Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum beata Maria in peccato originali fuerit concepta
Circa tertiam distinctionem tertij sententiarum quaeritur. Vtrum Beata Maria fuerit concepta in peccato originali,
& arguit quod non. Quia beata Maria fuit purior Angelis beatis & stantibus, sed Angeli stantes nunquam incurrerunt peccatum: ergo nec beata Maria minor nota est, sed maior patet per beatum Ancsices in libro de conceptu virginali vbi dicit, quod conueniens fuit vt virgo ea puritate niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi, cum ergo Angeli sint sub Deo, sequitur quod puritas angelica non est maior puritate beatae virginis, nec dicendum quod aequalis igitur minor.
In oppositum arguitur sic, secundum quod dicitur Rom. 5. Omnes peccauerunt praeter Christum, & intelligitur de peccato originale secundum glosam, cum ergo beata Maria sit vnade numero omnium, & sit alia a Christo, ergo peccauit peccato originali. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
QVantum ad primum ar. sit vnica conclusio scilicet quod beata Maria fuit concepta in peccato originali. Hanc conclusionem tenet Brus Thoma 3. sen. in praesenti. d. q. 1. ar. primo quaestiuncula. 1. vbi arguit sic. Vnigenito filio Dei singularis conceptio & partus debebatur, sed Christi conceptio ex virgine matre fuit sine commixtione viri, ergo non decuit vt mater eius conciperetur nisi per sexuum coniunctionem sed post statum naturae corruptae non potest esse conmmixtio sexuum sine libidine, cum ergo libido illa, quae est fomes peccati ex peccato primorum parentum proueniens sit causa originalis peccati in prole, vt Augutinus dicit, videtur quod non potuit virgo beata sanctificari nisi post conceptionem in originali factam.
Item in principali solutione primae quaestiunculae sic dicit. Beata virgo nullomodo in parentibus sancticari potuit neque etiam in ipso actu conceptionis eius, conditio enim personalis a parentibus in prolem non transit, nisi sit ad naturam pertinens, vnde grammatica patris in filium non transit, quia perfectio personalis est, vnde & sanctificatio parentum in beatam virginem transsundi non potuit, nisi curatum esset in eis non solum id quod personae est, sed etiam illud, quod est naturae inquantum huiusmodi, quod quidem Deus facere potuit, sed non decuit, perfecte enim curatio naturae ad perfectionem gloriae pertinet, & ideo sic in statu viae parentes eius curati non fuerunt, vt prolem sine peccato originali conciperent, & ideo beata virgo in originali peccato concepta fuit, propter quod beatus Berus ad Lugdunenses scripsit, conceptionem illius non esse celebrandam, quamuis in quibusdam ecclesijs ex deuotione celebretur, non considerando conceptionem, sed potius sanctificationem, quae quando determinate fuerit, incertum est.
Item in solutione secundae quaestiuncule sic dicit. Sanctificatio beatae virginis non potuit esse decenter ante infusionem animae, quia gratiae nondum capax erat, sed nec etiam in ipso instanti infusionis, vt scilicet per gratiam tune ei infusam conseruaretur, ne culpam originalem incurreret, Christus enim hoc singulariter in humano genere habet, vt redemptione non egeat, quia caput nostrum est, sed omnibus conuenit redimi per ipsum, hoc autem esse non posset, si aliqua anima inueniretur, quae nunquam originali peccato vel macula infecta fuisset, & ideo nec beatae virgini, nec alicui praeter Christum est hoc concessum. Haec ille.
Et similia dicit tertia parte. q. 27. art. 2. vbi sic dicit. Sanctificatio beatae virginis non potest intelligi ante eius animationem duplici ratione. Primo quidem, quia sanctificatio, de qua loquimur, non est nisi emundatio a peccato originali, sanctitas enim est perfecta munditia, ut dicit Dionysius. 12. cap. de di. no. culpa autem non potest emundari nisi per gratiam cuius subiectum estsola creatura rationalis, & ideo ante infusionem animae rationalis beata virgo non fuit sanctificata. Secundo. Quia cusola creatura rationalis sit susceptiua culpae ante infusionem animae rationalis proles concepta non est culpae obnoxia, & sic quocunque modo ante animationem beata virgosanctificata fuisset, nunquam maculam originalis culpae incurrisset, & ita non indiguisset redemptione, & salute quae est per Christum, de quo dicitur Matth. primo. Ipse saluum faciet populum suum a peccatis eorum, hoc enim est inconueniens, quod Christus non sit saluator omnium hominum, vt dicitur prima Thimoas quarto. Vnde relinquitur quod sanctificatio beatae Virginis fuit post eius animationem. Haec ille.
Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Si nunquam anima beatae Virginis fuisset contagiquo originalis peccati inquinata, derogaret dignitati Christi, secundum quam est vniuersalis omnium saluator, & ideo sub Christo qui saluari non indiguit tanquam vniuersalis saluator, maxima fuit puritas beatae virginis, nam Christus nullomodo contraxit peccatum originale, sed in ipsa suiconceptione fuit sanctus secundum illud Lucae primo. Quod ex tenascetur sanctum uocabitur filius Dei, sed beata virgo peccatum quidem originale contraxit, sed ab eo fuit mundata antequam ex vtero nasceretur, & hoc significatur Iob. 3 vbi de nocte peccati originalis dicitur. Expectet lucem, idest Christum, & non videat quia nihil inquinatum intrauit in illam vt dicitur sapientiae septimo, nec ortum surgentis aurorae, idest beatae virginis, quae in ortu suo a peccato originali fuit immunis. Haec ille.
Item prima secundae. q. 81. art. 3. sic dicit. Secundum fidem catholicam firmiter est tenendum, quod omnes homines praeter Christum ex adam deriuati peccatum originale ex eo contrahunt, alioquin non omnes indigerent redemptione, quae est per Christum, quod est erroneum &c.
Item quolibet. 7. quaest. 8. sic dicit. Vnusquisque peccatum originale contrahit ex hoc quod fuit in adam secundum seminalem rationem vt Augustinus dicit. 10. super Gen. ad litteram, omnes autem illi in adam fuerunt secundum seminalem rationem, qui non solum ab eo carnem acceperunt, sed etiam secundum naturalem modum originis ab eo sunt propagati, sic autem processit ab adam beata virgo, quia nata fuit per commixtionem sexuum sicut caeteri, & ideo concepta fuit in peccato originali, & includitur in vniuersalitate illorum, de qua apo. dicit Romas 5. In quo omnes peccauerunt, a qua vniuersitate solus Christus excipitur, qui in adam non fuit secundum seminalem rationem, alioquin si hoc alteri quam Christo conueniret, non indigeret Christi redemptione, & ideo non tantum debemus dare matri quod aliquid subtrahatur honori filij, qui est saluator omnium hominum vt dicit apo. prima Thimo. 4. Haec ille.
Praedictam conclusionem & finalem eius probationem ponit Augustnus 10. confessionum. vbi assignans differentiam inter conceptionem Christi, & conceptionem beatae Mariae sic dicit. Quid(inquitincoinquinatius illo vtero virginis, cuius caro etiam si de peccati propagatione venit, non tamen de peccati propagine concepit, vt ne in ipsum corpus Christi ea lex seuerit i vtero Mariae, quae in membris posita corporis mortis repugnat legi mentis, quam sancti patres coniugati refrenantes, non quidem nisi quousque licebat in concupitu relaxarunt, nec tamen tantummodo quousque licebat eius impetum pertulerunt. Proinde corpus Christi quamuis ex carne soeminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat, tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati, nec enim inde accepit reatum moriendi, quae apparet in motu carnis non voluntario, quamuis voluntate superando, aduersus quem spiritus concupiscit, sed accepit inde non quod contagioni praeuaricationis, sed quod exsoluendae indebitae morti & ostendendae promissae resurrectioni sufficeret. Haec Augustinus. In quibus verbis clare patet, eum expresse sensisse beatam Mariam in peccato originali fuisse conceptam, & traxisse reatum mortis, quia per commixtionem sexuum ab adam descenderat.
Item conclusionem hanc expresse ponit super psalm. 34. exponens illud. Ego autem cum mihi molesti essent induebam me cilicio, vbi sic dicit. Dominus carnem assumpsit de massa ipsa, quae mortem merueratfex peccato, etenim vt celerius dicam, Maria ex adam mortua propter peccatum, Adam mortuus propter peccatum, & caro domini ex Maria mortua propter delenda peccata. Haec Augustnus in forma. Ex quibus patet primo, quod caro Mariae fuit matsa, quae mortem promeruit ex peccato.
Secundo quod Maria mortua est propter peccatum non actuale. ergo originale. Has duas auctoritates Augustinus induxi specialiter ad refellendum friuolas solutiones quorundam modernorum excipientes beatam virginem a quibusdam auctoritatibus & sententiis generalibus Augustnus sicut est illa, quam ponit de fide ad Petrum capitulo secundo, vbi sic dicit. Quia sine libidine (inquit) non est parentum concubitus, ob hoc ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus. Et infra capit. trigesimo secundo, dicit. Firmissime tene, & nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri & mulieris concipitur cum originali peccato impietati subditum, morti subiectum, & ob hoc natura irae filium nasci.
Item libro primo de nupt. & concupiscentia dicit. Ideo Christus non de concubitu nasci voluit, vt hinc etiam doceret, omnem qui de concubitu nascitur carnem esse peccati, quando quidem sola quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Haec ille.
Et multas tales regulas fidei ponit Augustinus quae non possunt exponi per exclusionem beatae Mariae, quia vt ostensum est Augustinus hoc expresse ponit de beata Maria. Hanc veritatem asseruit beatus Ambroaus qui vt recitat Augustnus secundo, de gratia Christi & peccato originali cap. 39. super Lucam ait. Solus enim per omnia ex natis de faemina sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus nouitate non senserit, & coelesti maiestate depulerit. Si autem ipse solus, igitur nullus alius, & per consequens nec beata virgo mater eius.
Item idem Am brosces super Isa. vt etiam ibidem recitat Augustinus loquens de Christo. De spiritu sancto (inquit) natus abstinuit a peccato, omnis homo enim mendax, & nemo sine peccato nisi vnus Deus, seruatum est igitur vt ex viro & muliere idest per illam corporum commixtionem nemo videatur esse expers delicti, qui autem est expers delicti, expers etiam est huius conceptionis. Haec ille.
Ex prima autem parte huius auctoritatis cum ait. Nemo sine peccato nisi vnus Deus, manifeste infert propositum, & similiter ex secunda cum constet, quod beata virgo non fuit expers conceptionis, quae est per commixtionem viri & mulieris.
Item expressius ad propositum libro primo super Lucam exponens illud verbum. Spiritus sanctus superueniet in te &c. sic dicit. Superueniens Spiritus sanctus in virginem mentem ipsius ab omni sorde vitiorum castificauit. Haec ille. vbi sciendum, quod sordes vitiorum istae, a quibus in conceptione saluatoris virgo castificata dicitur, non fuerunt aliqua peccata actualia, sed quaedam reliquiae originalis peccati secundum expositionem doctorum sanctorum, & consimiliter intelligenda sunt dicta Ioan. Damasceni 3. sententiarum suarum capitulo secundo, vbi sic dicit. Post assensum igitur semper virgineus Spiritus sanctus superuenit super ipsam secundum sermonem, quem dicit Augustnus purgans ipsam. Eandem veritatem tenuit Leo Papa, nam in sermone quodam de natali qui incipit. Exultemus, dicit quod in nulla alia matre fuit sine sorde peccati conceptio, nisi in beata virgine, & quod ipsa virgo inde ab illo peccato purgationem traxit, vnde concepit. Vnde verba sua sunt haec. Natus est Christus ex virgine, quam non humanus coitus, sed Spiritus sanctus faecundauit, & cum in omnibus matribus non fiat sine sorde peccati conceptio, haec inde purgationem traxit, vnde concepit, quo enim patrum seminis transfusio non peruenit, peccati se illic origo non miscuit. &c. Et post pauca. Illusa est securi hostis astutia, qui natiuitatem pueri in salutem humani generis procreati non aliter sibi quam omnium nascentium putauit obnoxiam &c. Et post. Et dum vitiatae originis praeiudicium generale prosequitur, chirographum quo nitebatur excidit, ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam reperit culpam, Haec ille.
Item idem in alio sermone qui incipit. Cum super nos, haec dicit. In totius humani generis strage communi, vnum solum remedium sub diuinae rationis occulto, quod possit subuenire prostratis, si aliquis filiorum adam originalipraeuaricationis alienus atque innocens nasceretur, qui caeteris & exemplo prodesset & merito, sed quia hoc naturalis generatio non sinebat, nec poterat vicij radicis propago esse sine semine, de quo scriptura dicit Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine 2 nonne eu qui solus es: dominus Deus factus est filius Dauid, & de promissi germinis fructu proles est orta sine vicio. Eandem veritatem asserit beatus Gregorius 11. lib. moralium exponens illud Iob 13. Nonne tu qui solus vbi sic dicit. Beatus Iob incarnationem redemptoris intuitus solum vidit in mundo hominem de immundo semine non esse conceptum, qui sic in mundum venit ex Virgine, vt nihil haberet de immunda conceptione, neque enim ex viro & foemina, sed ex Spiritu sancto & Maria Virgine processit, solus ergo in carne sua vere mundus extitit, qui delectatione carnis tangi non potuit, quia nec per carnalem delectationem huc venit. Haec ille.
Eiusdem sententiae fuerunt illi sancti Doctores, quos nominat Augustinus lib. secundo, contra Iulianum, vbi prope finem postquam multas auctoritates diuersorum induxerat ad probandum omnes praeter Christum sub peccati obligatione concipi, sic concludit. Propter(inquit) catholicam fidem Sancti ac beati & in diuinorum eloquiorum ptratactione clarissimi sacerdotes Hyreneus, Cyprianus, Restius: Olimpius: Hylarius, Ambrosius, Gregorius Inno. Ioan. Basilius, quibus addo praesbyterum, velis nolis, Hieronymum vt eos omittam, qui nondum dormierunt, aduersus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam vnde nemo eruitur, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis virgo concepit. Haec Augutinu. Vbi expresse patet istos. 12. patres a peccato originali nullum eximere nisi Christum, immo per eos omnem alium includi de facto, nec in hoc aliquam praerogatiuam tribuunt Virgini gloriosae, quod vtique cum deuotissimi fuerint, non omisissent, si non debuisset omitti. Hanc conclusionem tenent & tenueret, Origenes, Isidorus. Bern. Ansel. Hugo de Sancto. Victore, Magister sententiarum, Remigius, Alchus, Cassido. Cassianus. ohauennas, Gratianus, Halanus. Alexanus nequam. Innogen. Papa, Ioan. beleth. Mauri. episcopus Parisien. Altisiodorus, Raymun. de poena forti, Alex. de ales, Albert. Petrus de Tharenthasia Papa, Petrus de Palude, Durandus, Herueus, lo. de Neapoli Iacobus de Voragine, Nicolaus Traueth, Egidius de Roma. Gregorius de Ari. Bonauentura, Robertus de Tornaco, Nicolaus de Lira, Adam, Ocham, Henricus de Gandauo, Godo. Ioan. de Poliaco, Ricardus de Media villa, & multi alii, quorum dicta recitat frater Gulielmus de Gannaco in tractatu, quem super hac materia edidit, & intitulatur de vera innocentia matris Dei. Rationes aurem ex dictis Sancti Thomas possunt quatuor formari. Prima dlis est. Quicunque est redemptus per Christum, habuit peccatum, sed beata Maria fuit redempta per Christum, igitur habuit peccatum, non autem actuale, igitur originale, Secunda talis est. Nullius humanae personae conceptio aequatur in puritate, & immunitate, & elongatione a peccato conceptioni filii Dei, sed Maria fuit humana persona, ergo eius conceptio non aequatur in puritate, aut elongatione a peccato conceptioni Christi, aequaretur autem si nunquam habuisset peccatum originale. igitur habuit. Tertia talis est. Singulare priuilegium filii Dei non conuenit alteri, sed concipi in gratia & sanctitate singulare est priuilegium filii Dei. igitur nulli alteri competit. Quarta talis est. Nulla persona concepta per sexuum commixtionem est &xpers peccati originalis, sed beata Maria fuit huiusmodi igitur non fuit expers originalis peccati. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusionem & primo contra conclusionem in se, secundo, contra probationes eius. Contra conclusionem in se arguit Scotus & sui sequaces multipliciter, & primo sic. Perfectissimus media or habet perfectissimum actum mediandi respectu alicuius personae, pro qua mediat vel meretur. ergo Christus habuit perfectissimum actum possibilem mediatori respectu alicuius personae, respectu cuius erat mediator, sed respectu nullius habuit excellentiorem quam respectu Mariae. ergo respectu illius habuit perfectissimum, sed hoc non fuisset nisi meruisset eam praeseruari a peccato originali. igitur &c. maior probatur tripliciter. Primo per comparationem ad Deum cui reconciliat, secundo per comparationem a malo, a quo liberat, tertio per comparationem ad obligationem personae, quam reconciliat.
Ad videndum primam probationem pono exemplum consonum exemplo Anselm. secundo libro. Cur Deus homo capit. decimosexto. Aliquis offendens regem demeretur in tantum vt cuilibet filio eius naturali rex offendatur, & offendens eum exhaeredet, ista offensa statuitur non remittenda nisi offeratur regi ab aliquo innocente aliquod obsequium magis gratum quam peccatum fuerit offensiuum, aliquis offert ita gratum obsequium & reconciliat fi. lios, ut non exhaeredentur, tamen cuilibet nato rex offenditur, licet postea offensam remittat propter merita mediaroris, si ille mediator posset placare regem, vt praeueniret respectu alicuius filij, ne ei rex offenderetur, hoc magis esset quam si rex offensam habitam contra talem remittat, nec est impossibile cum illa offensa non sit ex culpa propria, sed contracta.
Ex isto exemplo arguitur sic. Nullus perfectissime placat aliquem pro offensa alterius contrahenda, nisi posset praeuenire ne offendatur illi, nam si offensum iam placat vt remittat, non perfectissime placat, sic in proposito, Deus non offenditur animae propter motum interiorem in Deo, sed tantum propterculpam interiorem in anima ipsa. ergo non perfectissime placat trinitatem pro offensa contrahenda a filijs Adaesi non praeueniat, vt alicui trinitas non offendatur, & per consequens anima alicuius filij Adae non habeat culpam.
Ex secunda via arguitur dupliciter primo. Perfectissimus mediator meretur amotionem omnis poenae ab eo quem reconciliat, sed culpa originalis est maior poena quam carentia diuinae visionis, quia peccatum est maxima poena naturae intellectualis, ergo Christus si perfectissime reconciliauit istam poenam, meruit ab aliquo auferri.
Confirmatur. Quia si filio Adae esset maxima poena regem contra eum offendi, nullus eum perfectissime reconciliaret nisi auferret ab eo non tantum exhaeredationem, sed etiam esse inimicum regis. Ex eadem via articulo secundo, sic. Quia Christus immediatius videtur fuisse reparator ab originali quam ab actuali, vnde & necessitas incarnationis Christi communiter assignatur ex peccato originali, sed communiter supponitur, quod ipse fuerit ita perfectissimus mediator respectu alicuius personae, puta Mariae quod eam praeseruauit ab omni peccato actuali, igitur similiter ab omni peccato originali. Ex tertia via arguit sic. Persona reconciliata non summe obligatur reconciliatori, nisi ab eo habeat summum bonum, quod potest per mediatorem haberi, sed ista innocentia, scilicet praeseruari a culpa contracta vel contrahenda potest per mediatorem haberi. ergo nulla persona summe tenebitur Christo vt mediatori, si nullam praeseruauit a peccato originali. Et si dicatur quod aequaliter tenetur persona, cui remittitur peccatum, sicut persona, quae praeseruatur a peccato propter illud Lucae 7. Cui autem plus dimittitur plus diligit, quaere ibi responsionem Augustini dicentis, quod omnia non commissa sunt dimissa, ac si essent commissa, immo excellentius beneficium est praeseruare a malo quam permittere cadere in malum, & ab eo postea liberare. Videtur etiam quod Christus multis meruit gratiam & gloriam, & pro eis sunt debitores Christo vt mediatori, quare nulla anima erit ei debitrix pro innocentia, & quare cum omnes Angeli beati sint innocentes, & nulla humana anima erit innocens in patria nisi sola anima Christi? Haec Scotus in forma. Arguit etiam Aureolus. Quia quidquid fuit possibile & condecens, fuit collatum beatae Virgini, sed possibile fuit virginem praeseruari a peccato origmali diuina virtute, quia potentior est Deus in praeseruado quam caro in inficiendo, & ideo Deus potuit praeenire infectionem carnis, hoc etiam fuit condecens, quia decuit quod mater Dei esset mundissima, tum enimesset mater gratiae, decuit quod nunquam aliqua dispositione contraria ad gratiam inficeretur, & iterum Auguprobat, quod corpus eius non est incineratum, quia non decuit, ita in proposito non decuit quod pollueretur peccato originali, & credo quod beata virgo plus optabat non pollui peccato originali quam corpus suum non incinerari, & de hoc magis gaudet.
Secundo arguit sic. Quod secundum sanctos nunquam peccauit venialiter, quia non decuit quod pollueretur aliquo peccato actuali veniali, & certe maior macula est peccatum originale, & hoc patet in exemplo sensibili, quia si corporale aptum ad recipiendum corpus Christi cadat in lutum faetidum & corruptum, quamuis optime lauetur & mundetur, nunquam tamen esset aptum ad recipiendum corpus Christi, immo esset magis abominabile quam ante.
Item maior gratia sit illi, qui non permittitur cadere in lutum, quam illi qui permittitur cadere, sed statim subleuatur. Haec Aureolus. Arguunt alij primo: Quia poenae vtiles fuerunt relinquendae beatae Virgini, non autem inutiles poenae, sed culpa originalis non fuisset vtilis beatae Mariae, poenae autem temporales fuerunt ei vtiles, quia in eis meruit gratiam. igitur &c. Secundo. Quia beatus Bernardus vni Monacho desideranti eum videre post mortem apparuit totus lucidus praeter quam in pectore, vbi habuit vnam maculam, quam dixit se habere propter illud quod dixerat de beata Virgine, quod fuit concepta in originali peccato. Tertio. Quia sicut Christus fuit perfectissimus mediator, ita beata virgo fuit conuenientissima mediatrix, sed hoc non fuisset si ipsa aliquam culpam incurrisset, quia conuenientius potest aliquis placari per illum, qui nunquam offendit, quam per eum qui post offensam reconciliationem obtinuit. igitur &c.
Quarto arguitur. Quia Augustinus in lib. de natura & gratia circa medium dicit, quod cum de peccatis agitur nullam de beata Virgine volo habere quaestionem, vbi videtur innuere quod ipsa nulli peccato fuit subiecta. Quinto hoc idem probatur per Anselmum, qui de hoc fecit librum specialem. Sexto. Quia Rycardus de Sancto Victore hoc dicit in quodam sermone de conceptione. Septimo. Quia ecclesia de nullo facit festum nisi de sancto, sed multae ecclesiae faciunt festum de conceptione beatae Mariae. igitur ipsa fuit concepta sancta. Octauo. Quia Anselmus dicit in quadam epistola in episcopos anglae. Non credo verum esse amatorem Virginis qui respuit celebrare festum conceptionis.
Nono. Quia potissima ratio, quam habet sanctus Thomas pro sua conclusione est illa, quae procedit de vniuersali redemptione facta per Christum, & infert quod si beata Maria non habuit originale, non potest dici redempta, haec autem ratio non valet, quia dicit Durandus quod si beata virgo nullum peccatum contraxisset, tamen vere potuisset dici redempta a Deo, pro eo quod in sua radice ex natura suae conceptionis obligata erat ad incurrendum peccatum, nisi fuisset a Deo praeseruata, licet enim impedire ne aliquis obligetur non sit redimere, quando ille nunquam fuit obligatus in se, nec in sua radice, tamen quando aliquis fuit obligatus in sua radice & impeditur ne obligetur, ille veraciter redimitur, vt si aliquis impetret quod proles nascitura ex pereuntibus seruis non incurrat seruitutem, talis vere diceretur redemisse prolem a seruitute, cum igitur beata virgo esset seruituti peccati originalis obnoxia in sua radice scilicet in parentibus, si fuit impeditum virtute diuina, ne in se seruitutem hanc incurreret, vt esset conuenientior mater saluatoris, vere potest dici, quod indiguit beneficio redemptionis, & tanto magis & familiarius fuit redempta, quanto redemptio fuit in ipsa celerius inchoata.
Decimo. Quia auctoritates sanctorum inductae non sufficienter probant conclusionem, quia ad omnes illas & consimiles potest tripliciter responderi. Primo quod quamuis beata Maria de facto non contraxerit peccatum originale, tamen ex debito seu de iure contraxisset nisi ab eo praeseruata fuisset, ideo dicunt multi doctores, quod omnes auctoritates in quibus dicitur, quod omnes naturaliter geniti ab Adam contrahunt peccatum originale, intelligendae sunt de iure seu de debito, non autem de facto, quia quilibet filius naturalis Adae est debitor iustitiae originalis, & ex demerito Adae caret ea, & sic contrahit peccatum originale: sed beata virgo de facto nunquam contraxit. Secundo potest dici & dicunt multi quod tales auctoritates sunt exponendae, quod sancti in talibus loquuntur secundum communiorem cursum. Dicunt enim quod iste est modus sanctorum & philosophorum, quod quando loquuntur de aliqua materia in communi tractant communiter, sed quando loquuntur in speciali, tunc veritatem determinant & dicunt quod sic sentiunt & senserunt sancti in proposito, quia loquendo de filijs Adae in communi dixerunt, quod omnes contrahunt peccatum originale scilicet secundum communem cursum, sed loquendo in singulari de beata Virgine dixerunt oppositum, vt patet per auctoritates Augustini allegatas in de natura & gratia, & Anselmus in de conceptu virginali. Tertio, potest dici quod vbicunque ponitur sola anima Christi, vel tantum anima Christi, in praedictis auctoritatibus intelligitur anima beatae Virginis, quia simul quantum ad peccatum concurrunt Christus & beata virgo, sicut dicit Augustinus in libro de natura & gratia. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Quantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis, ideo ad primum respondit Gregorius de Arimino super secundum sententiarum, distinct. trigesimatertia, quod antecedens principale ibidem assumptum non habet maiorem euidentiam quam si diceretur quod perfectissimus mediator habet respectu cuiuslibet personae, pro qua mediat, perfectissimum actum mediandi vt clarum est, & sic secundum illum modum arguendi probaretur, quod etiam omnes alios Christus praeseruauit, & praeseruat a peccato originali, quod non est dicendum. Primo. Iuxta secundam probationem deduceretur, quod beata virgo fuit praeseruata ab omni poena temporali corporis & animae, & ab ipsa etiam corporali morte, quod vtique falsum est, & quod ita posset deduci clarum est.
Item secundum tertiam probationem probaretur quod plures alios praeseruauit a culpa originali, quod tamen non dicitur ab aliquo doctore, patet deductio, nam Christus, vt ait fuit immediatius reparator tam respectu originalis quam respectu actualis peccati, & per consequens quam mortalis actualis, sed communiter creditur quod plures alios praeseruauit ab omni actuali mortali, vt Ioannem Baptistam & Ieremiam, qui fuerunt in vtero sanctificati, ergo & ab originali. Amplius. Secundum tertiam probationem primo probaretur, quod beata virgo in primo instanti suae conceptionis fuit beata, quoniam tale bonum potuit habere per Christum mediatorem, & similiter quod fuerit in corpore glorificata, quae omnia falsa sunt. Secundo quaerendum est quomodo accipiat summe teneri vel obligari mediatori, aut enim sic vt dicatur tantummodo esse summe obligatus, quae non est possibile esse magis obligatum, & sic constat beatam virginem non fuisse summe obligatam Christo, etiam dato quod fuerit praeseruata a peccato originali, nam potuisset Christus tunc ei contulisse beatitudinem, quam nunc habet, & multo etiam maiorem, & simul gloriam perfectam corporis, propter quae amplius obligata fuisset accipiendo semper obligationem secundum proportionem ad beneficia recepta, vt accipit argumentum. Vel capit summe obligari mediatori, vt ille dicatur summe obligatus ei, quia nulli alteri est tantum obligatus vel esse potest, aut quia pro omne quod habet est ei obligatus, & sic quilibet alius praeter Virginem est summe obligatus, & tamen non quilibet alius fuit praeseruatus ab originali peccato. Ex quo patet quod ratio non valet, quinimmo probat oppositum illius, quod intendit, nam mediatio placatiua, qualis fuit mediatio Christi reconciliantis nos Deo, sicut etiam sumit arguens vtique supponit offensam, & ideo si mediauit inter Virginem & Deum, sequitur quod virgo Deum offendit per peccatum, & si non per actuale, igitur per originale, vnde econtra si ipsa nullum peccatum habuit, nullo reconciliante mediatore indiguit.
Ad rationem vero in se respondetur, quod actum mediandi esse perfectissimum possibilem potest ex duplici sensu dici, vnus est quod nullus potuit esse conuenientior eo, aut decentior, & sic antecedens conceditur, & dico quod non solum respectu alicuius personae, sed etiam respectu cuiuslibet, pro qua Christus mediauit, habuit perfectissimum actum mediandi, nec tunc valet vlterior deductio, nam ille actus mediandi, quem arguens accipit si fuisset, non fuisset decentior aut rationabilior eo, qui fuit desancto. Alius sensus quod per nullum alium modum mediandi persona reconciliata potuit fieri Deo gratior, aut a culpa immunior & a paena securior, & tunc dico, quia sicut respectu aliorum non habuit Christus mediator perfectissimus actum perfectissimum mediandi, sic nec respectu beatae virginis, & ideo negatur antecedens in isto sensu. Ad aliam probationem cum assumitur quod perfectissimus mediator meretur amotionem omnis poenae, patet esse falsum in proposito, nam beata virgo in vita ista multas habuit poenas.
Ad tertium cuius virtus est in hac consequentia, praeseruauit virginem ab omni peccato actuali, igitur & ab originali, quamuis simpliciter accepta ista consequentia negari posset, nam pueros baptizatos in pueritia decedentes praeseruauit Deus a quolibet actuali, non tamen ab originali, si tamen accipiatur determinate pro his, qui vsu discretionis & liberi arbitrij potiti sunt concedenda videtur secundum Augustinum libro 5. contra Iulianum capit. 39. vbi Iuliano dicenti, notandum esse ex verbis beati Petri dicentis de Christo, qui peccatum non fecit, quia iudicauit Apostotnus hoc sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia qui peccatum non fecit, habere non potuit, respondit Augustnus omnino verissimum est. Profecto enim & peccatum maior fecisset, si puer habuisset, nam propterea nullus homo est praeter Christum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia nullus est hominum praeter ipsum, qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu. Ex his patet quod Augustinus de Christo infert, quod si habuisset originale etiam fecisset actuale, & econtra vult sequi, non fecit actuale, ergo non habuit originale, & ideo vt videtur secundum praedicta, cum ex secunda parte auctoritatis, & dicta sanctorum, beata virgo habuerit originale peccatum, consequenter concedendum esse videretur quod habuerit etiam aliquod peccatum actuale, licet non mortale, & sic esset illud antecedens negandum, haec tamen sine assertione & inuidia reuerentiae suae dixerim dubitatiue. Haec Gregorius de verbo ad verbum. Quae omnia videntur benae dicta praeter vltimum, quod repugnat dictis Sancti Thomae vnde in tertia parte quaest. 27. articul. 4. sic dicit. Illos quos Deus ad aliquid eligit, ita appropriat & disponit vt ad id, ad quod eliguntur inueniatur idoner secundum illud secundae Cor. tertio. Idoneos nos fecit ministros noui testamenti, beata virgo igitur fuit electa diuinitus, vt esset mater Dei, & ideo non est dubitandum quod Deus per suam gratiam eam ad hoc idoneam reddidit secundum quod Angelus ad eam dixit. Inuenisti gratiam apud Deum, ecce concipies &c. non autem fuisset idonea mater Dei si peccasset aliquando, tum quia honor parentum redundat in prolem secundum illud prouerbiorum 17. gloria filiorum patres eorum, vnde per oppositum ignominia matris in filium zedundasset. Tum etiam quia singulari modo Dei filius qui est Dei sapientia in ipsa habitauit non solum in anima sed in vtero, dicitur autem sapientiae primo. In maliuolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corporesubdito peccatis, & ideo simpliciter fatendumn est quod beata virgo nullum peccatum actuale commisit, nec mortale, nec veniale, vt sic impleretur quod dicitur Canticorum quarto. Tota pulchra es amica mea, & macula non est in te. Haec ille.
Et ideo dicitur aliter secundum primam viam, quam tangit ipse Gregorius, quod illa consequentia non valet. Christus praeseruauit virginem ab omni actuali. igitur & ab originali Et ad dictum Augusius 5. lib. contra Iulianum dicitur, quod si Augustnus intendat loqui de qualicunque persona humana naturaliter genita & alia a Christo, tunc hoc quod dicit facere peccatum debet accipi large, pro eo q. est habere in se effectum peccati originalis, & inclinationem habitualem vel actualem, & causam proximam peccati actualis scilicet fomitem, & ad nunc sensum conceditur quod beata virgo fecit peccatum. nam ipsa habuit fomitem peccati in se quousque concepit Dei filium, & non vltra. De hoc beatus Thomas 3. parte q. 27. art. 3. sic dicit. Quidam dixerunt quod in prima sanctificatione virginis, qua sanctificata fuit in vtero, totaliter fuit ei fomes subtractus. Quidam vero dicunt quod bonum sublatus tamen fuit quantum ad hoc quod facit pronitatem ad malum. Alij vero dicunt quod sublatus fuit fomes inquantum pertinet ad corruptionem personae prout impellit ad malum, & facit difficultatem ad bonum, remam sit tamen inquantum pertinet ad corruptionem naturae prout, scilicet est causa traducendi peccatum originale in prolem. Alij vero dicunt quod in prima sanctificatione remansit fomes per essentiam, sed ligatus fuit, in ipsa autem conceptione filij Dei fuit totaliter sublatus. Aliorum autem intellectum oportet considerare, quod fomes nil aliud est quam inordinata concupiscentia sensibilis appetitus, habitualis tamen, quia actualis concupiscentia est motus peccati. Dicitur autem concupiscentia sensualitatis esse inordinata inquantum repugnat rationi, quod quidem fit inquantum inclinat ad malum, vel difficultatem facit ad bonum, & ideo ad ipsam rationem fomitis pertinet quod inclinet ad malum, vel difficultatem faciat in bono, vnde ponere quod remanserit fomes in beata virgine non inclinans ad malum, est ponere duo opposita esse simul. Et etiam videtur contradictionem implicare, quod remanserit fomes inquantum pertinet ad corruptionem naturae, non autem inquantum pertinet ad corruptionem personae, nam secundum Augustinum in libro de nuptiis & concupiscentia. Libido est quae peccatum originale transmittit in prolem, libido autem importat inordinatam concupiscentiam, quae non totaliter subditur rationi, & ideo si fomes totaliter subtraheretur inquantum pertinet ad corruptionem personae, non posset remanere inquantum pertinet ad corruptionem naturae. Restat igitur vt dicamus, quod vel totaliter fomes fuerit ab ea sublatus per primam sanctificationem, vel fuerit ligatus. Posset tamen intelligi, quod fomes totaliter fuerit sublatus hoc modo, quod praestitum fuerit beatae Virgini ex abundantia gratiae descendentis in ipsam, vt talis esset dispositio virium animae ad ipsam, quod inferiores vires nunquam mouerentur sine arbitrio rationis, sicut dictum est fuisse in Christo, quem constat peccati fomitem non habuisse, & sicut fuit in adam ante peccatum originale per originalem iustitiam, ita quod quantum ad hoc gratia sanctificationis in Virgine habuit vim Originalis iustitiae. Et quamuis haec positio ad dignitatem Virginis matris pertinere videatur, tamen in aliquo derogat dignitati Christi, absque cuius virtute a prima damnatione liberatus est. Et quamuis per fidem Christi aliqui ante incarnationem Christi fuerint secundum spiritum ab illa damnatione liberati, tamen quod secundum carnem aliquis ab illa damnatione liberatus fuerit, non videtur fieri debuisse, nisi post incarnationem eius, in qua primo debuit immunitas damnationis apparere, & ideo sicut ante immortalitatem carnis Christi resurgentis nullus adeptus fuit carnis immortalitatem, ita etiam videtur inconueniens dicere, quod ante carnem Christi, in qua nullum fuit peccatum caro Virginis matris eius, & cuiuscunque alterius fuerit absque fomite, qui dicitur lex carnis, siue membrorum. Et ideo videtur melius dicendum, quod per sanctificationem in vtero non fuerit sublatus virgini fomes secundum essentiam, sed remansit ligatus, non quidem per actum rationis suae, sicut in viris sanctis, quia non statim habuit vsum liberi arbitrij adhuc in ventre matris existens, hoc enim fuit spiriuale priuilegium Christi, sed per gratiam abundantem, quam in sanctificatione acceperat, & etiam perfectius per diuinam prouidentiam sensualitatem eius ab omni inordinato motu prohibentem. Postmodum vero in ipsa conceptione corporis Christi, in qua primo debuit refulgere peccati immunitas, credendum est, quod ex prole redundauerit in matrem totalis subtractio fomitis. Et hoc significatur Ezech. quadragesimotertio, vbi dicitur. Ecce gloria domini israel ingrediebatur per viam orientalem, idest per beatam Virginem, & terra. 1. caro Mariae splendebat a maiestate eius, scilicet Christi. Haec ille.
Ex quibus patet, quod in beata Virgine adulta remansit aliqua habitualis inclinatio ad malum, & talem inclinationem habere, vocat Augustnus facere peccatum. Nec est iste modus loquendi nouus cum in multis locis scripturae effectus peccati dicatur peccatum, sicut prolixe declarat Augustnus super illo verbo psalm. trigesimiquarti. Ego autem cum mihi molesti essent &c. Potest etiam dici, quod illa auctoritas Augustini libro quinto contra Iulianum est intelligenda secundum communem legem, vbi peccatum actuale per gratiam non impeditur, sed beata virgo fuit super hoc priuilegiata, de cuius priuilegio constat ex dictis sanctorum, & potissime Augustnus vt post dicetur. Aliae vero solutiones Gregorii ad obiecta de perfecto mediatore bonae sunt, & concordes dictis Sancti Thomae vt puta quod non est de ratione perfectissimi mediatoris praeuenire omnem offensam illius pro quo mediat, immo hoc est contra rationem mediatoris, & do hoc Sanctus Thomas 3. sent. dist. 19. quaest. 5. art. 2. dicit, quod ideo dicitur aliquis mediator, quia actum medij exercet in coniungendo disiunctos, & similiter art. 3. dicit, quod officium mediatoris est reconciliare discordes. Ille ergo qui nunquam habuit cum Deo discordiam, nullo modo indiguit mediatore, nec habuit mediatorem inter se & Deum.
Item Ioan. de Neapoli primo suo quolibet quaest. 11. ponit similes solutiones eis quas dat Gregorius vnde ad primam probationem Scoti dicit, quod maior illius est falsa qua dicit, nullus summe placat aliquem pro offensa, nisi praeueniat omnem offensam &c. Nam vt dicit. Ille summe placat aliquem, qui summam gratiam offensi impetrat offendenti, qui quandoque de facto fuit oftnendens, immo si nunquam offenderit, non proprie posset dici offensus placar per mediatorem quemcunque, vnde cum mediatoris sit vnire per amorem & gratiam offendentem offenso, a quo distat per offensam, perfectior est hominis mediatio ad Deum, qua vnitur per gratiam ille qui quandoque offendit quam ille, qua vnitur ille qui nunquam offendit, & sic dicendum est in proposito, quod Christus perfectissime meruit inter virginem beatam & Deum, ei post offensam culpae originalis maiorem gratiam conferendo quam alicui purae creaturae. Prima. Si non esset ita, sequeretur, quod nullus homo contraheret peccatum originale, quia perfectissimus mediator debet habere perfectissimum actum mediandi non solum respectu vnius personae, pro qua mediat, sed respectu omnium quia perfectius est perfecte mediare respectu omnium quam respectu aliquorum vel unius tantum, vnde ratio nihil penitus concludit. Ideo dicendum, quod Christus fuit perfectissimus mediator, quia fuit Deus & homo, non autem quantum ad hoc, quod omnibus pro quibus mediat impetret maximam gratiam, quam Deus posset conferre de potentia absoluta, & multo minus quantum ad hoc, quod omnibus, aut aliquibus, vel in uno tantum praeueniat, ne Deus offendatur per culpam originalem vel actualem. Haec ille.
Ad secum dam probationem dicit, quod sufficit ad hoc quod Christus possit dici perfectissimus mediator, quod quantum est ex se omnibus diuinam gratiam mereatur, non autem omnis paenae carentiam pro semper, aut culpae originalis. Et similiter ad confirmationem dicit, quod summe perfecte reconciliaret regem offensum alicui, qui omnibus eius filijs gratiam regis meretur, & haereditatem paternam, dato quod omnes quandoque essent inimici eius.
Ad tertiam probationem dicit, quod non est simile de peccato originali, quo omnes peccamus in adam, & est peccatum naturae, & de peccato actuali, quod homo incurrit ex personali deordinatione, qua peccatum originale contrahitur per carnalem propagationem seu commixtionem maris, & faeminae, quo modo beata virgo propagata fuit, sed peccatum actuale incurritur per personalem deordinationem, a qua fuit beata virgo immunis. Christus autem fuit reparator & reconciliator naturae ab vtroque peccato, quia meruit gratiam omnibus, per quam vtrumque amouetur, nec proprie posset dici reparator, vel reconciliator respectu alicuius, qui nunquam fuisset peccato subiectus. vnde ratio magis concludit oppositum quam propositum, quia ex hoc quod Christus immediatius fuit reparator, & reconciliator naturae a peccato originali quam actuali, sequitur, quod omnes contrahunt originale, non autem omnes incurrunt actuale, & praeseruare a culpa non est proprie reparare vel reconciliare. Haec ille.
Et conformiter Sanctus Thomas 3. parte quaest. 1. art. 4. vbi sic dicit, Certum est Christum venisse in hunc mundum non solum ad delendum illud peccatum, quod traductum est originaliter in posteros, sed etiam deletionem omnium peccatorum, quae postmodum superaddita sunt, non quod omnia deleantur, quod est propter defectum hominum, qui Christo non inhaerent secundum illud Io. 3. Venit lux in mundum, & magis dilererunt homines tenebras quam lucem, sed quis ipse exhibuit quod sufficiens fuit ad omnium deletionem. vnde Ro. 5, dicitur, non sicut delictum sic & donum, namtiudicium ex vno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem, tanto autem principalius ad alicuius peccati deletionem Christus uenit, quanto illud peccatum maius est. Dicitur autem aliquid maius dupliciter, vno modo intensiue, sicut est maior albedo, quae est intensior, & per hunc modum maius est peccatum actuale qua originale, quia plus habet de ratione voluntarij, alio modo aliquid dicitur maius extensiue, sicut dicitur maior albedo, quae est in maiori superficie, & hoc modo peccatum originale, per quod totum genus humanum inficitur, est maius quolibet peccato actuali, quod est proprium singularis personae, & quantum ad hoc Christus principalius venit ad tollendum peccatum originale inquantum bonum gertis est diuinius quam bonum vnius, vt dicitur. 1. eth. Haec ille. lx quibus patet quod hoc quod Christus venit principalius ad delendum peccatum originale quam actuale non arguit, quod aliquem praeseruauerit ab originali, sed potius, quod peccatum originale totum genus humanum infecit, vt bene dicit Ioan. de Neapoli.
Ad 4. probationem dicit Io. quod quamuis quilibet reconciliatus per Christum secundum se acceptus Christo summe obligetur, tamen comparando vnum ad alium plus ei obligatur, qui maiorem gratiam ab ipso recipit, siue quandoque fuerit subiectus culpae, siue non. Primo. Quamuis caeteris paribus innocentia sit maius bonum quam culpae amotio, tamen aequale donum gratiae plus est comparatum ei, qui propter culpam meruit paenam quam innocenti, qui non meruit, sicut centum marchae maius donum sunt si dentur pauperi quam si dentur regi. Haec Io. & conformiter dictis Sancti Thomae 2. 2. q. 16. ar. 2. vbi quaerit vtrum magis teneatur ad gratiarum actiones innocens quam paenitens, vbi determinat quod simpliciter loquendo plus tenetur paenitens. vnde sic dicit. Actio gratiarum in accipiente respicit gratiam dantis, ideo ibi maior requiritur gratiarum actio ex parte recipientis, vbi est maior gratia ex parte dantis, gratia autem est, quae gratis datur, vnde dupliciter potest esse maior gratia ex parte dantis, vno modo ex quantitate dati, & hoc modo innocens tenetur ad maiores gratiarum actiones, quia maius donum ei datur a Deo & magis continuatum caeteris paribus absolute loquendo. Alio modo potest dici maior gratia, quia magis datur gratis, & secundum hoc magis tenetur ad gratiarum actiones paenitens quam innocens, quia gratis magis datur illud, quod ei datur a Deo, cum enim esset dignus paena, datur ei gratia, & sic licet illud donum, quod datur innocenti absolute consideratum sit maius, tamen donum quod datur paenitenti est maius in comparatione ad ipsum, sicut etiam paruum donum pauperi datum est ei maius quam diuiti magnum. Et quia actus circa singularia sunt in his quae agenda sunt, magis consideratur, quod est hic vel nunc tale, quam quod est simpliciter tale, sicut philosophus dicit 3. eth. de voluntario, & inuoluntario. Haec ille. Cum autem arguens vlterius facit comparationem de Angelis ad homines. Dicitur quod illa similitudo non valet ideo enim non omnes Angeli ceciderunt vno eorum cadente, quia non omnes Angeli erant in vno, a quo propagati contrahant peccatum, sicut fuit in hominibus. Quia autem dicit quod sola anima Christi sit innocens. Dicitur quod immo, & oppositum est contra sacram scripturam, & dicta sanctorum: nam Glosa super illud psal. 21. Erue a framea Deus animam meam, & de manu canis vnicam meam sic dicit. Vnica est anima Christi, quae sola est a peccato immunis.
Item super illud psal. 87. Inter mortuos liber dicit glo. Inter peccato. res solus sine peccato, qui potest animam ponere, & sumere. Item Augustius sermone 4. super Io. exponens illud: Ecce agnus Dei, sic inquit. Intendite contra quos superbos digitum intendebat Io. nondum erant nati haeretici, & iam demonstrabantur, contra illos clamabat tunc a fluuio, contra quos clamat modo ex euangelio, venit philosophus, & quid dicit ille, ecce agnus Dei, si agnus innocens, & Io. agnus, an non & ipse innocens, sed quis innocens, aut quantum innocens, omnes ex illa traduce veniunt, & ex ipsa propagine, de qua cantat gemens Dauid. Ego in iniquitate conceptus sum, & in peccatis mater mea in vtero me aluit. Solus ergo ille agnus, qui non sic venit, non enim in iniquitate conceptus est, quia non de mortalitate conceptus est, nec cum mater eius in peccatis in vtero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit, quia fide concepit, & virgo suscepit: ergo ecce agnus Dei. non habet iste traducem de Adam, carnem tantum sumpsit de Adam peccatum non assumpsit, qui non assumpsit de massa nostra peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Haec Augustinus.
Item idem in de perfectione iustitiae vltima columna concludit ita dicens. Quisquis fuisse vel esse in hac vita aliquem hominem, vel aliquos homines putat, excepto vno mediatore Dei & hominum, quibus non necessaria fuerit remissio peccatorum, contrarius est diuinae scripturae. vbi apostolus dicit per vnum hominem peccatum intrauit in mundum, & per peccatum mors, & ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Haec Augustinus. Certum est autem quod remissio puccati in eo, cui remittitur, praesupponit peccatum fuisse de facto:igitur sola anima Christi fuit sine omni peccato & simpliciter innocens, & ista sufficiant ad argumenta Scoti, in quibus multi se fundat.
Ad primum quod est Aureoli respondit Io. de Neapoli dicens, quod filius Dei debuit honorare matrem non quantum potuit de potentia absoluta, sed de potentia ordinata solum & quantum decuit, non decuit autem vt conceptio naturalis cuiuscunque hominis etiam matris virginis aequaretur quantum ad immunitatem a culpa originali conceptioni supernaturali Christi, vt patet per auctoritatem Anselmi de conceptu virginali capitolo 16. vbi sic dicit. Illi quod per propagationem naturalem datam Adae sunt geniti, nequaquam possunt, aut debent Christi conceptionis assimilari miraculo, vt ab originalis peccati vinculo absoluti possint ostendi. Haec ille. Et haec solutio potest haberi ex dictis Sancti Thomas 3. sent. dist. 3. q. 1. ar. 1. quaestiuncula secunda in solutione. 3. vbi sic dicit. Nec puritas soli homini Deo debebatur, vt ipse quasi vniuersalis redemptor humani generis, nulla peccati seruitute teneretur, cui competebat omnes a peccato redimere, vnde non hanc puritatem, sed maximam sub hac virgo mater eius habere debuit. Haec ille. Ex quibus apparet quod non decuit, quod beata virgo esset in sua conceptione mundissima, nec quod in illo instanti careret omni dispositione contraria gratiae, quia nec tunc erat mater Dei in actu, nec mater gratiae, sed sufficit quod esset mundissima post conceptionem filij Dei.
Ad illud quod adducitur de incineratione &c. Dicitur quod non est simile, quia praeseruatio virginis a corporali incineratione in nullo praeiudicat vniuersali omni saluationi, potissime cum talis praeseruatio secuta fuerit incorruptionem & resurrectione corporis Christi, secus est de praeseruatione a peccato originali & abrasione somitis, quae praecessissent innocem tiam & puritatem Christi duratione, vt supra deducit Sanctus Thomas nec in aliquo dependissent ab humanitate Christr, sed a sola diuinitate effectiue, hoc autem non decuit. Ad secundum quod est eiusdem respondetur per simile, quia beatam virginem praeseruari ab omni peccato actuali tam mortali quam veniali decuit, quia hoc in nu. lo praeiudicat vniuersatitati saluationis factae per Christum, immo cedit in eius gloriam, sed beatam virginem praeseruatam fuisse ab originali praeiudicat vniuersalitati saluationis & redemptionis factae per Christum. Et cum dicitur quod maior macula est peccatum originale quam veniale &c.
Dicendum quod se habent sicut excedentia & excessa, quia peccatum originale dicitur maior macula, quia plus repugnat gratiae quam veniale sed potest dici minor tripliciter: primo quia peccatum originale minus nabet de voluntario: secundo, quia non debetur sibi poena sensibilis post hanc vitam: tertio quia ipsum praesupponitur a veniali, & non econtra, nullus enim peccat venialiter nisi contraxerit originale: & sic peccatum actuale veniale maiorem maculam arguit quam originale, & quicquid sit de maioritate maculae, tamen certum est quod peccatum veniale est maior culpa uel culpabilius improportionabiliter quam peccatum originalae:de hoc Sanctus Thomas de malo q. 5. articulo primo in solutione nona articuli.
Item secundo sententiarum dist. 33. q. 2. art. primo sic dicit. Peccatum originale est minimum, quia minus habet de voluntario, cum sit solum voluntarium voluntate principij naturae, non voluntate personae huius, ideo minor poena sibi debetur quam veniali. Nec obstat quod originale non compatitur secum gratiam, priuatio enim gratiae poena est & non culpa, nisi inquantum est ex voluntario. Haec ille.
Ad exemplum autem, quod adducitur de corporali, dicendum quod similitudo non valet, quia pannus semel faedatus nunquam per ablutionem potest effici mundior quam ante faedationem, sed anima faedata per peccatum originale potest per aduentum superabundam tis gratiae effici mundior, & sanctior, & Deo gratior quam fuisset, dato quod fuisset in puris naturalibus, & sine peccato quocunque, quia gratia & habitus infusi sunt quaedam mundiciae, vel participatio, diuinae mundiciae & sanctitatis & qui plus habet de talibus mundior est, siue prius peccauerit, siue non. Cum autem vlterius dicitur quod maior gratia fit &c. Dicitur quod secundum saepe dicta filius Dei non fecit, nec facere debuit beatae virgini maximam gratiam dari sibi possibilem de potentia Dei absoluta, & ideo non decuit quod in primo instanti suae conceptionis esset in gratia, & in immunitate ab omni culpa, vnde argumentum parum valet.
Ad primum aliorum respondit Io. de Nea. quod secundum doctrinam apo. Ro. 8. diligentibus Deum omnicooperantur in bonum, & etiam peccatum, vt ibidem dicit glo. & est Augustinus in libro de correptione & gratia, quia post culpam humiliores redeunt atque doctiores, discunt enim se cum tremore exultare deberet & sic etiam peccatum originale, cui Beata Virgo subiecta fuit, non fuit er omnino inutile, sed aliqualiter vtile. Haec ille. Et bene.
Ad secundum dicit idem, quod illa visio eadem facilitate contenitur qua probatur, nec propter tales fantasticas visiones est aliquid dicendum contra doctrinam sanctorum praedictam, praecrpue cum frequenter angelus sathanae transfiguret se in angelum lucis ad decipiendum simplices, qui ignorant astutias eius. Haec ille & bene.
Ad tertium respondit idem, quod mater Christi fuit conuenientissima mediatrix sub Christo, & non de pari. Vel dicendum quod conueniens mediator est ille, qui est gratus offenso, siue ipsum quam doque offenderit, siue non: vnde beata virgo, quae plus habuit de gratia quam aliqua alia pura creatura, fuit conuenientissima mediatrix, dato quod quandoque fuerit filia irae, praecipue cum fuerit mediatrix pro hominibus. Haec ille & bene. Ad quartum respondit quod Augustnuloquitur ibi de peccatis actualibus, quae beata virgo nunquam contraxit, non autem de originali, quod contraxit, vt patet ex seriae textus, arguit enim ibi contra quendam Pelagianum dicentem hominem posse viuere sine peccato, quod probat commendando diuersos vtriusque sexus qui in sacra scriptura nullo modo peccasse, verum etiam iuste vixisse leguntur scilicet Abel, Enoch, Noe, &c. contra quem arguit Augustinus dicens, omnes aliquod peccatum actuale, comnsisse quandoque excepta beata virgine, quod probat per illud, quod scribitur prima Ioan. primo. Si dixerimus quia peccatum non habemus &c. vbiconstat, quod beatus Ioan. loquitur de peccato actuali & non de originali, quia fideles, quibus scribit vere possunt dicere se peccatum originale non habere, quod tollitur per baptisinum, vnde Augutinus contra eundem Pelagianum in libro de perfectione iustitiae capitulo vltimo, exponens illud quod dixerat in de natura & gratia ait. Quisquis dicit post acceptam remissionem peccatorum, ita quemque hominem iuste vixisse in hac carne vel viuere, vt nullum habeat omnino peccatum, contradcit apostolo Io. qui dicit. Si dixerimus quia peccatum &c. Haec Ioan. de Neapoli. Eandem ponit Gregorius de Arimino dicens, quod Augustinus ibi loquitur tantum de peccati, actualibus, nec ex illa auctoritate, vt dicit, probatur eam totaliter caruisse actuali peccato nisi postquam est facta mater Dei. Et hoc innuit Magister sent. cum ait in praesenti dist. Quod autem ex tunc scilicet a conceptione filij Dei ab omni peccato immunis extiterit Augustinus euidenter ostendit in libro de natura & gratia inquiens. Excepta sancta Dei genitricae Maria de qua propter honorem nullam prorsus volo quaestionem habere, cum de peccatis agitur scimus enim, quod plus gratiae ei collatum fuerit ad peccatum ex omni parte vincendum, quae illum concipere & parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Ex hoc enim quod dicit est collatum fuisse plus gratiae ad vincendum peccatum, patet quod loquitur de actuali, quia contra originale peccatum nullus per gratiam sibi collatam habet pu gnare, eo quod exclusum sit ab omni habente gratiam. Haec Gregorius & bene.
Ad quintum & sextum respondit. Io. de Neapoli, quod de illo libro Anselmi & sermone Ricardi nihil certum habetur, praecipue cum magni doctores, quod dicunt virginem non fuisse conceptam in peccato originali, talem librum & talem sermonem pro sua opinione non allegent. Anselmus etiam in multis locis dicit expresse eam in peccato originali fuisse conceptam, nam secundo libro. Cur Deus homo c. 16. dicit sic. Licet ipsa hominis Dei conceptio munda sit, & absque carnalis dilectionis peccato, vit go tamen ipsa, vnde assumptus est, in iniquitatibus concepta est, & in peccatis concepit eam mater eius, & cum originali peccato nata est, quoniam ipsa in Adam peccauit, in quo omnes peccauerunt. Et quamuis haec verba ibi dicantur ex persona discipuli, tamen Anselmus in hoc discipulum non improbat immo eandem sententiam approbat infra in eodem capitulo ex persona sua sic. Virgo autem illa de qua Christus homo assumptus est fuit de illis, qui ante natiuitatem eius per eum mundati sunt a peccatis, & in eius ipsa mundicia assumptus est & infra. Per mortem Christi, & illa virgo de qua natus est, & alij mundati sunt a peccatis. Si autem Ricardus sensit oppositum, in hoc non est ei aquiescendum, cum non bene consonet cum dictis sacrae scripturae & sanctorum Augustini Gregorii Ambrosij, Anselmi, Bernardi & aliorum qui fuerunt doctores eo solemniores, & magis auctentici in Ecclesia ab omnibus reputati. Haec. Io. de Neapoli, quibus potest addi, quod Ricardus in quibusdam alijs materijs male senserit vt puta in opinione, quam tenet contra magistrum sent. quod diuina essentia generat, quam Ecclesia condemnauit magistri opinionem approbando.
Ad septimum respondit quod illud festum non celebrat Ecclesia Romana, nec debet fieri secundum Bernardum in Epistola ad Canonicos lugdonen. nam secundum eum ibidem. Neque nascens festiuis laudibus honoraretur si non sancta nasceretur, quod est verum, multo magis de natiuitate in vtero, quae est causa contrahendi peccatum originale quam de natiuitate ex vtero. Vel dicendum quod illud festum postquam ab Ecclesia Romana toleratur fieri in aliquibus Ecclesiis, est re ferendum ad tempus sanctificationis, & non ad tempus conceptionis, probabile enim est quod sanctificatio eius fuerit per modicam morulam post eius conceptionem, sicut econtra creditur primus homo modico tempore fuisse in statu innocentiae, vt sanctificatio nostra quae fuit in virgine inchoata, correspondeat nostrae culpae, quae fuit in Adam. Vel dicendum tale festum non est festum conceptionis eius sanctae, sed magis gratiarum actionis, sicut & in veteri lege erant quasi omnia festa scilicet paschae, penth. &c. & innoua lege sunt aliqua talia festa, vt Epiphaniae, in qua nulla noua sanctitas fuit alicui collata, sed Ecclesia statuit ad gratias agendum pro beneficio quo Christus fuit in illa die gentibus reuelatus, & similiter est dicendum in proposito. Magnum enim beneficium humano generi collatum est in conceptione virginis matris redemptoris humani generis.
Ad octauum dicitur, quod Ecclesia Romana, quae non celebrat festum conceptionis virginis supponitur vera amatrix virginis, dictum ergo Anselmi si suum sit, intelligendum est de amatore virginis non quantum ad habitum causalitatis, sed quantum ad feruorem dilaectionis & deuotionis, ex qua procedit celebratio talis festi in quibusdam quae est laudabilis modo supra exposito. Haec Io. & concordat cum Sanctus Thomas 3. sent. dist. 3. q. 1. art. 1. quaestiuncula prima vt supra fuit allegatum, & 3. parte q. 27. ar. secundo in solutione tertii vbi sic dicit. Licet Romana Ecclesia conceptionem beatae virginis non celebret, tolerat tamen consuetudinem aliarum Ecclesiarum. illud festum celebrantium, vnde talis celebritas non est totaliter reprobanda, nec tamen per hoc festum conceptionis celebratum datur intelligi, quod in sua conceptione fuerit sancta, sed quia quo tempore sanctificata fuerit ignoratur, celebratur festum sanctificationis eius potius quam conceptionis in die conceptionis ipsius. Haec ille.
Ad nonum dicitur, quod ratio quam Sanctus Thomas assignat est sufficiens, si enim beata virgo nunquam fuisset peccato subiecta, nullo modo potuisset dici redempta per passionem Christi, nec ea redemptione, de qua loquitur sacra scriptura, & communis doctrina sanctorum. Communis enim doctrina sanctorum est quod Christus ideo dicitur vniuersalis hominum redeptor, quia per suam passionem & mortem satisfecit propeccatis omnium, & omnes liberauit a peccato & damnatione seu poena peccati, & ab omni obligatione peccatum consequente. De hoc Sanctus Thomas 3. parte q. 48. arti. 4. sic dicit. Per peccatum dupliciter homo obligatus erat, primo quidem seruitute peccati, quia qui facit peccatum, seruus est peccati, vt dicitur Ioan. octauo. & secundo Petri secundo. A quo quis superatus est, huic & seruus addictus est. Quia igitur Diabolus hominem superauerat inducendo eum ad peccatum homo seruituti diaboli addictus erat. secundo quam tum ad reatum poenae, quo homo obligatus erat secundum Dei iustitiam & haec seruitus quaedam est. Ad seruitutem enim pertinet quod aliquis patiatur quod non vult, cum liberi hominis sit vti seipso vt vult. Igitur quia passio Christi fuit sufficiens & superabundans satisfactio pro peccato & reatu totius generis humani, eius passio fuit quasi quoddam precium, per quod liberat sumus ab vtraque ob ligatione. Nam ipsa satisfactio, qua quis satisfacit siue pr se siue pro alio, precium quoddam dicitur, quo se ipsum, vel alium redemit a peccato & poena secundum illud Danielis quarto Peccata tua eleemosynis redime. Christus autem satisfecit non quidem pecuniam dando, aut aliquid huiusmodi, sed dando illud, quod fuit maximum, scilicet seipsum pro nobis, & ideo passio Christi dicitur esse nostra redemptio. Haec ille.
Item allegat ibi illud Epistolae Petri primo. Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana conuersatione vestra paternae traditionis, sed precioso sanguine, quasi agni immaculati & incontaminati Christi, & Gals tertio dicitur Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Dicitur autem factus maledictum inquantum passus est pro nobis in ligno.
Item apo. Redemit nos & lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Item prima thi. secundo. Vt redimeret nos ab omni iniquitate & mundaret sibi populum. Item apo. 5. Redemisti nos Deo in sanguine tuo. &c. Et innumerabiles sunt tales auctoritates exprimentes, quod Christus dicitur redemptor, quia per passionem suam liberauit homines quantum in se est a peccati culpa & reatu. Tali autem redemptione secundum Sanctos nullus potest dici redemptus, nisi qui aliquando fuit sub peccato vnde Auguius libus 6. contra Iulianum cap. 4. Iuliano loquens ait Tudicis Christum & pro peccatoribus mortuum, ego autem dico non nisi propeccatoribus mortuum. Haec ille.
Constat autem nullum ex Adam descendentem fuisse peccatorem qui non primo fuerit peccato originali peccator: ergo si Beata Virgo non habuit peccatum originale, non fuit de numero peccatorum, ac per hoc nec de numero eorum pro quibus mortuus est Christus, nec redempta per Christi passionem.
Item Paulus 2. cor. capitulo quinto dicit. Quoniam si vnus proomnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt, & pro omnibus mortuus est Christus. Ex hac autem consequentia Apostoli sequitur ex opposito consequentis arguendo, quod si non omnes mortui sunt, nec pro omnibus mortuus est Christus, & similiter quod si iste vel iste non est, mortuus est Christus, & certum est quod Apostolus loquitur de morte non quidem corporali, sed spirituali, quae est peccatum sicut bene ostendit Augus in libus 6. contra Iulianum vbi sic ait. Vides quia consequens esse voluit scilicet Apostolus, vt intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est Christus. Et paulo post. Quapropter si nullum contrahunt peccatum paruuli, non sunt mortui, si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non est mortuus nisi promortuis. Similis omnino consequentia potest fieri de beata virgine, patet igitur consequentia, sed consequens est falsum, quod patet per aliam partem auctoritatis pauli. Ait enim affirmando antecedens. Et pro omnibus mortuus est Christus. Igitur etiam pro Beata Virgine, quod est oppositum consequentis. Et ex hoc etiam infertur principalis conclusio arguendo secundum Apostolum. Si pro Virgine Christus mortuus est: igitur ipsa mortua est, sed pro ea est Christus mortuus, igitur ipsa est vel fuit mortua. Secundo patet consequens esse falsum, quia si pro ea mortuus Christus, igitur nec ipsa redempta per mortem Christi, quomodo ergo Christo mediatore est saluata & beatifica, cum dicat Apostolus haebre. nono quod Christus per proprium sanguinem introiuit semel in sancta aeterna redemptione inuem ra. Et iterum dicit quod noui testamenti mediator est, vt morte intercedente in redemptionem earum priuationum quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis. Vbi manifeste demonstrat, omnes qui repromissionem aeternae haereditatis accipiunt, intercedente morte Christi accipere. Haec est in forma deductio Gregorii de Arimino. bona & catholica. Ex qua euidentur apparet quod si Beata virgo peccatum originale non habuisset, nullomodo posset dici redempta illa redemptione, de qua loquitur sacra scriptura, & Sancti doctores, quicquid sit de illa redemptione quam fingit arguens.
Item Auguius in libro de natura & gratia prope principium sic dicit Christus gratis idest sine causa mortuus est, si verum non est quod Apostolus dicit, omnes enim peccauerunt, & egent gloria Dei iustificati gratis per sanguinem ipsius. Quicunque autem non putantur pertinere ad hos, omnes, qui peccauerunt & egent gloria Dei profecto nullam necessitatem habent, vt Christiani fiant, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus vnde non venit ille vocare iustos, sed peccatores &c. & infra. Si autem Christus non gratis mortuus est:igitur omnis humana natura iustificari & redimi ab ira Dei iustissima, hoc est a vindicta nullo modo potest nisi per fidem & sacramentum sanguinis Christi. Natura quippe hominis primitus inculpata, & sine vllo vitio creata est. Natura vero ista hominis qua vnusquisque ex Adam nascitur, iam medico indiget, quia non sana est. Haec Augustinus Item libro primo de baptismo paruulorum ita dicit. Isti qui vt manifestum est, nihil in vita sua ipsi coniserunt, si nec originaliter vllo impietatis vinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est, qui non nisi pro impiis mortuus est, si nulla peccati originalis aegritudine sauciati sunt, quomodo ad medicum Christum venire indigent, non est opus sanis medicus, sed male habentibus, non venit Christus, vocare iustos, sed peccatores. Item infra. Vnde inquit paruulos saluos fecit Christus, si nulla est in eis originalis aegritudo peccati, vnde redimit, si non sunt per originem primi hominis venundati sub peccato.
Item io eodem li. sic dicit. Non dubitamus etiam pro infantibus baptiaatis sanguinem illum fusum, qui priusquam sunderaetur, sic in sacramento datus est, & comendatus, vt diceretur hoc est sanguis meus qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum, negant enim quidam scilicet haeretici, illos liberari quos sub peccato esse nolunt fateri, nam vnde liberantur, si nulla seruitute tenentur Haec Augutius Item eodem libro Ostendendum inquit testimonijs dominum Iesum Christum non aliam ob causam in carnem venisse, ac forma serui accepta factum obedientem vsque ad mortem crucis, nisi vt hac dispensatione misericordissmae gratiae omnes, quibus tanquam membris in suo corpore constitutis caput est, ad capessendum regnum coelorum viuificaret, saluos faceret liberaret, redimeret, illumiaret quod prius fuissent in peccato, in morte langoribus captiuitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum, & sic fieret mediator Dei & hominum: hoc enim ostenso consequens erit vt ad istam Christi dispensationem quae per eius humanitatem facta est, pertinere non possint qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Porro qui paruulos debere baptizari concedunt, concedant etiam oportet illos egere beneficijs mediatoris vt illo salui, vt liberati, vt redempti, vt illuminati fiant, vnde nisi a morte, vitijs, reatu, subiectione, tenebris peccatorum, quae quoniam in illa aetate nullam per uitam propriam commuserunt restat originale peccatum. Haec Augustinus Et his dictis probat multis testimoniis scripturae, quod se promiserat ostensurum scilicet quod Christus non ob aliam causam venerit in mortem, nisi vt sua morte viuficaret mortuos in peccato, sanaret languidos, liberaret captiuos, redimeret subpotestate diaboli constitutos.
Item prius in eodem lib. Non est in filijs hominum nec fuit, neque erit paruulus aliquis vel adultus, qui non egeat beneficijs mediatoris, ut illo scilicet saluetur liberetur, redimatur, illuminetur, quae salus, quae liberatio, quae illuminatio non potest intelligi nisi a morte, a viciis, a reatu, a seruitute a tenebris peccatorum Item glosa super tertium c. Gal. dicit. Qui negat suam aut alterius aegritudinem superfluum iudicat saluatorem. Et innumerabilia sanctorum testimonia possent adduci ad propositum principale scilicet quod Christus ideo dictus est vniuersalis hominum redemptor, quia redemit omnes homines a seruitute diaboli, quam de facto contraxerant per actuale vel originale peccatum, nec vnquam aliquis sanctorum introduxit illam ficticiam redemptionem quam arguens adinuenit. vel sequutus est post scotistas. Vnde patet quod ratio Sancti Thomae efficax est ad nostrum propositum ostendendum. Solutio vero dictis sanctorum, immo apostolorom & Christi repugnat.
Ad decimum dicitur, quod anctoritates sanctorum sufficienter probant propositum, nec solutiones, aut expositiones inductae quidquam ualent, sicut sufsicienter ostendit Ioannes de Neapoli. Non quidem prima quia illud quod nunquam est, aut fuit tale in actu & de facto, false dicitur esse tale quamuis de iure seu debito tale esse debuerit aut debeat, sicut & per oppositum false diceretur iudas non prodidisse Christum, quem non debuit podere, sed de sado prodidit. Similiter falsum est Petrum non negasse Christum, quem de facto negauit, sed negare non debuit, alioquin vere etiam dicetur nunquam aliquis homo peccare, quia nunquam debet peccare, & omnis homosemper esset iustus & virtuosus, quia semper talis esse debet Secunda etiam responsio non valet, quia qui omne, dicit nihil excludit, & qui nullum dicit, omnem excipit, sed in praedictis auctoritatibus non dicitur indefinite, sed vniuersaliter, omnem ab Adam naturaliter propagatum, conceptum in culpa, ergo sancti intendunt nullum excipere, immo beatam virginem, & omnem alium includere, praecipue cum ipsa nominaliter etiam exprimatur in multis de praedictis auctoritatibus: philosophi autem & sancti loquentes de aliqua materia in communi tractant communiter istam materiam loquendo indefinite & non vniuersaliter, si ea quae dicunt de illa materia in communi in aliquo singulari exceptionem habeant, alioquin dicta eorum non elssent vniuersaliter uera. Ad auctoritates autem Anselmi & Auguius dictum est supra. Tertia etiam responsio non valet quia maior est unio diuinarum personarum quam virginis matris & Christi, sed illud quod cum dictione exclusiua attribuitur vni personae, vt distinguitur ab alia, repugnat illialteri: esse autem mundum ab omni culpa in multis auctoritatibus praedictis attribuitur soli homini Christo inquantum a matre distinguitur, scilicet inquantum est ab Adam non secundum rationem seminalem, sed supernaturaliter propagatus, ergo per tales propositiones exclusiuas non includitur, sed excluditur mater eius, praecipue cum in multis auctoritatibus persona virginis exprimatur, sicut & in loquutione in qua personam patris aliquid in diuinis attribuitur cum dictione exclusiua non includuntur sed excluduntur personae filii & spiritus sancti si in tali loquutione tales personae exprimerentur. Haec Ioannes de Neapoli, quem in hoc sequitur Guilielmus de gannaco in suo tractatu de vera innocentia matris Dei.
Ad argumentum principale respondit Ioannes de Neapoli dupliciter primo quod non est simile de angelis, quia in eis non potest esse peccatum poriginem contractum, eo quod vnus non originatur ab alio, sed omnes immediate creati sunt a Deo. Vel potest dici & melius quod sicut non refert ad hoc, quod aer possit dici magis lucidus quam aqua, quod quandoque fuerit tenebrosus, sic in proposito cum spiritualis puritas sit per carentiam impuritatis culpae, quam causat lux diuinae gratiae, beata uirgo quae plus habuit diuinae gratiae quam quaecunque alia pura creatura ideo nituit maiori puritate quam quaecunque alia pura creatura, dato quod quandoque fuerit subiecta culpae originali, sicut etiam potest dici aliquid magis album dato quod quandoque fuerit nigrum. Haec Ioannes dc Neapoli. Et eandem solutionem in virtute ponit Albertus in suo mariali, in capitulo vbi probat mariam habuisse puritatem in summo, dicit enim quod ideo dicitur purissima, quia plus habuit de luce gratiae. Et sic patet ad argumentum, quod fundatur in quadam falsa consequentia scilicet hac. Maria fuit purior angelis igitur sicut angeli nunquam fuerunt subiecti peccato, ita nec Beata Virgo, quae consesequentia non valet. Et haec omnia sint dicta cum omnimoda reuerentia Matris Dei sine temeraria assertione. Verum posset aliquis dicere, quod conclusio principalis non sit secundum mentem Beati Thomae, cuius vestigia sequor quia ipse tenet oppositum primo sent. dist. 44. q. prima arti. 3. in solutione tertij, vbi expresse dicit sic. Puritas intenditur per recessum a contrario, & ideo potest aliquid creatum inueniri quo nihil purius esse potest iu rebus creatis, si nulla peccati contagione inquinat um sit, & talis fuit puritas Beatae Virginis, quae a peccato originali & actualiimmunis fuit, fuit tamen sub Deo inquantum erat potentia ad peccandum in ea &c. Dicitur primo, quod ex illis verbis non habetur, quod Beata Virgo in primo instanti suae conceptionis habuerit illam puritatem, aut immunitatem a peecato, sed post conceptionem suam & sanctificationem, & ita bene stat quod fuerit concepta in peccato originali, & tamen quod habuerit praedictam puritatem pro diuersis mensuris. Secundo dicitur, quod dato quod Sanctus Thomas in primo sent. senserit beatam Virginem nunquam subiacuisse peccato, tamen in omnibus suis operibus, quae postea edidit oppositum tenuit & scripsit, quia etiam beatus Auguctnus fecit librum retractationum. Et ideo standum est vltimis determinationibus, & non primis. Et haec de conclusione sufficiant, de qua benedictus Deus & sua beatissima Virgo Mater. Amen