Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum unio naturae divinae et humanae in Christo sit maxima unio
CIRCA quintam distinctionem tertij sententiarum quaeritur. Vtrum vnio naturae diuinae & humanae in Christo sit maxima vnio creata.
Et arguitur quod non. Quia per vnionem fit aliquid vnum, sed ex vnione animae & corporis in nobis sit aliquid vnum in persona & natura, ex vnione autem diuinae naturae & humanae, in Christo solum fit aliquid vnum in persona & non in natura, ergo maior est vnio animae ad corpus quam diuinae naturae ad humanam: ergo talis vnio non importat maximam vnitatem creatam.
IN oppositum arguitur. Quia dicit Augustinus primo de trinita. quod homo potius est in filio quam filius in patre, filius autem est in patre per vnitatem essentiae, homo autem est in filio per vnionem incarnationis, ergo maior est vnio incarnationis quam vnio vel vnitas diuinae essentiae, quae tamen est maxima vnitatum. Et sic per consequens vnio incarnationis importat maximam vnitatem.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Vnio naturarum in Christo est quid creatum. Hanc ponit Sancts Th.s 3. parte. q. 2. art. 7. vbi sic dicit. Vnio de qua loquimur est relatio quaedam, quae consideratur inter naturam diuinam & humanam secundum quod conueniunt in vna persona filij Dei, omnis autem relatio quae consideratur inter Deum & creaturam, realiter quidem est in creatura, per cuius mutationem talis relatio innascitur, non autem est realiter in Deo, sed tantum secundum rationem, quia non nascitur secundum mutationem Dei. Sic igitur dicendum est, quod haec vnio de qua loquimur, non est in Deo realiter, sed secundum rationem tantum, in humana autem natura, quae creatura quaedam est, est realiter, & ideo oportet dicere, quod sit quiddam creatum. Haec ille
Item tertio. sententiarumpraesenti di. q. 1. art. 1. quaestiuncula prima sic dicit. Vnio relatio quaedam est omnis autem relatio secundum philosophum in 3. metaph. fundatur supra quantitatem, aut supra aliquid, quod reducitur ad genus quantitatis, aut supra actionem & passionem, unum autem reducitur ad genus quantitatis quasi principium quantitatis discietae, & super ipsum fundatur identitas secundum quod est vnum in substantia, & aequalitas secundum quod est vnum in quantitate, & similitudo secundum quod est vnum in qualitate, vnitio autem est quaedam actio vel passio, quia ex multis efficicitur aliquo modo vnum, & hanc actionem sequitur ista relatio quae est vnio. Relationum, autem tam harum quam illarum quaedam innascuntur ex motu vtriusque termini, & tunc oportet quod illae relationes sint realiter in vtroque extremorum, sicut paternitas & huiusmodi. Quaedam autem innascuntur ex motu unius sine mutatione alterius, quod accidit in his quorum vnum dependet ad alterum, sed non econtra, sicut scientia ad scitum. Et in talibus relatio est secundum rem in eo quod dependet ad alterum. In altero vero est secundum rationem tantum. Cum igitur in incarnatione non sit facta aliqua mutatio in natura diuina, sed in humana, quae tracta est ad vnitatem in persona diuina, erit haec relatio secundum rem in natura humana, in diuina autem secundum rationem tantum, secundum quod dicit philosophus in 5. meta. quod aliqua sunt relatiuatnon quia ipsa referantur, sed quia alia referuntur ad ipsa vnde vnio secundum rem creatura quaedam est. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Omnis noua relatio creaturae ad Deum consequens mutationem creaturae est quid creatum vel concreatum, sed unio naturarum in Christo potissime humanitatis ad diuinitatem est huiusmodi igitur &c.
Item di. 2. q. 2. articulo 2. quaestiuncula. 3. sic dicit. Inter humanam naturam & diuinam necesse est cadere vnionem mediam non sicut causam sed sicut effectum coniunctionem naturarum consequentem. Est enim natura relationis vt in alijs rerum generibus causam habeat, quia minimum habet de natura entis, vt dicit commentator vndecimo metaphysicae, vnde quamuis relatio per se non terminet motum, quia in ad aliquid non est motus vt dicitur quinto physicorum, tamen ex hoc quod motus per se terminatur ad aliquod ens, de necessitate consequitur relatio aliqua, sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur ad albedinem, consequitur relatio similitudinis ad omnia alba. Similiter etiam ex hoc, quod motus generationis terminatur ad formam, consequitur haec relatio, secundum quam materia esse sub forma dicitur, ita etiam ex hoc quod motus assumptionis naturae humanae terminatur ad personam, consequitur haec relatio, quae vnio dicitur. Vnde vnio medium est, non sicut assumptionem causans, sed potius sicut eam consequens, sicut etiam aqua est medium in actu ex hoc quod tangentia sunt humecta.
Secunda conclusio. Vnio differt realiter ab assumptione. Hanc ponit Sanctus Thomas distinctio praesenti quaestione prima articulo primo quaestiuncula tertia vbi sic dicit. Prima differentia vnionis & assumptionis est, quod assumptio est actio vel passio, vnio autem est tantum relatio, quamuis etiam vnio sit actio Secunda differentia est, quia assumptio dicitur per comparationem ad terminum a quo separatur vel accipitur id quod vniendum est, sed vnio dicitur per comparationem ad effectum siue terminum coniunctionis, qui est esse vnum. Et inde sumitur tertia differentia quod vniens est vnitum, quia vnitum significatur secundum quod iam factum est vnum, assumptum autem secundum quod est in via ad hoc & ideo assumens non est assumptum. Quarta differentia est, quia assumptio determinat id, ad quod fit coniunctio in hoc, quod dicitur assumptio quasi ad se sumptio, vnio autem non. Et ideo quicunque facit coniunctionem potest dici vnire, non autem potest assumere nisi sibi coniungat, vnde pater vniuit naturam humanam diuinae, non autem assumpsit. Quinta differentia est, quia vnio quantum est de se aequaliter respicit vtrunque extremorum assumptio autem non, immo requirit esse fixum, & stans in vno, ad quod aliud trahatur. Et inde est, quod natura diuina potest dici vnita in persona naturae humanae non autem potest dici assumpta. Haec ille.
Item tertia parte vbi supra articulo octauo sic dicit. Vnio importat relationem diuinae naturae & humanae secundum quod conueniunt in vna persona, omnis autem relatio, quae incipit esse ex tempore, ex aliqua mutatione causatur mutato autem consistit in actione & passione. Sic igitur dicendum, quod prima & principalis differentia inter vnionem & assumptionem est, quod vnio importat ipsam relationem, assumptio autem actionem, secundum quod aliquis dicitur assumens, vel passionem secundum quam aliquid dicitur assumptum. Ex hac autem differentia accipitur secundo alia differentia. Nam assumptio dicitur sicut in fieri vnio autem sicut in facto esse. Et ideo vniens dicitur esse vnitum assumens autem non dicitur esse assumptum. Natura enim humana significatur vt in termino assumptionis ad hypostasim diuinam per hoc quod dicitur homo. Vnde vere dicimus, quod filius Dei, qui est vniens sibi naturam humanam est homo, sed natura humana in se considerata in abstracto significatur vt assumpta, non autem dicimus quod filius Dei sit natura humana. Ex eodem etiam sequitur tertia differentia, quia relatio praecipue aequiparatiae non magis se habet ad vnum extremum quam ad aliud actio autem & passio diuersimode se habent ad agens & ad patiens, & ad diuersos terminos, & ideo assumptio determinat terminum a quo & ad quem. Dicitur enim assumptio quasi ab alio ad se sumptio, vnio autem nihil horum determinat, vnde indifferenter dicitur, quod humana natura est vnita diuinae, & econuerso. Non autem dicitur diuina natura assumpta ab humana, sed econtra, quia humana natura adiuncta est ad personalitatem diuinam, vt scilicet persona diuina in humana natura subsistat. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Quaecunque sic se habent quod vnum significatur & est aliud, sicut actio vel passio, & relatio consequens ad actionem vel passionem realiter distinguuntur, sed vnio & assumptio sunt huiusmodi: ergo Tertia conclusio. Vnio naturarum in Christo est maxima inter creatas vniones. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte vbi supra articulo nono vbi sic dicit. Vnio importat coniunctionem aliquorum in aliquo vno. Potest ergo vnio incarnationis dupliciter accipi. vno modo ex parte eorum quae coniunguntur, & alio modo ex parte eius in quo coniunguntur, & ex hac parte huiusmodi vnio habet praeeminentiam inter alias vniones. Nam vnitas diuinae personae, in qua vniuntur duae naturae est maxima, non autem habet praeeminentiam ex parte eorum, quae coniunguntur. Haec ille.
Item praesenti d. idem dicit & plus. Ait enim sic. Vnio ista potest dupliciter considerari, vel quantum ad id, in quo fit vnio vel quantum ad ipsa quae vniuntur. Si primo modo cum vnio fiat in persona diuina quae est maxime vnum & simplicissimum, sic est maxima vnio post vnionem essentiae in tribus personis, quamuis enim persona sit ita simplex, & vnum sicut essentia tamen quaelibet trium personarum est idem re cum ipsa essentia in qua vniuntur, non autem vtraque natura in Christo est idem re cum ipsa persona, in qua fit vnio, quia natura humana non est idem re cum persona diuina, quamuis altera natura, scilicet diuina sit omnino idem re cum ipsa, & ita unio personarum in essentia est maior quam unio naturarum in una persona. Si secundo modo sic non est maxima unio, sed prima consideratio unionis est secundum se, quia secundum id quod unum est, haec autem est consideratio unionis non secundum quod unio est. Et ideo dicendum, quod est maxima simpliciter, quamuis non sit maxima secundum quid. Haec ille.
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aureolus probando quod unio humanae naturae ad uerbum non fit relatio, sed uera unitas, & actualis continuatio & indiuisio. Primo. Nam Augustinus in Epistola ad Volusianum circa medium dicit. Quia in illa persona mixtura Dei & hominis auditur cum recedit a consuetudine corporum, quo solent duo liquores ita misceri, ut neuter seruet integritatem suam quanquam & in ipsis corporibus aeri lux incorporata misceatur, cum enim uerbum Dei permixtum est animae habenti corpus animam simul accepit & corpus: & subdit quod uerbi & animae credibilior debuit esse permixtio quam animae & corporis. Quomodo enim non fateremur duo incorporea quam unum corporeum, alterumque incorporeum facilius potuisse misceri, si tamen non indigne ad ista mixtionis uel mixturae nomen admittitur propter consuetudinem corporalium rerum longe aliter sehabentium aliterque notarum. Haec Augustinus. Ex quibus patet quod natura humana unita est uerbo per quandam mixturam & permixtionem, salua tamen integritate utriusque naturae, quae non saluatur in liquoribus, & caeteris rebus corporalibus quae miscetur, sed constat quod permixtio importat continuationem & indiuisionem eorum quae miscentur, ut inter illa sit uera unitas & non discretorum aceruus, ergo natura humana unita est per indistinctionem & continuationem cum proprietate uerbi ipsam terminante, & dante sibi subsistere secundum tertium modum per se existendi, & non per hoc quod uerbum terminet relationem aliquam in natura extrinsece, immo magis intrinsece ipsam naturam terminat.
Secundo. Nam in fine libri de perseuerantia dicit Augustinus quod fides credit assumptionem illam ineffabilem fecisse unius personae in Deo & homine unitatem. Constat autem quod non est uera unitas, quae fit per solam terminationem cuiusdam exterioris relationis, alioquin uniuersum esset uere unum ratione ordinis, & Deus faceret uere unum cum uniuerso, cuius terminat relationem & ordinem per modum finis, & uniuersaliter omnis aceruus esset vere vnum, cum ibi sit vnitas relatiua igitur &c. Tertio. Nam Dionysius dicit secundo capitulo de di. no. quod compositio Iesu secundum vnitatem effabilis est omni verbo, & ignota omni menti, qualiter quidem ipsum Dei verbum substantiam factum esse accepimus. Per hoc innuens quod ipsum verbum per huiusmodi vnionem factum est verus homo substantialiter & vera substantia. Conm stat autem quod nulla relatio fundata in subiecto dat termino quod ipsum vere & substantialiter sit substantia. Relatio namque dat esse relatiuum, sed esse substantiam, ve esse substantialiter nullo modo dare potest, immo vnio humanitatis cum verbo non est relatio in humanitate extrinsece existens, sed potius eiusdem humanitatis intrinseca determinatio.
Quarto Nam Damascenus libro tertio dicit. Quia non secundum habitudinalem vnionem & nudam inhabitationem vnita est caro Dei verbo, sed vere ex summa & mera existentia magis in ipso existit, & hypostaticam ad ipsum habuit identitatem. Haec autem tria scilicet, quod caro ex summa & mera existentia vnita est, & quod caro existit in ipso, & quod hypostaticam ad ipsum habet identitatem, manifeste ostendunt, quod mens eius fuit hanc vnionem esse secundum veram & indiuisam existentiam, & secundum continuationem naturae interminatae ad proprietatem hypostaticam terminantem, & non secundum aliquam relationem aut habitudinem.
Quinto. Nam Boetius dicit in de duabus naturis, & vnapersona Christi, quod Dei & hominis facta est coniunctio non ita quasi cum duo corpora apponuntur, vel alterum ex alterius qualitate proueniat, si enim cum humanitatideitas coniuncta est, nihil ex vtrisque confectum est, ac per hoc nihil est Christus, nihil igitur vnum secundum Nestorium Christus est, ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est vnum, nihil omnino esse potest, ens enim atque vnum conuertuntur, & quodcunque est, vnum est. Haec Boetius Vnde si notetur, quod ait humanitatem vniri verbo, non sicut cum duo corpora sibi alterius qualitate proueniant, manifeste apparet, quod illa vnio non est per relationem, sed potius per intimam coniunctionem, & realem continuationem, & indiuisionem naturae humanae cum verbo, nam relatiua vnio est inter corpora. Quod vero subditur secundum Nestorium nihil vnum: confectum est ex diuinitate & humanitate, & illud reprobatur tanquam erroneum quia si hic Christus non esset aliquid vnum euidenter ostem dit quod humanitas & verbum habent intimam vnitatem ac per hoc indiuisionem & continuationem entitatiuam, alias non esset vnum nisi per modum acerui. Sexto. Dicit idem patere ex illis quae fide tenemus.
Constat inquit quod per istam vnionem persona verbi facta est aliquid quod ante non erat quia homo, & non aliter se habens solum, sed vere aliquid. Imo diffinit Ecclesia reprobando illam tertiam opinionem, quae recitatur sexta distinctione tertij sententiarum quae ponebat personam verbi non fuisse vere factam aliquid sed aliqualiter se habens. Contra hoc diffinit Ecclesia extra de haereticis, cum Christus, vbi dicit. Mandamus quatenus sub anathemate interdicas, ne quis audeat dicere Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia sicut Christus est verus Deus ita est verus homo ex humana carne subsistens Sed constat quod si proprietas verbi non aliter se habet ad humanitatem, nisi quia terminat relationem humanitatis ad ipsum verbum per istam vnionem magis dicetur ad aliquid quam aliquid, & erit homo relatiue non autem sicut est Deus. In nullo enim genere relatiuorum terminus vnius dicitur alter, sed potius ad alterum relatiuum, vnde verbum erit relatiuum secundum dici, & appellabitur relatiue & non vere & substantialiter, ergo vnio quidditatiua naturae humanae ad verbum aliud importat quam relationem ad ipsum verbum, & verbum supponere naturam aliud importat quam relationem terminare.
Septimo. Quia secundum magistrum sententiarum libro primo distinctio. vigesimasecunda Deus dicitur incarnatus & humanatus ex tempore, nec omnia ista dicuntur relatiue de Deo, quod verum non esset, si incarnari esset terminare relationem existentem in natura humana, immo diceretur relatiue incarnatus, sicut creator. Octauo Quia natura humana, sicut tenet fides, est vnita substantialiter & non accidentaliter, sicut dat sibi esse quid, sic ad interrogationem factam per quid respondetur, quod perso. na verbi est homo. Vnitas autem quidditatiua non est peaccidens medium, cuiusmodi esset talis relatio extrinsecus adueniens, si poneretur.
Nono probat in speciali, quod dicta vnio non est relatio consequens coniunctionem naturae humanae ad verbum, sicut dicit probatio conclusionis. Quia idem non sequitur seipsum, sed vnio quidditatiua ad verbum est ipsamet coniunctio, & vniri est coniungi, non igitur potest esse coniunctionem consequens.
Et iterum non est verum, quod materiam esse sub forma sit relatio media, alioquin cum materia sit sub ista relatione, sequitur quod esset alia relatio, & proceditur in infinitum sed sicut vnam partem continui esse cum alia non est relatio, alioquin sicut partes sunt infinitae in potentia essent infinitae relationes, sed vnam partem esse cum alia est ipsas esse mutuo continuatas & vnitas & indiuisas, sic materiam esse sub forma vel formam in materia non est esse aliquam relationem mediam, sed ipsas esse vnum per veram indiui uisionem & continuationem entitatiuam, & ideo illa tertia entitas continua est realitas distincta. Haec Aureolus in forma.
Contra eandem conclusionem arguit Durandus probamdo quod persona non sit terminus assumptionis, sed potius respectus vnionis, cuius oppositum dicit probatio conclusionis, & arguit sic. Terminus non praecedit actionem, quam terminat, alioquin frustra esset actio cum ordinetur ad acquisitionem termini, si terminus sine actione haberetur, & hoc expressit Aristoteles primo de generatione vbidicit, quod habitibus praesentibus in materia cessat motus Ex quo patet, quod omnis actio & motus est quid praeuium habitui, sed tam natura diuina quam persona praeextiterunt assumptioni, ergo non sunt termini assumptionis. Et si dicatur, quod locus est terminus motus localis, & tamen praeexistit motui.
Dicendum est, quod locus non est terminus motus localis, sed esse mobilis in loco, ad quem mouetur, seu vbi, & istud esse non praecedit motum, sed acquiritur per ipsum. Et ex eadem radice patet, quod vnio naturae assumptae cum natura & persona assumente est proprie terminus assumptionis. Quia illud est proprie terminus assumptionis, quod acquiritur per actionem assumptionis, sed per actionem al sumptionis quantum est de natura talis actionis nihil acquiritur nisi vnio naturae assumptae cum natura, & persona assumente, vt iam natura humana in se non subsistat, sed existat in persona assumente, quare &c.
Secundo arguit. Quia cum dicitur, quod ad relationem non est actio vel motus, vt dicitur quinto physicorum, talis autem vnio non est nisi quaedam relatio. Hoc non valet, quia duplex est respectus, vnus qui est sola denominatio sumpta a pluribus, & hoc sufficit ad praedicamentum relationis, vt similitudo, aequalitas, & huiusmodi, & talis respectus non est aliqua res praeter suum fundamentum, nec ad ipsum potest esse motus, vel actio, & de tali respectu vel relatione loquitur Aristoteles quinto physicorum. Alius autem respectus est, qui non est sola denominatio sumpta ex pluribus, sed est realis modus essendi, vel per se consequens ad fundamentum, vt inhaerere consequitur per se ad naturam accidentis, vel per accidens & extrinsecum adueniens sicut ubi, uel esse in tali loco, & tangere & tangi, & tales respectus non semper sunt de genere relationis, & ad eos potest esse, & est verus motus, sicut motus localis est ad ubi tanquam ad terminum intrinsecum, qui locato acquiritur, & est in eo. Est enim circunscriptio corporis a loco, locus autem non est terminus motus localis nisi extrinsecus. Similiter corpora distantia per motum localem alterius uel amborum fiunt propinqua & se tangentia, & ad hoc terminatur motus, quamuis tangere & tangi non sint nisi realis modi essendi, & quidam respectus extrinsecus ad uenientes, nec pertinent ad praedicamentum relationis. Eodem modo cum esse unitum sit quidam modus realis essendi, ad ipsum potest terminari actio vel motus, sed ad vnionem, de qua nunc loquimur, quae est naturae assumptae cum natura & persona diuina, non potest terminari actio naturalis, sed solum diuina quae potest naturae humanae dare nonum modum essendi, sicut dat accidenti in sacramento altaris sic, igitur natura assumpta, & natura & persona assumens sunt quaedam extrema vnionis, sed non sunt propriae assumptionis terminus, sed solum ipsa vnio Haec Durandus.
Contra secundam conclusionem etiam militant argumenta. Aureoli, ideo. contra illam non adduco argumenta nouaContra tertiam conclusionem arguit idem Aureolus dicens quod via nostra non potest saluare, quod illa vnio sic maxima inter vniones post illam, qua tres personae in vna essentia vniuntur. Quod tamen Bernardus ad Eugenium asserit. Nullus enim dicere potest, quin vnita per indiuisionem & continuationem maiori vnitate iungantur quam quae copulantur per relationem, vbi non est aliud copulare ex parte vnius extremi nisi relationem terminare, sed qui ponit quod illa vnio est per diuisionem humanitatis cum proprietate verbi quasi cuiusdam terminabilis cum suo termino intrinseco, consequenter potest ponere istam vnionem esse maiorem.
Arguit etiam contra eandem Durandus, quod ista vnio non debeat dici simpliciter maxima inter vniones creatas quod probat sic. Per vnionem aliqua dicuntur vnum, ratio autem vnius est ratio indiuisi, igitur illa vnio est maxima, cuius extrema magis & intimius faciunt vnum, sed extrema multarum aliarum vnionum, puta materiae & formae magis & intimius efficiunt vnum quam extrema incarnationis, constituunt enim vnum per essentiam. Vnum etiam non potest separari ab alio saltem materia a forma, salua consistentia & natura sua, quod est signum magnae intimita tis. Inter extrema autem incarnationis non est talis vnitas nec talis, nec talis intimitas, quia nec constituunt vnam naturam, nec vnum. est inseparabile ab altero, ergo vnio formae cum materia est maior quantum ad rationem vnionis. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum restat obiectionibus supradictis respondere. Ideo ad primum Aureoli contra primam conclusionem, & ad omnia sequentia dicitur quod si quid probant hoc solum concludunt efficaciter, quod inter humanitatem assumptam & proprietatem seunaturam verbi est quidem aliqua vnitas & indiuisio, &si permittitur modus suus loquendi, entitatiua continuatio, sed quod inter talia non sit aliqua vnio relatiua, nihil probant, neque probare possunt quia vnio de necessitate est relatio inter extrema vnita, vel illam exigit, quia vnitum dicitur ad aliud, & non ad se. Qualis autem sit indiuisio, quae potest concedi inter naturam assumptam & assumens dicitur, quod non est indiuisio alicuius tertiae entitatis ex duabus resultantis, sicut false imaginatur arguens, sed est indiuisio esse actualis existentiae duas naturas copulantis vel actuantis remanente distinctione illarum secundum suas essentias inter se, sicut alias dictum fuit de indiuisione materiae & formae in composito secundo sententiarum distinctione decima licet non sit per omnia conueniens similitudo. Est etiam indiuisio suppositi in duabus naturis subsistentis. Vnde Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione prima quaestione prima articulo primo ad propositum sic dicit. Vnio aliquorum duorum vel trium potest esse tripliciter. Vno modo secundum quod aliqua non vnium tur adinuicem nisi per coniunctionem eorum in aliquo vno quaedam vero econuerso vniuntur per coniunctionem eorum adinuicem in aliquo vno, quod ex eorum coniunctione constituitur, quaedam vero per coniunctionem eorum adinuicem, sed non in aliquo vno, quia ex eorum coniunctione nihil resultat: primum horum conuenit quatuor modis, quia vel illud unum in quo coniunguntur est idem numero, sicut duo brachia in pectore vel duo rami, qui se non tangunt nisi in vno trunco, vel vnum secundum speciem, sicut sortes & Plato in homine, vel vnum genere, sicut homo & asinus in animali, vel vnum analogia seu proportione, sicut substantia & qualitas in ente, quia sicut se habet substantia ad esse sibidebitum, ita & qualitas ad esse sui generis sibi conueniens, quae vero coniunguntur adinuicem & in aliquo vno ex eorum coniunctione constituto sunt sicut materia & forma, quia forma coniungitur materiae vt perfectio eius, & ambo coniunguntur in natura communi. Et simile est de partibus quantitatiuis continuatis adinuicem ita quod ex eis prouenit aliquod totum, in quo duae partes conueniant. Ea vero quae vniuntur adinuicem, & non in aliquo vno sunt sicut accidens & subiectum, ex quibus non efficitur vnum per se, cuius subiectum, & accidens partes dici possint, vt probatur in octauo metaphysicae. Et quia vti dicit Hylarius. Comparatio terrenorum ad Deum nulla est, nec exemplum sufficiens rebus diuinis ratio humana praestabit.
Sciendum est, quod nullus istorum modorum competit ex toto ineffabili vnioni, qua Deus homini vnitus est, sed tamen aliqui istorum modorum quantum ad aliud repraesentant illum modum vnionis. Sciendum est ergo, quod medius modus, quo aliqua coniunguntur adinuicem, vt ex eis aliquod tertium resultet, omnino non potest Deo conuenire. Quia duo quae coniunguntur secundum hunc modum se habent ad tertium, vt partes ad totum. Ratio autem partis sicut & ratio imperfecti penitus a Deo remouetur. Primus vero modus & tertius quantum ad aliquid potest conuenire. In incarnatione enim ex parte assumentis duo possunt considerari, scilicet ipsa persona, & natura. Si autem consideremus personam assumentem, sic coniungitur naturae humanae assumptae tertio modo coniunctionis, quia persona diuina fit persona naturae humanae, & ex his duobus non resultat aliquod tertium, sicut nec in sorte ex persona eius & natura non fit aliquid tertium, sed persona eius in natura humana subsistit. Si autem consideremus naturam assumentis, sic coniunctio eius ad naturam humanam est secundum primum modum, inquam tum duae naturae in vna persona conueniunt, quae in naturalibus proprietatibus nihilominus distinctae sunt, & ideo incarnatio insertioni comparatur, sicut enim in insertione in eodem trunco, in quo erat vnus ramus per naturam fit alius ramus per insertionem, ita in eadem persona in qua naturaliter erat diuina natura, est per vnionem humana natura. In vno autem genere vel specie Deum & creaturam conuenire impossibile est, sed per analogiam est possibile. Sed hoc ex tunc fuit ex quo creaturae esse ceperunt & ideo de hoc non est ad praesens quaestio. Haec ille.
Ex quo patet, qualis indiuisio concedenda est inter naturam assumptam, & naturam, vel personam assumentem, scilicet indiuisio suppositi. De indiuisione vero esse actualis existentiae latius tractabitur in sequenti distinctione. His praemissis dicitur ad primam formam, quod peccat per fallaciam consequentis, quia arguit a superiori ad inferius affirmatiue siue distributiue, vt dicendo sic, asinus est animal, igitur asinus est homo, sic in proposito cum sic arguit. Vnio incarnationis assimilatur mixturae, igitur assimilatur in hoc, quod est miscibilia concurrere in talem indiuisionem, qualem fingit arguens. Sufficit enim ad saluandum dictum Augustini, quod sit ibi indiuisio supradicta. Vlterius dictum Augustini est contra arguentem. Quia vbicunque in miscibilibus saluatur integritas naturae, non est omnimoda indiuisio entitatiua, immo perfecta distinctio naturarum. Rursum concesso quod inter naturam assumptam, & verbum assumens esset talis indiuisio qualem introducit arguens, ex hoc non concluditur nisi quod vnitas est indiuisio & non relatio, sed nullo modo probat quin cum tali vnitate negatiua stet vnio relatiua, & ideo argumentum nihil concludit contra nos.
Ad secundum dicitur, quod vnitas personae in duabus naturis non fit per solam terminationem relationis, sicut nobis imponit arguens, sed bene conceditur quod vnio dicit talem relationem fundatam in vna natura, & terminatam ad aliam. Vnitas enim personae dicit indiuisionem personae subsistentis in duabus naturis & indiuisionem actualis existentiae in vtraque. Et ideo apparet quod illa, quae ibiadducuntur de vnitate totius vniuersi, non habent aliquam apparentiam, quia non omnes partes vniueru habent praedictam indiuisionem. Vnde arguens male capit verba, & sentum Sancti Thomae, quia Sanctus Thomas non ponit solam vnitatem relatiuam, sed solam vnionem relatiuam. Immo expresse ponit, quod vnio quae est relatio consequitur vnitatem aliquam inter extrema, vt superius dictum est in probatione primae conclusionis.
Ad tertium patet per idem quia nos non dicimus, quod sola relatio det personae diuinae quod sit vere & substantialiter homo, sed ipsa humanitas vnita personae, & tracta ad esse diuinae personae. Et de hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestione secunda articulo sexto in solutione secundi. sic dicit. Illud quod aduenit post esse completum accidentaliter aduenit nisi trahatur in communionem illius esse completi, sicut in resurrectione corpus adueniet animae praeexistenti, non tamen accidentaliter, quia ad idem esse assumetur, vt scilicet corpus habeat esse vitale per animam. Non autem sic est de albedine, quia aliud est esse albi, & aliud est esse hominis, cui aduenit albedo. Verbum autem Dei ab aeterno esse completum habuit secundum hypostasim siue personam, ex tempore autem aduenit ei natura humana non quasi assumpta ad vnum esse, prout est esse naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae, sed ad vnum esse, prout est hypostasis, vel personae, & ideo humana natura non vnitur accidentaliter filio Dei. Haec ille.
Quod autem dicit arguens de illa intrinseca terminatione naturae humanae per proprietatem verbi non videtur sane intelligibile. Quia proprietas personalis verbi non potest terminare naturam humanam formaliter & intrinsece illo modo, quo punctus lineam, vel linea superficiem, vel superficies corpus, nec illo modo, quo forma terminat materiam. Tum quia proprietas illa non potest esse forma reicorporeae. Tum quia natura humana assumpta non indiget tali terminatione, cum ipsa in se sit terminata per suam formam, scilicet animam rationalem. Nec illo modo, quo differentia terminat genus, vt clarum est. Nec illo modo, quo actus terminat potentiam passiuam substantialem, quia humanitas non est in potentia ad talem actum, nisi forte ad esse, quia si esset in potentia ad aliquam naturam vel actum substantialem cum quo constitueret aliquid vnum, esset processus in infinitum, & infinita inconuenientia sequerentur. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestione secunda articulo primo, sic dicit. Tripliciter aliquid vnum ex duobus vel pluribus constituitur, vno modo ex duobus perfectis integris remanentibus, quod quidem fieri non potest nisi in his quorum forma est compositio, vel ordo, vel figura, sicut ex multis lapidibus absque aliquo ordine adunatis &c. vt supra fuit allegatum prima distinctione huius tertij articulo tertio in solutione primi argumenti contra quartam conclusionem, ex quibus patet quod il. a intrinseca terminatio non est sane intelligibilis.
Ad quartum dicitur, quod ex verbis Damasceni bene sequitur, quod natura assumpta communicat cum existentia personae diuinae, vt prius dictum est, non autem sequitur, quod inter verbum diuinum & naturam assumptam nulla sit relatio aut habitudo. Et multo minus sequitur quod proprietas verbi terminet intrinsece naturam assumptam, quia de hoc verba Damasceni nullam faciunt mentionem. Sed arguens videtur male capere verba Damasceni, nam per habitualem vnionem non intelligit Damascenus vnionem relatiuam, nec per habitum intelligit relationem sed potius vestimentum. Vnde per illa verba intendit remouere vnionem Nestorij & eius sequatium, quorum quidam posuerunt verbum Dei esse vnitum naturae assumptae, sicut habitui vel indumento. Et de hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestione secunda articulo sexto sic dicit. Circa misterium vnionis duarum naturarum in Christo duplex haeresis insurrexit. Vna quidem confundentium naturas, sicut Euthicetis & Dioscori, qui posuerunt, quod ex duabus naturis est constituta vna natura, ita quod confitentur Christum esse ex duabus naturis, quasi ante vnionem distinctis, non autem in duabus naturis, quasi post vnionem naturarum distinctione cessante: alia vero fuit haeresis Nestorij & Theodori separantium personas, posuerunt enim aliam esse personam filii Dei, & filii hominis, quas dicebant sibiinuicem esse vnitas, primo quidem secundum inhabitationem inquantum, scilicet verbum Dei habitauit in illo homine sicut in templo.
Secundo secundum vnitatem affectus inquantum scilicet voluntas illius hominis est semper conformis voluntati Dei. Tertio modo propter operationem prout scilicet dicebant illum hominem esse verbi Dei instrumentum. Quarto secundum dignitatem honoris, prout omnis honor, qui exhibetur filio Dei, exhibetur filio hominis propter coniunctionem ad filium Dei. Quinto secundum aequiuocationem, idest secundum communicationem nominum prout scilicet dicimus illum hominem esse Deum & filium Dei. Manifestum est autem omnes istos modos accidentalem vnionem importare. Quidam autem posteriores magistri putantes se has haereses declinare, in eas per ignorantiam inciderunt. Quidam enim eorum concesserunt vnam esse Christi personam, sed posuerunt duas hypostases siue duo supposita, dicentes hominem quendam compositum ex anima & corpore a principio suae conceptionis esse assumptum a filio Dei. Et haec est prima opinio, quam ponit magister sexta distinctione tertii sententiarum. Alij vero volentes seruare vnitatem personae, posuerunt Christi animam non esse corpori vnitam, sed haec duo separata ab inuicem esse vnita accidentaliter verbo, vt sic non cresceret numerus personarum. Et haec est tertia opinio, quam magister ibidem ponit, vtraque autem praedictarum opinionum incidit in haeresim Nestorij. Prima quidem, quia idem est ponere duas hypostases, vel duo supposita in Christo, quod est ponere duas personas, vt supra dictum est. Et si fiat vis in nomine personae considerandum est, quod etiam Nestorius vtebatur vnitate personae propter vnitatem dignitatis, & honoris.
Vnde etiam synodus diffinit anathema eum, qui dicit vnam personam secundum dignitatem, & honorem, & adorationem, sicut Theodorus, & Nestorius insanientes conscripserunt. Alia vero opinio incidit in errorem Nestorii quantum ad hoc, quod posuit vnionem accidentalem. Non enim differt dicere quod verbum Dei est vnitum homini Christo secundum inhabitationem sicut in templosuo, sicut dicebat Nestorius, & dicere quod vnitum fuit verbum homini secundum induitionem, sicut uestimento sicut dicit tertia opinio, quae etiam dicit aliquid peius quam Nestorius scilicet quod anima & corpus non sunt vnita. Fides autem catholica medium tenens inter praedictas positiones neque dicit vnionem factam Dei & hominis secundum essentiam vel naturam, neque etiam secundum accidens, sed medio modo secundum subsistentiam seu hy postasim.
Vnde in sexta synodo legitur. Cum multis modis vnitas intelligatur, qui iniquitatem Appollinaris & Euthicetis sequitur, interemptionem eorum quae conuenerunt tollentes, idest interimentes vtranque naturam, vnionem secundum consusionem dicunt. Theodori autem & Nestorii sequaces, diuisione gaudentes, affectualem vnitatem introducunt. Sancta vero Dei mater Ecclesia vtriusque insidiae impietatem reiiciens, vnionem Dei verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Sic igitur patet, quod secunda trium opinionum, quas magister ponit, quae asserit vnam hypostasim Dei & hominis, non est dicenda opinio, sed sententia catholicae fidei. Similiter etiam prima opinio, quae ponit duas hypostases, & tertia quae ponit vnionem accidentalem non sunt dicendae opiniones, sed haereses in concilijs ab Ecclesia damnate. Haec ille.
Ex quibus sequitur primo, quod Damascs per vnionem habitudinalem intelligit vnionem, quam posuit Nestorius & est tertia opinio posita sexta distinctione tertij sententiarum. Et illam intendit Damastces negare, non autem vnionem habitudinalem idest relatiuam.
Secundo sequitur. quod illa indiuisio, quam ponit arguens est propinqua errori Euthicetis, quia sicut ille posuit naturam humanam & diuinam esse omnino indistinctas in Christo post incarnationem, ita arguens ponere videtur, quod proprietas verbi & humanitas assumpta, sunt penitus indiuisae & indistinctae.
Ad quintum dicitur, quod Boetius per illa verba non intendit ponere indiuisionem, vel contradictionem, quam arguens introducit, sed intendit quod vnio naturarum in Christo non est per solum contactum, sicut aceruus lapidum, vel granorum, nec per solam inhabitationem, aut vestitionem eo modo, quo posuerunt Nestoriani, sed per vnitatem suppositi & personae, & per indiuisionem esse & subsistentiae. Et hoc intelligit cum dicit, quod ex coniunctione humanitatis ad diuinitatem aliquod vnum confectum est. Cum autem dicit arguens quod nisi inter naturas esset indiuisio, quam ipse ponit, non esset vnum nisi per modum acerui &c. falsum est, & est fallacia consequentis, quia plures sunt alii modi vnitatum verarum, & indiuisionum praeter illam, quam ipse ponit sicut patet, quia etiam materia & forma in composito non habent illam indiuisionem, & tamen constituunt vere vnum. Sufficit enim quod habeant indiuisionem quo ad esse, licet sint distinctae quo ad suas essentias.
Vlterius dicitur, quod arguens frustra laborat, quia nos non poni mus solam vnionem, quae est relatio, immo vnitatem, quae est indiuisio suppositi & esse. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. quaestione secunda articulo primo in solutione secunda sic dicit. Ex anima & corpore constituitur in vnoquoque nostrum duplex vnitas naturae & personae. Naturae quidem sicut anima vnitur corpori formaliter perficiens ipsum, vt ex duobus fiat vna natura, sicut ex actu & potentia, vel materia & forma & quantum ad hoc non attenditur similitudo Athanasij dicentis, Sicut anima rationalis & caro &c. quia natura diuina non potest esse forma corporis. Vnitas vero personae constituitur ex eis inquantum est aliquis vnus subsistens in carne & anima, & quantum ad hoc attenditur similitudo. Vnus enim Christus subsistit in diuina natura & humana. Haec ille.
Ad sextum dicitur, quod Christus est aliquid non solum secundum quod Deus, immo secundum quod homo, sed hoc non id est quia inter proprietatem verbi & naturam huma nam sit illa indiuisio quam arguens ponit, nec solum quia inter ea est relatio, sed quia humanitas essentialiter informat verbum eo modo, quo natura dicitur in formare suum suppositum vt humanitas sortis: assumpsit enim formam serui, & est indiuisa ab illo secundum esse, & quia inter illa est relatio non qualiscunque, sed relatio vnionis personalis. Vnde omnia ista argumenta supponunt, quod nos negamus omnem indiuisionem naturarum in Christo, & ponamus solam vnionem relatiuam quod falsum est.
Ad septimum dicitur quod hoc nomen incarnatus non dicitur esse relatiuum, quia hoc nomen ad aliud non refertur, quamuis implicita relationem contineat secundum quod vnionem in suo intellectu includit. Et haec sunt verba Sancti Thomae primo sententiarum distinctione vigesima secunda in expositione litterae. Veruntamen illud argumentum in nullo est contra conclusionem, quia nos non loquimur de his nominibus humanatus incarnatus, sed de vnione quae expresse dicit relationem.
Ad octauum dicitur, quod nihil concludit contra nos quia non ponimus solam relationem mediam inter naturas in Christo, immo alia, vt praedictum estsaepe.
Ad nonum dicitur primo, quod coniunctio quae est actio vel passio non est eadem realiter cum vnione relatiua, Vtrum autem ibi sit alia coniunctio, quae non sit actio vel passio non est cura, potest enim dici, quod est vel fuit quaedam coniunctio, quae est actio, & quaedam quae est relatio, & quaedam quae est indiuisio secundum esse, sed hoc concesso nihil contra nos.
Secundo dicitur quod materiam esse sub forma dicit relationem subiecti ad formam, nec oportet quod si materia sit sub illa relatione quod inter materiam, & illam relationem sit alia relatio, quia relatio non est fundamentum, nec terminus relationis realis, & sic non oportet timere procelsum in infinitum. Tertio dicitur, quod inter partes continui est indiuisio setundum esse, nec oportet quod per hoc, quod vna dicitur esse cum alia, importetur relatio realis inter eas actualis quia nulla illarum est in actu sed in potentia, nec habent quidditates diuersarum rationum, secus est de materia & forma. Quarto dicitur, quod materia & forma non sunt vnum, sed constituit vnum nec sunt indiuisae aut indistinctae entitatiue, sed secundum esse, vt in secundo sententia. latius dictum fuit.
Ad primum Durandi contra eandem conclusionem dicitur negando maiorem, quia eius falsitas manifeste patet tam in actionibus philosophicis quam supernaturalibus. Constat nanque, quod in naturali distinctione & augmento hominis terminus actionis vel mutationis est anima rationalis, quae acquiritur in materia spoliata forma alimenti, & tamen anima rationalis praecessit illam mutationem. Vlterius patet, quod formalis terminus resurrectionis Lazari fuit eius anima rationalis, & tamen anima praecessit illam resurrectionem, & simile eritin communi resurrectione omnium per quam acquiretur forma antiqua. Dictum autem Philosophi non iuuat, quia non dicit quod motus cesset praesente forma, quam vocat habitum, sed dicit quod habitu praesente in materia. Nihil ergo prohibet terminum formalem motus praecedere motum vel actionem, quam terminat, sed extra materiam, cui acquiritur de nouo, & ub alio modo essendi ipsius, vel sui subiecti: nam anima separata habet talem modum essendi, quod ipsa in suo esse subsistit, & non communicat illud esse corpori, sed facta resurrectione ipsa, non solum subsistet in suo esse immo communicabit illud corpori. Sic in proposito, persona diuina ante incarnationem subsistebat id suo esse personali, sed nulli creaturae communicabat illud, post incarnationem vero secus est, vt prius dicebatur. Et cum vlterius dicit arguens, quod illud solum est teminus assumptionis, quod acquiritur per assumptionem &c. Negatur minor, quia per assumptionem non solum acquiritur illa relatio, immo natura assumpta trahitur ad esse personale verbi, & similiter natura assumpta quodammodo acquirit personam diuinam inquantum existit in illa, & pesse eius de nono.
Ad secundum dicitur primo, quod distinctio, quae ibi praemittitur falsa est quantum ad hoc quod dicit, quod relatio quae est denominatio sumpta ex pluribus vt similitudo aequalitas, & huiusmodi, non sit aliud a suo fundamento, & de hoc visum fuit primo sententiarum distinctione trigesima. Immo hoc dictum videtur contradictionem implicare, quia quod sumitur a pluribus nullum illorum s. gillatim, nec insimul omnia esse potest quia nihil sumitur a seipso. Et vlterius, quia denominatio distinguitur a denominatis.
Secundo dicitur, quod licet aliquis respectus possunt esse termini motus realis potissime respectus de genere, vbi, non tamen nisi praeacquisito aliquo absoluto puta loco. quia nouitas respectus cuiuscunque consequitur & praeexigit nouitatem in aliquo absoluto, vel eius acquisitionem aut deperditionem.
Tertio, dicitur quod quicquid sit de respectibus pertinentibus ad vltima sex praedicamenta, tamen de respectu pertinente ad praedicamentum relationis vel ad aliquid responsio arguentis nobiscum concordat, quod ille non potest esse per se & primus terminus actionis aut motus: constat autem quod respectus vnionis ad vnibile vel vniti ad vnitum non potest reduci ad aliquid sex vltimorum praedicamentorum, quia nec ad praedicamentum actionis, aut passionis, & dato quod ad illa pertineret, tamen probatio Aristoteles quinto physi. euidenter procedit contra hoc. Nec potest dici quod pertineat ad praedicamentum quando, aut vbi, aut situs, aut habitus, sicut patet inspicienti quidditatesdictorum generum: ergo oportet quod reducatur ad praedicamentum ad aliquid. Quarto dicitur, quod arguens inepte probat vnionem vel respectum vnionis esse realem modum essendi, quia dicit, quod esse vnitum est quidam modus realis essendi &c. Tum quia esse vnitum non est vnio vere & proprie loquendo sed est quid consequens ad vnionem vel concomitans. Tum quia esse vnitum praesupponit esse in se vel in alio absolute, modus enim essendi praesupponit esse, & esse potius est modo essendi pure respectiuo, vnde ponere talem modum essendi pure respectiuum esse primum terminum actionis ex cellentissimae cuiusmodi est assumptio naturae humanae incoueniens videtur, & contra hanc fantasiam currunt omnia argumenta Aureoli praelibata.
Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod procedit contra Durandum non autem contra nos, nam vt saepe dictum fuit, non solum ponimus vnionem, quae est relatio, immo vnitatem. quae est indiuisio, licet non ad mentem arguentis, sed alio modo. Et ideo possumus saluare quod vnio naturarum in Christo est maxima vnio creata.
Ad secundum respondet Sanus Thomas tertia parte q. 2. ar. 6. in solutione. 3. dicens. Vnitas diuinae personae est maior vnitas quam vnitas naturae & personae in nobis, & ideo vnio incarnationis est maior quam vnio animae & corporis in nobis. Haec ille. Item in solutione primi sicficit Vnitas personae diuinae est maior quam vnitas numeralis, quae est principium numeri. Nam vnitas diuinae personae est vnitas increata p se subssteds non rccepta in aliquo per participationem. Est etiam in se completa habens in se quicquid pertinet ad rationem vnitatis, & ideo non competit sibi ratio partis sicut vnitati, quae est pars numeri & quae participatur in rebus numeratis. Et ideo quantum ad hoc vnio incarnationis praeeminet vnitatidumerali ratione scilicet vnitatis personae, non autem ratione humanae naturae, quae non est ipsa vnitas diuinae pe¬ sonae, sed est ei vnita. Haec ille. Ex quibus apparet responsio ad argum. quia maior est falsa, non enim ideo dicitur aliqua vnio, quia maior quia eius extrema magis faciunt vnum loquendo de maioritate simpliciter. sed ideo quia coniunguntur in maxime vno, nec similiter dicitur maxima vnio simpliciter, quia eius extrema sunt magis inseparabilia, licet ex hoc possit dici maxima secundum quid. Et ex his patet ad responsio ad argumentum factum in oppositum quaestionis. De qua benedictus Deus, Amen.