Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum persona divina creaturam irrationalem assumere possit
CIRCA secundam distinctionem tertij sententiarum. Quaeritur vtrum persona diuina possit assumere entitatem totius resultatem ex materia, & forma lapidis adinuicem coniunctis.
Et arguitur quod non. Quia persona diuina non potest assumere natura irrationalem, sed talis entitas est irrationalis igitur. Minor nota est, sed probatur maior, quia nobilior creatura nobilioris doni capax est, ergo ad illud donum, quod est nobilissimum inter dona nobilioris naturae, natura inferior capacitatem non habet, sed humana natura est nobilior irrationali creatura:cum ergo inter omnia dona, quae naturae humanae collata sunt assumptio ipsius in vnitatem diuinae personae sit nobilissimum, videtur quod huius doni creatura irrationalis capax non sit, & ita non erit assumptibilis.
I oppositum arguitur sic. Sicut in humana natura est similitudo Dei ratione imaginis ita in creatura irrationali est similitudo Dei ratione vestigij, sed similitudo, & conuenientia aliquorum adinuicem est causa vnibilitatis ipsorum ergo sicut natura humana est vnibilis Deo, ita & creatura irrationalis.
I hac quaestione sunt tres arti. Primo ponentur conclusiones. Secundo obiectionis. In tertio responsiones.
Articulus 1
Quantum ad primum articulum sit prima conclusio Deus de potentia sua absoluta posset assumere naturam lapidis, aut aliam naturam irrationalem. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. sen. dist. 2. q. 1. art. 1. vbi sic dicit. Assumptibile dicitur, quod potest assumi, cum autem dicitur, haec creatura potest assumi, non signatur aliqua potentia actiua creaturae, quia sola potentia infinita hoc facere potuit, vt in infinitum distantia coniungerentur in vnitatem personae. Similiter etiam non signatur potentia passiua naturalis creaturae, quia nulla potentia naturalis est passiua in natura. cui non correspondeat potentia actiua alicuius naturalis agentis, vnde relinquitur quod dicat in creatura solam potentiam obedientiae, secundum quam de creatura potest fieri quicquid Deus vult sicut ex ligno potest fieri vitulus Deo operante: haec autem potentia obedientiae correspondit diuinae potentiae, secundum quod dicitur, quod ex creatura potest fieri quod Deus ex ea facere potest. Sed potentia Dei dupliciter consideratur, vel vt absoluta, vel vt ordinata, loquendo autem de potentia Dei absoluta, Deus potest assumere quancunque creaturam vult, vnde secundum hoc non est vna creatura magis assumptibilis quam alia, loquendo autem de potentia ordinata illam creaturam assumere potest, quam congruit eum assumere ex ordine suae sapientiae, vnde illa creatura dicitur assumptibilis, in qua huiusmodi congruitas inuenitur. Inuenitur autem in natura humana congruitas prae alijs quantum ad tria, quae in assumptione requiruntur. Primo quantum ad similitudinem vnibilium. In humana enim natura inuenitur expresior similitudo diuina quam in aliqua creatura irrationali, quia homo secundum quod habet mentem, factus ad imaginem Dei dicitur, cum in creaturis irrationalibus non nisi similitudo vestigij inueniatur, & etiam quantum ad quaedam est in ea diuina similitudo magis quam in natura angelica.
Secundo quantum ad terminum assumptionis. Terminatur enim assumptio ad vnitatem personae, per onalitas autem non inuenitur in naturis irrationalibus, cum persona sit rationalis naturae indiuidua substantia, vt dicit Boetius, in angelis vero est quaedam persona, sed non secundum originem distincta, cum vnus angelus ex alio non trahat originem, in humana vero natura est persona distincta etiam secundum originem, & ideo conuenientissime natura humana in vnitatem diuinae personae assumitur, quae distinguitur secundum relationem originis. Tertio quantum ad finem assumptionis. Si enim perfectio vniuersi dicatur finis assumptionis praecipuus, vt quidam dicunt, nulla natura particularis assumi potuisset, per quam ita vniuersum perfici posset, sicut per assumptionem humanae naturae. Tum quia homo est vltima creaturarum quasi vltimo creatus, cuius natura assumpta vltimum coniunctum est primo principio per modum circuli, quae figura perfecta est, eo, quod additionem non recipit. Tum quia in homine omnes creaturae quodam modo confluunt, quia cum omnibus creaturis aliquid commune habet, vt dicit Gregorius, vnde homne vnito quodammodo omnis creatura vnita est. Si vero finis assumptionis ponatur liberatio a peccato, sic etiam sola humana natura congrue assumi potuit, quia in irrationali creatura peccatum non erat, in angelica vero erat peccatum, sed irremediabile. In homine vero erat remediabile, & ideo solam humanam naturam congruum fuit assumere, & sic ea reparata creatura irrationalis, quae propter eius peccatum dicitur deteriorata, secundum quod in vsum hominis cedit: restaurata est. Haec ille.
In tertia vero parte. q. 4. art. 1. videtur oppositum perdictorum dicere, vnde ibidem sic dicit. Aliquid assumpribile dicitur. q. aptum assumi a diuina persona, quae quidem aptitudo non potest intelligi secundum potentiam passiuam naturalem, quae non se extendit, ad quod transcendit vnio personalis creaturae ad Deum, vnde relinquitur, quod assumptibile dicatur aliquid secundum congruentiam ad vnionem praedictam, quae quidem congruentia attenditur secundum duo in humana natura scilicet secundum eius dignitatem, & necessitatem. Secundum dignitatem quidem, quia humana natura inquantum rationalis, & intellectualis nata est attingere aliqualiter ipsum verbum per suam operationem cognoscendo scilicet & amando ipsum. Secundum necessitatem autem, quia indigebat reparatione cum subiaceret peccato originali. Haec autem duo soli naturae humanae conueniunt, nam creaturae irrationali deest congruitas dignitatis, naturae autem Angelicae deest congruitas praedictae necessitatis Vnde relinquitur quod sola humana natura sit assumptibilis. Haec ille. In quibus verbis videretur contradicere superius dictis sed nulla contradictio est, quia hic loquitur de potentia Dei ordinata, & superius loquitur de absoluta. Quod patet nam in dicto articulo, primo loco arguitur sic. Dicit enim Augustnus in epistola ad Volusianum. In rebus mirabiliter factis tota ratio facti est potentia facientis, sed potentia Dei facientis incarnationem, quae est opus maxime mirabile, non linitatur ad vnam naturam, cum potentia Dei sit ininnita. ergo humana natura non est magis assumptibilis a Deo quam aliqua alia creatura. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod creaturae denominantur aliquales ex eo quod eis competit secundum proprias causas, non autem ex eo quod eis conuenit secundum primas causas, & vniuersales, sicut dicimus aliquem morbum incurabilem, non quia non potest curari a Deo, sed quia per propria principia subiecti curati non potest. Sic ergo dicitur aliqua creatura non esse assumptibilis, non ad subtrahendum aliquid diuinae potentiae, sed ad ostendendum conditionem creaturae, quae ad hoc aptitudinem nohabet. Haec ille.
Ex quo apparet, quod hoc modo dicit naturam irrationalem non esse assumptibilem, sicut morbum incurabilem, quia scilicet creatura irrationalis ad hoc non habet aptitudinem. Multa tamen facere potest Deus in creatura, ad quae non habet aptitudinem, quia etiam de nihilo cuncta produxit, quod est maius. Vnde pro conclusione potest formari talis ratio. Vbicunque est aequalis potentia ex parte agentis, & aequalis potentia obedientialis ex parte patientis, potest sequi similis effectus, sed diuin a potentia aequaliter se habet ad operandum in lapide, & in humana natura, & natura lapidis aeque est in potentia obedientiali ad Deum sicut natura humana ergo sicut vniuit sibi naturam humanam ita posset vnice sibi hypostatice naturam lapidis.
Secunda conclusio. Filius Dei non solum assumpsit animam, & corpus humanum, immo etiam tertiam entitatem resultantem ex illis sicut totum resultat ex partibus. Hanc ponit 3. senten. distin. 2. quaest. 1. articu. 3. q. 3. vbi sic dicit. Quidam posuerunt Deum assumpsisse animam & corpus non ita quod ex eorum coniunctione aliqua humanitas resultaret. Et haec opinio veritatem humanitatis tollit, & dignitatem corporis Christi. Non enim Christus verus homo esse potuit, nec corpus eius vere viuum, nisi anima corpori vnita fuisset, vt forma eius, ita quod ex eis vnum quid efficeretur. Vnde dicendum est quod sicut in Christo verum corpus & vera anima fuit, ita, & vera humanitas, id est natura humana ex coniunctione vtriusque resultans. Haec ille.
Item in eadem quaestiuncula tertio loco arguit sic. In litera dicitur, quod nomine humanae naturae corpus, & anima intelligitur, cum dicitur Christus naturam humanam assumpsisse, sed constat, quod neque anima, neque corpus est forma totius ad minus secundum communiorem opinionem, ergo in Christo non fuit forma totius. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum(inquit) quod cum dicitur nomine humanitatis corpus & animam intelligi, intelligendum est materialiter, sicut nomine totius intelliguntur partes, non quia totum proprie loquendo sit suae partes: sed aliquid ex partibus constitutum. Haec ille.
Item ibidem arguitur sic pro conclusione. Forma totius in rebus animatis resultat ex coniunctione animae ad corpus sed in Christo anima fuit coniuncta corpori, alias corpus illud viuum non fuisset. ergo in Christo fuit forma totius.
Item homines conueniunt specie adinuicem secundum conuenientiam in forma totius, sed Christus fuit eiusdem speciei cum alijs hominibus, alias prohominibus non satisfecisset. ergo in Christo fuit forma totius. Haec ille. Et similia dicit 3. p. q. 6. ar. 5. Ex quibus potest multiplex ratio pro conclusione formari, sicut patet.
Tertia conclusio. Filius Dei & quaelibet persona diuina posset assumere entitatem tertiam resultantem ex materia, & forma lapidis, probatur conclusio, quia Deus posset assu. mere naturam lapidis, sed illa natura esset quaedam entitas tertia resultans ex materia, & forma lapidis, igitur maior & minor patent ex praedictis. & in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones, & quidem contra primam arguit Henricus & multi alij, quod nulla natura irrationalis sit assumptibilis ad vnitatem diuinae personae, & arguunt sic. Illa natura non est assumptibilis ad vnitatem diuinae personae, cuius nulla potentia est eleuabilis ad visionem, & fruitionem diuinae essentiae, sed natura irrationalis est huiusmodi, quia nulla eius potentia est eleuabilis ad videndum Deum, & fruendum eo: ergo nulla natura irrationalis est assumptibilis. Minor de se patet, sed maior probatur tripliciter. Primo sic. Sicut se habet esse naturale ad posse naturale, sic esse supernaturale ad posse supernaturale, sed nulla virtute potest fieri, quod aliqua creatura habeat esse naturale quin habeat aliquod posse naturale. ergo nulla virtute fieri potest, quod aliqua natura habeat esse supernaturale, & non habeat aliquod posse supernaturale, sed per assumptionem sit, quod natura assumpta habet esse diuinum supernaturale, ergo per eandem fit quod habeat posse diuinum, & supernaturale, tale autem posse est ad visionem, & fruitionem, igitur & caet.
Secundo sic. Cui non potest communicari minus, nec maius, sed minus est videre Deum, & frui Deo quam assumi in vnitatem personae vel suppositi, vt patet per Augutinus super illud To. primo. Verbum caro factum est, vbi dicit, quod quia euangelium praemiserat, quod dedit eis potestatem filios Dei fieri. ne homo miraretur, & discordaret subiunxit quod maius est. Et verbum caro factum est. Ex quo videtur, quod maius sit naturam eleuari ad vnitatem diuini suppositi quam potentiam eleuari ad visionem, & fruitionem Dei: ergo illa natura non potest eleuari ad vnitatem diuinae personae, cuius potentiae non possunt eleuari ad visionem, & fruitionem diuinae essentiae &c.
Tertio sic. Si aliqua creatura posset assumi: cuius potentia non posset eleuari, fortiori ratione posset assumi creatura eleuabilis absque eo, quod actu eleuaretur, sed creatura rationalis, cuius potentia est eleuabilis ad fruitionem, & visionem Dei, non potest assumi nisi actu potentia eius eleuetur ergo multo minus potest assumi natura creata irrationalis cuius potentia nulla est eleuabils. Minor probatur, quia si natura rationalis posset assumi non eleuatis suis potentijs, cum ipsa sic manens sit peccabilis, sequitur quod persona diuina assumens talem naturam posset peccare, quod videtur inconueniens, & multis impossibile. Haec argumenta in forma recitat Durandus in praesenti distinctione, licet non teneat conclusionem.
Item Godoffrius 5. quolibet. q. 5. qui etiam non consentit conclusioni eorum. Item Henricus. 13. quolibet quaestione 5. & propter ista tenet conclusionem eorum & contra conclusionem nostram. Et vlterius quarto arguitur sic. Maius est vniri Deo in persona quam per gratiam, vt dicit Augunus 12. de trini. capitu. 9. Minus credibile est quod Deus possit fieri filius hominis natura, quam quod filius hominis possit fieri filius Dei gratia, sed nulla creatura potest vniri Deo per gratiam nisi intellectualis: ergo multo minus in persona Quinto tunc esset verum dicere, quod Deus esset apis, vel brutum.
Sexto arguit sic Henricus ex intentione. Deus inquit dupliciter habet esse in creaturis, vno modo naturaliter, & sic est in eis per illapsum, alio modo voluntarie, & sic est in natura assumpta per circum incessionem. Et licet Deus sit intimus cuilibet creaturae per illapsum, tamen intimior est naturae assumptae, quam naturam assumptam amittere proprium esse subsistentiae, & subintrare esse subsistentiae naturae, ad quam assumitur, t sit idem suppo situm subsistens in duplici natura, vtraque tamen natura retinet suum proprium esse essentiae, & existentiae. Item per illapsum Deus intimatur omni craturae naturaliter ad duo scilicet ad actum naturae primum qui est esse, vt scilicet persistar, & ad actum secundum qui est operari, per circumincessio nem vero intimatur naturae, quam voluntarie assumit modo supernaturali ad duo scilicet ad subleuandum naturam in esse diuinae subsistentiae, & ad actum beatificum intelligend, & volendi. Ex his arguo sic. Sicut se habet Deus in omni creatura per illapsum ad duas actiones in eas producendas, sic se habet ad creaturam assumptam ad producem dum duas actiones supernaturales: sed nulla creatura est susceptiua per illapsum primae operationis, quae est esse quin sit susceptibilis secundae, quae est operari: ergo nulla natura est susceptibilis primae operationis supernaturalis idest eleuationis supernaturalis ad esse diuinae subsistentiae nisi sit susceptibilis secundae scilicet beatitudinis, sed haec est sola intellectualis: igitur illa sola est assumptibilis.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus in praesenti distinctione probando quod totum non est tertia entitas distincta a suis partibus. Quia partes vnitae sunt totum, nec totum est aliud quam partes vnitae, nec partes vnitae, quam totum coniunctum, vnum enim clauditur intrinsece in intellectu alterius, quia impossibile est intelligere coniunctum nisi ex partibus vnitis, & econtra impossibile est intelligere coniunctionem partium non intelligendo coniunctum ex eis, immo vtrobique videtur formaliter esse idem conceptus. Secundo arguunt alij. Quia Auicenna tertio suae Metaphysicae dicit quod homo est anima, & corpus & neutrum per se.
Tertio. Quia nulla natura totalis assumpta a verbo est deposita in morte secundum Damascenum. libus 3. vbi dicit nullam autem naturae partium deposuit, non corpus, non animam: sed corpus, & animam, & rationalem, & intellectualem, & volitiuam, & operationem possedit scilicet Dei verbum, sed si forma composita esset aliud realiter a suis partibus, cum illam non habuerit Christus in triduo deposuisset aliquam naturam, quam assumpsit. Quarto omnis forma vltimior est perfectior. Quia vltima continet in virtute omnes praecedentes sicut intellectiua continet in virtute sensitiuam, & vegetatiuam sed si esset forma compositi alia vltra intellectiuam, esset perfectior quam intellectiua, quod est contra secundam propositionem de causis, vbi dicitur in commento, quod anima intellectiua est in orizonte aeternitas quantum ad superius, & similiter est contra Comas. 2. Phy.s Item Augstnus 14. de trini. c. 4. dicit intellectiua sic ordinata est naturarum ordine non locorum, vt supra illam non sit nisi Deus.
Quinto. Si totum addit aliquid supra partes accipiendo illam formam compositi, quam tu das, & materiam suam, illa forma, & ista materia sunt partes alicuius compositi: oportet ergo per te, quod forma illius compositi differat realiter ab istis partibus, & iterum accipiendo illam formam compositi, & materiam suam cum sint partes, habent vnum compositum, & oportet quod illa forma compositi differat realiter ab istis partibus, & sic in infinitum, & haec est deductio Philosophi. 7. Meta. versus finem quaerentis de essentia compositi, an sit simplex vel composita, quia aut essentia rei compositae est simplex vel composita, si simplex habetur propositum, si composita, tunc arguitur, quia ex illa essentia composita, & suis partibus resultat vna simplex, vel composita, non simplex, quia sic habetur propositum, ergo composita, & tunc arguitur sicut prius, & sic erit processus in infinitum, quod est inconueniens, standum est igitur in primis, quod essentia composita est simplex.
Sexto. Quia Dionysius secundo capitulo caelestis hierarchiae dicit, quod mors in nobis non est substantiae consumptio, sed vnitorum separatio, sed illud non esset verum, si humana natura realiter differret a suis partibus, quia constat quod desineret per mortem, & est quaedam substantia. igitur, & caete. Septimo. Quia si humanitas alicuius differt realiter ab omnibus partibus, potentia essentialibus simul aut differt se tota, & sic nihil includeret de partibus essentialibus, & essentia sua, quod est contradictio, aut aliquo sui, & illud vel est pars essentialis, & sic differret a se ipsa, aut non essentialis, & sic essentia includeret aliquid non essentiale, quod est contradictio. Octauo. Si ex vnione animae ad corpus resultaret res aliqua quam includeret humanitas, cum humanitas non includat nisi substantiam, & omnis substantia aut sit materia, aut forma, aut compositum, oporteret quod illud esset alterum horum trium, & sic vel esset duplex forma, vel duplex materia, vel duplex compositum, quorum quodlibet est inconueniens ergo.
Nono arguitur sic. Totum homogeneum est idem realiter, quod omnes partes suae vnitae. ergo & quodlibet totum consequentia videtur esse euidens. antecedens probatur dupliciter. primo in generali de omni tali toto, quia omne quod est eiusdem naturae genere, & specie, & numero cum aliquo, sic quod nulla virtute potest ab alio separari, est vnum realiter cum illo, sed totum homogeneum, & omnes eius partes suae vnitae sunt huiusmodi. ergo tale totum est idem realiter, quod omnes suae partes vnitae, maior est euidens, quia quaecunque differunt realiter, aut differunt genere, aut specie, aut numero actu, vt duo ligna, vel potentia vt duae partes eiusdem ligni, ergo quae sunt vnius naturae genere specie, & numero actu, & potentia, sic quod per nullam potentiam possunt esse plura numero: sunt idem realiter simpliciter. minor vero patet quantum ad hoc, quod totum homogeneum, & partes suae sunt eiusdem naturae genere, & specie, quia hoc supponitur, si est totum homogeneum. Quantum etiam ad aliam partem scilicet quod sint eiusdem naturae numero actu, patet quia in vno numero non sunt plura numero distincta actu eiusdem speciei, sed totum est vel seipso saltem per identitatem realem partes etiam sunt in toto ergo impossibile est quod totum, & partes, quae sunt eiusdem naturae in specie, sint alterius naturae numero in actu. Quantum etiam ad vltimam partem patet eadem minor, quia quamuis vna pars possit in tali toto ab alia separari, & per consequens ab ea numero distingui, tamenim possibile est quacunque virtute esse vel imaginari esse totum separatum ab omnibus partibus vnitis, vel omnes partes inter se vnitas esse separatas a toto. Secundo probatur idem antecedens specialiter de quantitate sic. Impossibile est esse, vel imaginari duas quantitates eiusdem rationis, vt duas lineas, vel duas superficies esse realiter distinctas nisi aut situ, vt patet per philosophum. 3. Physicorum vbi arguit contra ponentes locum esse dimensiones separatas, & hoc secundum philosophos, aut saltem subiecto secundum theologos, vt cum duo corpora sunt in eodem loco, sed linea, & omnes partes suae sunt vnitae quantitates eiusdem rationis specifice, & sunt indistinctae situ, & subiecto, vt de se patet, & eadem ratio est de corpore, & superficiae, & partibus suis, ergo impossibile est, quod tales quantitates sint aliquid realiter distinctum ab omnibus partibus suis vnitis.
Decimo arguitur per Comm. 1. Phy. qui vbi dicitur a philosopho, quod totum nil aliud est quam congregatio partium dicit, quia vnaquaeque partium dicitur esse aliud a toto, sed omnes in simul non possunt esse vel dici aliudtoto, & super 4. Phy. dicit, quod non est totum nisi partes eius. Vndecimo. Quia si totum aliquid reale superaddit partibus, aut illud facit vnum per se cum partibus nullo superaddito, & tunc idem posset dici pari ratione de forma, & de materia, quodclicet faciunt vnum per se nullo superaddito, aut illud superadditum non facit vnum per se cum toto & cum partibus nisi aliquo superaddito, & tunc erit processus in infinitum. Duodecimo quia omne absolutum potest per diuinam potentiam fieri absque alio absoluto, sed totum compositum non potest fieri absque partibus componentibus, igitur totum non est aliud absolutum a partibus. Dicetur forte quod verum est nisi vnum absolutum in sua ratione quidditatiua includat, vel praesupponat aliud absolutum sed sic est de toto respectu partium. Contra. Tunc possibile erit quod partes sint vnitae & non sit compositum probatio quia non dependent a toto nec praesupponunt compositum, sed econuerso. Dicetur forte dupliciter. Primo quod causa, quod a non possit esse sine bs est, vel quia a. dependet 1. b. vel est causa necessaria eius, modo licet primo modo partes vnitae non habeant coexigentiam cum toto, habent tamen secundo modo. Secundo potest dici. Qui licet partes vnitae secundum aliquod signum naturae sint prius entitate totius, non tamen prioritate temporis, modo prius natura pro prie loquendo non est prius in quo vel secundum esse extra. sed est prius a quo & secundum esse intelligibile, vel quidditatiuum, separatio autem dicit prius in alio, & in reextra.
Sed contra vtranque solutionem arguitur, & primo contra primam. Quia si partes vnitae sunt causa necessaria totius, aut hoc est ratione partium, aut ratione vnionis aut ratione vtriusque, non ratione partium, quia tunc positis illis poneretur totum, nec ratione vnionis, quia vnioest relatio, ergo posterior fundamento, sed posterius non imponit necessitatem priori. Nec ratione vtriusque, quia tunc possibile esset intelligere partes vnitas non intelligerdo totum secundum istam viam, quia illae sunt priores secundum esse quidditatiuum. Contra secundam solutionem arguitur. Quia tunc agens primum cum non agat in tempore sed in instanti poterit facere partes vnitas sine entitate totius. Confirmatur. Quia non implicat contradictionem, probatur quia contradictio in quocunque signo temporis, vel naturae aequaliter repugnat, & est impossibile aliquid esse medium in contradictione. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Quantum. Ad tertium articulum respondendum est obiectionibus antedictis, & ideo ad primum contra primam conclusionem respondit Durus negando maiorem. non enim oportet, quod illa sola natura sit assumptibilis ad vnitatem diuinae personae cuius aliqua potentia est eleuabilis ad visionem, & fruitionem Dei.
Ad primam probationem respondet. cum dicitur, quod sicut se habet esse naturale ad posse naturale &c. concedendum est, sed cum dicitur, quod natura assumpta per assumptionem habet esse diuinum, & supernaturale, dicit quod falsum est, natura enim assumpta nullum esse intrinsecum sibi habet, quod non habuisset, si sibi fuisset derelicta, & haberet si sibi relinqueretur, sed perassumptionem fit, quod suum esse naturale & intrinsecum habet in supposito diuino, & eodem modo potentia naturae assumptae non debet habere aliam operationem quam naturalem ex vi assumptionis, sed illam habet in supposito diuino, ita vt dicatur esse illius suppositi tanquam operantis. Quod autem per assumptionem natura assumpta non acquirat esse supernaturale, cui correspondeat in potentia posse supernaturale, quale ponunt scilicet vt possit in visionem, & fruitionem diuinae essentiae patet, quia esse & posse sibi correspondentia sic se habent, quod potentia nunquam potest in actum operationis suae nisi natura habeat actu esse, sicut videmus in naturalibus, ex quibus ipsi similitudinem sumunt. Nulla enim res potest habere operationem naturalem, nisi habeat esse naturale. ergo si posse in visionem diuina essentiae correspondeat esse assumpto, impossibile esset quod aliqua creatura videret Deum per essentiam nisi esset actu assumpta a persona diuina, quod est manifeste falsum & erroneum.
Item. Si eleuata natura ad diuinum esse per assumptionem necesse sit potentiam eleuari ad posse in d uinam operationem, non solum oporteret quod vna potenti: eleuaretur ad tale posse, sed omnes potentiae illius naturae quia non ponitur eleuatio potentiae ad tale posse, nisi propter eleuationem essentiae ad tale esse, omnes autem pote tiae supponunt naturam, & in ipsa fundantur. ergo ea eleuata omnes eleuantur, hoc autem est falsum, quia tunc natura humana non esset assumptibilis, quia non omnes potentiae eius sunt eleuabiles ad visionem, & fruitionem diuinam sed solum intellectus, & voluntas eleuantur, ergo eleuatur potentia, eleuata essentia proportionaliter, quia sicut non eleuatur essentia, vt habeat intrinsece, & inhaerenter aliquod esse, quod prius non habebat, sed solum, vt sit altioris suppositi, sic eleuatur potentia non vt habeat aliquod posse, quod prius non habebat, vel aliquem actum, sed quia ipsa & actus eius sunt altioris suppositi tanquam operantis. Haec Durandus. In quibus licet dicat multa vera. tamen principalis radix solutionis est contra fundamenta Sancti Thomae in hoc quod ponit, quod natura assumpta non habet esse supernaturale, sed solum illud idem esse, quod habuisset, vel haberet sibi derelicta, huius enimfalsitas alias ostendetur. Et ideo dimissa illa solutione, quam Durandus traxit a Godofredo quinto quolibet quaestione quinta, am plector solutionem Bernardi de Gannaco, quam ponit ibidem contra Godofredum in his verbis. Maior (inquit) principalis rationis est falsa, quod scilicet nihil est eleuabile ad esse supernaturale, quod non habet potentiam eleuabilem ad operationem supernaturalem, quia non est sinilc de esse, ad quod fit assumptio, inquantum fit ad vnitatem suppositi, & de cognitione, ad quam non sit assumptio: vnde remanent distinctae operationes sicut naturae. Minor etiam falsa est, quia potentiae etiam infimae in Christo eleua bantur aliquo modo ad operationes supernaturales inquantum erant quasi instrumenta Dei operantis, sicut manus Christi habebat operationem supernaturalem inquantum erat instrumentum diuinitatis, quia ad tactum eius curabantur infirmi. Iterum. Non est simile de esse & operatione, quia esse immediate consequitur essentiam, quae substantificatur in diuino supposito, & per consequens esse mediante essentia, sed operatio non respicit essentiam, nisi quasi mediate, scilicet mediante potentia, quam non necesse est eleuari, quia non fundatur immediate in diuino supposito sicut essentia, sed fundatur in essentia animae, & ideo non mirum si eleuatur essentia, quae substantificatur in diuino supposito, non autem potentia, quae fundatur in essentia, non secundum quod eleuata, sed secundum quod est talis essentia, non enim potentia animae Christi consequitur animam illam secundum quod est assumpta, sed inquantum est talis essentia, & ideo non oportet quod eleuetur eleuata essentia, & propter hoc falsum est quod dicit Godofredus quod eleuata essentia, oportet quod eleuetur potentia proportionaliter. Si enim potentiae consequerentur essentiam illam inquantum est eleuata, tunc verum esset, quod proportionaliter eleuarentur, sicut nec albedo Christi, vel risibisitas fuit in aliquo eleuata, nisi per accidens, inquantum inerant illi diuino supposito, non tamen inquantum diuinum, sed inquantum factum suppositum naturae humanae. Patet ergo per hoc ad primam probationem, qua probatur maior, quia Deus potest alicui naturae conferre esse supernaturale absque hoc quod conferat ei operari supernaturaliter, quia esse consequitur essentiam immediate, quia etiam facta est assumptio in vnitatem suppositi cuius ponimus vnum esse, non autem sic est de operatione. Haec Bernardus, & bene ac conformiter principijs Sancti Thomas.
Item ante praedicta sic dicit. Natura quaecunque nata per se subsistere ita potuit assumi a persona diuina, sicut natura humana propter illimitationem diuini suppositi: vnde quia quodlibet suppositum creatum est limitatum, ideo oportet quod sit suppositum naturae limitatae, cuius contrarium est in diuino supposito, quod potest esse suppositum non solum diuinae naturae, aut duarum naturarum, sed omnium naturarum, quae natae sunt habere supposita. Ista autem assumptio directe, & primo fit ad vnitatem suppositi diuini, cuius est esse, non autem ad operationem, quia licet secundum communiorem opinionem in Christo ponatur vnum esse, non tamen ponimus in Christo vnam operationem, immo distinctas operationes secundum distinctas naturas: ergo certum est quod non est facta assumptio ad vnitatem operationis sicut ad vnitatem suppositi & esse. Et inde est quod natura assumpta non de necesse oportet, quod eleuetur quantum ad operationem, quia nec assumptio fit ad vnitatem operationis, sed operantis, licet enim Christus sit vnus operans, tamen in eo sunt multae operationes secundum multas naturas: vnde forte Christus clarius non videbat oculis corporalibus, quam alij: vnde non oportuit, quod operationes naturae assumptae eleuarentur, vel etiam potentiae sensitiuae ipsius ad operationes supernaturales quantum est de se, sed solum potentiae ad hoc eleuabiles: ergo cum potentiae sensitiuae non fuerint eleuatae ad operationes supernaturales, potest persona diuina assumere naturam, cuius nulla potentia eleuetur ad operationem supernaturalem.
Nec valet si arguitur, quod operatio sequitur esse rei, esse autem est eleuatum: ergo & operatio, quia operatio sequitur conditionem formae, a qua principiatur: vnde secundum maiorem, vel minorem intensionem caloris calidum magis, vel minus calefecit, cum ergo in natura assumpta remaneant potentiae in proprijs naturis, quia assumptio non sit in natura, remanebunt operationes naturales sine aliqua eleuatione, nisi ex speciali dono gratiae gratum facientis potentiae eleuabiles eleuentur. Haec Berus
Ad secundum respondet Durus quod non oportet quod maius non possit communicari ei, cui non potest communicari minus, nisi maius, & minus sint eiusdem rationis, vel saltem minus includatur in maiori, sicut minus est volare quam intelligere, & tamen homo qui potest intelligere non potest volare. Eleuatio autem potentiae ad visionem & fruitionem diuinam, & eleuatio naturae ad vnitatem diuinae personae non sunt vnius rationis. nec vnum includitur in alio, sunt enim separabilia. Vel potest dici ad minorem per interemptionem, quia assumi in vnitatem diuinae personae non est maius accipiendo maius pro meliore, & digniore quam videre Deum, & frui Deo. Sicut enim melius est concipere Deum mente quam carne, si haec adinuicem separentur, vt dicitur in libro de sancta virginitate. pari ratione melius est, & dignius videre Deum per essentiam, quam vniri Deo per subsistentiam, si haec ad inuicem separentur. Et quod dicit Auguus super Io. non sic accipiendum est. q. sit melius, & dignius assumi quam filium Dei fieri, sed quia minor dignatio ostensa est in vno quam in alio, & ideo dato illo datur confidentia de alio, vel dato quod maius esset assumi quam filium Dei fieri in natura, quae capax est vtriusque, puta in homine in quo proposito loquitur beatus Auguuinus tamen in creatura, quae non est capax diuinae filiationis, vt est creatura irrationalis, maius esset filium Dei fieri quam assumi, quia principium implicat contradictionem secundum autem non. Haec Durandus. Et quasi eandem responsionem ponit Bernardus de gannaco in impugnationibus Henrici quolibet. 13. q. 5. vbi dicit. Istae duae vniones non sunt comparabiles, cum non sint eiusdem rationis, nec ordinis, posse autem minus vbi aliquid potest maius tenet in his, quae sunt eiusdem rationis, vt qui potest portare centum, potest portare. 50. & qui non potest 5o. non potest. 100. sed tamen licet maius sit producere hominem quam asinum. non se. quitur quod qui potest producere hominem possit producere asinum, & ideo licet maius sit assumi ad vnitatem in persona quam in gratia, non oportet, quod omnis creatura. quae potest assumi ad personam, possit assumi ad vnitatem in gratia. Per licet minus sit assumi ad gratiam, quam ad personam tamen ad illud minus plus requiritur, sicut ad esse intellectuale plus requiritur quam ad esse simpliciter, non potest autem minus illud, quod potest maius quando ad minus plus requiritur quam ad maius. Ad ussumptionem autem in persona non requiritur, nisi quod sit subsistibilis idest potens assumi ad esse subsistentiae, quod inuenitur in omni indiuiduo substantiae. Sed ad habere gratiam requiruntur potentiae intelligibiles, & ideo non valet Similis modus arguendi est. maius est esse hominem, qua esse animal. ergo negatiue econuerso, quod non potest esse homo, non potest esse animal, & non valet. Potest etiam dici, quod ex parte naturae assumptibilis non est maius illud per quod habet rationem assumptibilitatis, quam illud per quod est vnibilis Deo per gratiam, immo multo minus sicut ratio subsistibilitatis minus est, quam ratio intellectualitatis. Et ideo maior perfectio naturalis requiritur ad naturam, quae est vnibilis Deo per gratiam, quam ad illam, quae est assumptibilis in persona. licet actus assumptionis ad personam sit maior quam vnio per gratiam, licet quidam dicant & bene, quod si ista duo diuidantur vnio in persona, & vnio per gratiam, quod maius est creaturae vniri Deo per gratiam quam vniri in persona sine grtia, sed vtrunque coniunctum maius est, quam alterum, sicut fuit in Christo. Haec Bernardus, & bene.
Ad tertium d cit idem Bernardus, vbi supra, quod Deus posset assumere naturam, in qua esset peccatum, quia naturam assumptam posset dimittere sibi quantum ad suas proprias operationes, recipiendo eam vnitam diuino supposito sicut Christus in passione dimissus fuit proprie poenalitati, & ideo cum operatio sequatur naturam, quae est principium eius, omnis autem natura creata potest deficere, defectus autem voluntarius est peccatum, oportet ponere, quod verbum potuit assumere naturam, in qua potest peccare, quod tamen non attribueretur supposito nisi ratione naturae assumptae, sicut mori, & pati attribuitur supposito immortali, & impassibili de se ratione naturae assumptae, vnde Deus sine aliquo praeiudicio naturae diuinar, vel suppositi posset assumere naturam alicuius damnati, quia nec peccatum, nec poena esset ibi nisi ratione assumpti, non enim creatura est assumptibilis, quia bona bonitate moris, vel mala, sed quia potest substantificari in supposito diuino, quod ita conuenit naturae habenti malitiam moris sicut bonitatem, quia tamen persona assumens, & natura assumpta communicant sibi idiomata, indecens esset, quod assumeret naturam damnatam, licet posset de potentia absoluta. Haec ille.
Item post. Non est (inquit) inconuniens quod illud suppositum diceretur peccator, vel damnatus, si naturam peccatoris, vel damnati assumpsisset quam assumere potuit, & si assumpsisset hominem peccatorem, haec fuisset vera, Deus peccat, vel potest peccare, per quod nullum praeiudicium fieret diuinae naturae, vel personae, quia hoc non conuenit sibi nisi ratione naturae assumptae, quae nullam indignitatem poneret in natura diuina, sicut nec mutationem. Haec autem non abhorrent, qui considerant absolutam potentiam Dei. Haec ille.
Et similia dicit Durus 12. dist. huius. 3. Sed videtur mihi quod vterque deuiet & a Sancto Thomas & a veritate, vnde Sanctus Thomas 3. p. q. 1. art. 1. in tertio loco arguit sic. Sicut distat corpus a summo spiritu, sic malitia a summa bonitate, sed omnino esset inconueniens, quod Deus, qui est summa bonitas malitiam assumeret, ergo non fuit conueniens, quod Deus summus spiritus increatus corpus assumeret. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum (inquit), quod quaelibet alia conditio, secundum quam quaecunque creatura differt a creatore, a Dei sapientia est instituta, & ad Dei bonitatem ordinata. Deus enim propter suam bonitatem cum sit increatus, immobilis, incorporeus produxit creaturas mobiles, & corporeas, & similiter malum paenae a Dei iustitia introductum est propter gloriam Dei: malum vero culpae conmittitur per recessum ab arte diuinae sapientiae, & ab ordine diuinae bonitatis, & ideo conueniens esse potuit assumere naturam creatam mutabilem, corpoream, & poenalitati subiectam, non autem fuit ei conueniens assumere malum culpae. Haec ille.
Et de hoc plus dicetur distin. 12. Dicitur igitur aliter ad argumentum, quod aliqua natura rationalis assumeretur siue eleuaretur ad vnitatem diuinsuppositi, ipsa non esset peccabilis, cuius ratio est, quia tallnaturae nullus actus attribueretur sicut agenti, sed solum sicut principio actionis) quia suppositum est, quod agit, suppositum autem talis naturae cum sit Deus nullo modo peccare potest, nec defectiue agere. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. quaest. 19. articu. 1. Operari (inquit) est hypostasis subsistentis, sed secundum formam, & naturam, &c.
Ad quartum patet solutio ex responsione ad secundum. Ad quintum dicitur, quod si Deus assumpsisset naturam lapidis, &esset verum dicere, quod Deus est lapis, nec fuisset maius inconueniens dicere, quod Deus est lapis, quam dicere quod est homo, quia in infinitum distat ab vtraque natura Ad sextum respondit. Berndus de gannaco, vbi supra, quod necesse est, quod natura assumpta subli metur quantum ad esse, quia assumitur ad esse diuinae subsistentiae, sed non est necesse, quod sublimetur ad operationem beatificam, quae posterior est: non enim est necesse, quod habens prius habeat id, quod est posterius, praecipue quando prius in esse suo non dependet a posteriori, & ideo cum operari beatifice sit posterius esse, vel per se, vel pro vt est in supposito, non est necesse quod natura assumpiassit beata, vel generata.
Nec valet simile, quia cuilibet naturae debetur sua operatio naturalis, quam & si non semper habeat semper tamen potest habere illam, nisi sit aliquod impedimentum, vnde ignis semper potest agere quantum est de se, & anima rationalis intelligere, sed homo bene potest esse sine actu beatifico, & erit perfectus in natura humana quantum ad eius essentialia, & ideo intimatio personae assumentis ad naturam assumptam non requirit per se nisi vnum scilicet sublimitationem in esse, sed ex quadam congruentia in se, & in comparatione ad genus humanum alia facta sunt in Christo. Haec illae. Et bene concordat Sancto Thomas tertio sententiarum dist. 2. q. 1. art. 1. quaestiuncula. 1. vbi sic dicit. Deus de potentia absoluta creaturam irrationalem assumere potuit, nec impedit, quod creatura irrationalis personalitatem non habet, quia personalitas non debetur etiam naturae humanae assumptae ratione sui, sed ratione assumentis, vnde non est ibi nisi personalitas increata. Et praeterea quamuis in natura irrationali non inueniatur persona, inuenitur tamen in ea hypostasis, & suppositum, vnio autem non tantum facta est in persona, sed etiam in supposito, & hypostasi, sed congruum non erat vt assumeretur, & praecipue quia natura assumpta maxime beatificatur, vt dicitur in psalmo Benedictus quem elegisti, & assumpsisti, beatitudinis vero quae in actu mentis consistit, creatura irrationalis particeps esse non potest. Haec ille.
Ad primum contra secundam conclusionem negatur antecedens, nec valet probatio quia vnum relatiuorum clauditur in intellectu alterius, & tamen realiter distinguuntur, falsum etiam est, quod idem sit conceptus totius, & partium quantumcunque vnitarum, cum vnus inferatur ad alium, partes enim vnitae sunt partes alicuius totius, & totum de quo loquimur, est totum respectu aliquarum partium vnitarum. Item partes vnitae constituunt, totum vero constituitur ex partibus vnitis, non est autem idem conceptus causae, & causati: constituentis, & constituti. Item. Possibile est concipi a. & b.s sine hoc quod formetur conceptus. a. b. vel conceptus b.a. nec conceptus vnionis relatiuae inter a. & 0. sufficit, quia conceptus totius alius est ab illis tribus simul:aut separatim sumptis, est enim conceptus vnus non per modum acerui.
Ad secundum respondit Io. de Neapoli in suo secundo quodlibet q. 7. quod haec praedicatio. Homo est anima, & corpus, non est accipienda seu intelligenda per realem identitatem praedicati cum subiecto, sed magis est praedicatio causalis, quia scilicet anima, & corpus sunt causae intrinsecae naturae humanae, materialis, scilicet, & formalis, vel exponendum est sic. Homo est anima, & corpus idest habens naturam compositam ex anima, & corpore. Haec ille. Et conformiter Sancto Thomas vt patet in probatione conclusionis.
Ad tertium respondit qui supra, quod illa auctoritas non est ad propositum propter duo. Primo, quia Damascus non dicit ibi, quod nullam naturam Dei verbum deposuerit in morte, sed dicit quod nullam naturae partium, hoc est nullam partem naturae deposuit, & hoc est, quod addit exponendo se ipsum, non corpus, non animam &c. ergo non loquitur de totali natura humana, sed solum de partibus naturae humanae. Secundo. Quia Damastct ad literam loquitur de Christo non pro tempore mortis, sed pro tempore post resurrectionem, vnde dicit sic. Post eam quae ex mortuis resurrectionem omnes quidem passiones deposuit, corruptionem dico, & famem, & sitim, & somnum, & fatigationem, & laborem, & quaecunque talia, nullam autem naturae partium deposuit non corpus &c. vt supra. Post resurrectionem autem non solum partes humanae naturae fuerunt vnitae verbo, sed etiam tota humana natura. Vel dicendum, quod nullam naturam semel assumptam verbum Dei de posuit totaliter, quia etiam humanam naturam quamuis deposuerit, vt est distinguibilis a partibus, non tamen deposuit eam totaliter, qua non deposuit eam quantum ad partes eius, tota enim naturam compositam totaliter deponere est deponere eam quantum ad se totam, & omnes eius partes, quas includit essentialiter, sicut & totam aliquam naturam totaliter destruere, est eam destruere quantum ad se totum, & omnes eius partes. Vel dicendum, quod proprie loquendo Dei verbum humanam naturam in morte non deposuit, sed ipsa desijt esse, deponere enim proprie aliquid est illud remanens in esse suo desinere habere sibi vnitum. Haec ille.
Et bene & concorditer Sancti Thomas 3. par. q. 50. articu. 3. in sol. secundi. vbi exponit verba Athanasij quae sunt haec. Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei filius denuo assumptum vel liberatum tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Haec sunt verba Athanasij. In illis(inquit) Sanctus Thomas verbis Athanasius non intellexit, quod totus homo denuo sit assumptus. idest omnes partes eius. q. verbum Dei partes naturae humanae deposuerit per mortem, sed quod iterato totalitas naturae assumptae sit in resurrectione reintegrata per iteratam vnionem animae & corporis Haec ille.
Ad quartum respondet qui supra quod nullus dicit, quod in homine sit aliqua forma vltimior & perfectior quam anima intellectualis, sed dicitur quod ipsa tota natura humana differt realiter a sua forma, & est ea per fectior, sicut totum est perfectius sua parte, quamuis quantum ad durationem sit secundum quid imperfectior quam ipsa anima, quia anima humana est incorruptibilis natura autem humana corruptibilis, & idcirco dicitur esse in orizonte aeternitatis quantum ad superius anima intellectiua, vel hoc dicitur, quia est supprema inter omnes formas, quae sunt actus materiae ordine naturae immediate existens post substantias separatas, & hoc solum vult dicere Commentator secundo physicorum, & non quod tota natura humana non sit aliquid perfectius sua forma. Commemtator enim ibi comparat animam intellectiuam ad reliquas formas, quae sunt actus materiae. Ad dictum Augustini dicitur, quod Augustinus non aliud intendit nisi quod supra animam intellectiuam est solus Deus quantum ad causalitatem, sed super eam quantum ad perfectionem sunt omnes substantiae separatae, & etiam ipsa natura humana totalis, cum omne totum sit perfectius sua parte. Haec ille.
Et conformiter sancto Thomas 4. sen. dist. 44. q. prima arti. primo quaestiuncula, secunda in resstes secundi vbi dicit sic. De humanitate & de qualibet forma totius est duplex opinio, quidam enim dicunt, quod idem secundum rem est forma totius & forma partis, sed dicitur forma partis secundum quod perficit materiam, forma autem totius secundum quod ex ea tota ratio speciei consequitur & secundum hanc opinionem humanitas secundum rem non est aliud quam anima rationalis. Alia est opinio Auicennae, quae verior videtur quod forma totius non est orma partis tantum, nec alia forma praeter formam partis, sed est totum resultans ex compositione materiae & formae compraehendes in se vtrunque, & hoc forma totius essentialis quidditas dicitur. Haec ille.
Ad quintum respondet qui supra quod totum non addit supra partes aliquam formam, sed ipsa tota natura est aliquid realiter differens a naturis ambarum partium etiam vnitarum. Nec est dicendum, quod ipsa natura composita & partes eius sint partes falicuius copositi, sed ipsae naturae partium sunt partes naturae compositae. Nec est verum quod philosophus 7. meta. dicat, quod essentia substantiae compositae sit simplex, quia tale dictum clare implicat contradictionem, quicquid enim est in substantia praeter eius essentiam est accidens, & ideo essentia substantiae compositae est composita, & essentia simplex est solius essentiae simplicis, sed philosophus vult ibi, quod forma substantialis substantiae compositae, quae est in ea praeter partes materiales, est forma simplex, ex qua tamen & materia resultat natura composita. Haec ille, & bene. Nam sicut ponit Sanctus Thomas super eodem loco. 7. meta. Aristoteles ibi loquitur de principio formali, quod non est elementum, nec ex elementis.
Ad sextum respondet qui supra, quod mors in nobis est consumptio substantiae compositae, quia per mortem talis substantia desinit & consumitur, non tamen totaliter, quia remanet in suis partibus, tamen mors non est in nobis consumptio substantiae partialis scilicet materiae, vel formae, sed est talium substantiarum vnitarum separatio. Haec ille, & bene.
Ad septimum respondit quod humanitas differt a partibus se tota, & ad illud, quod contra hoc arguitur dicendum est quod differre se tota potest intelligi dupliciter. Vno modo prout totum est distributiuum pro partibus totius, & sic differre se toto ab aliquibus est differre ab eis secundum quanlibet sui partem, & quod sic differt ab aliquo se toto, nullo modo includit illud, & per istum modum natura composita non differt se tota a partibus suis. Alio modo potest aliquid dici ab alio differre se toto prout totum stat pro ipsanatura tota composita, & quod hoc modo differt se toto ab aliquo potest illud includere, quia aliquod totum potest esse alterius naturae a partibus etiam vnitis, & per consequens ab eis differt realiter, & tamen eas vt partes includit. Haec ille & bene.
Et vniuersaliter dicere, quod cum dicitur a, differt se toto a, b, ly. toto potest sumi syncategorematice, vt aequiualet huic complexo qualibet sui parte, vel potest sumi, categorematice, vt aequiualet huic complexo composito ex partibus, & in hoc sensu conceditur, quodtotum se toto differt a partibus, nec tamen sequitur, ergo secundum quanlibet sui partem differt a partibus, quia vnus istorum sensuum est impertinens alteri.
Ad octauum respondet, quod humana natura est substantia, non materia, nec forma, sed compositum nec sequitur, quod in homine sit duplex compositum, quia materia & forma etiam venitae non sunt natura composita, sed alterius naturae ab ea. Haec ille, & bene, dum tamen bene intelligatur. Est enim duplex compositio scilicet ex his & cum his, loquendo de prima compositione nec materia, nec forma est composita compositione ex his scilicet ex partibus diuersarum rationum, sed loquendo de secunda compositione scilicet cum his conceditur quod materia est composita & forma est composita. 1. cum alio posita. Vtrum autem in homine sit duplex compositum compositione ex his credo quod sic scilicet natura, & suppositum, vnde Sanctus Thomas 3. parte. q. 2. art. 1. in solutione secundi sic dicit. Ex anima & corpore constituitur in vnoquoque nostrum duplex vnitas, scilicet naturae & personae, naturae quidem sicut anima vnitur corpori naturaliter perficiens ipsum vt ex duobus fiat vna natura sicut ex actu & potentia, vel materia & forma, vnitas vero personae constituitur ex eis inquantum est vnus aliquis subsistens in carne & anima. Haec ille.
Ad nonum dicit qui supra quod non est simile de toto homogeneo, & de toto etheroge. vnde concedit quod totum homoge. non est aliud quam suae partes vnitae, sed totum etheroge. est aliud a suis partibus etiam vnitis. Quod autem totum homoge. non sit aliud a partibus suis vnitis probat per duas rationes adductas ad probandum antecedens huius argumenti
Contra. Sed apparet mihi quod vtrunque totum differt a suis partibus, sicut effectus a sua causa, & constitutum a constituente, & posterius a priori. Dico igitur aliter negando antecedens, & ad primam eius probationem dicitur primo, quod solum probat, quod totum non est alterius naturae numero in actu a suis partibus, sed cum hoc stat quod tota natura & partes eius differunt sicut ens in actu ab entibus in potentia. Dicitur secundo quod non omnia inseparabilia secundum esse & intelligi sunt idem realiter, sicut patet de duabus relationibus realibus oppositis, vnde quamuis totum sit inseparabile a partibus, non tamen sequitur quod sit idem cum eis. Ad secundam probationem, quae procedit specialiter de quantita te dicitur, quod licet concedatur quod impossibile sit duas lineas in actu esse in eodem situ, non tamen est impossibile immo verum, duas lineas, quarum vna est in actu & alia in potentia esse in eodem situ, modo ex hoc quod ponimus totum homoge. sicut vnam lineam esse aliud a suis partibus non sequitur, duas lineas in actu esse in eodem situ, sed solum quod duae lineae, quarum vna est in actu, & alia in potentia, sunt in eodem situ, nec idem situs est adaequatus cuilibet illarum, sed est totalis vnius, & partialis alterius, & de hoc in suo simili loquitur Sanctus Thomas in tractatu de principio indiuiduationis, vel de natura materiae, si tamen ille tractatus est suus in hunc modum. Ex praedictis inquit facile est videre triplicem differentiam potentiae, in qua aliquid dicitur esse, scilicet potentiam materiae, in qua nihil est de illo, quod de potentia dicitur educendum, & potentia mixti vel materiae, quae est in alteratione, in qua licet essentia formae non sit virtus, tamen est & potentia totius, secundum quam partes sunt in toto, quae est maxime propinqua actui, vnde in eis cum nihil sit agens ad proprium actum vt est quando armonia est perfecta, necessario erunt essentiae formarum prope sua esse. hoc autem facilius scietur si gradus & ordo materialium diligenter discutiatur.
Sciendum est igitur, quod communissimus vnitatis modus repertus in rebus materialibus est vnitas continentis. In omnibus enim rebus materialibus haec vnitas reperitur. Primum namque accidens, quo sequitur materiam est quantitas, super hanc autem vnitatem in diuersis rebus inuenitur vnitas suae propriae formae, in quibusdam autem magis perfecte, in quibusdam vero minus, vt habetur. quinto metaphysicae. Vnitas autem quantitatis in rereperta maxime potentialis inuenitur, quia omne continuum est vnum in actu, & multiplex in potentia, sicut lineae partes non sunt aliqua duo in actu, sed sunt vnunin actu, ipsa scilicet linea, sunt vero duo in potentia, & facta diuisione fiunt actu. Sola enim diuisio in continuis facit esse actu, vnde in diuisione lineae non inducitur aliquid noui in ipsis diuisis, sed eadem essentia lineae, quae prius erat actu vna & multiplex in potentia per diuisionem facta est actu multa. Est tamen haec similitudo cuiusdam corruptionis, quia actus prior qui erat totius sublatus est, & potentia ducta ad actum posteriorem per solam diuisionem. Consimile penitus reperitur in lapide, & igne, & in omnibus generabilibus & corruptibilibus inanimatis, forma enim totius in eis, per quam habent quandam vnitatem naturae suae super vnitatem quantitatis secundum totam rationem formae, est in qualibet parte talium rerum, vnde facta diuisione manet essentia eiusdem formae in partibus adinuicem diuisis, quaelibet enim pars ignis est ignis, & quaelibet pars lapidis est lapis, est tamen in istis diuilionibus quaedam similitudo corruptionis & generationis, non quod nouae formae per talem diuisionem inducantur, sed quia esse siue actus prior aufertur per ipsam diuisionem, & potentia ducitur ab actum proprium. Super haec autem sunt animata imperfecta vt plantae, & quaedam etiam animalia imperfecta vt sunt animalia anulosa, & in ipsis iterum idem inuenitur, quia cum auellitur ramus ab arbore non aduenit noua forma vegetabilis, sed eadem essentia quae vna erat in arbore tota, & in vno actu simul erat etiam multiplex in potentia & per diuisionem nouum esse, & alius & alius actus sequutus est. Similiter in animalibus anulosis est anima in actu vna, sed est multiplex in potentia accidentali, vnde facta diuisione & remoto priori esse & vnitate actus sunt multa in actu, & sic facile est videre quomodo essentia alicuius formae est in potentia accidentali ad esse, quod tamen nondum habet, & hoc totum contingit propter imperfectionem talium formarum, quia cum sint sub vno actu, simul sunt sub potentia multiplici respectu diuersorum esse, quae acquiruntur eis sine aliqua corruptione in suis essentijs, sed sola diuisione facta &c. Haec ille.
Ex quibus & multis praecedentibus & sequentibus ostendere conatur, quod non est inconueniens duas essentias formarum vnius rationis esse simul, dum tamen vna illarum sit in actu, alia vero in potentia, sicut se habent formae totius & formae partium, nam in totis homogencie non est actu nisi vna forma, quae dat esse, sunt vero ibi multae formae partium, quae non dant esse nisi fiat diuisio totius. Nec moueat quod dicit, quod partes vel formae partium sunt vnum in actu, scilicet forma totius, vel ipsum totum, loquitur enim metaphorice, quia scilicet partes constituunt totum, & sic sunt totum, si enim intenderet dicere, quod duae partes vnitae sunt totum formaliter, contradiceret sibi ipsi, nam in verbis allegatis & praecedentibus & sequentibus dicit, quod formae partium sunt sine proprio esse, sed forma totius habet proprium esse secundum eum, ergo formae partium & forma totius differunt sicut id quod est in potentia ab illo quod est in actu, ideo &c.
Ad decimum dicitur, quod illa auctoritas est ita contra Ioannem de Neapoli, sicut contra nos, quia philosophus ibi loquitur de omni genere partium & totius, vnde si arguit identitatem totius homogenei cum suis partibus, arguit etiam identitatem totius etherogenei cum suis partibus, quam tamen Aristoteles negat, & quod philosophus & Commentator loquantur de quolibet toto patet, nam Commentator ibidem sic dicit. Continuum potest diuidi in infinitum, & sic non est vnum simpliciter, est enim vnum in actu & plura in potentia scilicet secundum diuisibilitatem, & quia accidit in continuo & in omni habente partes, vt multitudo eius non sit secundum diuersitatem partium a se inuicem, sed etiam secundum diuersitatem partis a toto, incepit philosophus quaerere hanc diuersitatem &c. Quia ergo Commentator dicit in fine commenti. decimiseptimi, quod vnaquaeque partium dicitur esse aliud a toto, sed omnes partes insimul non possunt diciesse aliud a toto &c. Aristoteles arguit de vno toto sicut de alio. Est ergo dicendum, quod omnes partes insimul non sunt aliud a toto ad hunc sensum, quod totum est in separabile actu & potentia ab omnibus partibus insimul vnitis, licet sit separabile a qualibet parte sigillatim sumpta, & ideo non est aliter separabile, non tamen est omnes partes formaliter, vnde illa auctoritas Commentatoris sic debet solui sicut dictum Auicennae in secundo loco superius allegatum, vel sicut dicit Sanctus Thomas in praesenti distinctione vt allegatum fuit in probatione conclusionis, partes dicuntur esse totum materialiter, non quia totum sit suae partes, sed aliquid ex partibus constitutum.
Ad vndecimum respondit Ioan. de Neapoli. Quia sicut non est dicendum, quod totum aliquid reale superaddat partibus, sed quod ipsum sit realiter differens a partibus, ita non est dicendum, quod faciat vnum cum partibus, facere enim vnum cum alio est conditio partis & non totius, sed est dicendum, quod ipsum est quoddam vnum realiter differens a partibus, ad cuius vnitatem per se partes eius concurrunt. Haec ille & bene.
De praedictis dominus Albertus in commento primi physicorum tractatu secundo capitulo tertio, sic dicit. Departis autem & totius vnitate atque diuersitate sciendum, quod totum in forma totius vnit partes siue illius forma sit continuitas, siue alia forma, sicut est forma corporis compositi ex partibus dissimilibus non continuis, & ideo partes relatae ad vnam formam vnientem eas sunt vna forma, siue sint continuae, siue non, si autem accipiatur secundum se, diuisae sunt per situm tantum, vel per situm & formam partis in eo quod pars est non continua per situm solum, sicut partes continui, quae non eundem situm habent sub forma continuitatis per situm & formam partis, sicut partes non continuae vt caro & os & huiusmodi, vnde patet qualiter partes totius compositi sunt vnum, & qualiter diuersa, nec sequitur, si sunt illo modo vnum quod sint idem, quia idem dicit vnitatem absolutam, vnum autem quod vnit partes est in alio quodam vnum, quod est forma totius vniens, nec sequitur iterum quod si sunt diuersa quod sint diuisa, quia in alio quodam sunt unita, licet distent per situm & formam, vel per situm tantum. De modo autem quod partes sunt idem toti dicit Auerrois, quod totum est partes simul sumptae, & hoc est verum de toto per compositionem partium facto, posset tamen dici quod totum est vnum cum partibus vniens partes, & partes vnum cum toto, quia sunt in vnitate totius, diuersa tamen sunt secundum rationem totius vt totum est, & secundum rationem partium vt partes sunt, quia sic relatiuam habent oppositionem adinuicem. Haec ille.
Ad duodecimum, respondit Scotus super metaphysicam. Quia vtraque solutio ibi data est bona, & ad improbationem dicit quod contingit posse intelligi partes non intelligendo totum, non tamen sequitur quod possit intelligi partes esse sine toto.
Ad improbationem secundae solutionis dicit, quod quia actio Dei non terminatur ad quidditatem secundum se, vel secundum esse quidditatiuum, cum abstrahat ab actu & potentia, sed ad esse reale extra, esse autem reale totius & partium vnitarum est omnino inseparabile, ideo argumentum non valet.
Ad confirmationem dicit, quod ratio imaginatur falsum, scilicet non esse impossibile vnum esse in aliquo signo sine alio, hoc autem falsum est, quia aeque impossibile est vnum fieri sine alio in quocunque signo, sicut esse vnum sine alio. Haec ille & bene. Sed quaeritur quae est potissima ratio quod totum differat realiter a partibus, dicitur quod hanc conclusionem satis bene probat Scotus octauo metaphysic. quaest. quarta, vbi probat tres conclusiones. Prima est:, quod ex materia & forma sit per se vnum, & faciunt unum, sed non fiunt vnum patet perAristeoteles octauo, metaphysic. Tum per ordinem & naturam earum. Tum per operationes essentiales. Tum per inseparabilitatem formae a materia, & eductionem de illa.
Secunda conclusio est, quod illud vnum quod fit seu integratur ex materia & forma, non est respectus vel per se respectiuum, probatur tum quia nullus respectus intrinsece & quidditatiue componitur ex absolutis, cuiusmodi sunt materia & forma. Tum quia nullus respectus est per se terminus generationis. Hic forte dicetur, quod est illud sine quo non tamen formale & quidditatiuum. Contra. Si nihil est illi absolutum nisi materia, & forma, & illa sunt duo absoluta: ergo non est ibi vnus primus terminus. Si dicatur quod non terminant inquantum sunt duo, sed inquantum vnum idest inquantum vnita sunt. Contra. Secundum te absolutum non resultat aliquod ex his: ergo respectus erit formalis & primus terminus, vel non erit ibi tantum vnus primus terminus, sed plures. Item materia & forma acquiritur & generatur ad generationem compositi. 7. metaphysicae, igitur compositum prius natura generatur, igitur vltra illa duo addet aliquod absolutum: quia alias relatio naturaliter praecederet sua extrema, & daret eis aliquid per generationem. Tum quia omne compositum esset formaliter de genere relationis.
Tertia conclusio est Illud constitutum est absolutum, & aliud a materia & forma, & a relatione vnionis eorum, probatur, quia nihil constituit vel causat seipsum, sed materia & forma sunt causae compositi. Forte dicetur, quod proprie non causant, sed integrant, secundo, quod non sequitur aliud, quia sunt causae intrinsecae, & non extrinsece. Sed hoc non valet, quia aut materia integrat seipsam, aut formam, aut relationem, aut tertium absolutum, non seipsam, patet quia esset pars sui ipsius, non formam, quia essentialiter distinguuntur, & sunt simplicia & principia, principia vero non sunt ex alterutris primo, physicorum, non relationem vt probatum est, quia absolutum esset de quidditate respectiui: ergo tertium absolutum, & consimiliter potest argui de forma. Tum quia secundum aliquos in homine non est nisi materia & anima intellectiua, sed toto corrupto vere remanent illa duo ergo corruptio per se terminabitur ad secundum.
Item philosophus dicit. 7. metaphysicae. Quia quidem est principium sed hoc non solum est forma vel materia, sed compositum Tum quia humanitas quae resultat ex compositione corporis & animae est quidditatiuum, & non relatio, quia tunc homo essentialiter esset relatiuum, nec est anima nec corpus decimo ethi. nec illa duo, quia tunc non esset quid vnum Dices quod est illa duo vnita. Sed hoc non valet nisi sequatur absolutum, quia ibi nulla esset vnitas nisi respectiua. Tum quia relatio non potest esse noua nulla mutatione facta in aliquo absoluto, sed si materia & forma manent separata, tollitur relatio, vel non est eadem, quae fuit ante: ergo in aliquo absoluto est facta mutatio. Forte dices quod materia mutatur, eo quod prius erat informata, & postea non. Hoc non valet, quia terminus relationis formae ad materiam, vel actus ad potentiam non est materia vt informata, sed materia tantum, illa autem non mutatur. Tum quia responsio de causa intrinseca non soluit, sed confirmat propositum, quia nullum absolutum est intrinsecum respectiuo: ergo vel materia & forma non sunt intrinseca, vel illud, cuius sunt, non est respectus vel respectiuum.
Dices forte quod est absolutum, sed non aliud Contra. Si non aliud: ergo vel tantum materia est intrinseca vel tantum forma & non materia, vel duo absoluta resultantia, vel vnum aliud continens vtrunque. Tria pri. ma sunt inconuenientia: ergo quartum debet concedi. Tum quia compositi sunt actiones reales, primo de anima, Item compositi est subijci actionibus transmutabilibus primo de anima. Et compositi est per se generari & corrumpi. 8. metaphysicae, sed horum non est causa aliqua relatio: ergo compositum est quid absolutum. Haec est sententia Scoti, qui satis bene probat intentum. Ad argumentum principale in oppositum. q. factum respondit Sanctus Thomas 3. sen. in praesenti dist. q. prima arti. primo quaestiuncula prima, in virtute quod argumentum concludit quod Deus de sua potentia ordinata non potest assumere naturam irrationalem, non autem quin possit de potentia absoluta. Per ea etiam quae dicta sunt ad argumenta Henrici patet responsio ad secundum argumentum. Et haec de quaestione sufficiant, benedictus Deus, Amen¬s