruari potest, non faciunt peccatum esse mortale ex genere, quamuis etiam actus sit desormis, sicut superfluus ludus & huiusmodi, & talia dicuntur venialia ex genere. Sed sicut quod est bonum ex genere potest fieri malum, sed non econtratita illud quod est veniale ex genere tali modo potest fieri, quod erit mortale, ut si credatur esse mortale quod veniale est, vel si tantum quis in re temporali delectatur, vt finem sibi in ea constituat, quia sic non seruat debitam reuerentiam ad Deum qui est vltimus finis & citra quem omnia sunt diligenda. Ex parte vero peccantis est imperfectio peccati propter imperfectionem potentiae elicientis actum, sicut primi motus sensualitatis qui praecedunt deliberationem peccata venialia sunt, quamuis sint in materia peccati mortalis, sed haec sunt venialia per accidens & ideo adueniente consensu rationis deliberatae efficiantur mortalia. Haec ille.

Ex quibus apparet quod actus inordinatus dicitur peccatum secundum quid imperfecte non solum propter imperfectionem potentiae elicientis, vel modi eliciendi, vtputa quod non est perfecte in potestate potentiae vel suppositi elicientis immo etiam propter imperfectionem materiae in qua peccatur, quia scilicet est talis quod recta ordinatio circa illam non est necessaria consecutioni finis, nec inordinatio circa illam tollit ordinem ad finem vltimum. Et ideo ad formam quae fit in argumento dicitur quod minor est falsa quia nullum peccatum veniale est actus simpliciter voluntarius cadens super materiam simpliciter indebitam, & quod dicitur de mendacio iocoso non valet, quia materia talis medacii non est simpliciter indebita, sed secundum quid, quia talis materia in nullo praeiudicat fini vltimo.

Ad secundum negatur minor. peccatum enim Veniale non dicitur peccatum nisi per attributionem ad peccatum mortale, quia scilicet est dispositio ad illud, vel quaedam deficiens similitudo illius. Et ad probationem dicitur quod consequentia non valet ibidem facta, scilicet peccatum veniale potest esse absque mortali: ergo peccatum veniale non dicitur peccatum ex atributione ad peccatum mortale, quia talis atributio non est per causalitatem vnius ad aliud nec per dependentiam vnius ab alio, nec per coexigitionem vnius ad aliud, sed modo quo dictum est. Probatio autem ad ibidem adducta de animali sano, & medicina sana falsa est quia destructo omni animali, adhuc aliquid dici posset sanum, & destructo omni animali vero, adhuc esse posset animal pictum, quia in talibus analogice dictis non oportet vnum dependere ab alio quo ad esse, sed quo ad intelligi, vt de se patet.

Ad tertium dicitur primo quod non oportet esse tot modos virtutis aut actus virtuosi, quot suntem modi species aut genera vitii, aut actus viciosi, vt patet ex secum do & tertio Ethi. secundo dicitur quod nullum inconueniens est dicere aliquem actum esse virtuosum simpliciter, & aliquem secundum quid quod patet. Nam actus indeliberati cadentes super materiam debitam & debitas circunstantias sunt secundum quid, & non simpliciter virtuosi, & similiter actus boni extra charitatem eliciti.

Ad quartum dicitur, quod minor est falsa accipiendo proprie legem exteriorem, quia nulla lex praeceptiua vel prohibitiua est nisi de fine, vel de necessariis ad finem, aut oppositis fini. Peccatum autem veniale non est contra aliquam talem legem, licet sit contra aliquod dictamen naturalis rationis. Et hoc intendit Sanctus Thomas secundo senten. praesenti dict. 1. arti. tertio vbi in solutione tertii sic dicit. Praecepta legis intendunt hominem ordinare ad dilectionem Dei & proximi, quiafi nis praecepti est charitas prima Thi. 1 & ideo illa sola sunt mortalia ex genere de quibus dictum est. Haec enim directe sunt contra praecepta legis, & non solum legis scriptae, sed etiam naturalis. Quauis autem aliquid non fit malum quia est prohibitum lege exteriori, est tamen malum quia prohibitum lege exteriori vel interiori. Lex enim interior est ipsum lumen rationis, quo agenda discernimus, & quicquid in humanis actibus huic lumini est consonum, totum est rectum, quod autem contra hoc lumen est, homini est innaturale & malum, & pro tanto dicitur malum, quia prohibetur interiori lege. Haecille. Ex quibus patet quod peccatum veniale non est contra legem exteriorem, est tam en contra legem interiorem, & similiter nec est contra legem interiorem simpliciter & perfecte. Nam Sanctus Thomas ibidem in solutione quarti dicit, quod venialia non directe opponuntur praeceptis affirmatuiis aut negatiuis, sed indirecte, quia disponunt ad ea quae directe opponuntur, & ideo huiusmodi sunt praeter praeceptum. Haec enim etiam non hoc modo discordant a lumine rationis vt ab vltimo fine abducentia, sed vt quaedam impedimenta finis. Haec ille.

Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur quod ex inordinato appetitu propriae excellentiae natum est sequi quod inordinate appetantur & fugiantur non solum illa, quae promouent vel impediunt propriam excellentiam, verum etiam illa quae talem excellentiam manifestant, aut occultant, aueius aliquam similitudinem habent. Omne autem bonum commutabile est huiusmodi.

Nec valet instantia ibidem allegata de turpibus delectationibus venereorum, nam multi jgloriantur in talibus & existimant se excellere alios qui non possunt talibus turpibus perfrui sicut ipsi, & reputant talia esse manifestatiua propriae excellentiae. Insuper alia instantia de fuga poenarum & tristitia propter timiditatem in rebus bellicis, non obstat. Nam taliter fugientes intendunt conseruare & protelare vitam suam & incolumitatem praecaeteris, sic autem conseruare proprium bonum prae caeteris appraehendunt vt quoddam signum sagacitatis & propriae excellentiae. Vnde haec quaestio eadem est cum illa qua quaeritur, vtrum omnia quae quis appetit appetat propter beatitudinem, quae est excellentissimum bonum. Super quo Sanctus Thomas 4 sentent. distin. 49. q. 1. artic. 3. quaestiuncula quarta arguit sic. Illud quod propter beatitudinem desiderant est ad beatitudinem ordinabile, sed multi volunt aliqua quae non sunt ordinabilia in beatitudinem, sed magieab ea auertunt, sicut est de peccatoribus: igitur non omne quod quis vult propter beatitudinem vult. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod aliquid ordinari ad beatitudinem contingit dupliciter. Vno modo sicut quod quaeritur, vt per hoc homo ad beatitudinem proueniat, sicut aliquis vult operari oncra virtutis vt per hoc beatitudinem mereatur. Alio modo cum quis appetit aliquid ex hoc ipso quod habet aliquam similitudinem beatitudinis. Cum enim voluntas appetit aliquid, ex hoc ipso efficitur vt desideret illud in quo eius aliqua similitudo inuenitur, quamuis principale desideratum habere non possit. Et hoc modo omnes qui peccata appetunt ad beatitudinem tendunt, & ad Dei imitationem, vt dicit Augustin. 2. confessionum sic dicens. Superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis vnus super omnia Deus excelsus. Ambitio quid nisi honores & gloriam quaerit, cum tu sis prae caeteris honorandus, & similiter inducit in alijs vitijs. Haec ille. Similiter in proposito dico quod ille qui prosequitur turpes delectationes aut fugit tristitiam, turpiter talia potest facere appetitu excellentiae, quia talia secundum suam aestimationem sunt manifestatiua propriae excellentiae vel habent aliquam similitudinem eius.

Ad secundum dicitur quod non solum est cupidus qui appetit diuitias ad recipiendum, immo qui appetit inordinate ad inordinate expendendum. Vnde Sanct. Thomas secunda secundae. quaestio. 119. articul. 1. in solutione secundi. Contingit inquit quod aliquis excedit in dando, & in hoc est prodigus. Et simul cum hoc excedat in accipiendo, vel ex quadam necessitate, quia dum superabundat in dando, deficiunt ei propria bona, vnde cogitur indebite acquirere, quod pertinet ad auaritiam. Vel etiam propter animi inordinationem, dum enim non dat proprium bonum, contempta virtute non curat vndecunque & qualitercunque accipiat Haec ille.

Vlterius dicitur quod dato quod cupidus inquantum huiusmodi appetat diuitias ad recipiendum adhuc habetur propositum, quia licet diuitiae retentae non compleant actualiter omne prauum desiderium, tamen diuitiae actualiter habitae & possessae & retentae dant facultatem explendi omne desiderium. Quia enim habet diuitias habet omnia bona sensibilia in virtute & potentia proxima. Vnde Sanctus Thomas secunda secundae. quaestione 118. articulo septimo sic dicit. Illud vitium dicitur capitale ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem finis qui cum sit multum appetibilis propter eius appetitum procedit homo ad multa facienda bona vel mala. Finis autem maxime amabilis vel appetibilis est beatitudo seu foelicitas quae est vltimus finis vitae humanae. Et ideo quanto aliquid magis participat conditiones faelicitatis, tanto magis est appetibile. Est autem vna de conditionibus faelicitatis quod sit per se sufficiens, alioquin non quietaret appetitum tanquam vltimus finis. Sed per se sufficientiam maxime repromittunt diuitiae vt dicit Boetius tertio de consolatione Cuius ratio est, quia sicut philosophus dicit quinto Eth. denario vtimur quasi fideiussore ad omnia habenda, & ecclesiastes. 10. dicitur quod pecuniae obediunt omnia. Et ideo auaritia quae consistit in appetitu pecuniae est vitium capitale.

Item in solutione secundi sic dicit. Pecunia quidem ordinatur ad aliud sicut ad finem, tamen inquantum vtiliest ad omnia sensibilia acquirenda continet quodammodo virtute omnia, & ideo habet quandam similitudinem felicitatis. Haec ille.

Sciendum tamen quod cum dicimus quod cupiditas est radix omnium peccatorum, & praebet facultatem perpetrandi omne peccatum &c. non intendimus quod cupiditas vel habitus cupiditatis hoc faciat immediate & per se, sed quod hoc facit mediate & ex parte sui obiecti Vnde argumentum non vadit ad mentem conclusionis. Ad argumentum in principio. q. respondet Sanctus Thomas se. cundo senten. in praesen. distin. quaest. 1. ar. quarto in solutione primi, d. Venialia non corrumpunt virtutem quantum ad habitum, hoc enim est proprium peccati mortalis, sed exit ab aequalitate, quam ratio ponit in actu virtutis.

PrevBack to TopNext