Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Beata Virgo active in Christi conceptione aliquid egerit propter quod mater Dei proprie dici possit

DISTINCTIO. IIII QVAESTIO VNICA Vtrum Beata Virgo actiue in Christi conceptione aliquid egerit. propter quod mater Dei proprie dici possit.

CIRCA quartam distinctionem tertij sententiarum quaeritur. Vtrum Beata Virgo aliquid actiue egerit in conceptione Christi, propter quod veraciter possit dici mater Dei,

& arguitur quod sic. Omnes virtutes animae vegetabilis sunt actiuae sicut dicit Commenta. tor secundo de anima, sed potentia generatiua tam in mare quam in soemina pertinet ad animam vegetabilem, ergo tam in mare quam in soemina operatur ad conceptionem prolis.

In oppositum arguitur quia principium actiuum in generatione dicitur ratio seminalis, sicut dicit Auguuaus decimo super genesim ad litteram, sed corpus Christi ex sola materia corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, non autem secundum aliquam rationem seminalem humanam: ergo Beata Virgo nihil actiue fecit in conceptione corporis Christi.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones In secundo obiectones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Quantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. In ipsa conceptione Christi Beata Virgo nihil actiue operata est, sed solam materiam ministrau it, operata est tamen ante conceptionem aliquid actiue praeparando materiam, vt esset apta conceptui. hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas 3. parte q. 32. arti. 4. vbi sic dicit. Quidam dicunt beatam Virginem aliquid actiue esse operatam in conceptione Christi & naturali virtute & supernaturali:naturali quidem virtute, quia ponunt quod in qualibet materia naturali est aliquod actiuum principium alioquin credunt quod non esset transmutatio naturalis, in quo decipiuntur, quia transmutatio dicitur naturalis propter principium intrinsecum non solum actiuum, sed etiam passiuum, expresse enim dicit Philosophus octauo phy. quod in grauibus & leuibus est principium passiuum motus naturalis & non actiuum, nec est possibile quod materia agat adsui formationem, quia non est actu nec est possibile, quod aliquid moueat seipsum, nisi diuidatur in duas partes quarum vna sit mouens & alia mota, quod in solis animatis contingit, vt probatur in octauo phy. Supernaturali autem virtute, quia dicunt ad matrem requiri quod non solum materiam ministret quae est sanguis menstruus, sed & semenquod commixtum virili semini virtutem actiuam habeat in generatione, & quia in beata virgine nulla fuit facta resolutio seminis propter integerrimam eius virginitatem, dicunt quod spiritus Sanctus supernaturaliter ei tribuit virtutem actiuam in conceptione corporis Christi, quam aliae matres habent per semen resolutum. Sed hoc non potest stare, quia cum quaelibet res sit propter suam operationem, vt dicit secundo de coelo, natura non distingueret ad opus generationis sexum maris & feminae, nisi esset distincta operatio maris ab operatione soeminae, in generatione autem distinguitur operatio agentis, & patientis, vnde relinquitur, quod tota virtus actiua sit ex parte maris, passiua autem ex parte soeminae, propter quod in plantis in quibus vtraque vis commiscetur, non est distinctio maris & foeminae. Quia ergo Beata Virgo non hoc accepit, vt esset pater Christi, sed mater, consequens est quod non accepit potentiam actiuam in conceptione Christi, siue aliquid aliud egerit, ex quo sequitur ipsam patrem fuisse Christi siue nihil egerit, vt quidam dicunt ex quo sequitur huius impotentiam actiuam sibi frustra fuisse collatam. Et ideo dicendum est quod in ipsa conceptione Christi Beata Virgo nihil actiue operata est, sed solam materiam ministrauit, operata tamen est ante conceptionem aliquid actiue praeparando materiam, vt esset apta conceptui. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit tertio sent. dist. 3. q. 2. art. primo vbi reprobatis triburopinionibus sic dicit. Ad esse matrem solum sufficit materiam ministrare, quod non sufficit ad esse patrem, propter quod beata virgo mater dicitur & non pater, & hoc quidem videtur secundum intentionem philosophi, secundum quam perfectissime saluatur virginitas matris, & vera maternitas, vnde est fidei maxime consona. Hanc igitur viam tenendo dicendum videtur, quod in conceptione prolis inuenitur triplex actio. Vna quae est principalis scilicet formatio & organizatio corporis & respectu huius actionis agens est tantum pater, mater vero solum materiam ministrat. Alia autem actio est praecedens istam actionem, & est praeparatio ad ipsam, cum enim generatio naturalis sit ex determinata materia, eo quod vnusquisque actus in propria materia sit, sicut dicit philosophus secundo de anima, oportet quod formatio prolis fiat ex materia conuenienti, & non ex quacunque.

Vnde oportet esse aliquam virtutem agentem, per quam praeparetur materia ad conceptum, sicut enim dicit philosophus secundo phy. ars quae operatur formam princi patur & imperat ei quae praeparat materiam, sicut ars compaginans nauem ei,, quae complanat signa, & ideo virtus quae praeparat materiam ad conceptum est imperfecta respectu eius, quae ex materia praeparata prolem format, haec autem virtus praeparans est matris quae est imperfecta respectu virtutis actiuae quae est in patre vnde philosophus dicit in 15. de animalibus quod mulier est sicut puer, qui nondum potest generare. Tertia actio est concomitans vel sequens principalem actionem, sicut enim locus facit ad bonitatem generationis, ita & dispositio matricis operatur ad bonam dispositionem prolis quasi praebens somentum, & hoc est. quod dicit Auicenna in capitulo de diluuijs. Matrix non facit nisi ad meliorationem concepti, secundum hoc ergo dico, quod in principali formatione vel actione formationis corporis Christi nihil fuit ex parte beatae virginis, quod esset actiuum, sed illud quod beata virgo ministrauit, se habuit materialiter tantum ad hanc actionem, virtus autem diuina fecit totum quod fit in alijs actionibus per virtutem seminis, quod est a patre, & ideo Damasts dicit diuinam virtutem, quasi diuinum semen. In secunda vero & tertia actione beata virgo aliquid actiue operata est, sicut & aliae matres, vnde & vera mater fuit. Haec ille in forma.

Ex quibus potest formari talis ratio Beata Virgo fuit mater Christi & non pater, sed ad matrem non pertinet nisi materiam ministrare, non autem aliquid actiue operari ad formationem & organiaationem prolis, quia hoc est solius patris, ergo Beata Virgo nihil actiue operata est ad illam organizationem: minor probatur per hoc, quod dicit philosophus 15. de animabus, Vir dat formam & principium motus, foemina corpus & materiam, sicut accidit in lacte coagulato quod corpus exit ex lacte, & coagulatio ex coagulo. Et post pauca subdit, Manifestum est quod mas est operans & foemina patiens, sicut erit scamnum ex carpentario & ligno. Secunda conclusio. Beata Virgo veraciter & proprie dicitur & est Mater Dei & hominis, hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte. q. 35. arti. 3. nam probat quod Beata Virgo est Mater Christi vbi sic dicit Beata Virgo est vera & naturalis mater Christi, sicut enim supradictum est, corpus Christi non est de coeloallatum sicut Valentinus haereticus posuit, sed de Virgine matre sumptum & ex purissimis sanguinibus eius formatum & hoc solum requiritur ad rationem matris, vt ex supradictis patet, vnde beata Virgo vere est mater Christi. Haec ille. In quarto vero. ar. sic dicit. Omne nomen signans in concreto aliquam naturam potest supponere pro qualibet hypostasi illius naturae, cum autem vnio incarnationis sit facta in hypostasi, manifestum est quod hoc nomen Deus potest supponere pro hypostasi habente humanam naturam & diuinam, & ideo quicquid conuenit humanae naturae & diuinae, potest attribui illi personae, siue secundum quod pro easupponit nomen signans diuinam naturam, siue secundum quod pro ea supponit nomen signans humanam naturam, concipi autem & nasci personae attribuitur & hypostasi secundum naturam illam, in qua concipitur & nascitur, cum ergo in ipso principio conceptionis fuerit humana natura assumpta a diuina persona, consequens est quod vere possit dici de persona diuina esse conceptum, & natum de virgine Ex hoc autem aliqua mulier dicitur mater alicuius quod eum concepit & genuit, vnde consequens est, quod non potest negari, Beatam Virginem esse matrem Dei, nisi ponendo quod humanitas prius fuisset subiecta conceptioni & natiuitati quam homo ille fuisset filius Dei, sicut Fontinus posuit, vel quod humanitas non fuisset assumpta in vnitate personae vel hypostasis verbi Dei, sicut posuit Nestorius quorum vtrunque est erroneum. Vnde haereticum est negare Beatam Virginem esse matrem Dei. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit 3. sent. dist. praesenti. q. 2. ar. 1. & 2. & intendit talem rationem. Quaecunque foemina concipit & gignit hypostasim & personam diuinam eo modo qui competit foeminae, vere potest dici mater Dei, sed Beata Maria est huiusmo di ergo &c.

Tertia conclusio. Spiritus Sanctus non debet dici pater Christi secundum deitatem, nec secundum humanitatem, hanc conclusionem ponit beatus Thomas 3. parte q. 32. ar. 3. vbi sic ait. Nomina paternitatis & filiationis & maternitatis generationem consequuntur, non tamen quamlibet, sed tantum proprie generationem viuentium & praecipue animalium, non enim dicimus, quod ignis genitus sit filius ignis generantis, nisi forte secundum metaphoram, sed hoc solum dicimus in animalibus quorum generatio est magis perfecta, nec tamen omne quod in animalibus generatur filiationis nomen accipit, sed solum illud, quod generatur in similitudinem generantis, vnde sicut dicit Augustu. Non dicimus quod capillus, qui nascitur ex homine sit filius hominis, nec etiam dicimus quod homo qui nascitur sit filius seminis, quia nec capillus habet similitudinem hominis, nec homo qui nascitur habet similitudinem seminis, sed hominis generantis, & si quidem perfecta sit similitudo, erit perfecta filiatio tam in diuinis quam in humanis si autem sit similitudo imperfecta, est & filiatio imperfecta sicut in homine est quaedam similitudo imperfecta Dei, inquantum creatus est ad imaginem Dei, & inquantum recreatus secundum similitudinem gratiae. Et ideo vtroque modo potest homo dici filius Dei quia scilicet est creatus ad imaginem Dei, & quia est ei per gratiam assimilatus. Est autem considerandum, quod illud quod dicitur de aliquo secundum perfectam rationem, non est dicendum de illo secundum rationem imperfectam, sicut quia sortes dicitur homo naturaliter secundum propriam rationis hominis, nunquam dicitur homo secundum illam significationem, qua pictura hominis dicitur homo, licet forte ipse assimiletur alteri homini. Christus autem est filius Dei secundum perfectam rationem filiationis, vnde quamuis secundum humanam naturam sit creatus & iustificatus, non tamen debet dici filius Dei, neque ratione creationis, neque ra¬c tione iustificationis, sed solum ratione generationisaeterne secundum quod est filius solius patris, & ideo nullo modo debet dici filius Spiritus Sancti, nec etiam totius trinitatis. Haec ille. Eandem conclusionem ponit tertio senten. praesenti dist. q. 1. art. 2. quam probat eisdem rationibus & auctoritate Augunus quam magister recitat in litera. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum contra conclusiones, & quidem contra primam arguit Scotus probando quod mater agat aliquid in formatione prolis primo, quia formam eiusdem speciei sequitur potentia naturalis eiusdem speciei, sed mas & foemina sunt eiusdem speciei, decimo meta. ergo formas eorum sequitur potentia eiusdem rationis: ergo si formam vnius consequitur potentia vegetatiua actiua, similiter & alterius.

Confirmatur. Quia anima vegetatiua illius & istius differrent sicut actiua & passiua & ita essent alterius rationis potentiae omnino. Secundo Pater plus diligit filium suum naturaliter, sicut vnusquisque diligit opus suum quam econuerso octauo Ethicorum & & 9. & per hoc assignatur ratio, quare bene faciens plus diligit beneficiatum quam econtra, sed mater plus diligit filium suum quam pater octauo Ethicorum: ergo videtur quod filius aliquomodo sit eius opus. Tertio Quia filius aliquando plus assimilatur matri quam patri, igitur in matre est aliqua virtus actiua, tenet consequentia quia agens intendit sibi assimilare effectum, ita quod effectus nul li as similatur nisi propter aliquam actionem. Si dicatur, quod semen patris principaliter intendit assimilare prolem patri, sed propter inobedientiam materiae deficit ab eo, quod intendit & facit quod potest. Et ideo cum transmutatio non fiat in quodlibet, sed in oppositum assimilat opposito, & ita matriContra hoc arguitur. Quia tunc calidum impeditum & propter impedimentum non potens sibi assimilare effectum assimilabit eum frigido, quod videbitur impossibile, quia ipsum impeditum tantummodo non assimilabit sibi, sed si assimiletur frigido, hoc erit ab alio agente, non tamen a calido impedito. Sic in proposito ex impedimento resistente virtuti actiuae patris tantum habetur ita negatio, quod proles non assimilatur patri, sed non assimilatur alteri, nisi ex aliqua causa actiua alia, & si illa detur in proposito ex parte matris habetur propositum.

Quarto. Matrem tantum esse quasi vas in quo sicut in loco conueniente generatur peoles, & de aliquo eius vt de materia, non videtur plus dare matri quam terrae in generatione minere, si de aliquo eius generatur minera, & sic ipsa terra continens aliquid illud sicut locus conueniens generationi talis corporis erit mater eius, immo non videtur plus dare quam homini respectu generationis vermis, ex eo quod generatur ex aliquo humore putrefacto, & hoc in loco conueniente generationi suae, & ita nihil deficeret quin esset mater illius vermis, nisi quod vermis non est eiusdem speciei, sed hoc non tollit, si equus dicatur pater mulae, & asina mater.

Quinto specialiter de Beata virgine. Quia dicit Damascenus virtutem tribuens susceptiuam simul, & generatiuam, si autem tantummodo esset principium passiuum non videtur quare Damascenus copularet virtuti susceptiuae virtutem generatiuam. Haec Scotus in forma. Contra secundam conclusionem arguit Durandus probando quod haec propositio non sit propria. Beata Virgo est mater Dei, quia vt dicit ista praedicatio non est omnino propria, Deus est homo igitur ex hoc quod Beata Maria est mater hominis, non sequitur quod sit proprie mater Dei. Assumptum vero probat primo sic. Quia propositio affirmatiua est vera & propria ex identitate praedicati cum subiecto, ergo vbi est maior identitas, ibi est maior veritas & proprietas, sed dicendo Petrus est homo ibi est maior identitas praedicaticum subiecto quam dicendo Deus est homotigitur ibi est maior veritas & proprietas, probatur minor quia dicendo Petrus est homo, ibi est identitas per se praedicati cum subiecto, est enim in primo modo dicendi per se, nec Petrus manens Petrus potest non esse homo, cum autem dicitur, Deus est homo, ibi non est identitas per se praedicati cum subiecto, ista enim, non est in primo modo dicendi per se, Deus est homo, quia Deus manens Deus potest non esse homo: igitur maior est identitas praedicati cum subiecto in illa. Petrus est homo, quam in ista, Deus est homo, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.

Secundo. Quia cum dicitur. Petrus est homo suppositum Petri non constituitur per aliam naturam quam per illam, quae importatur formaliter nomine hominis, sed cum dicitur Deus est homo, suppositum diuinum constituitur per aliam naturam magis quam per illam, quae importatur formaliter nomine hominis: ergo de virtute locutionis maior identitas est inter praedicatum & subiectum, cum dicitur, Petrus est homo, quam cum dicitur, Deus est homo, & per consequens maior proprietas. Tertia. Quia homo de quocunque praedicatur omnino proprie, praedicatur in quid, cum non sit denominatiuum, sed homo non potest proprie praedicari in quid de Deo, ergo ista non est omnino propria, Deus est homo. Minor probatur, quia illud non praedicatur proprie de aliquo in quid, quod non proprie respondetur ad interrogationem factam per quid, sed ad interrogationem factam quid est Deus non proprie respondetur homo, quia quid quaerit de esse, sicut quale de qualitate, & quantum de quantitate, eadem autem essentia non importatur per hoc nomen Deus & homo, licet sit idem suppositum habens in se vtranque essentiam, ergo &c. Quarto. Quia pprietas praedicationis de nominatiue non stat cum omnimoda proprietate praedicationis in quid, nec ergo econuerso, vnde non proprie dicitur, sortes est humanatus, quia proprie dicitur, sortes est homo, sed secundum damast. libus tertio ista est propria, Deus est humanatus: ergo ista non est omnino propria, Deus est homo.

Confirmatur. Quia si Deus assumpsit naturam carnis inanimatae, ista esset magis propria, Deus est incarnatus quam ista, Deus est caro: ergo similiter in proposito haec est magis propria, Deus est humanatus quam ista, Deus est homo. Quinto. Quia si diuersae naturae existentes in eodem supposito non praedicantur omnino proprie de se inuicem nisi vtraque vel saltem altera sumatur denominatiue, vtraque vt dicendo, album est musicum, vel altera, vt sortes est albus, & causa est quia duae naturae in eodem supposito aliquomodo se habent vt partes totius subsistentis, pars autem non praedicatur omnino proprie de toto, vel de alia parte nisi de nominatiue. Cum igitur diuina natura & humana in Christo sint aliquo modo partes vnius suppositi subsistentis in vtraque natura, vnde Damasces dicit personam verbi post incarnationem esse compositam, videtur quod vna non possit omnino proprie praedicari de alia nisi vtraque vel saltem altera sumatur de nominatiue, vt dicendo, Deus est humanatus, vel alia huiusmodi. Dicendo autem, Deus est homo, vel homo est Deus, neutra denom, natiue sumitur, quamuis vtraque concretiue sumatur, non autem est idem concretum & denominatiuum, ergo illa propositio, Deus est homo, non est omnino aeque propria sicut ista sortes est homo, vel deus est humanatus, quamuis sit vera. Quia autem concretum & denominatiuum non sint omnino idem potissime in substantiis declarat dicens. In substantijs inuenitur triplex differentia nominum scilicet abstractum, & concretum, & denominatiuum vt humanitas, homo, humanatus, in accidentibus autem duplex tam tum scilicet abstractum, vt albedo, & concretum seu denominatium quae in vnum coincidunt vt album. Et causa est quia quaedam est concretio naturae ad suppositum proprium vt humanitatis ad hominem alia est concretio accidentis ad subiectum, vt albedinis ad sortem cum igitur natura accidentalis proprium suppositum non constituat, sed in alieno subiectiue existat, ideo in accidentibus non est concrecretio naturae ad suppositum nisi quia concernit ipsum, mediate vel immediate, vt subiectum, & quia concretio accidentis ad subiectum est denominatiua & non essentialis, eo quod accidens comparatur ad subiectum vt forma accidentalis, ideo in omnibus accidentibus omne concretum est denominatiuum. Substantia autem constituit proprium suppositum, nec est pars eius, immo dicit totum, propter quod inuenitur quoddam concretum ex concretione naturae ad suppositum vt homo, quod tamen non est denominatiuum, quia omnis denominatio est a parte formali, vel materiali quantitatiua, vel potentiali nisi sit denominatio ab aliquo extrinseco, & ideo per comparationem ad tale suppositum, cuius totam naturam dicit abstractam non potest inueniri aliquod concretum, quod denominatiue praedicetur de eo, vnde non bene dicitur sortes est humanatus, sed homo, dicitur tamen quod sortes est humansed tunc humanus non sumitur in sensu denominatiuo ab humana natura, sed accipitur pro mansueto. Si vero talis natura inueniatur in supposito iam per aliam naturam constituto, sicut natura humana est in Christo per miraculum respectu talis suppositi inuenitur in tali natura concretundenominatiuum, vnde bene dicitur, Deus est humanatus, quia natura respectu talis suppositi habet rationem partis, & non rationem totius, & ideo vt videtur debet praedicari solum denominatiue de illo, & non essentialiter & in quid, si volumus omnino seuare proprietatem locutionis, vt dicendo, Deus est humanatus, & non Deus est homo, quamuro & illud sit verum, licet forte non vsquequaque ita proprium sicut illa, sortes est homo, nec scriptura, nec doctores sembseruant omnimodam proprietatem in dictis suis. Haec Durandus in forma. Contra eandem Arguit Scotus primo sic quod illa praedicatio non sit per se primo modo. Quia licet praedicatum cum in se sit substantia non accidat subiecto, nec econtra nec ambo alicui tertio, & ideo dicta praedicatio non sit praedicatio per accidens eo modo, quo loquitur metaphysicus, tamen non sequitur, quod sit per se loquendo logice, sicut nec ista, rationale est animal, vbi praedicatum & subiectum eodem modo se habent, immo est per accidens logice loquendo quia praedicatum est extra intellectum subiecti, licet neutrum extremum per accidens insit alteri nec eorum vnio sit accidentalis, sic in proposito. Secundo. Quia ista non est proprie per se, Christus est homo, quia licet praedicatum sit de ratione subiecti tamen subiectum nullum conceptum habet per se vnum, sicut nec subiectum istius homo albus, igitur multo minus haec est per se Deus est homo. Tertio Quia praedicatum dictae propositionis se habet respectu subiecti, vt praedicabile accidentis, & non vt species, quia praedicatum non est de ratione subiecti, & aduenit subiecto existenti in actu completo, ita vt possit ab eo abesse, & quo ad hoc videtur habere similem habitudinem respectu subiecti, quale habet illud praedicatum, quod dicitur accidens.

Quarto arguit quod illa praedicatio non sit solum secundum identitatem suppositi. Quia tunc erit processus in infinitum, nam dicendo, Deus est homo, ibi certe implicatur, quod Deus est suppositum, quod est homo, & ista implicatio praedicat hominem de illo, quod implicatur, & tunc si praedicatum accipiatur formaliter, habetur propositum, si autem tantum pro supposito implicato, est processus in infinitum. Quinto. Quia natura non praedicatur de supposito tantummodo identice, sed formaliter igitur &c.

Contra secundam conclusionem arguit Durandus & vult probare quod Spiritus Sanctus possit dici pater Christi cum duplici determinatione, quarum vna sit a parte subiecti, & alia a parte praedicati, vt dicendo quod Christus inquantum homo est filius Spiritus Sancti per creationem vel adeptionem. Et quod per creationem patet sic. Creatio est pductio alicuius nullo praesupposito, sed Christus secundum quod homo est est praedictus a Spiritu Sancto nullo praesupposito in eo inquantum homo, quamuis praesupposita sit in eo persona subsistens in natura diuina, ergo Christus secundum quod homo potest dici filius Spiritus Sancti per creationem, non autem nisi ex parte subiecti ponatur ista determinatio secundum quod homo, quia Christus non est secundum se totum productus de nihilo, sed solum quo ad humanam naturam. De filio autem peradoptionem patet, quia adoptio facit de eo, qui non est filius per naturam, vel naturalem generationem, filium per gratiam, Christus autem secundum quod homo non est filius Spiritus Sancti per naturam, & habet secundum humanam naturam gratiam a Spiritu Sancto, secundum quanfit adoptio filiorum Dei: ergo Christus secundum quod homo potest dici filius Spiritus Sancti per adoptionem. Sexto Quia auctoritates Sanctorum potissime Augustnus negantes Christum esse filium Spiritus Sancti per creationem vel adoptionem intelligendae sunt, quod tales propositiones non debent concedi nisi cum praedictis determinationibus multa enim verificant de aliquo termino cum determinatione adiuncta, quae negantur de illo absolute, aequiuocationes enim & analogiae terminantur per adiuncta. Sed quia praedicta verba praestabant simplicibus occasionem erroris Arrij & Nestorij, quorum primus scilicet Arrius dicit Christum esse puram creaturam, & ideo noluit Augustinus dicere Christum esse filium Spiritus Sancti per creationem. Alius autem scilicet Nestorius posuit in Christo duas personas, & vnionem ipsarum esse solum per gratiam adoptionis propter quod Augustinus noluit dicere Christum esse filium Spiritus Sancti per adoptionem. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis, & ideo ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod nihil concludit contra conclusionem, quia concesso quod vegetatiua potentia soeminae sit actiua, non tamen sequitur quod sit prolis formatiua, sed quod habeat aliquam primam actionem formatio nis, vel consequentem formationem, & sic in argumento est fallacia consequentis. Vnde hoc argumentum soluit Sanctus Thomas 3. sent. dist. 3. q. 2. art. primo in solutione. 5. vbi sic dicit. Potentia generatiua actiua est, sed haec potentia perfecte est in viro, vnde eius actio se extendit vsque ad formationem generati In foemina autem est imperfecta, vnde non se extendit eius actio, nisi ad operationem materiae. Haec ille.

Simile ponit tertia parte. q. 32. art. 4. in solutione. 2. vbi sic dicit. Potentia generatiua in foemina est imperfecta respectupotentiae generatiuae, quae est in mare, & ideo sicut in artibus ars inferior disponit materiam, ars autem superior inducit formam, vt dicitur secundo physicorum, ita etiam virtus generatiua foeminae praeparat materiam, virtus autem actiua maris format materiam praeparatam. Haec ille.

Ad confirmationem patet per idem, quia non dicimus, quod potem tia generatiua foeminae sit omnino passiua, & nullo modo actiua, sed quod est quid imperfectum in genere potentiae actiuae, sicut & foemina est quid imperfectum in specie. Ad secundum dicitur primo quod filius aliquo modo est opus matris propter actionem praecedentem formationem & per propter actionem consequentem, non tamen conceditur, quod sit eius opus quo ad formationem eius, sed est fallacia consequentis. Secundo. Dicitur quod maior dilectio foeminae ad prolem quam maris ad eandem non arguit tantam nec maiorem actiuitatem foeminae ad prolem, quia aliunde consurgit illa maioritas dilectionis, sicut ostendit Aristes vbi allegatur, quia scilicet matres magis possunt scire qui sunt earum filij quam patres, & quia prius tempore matres ex conuictu concipiunt amoris affectum ad filios quam patres.

Ad tertium dicitur secundum praedicta, quod in matre est aliqua virtus actiua generatiua prolis ex qua prouenit talis assimilatio prolis ad matrem. Quod autem quandoque proles plus assimiletur matri quam patri non larguit illam actiuitatem, quam intendit arguens quia si consequentia illa valeret, vtique concluderet, quod ista persona plus agit ad formationem prolis cui plus assimilatur proles, & sic foemina in tali casu plus ageret quam vir, & sic potius esset pater quam vir quod falsum est. Vnde autem sit, quod proles plus assimiletur foeminae minus agenti quam patri plus agenti, habet aeque reddere rationem arguens sicut & nos. Ideo. dicitur quod hoc non ideo est, quia mater in tali casu se habeat actiue in formatione prolis sicut vult arguens, nec ideo qua se habeat pure passiue, vt imponit nobis, sed ideo quia virtus paterni seminis cum sit debilis, non potest producere materiam, quam ministrat mater ad completam assimilationem patris, sed perducit eam ad illud, ad quod est in potentia magis proxima infra eandem speciem cum patre, scilicet ad assimilationem matris. Nec dicimus, vt fingit responsio, quam arguens recitat, quod forma patris & forma matris siue naturales potentiae, aut alia accidentia consequentia sint contraria, sicut calidum & frigidum, aut illo modo opposita, quo procedit replica contra responsionem ibi datam, sed dicimus, quod materia quam mater ministrat in tali casu, est magis disposita & in potentia magis proxima ad accidentia matris quam patris, & infra eandem speciem cum patre, & ideo virtus paterni seminis cum influentia corporis caelestis assimilat eam plus matri quam patri. Ad hoc etiam potest multum conferre imaginatio foeminae tempore coitus, ex qua potest contingere, quod foetus conceptus non assimiletur patri, nec matri, sed alicui imagini pictae in camera. Vnde in statu innocentiae foeminae genitae fuissent ex tali vehementi imaginatione, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte q. 99. art. 3. ad secundum.

Ad quartum dicitur, quod ratio illa non procedit contra nos, quia plus damus matriquam uasi vel loco, in quo generatur minera, & plus quam animali respectu vermis ex eo geniti, quia nec locus, nec alia quae ibi adducuntur, habent illas duas actiones, quas nos attribuimus matri respectu prolis. Vnde Sanctus Thomas 3. sent. dist. 3. q. 2. ar. primo in solutione 4. sic dicit. Praebere materiam simpliciter ad generationem alicuius non facit matrem, sed praebere talem materiam, sic praeparatam est, id quod facit matrem, in ligno enim non est potentia naturalis, vt ex eo fiat scamnum, cum per agens naturale in actum non compleatur, similiter nec in limo terrae, vt, ex eo fiat homo, vnde quod inducitur non est simile. Haec ille.

Ad quantum respondit in forma beatus Thomas ibidem sic dicens. In conceptione Christi fuit duplex miraculum, vnum quod foemina concepit Deum, aliud quod virgo peperit filium, quantum ergo ad primum Beata Virgo se habebat ad conceptionem secundum potentiam obedientiae tantum, & adhuc multo remotius quam costa viri, vt ex ea mulier formaretur. In talibus enim simul datur actus & potentia ad actum, secundum quem dici possit, quod hoc est possibile. Sed quantum ad secundum habebat virgo potentiam passiuam naturalem tamen, quae per agens naturale in actum reduci posset, vnde quantum ad primum dicit potentiam receptiuam Dei verbi, quantum vero ad secundum dicit simul & generatiuam, vtranque enim potentiam reduxit in actum virtus Spiritus Sancti. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Potentia passiua potest accipi dupli., vel secundum substantiam potentiae, & sic potentia fuerat ante in Beata Virgine, vel secundum quod potentia passiua suae operationi coniungitur, & tale posse non habet patiens, nisi ab agente, sicut dicimus, quod visibile mouendo visum dat sibi posse videre in actu. Et per hunc modum Spiritus Sanctus virgini potentiam generandi dedit. Haec ille.

Item 3. parte q. 32. ar. q4. in solutione primi sic dicit. Illa conceptio habuit tria priuilegia scilicet quod esset sine peccato originali, quod esset non puri hominis, sed Dei & hominis, item quod esset conceptio virginis, & haec tria habuit a Spiritu Sancto, & ideo Damascenus quantum ad primum dicit quod Spiritus Sanctus superuenit virgini purgans ipsam. 1. praeseruans, ne cum peccato originali conciperet, quantum ad secundum dicit & virtutem susceptiuam verbi Dei tribuens, idest vt conciperet verbum Dei, quantum ad tertium dicit simul & generatiuam. vt scilicet manens virgo posset generare, non quidem actiue, sed passiue, sicut aliae matres hoc consequuntur ex semine viri. Haec ille.

Ad argumenta contra secundam conclusionem dicitur, quod ista propositio, Deus est homo, non solum est vera, sed etiam propria. Et de hoc Sanctus Thomas 3. sent. dist. 7. q. 1. ar. primo sic dicit. Haec propositio, Deus est homo, ab omnibus conceditur, sed diuersimode a diuersis, secundum enim tertiam opinionem est praedicatio per inhaerentiam, sicut cum dicitur, homo est albus, quia, ponit, quod humana natura accidentaliter aduenit diuinae, & secundum hoc est valde impropria ex duabus partibus. Primo quia partes humanae naturae vocat hominem scilicet animam & corpus, quod improprie dicitur, non enim pprie dicitur quod partes sint totum, sed quod totum est ex partibus, vnde non potest proprie dici quod anima & corpus sint homo, secundo quia si hoc etiam proprie diceretur, tamen cum haec duo secundum hanc opinionem adueniant filio Dei quasi habitus, non potest proprie homo praedicari de Deo nisi denominatiue, sicut nec vestis de homine, sicut dicitur, homo vestitus, ita etiam haec opinio dicit quod dicitur homo, quia habet hominem & partes humanae naturae, vnde non proprie dicetur homo, sed humanatus, sicut homo vestitus dicitur, non autem vestis dicitur, vnde est contra veritatem sacrae scripturae simboli, quae Deum hominem factum dicit, & propter hoc est haeretica. Secundum vero primam opinionem est praedicatio per identitatem, non per informationem, Deus enim supponit suppositum aeternum quod quidem non informatur per formam significatam per hoc nomen homo, sed informatur per ipsum suppositum humanae naturae, quod est aliud a mioposto diuinae naturae, & quia ista supposita sunt eadem persona, ratione huius identitatis potestfieri praedicatio de inuicem, vt sit sensus, Deus est homo idest ille. scilicet Christus, qui est homo, & est similis modus praedicandi, sicut codicitur, essentia est pater, quia essentia diuina est idem secum dum rem cum supposito, quod informatur paternitate, quamuis ipsa non informetur paternitate. Sed hoc non potest stare quia hoc quod dicit duo supposita esse eandem personam, non potest intelligi nisi duobus modis, primo quod ex duobus suppositis constituatur vna persona, & sic neutrum illorum suppositorum esset, vel diceretur esse illa persona, quia quod constituitur ex aliquibus, non praedicatur de illis, vnde expositiua istius, Deus est homo scilicet ille qui est Deus, est homo, erit falsa quantum ad vtranque partem, quia nec Deus esset illa persona, nec illa persona esset homo, sed hic non est intellectus eius, quia non ponit personam compositam, sed simplicem.

Alio modo potest intelligi, vt suppositum diuinae naturae sit ista persona simplex secundum rem, & illa persona simplex sit illud suppositum humanae naturae, quod ei aduenit post assumptionem, sed hoc est omnino impossibile, cum implicet contradictionem scilicet quod illud quod aduenit sit distinctum in sua singularitate, & sit idem illi existenti, cui aduenit, idem enim est quod est secum dum substantiam vnum, vnum autem est indiuisum, vnde suppositum humanae naturae, quod aduenit diuinae personae esset distinctum a diuina persona inquantum est singulare per se, & esset non distinctum inquantum est idem ei, vnde illa persona inuenietur habere identitatem cum vno suppositorum scilicet, cum supposito diuinae naturae, non autem cum supposito humanae naturae, & propter hoc ex positiua huius locutionis, Deus est homo scilicet ille qui est Deus est homo, est falsa quantum ad alteram partem, quia illa psona non est homo quamuis Deus sit illa persona, vnde non potest eam verificare. Et ideo sola opinio secunda vera est, quia verificat eam, potest enim ponere, quod cum dicitur, Deus est homo, est praedicatio per informationem essentialem, quia ly Deus supponit suppositum personae filij, & hoc idem est suppositum humanae naturae per illam naturam informatum secundum modum intelligendi, inquantum subsistit in ea, vnde sicut haec est vera & propria, Petrus est homo, ita ista, Deus est homo, est tamen differentia in in hoc, quod in ista Petrus est homo, praedicatum inest subiecto ratione suppositi, & ratione formae importatae per subiectum, sed in hac, Deus est, homo praedicatum non inest subiecto ratione formae importatae per subiectum, non enim conuenit ei ratione diuinitatis, sed ratione suppositi, hoc autem sufficit ad hoc quod sit vera, quia propositio non verificatur ratione formae significatae in supposito, sed ratione suppositi. Haec ille.

Item in solutione 5. argumenti sic dicit Cum dicitur Deus est homo ly Deus supponit personam filij, & significat diuinitatem, propositio autem non verificatur ratione significati, sed ratione suppositi, & cum hoc suppositum sit subsistens in natura humana, hoc nomen homo per se praedicatur de ipso, vnde secundum quod est vera, est praedicatio per se, sicut ista. Petrus est homo. Vnde non sequitur, quod possit praedicari de omnibus, quibus inest forma signata per hoc nomen Deus, quia non est per se ex parte suppositi, & hoc est singulare in ista materia, quia nunquam alibi inuenitur quod sit suppositum vnum essentialiter in duabus naturis subsistens, & ideo non potest dici, quod sit per accidens sicut haec, album est homo,illud enim, quod est suppositum hominis per se, non est pssignificationis huius nominis album, album enim solam qualitatem significat, cum nomen significet vnum, ex albedine autem & subiecto non fit vnum simpliciter, vnde hoc nomen album copulat suum subiectum quasi extrinsecum Deus autem importat suppositum diuinae naturae, quod & idem est humanae, non quasi extrinsecum, sed sicut clausum in significatione huius nominis homo, & ideo haec non est per accidens, Deus est homo, sed habet aliquid simile cum illis, quae sunt per accidens inquantum praedicatum non inest subiecto ratione formae importatae per subiectum. Haec ille.

Item in solutione. 6. sic dicit. Haec est praedicatio per essentiam non quod deitas sit humanitas sed quia suppositum diuinae naturae essentialiter est suppositum naturae humanae, & hoc significat locutio. Haec ille. Item 3. parte q. 10 art. primo sic dicit. Supponendum est inquit secundum veritatem fidei catholicae, quod vera natura diuina vnita est cum vera natura humana non solum in persona, sed etiam in supposito vel hypostasi dicimus esse veram hanc propositionem & propriam, Deus est homo, non solum propter veritatem terminorum, quia scicet Christus est verus Deus, est verus homo, sed etiam propter veritatem praedicationis. nomen enim significans naturam communem in concreto potest supponere pro quolibet contentorum in natura conmuni, sicut hoc nomen homo potest supponere pro quolibet homine singulari, & ita hoc nomen Deus ex modo suae significationis potest supponere pro persona filij Dei. Dequolibet autem supposito alicuius naturae potest vere & prprie praedicari nomen significans illam naturam in concreto, sicut de Sorte & Platone vere & proprie praedicatur homo, quia ergo persona filij Dei, pro qua supponit hoc nomen Deus est suppositum naturae humanae, vere & proprie hoc nomen homo praedicatur de hoc nomine Deus secundum quod supponit pro persona filii Dei. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi. Quando inquit diuersae formae non possunt conuenire in vnum suppositum, tunc oportet quod propositio sit in materia remota, cuius subiectum significat vnam illarum formarum, & praedicatum aliam, sed quando duae formae possunt conuenire in vnum suppositum non est materia remota, sed naturalis, vel contingens, sicut cum dico, album est musicum, natura autem diuina & humana quamuis sint maxime distantes tamen conueniunt princarnationis misterium in vno supposito, cui neutra illarum inest per accide s, sed secundum se, & ideo haec propositio Deus est homo, non est in materia remota, nec in materia contingenti, sed in materia naturali, & praedicatur homo de Deo non per accidens, sed per se sicut species de suathypostasi, non quidem ratione formae signatae per hoc nomen Deus, sed ratione suppositi, quod est hypostasis humanae naturae. Haec ille.

Ex quibus apparet quomodo ista propositio, Deus est homo, non solum est vera, immo propria. Tunc ad primum argumentum Durandi in oppositum negatur minor, dicitur enim quood subiectum & praedicatum huius, Deus est homo, tantam identitatem habent in sensu, quo est vera, quantam habent subiectum & praedicatum huius sortes est homo, quia in prima subiectum & praedicatum habent identitatem suppositi, quia subiectum supponit pro supposito diuinae naturae, & praedicatum pro supposito naturae humanae, suppositum autem huius & illius naturae idem est indiuisum tantae indiuisibilitatis, quantae suppositum importatum per subiectum secundae, & est idem supposito importato per praedicatum eius, vnde sicut in secunda subiectum & praedicatum supponunt pro eodemita in prima. Veruntamen subiectum & praedicatum secundae magis significant idem quam in prima, & ideo secunda potest dici magis propria extensiue, quia pluribus modis est propria non autem intensiue.

Nec valet probatio minoris bifurcata. Cum enim dicit quod ista, Deus est homo, non est in primomodo dicendi per se negatur. Sed notandum quod aliqua propositio potest dici in primo modo dicendi per se dupliciter. Primo modo, quia praedicatum est de ratione subiecti, & isto modo haec propositio, Deus est homo, non est in primo modo dicendi per se secundo modo. quia forma signata per praedicatum essentialiter informat suppositum, pro quo supponit subiectum licet non sit de ratione formae signatae per subiectum, nec intrinseca supposito illius formae vel naturae tanquam ipsius constitutiua, aut dans esse tali supposito, sed potius tracta ad esse suppositi, & hoc modo haec est per se in primo modo, Deus est homo. Vlterius cum dicitur, quod Deus manens Deus potest non esse homo &c. dicitur quod ex hoc bene concluditur, quod secunda est magis necessaria quam prima, & quod aliquem modum perseitatis habet, quem non habet prima scilicet quod praedicatum est de ratione subiecti, & quod secunda est pluribus modis propria quam prima, quod superius est concessum.

Ad secundum negatur principalis consequentia, quia talis constitutio non arguit intensiorem identitatem praedicati cum subiecto, vel vt verius loquar, rei pro qua supponit subiectum, cum re pro qua supponit praedicatum, sed solum quod forma signata per praedicatum magis identificatur formae signatae per subiectum, quod conceditur, quia vt saepe dictum est, ista propositio, Deus est homo, non est vera nec propria ratione formarum, quas signant subiectum & praedicatum, sed ratione suppositi vtriusque naturae vel formae.

Ad tertium negatur minor, dicitur enim quod hoc nomen homo praedicatur de hoc nomine Deus in quid, non ratione formae signatae, sed ratione suppositi, & ad probationem minoris dicitur, quod ad praedicationem in quid propiie dictam non requiritur quod eadem essentia importetur per subiectum & praedicatum, sed sufficit quod sit idem suppositum vtriusque naturae, & quod neutra illarum insit ei per accidens, sed per se & essentialiter informet illud. Sic est in proposito in creaturis, tamen vbi nullum suppositum essentialiter informatur duabus naturis, bene requiritur ad praedicationem in quid illud, quod arguens dicit, sed in diuinis secus est. Ad quartum negatur minor proprie loquendo de denominatione, ista enim praedicatio, Deus est humanatus, non est proprie denominatiua, sicut nec ista, persona filij est diuina, qua omnis denominatio sumitur ab aliquo accidente, vel habente modum accidentis.

Item si argumentum valeret, & minor esset vera, non solum probaret quod ista, Deus est homo, esset impropria, immo quod esset falsa, dico ergo quod ista, Deus est humanatus, non est de. ominatiua, cum forma importata per praedicatum essentialiter informet illud, proquo supponit subiectum, habet tamen aliquid simile cum praedicatione denominatiua in hoc quod forma significata per praedicatum non est de ratione formae importatae per subiectum, nec constituit eius suppositum, sed aduenit ei prius constituto. Vlterius dicitur quod praedicatio isto modo denominatiua potest stare cum propria praedicatione in quod & per se, vbi idem suppositum quidificatur duabus naturis, vna per prius & alia per posteius, potissime cum tale suppositum vni earum est omnino idem secundum rem, alteri vero non, sed vnitum illi, & rursus cum tale suppositum nouiter quidificatur tali natura non sibi coaeua.

Item cum dicitur, Deus est humanatus, importatur respectus vnionis unius naturae ad aliam, cum vero dicitur, Deus est homo, importatur indiuisio illarum naturarum in esse substantiali, & informatio suppositi diuini per naturam humanam, & ideo quod adducitur de petro vel sorte qui potest dici homo, & non potest dici humanatus, non est ad propositum, quia sortes non praeextitit suae humanitati, qua quidificatur sicut persona filij Dei. ad confirmationem patet per simile, quia in casu illo quaelibet harum esset vera & propria, Deus est caro propter informationem essentialem, & ista, Deus est incarnatus, propter nouitatem illius in formationis & propter multa alia.

Ad quintum negatur maior si vniuersaliter intelligatur sicut oportet, habet enim instantiam quando diuersae naturae sic in supposito eodem vniuntur, quod quaelibet illarum essentialiter informat illud, & neutrum inest ei per accidens, sed quaelibet per se, nec dant diuersa esse illi supposito sed vna illarum trahitur ad esse alterius, sicut est in proposito. Huius autem simile non reperitur in creaturis, & ideo simile quod adducitur de musica & albedine non valet, & ad probationem maioris per rationem dicitur primo, quod si probatio illa valet non solum concludit, quod haec sit fasa vel impropria, Deus est homo, quia pars non proprie praedicatur de alia parte, immo quod haec sit falsa vel impropria, persona Christi est Deus quia pars non praedicatur de toto, hoc autem est erroneum, ergo probatio nulla est. Secundo dicitur quod non omnis praedicatio qua nomen significans partem dicatur de nomine significante totum vel alia partem est falsa, vel impropria, aut denominatiua, immo potest esse praedicatio essentialis, sicut patet de ista, homo est animatus homo est rationalis, homo est corporeus aut materialis, & de istis animatum est materiale, aut compositum ex elementis, immo communiter differentia essentialis speciei sumitur ab eius parte, & similiter genus. Tertio dicitur quod in illa declaratione quam ponit de differentia interconcretum & denominatiuum contradicit sibi ipsi, quia ex vna parte dicit quod quando diuersae naturae concurrunt in eodem supposito, vtraque se habet sicut pars suppositi& in sequentibus dicit quod natura substantialis nullomodo est pars sui suppositi, dato quod in illo supposito concurrant aliae naturae accidentales. Quarto dicitur quod falsum est quod natura substantialis sit eadem realiter cum suo supposito, immo est quasi pars eius vt alias dicetur Ad primum Scoti patet responsio per solutionem primi, conceditur enim quod ista Deus est homo, non est in primo modo dicendi per se stricte sumendo sicut sumit logicus, quia praedicatum non est de ratione subiecti, habet tamen aliquem modum perseitatis, qui sufficit ad hoc quod sit propria, & nullomodo impropria. Dicitur vlterius, quod ista, Deus est homo, est magis per se quam illa, rationale est animal, quia forma importata per hoc praedicatum animal se habet ad formam importatam per subiectum, sicut materia ad formam, & sicut potentia ad actum, modo praedicatio materiae de forma, & potentiae de suo actu impropria est, & parum habet de perseitate, cum praedicatum debeat esse formalius vel aeque formale subiecto, vel saltem se habere ad illud per modum formae, si tamen concedatur quod neutra sit per se logicaliter stricte, sufficit quod perseitatem metaphysicam habeat, & logicalem non ita stricte dictam. Iterum istud argumentum sicut & praecedentia fundatur in duabus falsis propositionibus vel consequentijs, quarum prima est, quod nulla propositio est propria, nisi sit per se, vel in quid. Secum da est, quod omnis propositio est impropria, quae non habet omnem modum proprietat scilicet

Ad secundum negatur antecedens, & ad probationem dicitur quod hoc nomen Christus habet conceptum per se vnum sufficienti perseitate, quia scilicet vnio naturarum quas importat, non est per accidens, sed per se, quia vna trahitur ad esse alterius, vt alias dicetur, & ideo non est simile de conceptu huius nominis Christus, & de conceptu huius complexi homo albus. Dicitur vlterius quod ad praedicationemper se, non requiritur quod subiectum habeat conceptum per se vnum, nisrloquamur de perseitate logica stricte sumpta. De hoc Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione decima quaestione prima articulo secundo in responsione ad secundam quaestiunculam sic dicit. In propositionibus per se aliter est ex parte subiecti, & aliter ex parte praedicati, quia ex parte subiecti sufficit, quod secundum vnum tantum eorum quae continentur in subiecto praedicatum per se conueniat, ex parte autem praedicati oportet quod quicquid est in praedicato per se conueniat subiecto, vnde haec non est per se homo est animal album, haec autem est per se homo albus est animal. Haec ille.

Ad tertium negatur antecedens si intelligatur quod praedicatum dictae propositionis nullomodo per se conueniat subiecto, sed mere per accidens, & ad probationem antecedentis patet per dicta ad primum, quia haec est quaedam perseitas singularis, cuius exemplum in creaturis non inuenitur. Et licet haec praedicatio conueniat cum praedicatione accidentis logici in illis tribus, quae tangit argumentum, quia scilicet praedicatum non est de ratione subiecti & quia forma significata per praedicatum aduenit rei signatae per subiectum post eius esse completum, & quia praedicatum potest asfirmari & negari successiue de subiecto stante constantia subiecti, tamen in hoc differt, quia praedicatum accidentale logicum signat formam accidentaliter informantem illud, pro quo supponit subiectum, & non concurrentem in idem esse existentiae cum illo, sed dantem quoddam esse accidentale cum vnione accidentali eius ad tale suppositum quae omnia longe sunt a ministerio incarnationis.

Ad quartum dicitur quod argumentum optime concludit, quod illa praedicatio non solum est vera propter identitatem suppositi duarum naturarum, immo propter essentialem informationem suppositi ab vtraque natura, licet aliter & aliter ab hac & ab illa. Ad quintum patet peridem

Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur negando principalem consequentiam ibi factam quae est talis in virtute, Christus secundum quod homo habet esse per creationem a Spiritu Sancto, igitur secundum quod homo est filius per creationem Spiritus Sancti. De hos Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione praesenti quaestione prima articulo secundo in solutione primi sic dicit. Non est dicendum Christum secundum hominem esse filium patris per creationem, neque ratione formationis corporis Christi, nisi quatenus illa formatio terminatur ad vnionem personalem, per quam iste homo est naturalis filius Dei patris. Haec ille.

Ex quibus habetur, quod creatio non dat creaturae quod possit dici filius, vel filia Dei per creationem, quando talis creatio terminatur ad personalem vnionem filiationis naturalis Dei, & natura per creationem producta nullum nouum suppositum constituit, nec nouo supposito aduenit, cui possit competere filiatio talis secundum quod sicut est in proposito.

Ad secundum patet per idem, quia licet filius Dei secundum humanam naturam habeat gratiam gratum facientem, & gratis datam a Spiritu Sancto, tamen quia terminus illius gratificationis est naturalis Dei filiatio, ideo nullo modo debet dici filius Spiritus Sancti, vel totius trinitatis per adoptionem. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestione trigesimasecunda articulo tertio in solutione secundi sic dicit. Homines qui spiritualiter formantur a Spiritu Sancto non possunt dici filij Dei secundum imperfectam filiationem, quae est secundum similitudinem gratiae, quae est a tota Trinitate, sed de Christo est alia ratio. Haec ille.

Item tertio sententiarum distinctione decima quaestione secunda articulo secundo quaestiuncula tertia sic dicit. Christus nullo modo est dicendus filius adoptionis, quia ei competit ex natura sua, secundum quam aeternaliter a patre nascitur, habere ius in haereditate paterna, quia omnia quae habet pater sua sunt, vt dicitur Ioan. decimosexto vnde hoc ius non acquiritur ei per gratiam aduenientem, vt possit dici filius adoptiuus. Haec ille Ex quibus patet, quod consequentia principalis, in qua fundatur argumentum non valet, non enim sequitur iste per gratiam est filius Dei secundum quod homo, ergo est filius Dei adoptiuus secundum quod homo, oportet enim plus addere in antecedente scilicet quod gratia sibi data non faciat eum filium Dei naturalem, gratia autem data Christo fecit eum filium Dei naturalem inquantum est homo, quia vnio humanitatis terminata est ad vnitatem personalem filiationis diuinae. Et quod plus est, Christus non habet aliam filiationem realem praeter illam, vt alias dicetur. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestione vigesimatertia articulo quarto sic dicit. Filiatio proprie competit personae vel hypostasi, non autem naturae, in Christo autem non est alia persona vel hypostasis quam increata, cui competit esse filium per naturam, filiatio autem adoptionis est quaedam participata similitudo filiationis naturalis, non autem dicitur aliquid tale participatione, quod per se dicitur, & ideo Christus qui est filius Dei naturalis nullo modo potest dici filius adoptiuus, secundum autem illos qui ponunt in Christo duas personas, vel duas hypostases, seuduo supposita nihil prohibet rationabiliter Christum hominem dici filium adoptiuum. Haec ille.

Ad Tertium dicitur, quod illa glo. est contra mentem & dicta sanctorum, vnde Ambrosius super illud Roma. primo. Qui praedestinatus est filius Dei in virtute, sic dicit. Volui & reuolui scripturas, Christum nunquam filium adoptiuum inueni. Et hoc argumentum facit Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione decima quaestione secunda articulo secundo quaestiuncula tertia. Ad argumentum principale patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione presenti sufficiant. Benedictus Deus. Amen

PrevBack to TopNext