Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum potentia peccandi sit a Deo

DISTINCTIO XLIIII. QVAESTIO I. Vtrum potentia peccandi sit a Deo

CIRCA quadragesimam quartam distinctionem secundi senten. quaeritur. Vtrum potentia peccandi sit a Deo,

& arguitur quod non. Posse enim peccare vt dicit Ansele neque est libertas neque pars libertatis, sed omnis potentia naturalis quae est in nobis ad agendum actus humanos ad liberum arbitrium pertinet: ergo potentia peccandi non est in nobis aliqua potentia naturalis. Constat etiam quod nec est potentia gratiae, quia per gratiam nullus ordinatur ad peccatum, cum ergo omnis potentia que est in nobis a Deo sit gratiae vel naturae, videtur quod potentia peccandi non sit nobis a Deo.s igitur.

In oppositum arguitur omne ens est a Deo sed potentia peccandi est quoddam ens, igitur potentia peccandi est a Deo

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponetur conclusio. In secundo obiectio. In tertio solutio.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit talis conclusio. Potentia peccandi quantum ad positiuum quod in poritat a Deo est, non autem quantum ad defectum quem connotat. Hanc ponit Sanctus Thomas in praesenti distin. quaest. prima arti. primo vbi sic ait. Potentia cognoscitur per actus, vnde ex consideratione actus peccati iudicium sumendum est de potentia peccandi. In actu autem peccati duo sunt, scilicet substantia actus & deformitas vel defectus debitarum circunstantiarum. Vnde oportet quod in ipsa potentia peccandi duo attendantur scilicet ipsa potentia quae est principium actus, & haec est eadem quae est principium actus ordinati & inordinati, haec a Deo est. Consideratur etiam in ea quidam defectus secundum quem actum deficientem producere potest. Potentiae vero perfectissimae num quam deficiunt ab eo ad quod ordinatae sunt, vt patet in necessariis, vnde quod potentia impediatur vel retrahatur ab eo, ad quod naturaliter ordinata est, oportet quod sit ex defectu eius inquantum scilicet alteri agenti quod impedit succumbit. Vnde cum potentia vo luntatis humanae sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu eius oportet quod causetur ex aliquo defectu in ipsa per quem ab alio vincipotest vel delectatione vel suggestione vel quocunque alio ut ab eo quod est naturale sibi ad id quod est innaturale trahatur. Hic autem defectus est secundum quod ex nihilo est. Huiusmodi autem defectus, scilicet quod creatura est ex nihilo, Deus directe causa non est, vt Auicus probat, quia quod conuenit rei secundum se non causatur in ea ex alio Res autem creata si secundum se relinquatur nihil est, vnde quod est ex nihilo esse non est creaturae a Deo, quamuis esse creaturae a Deo sit. Posset tamen dici quod iste defectus a Deo est indirecte, non quidem sicut ab agente aliquid, sed sicut a non agente, inquantum scilicet ipsi creaturae hoc non praebet, vt non ex nihilo sit, sicut dicitur causa priuationis gratiae quae poena est, nisi creatura huiusmodi perfectionis inueniretur capax non esse, vt scilicet non sit ex nihilo. Et ideo hic defectus nullo modo est a Deo, nec directe nec indirecte. Sic ergo potentia peccandi, quantum ad id quod potentiae est a Deo est, sed quantum ad defectum qui implicatur non est a Deo. Haec ille.

Ex quibus potest argui pro duplici parte conclusionis, & pro prima arguitur sic. Omne ens positiuum & actiuum vel principium actus est a Deo sed potentia peccandi quantum ad id quod potentia est, est huiusmodi igitur quantum ad illud est a Deo. Pro secunda parte arguitur sic. Defectus implicitus in potentia peccandi est ex hoc quod illa potentia, & eius subiectum est ex nihilo, sed creaturam esse ex nihilo non habet causam effectiuam, quia sublata omni causa efficiente vel omni actione, & causatione causae efficientis, adhuc creatura esset nihil vel ex nihilo: igitur &c. Et in hoc primus arriculus terminatur,

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra praedicta. Nam Scotus arguit sic contra secundam partem conclusionis. Sicut in potentijs passiuis idem est proximum susceptiuum vel subiectum habitus & priuationis, ita potentia actiua libera defectibilis est immediatum principium agendo & deficiendo oppositorum. Agendo quidem rectitudinis, deficiendo vero peccati. Et istud absolutum est propria potentia respectu vtriusque, eo modo quo potentia potest esse respectu eorum, scilicet effectiue & defectiue. Hoc autem modo potentia peccandi est a Deo, hoc est illa natura, qua habens est potens peccare, potens quidem non efficiendo, sed deficiendo, cuius tamen deficere istud positiuum est proxima ratio & eodem modo quo concedi debet, quod posse peccare est pars libertatis, non vt libertas est, sed vt est tali gradu limitata Ad idem arguit Aureolus. Quicquid creatura habet a se formaliter, totum habea Deo effectiue, alias non tota entitas creaturae esset a Deo. Et accipio quicquid creatura habet ex natura sua, vt talis est, verbi gratia. Quicquid habet liberum arbitrium ex conditione sua prima. Sed potentia peccandi inest libero arbitrio ex sua prima conditione nullo addito, ex sua enim natura habet quod possit esse conforme primae regulae, & disforme indisterenter, quia nec est prima regula, nec essentialiter conformitas ad primam regulam: ergo potentia peccandi est hoc modo effectiue a Deo.

Secundo arguit sic. Si potentia peccandi non sit a Deo, aut hoc est quia potentia non est a Deo, aut quia aptitudo ad peccandum non est a Deo. Non primo modo, quia certum est quod natura liberi arbitrij & eius potentia est a Deo, nec secundo modo, quia talis aptitudo non dicit intrinsece nisi naturam liberi arbitrij, licet extrinsece denotet deformitatem, & quo ad hoc concedo quod non est a Deo. Hoc tamen teneo quod quo ad omne intrinsecum quod dicit potentia peccandi in libero arbitrio est a Deo.

Tertio arguit quod potentia peccandi non fundetur in libero arbitrio ex hoc quod est ex nihilo, quia alicubi reperitur liberum arbitrium existens ex nihilo, & tamen ibi non reperitur potentia ad peccandum: igitur &c. Tenet consequentia, quia posita causa ponitur & effectus, vel saltem poni potest. Antecedens probatur, quia in confirmatis in via, sicut in matre Domini & alijs huiusmodi erat liberum arbitrium ex nihilo, & tamen non erat in potentia ad peccandum. Hoc idem patet de beatis, in quibus non est potentia peccandi. Si dicatur quod pro tanto non erat in praedictis potentia peccandi, quia confirmabantur ex gratia. Contra. Illud non dat impotentiam peccandi cui insunt conditiones illae, quae dant alicui quod in eo sit potentia ad peccandum, sed gratiae quam ponis insunt illae conditiones, scilicet esse ex nihilo quod est fundamentum potentiae peccandi secundum te: igitur & caeter.

Confirmatur, quia illud non tollit potentiam ad peccandum quod relinquit in subiecto illa quae faciunt potentiam ad peccandum, sed gratia relinquit in subiecto habente ipsam esse ex nihilo & huiusmodi: igitur.

Quarto ad idem. Illud quod est mere relatio rationis non dat alicui quod habeat potentiam, aut quod sit potentia ad peccandum, sed esse ex nihilo super illam rem solum dicit respectum rationis, habitudo enim importata per ly ex habet non ens pro termino, relatio autem realis habet terminum realem in actu: igitur &c.

Quinto ad idem arguit. Cum dico esse ex nihilo duo dico, scilicet esse, & nihilitatem, aut igitur esse ex nihilo constituit & dat rationem potentiae ad peccandum ratione de ly esse, aut ratione ipsius nihilitatis. Non primo modo, ita quod ens ex nihilo ex hoc solo possit peccare qua est, quia tunc Deus posset peccare, cum habeat esse. Nec secundo modo, puta quod nihilitas det rei posse peccare, quia nihilitas omnino nihil ponit in re illa: igitur &c. Sexto arguit Durandus dicens nostram positionem esse defectuosam in hoc quod dicit quod creatura ex se habet quod sit ex nihilo. Hoc enim non est verum, quia creatura non dicitur fieri vel esse ex nihilo materialiter, vel in ratione subiecti, nec ordinabiliter seu in ratione termini, sed solum negatiue, quia sit vel est non de aliquo supposito ex parte facti, hoc autem habet creatura a Deo, & non ex se. Quod probatur. Primo quia illud quod est causa alicuius affirmationis est causa negationis per se & immediate consequentis ad affirmationem, verbi gratia. Illud quod est causa quod aliquid sit album est causa quod non sit nigrum, sed Deus est causa causare secundum omne quod est in creatura, ad quam affirmationem sequitur per se immediate ista negatio, scilicet quod creatura non fit, nec fiet de aliquo supposito ex parte facti, quia si aliquid supponeretur, non totum produceretur: ergo Deus est causa quod creatura fiat, vel fit non de aliquo, sed solum sub hoc sensu dicitur fieri vel esse ex nihilo: igitur &c. Secundo, quia tota ratio quae mouet ad ponendum quod creatura habeat ex se, & non ex alio, quod sit ex nihilo, quod est quia creatura si sibi relinqueretur cedit in nihilum & nihil est, sed illud magis concludit oppositum quam propositum, quia illud quod est causa effectiua & conseruatiua entitatis rei per suam influentiam, est sufficiens causa non entitatis eiusdem rei per subtractionem suae influentiae, vt patet inducendo in omnibus. Sed Deus per suam influentiam est causa effectiua & conseruatiua totius entitatis cuiuslibet creaturae: ergo ipse solus per subtractionem suae influentiae est causa sufficiens totalis non entitatis creaturae, nec oportet dare causam positiuam, sed negatiuam, scilicet Deum non influere, quia effectus non est positiuus, sed pure negatiuus, scilicet creaturam quae prius fuit modo omnino non esse. Tertio, quia mirabile est quod dicitur quod creatura de se est non ens vel nihil, cum enim haec praepositio dicat causam aliquam, hic non potest dicere causam formalem, scilicet quod creatura formaliter sit nihil, immo certe formaliter est ens & aliquid. Nec materialem, scilicet quod creatura sit subiectum nihil, quia nihil est totalis negatio, quae non potest habere subiectum. Nec finalem, quia tam finem quam illud quod est ad finem oportet habere rationem entis & boni, quod de nihilo dici non potest. Nec efficientem, quia nihil non habet causam efficientem, sed deficientem, quae est eadem respectu entis efficiendo, & respectu nihili efficientiam subtrahendo, quare nullo modo competit creaturae, quod de se sit non ens vel nihil, sed siue sit ens, siue desinat esse & cadat in nihilum, totum est a Deo influente, vel influentiam subtrahente.

Quarto arguit contra probationem illam qua probatur quod Deus non sit causa indirecte quod creatura sit ex nihilo. Illa enim probatio, vt dicit, assumit falsum, scilicet quod nihil est causa alicuius defectus etiam indirecte, nisi res sit capax oppositae perfectionis. Videmus enim quod Deus causando a sinum in tali gradu, causa est quod asinus deficit ab hoc quod est esse rationalem, & tamen asinus non est capax rationalitatis. Et idem est in proposito.

Quinto arguit quod positio sit defectuosa in hoc quod supponit quod defectibilitas electionis inest rei ex hoc quod est ex nihilo. Dicunt inquit quidam iuxta sententiam Damascenus quod creaturae ex hoc quod est ex nihilo competit duplex vertibilitas in nihil, scilicet secundum esse naturae, & secundum electionem. Primum fieret si res annihilaretur totaliter. Secundum fit cum peccatur, quia secundum Augustinum peccatum est nihil, & ideo cum peccatur electio peccantis vertitur in nihil. Sed istud non videtur sufficienter dictum. Quia enim creatura ex hoc quod est ex nihilo, modo quo expositum est, sit vertibilis in nihil. Quod negat totalem entitatem, satis patet ex praedictis, quia ex eo quod Deus solum quicquid est in creatura produxit, nullo supposito, & productum conseruat, relinquitur quod subtracta influentia eius nihil remaneat. Quod vocatur ibi creaturam verti in nihil. Sed quod ex eodem habeat quod sit vertibilis secundum electionem peccando non videtur, quia non solum istae vertibilitates sunt in creatura, sed quaedam aliae, sicut homo vertibilis est de visu in caecitatem, & omnes res corruptibiles de entitate in non entitatem per corruptionem, quae tamen non annihilantur totaliter, & omnes huius versiones sunt in nihil, sicut versio electionis in peccatum, peccatum enim dicitur nihil, quia est quaedam priuatio. Omnes autem praedictae versiones sunt ab habitu in priuationem: ergo similis ratio videtur esse de omni mutabilitate creaturae ab habitu in priuationem, quod insit creaturae ex eo quod est ex nihilo, quod tamen communiter non dicitur.

Item esse ex nihilo si sit causa omnium vertibilitatum ab habitu in priuationem, aut est causa immediata & proxima, aut remota. Non potest dici quod sit causa immediata & proxima, quia posita causa immediata & sufficiente ponitur effectus, sed esse ex nihilo conuenit aequaliter omni creaturae: ergo si esse ex nihilo esset immediata causa omnium vertibilitatum, omnes vertibilitates, cuilibet creaturae competerent. Hoc autem est falsum, quaedam enim sunt creaturae, quibus non competit vertibilitas corruptionis, vt coelum, & substantiae separatae. Quaedam vero sunt quibus non competit vertibilitas electionis, vt creaturis irrationabilibus, & sic de alijs: ergo esse ex nihilo non est causa immediata omnium vertibilitatum. Si autem sit causa remota & mediata, per eam non poterit sufficienter assignari ratio dictarum vertibilitatum. Dicere ergo quod defectibilitas electionis insit creaturae ex hoc quod est ex nihilo, multum insufficienter dictum est.

Sexto arguit quod principalis conclusio sit in se falsa, scilicet potentia peccandi quantum ad defectibilitatem non est a Deo. Hoc enim inquit non est verum, quod sic patet. Defectus qui non habet rationem mali plus potest causari a Deo quam ille qui habet rationem mali: sed defectus qui habet rationem mali causatur a Deo, malum enim poenae a Deo est: ergo fortiori ratione defectus qui non habet rationem mali. Solus autem defectus est possibilitas deficiendi in eligendo, non enim est culpa, alioquin homo semper peccaret. Nec paena, quia fuit in statu innocentiae in quo nihil fuit paenale, sed est purus defectus naturae creatae intellectualis, quae non attingit perfectionem naturae increatae, in qua nullus potest esse defectus, nec in cognoscendo, nec in eligendo, nec tamen iste defectus est malus, quia non tollit aliquam perfectionem naturae creatae debitam: ergo possibilitas deficiendi in eligendo est a Deo.

Septimo ad idem, quia idem est iudicium de omni possibilitate deficiendi, quod sit a Deo, vel non. Sed constat quod possibilitas deficiendi per corruptionem est in creaturis corruptibilibus a Deo: ergo pari ratione possibilitas deficiendi in eligendo est a Deo. Maior patet, sed minor probatur, quia ordo vniuersi est per se intentus a Deo, requirit autem ordo vniuersi quod quaedam deficere possint, & quandoque deficiant alioquin alia non saluarentur. Plantae enim vtuntur terra ad sui nutrimentum, animalia vero plantis, homines vero plantis & animalibus, & in his corruptio vnius ordinatur ad conseruationem alterius ex ordine naturae, & diuina institutione, quae habetur Genestcus 1. & 9. quare &c. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. Et ideo ad primum quod est Scoti dicitur, quod potentia peccandi prout dicit fundamentum ordinis ad actum deformem & deformitatem, non est quid positiuum, nec est a Deo, sicut ponit conclusio, cuius oppositum probare nititur Scotus. Nec valet probatio eius, quia similitudo de potentia passiua & libero arbitrio nulla est, cuius ratio est, quia potentia passiua, de qua argumentum loquitur, non plus naturaliter ordinatur ad habitum quam ad priuationem. Secus est de libero arbitrio, quod ex natura sua ordinatur ad actum rectum, & non ad actum deformem. Vnde ordo eius ad deformitatem non potest in ipso immediate fundari nisi supposito & mediante aliquo eius defectu, vt diffuse dicit probatio conclusionis contra quam arguit, & de hoc postea diffusius dicetur.

Ad primum Aureoli dicitur quod quicquid entitatis bonitatis & perfectionis habet creatura in se vel ex se formaliter, habet totum a Deo effectiue, non tamen oportet quod omnem imperfectionem quam habet in se vel a se formaliter, habeat a Deo effectiue, alias omnes deformitates & inordinationes actuum malorum essent effectiue a Deo, quod est impium dicere. Hoc autem modo intellecta maiore argumenti, minor si sumatur directe sub maiore, falsa est, quia potentia peccandi quantum ad defectibilitatem, vel ordinem ad actum defectibilem aut fundamentum talis ordinis non dicit quid positiuum, aut ad perfectionem pertinens, nec pertinet ad naturam liberi arbitrij sed ad eius defectum. Probatio autem minoris sic intellectae nulla est, quia liberum arbitrium sine aliquo positiuo superaddito potest se difformare primae regulae, non tamen posset se difformare a prima regula, nisi esset aliud essentialiter a sua regula & subiectum superiori regulae, & bonum particulatum & imperfectum & defectiuum, vnde talis defectibilitas aut peccabilitas non est quid positiuum, nec fundatum immediate in aliquo positiuo.

Item falsum dicit quod liberum arbitrium ex sua natura habeat talem defectibilitatem, si intelligat, quod illa defectibilitas sit natura, vel pars naturae, vel passio positiua liberi arbitrij, vel priuatio immediate fundata in libero arbitrio inquantum huiusmodi. Ad secundum dicitur quod potentia peccandi est a Deo quantum ad illud, quod est potentia vel fundamentum ordinis ad absolutum & positiuum actus peccati, sed quantum ad fundamentum ordinis ad deformitatem actus peccati, vel quantum ad illum ordinem ad deformitatem peccati nullo modo est a Deo. Et cum dicitur quod talis aptitudo non dicit intrinsece nisi naturam liberi arbitrij, aut voluntatis, negandum est, quia sicut in peccato aliud est actus, & aliud deformitas, ita liberum arbitrium alium ordinem habet ad actum, & alium ordinem ad aptitudinem ad deformitatem actus sui. Et sunt duae aptitudines ad duos terminos, quarum nulla est liberum arbitrium, sed respectus rationis fundatus in libero arbitrio mediate vel immediate.

Ad tertium dicitur quod potentia peccandi est in quolibet libero arbitrio creato & producto ex nihilo, tanquam in radice remota ab actu, vel propinqua, ligata vel soluta. Vnde inconfirmatis per gratiam in via, vel per gloriam in patria, manet potentia peccandi remota & ligata. Et hoc habet concedere arguens cum ponat potentiam peccandi immediate fundari in natura liberi arbitrij ex sua prima conditione nullo superaddito, ex hoc quod non est prima regula, nec essentialiter conformitas ad primam regulam, vt patet in argumento praecedenti. Constat autem quod intellectus creatus beatus non est prima regula, nec essentialiter conformitas ad primam regulam. Posset tamen dici quod per gratiam viae vel gloriam patriae tollitur potentia peccandi, accipiendo potentiam peccandi pro principio proximo & non ligato productiuo actus deformis & suae deformitatis. Et ad hunc sensum loquitur Sanctus Thomas de veritate. quaest. 24. artic. 8. vbi sic arguit. Gratia superueniens naturae eam non destruit. Cum ergo libero arbitrio creato hoc naturaliter insit quod ad malum flecti possit, videtur quod per gratiei auferri non possit. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad primum inquit dicendum quod hoc est ex defectu naturae creatae quod in malum flecti possit. Et hunc defectum aufert perficiendo naturam per gratiam confirmans in bono, sicut lux superueniens aeri aufert eius obscuritatem, quam naturaliter sine luce habet.

Item quarto loco arguit sic. Secundum hoc inest libero arbitrio flexibilitas ad malum quod est ex nihilo, vt dicit Damasc. sed nulla gratia potest auferre libero arbitrio creaturae esse ex nihilo: ergo nulla gratia potest liberum arbitrium confirmare in bonoEcce argumentum. Sequitur responsio. Ad quartum inquit dicendum quod ex hoc quod liberum arbitrium est ex nihilo conuenit ei quod non sit naturaliter confirmatum in bono, nec hoc ei per gratiam concedi potest, vt in bonosit naturaliter confirmatum. Non autem conuenit libero arbitrio secundum quod est ex nihilo quod nullo modo possit confirmari in bono, sicut nec aeri ex natura sua inest quod nullo modo possit illuminari, sed quod non sit naturaliter lucidus in actu. Haec ille.

Ex quibus apparet quod gratia tollit potentiam peccandi, si sit consumata accipiendo potentiam peccandi prout dictum est pro principio proximo & non impeditiuo actus deformitatis. Potest etiam dici quod potentia peccandi fundatur in libero arbitrio creato ex nihilo in suis naturalibus considerato, non autem in libero arbitrio creato per gratiam consumatam cum Deo ligato, & hoc in idem redit cum praecedenti solutione. Ex quibus patet ad confirmationes ibidem factas.

Ad quartum dicitur quod potentia peccandi prout dicit fundamentum ordinis ad actum positiuum & quid productiuum talis actus non est relatio rationis, nec ens rationis, sed absolutum & positiuum reale, scilicet potentia quam dicimus liberum arbitrium. Sed prout dicit fundamentum ordinis ad deformitatem actus potest esse ens rationis, sicut & illa deformitas est ens rationis. Vnde argumentum non vadit ad mentem conclusionis, quia nec conclusio, nec eius probatio dicit quod potentia peccandi oriatur ex tali negatione vel habitudine quae importatur per ly esse ex nihilo totaliter, sed in parte.

Ad quintum patet per idem, quia conceditur quod i. esse ex nihilo ratione nihilitatis dat rationem potentiae ad peccandum partialiter non totaliter, quantum ad defectum quem includit potentia peccandi, licet non quantum ad positiuum, quia vna negatio potest esse causa alterius, vt dicit 2 Physic. & 5. Metaphys. sicut absentia nautae est causa perditionis nauis.

Ad primum Durandi dicitur primo quod cum dicitur quod creatura ex se habet quod sit ex nihilo, non solum debet intelligi negatiue illo modo quo exponit arguens, scilicet quia sit vel est, & non de aliquo praesupposito ex parte perfecti, immo potest & debet intelligi ordinabiliter, & in ratione termini, quia scilicet creatura prius erat nihil quam aliquid prioritate naturae non temporis ad hunc sensum quod essentia creaturae ex se formaliter est nihil, & ab alio habet quod sit aliquod actu existens. Quod autem inest rei ex se prius inest ei quam illud quod inest rei ex alio. Sicut aqua quantumcunque sit calida prius natura est frigida quam calida, quia ex se & ex natura sua est frigida, licet ab extrinseco sit calida, non quod simul sit calida & frigida in actu, sed frigida virtute, calida in actu. Tamen actus ille non pullulat ab intrinseco, sicut virtus quae prodiret in actum, si sibimet relinqueretur, & idem est de aere lucido. Ex quibus apparet quod prima forma in argumento facta non valet, quia fundatur in falso, scilicet quod negatio essendi creaturae consequatur de per se ad aliquam affirmationem, cuius Deus sit causa, & affirmatio creaturae praecedat ordine naturae eius negationem. Hoc enim falsum est, quia sublata omni affirmatione & productione asini a Deo, adhuc asinus est nihil, & si asinus a Deo producitur prius natura fuit nihil, quam ens actu.

Ad secundum dicitur quod ratio quam arguens recitat bona est, nec concludit oppositum, sed propositum. Et ad probationem in oppositum dicitur quod maior ibidem assumpta est vera, vel esset vera si res habens esse ab alio & entitatem actualem ab alio prius natura haberet esse quam non esse, sed vbi est oppositum, sicut est in proposito, maior est falsa. Vnde illa maior non plus habet euidentiae quam ista, aqua habet quod sit calidaex influentia ignis: ergo ex subtractione illius actiuitatis habet quod sit non calida. Haec autem consequentia non valet, quia aqua prius natura est non calida, nec habet quod sit non calida ex actione ignis, sed ex propria natura. Vnde illa maior generaliter falsa est, vbi effectus ex natura sua inclinatur ad oppositum illius, quod habet ex agente Ad tertium dicitur quod cum dicitur creatura est de se non ens, ly de potest dicere causam formalem ad hunc sensum quod creatura ex se & de se & propria essentia est in potentia ad esse, & non est suum esse, sicut materia prima potest dici de se informis, quia sua essentia nec est forma, nec habens formam partem sui, sed est potentia ad formam, & est susce. ptiua formae, & est in quadam dispositione opposita ipsilormae. Sic in proposito, essentia cuiuslibet creaturae est in potentia susceptiua actualis existentiae.

Nec valet quod dicitur quod creatura formaliter est ens & aliquid, quia licet creatura ex sua essentia sit ens & aliquid in potentia, non tamen est ens aut aliquid in actu, nisi per aliquid super additum essentiae, scilicet per esse. Non ergo per essentiam suam est ens formaliter, sed subiectiue, per esse vero est ens formaliter. Dico secundo quod cum dicitur creatura est de se non ens, ly de potest dicere aptitudinem causae naturalis ad hunc sensum quod essentia creaturae nata est esse subiectum non essendi prius natura quam subiectum essendi, quia actualis existentia non est ratio, nec de ratione, nec propria passio alicuius creaturae, immo intellecta essentia rosae nihil intelligitur ibi de esse, & potest intelligi sub non esse.

Nec valet impugnatio, quia licet non esse prout omnem negat actualem existentiam & essentiam nullum, habeat subiectum, tamen non esse quod solum negat actualem existentiam & non essentiam potest concipi per modum existentis in subiecto, sic quod essentia creaturae vt praecedit suam productionem & omnem actualem existentiam, intelligatur subiectum non existentiae.

Ad quartum dicitur quod falsum asumit, scilicet quod Deus sit causa, quod asinus non sit rationalis. Hoc enim falsum est, quia sublata omnicausalitate vel causatione & productione effectiua Dei, ad. huc asinus non est rationalis, & secundum multos ante omnem causalitatem vel causationem effectiuam asinus est substantia corpus, viuum, animal, asinus, rudibilis, non rationalis, nullum tamen horum sibi conuenit actuali existentia, sed in potentia obedientiali, vel potentia creatoris, vel in esse intelligibili & in esse essentiae.

Ad quintum dicendum est quod prima radix defectibilitatis secundum electionem & peccabilitatis inest libero arbitrio, eo quod est ex nihilo, sed non est praecisa & proxima causa. De hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 24. artic. 7. Nulla creatura est, nec esse potest, cuius liberum arbitrium naturaliter sit confirmatum in bono, vt hoc ei ex puris naturalibus conueniat quod peccare non possit, cuius ratio est. Nam ex defectu principiorum actionis causatur actionis defectus. Vnde si quid est in quo principia actionis nec in se deficere possint, nec ab aliquo extrinseco impediri, impossibile est illius actionem deficere, sicut patet in motibus coelestium corporum, ea vero in actione deficere possibile est, in quibus principia agendi deficere possunt vel impediri, sicut patet in generabilibus & corruptibilibus quae ratione suae transmutabilitatis defectum in principijs actiuis patiuntur, vnde & eorum actiones deficientes proueniunt, propter quod in operationibus naturae frequenter peccatum accidit, sicut patet in partubus monstruosis, nam nihil aliud est peccatum siue in rebus naturalibus siue in artificialibus siue voluntarijs dicatur quam defectus vel inordinatio propriae actionis, cum aliquid agitur non secundum quod natum est agi, vt patet in 2. Phys. Differt autem in agendo natura rationalis praedita libero arbitrio ab omni alia natura agente, nam quaelibet alia natura ad aliquod particulare bonum ordinatur, & actiones eius sunt determinatae respectu illius boni, natura vero rationalis ordinatur ad bonum simpliciter, sicut enim verum absolute est obiectum intellectus, ita etiam bonum absolute est obiectum voluntatis. Et inde est quod ad ipsum vniuersale bonorum principium voluntas se extendit, ad quod nullus alius appetitus pertingere potest. Et propter hoc creatura rationalis non habet determinatas actiones, sed se habet sub quadam indifferentia respectu innumerabilium actionum. Cum autem omnis actio ab agente proueniat sub ratione cuiusdam similitudinis sicut calidum calefacit, oportet quod si aliquod agens est quod secundum suam actionem ordinetur ad aliquod particulare bonum, ad hoc quod eius actio naturaliter sit indefectibilis, quod ratio illius boni naturaliter immobiliter eidem insit, sicut si alicui corpori inest calor naturaliter immobiliter, tale immutabiliter calefacit, vnde & natura rationalis quae ordinata est ad bonum absolute per actiones multi farias non potest habere naturaliter actiones indeficientes a bono, nisi ei naturaliter & immutabiliter insit ratio vniuersalis & perfecti boni, quod quidem esse non potest nisi in natura diuina, nam Deus solus est actus purus nullius potentiae permixtionem recipiens, & per hoc est bonitas pura & absoluta. Quaelibet vero creatura cum in natura sua habeat permixtionem potentiae, est bonum particulare, quae quidem permixtio potentiae accidit ei propter hoc quod est ex nihilo. Et inde est quod inter naturas rationales solus Deus habet liberum arbitrium naturaliter impeccabile & confirmatum in bono, creaturae vero hoc est impossibile propter hoc quod est ex nihilo, vt Damascen. & Gregorius Nissenus dicunt. Et ex hoc est particulare bonum in quo fundatur ratio mali vt dicit Dionysius 4. capit. de diuinis nominibus. Haec ille.

Ex quo apparet quod peccabilitas vel potentia peccandi in libero arbitrio pullulat ex tribus. Primum est, quia est in se bonum particulare recipiens admixtionem potentiae, cuius particularitatis & permixtionis radix est esse ex nihilo: secundum est, quia liberum arbitrium ordinatur ad bonum absolute & vniuersaliter, non tantum ad aliquod particulare bonum: tertium est, quia non habet actiones naturaliter determinatas respectu vniuersalis boni, sed indeterminatas & multifarias. Ex istis autem tribus inest sibi defectibilitas in actione, ac per hoc peccabilitas, si suis puris & solis naturalibus relinquatur. Tunc ad primam huius improbationem dicitur quod omnis vertibilitas & mutabilitas creaturae prouenit radicaliter ex hoc quod est potentiae admixtionem recipiens, quod habet ideo, quia est ex nihilo & ab alio creatum, quia omne quod est creatum ab alio, non habet ex se esse suum, sed ab alio, & si habet esse ab alio, comparatur ad suum esse vt potentia ad actum sicut arguit Auicen.

Ad secundam improbationem huius dicitur, quod esse ex nihilo est prima radix omnis vertibilitatis inquantum ex ipsa pullulat potentialitas &imperfectio, non tamen est totalis & praecisa causa proxima vertibilitatis, quia ad hoc etiam confert de proximo carentia perfectionis ligantis & stabilientis potentiam in bono, potissime in creaturis, quarum potentia actiua vel passiua ordinatur ad multa indifferenter, ad quae acquirenda vel facienda requiritur perfectio potentiae, quam ex puris naturalibus non sufficit habere, vel saltem non de necessitate inest potentiae, sicut apparet in naturalibus, ex hoc enim generabilia & corruptibilia sunt vertibilia, quia in eis est materia in potentia ad multas formas quas non habet actu, sed potentia, similiter ideo liberum arbitrium creatum est vertibile in malum & in nihil secundum electionem, quia ordinatur ad multas actiones quas non potest perfecte agere nisi assit ei sufficiens directio rationis, & assistentia gratiae, & perfecta ligatio cum summo bono & vltimo fine. Talia autem non semper assunt, ideo in absentia talium potest defectuose agere. Sunt autem aliquae creaturae ex nihilo & potentiales, non tamen defectibiles in actione, quia potentia earum ordinatur ad determinatas actiones, & principia necessaria rectitudini talium actionum sunt a Deo indita supernaturaliter potentijs actiuis & passiuis. Hoc intendit Sanctus Thomas de veritate q. 24. artic. 7. vbi sic arguit primo loco. Natura spiritualis nobilior est quam corporalis, sed est aliqua natura corporalis cui hoc conuenit quod in ea inordinatio motus nulla esse potest, scilicet natura caelestis corporis: ergo multo fortius potest esse aliqua natura creata spiritualis, quae est capax liberi arbitrij, in cuius motibus naturaliter nulla ordinatio esse possit, quod est esse impeccabi lem vel confirmari in bono. Ecce argumentum, & est primum in ordine. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod creaturae corporales sunt ordinatae ad aliquod particulare bonum per determinatas actiones, & ideo ad hoc quod ab earum actionibus error & peccatum naturaliter absit, sufficit quod sint per suam naturam stabilitae in aliquo particulari bono, quod non sufficit in naturis spiritualibus ordinatis ad bonum absolute. Haec ille.

Ex quibus apparet illud quod prius dictum est quod radix peccabilitatis liberi arbitrij est, quia ordinatur ad bonum absolute per multifarias actiones, & non est naturaliter stabilitum in bono perfecto absoluto vel vniuersali, sed est particulare bonum in se, & non habet ex natura stabilitatem cum Deo, qui solus est vniuersale bonum, hic autem defectus vt dictum est pullulat ex hoc quod est ex nihilo.

Item in quinto loco ibidem arguit sic. Gregorius Nissenus & Damascenus hanc rationem assignant quare creatura sit mutabilis secundum liberum arbitrium, quia est ex nihilo, sed propinquius consequitur creaturam ex hoc quod est ex nihilo posse in nihilum cedere quam posse malum facere. Cum ergo inueniatur creatura aliqua, quae naturaliter est incorruptibilis sicut anima & corpora caelestia: ergo multo fortius potest inueniri aliqua creatura spiritualis quae naturaliter sit impeccabilis. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod creaturae acquiritur esse determinatum & particulare ab alio, vnde creatura potest habere esse stabile & immutabile, quamuis non inueniatur in ea naturaliter ratio absoluti & perfecti boni, sed aliqua creatura est per actiones suas ordinabilis ad bonum absolute, & ideo non est simile. Haec ille. Ex quo patet idem quod prius, quia ideo liberum arbetrium est defectibile in actione, quia ordinatur ad bonum vniuersale per suas actiones, & non habet in se rationem absoluti & perfecti boni. Cum autem per gloriam vnietur Deo, qui est perfectissimum bonum, tunc efficietur impeccabile per gratiam consumatam. Vnde in solutione octuagesimi argumenti ibidem sic dicit Sanctus Thomas Principium rectae operationis procedentis ex libero arbitrio non est sola substantia & virtus siue potentia, sed requiritur debita applicatio voluntatis ad aliqua quae sunt extra sicut ad finem & alia huiusmodi. Et ideo non existente aliquo defectu in substantia animae vel in natura liberi arbitrij potest sequi defectus in actione ipsius, vnde ex naturali immutabilitate substantiae non potest concludi naturalis impeccabilitas. Haec ille.

Aduerte tamen quod cum dicit quod non existente aliquo defectu in natura liberi arbitrij &c. potest peccare, intellige de defectu priuatiuo alicuius naturalis perfectionis, quia si intelligeretur de quolibet defectu, falsum esset. Si enim in libero arbitrio non esset iste defectus, qui est esse ex nihilo, nec iste defectus qui est carere ligamento cum bono vniuersali & perfecto, nunquam liberum arbitrium peccaret. Ex praedictis patet quod consequentiae factae in argumento non valent, puta cum dicitur esse ex nihilo est causa in libero arbitrio quod sit peccabile: ergo quicquid est ex nihilo est peccabile, quia vt patet ex dictis, esse ex nihilo non est totalis & praecisa causa peccabilitatis, sed est prima radix in tali natura quae ordinatur ad bonum absolute per multifarias actiones, sicut alios effectus inducit calor in alia & alia materia, & alios defectus inducit potentialitas in diuersis substantijs.

Sciendum autem quod alio modo declarat Sanctus Thomas in quaestionibus de malo. q. 1. arti. 3. in solutione noni argumenti quomodo esse ex nihilo est radix peccabilitatis, ait enim sic. Bonum ex hoc quod est creatum potest aliquo modo deficere illo defectu ex quo malum voluntarium procedit, quia ex hoc ipso quod est creatum, se. quitur quod ipsum sit subiectum alteri sicut regulae & mensurae. Si autem esset sua regula & mensura non posset sine regula ad opus procedere propter quod Deus qui est sua regula peccare non potest, sicut nec artifex peccare posset in incisione ligni, si sua manus esset regula suae incisionis. Haec ille. Sed licet ista ratio videatur differre ab illa quam ponit in locis praedictis, tamen non multum differt, quia dicere quod liberum arbitrium non habet in se rationem perfecti boni, & tamen ordinatur ad vniuersale & perfectum bonum, sequitur ex hoc quod ipsum non est sua regula. Sequitur enim bene. a. habet regulam a se distinctam & se superiorem: igitur non est perfectum bonum, veruntamen ratio prima est melior, ideo illam tene.

Ad sextum principale dicitur negando maiorem duplici ratione. Primo quia defectus de quo loquimur, scilicet peccabilitas vel aptitudo ad peccandum, licet in se non sit malum culpae aut poenae, tamen ex se ordinatur ad malum culpae, cuius ordinis Deus esse causa non potest. Sicut enim ostendit Sanctus Thomas de malo. q. 3. arti. 1. & multis alijs locis. Deus omnia alia ad seipsum conuertit, nec aliquid a seipso auertit. Ipse autem est summum bonum, vnde non potest esse causa auersionis voluntatis a summo bono, in quo ratio culpae consistit, prout nunc de culpa loquimur, impossibile est igitur quod Deus sit causa ptecati. Haec ille.

Item in solutione quarti sic dicit. Effectus causati inquantum causatum est, reducitur in causam, si autem aliquid procedat a causato non secundum quod causatum est, hoc non oportet in causam reduci, sicut motus tibiae causatur a virtute motiua animalis quae tibiam mouet, sed obliquitas ambulationis non prouenit a tibia secundum quod est mota a virtute motiua, sed secundum quod deficit a sustinendo influxum virtutis motiuae per suum defectum, & ideo claudicatio non causatur a virtute motiua. Sic igitur peccatum causatur a libero arbitrio secundum quod deficit a Deo, vnde non oportet quod Deusit causa peccati, licet sit causa liberi arbitrij. Haec ille.

E, quibus patet quod peccatum prouenit a libero arbitrio inquantum est defectiuum & non causatum a Deo, vel habens aliquem defectum non causatum a Deo. Et quomodo si Deus esset causa illius defectus sicut est causa liberi arbitrii, ipse Deus esset causa peccati quod est impium: secundo negatur maior de illis defectibus qui nullam habent causam efficientem, nec habere possunt, cuiusmodi est defectu. ex quo pullulat peccabilitas, vel etiam ille defectus qui dicitur peccabilitas, qui non est nisi ens rationis, vt supra dictum est. Item talis defectus dato quod haberet causam efficientem, oporteret illam esse defectiuam & auersiuam : Deo, quod Deo non potest competere.

Ad septimum potest dici dupliciter. Primo modo negatur maior, sicut enim Deus est causa mali poenae & mali naturae, non autem maliculpae, sic concedendum est quod sit causa possibilitatis deficiendi defectu naturae vel paenae, non autem quod sit causa possibilitatis deficiendi defectu culpae. De hoc Sanctus Thomas de malo. q. 3. art. 1. in solutione tertij sic dicit. Paena opponitur cuidam particulari bono, non est autem contra rationem summi boni auferre aliquod particulare bonum, cum particulare bonum auferatur per appositionem alterius boni, quod interdum est melius sicut forma aquae aufertur per appositionem formae ignis. Et similiter bonum naturae particularis aufertur per poenam per appositionem melioris boni pethoc, scilicet quod Deus ordinem iustitiae in rebus statuit sed malum culpae est per auersionem a summo bono, a quo summum bonum auertere non potest. Vnde Deus potesesse causa poenae, non autem causa culpae. Similia dicit prima parte. quaestio. 48. artic. 6. Verum quia ex eadem radice prouenit possibilitas huius defectus, & illius, scilicet ex hoc quod creatura est ex nihilo. Ideo aliter dico, quod scilicet neutra possibilitas est a Deo, licet concedam quot cut potentia peccandi est a Deo quo ad aliquid, & non quod ad omnia quae includit in sua ratione, consimiliter &ptentia deficiendi defectu paenae vel naturae quo ad aliquid est a Deo, & quo ad aliud non, vt scilicet sicut Deus est causpotentiae peccandi quantum ad illud, quod habet de ratione potentiae actiuae, & non quantum ad aptitudinem ad do formitatem actus, quae aptitudo radicatur primariae in hoquod est esse ex nihilo, ita per omnia dico de possibilitate deficiendi, quia potentia deficiendi defectu naturae vel poenae est a Deo quantum ad illud quod habet de ratione potentiae passiuae, non autem quantum ad aptitudinem ad defectum & malum, quia illa aptitudo consequitur creaturam ex hoc quod est ex nihilo. Et sic intendit Augustinus inlibus 83. quaestionum cum dicit, quod Deus non est causa terdendi in non esse. Sic igitur in hac secunda responsione negatur minor argumenti. Et ad probationem eius dicitur d non plus concludit nisi quod potentia deficiendi est a Deo quo ad sui positiuum & absolutum, non autem quantum

ad defectibilitatem quam importat. Quia Deus in ordine vniuersi intendit illud quod est ibi de bono, non autem illud quod est ibi de malo, nec ordinem aut aptitudinem ac malum. Cui sit honor & gloria in secula seculorum, AmenOmnia vero tam in hac quam in praecedentibus questionibus dicta suppono totali determinationi Sacrosanctae Romanae Ecclesiae, cui praeest Sanctissimus in Christo bater &oDominij Qsartinus diuina prouidentia po¬. pa Quintus Pontificatus sui anno X. quo haec scripta fuerunt Anno videlicet Domini. MCCCCXXVI. quartadecima die mensis Septembris ante prandium quae erat dies Sabbati, & festum Sanctae Crucis. Et omnia seripsi retbexae

PrevBack to TopNext