Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum natura humana a Filio Dei assumpta a tribus personis suppositis divinae naturae potuerit assumi

FRATRIS IOANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORVM, EXIMII VERITATIS SCHOLAE PROEESSORIS. Liber tertius defensionum Theologiae Diui Doctoris Thomae de Aquino. In tertio sententiarum Libro.

DISTINCTIO PRIMA. QVAESTIO I. Vtrum natura humana a filio Dei assumpta a tribus personir suppositis diutine naturae potuerit assame.

CIRCA primam distinctionem, tertii sententiarum quaeritur. Vtrum natura humana, quam filius Dei assumpsit propter humani generis reparationem potuerit assumi a tribus suppositis diuinae naturae, aut a natura diuina.

Et arguitur quod non. Hoc enim supposito, scilicet quod eadem natura esset assumpta a tribus personis, aut esset vnus homovel plures, sed non plures. Sicut enim vna natura diuina in pluribus personis, non patitur esse plures deos, ita vna humana natura in pluribus personis, non patitur esse plures homines. Similiter etiam non posset esse vnus homo, quia vnus homo est iste homo, qui demonstrat vnam personam, & sic tolleretur distinctio trium personarum diuinarum, quod est inconueniens. Non ergo duae, aut tres personae diuinae possent accipere, vel assumere vnam naturam humanam. Quia etiam natura diuina vt praescindit a personis non possit assumere arguitur sic. Assumptio importat terminum vnionis, sed vnio non potest fieri in natura, sed solum in persona: ergo abstracta personalitate natura diuina non potest assumere. I oppositum arguitur. Et primo quod tres personae possint allumere eandem naturam. Quia persona incarnata subsistit in duabus naturis, diuina, scilicet & humana, sed tres personae possunt subsistere in vna natura diuina: ergo & in vna natura humana, ita quod vna natura humana sit assumota a tribus personis. Quia etiam natura diuina abstractis personalitatibus possit assumere naturam humanam arguitur sic. Quia in diuinis personalitas dicitur proprietas personalis, quae est triplex, scilicet paternitas, filiatio, & processio, sed his remotis per intellectum, adhuc remanet omnipotentia Dei, per quam est facta incarnatio: ergo videtur quod remota personalitate diuina, natura diuina posset assumere naturam humanam. I hac quotone erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio responsiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Filius Dei assumpsit naturam humanam, & incarnatus est ad remediandum peccatis humani generis, sic quod si homo non peccasset, filius Dei incarnatus non fuisset. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas tertia parte, q. 1. articu. 3. quam probat auctoritate, & ratione. Auctoritate quidem Augustini in libro de verbis Domini, qui exponens illud quod habetur Luc. 1. Venit filius hominis quaerere, & saluum facere quod perierat, sic dicit. Si homo non peccasset filius hominis non venisset, & prima ad Timot. 1. super illud verbum, Christus venit in hunc mundum vt peccatores saluos faceret. dicit Glo. Nulla causa veniendi fuit Christo Domino nisi peccatores saluos facere, tolle vulnera, tolle morbos, & nulla causa est medicinae. Ratione etiam probat dictam conclusionem, & sic dicit. Quidam dicunt, quod si etiam homo non peccasset, Dei filius fuisset incarnatus. Alij vero contrarium asserunt, quorum assertionmagis assentiendum videtur. Ea enim quae ex sola Dei voluntate proueniunt supra omne debitum creaturae nobis innotescere non possunt, nisi quatenus in sacra scriptura traduntur, per quam diuina voluntas innotescit: vnde coin sacra scriptura vbique incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignetur, conuenientius dicitur incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium peccati, ita quod peccato non existente, incarnatio non fuisset, quamuis potentia Dei ad hoc non limitetur, potuisset enim etiam peccato non existente Deus incarnari. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Effectuum a sola voluntate Dei dependentium non debet a nobis alia ratio assignari ab illa, quae per scripturas, dictaque sanctorum nobis diuinitus reuelatur, sed diuina incarnatio est talis effectus, & liberatio ab incommodis peccati est talis & vnica ratio: ergo &c

Secunda conclusio. Possibile fuit & est eandem humanitatem in numero assumi, & assumptam esse a tribus, vel duabus personis diuinis simul. Hanc ponit & probat Sanctus Thomas tertia parte q 3. artic. 6. Ex vnione (inquit) animae, & corporis in Christo non fit neque noua persona, neque hypostasis, sed fit vna natura assumpta in hypostasim, vel personam diuinam, quod quidem non sit per potentiam naturae humanae, sed per potentiam personae diuinae, est autem talis diuinarum personarum conditio, quod vna earum non excludit aliam a communione eiusdem naturae, sed solum a communione eiusdem personae, quia igitur in ministerio incarnationis tota ratio facti est potentia facientis, vt dicit Augustnus in Epistola ad Volusianum, magis est circa hoc iudicandum secundum conditionem personae assumentis, quam secundum conditionem naturae humanae assumptae. Sic igitur non est impossibile diuinis personis, vt duae vel tres assumant vnam naturam humanam, esset tamen impossibile, vt assumerent vnam hypostasim, vel vnam personam humanam, sicut dicit Anselinus in libro de conceptu virginali, quod plures personae non possunt assumere vnum eundemque hominem. Haec ille.

Item tertio sent. dist. 1. q. 2. artic. 4. sic dicit. Tres personas diuinas assumere humanam naturam vnam vnitate vnius personae est impossibile, quia contradictionem implicat. Cum enim vnio Dei& hominis non possit fieri natura, vt dist 5. probabitur, oportet quod fiat in persona, vt scilicet sit eadem personalitas assumentis & assumpti, vnde ponere vnam personam ex parte assumpti, & tres ex parte assumentis est incompossibile. Et similiter etiam non potest esse vna vnitate vnius hypostasis, vel vnius suppositi, sed quod natura assumpta a tribus personis sit vna vnitate singularis naturae, non est impossibise, loquendo de potentia absoluta, quamuis non sit congruum secundum ordinem diuinae sapientiae, cum vnius personae incarnatio ad reparationem mille mundorum sufficiat, dico autem vnitatem singularis naturae, si assumeretur vnum corpus, & vna anima et vnita, ex quorum vnione vna humanitas resultaret, vt sic tres personae in vna natura humana assumpta conuenirent, sicut conueniunt in natura aeterna. Haec ille.

Et sicut patet tam in scripto, quam in summa innuit talem rationem. Si tres personae non possent eandem naturam assumere aut talis repugnantia proueniret ex parte assumentis, vel ex parte assumpti, sed nec sit, nec sic, igitur, maior nota est, minor probatur. Quia enim talis repugnantia non proueniat ex parte assumentium patet, quia tres personae conueniunt in vna natura diuina, non per solam vnionem, sed per essentialem & realem identitatem: ergo possunt conuenire in vna natura per solam vnionem, quia hoc est in infinitum facilius, & minus repugnans rationi naturali. Quia etiam talis repugnantia non proueniat ex parte naturae assumptae patet, quia assumptio illa sequitur legem, & conditionem assumentis potius, quam assumpti, & potentiam diuinam potius quam humanam.

Tertia conclusio. Nam diuina abstracta a personalitate relatiua per intellectum posset assumere humanam naturam, hanc probat Sanctus Thomas tertia parte, q. 3. artic. 3. vbi sic dicit. Intellectus noster dupliciter se habet ad diuina: vno modo vt cognoscat Deum sicut est, & sic impossibile est quod circunscribatur per intellectum aliquid a Deo, & quod aliud remaneat, quia totum quod est in Deo est vnum salua distinctione personarum, quarum tamen vna tollitur alia sublata, quia distinguuntur solis relationibus, quas oportet esse simul. Alio modo se habet intellectus noster ad diuina, non quidem quasi cognoscens Deum, vt in se est, sed per modum suum, scilicet multipliciter, & diuisim id, quod in Deo est vnum, & per hunc modum potest intellectus noster intelligere bonitatem, & sapientiam diuinam, & alia huiusmodi, quae dicuntur essentialia attributa, non intellecta paternitate, vel filiatione, quae dicuntur personalitates & secundum hoc abstracta personalitate per intellectum possumus intelligere adhuc naturam assumentem. Haec ille.

Item tertio sent. dist. 5. q. 2. artic. 3. sic dicit. Circunscriptio personae a natura diuina potest dupliciter intelligi: vno modo quod circunscribatur omnis ratio personalitatis, & sic ipsa natura neque erit subsistens in se, neque erit in aliquo subsistente: vnde non habebit esse in re, sed in intellectu, & sic non conuenit ei, neque assumere, neque aliquid agere: alio modo potest intelligi quod circunscribantur personae distinctae, quas ponit fides, eis autem circunscriptis, adhuc remanet natura diuina subsistens, sicut intelligunt Deum, qui non habent fidem trinitatis, siue hoc quod intelligant ibi patrem, vel filium, vel spiritum sanctum: vnde adhuc remanebit ibi personalitas aliqua, & secundum hoc conclusio procedit de circunscriptione personarum distinctarum, quas fides supponit, & hoc modo dicendum est, quod circunscriptis personis, adhuc naturae diuinae conuenit assumere. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Remanente sufficiente causa actiua assumptionis remanere potest assumptio naturae humanae, sed circunscriptis per intellectum personalitatibus relatiuis diuinis remanet sufficiens causa assumptionis actiua, quia adhuc potest intelligi in Deo omnipotentia, subsistentia, personalitas. igitur &c.

Quarta conclusio. Natura diuina suppositis personalitatibus relatiuis, quas fides ponit, non primo, sed quasi secundario assumpsit naturam humanam, hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 3. artic. 2. vbi sic dicit. In verbo assumptionis duo significantur, scilicet principium actionis, & terminus eius, esse autem assumptionis principium conuenit naturae diuinae secundum seipsam, quia eius virtute assumptio facta est, sed esse terminum assumptionis, non conuenit naturae diuinae secundum seipsam, sed ratione personae, in qua consideratur, & ideo quidem primo, & proprijssime persona dicitur assumere, secundario autem potest dici, quod etiam natura assumit naturam ad sui personam, & etiam secundum hunc modum dicitur natura incarnata, non quasi sit in carnem conuersa, sed quia naturam carnis assumpsit: vnde dicit Damasc. Dicimus naturam Dei incarnatam esse secundum beatos Athanasium & Cyrillum. Haec ille. Item in solutione secundi sic dicit. Illud quod conuenit diuinae naturae secundum se, conuenit tribus personis, sicut bonitas, sapientia, & huiusmodi, sed assumere conuenit ei ratione personae verbi, & ideo illisoli personae conuenit. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Quicquid conuenit naturae diuinae primario, & per se, conuenit tribus personis, sed assumere non conuenit tribus personis: igitur non conuenit essentiae primo, & per se, sed si conuenit ei, hoc erit secundario, & quasi per aliud, scilicet ratione personae. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones, & quidem contra primam arguit Scot. probando, quod praedestinatio animae Christi, non solum fuerit pro redemptione aliarum. Primo. Quia prius natura quam aliquid pracuideatur circa peccatorem, siue de paena, siue de peccato, Deus praeelegit ad curiam caelestem omnes, quos voluit habere homines & angelos in determinatis gradibus, & nullus est praedestinatus tantum, quia alius praeuilus est casurus, vt sic nullum oporteat gaudere de lapsu alterius, multo magis ergo hoc est verum de praedestinatione illius animae, quae praedestinabatur ad summam gloriam, vniuersaliter enim ordinate volens prius videtur velle hoc, quod est fini propinquius, & ita sicut prius vult alicui gloriam, quam gratiam, ita etiam inter praedestinatos, quibus vult gloriam ordinate videtur prius velle illi gloriam, quam vult esse fini proximiorem, & ita huic animae. Secundo. Quia nulla necessitas fuit, vt anima a principio gloriosa, cui Deus praeoptauit, non tantum summam gloriam, sed etiam coaeuam illi animae vnita non fuisset corpori passibili, quod fuisset redemptio facienda, & ideo auctoritates exponendae sunt, quod Christus non venisset vt redemptor, nec vt passibilis, sed non solum propter illam redemptionem videtur Deus illam animam ad tantam gloriam praeordinasse, cum illa redemptio seu gloria animarum redimen darum non sit tantum bonum quantum est gloria animae Christi. Nec est verisimile summum tam bonum in entibus esse tantum occasionatum, scilicet propter minus bonum, sicut non est verisimile Deum prius praedestinasse Adam, quam Christum, quod tamen sequeretur. Tertio. Quia sequeretur quod Deus praedestinando Adam, prius praeuidisset eum casurum, quam praedestinasset Christum, si praedestinatio Christi tantummodo fuit pro redemptione aliorum, hoc autem non videtur esse conueniens, neque verum.

Contra secundam conclusionem, arguit Scotus probando, quod vna natura non posset simul assumi a tribus suppositis, aut personis diuinis sic, quod primus terminus vnionis esset persona, primo sic. In omni essentiali dependentia vnum dependens praecise dependet ad vnum quod totaliter terminat dependentiam eius, sed in ista vnione est essentialis dependentia vnius naturae, & vna persona essentialiter terminat eam: ergo non potest eadem natura dependere ad plures tales personas, maior probatur in omni essentiali dependentia causati ad causam, quia impossibile est idem causatum habere plures causas totales in eodem genere causandi, vel essendi, a quibus dependeat, sequeretur enim quod essentialiter dependeret ab illo vt a causa, quo non exisiente, nihilominus esset. Si enim causatum aliquod habeat, a, pro causa totali efficiente, & cum hoc, b, similiter, a, lufficiaeuter efficeret ipsum omni alio circunscripto, alias non esset causa totalis, igitur i le effectus esset ab, a, non existente, b, & ita non dependeret a, b, Consimiliter econtra arguitur de a, si b, ponatur causa totalis, igitur si b, ponatur causa totalis, & similiter, a, vtrunque erit causa totalis, & neutrum erit causa totalis, & ita arguitur in omnibus dependentijs, etiam quae non sunt causatorum ad causas, quia cum dependentia alicuius fuerit totaliter terminata ad aliquid, ipsum non potest dependere ad aliud, dependentia eiusdem rationis &c.

Similiter confirmatur hoc de accidente respectu plurium subiectorum, minor vero probatur: quia personalitas creata totaliter terminat eam, & illa stante non posset simul esse in alia persona, siue creata, siue increata, sed non minus terminat eam personalitas quaecunque diuinae personae, quam terminaretur a personalitate creata, igitur &c.

Secundo arguitur sic. Quia multiplicato supposito creato, multiplicatur natura: e. go similiter multiplicato suppositolincreato, tenet consequentia, quia increatum supplet vicem suppositi creati: ergo ita distinguit, sicut distingueret suppositum creatum. Tertio. Quia illud quod competit alicui, vt distinguitur ab alio, non potest competere illi alij, sed incarnatio competit filio, vt distinguitur a patre: ergo non potest competere patri. Quarto arguitur ab alijs sic. Quia infinitati naturae attestatur, quod possit esse in pluribus suppositis, vnde consueuit dici, quod pluralitas diuinorum suppositorum cum vnitate diuinae essentiae prouenit ex illimitatione diuinae naturae, sed omnis infinitas & illimitatio repugnat creaturae: ergo nulla vna natura creata sic potest assumi, quod existat in pluribus suppositis. Quinto. Quia dependentia naturae creatae assumptae perfectius terminatur per diuinum suppositum quam terminaretur per proprium, sed si natura creata constitueret proprium suppositum, non posset simul esse in proprio supposito & in alieno: ergo fortiori ratione natura creata assumpta ab vno supposito diuino non potest assumi ab alio. Sexto. Quia sicut accidens naturaliter sustentatur in supposito substantiae, sic miraculose natura humana sustentatur in supposito diuino assumente eam, sed vnum accidens non potest simul esse in pluribus subiectis: ergo nec eadem natura potest simul esse in pluribus suppositis diuinis. Septimo. Quia Anselmus de conceptu virginali expresse dicit, quod tres personae non potuerunt vnum atque eundem hominem assumere, & si dicatur quod Anselmus accipit ibi hominem pro supposito, quod non est assumptibile, & non pro natura. Contra. Quia ibidem concedit quod vna persona potuit assumere hominem, non autem tres personae, sed primum non potest concedi accipiendo hominem pro supposito, sed solum pro natura: igitur secundum non negatur accipiendo hominem pro supposito, sed pro natura.

Contra tertiam, & quartam conclusionem arguit Scot. probando, quod essentia diuina per se subsistens potest esse proximus terminus vnionis, quia ipsa natura diuina nullum esse habet a persona, sed prius naturaliter quam sit in persona dat esse personae, est enim natura de se haec & per se subsistens, licet non incommunicabiliter, videtur enim quod incommunicabilitas non sit necessario propria ratio terminandi illam, sed subsistere simpliciter. Arguit ad idem Durandus sic. Si non posset fieri vnio naturae humanae cum diuina in supposito diuino quantum ad existentiam, nisi fieret vnio eiusdem naturae cum proprietate relatiua quo ad personam, hoc non esset, nisi quia vnio naturarum secundum existentiam supponeret vnionem secundum esse personale, aut quia ad vnionem secundum existere, vel existentiam necessario concomitaretur, aut sequeretur vnio secundum personam, vel secundum esse personale, sed neutrum istorum est, vt probabitur: ergo natura humana posset vniri diuinae personae in supposito relatiuo quantum ad existentiam, dato quod non vniretur proprietati relatiui quo ad personam, maior patet, quia si vna vnio non supponit aliam, nec necessario concomitatur, aut sequitur, tunc vna potest esse sine alia. minor probatur quantum ad omnes eius partes. Quod enim vnio naturae diuinae cum creata in eodem supposito secunuum existentiam non supponat tanquam priorem vnionem, quae est secundum proprietatem relatiuam, probatur, quia vnio naturae assumptae cum persona supponit vnionem eius cum essentia diuina, quod sic patet, quia per illud primo competit personae diuinae vniri naturae assumptae, per quod competit ei dependentiam terminare naturae assumptae, sed personae diuinae competit terminare dependentiam naturae assumptae ratione substantiae, vel essentiae diuinae: ergo personae diuinae competit vniri naturae assumptae ratione essentiae, & non econtra maior patet, quia sicut natura assumpta vnitur, quia dependet ita persona assumens eam vnitur, quia terminat dependentiam, minor patet, quia persona diuina non subsistit nisi per essentiam, vel ratione essentiae, per hoc autem, per quo d competit sibi per se subsistere, competit sibi primo terminare dependentiam naturae assumptae, & haec est essentia, quare &c. Quod autem ad vnionem naturae creatae cum diuina quartum ad existentiam non necessario concomitetur, vel sequatur vnio eiusdem naturae cum proprietate relatiua quo ad personam: patet quia ista concomitantia, vel consequentia non esset nisi ex habitudine essentiae diumae ad proprietatem relatiuam, quia humana natura secundum se nullam habitudinem necessariam habet ad hoc vt vniatur proprietati relatiue, & ideo si sit ibi aliqua necessitas, illa consurgit ex habitudine naturae diuinae ad proprietatem relatiuam, vt quia natura humana vnita est diuinae naturae, quae necessariam habitudinem habet ad proprietatem relatiuam, per consequens vniatur alicui proprietati relatiue, sed istud non potest dici, quia essentia diuina non solum habet habitudinem necessariam ad vnam proprietatem relatiuam, sed ad omnes, si ergo propter necessariam habitudinem naturae diuinae cum proprietate relatiua ad vnionem naturae humanae cum essentia diuina secundum existentiam sequeretur necessario, vnio eiusdem cum proprietate relatiua quo ad personam, sequeretur quod non posset fieri vnio humanae naturae cum diuina secundum existentiam, quin fieret vnio eiusdem cum qualibet proprietate relatiua quo ad personam, quia essentia diuina ad quamlibet habet necessariam habitudinem, & non ad alteram solum, & ita vnum suppositum relatiuum non posset assumere sine alio, quod est erroneum. Relinquitur ergo quod in supposito diuino licet relatiuo posset fieri vnio humanae naturae cum diuina secundum existentiam, dato quod non fieret vnio cum proprietate relatiua quo ad personam, sed tunc talis vnio non plus fieret in vno supposito, quam in alio, sed aequaliter in omnibus, quia esset solum secundum existere, quod est omnibus commune, & non secundum aliquid proprium & personale. Haec Durus Et in hoc secundus artic. terminatur

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat praefatis obiectionibus Dei cum adiutorio respondere, & ideo ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod in diuina praescientia, aut prouidentia, aut praedestinatione nulla est prioritas, aut posterioritas naturae ex partelactus diuini, quasi vnus sit prior alio, nec ex parte obiectorum, vt cadunt sub actu intellectus, aut voluntatis, quasi hoc prius natura sit scitum, aut volitum quam aliud, cum diuinus intellectus vnicum actum habeat quo simul natura fertur in omnia sua obiecta potissime creata, sine quocunque discursu, aut ordine reali, & similiter diuina voluntas, vt probat Sanctus Thomas prima parte. q. 14. artic. 7. conceditur tamen, quod est ibi ordo rationis ex parte ratiocinantis, scilicet intellectus nostri, qu intelligit successiue ea, quae in obiecto sunt simul. Vlterius conceditur quod inter obiecta praeuisa, & praeuolita est ordo volitus, & praeordinatus a Deo, praeuidit enim, & praeuoluit hunc effectum esse propter alium, & ordinari ad alium, & causari ab alio causalitate efficientis, aut finis, aut formae, & ideo conceditur, quod Deus praeuidit electos esse priores reprobis, & gloriam gratia, & praedestinationem, gloriam, gratiam, redemptionem esse priores casu aut peccato. Conceditur vlterius, quod nullus est praedestinatus praecise propter hoc quod alius es praeuisus casurus, ad hunc sensum quod praeuisio casus sit causa praedestinationis stantis, sed tamen concedi potest quod aliquem nunquam casurum & firmiter staturum Deus praedestinauit ad subleuandum casurum, sicut Christum ad sucleuandum Adam. Conceditur vlterius, quod Deus, quia ordinatissime vult, hoc est vult rectissimum ordinem in suis volitis, non in sua volitione, quia inquam sic rectissime vult, ideo vult animam (nriti esse proximiorem vltimo fini, & faeliciorem, ac beatiorem caeteris beatis, & alios ordinari ad illam, & non illam ad alios, ita quod tota prioritas se teneat ex parte obiectorum inter se, non autem ex parte actus volendi in se, nec ut tendit in obiecta quasi actus sit prior actu, aut idem actus prius quacunque reali prioritate tendat in hoc obiectum creatum quam in in aliud. Ad hunc sensum Sanctus Thomas 3. sententiarum dist. 10. quaestio. 3. articulo primo, quaestiuncula tertia, concedit, quod praedestinatio Christi est causa praedestinationis nostrae efficiens inquantum ipse est mediator nostrae salutis, & formalis inquantum in filios Dei ad eius imaginem praedestinamur, & finalis inquantum nostra salus in eius gloriam redundat. item tertia parte quaestione. 24. articulo quarto. vbi sic dicit. Si consideretur praedestinatio secundum praedestinationis actum praedestinatio Christi non est causa nostrae praedestinationis, cum vno & eodem actu Deus praedestinauerit Christum, & nos. Si autem consideretur praedestinatio secundum praedestmnationis terminum, sic praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis. Sic enim Deus praeordinauit nostram salutem ab aeterno praedestinando, vt per Iesum Christum compleretur. Sub praedestinatione enim aeterna non solum cadit illud, quod fiendum est in tempore, sed etiam modus & ordo secundum quem complendum est ex tempore. Haec ille.

Item ibidem in responsione ad tertium sic dicit. Si Christus non fuisset incarnandus Deus praeordinasset homines saluari per aliam causam, sed quia praeordinauit incarnationem Christi simul cum praeordinauit, vt esset causa nostrae salutis. Haec ille.

Item tertia parte q. 1. artic. 3. id solutione quarti, sic dicit. Praedestinatio praesupponit praescientiam suturorum, & ideo sicut Deus praedestinat salutem alicuius nominis per orationem aliorum implendam, ita etiam praedestinauit opus incarnationis in remedium humani peccati. Haec ille Ex quibus omnibus patet, quod argumentum multa falsa assumit, potissime tria. Primum est, quod prius natura Deus praedestinet omnes electos quam praeuideat aliquid circa peccatores.

Secundum est, quod in diuinis actibus sit ordo naturae ex parte actuum in se, aut vt tendunt in obiecta creata. Tertium est, quod Deus prius velit vnum, quam aliud prioritate naturae, quia non solum falsum est, quod in Deo actus intellectus sit natura prior actu voluntatis, immo falsum est, quod idem actus intellectus, aut voluntatis prius natura tendat in vnum obiectum quam in aliud, potissime loquendo de obiectis creatis. Si autem quis dicat, quod saltem concedendus est ibi ordo rationis ex parte ratiocinantis, & si negetur ex parte ratiocinabilis, & sic prius secundum rationem Deus voluit gloriam animae Christi quam redemptionem humani generis, quia maius bonum prius vult secundum rationem, & sic pro illo priori voluit incarnationem per se, & secundum se, & non propter aliud: ergo cessantibus posterioribus commodis, adhuc incarnatio fuisset, quia voluntas diuini beneplaciti semper adimpleretur & caet. Dicitur quod inter maius bonum, & minus bonum potest esse dupliciter ordo, scilicet per se, & per accidens, per se quidem sicut inter bonum naturae gratiae, & gloriae, & bonorum taliter ordinatorum Deus prius secundum rationem vult maius, quam minus, sicut gloriam gratia, & gratiam natura, per accidens autem sicut inter duas gratias, aut duas glorias nullum essentialem ordinem inter se habentes, & talium bonorum non est necessarium maius esse prius volitum secundum rem, aut secundum rationem, & sic non oportet concedere, quod Deus prius re, aut ex natura rei, aut secundum rationem voluerit gloriam animae Christi, quam redemptionem generis humani, immo potest esse, quod prius secundum rationem voluerit secundum bonum, quam primum.

Ad secundum dicitur primo, quod Sanctus Thomatertio sent. dist. 1. q. 1. artic. 2. tenuit illum modum glosandi auctoritates Sanctorum, quem tangit arguens esse probabilem, sed in summa repudiauit eundem tanquam praesumptuosum. Dicitur secundo, quod anima Christi non fuit praedestinata ad tantam gloriam propter solam redemptionem generis humani, si sit sensus, quod illa redemptio fuerit principalis finis gloriae animae Christi, aut suae gratiae, vel naturae, quin potius, sicut superius dictum est, totalis gloria hominum beatorum ordinatur sicut in finem in gloriam animae Christi. Dicitur tertio, quod redemptio humani generis fuit finis sine quo non fuisset gloria animae Christitalis & tanta, qualis & quanta nunc est, vel si redemptio humani generis non fuit finis gloriae Animae Christi, fuit tamen finis incarnationis, aliud enim est dicere hoc, & aliud illud. Dicitur quarto, quod incarnationis Christi multiplex potest assignari finis, scilicet proximus & remotus, vel partialis & totalis, proximus finis est redemptio electorum, remotus vero perfectio vniuersi, vel gratia Dei, vel ipse Deus, similiter omnia ista sunt finis totalis, singulum vero eorum potest dici finis partialis, modo non est inconueniens magnum bonum occasionari propter minus bonum tanquam propter finem proximum, aut partialem. Et de hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 1. artic. 3. in solutione tertii. Nihil (inquit) prohibet ad aliquid maius naturam humanam esse perductam post peccatum, Deus enim permittit mala fieri, vt inde melius aliquid eliciat, vnde dicitur Romandus quarto. Vbi abundauit iniquitas, superabundauit gratia, vnde & in benedictione cerei paschalis dicitur. Osoelix culpa, quae talem, ac tantum meruit habere redemptorem. Haec ille.

Item tertio sent. distinct. 1. quaestio. 1. artic. 3. in solutione quinti, sic dicit. Sicut dicit Apostolus Rom. quinto, vbi abundauit delictum superabundauit, & gratia, vnde non est inconueniens si aliquod bonum ex peccato Deus eliciat, quod sine peccato non fuisset, vt patet in multis virtutibus vt in patientia, & poenitentia, & huiusmodi, & ita etiam ex peccato hominis hoc optimum Deus potuit elicere, vt Deus incarnaretur, propter quod Gregorius dicit. O felix culpa &c. Haec ille.

Dicitur quinto, quod ex positione nostra non sequitur, quod Deus praedestinauerit prius Adam, quam Christum, si ly prius dicat prioritatem durationis, aut perfectionis, aut aliam prioritatem realem, si vero dicat prioritatem rationis non ex parte rationabilis, sed ex parte nostri intellectus ratiocinantis non est inconueniens. Intelligimus enim primo, quod Deus voluit gloriam suam, & bonitatem suam manifestari generaliter in productione perfecti vniuersi.

Secundo, quod in illo vniuerso voluit esse aliquas creaturas intellectuales & rationales beatas. Tertio, quod praeuidit casum aliquarum creaturarum rationalium, quas praedestinauerat. Quarto, quod decreuit lapsas reparare per incarnationem filij sui. Quinto, quod voluit animam Christi esse priorem caeteris in gratia, & gloria, & omnes alias, & beatitudinem, & gratiam, & redemptionem earum ordinari in gloriam animae Christi.

Ad tertium patet responsio per iam dicta, quia consequens, ad quem deducit non est inconueniens, loquendo de prioritate rationis, vnde breuiter praedestinatio caeterorum electorum prior est praedestinatione animae Christisecundum rationem intelligendi, sed praedestinatio animae Christi prior est praedestinatione aliorum secundum viam perfectionis, & causalitatis executiuae effectus temporalis, vt prima prioritas sit quasi prioritas intentionis. Secunda vero sit quasi prioritas executionis.

Sciendum etiam quod praedestinatio Christi vno modo potest dici finis nostrae praedestinationis ex parte effectus temporalis, & alio modo nostra praedestinatio:, & redemptio potest dici finis praedestinationis Christi. Nam dupliciter aliquid potest dici finis alicuius, puta, a, esse finis ipsius, b. Primo modo, quia, b, ordinatur ad acquisitionem, vel conseruationem ipsius, a, sicut sanitas dicitur finis medicinae, & hoc modo nostra praedestinatio quo ad terminum temporalem est finis praedestinationis Christi, quia sicut superius allegatum est, Deus praedestinauit opus incarnationis Christi in remedium humani peccati. Secundo modo a, potest dici finis, b, quia ex ipso, b, prouenit aliqua vtilitas vel aliquod bonum ipsi, a, vel ipsum, a, tendit in ipsum, b, sicut in illud, cuius similitudinem, & participationem desiderat, & isto modo praedestinatio Christi est finis nostrae praedestinationis, quia salus nostra in Christi gloriam redundat, vt superius dictum est, & ideo sua praedestinatio & nostra inuicem se praecedunt. Praedicta autem distinctiofundatur in dictis Sancti Thomas secundo sent. distinctio. 1. quaestio. 2. artic. 3. vbi sic dicit. Finis alicuius rei dicitur dupliciter, scilicet vel in quem tendit naturaliter, vel quia ex eo quod ad ipsum, sicut ad finem ordinari dicitur, vtilitatem aliquam consequatur secundum intentionem, & ordinem agentis, vtroque autem modo homo dicitur finis creaturarum & caet.

Item in solutione secundi, sic dicit. Non est homo finis omnis creaturae, sicut vltimo intentum ab omni creatura, sed sicut illud, cui prouenit vtilitas ex omni creatura.

Item ibidem sic dicit Omnis creatura corporalis tendit in assimilationem naturae intellectualis quantum potest, quae altiori modo diuinam bonitatem consequitur, & propter hoc forma humana, scilicet anima rationalis, dicitur esse vltimus finis intentus a natura inferiori, vt dicitur secundo de anima. Haec ille.

QVide totum capitulum, vel articulum, quia multum benefacit ad propositum.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur primo, quod maior si intelligatur dependentia ad suam causam concedi potest licet eam neget Ocham, & Adam primo sen. dist. prima dubio quarto, & satis probabiliter, & praesertim, vbi illa duo, quae terminant eadem causalitate, & potentia terminant, sicut est in proposito, nam quaelibet persona diuina est totalis causa cuiuslibet creaturae, & tamen sunt tres. Si autem intelligatur dependentia vnius relatiui ad aliud correlatiuum, falsa est, nam tali dependentia vnum potest dependere ad multa sicut idem album numero est simile multis alijs albis, & tantum dependet ab vno quantum ab alio in esse relatiuo, & similiter idem quantum est aequale vel duplum multis quantis, & dependet ab vno, sicut ab alio. Etiam ad primam probationem maioris, si sic intelligatur dicitur, quod solum arguit de prima dependentia, & uon de secunda. Cum etiam secundo additur, & arguitur, quod maior sit vera in omni genere dependentiae, quia cum dependentia alicuius fuerit totaliter terminata &c. Dicitur, quod vnum relatiuum terminat totaliter dependentiam alterius intensiue non autem extensiue, & ideo potest terminari non ad tot, quin ad plura eiusdem rationis si sint vel esse possint, vnum enim ouum non potest assimilari tot ouis quin pluribus. Dicitur secundo quod dependentia naturae assumptae ad personam assumentem non est praecise dependentia causati ad causam, quia talis causalitas est communis tribus personis, & tres personae simul terminant omnem talem dependentiam creaturae, sed est potius dependentia relatiui ad correlatiuum puta vnibilis ad vnibile, vel suppositalis ad suppositans, & formae ad suum formabile, & si sit dependentia causati ad causam, hoc est ratione absoluti, quod est in persona, & non ratione relatiuae proprietatis, nec plus est ad vnam personam quam ad aliam, nullum autem relatiue dictum in diuinis in assumendo assumit propria, vel distincta causalitate, sed dicitur assumere vnum, & non dicitur assumere aliud naturam humanam, quia vna persona relatiua virtute naturae, essentiae, potentiae, & omnium diuinorum attributorum vnit sibi naturam humanam, ita quod est illius vnionis non tantum principium effectiuum, aut causale, sed etiam terminus relationis vniti ad vnibile, de hoc Sanctus Thomas in tertia parte q. 2. ar. sexto, & tertio sen. dist. quinta q. 1. art. 1. vbi ponit quod assumptio ex patte assumentis non solum dicit actionem qua fit vnio naturae ad personam trahendo eam ad tale subsistere, quod est incommunicabile pluribus suppositis, aut personis, nec est compossibile cum alio subsistere in eadem natura, vel persona sed persona diuina terminat dependentiam naturae trahendo eam ad proprium subsistere, quod est communicabile pluribus suppositis, immo includit in sua significatione terminum actionis, & vnionis. Dicitur tertio ad confirmationem ibidem adductam, quod non est simile de accidente respectu plurium subiectorum, & de vnione naturae ad plures personas, quia dependentia accidentis ad subiectum est principaliter dependentia causati ad causam. Dicitur quarto ad probationem minoris, quod suppositum creatum totaliter terminat dependentiam naturae creatae non autem suppositum increatum, quia terminationes illae sunt alterius rationis. Suppositum enim creatum terminat dependentiam naturae suae, secundum vnum esse & vnum susistere, in quo aliud suppositum creatum communicare non potest, sed diuersorum suppositorum sunt diuersae subsistentiae in creaturis non sic in diuinis quia diuinae personae vnicam habent subsistentiam, vel potius vnicum personae subsistere, & vnicum esse, & existere licet habeant distinctas personalitates. Ideo non sequitur quod eadem natura haberet plures subsistentias si assumeretur a pluribus diuinis personis, sed solum, quod esset vnita pluribus personalitatibus relatiuis. Hoc autem non esset inconueniens, quod declarat Sanctus Thomas 3. sen. dist. 1. q. 2. art. 4. vbi sic arguit. (Maior est distantia diuersarum potentiarum animae adinuicem, quae etiam in absolutis distinguuntur, quam diuinarum personarum, quae solum distinguuntur in eo, quod ad aliud est, sed anima vnitur eidem membro secundum diuersas potentias, quod patet, quia organa aliorum sensuum sunt etiam organa tactus qui per totum corpus diffunditur igitur Deus potest vniri homini, ita quod tres persouae vnam naturam assumant.) Haec ille.

Vnde si plura supposita creata, vel vnum creatum, & aliud increatum haberent vnicam subsistentiam, sicut habent diuinae personae, tunc suppositum creatum non totaliter terminaret extensiue dependentiam naturae, quin posset vlterius terminari per aliud suppositum habens eandem subsistentiam. Sed quia nullum suppositum creatum communicat cum alio supposito in eadem subsistentia. Ideo quandocunque terminat dependentiam naturae, totaliter eam terminat tam intensine quam extensiue.

Item suppositum creatum terminat dependentiam naturae eo modo quo totum subsistens terminat dependentiam partium, persona vero diuina terminat dependentiam naturae assumptae eo modo, quo subsistens terminat dependentiam alicuius sibi vniti, sicut subiectum dependentiam accidentis. Constat autem quod idem non potest esse pars duorum totorum subsistentium, sed idem accidens potest vniri duobus substantijs habentibus eandem subsistentiam, sicut quantitas materiae, & formae.

Ad secundum negatur consequentia, nec valet probatio per simile de supposito creato, quia esse suppositi creati est incommunicabile alteri supposito, & ideo ad multitudinem, & distinctionem suppositorum multiplicatur esse, & subsistere, & per consequens natura, quia plura esse non conueniunt eidem naturae in numero, esse autem, & subsistere diuini suppositi est communicabile tribus suppositis, & ideo plurificato supposito non oportet plurificari esse, nec naturam assumptam, de hoc Sanctus Thomas de potentia Dei, q. 2. art. 1. Natura inquit diuina a formis materialibus in duobus differt. Primo quidem per hoc quod formae materiales non sunt subsistentes, vnde humanitas in homine non est idem quod homo qui subsistit, diuinitas autem est idem quod Deus vnde ipsa natura diuina est subsistens. Aliud est quod nulla forma, vel anima creata est suum esse, sed ipsum esse Dei est eius natura, & quidditas, & inde est, quod proprium nomen ipsius est, qui est, vt patet Exo. 3. quia sic denominatur quod a propria forma sua. Forma igitur in istis inferioribus, quia non per se subsistit, oportet quod in eo cui communicatur sit aliquid, per quod forma, vel natura subsistentiam recipiat, & haec est materia, quae subsistit formis materialibus, & naturis, quia vero natura, vel forma materialis non est suum esse, per hoc quod in alio recipitur, acquirit esse, vnde secundum, quod in diuersis est, de necessitate nabet diuersum esse, vnde humanitas non est vna in sorte & in platone secundum esse, quamuis sit vna secundum propriam rationem. In communicatione vero, qua natura diuina communicatur, quia ipsa est per se subsistens, non requiritur aliquid materiale, per quod subsistentiam recipiat, vnde non recipitur in aliquo quasi in materia vt sic genitus ex materia & forma inueniatur compositus. Et iterum quia ipsa essentia est suum esse, non accipit esse per supposita in quibus est, vnde per vnum & idem esse est in communicante, & in eo cui communicatur, & sic manet eadem secundum numerum in vtroque. Haec ille.

Item quaestio. 9. art. 5. in solutione 19. sic dicit. (Nullo modo concedendum est, quod in diuinis sit nisi vnum esse, cum esse semper ad essentiam pertineat, & praecipue in Deo, cuius esse est sua essentia, relationes autem quae distinguunt supposita in diuinis, non addunt aliud esse super esse essentiae, quia non faciunt compositionem cum essentia, omnis autem forma addens aliquod esse super esse substantiale facit compositionem cum substantia, & ipsum esse est accidentale, sicut esse albi, & nigri, diuersitas ergo secundum esse sequitur pluralitatem suppositorum, sicut & diuersitas essentiae in rebus creatis, neutrum autem in diuinis. Haec ille.

Ad tertium dicitur, quod maior habet virtutem quando illud quod conuenit alicui, vt distinguitur ab alio est principium distinctionis vnius illorum ab alio, sicut filiatio, quia competit filio, vt distinguitur a patre, & est principium distinctionis filij a patre, non potest competere patri sed falsa est si intelligatur generaliter de illo quod conuenit alicui vt distinguitur ab alio, quod tamen non est principium distinctionis illorum, sed concomitatur distinctionem, vel sequitur, sicut pater nam anima rationalis conuenit oculo, vt distinguitur a pede, & tamen eadem anima est in vtroque tunc dico, quod incarnatio non conuenit filio vt distinguitur a patre primo modo, sed secundo modo, & ideo potest vtrique conuenire. Ad quartum respondit Durandus, quod cum dicitur, quod infinitati naturae attestatur, quod sit in pluribus suppositis, verum est de natura quae intrinsece pertinet ad naturam ipsorum, & est tanquam fundamentum proprietatum quibus supposita constituuntur, & distinguuntur, & hoc solum est diuina natura & essentia. Sed esse in pluribus suppositis relatiuis, quae extrinsece, puta quia sine eo esset supposita, communicatur tamen ei existere in talibus suppositis, non arguit aliquam infinitatem, quod patet ex simili: circunscribendo enim a Deo supposita relatiua, & ponendo vnum solum suppositum absolutum: sicut ponunt iudaei, & gentiles, tanta infinitas esset in illo vno supposito, sicut nunc est in pluribus relatiuis, & tamen non oporteret naturam assumptam in illo supposito esse infinitam, quia non pertineret intrinsece ad naturam suppositi: sed solum ei communicatur, vt suum esse finitum habeat in supposito infinito, & sic est in proposito de essentia vnius naturae creatae finitae in pluribus suppositis diuinis. Haec. Durus & bene hoc excepto, quod dicit naturam creatam habere esse finitum in supposito infinito: hoc enim estfalsum, vt alias videbitur. Posset etiam aliter dici, quod maior argumenti vera est quando natura quae est in pluribus suppositis non acquirit, nec accipit esse per supposita:in quibus est: sed ipsa est suum esse, & dat esse suppositis, alias maior est falsa. Ad quintum dicit Durtius quod tota dependentia humanae naturae terminatur per vnum diuinum suppositum aeque perfecte, vel perfectius, quam terminaretur per suppositum proprium, quia subsistentia diuini suppositi est perfectior quam subsistentia cuiuslibet suppositi creati, & tamen hoc non obstante potest assumi ab alio supposito diuino, quia non assumitur ad nouam subsistentiam, cum subsistere diuinum sit tantum vnum, sed communicatur ei noua vnio cum proprio alterius personae, quae non repugnat priori vnioni cum proprio personae assumentis, sed si natura creata substantificaretur in supposito proprio non posset sub stantificari in alieno creato, vel increato nisi assumeretur aliud nouum subsistere in alio, & illud contradicit ei, quod est subsistere in seipso, & ideo istud non est possibile sicut aliud. Haec Durandus & bene. Vnde breuiter dici potest quod natura humana ita perfecte suppositatur in supposito diuino, sicut suppositaretur in proprio supposito, sed non ita incommunicabiliter, cuius ratio superius est tacta in solutione secundi.

Ad sextum dicit Duram quod non est simile hinc inde, quia supposita creata absoluta sunt, & ideo quicquid est in eis distinguitur distinctione ipsorum, sed diuina supposita sunt relatiua, & ideo non distinguitur quicquid est in eis, sed solum relationes, non quaecunque sed oppositae. Haec Durus & bene. Posset etiam dici quod non est simile, quia si idem accidens esset in diuersis subiecti, haberet diuersa esse, & sic esset idem & non idem, natura autem humana in pluribus suppositis non habet nisi vnum esse: conceditur tamen, quod eam impossibile est esse in pluribus suppositis habentibus diuersa esse. Ad septimum dicit Durus qd A. selmus intelligit, quod tres personae non possunt simul, & semel assumere vnum, & eundem hominem, vel humanam naturam, ita quod assamant eam ad vnam personalitatem, dicit enim sic. Impossibile est tres personas esse vnam personam cum vno eodemque homine, & in isto sensu conceditur, quod tres personae non possunt assumere vnam naturam. Haec ille & bene. Ad primum contra quartam conclusionem dicitur, quod licet diuina essentia subsistat, & de se sit haec, non tamen est inconmunicabilis, & consequenter nec est de se suppositum, aut persona, vnio autem naturarum oportet, quod fiat in natura, vel in persona, non autem sit in natura. ergo in persona, sed non absoluta. ergo relatiua De hoc Sanctus Thomas 3. p. q. 2. artic. 1. sic dicit. Nomen naturae a nascendo dictum est sumptum a generatione viuentium, quae natiuitas, vel pullulatio dicitur, vt dicatur natura quasi nascitura: deinde translatum est nomen naturae ad significandum principium huius generationis, & quia principium generationis in rebus viuentibus est intrinsecum. Vlterius deriuatum est nomen naturae ad significandum quodlibet principium intrinsecum motus, secundum quod Philosophus dicit in secundo Physicorum, quod natura est principium motus in eo, in quo est per se, & non secundum accidens, hoc autem principium est materia, vel forma.

Vnde natura quandoque dicitur materia, quandoque vero forma, & quia finis generationis naturalis in eo quod generatur est essentia speciei, quam signat diffinitio inde est quod huiusmodi essentia quandoque dicitur natura, & hoc modo, Boetius diffinit naturam in libro de duabus naturis dicens. Natura est vnumquodque informans specifica differentia, quae scilicet conplet diffinitionem speciei. Sic ergo nunc loquamur de natura secundum quod significat quod quid est, siue quidditatem speciei, vel essentiam: hoc autem modo accipiendo naturam impossibile est incarnationem verbi esse factam in natura. Tripliciter enim aliquid vnum ex duobus, vel pluribus constituitur. Vno modo ex duobus perfectis in. tegris remanentibus, quod quidem fieri non potest: nisi in his quorum forma est compositio, vel ordo, vel figura, sicut ex multis lapidibus absque aliquo ordine adunatie per solam compositionem fit aceruus, ex lapidibus autem, & lignis secundum aliquem ordinem dispositis, & ad aliquam figuram redactis fit domus, & secundum hoc posuerunt aliqui vnionem esse per modum confusionis, quae scilicet est sine ordine, vel commensurationis, quae scilicet est cum ordine. Sed hoc non potest esse. Primo quidem. Quia compositio, vel ordo, vel figura non est forma substantialis: sed accidentalis, & sic sequeretur, quod vnio incarnationis non esset per se, sed per accidens, quod est falsum.

Secundo. Quia ex huiusmodi non fit vnum per se simpliciter, sed secundum quid remanent enim plura in actu. Tertio. Quia forma talium non est natura: sed magis ars: sicut forma domus, & sic non constitueretur vna naturin Christo, vt ipsi volunt. Alio modo fit aliquid ex pluribus perfectis, sed transmutatis, sicut ex elementis fit mixtum, & sic aliqui dixerunt vnionem incarnationis esse factam per modum complexionis, sed hoc esse non potest. Primo quidem. Quia natura diuina est omnino immutabilis, vnde nec potest conuerti in aliud:cum sit incorruptibilis, nec aliquid in ipsam, cum sit ingenerabilis. Secundo. Quia illud, quod est commixtum nulli miscibilium, est idem in specie, differt enim caro specie a quolibet elementorum, & sic Christus, nec esset eiusdem naturae cum patre, nec cum matre.

Tertio. Quia ex his quae plurimum distant, non potest fieri mixtio, soluitur enim species vnius eorum, puta si quis gutam aquae amphore vini apponat, & secundum hoc cum natura diuina in infinitum excedat naturam humanam, non potest esse mixtio, sed remanebit sola natura diuina. Sed forte dicet aliquis, quod illae rationes solum probant, quod non sit facta vnio in natura ad hunc sensum, quod ex diuinitate, & humanitate non resultat vna natura, sed non probant quin natura humana sit immediate vnita diuinae, ita quod primus terminus vnionis sit essentia diuina. Dicitur quod si natura humana vniretur immediate, & primo naturae diuinae, hoc esse non posset, nisi quia traheretur ad esse naturae diuinae vt est esse naturae, si autem natura humana illo modo traheretur ad esse naturae diuinae, vniretur sibi in natura, sicut corpus vnietur animae in resurrectione, & ideo Sanctus Thomas sufficienter probat intentum potissime, quia in diuina natura nullum est suppositum absolutum praecedens relationes, cui posset vniri natura humana Omnis autem vnio vel est in natura, vel in supposito naturae, & ad naturam, vel ad suppositum naturae.

Tertio modo sit aliquid ex aliquibus non permutatis, sed imperfectis, sicut ex anima & corpore fit homo, & similiter ex diuersis membris. Sed hoc dici non potest de incarnationis misterio. Primo. Quia vtraque natura est secundum suam speciem, vel essentiam completa diuina scilicet, & humana. Secundo. Quia diuina & humana natura non possunt constituere aliquid per modum partium quantitatiuarum, sicut membra constituunt corpus, quia natura diuina est incorporea, neque per modum materiae, & formae, quia natura diuina non potest esse forma alicuius praesertim corporei. Sequeretur etiam quod species resultans esset communicabilis pluribus, & ita essent plures Christi.

Tertio. Quia Christus neque esset humanae naturae, nec diuinae, differentia enim addita variat speciem, sicut vnitas in numeris, vt dicitur. 8. Metaphysicae. Haec Sanctus Thomas Ex quibus concludit, quod vnio incarnationis non sit facta in natura. Vlterius in sequenti articulo probat, quod sit facta in persona, & quod aliter nulla esset vnio, vnde sic dicit. Persona aliud significat quam natura, natura enim significat essentiam speciei, quam significat diffinitio. Et si quidem his, quae ad rationem speciei pertinent, nihil aliud adiunctum inueniri posset nulla necessitas esset distinguendi naturam a supposito naturae, quod est indiuiduum subsistens in natura illa, quia vnumquodque indiuiduum subsistens in natura aliqua, esset omnino idem cum natura sua. Contingit autem in aliquibus rebus subsistentibus inueniri aliquid quod non pertinet ad rationem speciei scilicet accidentia, & principia indiuiduantia. sicut maxime apparet in his, quae sunt composita ex materia, & forma, & ideo in talibus differt etiam secundum rem natura, & suppositum, non quasi aliqua omnino separata, sed quia in supposito includitur natura speciei, & superadduntur, quaedam alia, quae sunt praeter rationem speciei, vnde suppositum significatur vt totum habens naturam, sicut partem formalem, & perfectiuam sui, & propter hoc in compositis ex materia, & forma natura non praedicatur de supposito non enim dicimus, quod hic homo fit sua humanitas. Si qua vero res est in qua omnino nihil est praeter rationem speciei, vel naturae suae sicut est in Deo, ibi non est aliud secundum rem suppositum, & natura, sed solum secundum rationem intelligendi, quia natura dicitur secundum, quod est essentia quaedam, eadem vero dicitur suppositum secundum quod est subsistens, & quod est dictum de supposito, intelligendum est de persona increata rationali, vel intellectuali, quia nihil aliud est persona secundum Boetium quam rationalis naturae indiuidua substantia, omne igitur, quod inest alicuipersonae, siue pertineat ad naturam eius, siue non vnitur ei in persona. Si ergo natura humana non vnitur verbo Dei in persona nullo modo ei vnitur, & sic tollitur totaliter incarnationis fides, quod est subruere totam fidem Christianam, quia ergo verbum habet naturam humanam sibi vni tam, non autem ad suam naturam diuinam pertinentem, consaequaeus est quod vnio sit facta in persona verbi, non autem in natura. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Licet in Deo non sit aliud secundum rem natura, & persona, differt tamen secundum modum significandi, quia persona significatur per modum subsistentis, & quia natura humana sic vnitur verbo, vt verbum in ea subsistat, non autem, vt aliquid addatur ei ad rationem suae naturae, vevt eius natura in aliquidtransmutetur, ideo vnio facta est in persona non autem in natura. Haec illae. Similia dicit tertto sen. dist. 5. q. 1. art. 2.

Ad argumentum Durandi dicitur, quod vnio naturae humanae ad diuinam praesupponit vnionem eius ad aliquam personam diuinam. Et ad probationem in oppositum dicitur, quod duplex est dependentia humanae naturae ad personam diuinam dependet nanque natura humana ad suppositum diuinum vno modo tanquam ad illud a quo, & in quo accipit esse actualis existentiae. alio modo tanquam ad illud, a quo accipit suppositionem, & personalitatem. Loquendo de prima dependentia dicitur, quod essentia diuina est primum, & remotum, quo terminatur illa dependentia, sed persona est proximum, quo terminatur, & proximum quod terminat essentia vero est, quodre motum, vnde persona virtute naturae diuinae terminat illam dependentiam. Secundam vero dependentiam terminat persona, & sicut quo & sicut quod, & non essentia. Tunc ad argumentum cum dicitur, per illud competit personae primo vniri naturae assumptae, per quod competit ei dependentiam naturae assumptae terminare. Dicitur quod hoc verum est si loquamur de secunda dependentia, sed in hoc sensu minor est falsa. Si vero loquamur de prima dependentia, tunc maior est sassa, & minor vera. Et ad probationem minoris in sensu, in quo negatur dicitur, quod persona non terminat dependentiam secundam per suum solum subsistere, quod est commune toti trinitati, sed per suam proprietatem subsistentem, quae includit non solum subsistere essentiale, sed vltra hoc relationem, cui conuenit tale subsistere, nec per se subsistere diuinum, vt est naturae, sed vt est personae, vepost exponetur. Et si dicatur quomodo differt secunda dependentia a prima, quia idem videtur esse dare actualis existentiae, vel communicare propriam subsistentiam, & suppositare naturam. Dicitur quod non est idem, quia ad hoc quod aliquid suppositet naturam aliquam non solum requiritur quod sub sistat, sed etiam quod sit incommunicabile & proprium, & distinctum, primum conuenit essentiae, non autem secundum.

Ad alia quae tangit arguens de concomitantia, vel consequentia illarum vnionum non oportet dicere, quia neutrum illorum damus, sed potius illud quod dictum est scilicet quod vnio humanae naturae ad diuinam essentiam praesupponit vnionem eius ad personam diuinam. De praedictis Sancti Thomae 3. p. q. 2. art. 9. Fides (inquit) Catholica medium tenens inter praedictas positiones neque dicit esse factam vnionem Dei, & hominis secundum essentiam, vel naturam neque etiam secundum accidens, sed medio modo secundum subsistentiam, vel hypostasim. Et postea in solutione secundi sic dicit. Illud quod aduenit post esse completum: accidentaliter aduenit, nisi trahatur in communione illius esse completi, sicut in resurrectionem corpus adueniet animae praeexistenti. non tamen accidentaliter, quia ad idem esse assumetur, vt scilicet corpus habeat esse vitale per animam, non sic est de albedine, quia aliud est esse albi, & aliud esse hominis, cui aduenit albedo, verbum autem Dei ab aeterno esse completum habuit secundum hypostasim, vel personam. Ex tempore autem aduenit ei humana natura, non quasi assumpta ad vnum esse prout est naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae, sed ad vnum esse prout est hypostasis, vel personae, & ideo humana natura non vnitur accidentaliter filio Dei. Haec ille. Ex quibus patet illud, quod dictum est supra scilicet quod persona non terminat dependentiam naturae assumptae per suum subsistere prout est naturae, sed prout est suppositi, vel personae &c. Et sciendum, quod Durdus in hac materia periculosus est. Nam in suo scripto, praeter illa quae allegata sunt, videtur concedere, quod natura humana vnita est cuilibet personae diuinae, immo ex suis dictis videtur sequi, quod quaelibet persona est incaruata, sicut patet legenti eum in hac materia.

Ad argumentum principale in oppositum, quasi quo ad primam sui partem respondit Sanctus Thomas 3. p. q. 3. arti. 6. in solutione primi sic dicens. Hac positione facta dicendum est, quod tres personae essent vnus homo propter vnam humanam naturam, sicut enim nunc verum est dicere, quod sunt vnus Deus propter vnam naturam diuinam, sic verum esset dicere, quod tres personae sunt vnus homo propter vnam humanam naturam, nec ly vnus importat vnitatem per se, sed importat vnitatem in natura humana. Nec posset argui ex hoc quod tres personae essent vnus homo, quod essent vnus simpliciter, nihil enim prohibet dicere, quod homines, qui sunt plures simpliciter, sint vnus quantum ad aliquid, puta vnus populus, sicut dicit Doctor Auguseius 6. de trinitate, diuersum est natura spiritus hominis, & spiritus Dei sed inhaerendo sit vnus spiritus secundum illud Corinthiorum sexto. Qui adhaeret Deo, vnus spiritus est cum eo. Haec illae.

Ad secundam partem eiusdem argumenti respondit Sanctus Thomas 3. p. q. 3. art. 3. in solutione secundi, vbi dicit. Circunscriptis per intellectum personalitatibus trium personarum remanebit in intellectu vna personalitas Dei, sicut Iudaei intelligunt ad quam poterit terminari assumptio, sicut dicimus eam terminari ad personam verbi. Haec illae. Et haec de quaestione sufficiant Benedictus Deus Amen.

PrevBack to TopNext