Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum divina essentia possit uniri naturae creatae ut forma
TERVM circa quintam distinctionem quaeritur. Vtrum diuina essentia, vel personalis proprietas possit vniri alicui naturae creatae per modum formae.
Et arguitur quod sic. Quia aeque vnitissimum est rei corporeae suum esse, sicut sua forma, sed Deus est esse naturae corporeae, quo formaliter est, sicut patet per Dionysium 4. c. caelestis Hierarchiae, vbi dicit, quod esse omnium est, quae super esse est diuinitas: ergo diuina essentia potest esse forma naturae creatae corporeae.
I oppositum arguitur sic. Quia Dionyds quarto capitulo de diuinis nominibus dicit, neque tactus est eius scilicet Dei, neque alia quaedam ad partes commiscendi communio.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nec diuina essentia, nec proprietas personalis diuina potest vniri alicui creaturae corporeae per modum formae, prord prie loquendo de forma. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte quaestio tertia articulo. octauo. Impossibile inquit est Deum aliquo modo in compositionem alicuius venire, neque sicut principium formale, neque sicut principium materiale. Primo quidem. Quia supra diximus Deum esse primam causam efficientem, causa autem efficiens cum forma rei factae non incidit in idem numero, sed solum in idem specie, honio enim generat hominem, materia vero cum causa efficiente non incidit in idem numero, neque in idem specie, quia hoc est in potentia, illud vero in actu. Secundo. Quia cum Deus sit causa efficiens prima, eius est primo & per se agere. Quod autem venit in compositionem alicuius non est primo & per se agens, sed magis compositum. Non enim manus agit, sed homo per manum, & ignis calefacit per calorem, vnde Deus non potest esse pars alicuius compositi. Tertio. Quia nulla pars compositi potest esse simpliciter prima in entibus, neque etiam materia, & forma quae sunt primae partes compositorum. Nam materia est in potentia, potentia autem est posterior actu simpliciter, forma autent, quae est pars compositi, est forma participata, sicut autem participans est posterius eo quod est per essentiam, ita & ipsum participatum, sicut ignis in ignitis est posterior, eo, qui est per essentiam, ostensum est autem, quod Deus est primum ens simpliciter. Haec ille.
Eandem conclusionem probat primo contra Gentiles capitulo vigesimooctauo vbi sic dicit. Ostenso quod Deus non sit esse omnium, similiter ostendi potest, quod Deus non sit alicuius rei forma. Nam diuinum esse non potest esse alicuius quidditas, quae non sit ipsum esse, vt ostensum est. Quod autem est ipsum esse diuinum non est aliud quam Deus. Impossibile est igitur Deum esse alicuius alterius formam. Amplius. Forma corporis non est ipsum esse, sed essendi principium, Deus autem est ipsum esse, non ergo Deus est forma corporis.
Item Ex vnione formae & materiae resultat aliquid compositum, quod est totum respectu materiae & formae, partes autem sunt in potentia respectu totius, in Deo autem nulla est potentialitas, impossibile est igitur Deum esse formam vnitam alicui rei.
Ad huc. Quod per se habet esse nobilius est eo, quod habet esse in alio. Omnis autem forma alicuius corporis habet esse in alio. Cum igitur Deus sit ens nobilis simum quasi prima essendi causa, non potest esse alicuius forma. Haec ille.
Secunda conclusio. Nec deitas, nec proprietas personalis verbi Dei est vnita humanitati Christi, nec eius carni vt forma. Hanc ponit Beatus Thomas quarto contra Gentiles capitulo trigessimosecundo. Manifestum est (inquinex praemissis, quod Deus forma corporis esse non potest. Cum igitur verbum Dei sit Deus vt supra ostensum est, impossibile est, quod verbum Dei sit forma corporis, vt sic carni pro anima esse possit. Nec solum Deus non potest esse forma corporis, sed nec etiam aliquis supernorum spirituum super coelestium. Haec ille. Item capitulo trigesimo quinto ait. Si vt Euthicus posuit humana natura & diuina fuerunt duae ante vnionem, sed ex eis in vnione conssata est vna natura, oportet hoc esse aliquo modorum, secundum quos ex multis natum est fieni vnum. Fit autem vnum ex eis multis vno quidem modo secundum ordinem tantum sicut ex multis domibus sit ciuitas, & ex multis militibus fit exercitus. Alio modo ordine & compositione, sicut ex partibus domus coniunctis & per tecti colligationem sit domus, sed hi duo modi non competunt ad constitutionem vnius naturae ex pluribus. Ea igitur quorum forma est ordo vel compositio non sunt res naturales, vt sic eorum vnitas possit dici vnitas naturae. Tertiomodo fit vnum ex pluribus per commixtionem, sicut ex quatuor elementis fit corpus mixtum, & hoc etiam nullo modo competit ad propositum.
Primo quidem. Quia mixtio non est nisi eorum, quae communicant in materia, & quae nata sunt agere & patiadinuicem, quod quidem in his esse non potest, quia Deus est omnino immaterialis & impassibilis. Secundo. Quia ex his quorum vnum multum excedit aliud, mixtio fieri non potest. Si quis enim guttam vini mittat in mille amphoris aquae, non erit mixtio, sed corruptio vini, propter quod etiam nec ligna igni immissa dicimus misceri igni, sed ab igne consumi propter excellentem ignis virtutem, virtus autem Dei in infinitum humanam naturam excedit, cum virtus Dei sit infinita. Nullo modo igitur. potest fieri mixtio vtriusque naturae. Tertio. Quia dato quod fieret mixtio, neutra natura remaneret salua, miscibilia enim in mixto non saluantur. Si igitur sit facta vera mixtio vtriusque naturae, diuinae scilicet & humanae, tunc neutra natura remaneret, sed tertium aliquid, & sic Christus neque esset Deus, neque esset homo. Non igitur sic potest intelligi quod Euthices dicit ante vnionem fuisse duas naturas, post vnionem vero vnam in domino Iesu Christo, quasi ex duabus naturis sit constituta vna natura. Relinquitur igitur quod hoc intelligatur, quod altera tantum earum remanserit post vnionem, aut igitur fuit in Christo sola natura duina, & illud quod videbatur in eo humanum, fuit fantasticum, vt dicit Manichaeus aut diuina natura conuersa est in humanam, vt A pollinaris dixit, contra quos supra disputauimus. Relinquitur igitur hoc esse impossibile ante vnionem fuisse duas naturas in Christo post vnionem vero vnam. Amplius. Nunquam inuenitur ex duabus naturis manentibus fieri vnam coquod quaelibet natura est quoddam totum, ea vero ex quibus aliquid constituitur, cadunt in rationem partis, vnde cum ex anima & corpore fiat vnum, neque corpus, neque anima potest dici natura, sicut nunc loquimur de natura, quia neutrum habet speciem completam, sed vtrunque est pars vnius naturae. Cum igitur natura humana sit quaedam natura completa, & similiter natura diuina, impossibile est quod concurrant in vnam naturam, nisi vel vtraque vel altera corrumpatur, quod esse non potest, cum ex supra dictis pateat vnum Christum verum Deum, & verum hominem esse. Impossibile est igitur in Christo tantum esse vnam naturam.
Item ex duobus manentibus vna natura constituitur vel sicut ex partibus corporalibus, sicut ex membris constituitur animal, quod hic dici non potest, cum diuina natura non sit aliquid corporeum, vel sicut ex materia & forma constituitur aliquid vnum, sicut ex anima & corpore constituitur animal, quod etiam non potest dici in proposito, ostensum est enim in primo libro, quod Deus neque forma, neque materia alicuius esse potest. Si igitur Christus est verus Deus & verus homo, vt ostensum est, impossibile est quod in eo sit tantum vna natura. Adhuc. Subtractio vel additio alicuius essentialis principij variat speciem rei, & per consequens mutat naturam, quae nihil aliud est quam essentia, quam significat diffinitio, & propter hoc videmus, quod d fferentia specifica addita & subtracta diffinitioni facit differre secundum speciem, sicut animal rationale, & ratione carensspecie differunt, sicut in numeris vnitas addita vel subtracta facit alicui speciem numeri, forma autem est essentiale principium. Omnis igitur additio formae facit aliam speciem & aliam naturam, sic nunc loquimur de natura. Si igitur diuinitas verbi addatur humanae naturae sicut forma, faciet aliam naturam, & sic Christus non erit humanae naturae, sed cuiusdam alterius, sicut corpus animatum est alterius naturae quam illud, quod est corpus tantum, Adhuc. Ea quae non conueniunt in natura, non sunt similia secundum speciem, vt homo & aequus, si autem natura Christi sit composita ex natura humana & diuina, manifestum est, quod non erit natura Christi in alijs hominibus, ergo non erit similis nobis secundum speciem. Quod est contra Apostolum dicentem Hebraeorum secundo, quod debuit per omnia fratribus similari.
Praeterea. Ex forma & materia semper constituitur vna species, quae est praedicabilis de pluribus actu vel potentia quantum est de ratione speciei. Si igitur humanae naturae diuina natura quasi forma adueniat, oportebit quod ex coniunctione vtriusque quaedam communis species resultet, quae sit a multis participabilis, quod patet esse falsum, non enim est nisi vnus Iesus Christus Deus & homo. Haec ille.
Tertia conclusio. Non impossibile est essentiam diuinam vniri alicui creaturae spirituali & intellectuali aliquomodo per modum formae intelligibilis & in esse intelligibili, non in esse naturali. Hanc ponit Sanctus Thomas tertio contra Gentiles capitulo quinquagesimoprimo, vbi sic dicit. Considerandum(inquit) est quod substantia quae est per seipsam subsistens vel est forma tantum, vel compositum ex materia & forma. Illud igitur quod est ex materia & forma compositum, non potest esse alteri forma, quia forma in eo iam est contracta ad illam materiam, vt alterius rei formae esse non possit. Illud autem, quod sic est subsistens, vt solum sit forma, potest alteri esse forma, dummodo esse suum sit tale, quod ab aliquo alio possit participari, vt patet de anima humana. Si vero esse suum sit tale, quod ab altero participari non possit, nullius rei forma esse potest. Sic enim per suum esse determinaretur in seipso, sicut quae sunt naturalia per materiam. Hoc autem sicut in esse naturali vel substantiali innenitur, sic & in esse intelligibili considerandum est. Cum enim intellectus perfectio sit verum, illud intelligibile erit vt forma tantum in genere intelligibilium, quod est ipsaverita 5. Hoc autem soli Deo conuenit. Nam cum ierim sequatur ad esse, illud tantum est sua veritas, quod est suum esse. Hoc autem soli Deo proprium est. Alia igitur intelligibilia subsistentia non sunt pura forma in genere intelligibilium, sed vt formam in subiecto aliquo habentia. Est enim vnumquodque eorum verum non veritas, sicut etiam est ens, non autem ipsum esse. Manifestum est igitur quod essentia diuina potest comparari ad intellectum creatum vt species intelligibilis, quod non conuenit de essentia alterius substantiae separatae. Nec tamen potest esse forma alterius secundum esse naturale. Sequeretur enim quod simul cum alio iuncta constituerent vnam naturam, quod esse non potest, cum essentia diuina perfecta sit in sui natura. Species autem intelligibilis vnita intellectui non constituit aliquam naturam, sed perficit ipsum ad intelligendum, quod perfectioni diuinae essentiae non repugnat. Haec ille. Vbi concludit quod impossibile est videri diuinam essentiam ab intellectu creato nisi ipsa diuina essentia sit forma intellectus qua intelligit. Quomodo autem intelligat diuinam essentiam esse formam intellectus creati ostendit quarto sentent. distinct. quadragesimanona quaestione secum da, articulo primo. Ad videndum (inquit) diuinam essentiam accipiendus est modus, quem aliqui philosophi posuerunt, scilicet Alexander, & Auerrois tertio de anima. Cum enim in qualibet cognitione sit necessaria aliqua forma, per quam res cognoscatur aut videatur, forma ista, qua intellectus perficitur ad videndas substantias separatas, non est quidditas, quam intellectus abstrahit a rebus compositis, vt ponit Alfarabius, nec aliqua impressio relicta in intellectu nostro a substantia separata, vt dicit Auicenna, sed est ipsa substantia separata, quae coniungitur intellectui nostro vt forma, vt ipsa sit quod intelligitur, & qua intelligitur. Et quicquid sit de alijs substantiis separatis, tamen istum modum oporteret nos accipere in visione Dei per essentiam, vt quia quacunque alia forma formaretur intellectus noster non posset per eam duci in diuinam essentiam. Quod quidem non debet intelligi, quasidiuina essentia sit vera forma intellectus nostri, vel quod ex ea & intellectu nostro fiat vnum simpliciter, sicut in rebus naturalibus ex forma & materia naturali, sed quia proportio essentiae diuinae ad intellectum nostrum est sicut proportio formae ad materiam. Quandocunque enim aliqua duo, quorum vnum est perfectius altero recipiuntur in eodem receptibili, proportio vnius duorum ad alterum est sicut proportio formae ad materiam, scilicet magis perfecti ad minus perfectum, sicut lux & color recipiuntur in eodem diaphano, quorum lux se habet ad colorem vt forma ad materiam, & ita cum in anima recipiatur vis intellectiua, & ipsa diuina essentia inhabitans, licet non per eundem modum essentia diuina se habebit ad intellectum sicut forma ad materiam.
Et quod hoc sufficiat ad hoc quod intellectus per essentiam diuinam possit videre ipsam essentiam diuinam, hoc modo potest ostendi. Sicut enim ex forma naturali, qua aliquid habet esse, & materia efficitur vnum ens simpliciter, ita ex forma, qua intellectus intelligit, & ipso intellectu sit vnun in intelligendo, in rebus autem naturalibus res per se subsistens non potest esse forma alicuius materiae, si illa res habet materiam partem sui, quia non potest esse vt materia sit forma alicuius. Sed si illa res per se subsistens sit forma tantum, nihil prohibet illam effici formam alicuius materiae, & fieri quo est ipsius compositi, sicut patet de anima. In intellectu autem oportet accipere ipsum intellectum in potentia quasi materiam, & speciem intelligibilem quasi formam, & intellectus actu intelligens erit quasi compositum ex vtroque, vnde si sit aliqua res per se subsistens, quae non habeat aliquid in se, praeter id quod est intelligibile in ipsa, talis res per se poterit esse forma qua intellectus intelligat, res autem quaelibet est intelligibilis secundum id, quod habet de actu, non secundum illud quod habet de potentia vt patet. 9. metaphysicae. Et huius signum est quod oportet formam intelligibilem abstrahere a materia & a conditionibus materiae. Et ideo cum diuina essentia sit actus purus, poterit esse forma qua intellectus intelligit, & haec erit visio beatificans. Et ideo magister dicit prima dist. secundi, quod vnio animae ad corpus est quoddam exemplum illius beatae vnionis, qua spiritus vnietur Deo. Haec ille.
Eandem sententiam ponit in de veritate. q. 8. arti. primo & quasi eadem verba. Dicit enim multis circa hoc praemissis. Illud quo intellectus creatus Deum per essentiam videt, est diuina essentia, non autem oportet quod diuina essentia fiat forma ipsius intellectus. sed quod se habeat ad ipsum vt forma, vt sicut ex forma, quae est pars rei, & ex materia efficitur vnum ens in actu, ita licet dissimili modo ex essentia diuina & intellectu creato fiat vnum in intelligendo, dum intellectus intelligit, & essentia diuina per se ipsam intelligitur. Haec ille.
Ibidem etiam dat simile exemplum de luce & colore & diaphano, & adducit exemplum magistri sententiarum prima distinctione secundi supra recitatum. Ex quo patet quod Sanctus Thomas non vult quod essentia diuina possit esse proprie, & in esse naturali, aut reali forma intellectus creati, sed quod se habeat vel potest se habere ad ipsum quasi forma, prout illud dicitur se habere respectu alterius vt forma, quod est actualius & formalius eo, & recipitur cum alio in eodem receptiuo & ambo concurrunt ad eundem effectum, sic ut lux dicitur esse forma colorum intentionalium, quae sunt in medio, quia ambo sunt in diaphano, & lux est actualior specie coloris, & ambo concurrunt ad potentiam visiuam. Vnde ex praedictis potest formari talis ratio. Quandocunque duo principia vnius operationis vel concurrentia sicut vnum perfectum principium operationis habentia se vt formalius & actualius & minus actuale & formale recipiuntur in eodem susceptiuo, vnum eorum se habet ad aliud quasi forma ad materiam, vel actus ad potentiam, sed diuina essentia & intellectus creatus illo modo se habent respectu visionis beatificae: igitur vnum potest dici forma respectu alterius. Et in hoc primus arti. terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones potissime contra primam & secundam Nam Ioannes de Ripa in suis determinationibus & in suis scriptis nititur probare, quod diuina essentia potest esse realiter forma creaturae intrinseca cuius oppositum dicunt tres conclusiones praemissae. Primo igitur arguitur sic. Quicquid perfectionis est in creatura & entitati perfectionalicorrespondet, attribuendum est Deo simpliciter, licet sub modo perfecto & non limitato, sed in qualibet forma creata est perfectionis influere influxo intrinseco, hoc enim prouenit ex comunicatione suae entitatis, ergo hoc potest attribui diuinae essentiae sub modo simpliciter perfecto & illimitato.
Confirmatur. Nam vbi iste modus arguendi deficeret excluderetur omnis modus probandi quancunque causalitatem in Deo. Omnis enim modus causalitatis in creaturis est quodammodo imperfectus, eo quod sit limitatus & annexus dependentiae, & cuidam deficientiae a perfecta & totali causalitate. Excluderetur etiam omnis modus probandi de Deo aliquam perfectionem simpliciter. Nam in creaturis quaelibet denominatio perfectionis simpliciter est potentialis & limitata. Diceretur ergo quod quamuis huius perfectiones in creaturis sint melius esse quam non esse, quia tamen necessario sunt modis imperfectionis admixtae, non possunt attribui enti vniuersaliter perfecto. Dicetur forte, quod maior est vera de omni eo, quod non habet necessario imperfectionem a nnexam, dare autem esse alicui per informationem necessario ponit limitationem & compositionem. Sed ista responsio non valet. Tum quia non percipit vim argumenti. Argumentum enim non probat, nisi quod Deus potest esse forma intrinseca creaturae Vtrum autem informatiue, vel subsistenter & terminatiuae, argumentum non limitat. Sufficit enim argumento, quod diuina essentia sit communicabilis realiter, & per consequens intrinsece. Sic enim voco communicationem intrinsecam, prout distinguitur a communicatione, quae est per participationem, quae est per esse creatum communicatum creaturae. Immo potius argumentum implicite probat & concludit communicationem diuinae essentiae per modum formae subsistentis, qui est modus perfectionis, quam per modum formae informantis.
Tum quia ponit formae informatiuae necessario annecti compositionem, quod falsum est de omni forma accidentali, licet verum sit de omni forma constitutiua.
Secundo principaliter arguit sic. Primum efficiens agit ad extra tam perfectae simpliciter, sicut agit ad intra. Agit enim ad extra secundum vltimum sui posse. ergo possibile est ad extra correspondere sibi aliquid adaequate in esse potentiae.
Quod non est possibile nisi per actualitatem formalem diuinitatis & communicationem sui proprij immensi gradus essendi. Consequentia declaratur. Quoniam virtus cuiuslibet potentiae actiuae vel perfectio non concluditur solum per suum agere, sed etiam per terminum actionis, qui caeteris paribus reddit actionem perfectiorem. Confirmatur sic ratio. Deus ad extra est immense potens tam intensiue quam extensiue. ergo Deus ad extra potest habere terminum adaequatum, vel ergo extra potest producere aliquid simpliciter immensum, & hoc est impossibile, vel potest per suum agere communicare aliquid simpliciter immensum, puta diuinum esse, & habetur intentum. Quod autem Deus sit immensae potens ad extra tam intensiue quam extensiue, probatur. Nam posse actiuum est perfectio simpliciter in Deo. ergo est formaliter immensum. Vel ergo ad intra vel ad extra. Si secundum, habetur propositum.
Sed contra. Nam tale non est immensum ex hoc, quod est posse notionale, sed quia posse essentiale. ergo generare sibi correspondens est producere essentiale & non notionale. ergo cum ad intra communicetur esse essentiale, sequitur quod sicut pater communicat filio plenitudinem essentiae & potentiae, ita communicat sibi posse generare, & eodem modo comunicat sibi actum generandi, quod est haereticum. Secundo. Quia si posse ad extra non sit formaliter immensum, sed solum posse agere ad intra, sequitur quod spiritus sanctus non nabet posse formaliter immensum.
Confirmatur secundo. Quia si filius in diuinis haberet praecise esse, quo distinguitur a patre per originem, & non esse diuinitatis, sequitur quod filius non esset formaliter immensus, alias in diuinis essent tria formaliter immensa. ergo nec tunc producere terminatum ad filium esset formaliter immensum. ergo nec posse productiuum cuiproducere esset adaequatum, esset formaliter immensum. ergo si tale posse est formaliter immensum, hoc est, vel quia per tale posse producitur esse formaliter immensum, puta esse diuinitatis & hoc est haereticum, vel quia tale esse communicatur, & tunc quaero vltra. Aut tale esse comunicatum filio correspondet filio per productionem patris, vel non. Si sic ergo filium esse Deum est a patre productiue, vel ut productio est, consequens est falsum, cum diuinitas sit idem realiter filio, nec diuinitas possit esse terminus productionis per se, nec filius in esse diuinitatis, sed solum in esse, quo distinguitur realiter a patre. Si non. ergo tale esse non arguit producere intensius vel minus intensum. ergo nec formaliter immensum. Et inhoc apparet distinctio comunicationis ad intra & ad extra. Nam creatura non potest habere eam ad extra nisi per agere praeuium, & ideo dependenter & potentialiter, ad intra autem non per aliquod producere, sed per primum comunicare prout contra omne agere distinguitur.
Ex quo apparet, quod quantumcunque filio correspondeat esse immensum formaliter, non tamen per posse productiuum vt sic, sed solum per viam communicatiuam. Et sequitur quod respectu nullius ad intra est posse actiuum diuinum essentiale, & ideo omne posse diuinum actiuum est ad extra.
Ex quo habetur propositum, quod Deus potest ageread extra secundum totale posse ac vltimum sui posse. Nam vel Deus non habet formaliter vltimum sui posse, & sic sequitur quod non est infinitae potentiae intrinsece, vel habet ergo secundum illud potest agere. Illud enim est possibile, quo posito nullum sequitur inconueniens. Igitur si agit ad extra secundum vltimum sui posse, nullum sequitur impossibile. ergo secundum eum potest habere terminum adaequatum sui agere ad extra, & habetur propositum. Tertio arguitur sic principaliter. De facto diuina essentia est vnita secundum totam beatitudinem diuinitatis, animae Christi & carni, & humanitati & toti, communicans esse vt forma intrinseca, igitur. Assumptum probatur auctoritate Apostoli ad Colosce tertio. In Christo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Hoc non potest intelligi per solam vnionem ad hypostasim, vt distinguitur contra essentiam, cum hypostasis vt sic non sit formaliter infinita vt per hoc, quod vnitur hypostasi verbi, vniretur diuinitati, cum secunda vnio sit incomparabiliter perfectior, & per consequens si communicatur sibi per vnionem plenitudo diuinitatis, communicatur sibi diuina essentia secundum omnem perfectionem essentialem.
Confirmatur sic. Si in Christo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, & non nisi per vnionem quantum ad propositum pertinet, & eadem est vnio diuinitatis tam corporis quam animae sicut toti composito. igitur carni Christi per vnionem communicata est plenitudo diuinitatis, sed per plenitudinem diuinitatis non potest intelligi nisi esse essentiale diuinum, sicut patet per magistrum tertio sentent. distinctio. quinta vbi dicit. Quia plenitudo diuinitatis est diuinitas, quae est ipsa natura prout distinguitur contra personam, tale autem esse naturae est vt sit esse formale: ergo diuina natura in esse naturae & formae communicata est carni Christi, & habetur intentum.
Item. Si caro Christi est vnita diuinitati, vel ergo diuinitati in esse diuinitatis, vel solum in esse personae. Si primum, ergo in esse formae. Si secundum, ergo ex talivnione non redditur homo Deus. nam verbum non est Deus, per rationem personalem, sed per rationem essentialem. Ergo nec vnio ad diuinitatem in esse personalipraecise denominabit aliquid esse diuinum. Si enim vnitas realis personalitatis cum diuinitate non sufficit ad hoc, quod verbum per personalitatem dicatur Deus. quanto magis vnio quaecunque realiter distinctorum: Et ideo nihil potest denominari Deus ex vnione ad diuinitatem praecise in esse subsistentiae, nisi sit in esse essentiali.
Item. Hugo in libello de sapientia animae Christi dicit. Anima Christi habet omnia per gratiam, quae in Deo sunt per naturam, accepit enim anima Christi plenitudinem unitatis, totum quod Deus est, accepit, non quia in illud essentialiter mutata, sed quia ineffabiliter vnita, accepit non vt illud essentialiter fieret, sed vt in illo personaliter vnum esset. Haec Hugo.
Quarto principaliter arguitur sic. Esse personale diuinum est realiter vnibile & communicabile creaturae. ergo & esse essentiale.
Antecedens probatur. personalis subsistentia naturae increatae potest esse per vnionem personalem subsistentia naturae creatae. Consequentia probatur. Nam minus videtur repugnanter se habere ad communicabilitatem esse essentiale, quod est esse quidditatis ex sui natura communicabilis, quam esse personale etiam secundum omnes philosophos. Sed non repugnat esse personale increatum vniri realiter creaturae, sic scilicet quod essentia diuina & creatura communicent realiter in esse personali. ergo nulla repugnantia est, vt quodcunque esse essentiale diuinum sit illo modo communicabile creaturae.
Confirmatur. Nam esse essentiale diuinum est realiter communicabile ad intra, non autem esse personale. ergo si esse personale non repugnat communicari ad extra, multo minus esse essentiale.
Quinto principaliter arguitur sic. Quodcunque esse diuinum essentiale est ex se communicabile, nam de facto communicatur ad intra. ergo si non est communicabile creaturae, hoc est quia creatura non habet potentialitatem ad tale esse.
Sed contra. Nam potentialitas creaturae ad esse personalitatis increatae non est potentialitas creaturae intriuseca, sed sola potentialitas non repugnantiae, quae non est aliud quam potentia agentis diuina & obedientalis in creatura. ergo non plus creatura habet ex se potentialitatem, & aptitudinem ad esse personale increatum quam ad esse essentiale. ergo ad vtrunque vel ad neutrum. Secundum non est dicendum.
Si detur primum habetur propositum. Confirmatur Nam non minus est supernaturale creaturae esse personale increatum quam esse essentiale, ergo tota potentialitas creaturae ad vtrunque est potentia agentis, & per conse. quens qua ratione vnum est possibile per primum agens, eadem ratione & reliquum.
Sexto arguitur sic. Si in creatura est repugnantia & impossibilitas ad esse essentiale increatum, vel talis prouenit ex imperfectione creaturae, puta quia non est eleuabilis ad tam perfectum esse, vel ex parte diuinae essentiae. Non primum. Nam & si per impossibile diuinum esse personale esset tam formaliter immensum sicut esse essentiale, non minus creatura esset assumptibilis ad tale esse, immo magis, vt videtur. Nam tunc esset intensius esse subsistentiae quam nunc est, & perfectius posset esse tam naturae propriae quam alienae subsistentia. Tum etiam, quia secundum non nullos theologos esse diuinae subsistentiae & personae est formaliter immensum.
Si detur secundum. Contra. Nam omnis quidditas & forma ex natura sua est communicabilis. ergo quicquid est perfectius formaliter esse quidditatis & formae est ex se magis communicabile, ergo sicut quodcunque esse essentiale increatum est immensum esse, quod dicitur formale, ita immense ex natura sua est communicabile.
Confirmatur. Nam esse essentiale non est communicabile ad intra, nisi quia est esse quidditatis & formae, cui non repugnat communicabilitas, igitur eum in communicatione ad extra natura diuina habeat esse quidditatis & formae, sequitur quod ad extra non repugnat sibi communicabilitas secundum quod est quidditas & forma, sicut nec ad intra.
Septimo principaliter arguitur sic. Si esse essentiale diuinum esset ad extra communicabile realiter, maior perfectio appareret in Deo quam si solum ponatur esse communicabile participatiue, sed generaliter Deo est attribuendum quicquid plus manifestat diuinam perfectionem, igitur & caetera. Maior patet. Nam maior communicabilitas diuina per participationem ad extra, maiorem concludit in Deo perfectionem saltem extensiue. Nam communiter ponitur a theologis, quod nullus est maximus gradus participationis diuini esse finitus possibilis. Ergo cum omnis ratio communicabilis diuini esse sit maior & perfectior quam quaecunque communicatio per participationem & imitationem talem, sequitur quod talis communicatio realis inaiorem arguit in Deo perfectionem quam quaecunque per participationem. Ergo si secunda ponitur in Deo ratione suae bonitatis communicabilis tanquam modus perfectionis simpliciter, multo magis alia est ponenda tanquam possibilis, igitur & caetera. Octauo arguitur sic. Caeteris paribus perfectior est actiuitas, per quam perfectior gradus communicatur producto termino actionis, sed actiuitas diuina est summe perfecta in tantum, quod contradictionem includit intelligi vel cogitari maiorem actiuitatem. ergo non solum essentia diuina est communicabilis partipatiue, immo realiter & in se, & sic habetur intentum.
Confirmatur primo. Nam Deus est proportionaliter actiuior quacunque creatura, sicut est perfectior. ergo per agere diuinum aeque proportionabiliter intensius esse, est communicabile creaturae quam per agere creaturae, in qua proportione Deus excedit creaturam, sed hoc non est possibile, nisi per diuinum agere sit communicabile immensum esse. Et tale esse non potest esse, nisi esse diuinum essentiale, quod solum formaliter est immensum, ergo &c.
Confirmatur secundo. Nam maior actiuitas non solum concluditur ex actione, immo ex termino actionis. Vnde si Deus per impossibile esset productiuus solius vniuersi, quod nunc est, & aeque intense vt nunc, actiuitas sua licet esset aeque perfecta intensiue vt nunc est, non tamen extensiue, non enim tot perfectiones creaturarum virtualiter contineret vt nunc. Nec secundum tot perfectiones essentiales esset communicabilis participatiue ad extra vt nunc. vnde sic arguitur. Si Deus esset communicabilis participatiue ad extra secundum omnem perfectionem essentialem, puta esse vitae, sapientiae, & huiusmodi, perfectius esset actiuus ad extra quam si praecise in esse simpliciter, vel in esse vitae, ergo communicatio diuini esse secundum maiorem, vel minorem participationem arguit in Deo maiorem vel minorem actiuitatem saltem extensiue. Ergo cum realis communicatio diuini esse ad extra sit maior quam quaecunque talis, sequitur quod maior esset diuina actiuitas intensiue & extensiue, si concedatur eum ad extra esse communicabilem realiter quam si solum participatiue.
Nono principaliter arguitur sic. Si diuina essentia non esset communicabilis realiter ad extra tanquam forma intrinseca, hoc videretur propter hoc, quod tunc sequeretur ipsam esse componibilem & potentialem, sed hoc non debet mouere, vt probabitur. ergo, &c. Minor ostenditur. Nec sola forma constitutiua habet istas conditiones annexas scilicet esse partem, esse potentialem, esse componibilem, sed non est de ratione formae actuantis quod sit constitutiua alicuius tertiae entitatis, igitur &c. Minor prosyllogismi ostenditur per duodecim media.
Primo sic. Quaelibet forma constitutiua ordinatur ad ipsum constitutum velut ad finem & subsistentiam talis formae. Sed nulla forma de genere accidentis ordinatur ad aliquod genus entis velut ad finem & subsistentiam vltimam nisi ad genus substantiae, ergo sola substantia potest esse finis, & vltima subsistentia cuiuscunque formae de genere accidentis, sed quodlibet constitutum forma informatiua est subsistentia talis formae & finis illius, ergo nullum ens, quod non est substantia, potest esse constitutum ex informatione formae accidentalis, igitur vel ex informatione talis formae actualis non est possibile aliquid constitui & habetur intentum, vel forma accidentalis est constitutiua substantiae, quod claudit contradictionem.
Secundo sic. Quaelibet forma de genere accidentis est actus alicuius substantiae, vt propriae subsistentiae. ergo si vltra hoc forma concurrit ad constitutionem tertij simul cum subiecto, sequitur quod tale tertium est subsistentia vtriusque partis, partes enim sunt in potentia in toto, & quodam modo participant esse totius.
Et ex hoc sequuntur vltra duo inconuenientia. Primum est, quod talis formae accidentalis substantia non est vltima subsistentia, sed talis tertia entitas constituta, quae non est de genere substantiae. Non enim est entitas per se vna. Et ita sequitur, quod substantia non est vltimus finis accidentis, cuius oppositum ponit philosophus septimo & 12. metaphysicae.
Sequitur secundo, quod aliqua entitas non est de genere substantiae, & tamen est finis ipsius substantiae, & propria subsistentia, consequentia patet. Nam totum est subsistentia suarum partium essentialium, partes enim sunt in ipso toto, & participant quodam modo esse totius, ergo si forma accidentalis est constitutiua, sequitur quod substantia quam informat concurrit vt potentia ad talem constitutionem, & sit partialis entitas constituti, igitur subsistit subsistentia constituti, quod erat probandum.
Tertio sic. Talis tertia entitas sit aliquid nouiter productum ex informatione formae accidentalis, igitur sicut est aliquid distinctum in se tam a forma, quam a substantia, ita habet propriam quidditatem. Et per consequens talis forma non dat formaliter esse quale, sed esse quid, falsitas consequentis nota est.
Confirmatur. Nam si per talem formam producitur aliquid. igitur talis forma non constituit quale esse, sed quid esse, quoniam non quale, sed quid est per se terminus est talis mutationis. Sed hoc est contra naturam formae accidentalis, albedo enim dat esse album, esse vero album non est aliquid esse, sed est aliquale esse, & per consequens tale, quod tu proponis constitutum ex albedine & subiecto non est aliquid nec quid, sed potius quale. ergo ex tali informatione nunquam resultat ista tertia entitas.
Quarto sic. Si ex informatione accidentis aliqua talis entitas constituitur, igitur tale est vnum per se, vel vnum per accidens. Si primum, vel substantia, vel accidens. Non primum: nam cum talis forma vltima constitutiua sit accidens, sequitur quod substantia constituatur formaliter in esse per essentiam accidentis, quod manifeste claudit contradictionem, ut patet. Si secundum, igitur accidens est subsistentia talis formae accidentalis. Sequitur etiam, quod substantia est pars essentialis essentiae accidentis, immo sequitur vltra, quod substantia per modum potentiae est pars, & forma accidentalis per modum actus ad aliquam per se entitatem concurrens. Et sequitur vltra cum pars potentialis ordinetur ad compositum per se, vt ad entitatem essentialiter perfectiorem, quod aliqua entitas de genere accidentis est perfectior quacunque substantia, siue vitali, siue non vitali. Fiat enim augmentum de esse resultante ex Angelo & aliquo accidente ipsum informante.
Si vero detur secundum, quod sit ens per accidens. Contra. Nam si est aliquid in se indistinctum, & tam a propria materia quam a propria forma distinctum, ergo est proprie & per se vnum, & non vnum per accidens, igitur. Confirmatur. Nam si tale constitutum est aliquid in rerum natura, ergo habet vere esse essentiae, quod est sibi essentiale per proprium gradum essendi, igitur est per se vnum.
Item. Quare dicitur vnum per accidens, vel quia illud a quo habet formaliter entitatem & vnitatem est entitas de genere accidentis, vel quia potest esse in re, & non habere talem vnitatem. Non primum. Quaelibet enim forma simplex est entitas per se vna, sicut albedo & huiusmodi, & tamen habet vnitatem formalem puta esse de genere accidentis.
Confirmatur. Nam secundum multos quaelibet talis forma habet aliquid essentialiter loco materiae, & aliquid loco formae, saltem secundum veritatem in qualibet tali forma sunt rationes positiue distinctae, quarum vna est potentia, reliqua actus. Quaelibet etiam talis forma continet formaliter latitudinem intensiuam graduum remissorum, ergo secundum istam potentiam nulla talis forma est entitas per se vna, cum aliquod esse de genere accidentis partialiter ad suum esse concurrat.
Si vero detur secundum. Contra. Nam si ex albedine & subiecto constituitur aliquid tertium, necessario tale tertium corrumpitur ad corruptionem vel separationem albedinis, ita quod albedo exigitur per se, vt eius partialis entitas ad conseruationem totius sicut anima ad esse hominis. Et ideo mirum est quomodo tale dicatur ens per accidens, cum tamen ita partes eius constitutiuae per se requirantur ad esse eius, & integrent eius entitatem, & ad illorum separationem, vel coniunctionem corrumpatur, vel producatur huius entitas, sicut in constituto perse.
Quinto. Si entitati de genere accidentis non repugnet esse actum constitutiuum, igitur sicut infra genus substantiae est aliquid per se potentia, aliud vero per se actus, & aliquid constitutiuum, ita erit in genere accidentis, & per consequens ex duobus accidentibus potest constitui aliquid per se vnum, sed consequens est impossibile.
Sexto. Si sit danda tertia entitas &c. Sequitur quod talis est per se terminus alterationis, vel actionis alteratiuae, & per consequens alteratio est per se productio, cuius oppositum patet ex vi terminorum,
Quicquid enim alteratur necessario de non aliqualiter esse ad taliter esse mutatur, & non de non esse ad esse. Alteratio enim est accidentalis mutatio, & non productio per se.
Septimo. Nullum constitutiuum ex aliqua forma est magis perfectum intensiue quam talis forma. Patet. Nam quaelibet forma informatiua communicatur subiecto secundum totam latitudinem esse essentialis, ergo non subremissiori gradu constituit tertiam entitatem, quam sit suus gradus essendi. Ergo aliquid per accidens vnum est tam perfectum essentialiter in sua propria entitate sicut ens per se vnum in latitudine entium, sed hoc est falsum, si imaginemur talia existentia per accidens
octauo. Quaelibet forma substantialis prius est actus materiae quam compositi, ergo stat sine contradictione quamlibet talem formam esse actum materiae, & nullum exinde compositum resultare. Antecedens probatur. Nam per hoc compositum constituitur quod materia & forma vniuntur, ex qua vnione resultat compositum. ergo prius est materiam & formam vniri formaliter, ac per hoc prius est formam esse actum materiae quam compositum resultare.
Confirmatur ratio. Nam si aliqua forma est actus duorum in quodam ordine nulla est repugnantia ipsam communicari priori sine posteriori, sed materia & compositum sunt distincta, & materia est prius natur aliter quam compositum. ergo nulla repugnantia est in re quamcunque formam substantialem communicari materiae absque hoc, quod communicetur composito, sed non stat compositum esse, & ipsam non communicari composito, cum sit forma essentialis compositi.
Nono. Alia est communicatio formae respectu materiae, & alia respectu compositi, secunda enim est constitutiua, & non prima. ergo alia est actio ad primam communicationem, & alia ad secundam. ergo stat sine contradictione primam actionem esse sine secunda.
Decimo. Si oppositum est verum, ergo cum communicatio formae respectu materiae sit prior, sequitur quod communicatio formae respectu compositi est sequela primae conmunicationis, ergo prima communicatio est per se, & secunda per accidens. Consequentia probatur.
Nam sicut a. prius producitur quam b. & necessario ad productionem a. sequitur productio b. 2. producitur tur per se & b, tanquam sequela & per accidens, sic enim ponitur a philosopho quod forma producitur per accidens. Ideo a multis theologis dicitur, quod relatio sit tanquam sequela necessario consurgens ex sundamento & termino. Ita in proposito.
Vndecimo. Quia mutatio materiae per actuationem formae est alia a mutatione compositi, secunda enim est productio & non prima, & mutatio materiae est prior. ergo est absolute possibilis sine secunda.
Duodecimo. Nam forma per se producitur ab agente naturali, & est prius naturaliter quam compositum, igitur prius actuat materiam quam compositum, consequentia patet, & antecedens probatur. Tum quia agens primum prius producit formam quam compositum. Vtrunque enim per se producit, & primum est pars secundi, igitur prius est primum quam secundum. Agens etiam naturale concurrit cum agente primo tam ad formam quam ad compositum, & reuera vterque determinatur per agens primum, igitur prius influit ad illud ad quod sic influit primum.
Tum quia forma est causa compositi, igitur prior est naturaliter in re extra. ergo prius naturaliter capit esse per agens primum & secundum. Et per consequens prius educitur de potentia materiae, quam compositum, sic ergo pro illo priore stat ipsam esse actum materiae ante esse compositi, sed ipsa ex se determinatur ad communicationem sui respectu materiae compositi, ergo pro illo priori est actus materiae & non compositi, & habetur intentum. Sic ergo duodecim mediis probatum est assumptum in nono argumento principali.
Decimosecundo principaliter arguit sic. Si negaretur possibilitas praedictae communicationis diuinae essentiae ad extra hoc videretur pro tanto, quia oporteret eam esse informatiuam creaturae, hoc autem videtur diuinae essentiae repugnare. Sed istud motiuum non valet, quia absolute possibile est formam creatam actuare sine in formatione, ergo non sequitur in diuina essentia actuet creaturam quod informet eam.
Assumptum probatur quintupliciter, & primo. Quia alia est communicatio formae respectu compositi & alia respectu materiae, & aliud agere correspondens sibi, igitur circumscripta communicatione formae respectu materiae potest adhuc forma communicari composito, & per consequens forma potest constituere compositum sine informatione materiae vel subiecti. Secundo. Quia ad compositum sufficiunt vt causae intrinsecae materia & forma, vna vt potentia, reliqua vt actus, sed forma circumscripta communicatione respectu materiae adhuc vltra communicatur composito, ergo deducta causalitate formali, quam habet respectu materiae habet aliam respectu compositi immediate, ergo tali composito correspondet causalitas materialis. ergo deducta causalitate partium inter se, ponitur sufficienter causalitas tam formalis quam materialis, secundum quam causatur compositum.
Tertio. Quia forma non ex hoc, quod est actus formalis materiae est causa formalis compositi, stat enim primum sine secundo, sed ex hoc quod communicatur composito. Materia enim non ex hoc, quod materia est in potentia ad esse formae, sed ad esse compositi, ergo per solam communicationem in composito deducta vnione componentium inter se, compositum sufficienter capit esse.
Quarto. Quia forma secundum quodcunque esse essentiale, quo communicatur materiae, communicatur etiam composito, & distincta communicatione, aliter enim prima non esset possibilis sine secunda.
Quinto. Forma absolute considerata, & non vt communicata materiae est causa formalis compositi, ergo ipsam communicari materiae impertinenter se habet, vt causet esse compositi. Consequentia patet, sed antecedens probatur. Nam non esset verum, quod forma est causa formalis compositi, sed formam informare. quod est falsum, sicut enim agens est immediata causa actionis siue rei actae, & non agens agere, ita in proposito. Sic ergo, dicendum est quod non solum est absolute possibile formam substantialem esse formam conpositi absque prima informatione materiae, sed talis prima informatio materiae non est causa constitutionis compositi.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad primum dicitur, quod responsio ibidem posita bona est, nec sua improbatio valet. Non quidem prima, quia supponit esse possibile aliquid esse formam intrinsecam alicuius alterius a seipsa, & non informare intrinsece, hoc autem est impossibile. Licet enim sit possibile aliquod subsistens esse formam alicuius corporis, puta animam intellectiuam, tamen quod aliquid sit forma intrinseca, hoc est forma realiter actuans, & non solum forma exemplaris, & non informet realiter, videtur contradictio.
Nam omnis forma distincta a re, cuius est forma, vel est forma, a qua aliquid formatur, ut est forma, quam agit agens, aut est forma, ad quam aliquid formatur, & ista est forma exemplaris ad quam aspicit agens, aut est forma secundum quam aliquid formatur, & ista est forma quae vnitur formabili. Et dicitur informare, quia intus format communicando suum esse suo formabili.
Et ideo dicere quod diuina essentia sit realiter communicabilis creaturae non solum per participationem similitudinis suae, sed ut forma intrinseca, & quod non informet, implicat contradictionem, quia omnis forma est exemplaris, vel formans actiuae, vel informans intrinsece ex vnione ad materiam vel subiectum. Forma autem intrinseca non potest dici illa, quae est exemplaris, vel formans actiue. Hanc autem distinctionem ponit sanctus Thomas de veritate quaestione tertia articulo primo. Forma (inquit) alicuius rei potest dici tripliciter. Vno modo, a qua formatur res, sicut a forma agentis procedit formatio effectu 5. Alio modo dicitur igrma alicuius secundum quam aliquid formatur, sicut anima est forma hominis, & figura statuae est forma cupri. Tertio modo dicitur forma alicuius, ad quam aliquid formatur, & haec est forma exemplaris, ad cuius similitudinem aliquid constituitur. Haec ille.
Secunda similiter improbatio deficit supponendo vnum falsum, scilicet quod ex vnione formae ad materiam non semper resultet compositio, vel compositum. Huius enim oppositum verum est tam in formis substantialibus quam accidentalibus. Vnde Aristoteles secundo de anima particula septima, sic dicit. Non est perscrutandum vtrum anima & corpus sint idem, sicut non est perscrutandum hoc in cera & figura, neque in ferro, neque vniuersaliter in materia cuiuslibet, & in illo quod habet illam materiam. Vbi Commentator commento septimo dicit.
Quia non est dubitandum quomodo ex forma & materia fiat unum compositum, & quod materia & sua forma non sunt duo in actu, sed in potentia tantum, & quod aggregatum ex forma & materia est vnum propter vnitatem formae. Haec Commentator. Simile ponit octauo, metaphysicae commento. decimosexto.
Item sanctus Thomas secundo contra Gentiles capitulo sexagesimooctauo. Ad hoc (inquit) quod aliquid sit forma substantialis alterius duo requiruntur. Quorum vnum est vt forma sit principium essendi substantialiter er, cuius est forma, principium autem dico non effectiuum, sed formale quo aliquid est, & denominatur ens. Vnde sequitur aliud, scilicet quod forma & materia conueniant in vno esse, quod non conuenit de principio effectiuo cum eo, cui dat esse. Et hoc esse est, in quo subsistit substantia composita, quae est vna secundum esse ex materia & forma constaus. Non autem impeditur substantia intellectualis per hoc, quod est subsistens esse formale principium essendi materiae. Non est enim inconueniens, quod idem sit esse, in quo subsistit compositum & forma ipsa, cum compositum non sit nisi per formam, nec seorsum vtrunque subsistat. Haec ille.
Ex quibus habetur quod omnis forma substantialis constituit aliquod compositum cum suo susceptibili. Secundo quod omnis talis forma dat tali composito esse simpliciter in actu, ita quod sine tali forma, & ante aduentum talis formae illa tertia entitas non habebat esse simpliciter in actu. Cum ergo diuina essentia non possit communicari per modum formae accidentalis, nec sibi conueniant proprietates formae substantialis, nec conuenire possint, relinquitur quod nullo modo potest communicari creaturae per modum formae intrinsecae.
Ad secundum dicitur quod Deus aeque perfecta & immensa actione agit ad extra sicut ad intra, quia eadem est actio hic & ibi, quae est ipsa diuina essentia, tamen ex hoc non sequitur, quod ad extra possit illi actioni correspondere aliquid adaequatum in ratione effectus producti, vel termini productionis, vel actionis formaliter communicati alicui susceptibili. Nec probationes adductae ad probandum illam consequentiam valent.
Non quidem prima. Quia infinitas diuinae potentiae sufficienter concluditur ex hoc, quod potest aliquid de nihilo creare, quamuis illud sit finitum, ut ostensum fuit in primo libro. Concluditur etiam ex parte termini actionis ad extra. Quia licet non possit producere aliquid infinitum in actu, nec communicare formam infinitam per informationem, tamen quocunque esse. ctu finito producto potest vltra omnem proportionem producere maiorem. Nec aliquis essectus ab eo productus est maximus effectus ab eo producibilis, nec aliquis effectus producibilis adaequat, aut adaequare potest potentiam eius.
Item multi philosophi posuerunt diuinum posse esse formaliter immensum, qui tamen negauerunt aliquod commuuicabile a causa efficiente esse, vel posse esse infinitum in actu.
Item quod hoc argumentum non ualeat patet. Quia si aliquid concluderet, utique concluderet, quod non solum per diuinam actionem poteit communicari essentia diuina ad extra in ratione formae, immo quod actualiter & de facto diuina essentia communicatur cuilibet creaturae illo modo. Quia secundum suum modum arguendi, omnis productio ad extra est immensa, & per talem actionem, vel per omne tale agere communicatur infinitus terminus, quia non maiorem euidentiam habet propositio, quam assumit, scilicet quod per agere immensum poteit communicari immensus terminus quam illa, quam nos assumimus, scilicet quod per agere infinitum vel immensum communicatur de facto immensus terminus, & eodem modo probabitur nostra sicut sua.
Ad primam confirmationem ibi factam dicitur, quod prima consequentia ibidem facta non valet, immo potius ex illo antecedente sequitur oppositum consequentis, quia ex hoc quod diuinum posse actiuum ad extra est formaliter immensum tam intensiue quam extensiue sequitur, quod quotcunque effectibus productis plures potest producere, nec est maximus numerus vel maxima multitudo producibilium ab ipso, vel perfectionum comunicabilium. Sequitur etiam quod quantocunque effectu producto, adhuc maiorem potest producere, & consequenter, quod nihil est maximum producibile ad extra, aut formaliter communicabile ad extra, ac per hoc nec ipse potest infinitum actu producere ad extra, nec infinitam perfectionem formaliter communicarem, & consequenter non potest habere terminum adaequatum suae potentiae actiuae ad extra.
Ad illud vero quod includit & adducit ibi, scilicet vtrum posse generare filium sit posse actiuum simpliciter immensum, licet non sit directe ad propositum, dicitur quod sic ex parte illius, quod dicit in recto scilicet diuinam potentiam, non autem ex parte illius, quod dicit in obliquo scilicet relationem. Potentia enim generandi dicit illa duo vt habitum fuit in primo. Et cum contra hoc arguitur de essentiali & notionali &c. Dicitur quod nec generare filium, nec posse generare filium est quid pure essentiale, nec quid pure notionale, sed includit vtrunque. Et ideo licet omne posse & agere immensum mere essentiale communicetur filio, non tamen omne posse, aut agere immensum includens essentiam & notionem communicatur filio, nisi dumtaxat, quo ad illam partem, qua dicit essentiale. Ideo non sequitur quod posse generare filium, aut generare filium communicetur filio.
Ad aliud, quod ibidem adducitur de spiritu sancto, patet responsio per praedicta, concedimus enim quod posse diuinum ad extra est formaliter immensum, sed ex hoc non sequitur quod ibidem infertur.
Ad secundam confirmationem patet responsio per praedicta, quia posse generare filium, est posse formaliter immensum, quo ad illud quod dicit in recto, tantum enim est dicere, potentia generatiua in diuinis, sicut hoc, quod dico essentia patris. Similiter generare filium Dei est agere formaliter immensum, quo ad illud, quod dicit in recto, scilicet diuinam actionem, non autem quantum ad illud, quod dicit in obliquo, scilicet relationem paternitatis. Generare enim diuinum paternum est diuina actio cum tali relatione.
Et tunc cum quaeritur, vnde illud posse generare habet infinitatem. Dico quod illud posse non est ideo formaliter immensum, quia per illud communicatur vel producitur esse formaliter immensum. Dato enim quod per illud posse nunquam communicaretur, nec communicari posset esse immensum, adhuc illud posse haberet infinitatem ratione infinitatis actualitatis, in qua fundatur, sicut potentia spiritus sancti est infinita illo modo, infinitas enim productionis filii non est causa, nec adaequatum signum, nec necessaria sequela in actu, vel in potentia infinitatis potentiae, sed quantitas potentiae actiuae attenditur principaliter secundum quantitatem actus in quo fundatur, licet ex comparatione ad obiecta, in quae potest consequatur aliquem modum infinitatis. Et hoc ostendit clare sanctus Thomas de potentia Dei quaestio. prima, articulo secundo, vbi sciendum (inquit) quod cum actiua sequatur actum, quantitas potentiae sequitur quantitatem actus, vnumquodque enim tantum abundat in virtute agendi, quantum est in actu, Deus autem est actus infinitus, & ex hoc patet, quod sua virtus vel potentia actiua est infinita.
Sed sciendum quod quamuis potentia habeat infinitatem ex essentia, tamen ex hoc ipso quod comparatur ad ea, quorum est principium, recipit quendam modum infinitatis, quem essentia non habet. Nam id obiectis potentiae quaedam inuenitur multitudo. Nam in actione inuenitur quaedam intensio secundum efficaciam agendi, & sic potest potentiae actiuae atribui quaedam infinitas secundum conformitatem ad infinitatem quantitatis continuae vel discretae. Discretae quidem secundum quod quantitas potentiae attenditur in multa, vel pauca obiecta posse, & haec vocatur quantitas extensiua.
Continuae vero secundum quod quantitas potentiae attenditur in hoc quod intense vel remisse agit, & haec vocatur quantitas intensiua. Prima autem quantitas conuenit potentiae respectu obiectorum. Secunda vero respectu actionis. Istorum enim duorum potentia actiua est principium. Vtroque autem modo diuina potentia est infinita. Nam nunquam tot effectus facit, quin plures facere possit, nec vnquam ita intense operatur, quin intensius operari possit. Intensio autem in diuina operatione non est attendenda secundum quod operatio est in operante, quia sic semper est infinita, cum operatio Dei sit diuina essentia, sed attendenda est secundum quod attingit effectum, sic enim quaedam mouentur a Deo efficacius, quaedam minus efficaciter. Haec ille.
Ex quibus patet illud, quod supra dicebatur, scilicet quod infinitas potentiae actiuae attenditur secundum infinitatem suae radicis, scilicet essentiae vel actus, in quo fundatur, & secundum quod potest in infinita obiecta non quidem infinita in actu, sed in potentia per succetsionem, vel secundum quod potest intensius & intensius operari. Nec oportet ad infinitatem potentiae, quod possit in effectum actu infinitum, vel in communicationem termini formaliter infiniti vt arguens credit, & quasi per se euidens assumit.
Vlterius pro aliis, quae arguens adducit, dicitur primo, quod diuinum generare est infinitum modo superius expresso, non quia per illud producatur esse diuinum in abstracto, sed quia per illud producitur ens & existens diuinum & Deus, & quia formalis terminus illius actionis & productionis est diuina essentia, & diuinum esse & omnis diuina perfectio.
Secundo dicitur quod non est de ratione termini formalis productionis, quod ille terminus producatur per illam, sufficit enim quod per illam communicetur alicui vere producto, sicut patet in resuscitatione Lazari, & in mutatione, & augmentatione corporis humani, vt patuit in praecedenti q.
Tertio dicitur quod falsum est, & errori immo haeresi proximum, quod filius non producatur in esse diuinitatis, sed solum in esse relatiuo. Quod patet, quia fides non solum ponit, quod pater genuit filium, immo quod Deus genuit Deum. Et in simbolo dicitur. Deum de Deo, lumen de lumine &c. Tum quia relatio inquantum huiusmodi non est principium, nec terminus productionis potissime generationis substantialis, & de hoc satis dictum fuit in primo sen.
Quarto dicitur quod falsum est quod per nullum agere diuinum communicatur diuina essentia ad intra, sed per solam viam communicationis. Hoc enim implicat contradictionem, quia vt dicit sanctus Thomas de potentia Dei quaestio. secunda articulo primo. Agerenil aliud est quam communicare id per quod agens est in actu. Vnde sic dicit ibidem. Nam cuiuslibet actus est, quod seipsum communicet quantum possibile est. Vnde vnum quodque agens agit secundum quod est in actu. Agere vero nihil aliud est quam communicare id, per quod agens est in actu secundum quod est possibile.
Natura autem diuina maxime & purissime actus est. Vnde & ipsa seipsam communicat quantum possibile est, communicat autem seipsam per solam sui similitudinem de creaturis. Quod omnibus patet. Nam quaelibet creatura est ens secundum similitudinem ad ipsam. Sed fides catholica etiam alium modum communicationis ipsius ponit prout ipsa communicatur quasicommunicatione naturali, vt sicut ille cui communicatur humanitas est homo, ita ille cui communicatur diuinitas non solum sit Deo similis, sed vere sit Deus. Oportet autem circa hoc aduertere, quod natura diuina a formis materialibus in duobus differt. Primo quidem per hoc, quod formae materiales non sunt subsistentes. Vnde humanitas in homine non est idem quod homo ipse, qui subsistit. Diuinitas autem est idem quod Deus. Vnde ipsa natura diuina est subsistens. Aliud est quod nulla forma, vel natura creata est suum esse, sed ipsum esse diuinum est eius natura & quidditas. Et inde est quod proprium nomen ipsius est, qui est, vepatet Exord. tertio, quia sic nominatur a propria forma sua. Forma igitur in istis inferioribus quia non per se subsistit, oportet quod in eo, cui communicatur, sir aliquid, per quod forma vel natura subsistentiam recipiat. Et haec est materia quae subsistit formis & naturis materialibus. Quia vero natura materialis non est suum esse, oportet quod accipiat esse per hoc, quod in alio suscipitur. Vnde secundum quod in diuersis est, de necessitate habet diuersum esse. Vnde humanitas non est vna in sorte & in platone secundum esse, quamuis sit vna secundum propriam rationem. In communicatione vero, qua natura diuina communicatur, quia ipsa est per se subsistens, non requiritur aliquid materiale, per quod subsistentiam recipiat. Vnde non recipitur in aliquo quasi in materia, vt sic genitus ex materia & forma inueniatur compositus. Et iterum quia ipsa essentia est suum esse non accipit esse per supposita, in quibus est, vnde per vnum & idem esse est in communicante, & in eo cui communicatur, & sic manet eadem secundum numerum in vtroque. Haec ille.
Et multis interpositis sic concludit. Quia vero de diuinis loquimur secundum modum nostrum, quem intellectus noster capit ex rebus inferioribus, ex quibus scientiam sumit, ideo sicut in rebus inferioribus cuicunque attribuitur actio, attribuitur aliquod actionis principium, quod potentia nominatur, ita & in diuinis, quamuis in Deo non sit differentia potentiae & actionis sicut est in rebus creatis. Et propter hoc generatione in Deo posita, quae per modum actionis significatur, oportet ibi concedere potentiam generandi, vel potentiam generatiuam. Haec ille. Ex quibus patet, quod vanum est dicere, quod pater communicat diuinam essentiam, & non per aliquod agere, vel quod actus notionales non sint communicationes diuinae essentiae.
Quinto dicitur quod falsum est, quod arguens dicit, scilicet quod omne posse diuinum actiuum sit ad extra & nullum ad intra, sicut patet ex praedictis. Sexto dicitur quod falsum est, quod Deus agat vel possit agere ad extra secundum vltimum sui posse: vel quantum intense potest loquendo de intensione actionis diuinae non prout inest agenti, sed prout attingit passum vel terminum: vt praedictum fuit, quia nulla creatura capax est immensi influxus diuini immense, sicut nec Deus potest creare maximum creabile a se, quia nullum tale est, aut esse potest.
Ad tertium principale negatur assumptum pro illa parte qua dicitur, vt forma intrinseca. Licet enim diuinitas sit vnita animae Christi, & carni, & humanitati, non tamen per modum formae actuantis formaliter. Et ad probationem dico, quod licet plenitudo diuinitatis, & ipsa natura diuina sint vnita humanitati Christi, quae quidem diuinitas est forma, & quod quidem esse diuinum est esse formale, non tamen sequitur quod sit sibi vnita per modum formae, vel actus ad potentiam, vt ostendit Sanctus Thomas 3. parte. quaest. 2. articu. 1. vt supra saepius fuit recitatum in alijs distinctionibus, & in artic. 1. huius quaestionis, sed per quem modum diuinitas sit vnita humanitati ostendit Sanctus Thomas ibidem in solutione. 2. sic dicens. Ex anima & corpore constituitur in vno quoque nostrum duplex vnitas &c. vt alias fuit recitatum.
Item quarto contra Gentiles. capitu. 41. sic ait. Quauis haec vnio perfecte ab homine non valeat explicari, tamen secundum modum & facultatem nostram conabimur aliquid dicere ad aedificationem fidei, vt circa mysterium incarnationis fides Catholica ab infidelibus defendatur. In omnibus autem rebus creatis nihil inuenitur huic vnioni tam simile sicut est vnio animae ad corpus. Et maior esset similitudo, vt etiam dicit Augustinus contra Felicianum, si esset vnus intellectus in omnibus hominibus, vt quidam posuerunt, secundum quos oporteret dicere quod intellectus praexistens hoc modo de nouo conceptui hominis vniatur, vt ex vtroque fiat vna persona: sicut ponimus verbum praexistens humanae naturae in vnam personam vniri.
Vnde & propter hanc similitudinem vtriusque vnionis Athanasius dicit in simbolo, quod sicut anima rationalis & caro vnus est homo, ita Deus & homo vnus est Christus. Sed cum anima rationalis vniatur corpori & sicut materiae & sicut instrumento, non potest esse similitudo quantum ad primum modum vnionis. Sic enim ex Deo & homine fieret vna natura, cum materia & forma proprie constituant naturam speciei. relinquitur ergo vt attendatur similitudo secundum quod anima vnitur corpori vt instrumento. Ad quod etiam antiquorum doctorum dicta concordant, qui humanam naturam in Christo quoddam organum diuinitatis posuerunt, sicut etiam corpus ponitur organum animae. Aliter enim est organum animae corpus & eius partes, & aliter instrumenta exteriora. Haec enim dolabra non est proprium instrumentum animae, sicut haec manus: Per dolabram enim multi possunt operari, sed haec manus ad propriam operationem animae deputatur, propter quod manus est proprium organum vnitum. Dolabra autem est instrumentum exterius & commune. sic igitur & in vnione Dei & hominis considerandum est. Omnes enim homines comparantur ad Deum vt quaedam instrumenta, quibus cooperantur. Ipse enim est qui operatur in nobis velle & perficere pro bona voluntate secundum Apostolum Philip. 2. sed alij homines comparantur ad Deum quasi instrumenta extrinseca & separata. Mouentur enim a Deo non ad operationes proprias sibi tantum, sed ad operationes communes omni naturae rationali, vt est intelligere veritatem: diligere bona. operari iusta. Sed humana natura in Christo assumpta est vt instrumentaliter operetur ea, quae sunt operationes propriae soli Deo, sicut est mundare peccata, illuminare mentes per gratiam, & introducere in perfectionem vitae aeternae. Comparatur igitur natura humana Christi ad Deum sicut instrumentum proprium & coniunctum, vt manus ad animam. Nec discrepat a rerum naturalium consuetudine, quod aliquid sit proprium instrumentum alicuius, quod tamen non est forma ipsius. Nam lingua prout est instrumentum locutionis est proprium organum intellectus, quod tamen prout philosophus probat, nullius corporis est actus, nec alicuius partis corporis. Similiter inuenitur aliquod instrumentum, quod ad naturam speciei non pertinet. & tamen ex parte materiae competit huic indiuiduo vt genu, digitus, vel aliquid huiusmodi. Nihil igitur prohibet hoc modo ponere vnionem humanae naturae ad verbum, quasi humana natura sit quasi instrumentum verbi non separatum sed coniunctum. Nec tamen humana natura ad naturam verbi pertinet, nec verbum est eius forma, pertinet tamen ad eius personam. Praedicta tamen exempla non sic posita sunt, vt omnimoda similitudo in his sit requirenda. Intelligendum est enim verbum Dei multo sublimius & intimius humanae naturae potuisse vniri quam animam cuilibet proprio instrumento, praecipue cum toti humanae naturae mediante intellectu coniunctum dicatur. Et licet verbum Dei sua virtute penetret omnia, vtpote omnia conseruans & portans, creaturis tamen intellectualibus, quae proprio verbo Dei perfrui possunt & eius participes esse, ex quadam similitudinis affinitate eminentius & ineffabilius potest vniri. Haec ille in forma. Dico igitur, quod licet omnis essentialis perfectio diuina sit vnita humanitati Christi, non tamen vt forma. Immo cum sic arguitur. Diuina forma est vnita humanitati Christi. ergo est vnita sibi formaliter. consequentia nulla est. Non enim oportet quod cuicunque vnitur aliqua forma, quod vniatur sibi formaliter, vel per modum formae. Quod patet. Nam anima rationalis est quaedam forma; & vnitur multis accidentibus, puta habitibus, & actibus & potentijs, & constat quod non per modum formae, immo potius per modum subiecti. Similiter anima rationalis vnitur diuinitati, & tamen non per modum formae. Est ergo in tali modo arguendi fallacia figurae dictionis, arguendo a re ad modum rei.
Item Sanctus Thomas de veritate q. 29. arti. 1. ad 10. sic dicit. Animae Christi erat vnita plenitudo omnis boni ex ipsa personali verbi vnione, non tamen formaliter, sed personaliter. Et ideo indigebat informari per gratiam, Haec ille. Ita dico in proposito, quod sapientia & essentia diuina erant ei vnita personaliter, non formaliter.
Ad primam confirmationem dicitur, quod stat in ista prima consequentia iam negata. Esse formale diuinum est vnitum humanitati Christi, ergo est sibi vnitum per modum formae actuantis, vel per modum quo actus vnitur actuabili. Cuius nullitas patet in multis exemplis, praesertim in vnione animali ad corpus assumptum, & in vnione animae ad sua activa. Sicut enim vita diuina in triduo erat vnita corpori Christi in sepulchro, nec tamen corpus Christi viuebat formaliter per vitam diuinam, quia non erat sibi unita per modum formae, sic nec esse diuinum actuat humanitatem Christi formaliter & per se primo, licet sit sibi realiter vnitum.
Ad secundam confirmationem dicitur, quod natura humana est vnita verbo in esse personae, non autem in esse diuinitatis, ad hunc sensum quod humana natura sic vnita est verbo vt suppotaretur per illud, non autem ut ipsa fiat Deus, vel diuinitas, aut constituat vnam naturam cum diuinitate, vel actuetur diuinitate quasi forma, aut quod vniatur diuinitati quasi primario termino vnionis. Et negatur tunc vltimior consequentia, qua infertur, ergo ex tali vnione non redditur homo Deus. Nec valet probatio, quia imaginatur quod ideo ille homo dicatur Deus, quia humanitas ex vnione ad diuinitatem vel proprietatem diuinam denominetur Deus, vel deificata, sicut anima ex coniunctione ad sapientiam dicitur formaliter sapiens, quae imaginatio falsa est & errori proxima. Sed ideo illa persona dicitur Deus & homo, quia idem suppositum est vnitum duabus naturis, vni quidem per realem identitatem cum ea, scilicet cum natura diuina, alteri vero trahendo eam ad suum esse personale. Non ergo ideo homo dicitur Deus, quia humanitas denominetur Deus ex vnione ad ad verbum, sed quia verbum diuinum, quod est Deus denominatur, & veraciter est homo ex vnione ad humanitatem. Item concesso quod humana natura sit verbo vnita in esse diuinitatis, & in esse personae illo modo, quo vtrunque debet concedi, nihil est ad propositum, quia tota illa deductio stat in illa falsa consequentia, in qua stabat confirmatio prima.
Ad tertiam confirmationem dicitur, quod auctoritas Hugonis soluit se ipsam, nam Hugo non aliud intendit illis verbis nisi quod anima Christi vnita est personaliter diuinitati & sapientiae, & veritati diuinae, ac caeteris diuinis perfectionibus. Non autem quod ipsa vniatur diuinae sapientiae per modum, quo potentia vnitur actui, vel formase suae formae. Vnde iuxta modum loquendi Sancti Thomas de vnitate quaestione. 29. superius allegati sapientia diuina vniebatur & vnitur sibi personaliter, non autem formaliter. Si tamen Hugo intelligat de vnione formali, negandum est in hac parte, sicut & in multis alijs, vtputa cum dicitur filium Dei in triduo fuisse hominem. Verum de vnione sapientiae increatae ad animam Christi Domino concedente alias prolixior erit sermo.
Ad quartum principale dico, quod esse diuinum personale communicari alicui creatae naturae potest dupliciter intelligi. Vno modo vt natura creata, cui tale esse dicitur communicari, sit formaliter & proprie existens per illud esse, & sic esse diuinae personae, vel eius subsistentia non est plus communicabile alicui creaturae quam esse lapidis sit communicabile Deo sic, vt Deus formaliter existat per esse lapidis. Alio modo potest intelligi illa communicatio, vt natura, cui tale esse dicitur communicari, habeat aliquam vnionem, aut habitudinem ad illud esse. Isto modo, quia vnitur realiter ei, quod subsistit in illo esse, & per illud est formaliter sicut si caecus a natiuitate nouiter acciperet oculum miraculose, illi nouo oculo communicaretur esse antiquumn illius hominis, non quod ille oculus per tale esse formaliter, & primo existeret, quia existere soli rei subsistenti, proprie conuenit, sed quia vniretur homini, qui subsistit formaliter per illud esse. Ita in proposito naturae humanae verbo vnitae communicatur esse personale, vel subsistentia diuinae personae, quia scilicet vnitur personae diuinae, quae per illam subsistentiam subsistit, nec humana natura habet aliam subsistentiam ab illa diuina. Vnde dicitur trahi ad esse diuinae personae, & ad eius subsistentiam, scilicet quia natura humana in Christo non habet propriam subsistentiam, sed vnitur alteri subsistenti. Sed de hoc latior erit sermo in sequenti distinctione Deo concedente.
Ad quintum principale patet per idem. Nam nulla natura creata est in potentia ad hoc, quod sit formaliter per esse diuinum essentiale aut personale saltem primo & per se, est tamen in potentia obedientiali, vt trahatur ad illud esse modo quo dictum est, quia talis tractus non fit per vnionem formalem ad aliquid diuinum, sed solum per vnionem personalem. Ad confirmationem patet per idem.
Et si dicatur, quod sancti dicunt, quod vnio est facta in persona, non autem in natura, & sic videtur quod aliter vniatur naturae humanae esse personale quam esse essentiale. Dico quod per illa verba Sancti & Doctores non aliud intendunt secundum quod ponit Sanctus Thomas 3. sent. distinct. 1. quaestio. 2. articulo primo, ad quartum, & distin. 5. quaestio. 1. articulo secundo, nisi quod ex illa vnione non est facta vna natura conflata ex duabus, immo remanserunt duae materiae impermixtae, sed ex illa vnione factum est, quod vnica persona, & non duae subsistit in diuinitate, & humanitate, ita quod post illam vnionem remanserunt duae distinctae naturae, non autem duae distinctae personae.
Item per illa verba designatur, quod humana natura non est primo & immediate vnita diuinae essentiae, sed diuinae personae. Quod autem in diuinis non debeat poni duplex esse ponit Sanctus Thomas de potentia Dei quaestio. 2. artic. 2. vbi sic dicit. Non est (inquit) concedendum, quod aliquod absolutum in diuinis multiplicetur sicut quidam dicunt quod in diuinis est duplex esse essentiale, scilicet & personale. Omne enim esse in diuinis essentiale est, nec persona est nisi per esse essentiae. Haec ille. In forma.
Ad sextum dicitur, quod repugnat creaturae esse formaliter per esse infinitum potissime primo & per se & sine tractu ad aliud, & similiter repugnat diuino esse, quod sit actus potentiae creatae formaliter actuans, quia repugnat ei componi & esse perfectum & excedi, & multa quae consequuntur formam vnibilem materiae, & actum vnibilem potentiae formaliter actuando eam. Et ad improbationes ibidem factas. Dico ad primam vt prius, quod natura humana non subsistit subsistentia increata personali, nec existit formaliter per esse personale plusquam per esse essentiale, licet vniatur vterque illorum esse, si debeat dici duplex esse. Ad secundam dicitur, quod nulla forma subsistens per modum naturae completae proprie est communicabilis alteri a se, nec pluribus suppositis absolutis, & in esse absoluto distinctis. Vnde Sanctus Thomas prima parte quaestio. decimatertia, articulo nono, sic dicit. Formae quae non indiuiduantur per aliquod suppositum, sed per se ipsas, quia scilicet sunt formae subsistentes, si intelligerentur secundum quod sunt in se ipsis non possunt communicari nec re nec ratione, sed forte per similitudinem tantum, sicut nec nomeu diuinum est communicabile nisi secundum similitudinem, sicut aliqus metaphorice dicitur Achilles inquantum habet aliquid de proprietatibus Achillis. Haec ille. Et vlterius concesso quod natura diuina sit communicabilis alicui, vel aliquibus suppositis, non sequitur quod sit communicabilis supposi.o creato per modum informationis. Immo sic arguendo est fallacia consequentis arguendo a superiori ad inferius affirmatiue siue distributiue. Ipsa enim communicatur tribus personis diuinis per viam identificationis, & praedicationis, & non per viam informationis.
Ad septimum principale negatur maior. Nam omnis forma communicabilis alteri a se formaliter & actuatiue, puta alicui materiae, vel potentiae est componibilis, vt ostendit Sanctus Thomas primo contra Gentiles capit. vigesimo septimo, sicut recitatum est in primo articulo. Ex quo patet, quod similitudo, quam adducit arguens non valet, scilicet de communicatione per essentiam, & de communicatione per participationem, quia secunda dicit perfectionem in illo, quod est illo modo communicabile, arguit enim effectiuitatem eius, & perfectam actualitatem, prima autem dicit imperfectionem, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte quaestio. 57. articulo primo, ad tertium in simili proposito sic dicens. Viuificare effectiue simpliciter perfectionis est, vnde & Deo conuenit secundum illud. Dominus mortificat & viuificat, sed viuificare formaliter est substantiae, quae est pars alicuius naturae, & non habentis in se integram naturam speciei, vnde substantia intellectualis, quae non est vnita corpori est perfectior quam ea, quae est corpori vnita. Haec ille. Et a simili dicitur, quod illud, quod potest se communicare alteri per participationem suae similitudinis arguitur ex hoc esse perfectum, quia illa communicatio est effectiua, sed illud quod potest communicari alteri formaliter, eo facto arguitur esse imperfectum in natura.
Ad octauum dicitur, quod perfectio actiuitatis, licet attendatur vno modo penes perfectionem termini producti vel communicati per actionem, cuius talis actiuitas est principium, tamen non sic quod quanta est actiuitas principij actionis, tantus sit aut esse possit terminus communicabilis per eius actionem, vt arguens putat. Hoc enim non est verum. Nam sol non posset communicare alicui producto, vel alicui susceptiuo perfectionem essentialem aequalem suae perctioni, sed sufficit quod quanto est maior actiuitas vnius agentis actiuitate alterius, tanto possit communicare maiorem perfectionem, & quod vbi est infinita actiuitas, possit communicari infinita perfectio, non quidem infinita in actu, sed in potentia, scilicet quod data quacunque perfectione communicata per actionem talis agentis, adhuc possit per eam communicari maior. Et sic es in proposito. Et cum supra dicit arguens, quod si Deus non haberet terminum adaequatum suae actiuitati ad extra, tunc Deus non haberet vltimum sui posse formaliter, & sic non esset infinitus intrinsece. Dico quod est dare vltimum diuinum posse, & diuinum agere ex parte agentis, non autem est dare vltimum illius agere ex parte acti, quia per illud infinitum agere potest agi maior, vel minor effectus sine vltimo, vel maximo agibil.
Ad confirmationem dico, quod stat in vna falsa consequentia, quae talis est in virtute. Deus est actiuior omni creatura: ergo per diuinum agere est communicabilis perfectio excedens omnem perfectionem communicabilem per agere creaturae in tanta proportione, in quanta Deus excedit creaturam. Quae consequentia non valet, quia eodem modo probaretur, quod Deus posset producere ad extra alium Deum, vel aliquem effectum aequalem sibi, quia arguam sic, Deus est actiuior omni creatura possibili: ergo Deus potest agere & producere ad extra, seu aliquid causare excedens omne producibile a creatura quacunque quantitate Deus excedit omnem creaturam possibilem. Illud autem constat quod esset Deus, & ideo argumentum est sophisma. Dico ergo ad argumentum suum, quod licet Deus sit in infinitum actiuior omni creatura possibili, non tamen oportet quod possit communicare aliquid infinitum excedens omnem possibilem creaturam, sed sufficit quod nulla creatura possibilis possit in infinitum sincategorematice producere effectus maiores, & minores sine statu, quod Deus potest. Et quod sicut solus Deus est infinitus in actu, ita ipse solus possit infinitum in potentia in perfectione producere, & aliquid de nihilo creare. Credo enim quod nulla creatura facta, vel factibilis posset producere effectum maiorem Angelo, immo nec angelum, aut animam rationalem, aut materiam primam. Et hoc sufficit ad infinitatem potentiae Dei communicatine, aut productiue ad extra.
Ad secundam confirmationem dico, quod diuina actiuitas arguitur infinita ex infinitate termini actionis in potentia, modo praedicto, scilicet quia tantam per sectionem potest communicare per suam actionem & maiorem in duplo, & triplo, & sic sine statu iste processus est infinitus in potentia, nec oportet quod communicet ad extra aliquid infinitum in actu per modum formae. Cum autem dicit ibidem, quod realis communicatio diuini esse ad extra maior esset quam communicatio per participationem & caet.
Dico quod similiter perfectior esset effectus diuinae actionis & diuinae productionis, si crearet alium Deum, vel produceret, aut ageret aliquid immensum ad extra quam sit nunc omnis effectus producibilis a Deo, & tamen actiuitas eius non esset maior tunc quam sit nunc. Illa enim impossibilitas non est ex impotentia Dei, sed ex repugnantia terminorum, quia sequitur quod aliquod dependens aequaretur independenti, si aliqua creatura aequaretur Deo, & aliquid possibile actui puro. Ita in proposito, maior perfectio communicaretur creaturae formaliter si communicaretur sibi diuina essentia formaliter, quam dum communicatur praecise sibi aliquid creatum, tamen diuina actiuitas non esset tunc maior quam nunc, quia impossibilitas hoc faciendi non venit ex defectu diuinae actiuitatis, sed ex defectu capacitatis creaturae, & ex repugnantia terminorum, & quia illud non habet rationem factibilis, sicut perfectior forma communicaretur lapidi a sole, si communicaret ei lucem, quam communicat planetis, quam sit nunc omnis perfectio accidentalis, quam sol communicat lapidi, tamen tunc non esset maior actiuitas solis quam nunc, quia impossibilitas est ex non capacitate lapidis, vel detur aliud exemplum conuenientius, quia de exemplis non est curandum.
Vlterius dicitur, quod quia istud antecedens, diuina essentia communicatur lapidi, vel alicui creaturae formaliter, aut per modum formae, implicat contradictionem, ideo ex illo non solum sequitur, quod si Deus faceret talem communicationem, eius actiuitas non esset maior quam nunc sit, immo etiam sequitur oppositum, scilicet quod eius actiuitas esset maior quam modo sit, quia ad impossibile sequitur quodlibet. Et cum dicit arguens, quod impossibile est cogitare maiorem actiuitatem diuina actiuitate. Dicitur quod verum est sine contradictione, sed implicando contradictoria potest cogitari maior.
Item. Si illud argumentum valet, non solum probaret, quod Deus posset communicare ad extra diuinam essentiam formaliter, immo quod potest producere ad extra aliquid formaliter immensum, sicut patet volenti applicare ad hoc formam arguendi. Et ideo patet quod est sophisma. Ad nonum principale dicitur, quod minor est falsa, vt dictum est in solutione septimi argumenti.
Et ad probationem dico quod omnis forma actuans formaliter, prout dicitur qua effectiue, est constitutiua alicuius compositi, vel saltem componit cum subiecto compositione ex his, vel compositione cum his. Et ad improbationes huius. Dicitur ad primam quidem, quod forma accidentalis ordinatur sicut in finem ad substantiam, quam perficit, qui accidens est propter subiectum, loquendo de accidente quieto se habente per modum habitus, quod dico propter operationes. Et vlterius accidens ordinatur ad constitutiuum ex ipso & subiecto, sicut pars ad totum. Non enim talis forma fit secundum compositum, vt probatur septimi Metaphysicae particula. 26. & 27. vbi non solum loquitur Aristoteles de factione substantiali, immo de factione in generali, qua fit aliquid, quod est aut quale, aut quantum, & sic de alijs praedicamentis, quia sua probatio generalis est ad decem praedicamenta, vt ipse praemittit ibidem particula vigesimasecunda.
Ex quo patet, quod eum homo dealbatur per illam actionem non fit homo, nec albedo, sed compositum ex vtroque. Cui etiam simile dicit ibi Commentator commen. 26. Manifestum est (inquit) quod non est dicendum, quod genitum est vnum simpliciter, id est forma tantum, vel materia tantum, sed compositum ex materia, & forma & priuatione praecedente. Et cum declaratum est, quod genitum est compositum ex materia & forma, & est aliud ab eis, illud igitur quod generatur est hoc indiuiduum demonstratum in actu, verbi gratia, haec sphaera demonstrata ex hoc cupro, quoniam agens cum facit ex cupro sphaeram, non facit formam nisi per accidens, quia cum facit aliquid habens formam, facit formam per accidens, sphaera enim cupri est sphaera cuprea non sphaera tantum, nec cuprum tantum, & ideo est illud, quod artifex facit. Haec ille.
Item commento. trigesimosecundo, sic dicit. Hoc quod dicimus quod forma non generatur nec corrumpitur non est proprium substantiae, sed est commune etiam alijs praedicamentis, generatur enim sphaera cuprea, & non generatur sphaera, scilicet figura neque cuprum. Et similiter praedicamentum qualitatis, & alta praedicamenta, quod gencratur in eis est compositum ex substantia & ex accidente. Non enim generatur qualitas, aut lignum, sed lignum habens qualitatem & caet. Et in multis alijs commentis dicit ex substantia & accidente aliquid componi. Idem ponit ipse & Philosophus primo Physicorum particula. 64. Dicamus (inquit) Aristoteles, quod omne generatum est conpositum, vbi Commentator genitum in rei veritate est compositum ex forma, & ex subiecto. Haec ille.
Et vtrobique tam Philosophus quam Commentator exemplificant de formis accidentalibus, & de factionibus, & generationibus actuantibus. Ex quibus patet, quod omnis forma accidentalis inducibilis per motum, vel actionem componit cum suo subiecto, nec ipsa fit nisi per accidens ad factionem compositi illius. Ideo dico quod talis forma inquantum habet rationem inhaerentis ordinatur ad substantiam, vt ad praebens sustentamentum, ordinatur autem ad compositum ex ipsa, & subiecto per modum, quo pars ordinatur ad totum, & constituens ad constitutum, sicut in alio simili corpus hominis ordinatur ad animam rationalem aliomodo quam ordinetur ad hominem constitutum ex illo corpore & ex anima rationali, & sic patet quod minor illius argumenti est falsa, qua dicit quod accidens non ordinatur nisi ad substantiam.
Ad secundam probationem dictae minoris prosyllogismi ibidem facti dicitur, quod subiectum formae accidentalis sustentat accidens, loquendo de subiecto quod est substantia, & est subsistentia eius, hoc est subsistens in eo, quia non est aliud aliquid subsistere in aliqua natura, vel forma quam esse suppositum informatum tali natura, & denominatum concretiue ab ea sicut ab humanitate, hoc modo ab albedine albus. Dico vlterius, quod licet substantia, quae subijcitur actiuitati, sit subsistentia illius & suppositum, denominatione tamen formalis subsistentia talis accidentis est quddam compositum ex accidente, & substantia subiecta illi, vnde lignum est subsistentia albedinis denominatiuae, quia albedo non est intrinseca tali subsistentiae, sed denominat eam, & communicat sibi suam denominationem, vt lignum sit tale in concreto, qualis est ipsa in abstracto, vt sicut ipsa est albedo, ita lignum sit album, sed compositum resultans ex subiecto, & accidente non solum recipit denominationem concretiuam talis formae, immo includit intrinsece illam formam, & dicitur album intrinsece & formaliter. Et istud est verius subsistentia talis formae quam substantia nuda, quia istud non habet esse in alio, sed substantia, & accidens constitutiua illud tertium habent esse in alio, puta in illo toto, & sunt eius partes formales, sicut alias dictum fuit, quod humanitas est pars formalis sortis.
Et tunc ad inconuenientia, quae contra hoc adducit arguens. Dicitur ad primum vt prius, quod accidens vt inhaerens ordinatur ad substantiam sicut ad finem proximum, & non sicut ad finem vltimum simpliciter, sed vt habet rationem partis, & constitutiui, ordinatur sicut in finem remotum in suum formale suppositum, nec philosophus vult oppositum. Pro secundo inconuenienti ibidem adducto.
Dico quod substantia prout habet rationem potentiae seu, vt est in potentia ad actum accidentalem, est ignobilior accidente secundum quod ponit Sanctus Thomas in multis locis sicut 4. sent. distinct. quadragesimanona, quaestio. 1. articulo secundo, quaestiuncula prima ad quintum. Vnde ibidem sic arguit. Si beatitudo est aliquid creatum in homine, vel inest homini essentialiter, vel est accidens, sed beatitudo non est de essentia hominis, quia sic omnis homo semper esset beatus: ergo sic aliquid in homine erit accidens, sed accidens non potest esse finis substantiae, cum substantia sit nobilior accidente: ergo impossibile est beatitudinem esse aliquid creatum in nobis.
Ecce argumentum in forma, in quo tangitur praesens difficultas, an scilicet accidens possit esse finis substantiae.
Ad quod argumentum sic respondit dicens. Quamuis omnis accidentis inquantum huiusmodi sit ignobilius substantia, tamen aliquid accidens quantum ad aliquid potest esse dignius substantia. Potest enim accidens considerari dupliciter. Vno modo secundum quod inhaeret subiecto, ex quo habet rationem accidentis. Et sic omne accidens est substantia indignius. Alio modo potest considerari in ordine ad aliquid extra, & sic aliquod accidens potest esse substantia nobilius inquantum per ipsum aliqua substantia coniungitur alicui nobiliori se, & hoc modo beatitudo creata, & gratia, & huiusmodi sunt aliquid nobilius natura animae, cui inhaerent. Est etiam aliqua consideratio, secundum quam omne accidens substantia est nobilius, inquantum, scilicet substantia comparatur ad accidens inhaerens sibi, vt potentia ad actum.
Idem ponit de veritate quaestio. vigesimaprima. artic. 1. ad sextum, & 2. sent. distinct. vigesimasexta, quaestio. 1. art. 2. Ex quibus patet, quod accidens secundum vnam considerationem est nobilius substantia, & potest esse finis substantiae. Quod etiam ponit Sanctus Thomas 4. sent. vbi supra in solutione principali dictae quaestiunculae dicens. Vltimus finis cuiuslibet rei habentis esse ab alio est duplex, vnus exterius, scilicet illud, quod est perfectionis desideratae principium, alius interius, scilicet ipsa sua perfectio, quam facit coniunctio ad principium. Vnde cum beatitudo sit vltimus finis hominis, duplex est beatitudo. Vna quae est in ipso, scilicet quae est eius vltima perfectio, ad quam possibile est ipsum venire, & haec est beatitudo creata. Alia vero extra ipsum, per cuius coniunctionem praedicta beatitudo in eo causatur, & haec est beatitudo increata, quae est ipse Deus. Haec ille.
Et simile dicit prima secundae quaestio. 3. artic. 1. Ex quibus patet, quod aliquod accidens potest es¬se finis substantiae, maxime operatio rei, vnde Aristoteles secundo coeli particula. 17. sic dicit. Omne habens actionem est propter suam actionem. Vbi Commentator commento. 17. dicit. Quia fines rerum sunt aliquando actiones tantum. Aliquando autem actiones in passiuis. Dicotigitur quod non est inconueniens aliquam substantiam inquantum habet rationem potentiae vel existentis in potentia ordinariad aliquod accidens vt in finem, inquantum tale accidens est complementum potentiae, quae est in substantia. Et vlterius consimiliter dico. quod substantia potest ordinari ad constitutum &x ipsa & suo accidente, inquantum substantia est potentialis tam respectu accidentis quam respectu illius entitatis, & totius resultantis ex tali compositione. Talis enim finis est finis substantiae secundum quid, & non principalis finis substantiae, quia non omne quod perficit aliquid est eius finis principalis, nec omnis actus est principalis finis potentiae, nec forma materiae. Et sic intelligo verba Sancti Thomas tertio contra Gentiles capit. 24. vbi sic dicit. Non omne quod perficit aliquid est finis illius rei. Est enim aliquid perfectio alicuius dupliciter. Vno modo vt iam habentis speciem. Alio modo vt perfectio ad speciem habendam, sicut perfectio domus secundum quod iam habet speciem est illud, ad quod species domus ordinatur, scilicet habitatio, perfectio vero ad speciem domus est tam illud, quod ordinatur ad speciem constituendam, sicut principia substantialia ipsius, quam illud quod ordinatur ad speciei conseruationem, sicut apodiacula quae fiunt ad sustentationem domus, quam etiam illa quae faciunt ad hoc, quod vsus domus sit conuenientior, sicut pulchritudo domus. Illud ergo quod est perfectio rei, secundum quod iam speciem habet, est finis eius, vt habitatio est finis domus. Et similiter propria operatio cuiuslibet rei, quae est quasi vsus eius, est finis eius. Quae autem sunt perfectiones rei ad speciem non sunt finis rei, immo res es finis insarum. Materia enim & forma sunt propter speciem. Licet enim forma sit finis generationis, non tamen est finis iam generati, & speciem habentis, immo ad hoc quod forma vt species sit completa simpliciter requiruntur conseruantia rem in sua specie, vt sanitas & vis nutritiua, licet perficiant animal, non tamen sunt finis animalis, sed econtra. Ea etiam quibus aptatur res ad proprias operationes speciei perficiendas, & ad debitum finem congruentius consequendum non sunt finis rei, sed magis econuerso, sicut pulchritudo hominis & robur corporis. Haec ille.
Ex quibus patet, quod non omne quod est perfectio alicuius est eius finis simpliciter, puta inquantum homo vel animal, licet vt praedixi, omne quod perficit aliquid possit dici finis eius secundum quid, inquantum, scilicet tale est dese in potentia ad hoc vel illud. Quia omnis potentia inquantum huiusmodi est propter suum actum. Vnde licet albedo non sit finis hominis inquantum homo, sed potius Deus, & beatitudo, & vniuersum, tamen inquantum homo est in potentia ad colorem, albedo est finis eius, nec sic est nobilior homine. Patet igitur quod ista secunda probatio deficit in hoc, quod putat nullum accidens posse esse finem substantiae, vel quod omne totum, & compositum qualecunque sit, est simpliciter finis cuiuslibet suae partis, quorum vtrunque falsum est. Et de falsitate primi dictum est satis. De falsitate secundi patet. Nam compositum ex accidente & subiecto non est finis illius suae partis, quae est substantia, nisi secundum quid, scilicet inquantum est in potentia ad tale esse, quod habet in illo toto.
Ad tertiam minoris principalis probationem noni argumenti dico, quod sicut accidens non habet proprie quidditatem, ita nec compositum accidentale resultans ex substantia & accidente est essentia completa. Cuius causa est, quia accidens suo aduentu non potest causare esse, in quo res per se subsistat, cum adueniat enti in actu, ac per hoc nec potest constituere aliquam essentiam completam, quae per se habeat quid, vnde Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia sic dicit. Essentia est illud quod per diffinitionem significatur, & ideo oportet vt aliquid eo modo habeat essentiam, quo habet diffinitionem. Accidentia autem habent diffinitionem incompletam, quia non possunt diffiniri nisi in eorum diffinitione ponatur subiectum. Et hoc ideo est, quia non habent esse per se absolutum a subiecto, sed sicut a materia, & forma relinquitur esse substantiale quando componuntur, ita ex accidente, & subiecto relinquitur esse accidentale quando accidens aduenit subiecto. Et ideo nec forma substantialis completam essentiam habet, nec materia, quia in diffinitione formae substantialis oportet, quod ponatur illud, cuius est forma, & ita diffinitio eius est per additionem alicuius, quod est extra genus illius, sicut & diffinitio formae accidentalis, & in diffinitione animae ponitur corpus a naturali, qui considerat animam solum inquantum est forma physici corporis, sed tamen inter formas substantiales & accidentales tantum multum interest, quia sicurforma substantialis non habet per se esse absolutum sine. eo, cui aduenit, ita nec illud cui aduenit, scilicet materia Et ideo ex coniunctione vtriusque relinquitur illud esse, in quo res per se subsistit, & ex eis efficitur vnum per se, propter quod ex illorum coniunctione relinquitur essentia quaedam. Vnde forma quamuis in se considerata non habeat rationem completae essentiae, est tamen pars essentiae completae, sed illud cui aduenit accidens, est ens in se completum subsistens in suo esse, quod quidem esse naturaliter praecedit accidens, quod superuenit. Et ideo accidens superueniens ex coniunctione sui cum eo, cui superuenit, non causat illud esse, in quo res per se subsistit per quod res est ens per se, sed causat quoddam esse secundum, sine quo res potest intelligi esse, sicut primum sine secundo potest intelligi, vnde ex accidente & subiecto non efficitur vnum per se, sed vnum per accidens. Et ideo ex coniunctione eorum non resultat essentia quaedam sicut ex coniunctione formae ad materiam, propter quod accidens neque rationem completae essentiae habet, nec est pars completae essentiae, sed sicut est ens secundum quid, ita & essentiam secundum quid habet. Haec ille.
Ex quibus patet, quod quia ex coniunctione accidentalitatis, & subiecti non relinquitur aliquod esse, quo res petse subsistat, quia ante eius aduentum substantia, cui aduaed nit, & quae est ens per se habebat completum esse subsistentiae, & in vna re non sunt plura esse per se, ideo nec ex taliconiunctione resultat per se ens, nec aliqua quidditas propria, quia prius natura resultabat per se ens. Implicat autem quod per se ens sit pars per se entis. Ex coniunctione autem formae & materiae resultat per se esse, quia neutrum illorum ante coniunctionem habet per se esse potissime materia. Et ideo potest esse pars per se entis, & possunt constituere per se ens, & per se essentiam. Illud enim est per se ens, quod habet in se principium sui esse, formale quidem, non autem effectiuum, nec eius esse dependet formaliter, nec subiectiue ab alio ente actu complexo priori, & hoc accipiendo per se ens stricte pro sola substantia. Largius autem loquendo illud dicitur per se ens, quod habet in se principium formale sui esse, nec eius esse formaliter dependet ab ente alterius generis. Et sic tam substantia, quam accidens potest dici ens per se. Tale autem aggregatum ex substantia, & accidente non potest dici ens per se primo modo, nec secundo modo, nec habere quidditatem. Patet igitur nullitas consequentiae, quam facit arguens dum dicit. Tale ens est distinctum a subiecto & ab accidente: ergo habet propriam quidditatem, & dat esse quid, & non quale.
Ad confirmationem ibidem factam, negatur prima consequenria. Quoniam non omne aliquid est proprie loquendo quid, possumus tamen dicere quod ly aliquid potest sumi dupliciter. Primo modo proprie prout restringitur ad genus substantiae, ita quod idem est dicere aliquid & aliud quid, habens proprie quidditatem, & completum & per se ens, tunc dicitur quod isto modo nec accidens est aliquid, nec ex accidente & subiecto constituitur aliquid, sed aliquale. Secundo modo ly aliquid potest sumi largius prout conuertitur cum ente, & tunc dico quod sicut ex accidente & subiecto efficitur ens per accidens, ita & aliquid per accidens, & quid per accidens. Vnde color praedicatur in quid de albedine, & dicit quid albedinis, & omnium suarum specierum & indiuiduorum. Quia enim subiectum & accidens sint ens & faciant ens aliquo modo patet 5. Metaphysic. particula. 13. Entia inquit Philosophus, quae dicuntur modo accidentali, secundum hoc dicuntur, aut quia vtraque sunt eiusdem entis, aut quia est quidditas entis, aut quia est cum eo, cuius est quidditas, & de quo dicitur idem. Vbi commentator dicit, quod inter accidens & subiectum est identitas per accidens, & similiter inter duo accidentia eiusdem subiecti, & quod talia dicuntur ens per accidens, sicut & vnum per accidens.
Item Philosophus quinti Metaphysicae particula. decimasexta, dicit aliqua esse composita ex substantia, & accidente, & in talibus dicit accidens esse prius toto inde resultante. Dicit enim sic. Accidens etiam est ante totum, vt musica ante hominem musicum. Totum enim non eripenitus sine parte. Vbi Commentator commento. decimosexto, dicit. Accidens est prius in diffinitione rerum compositarum ex substantia & accidente. Diffinitio enim compositi ex istis constituitur ex istis duabus partibus, scilicet substantia & accidente, & partes cuiuslibet sunt priores illo, quia sumuntur in eius diffinitione. Haec ille.
Cum autem dicit arguens quod nulla forma accidentalis dat esse aliquid, sed aliquale. Dicitur quod accidens non subiecto suo dat esse aliquid sed aliquale, sed tamen composito suo dat esse aliquid large, & proprie aliquale.
Ad quartam probationem minoris, quae est argumenti principalis dicitur, quod ex accidente & subiecto fit vnum per accidens. Et ad primam improbationem dico, quod illud ens per accidens licet sit distinctum a substantia, & accidente quodam, id est diuisum in se, in quantum accidens & subiectum indiuisa sunt in illo esse accidentali relicto ex coniunctione illorum, non tamen est ibi perfecta indiuisio in esse, quia vna pars illius constituti, scilicet substantia habet esse sibi proprium, quod non communicat alteri parti, scilicet accidentalitati, licet accidens communicet suum esse subiecto. Et ideo est ibi indiuisio quo ad esse accidentale, & non quo ad esse substantiale. Ac per hoc est ibi vnitas accidentalis, & non per se vnitas, sicut nec indiuiso in per se esse.
Item in tali composito non est indiuisio, sed diuisio essentiarum, & naturarum, & rerum diuersorum generum, ideo non est ibi per se vnitas.
Ad primam confirmationem ibidem factam dico, quod quantumcunque illud compositum habeat proprium esse, tamen illud esse non per se competit vni parti eius, vt est ens in actu, scilicet substantiae, immo per aliud esse est ens in actu per se, & ideo non est ibi indiuisio in esse per se, quam includit vnum per se. Illud enim est vnum per se, quod infra se non habet diuisionem in esse, quo aliquid est actu ens, sicut compositum ex materia & forma habet in se indiuisionem in esse, quia non per aliud esse est materia illius in actu, & per aliud esse forma eius, sed per vnicum esse vtrunque est in actu. Vlterius tale compositum ex accidente, & subiecto includit intrinsece duplex esse, vnum substantiale, & aliud accidentale, & sic non est perfecte indiuisum.
Ad secundam confirmationem ibi factam dicitur, quod diuisio ibidem facta est insufficiens. Non enim tale compositum ideo dicitur vnum per accidens, quia habet esse de genere accidentis, nec quia potest esse sine tali vnitate, sed quia infra se includit diuisionem in esse, quo aliquid dicitur per se ens, ita quod non est ibi indiuisio in per se esse. Nam ibi est vnum esse, quo substantia dicitur per se esse, & est ibi aliud esse, quo albedo si separaretur, esset per se ens, quod quidem esse communicatur substantiae, & in illo secundo est indiuisio duarum partium, scilicet accidentis & subiecti, non autem in primo, quia accidens non est per esse substantiae formaliter, sed econtra substantia est formaliter aliqualis per esse accidentis.
Potest autem dici breuius, quod illud compositum ideo dicitur vnum per accidens, & non per se, quia est indiuisum in esse, quod est de genere accidentis, & accidit vnparti, scilicet subiecto, licet non accidat formae accidentali, ita quod est ibi duplex accidentalitas in illa indiuisione & vnitate. Et in illo esse prout dupliciter dicitur accidens, scilicet quod distinguitur contra substantiam & quod est vnum de quinque praedicabilibus.
Et cum dicit arguens, quod illud compositum non potest esse sine tali esse, conceditur, sed tamen principalior pars compositi potest esse sine tali esse, & sine tali vnitate, & remanere idem ens actu, quod prius, immo sibi totaliter accidit, quia per illam nullo modo est ens, nec vnum per se.
Ad quintam probationem dictae minoris dicitur, quod prima consequentia ibidem facta nullam habet apparentiam. Non enim oportet, quod omnis forma constitutiua constituat cum susceptiuo proprij generis, nec habemaiorem euidentiam quam ista consequentia, forma substantialis habet subiectum eiusdem generis: ergo forma accidentalis habet subiectum sui generis. Cuius causa est, quia accidens ideo dicitur accidens, quia ad aliud cadit scilicet ad rem existentem in actu completo. De ratione vero subiecti est quod sustentet, ideo repugnat accidenti esse subiectum principale accidentis. Item dato quod in genere accidentis aliquid esset per se actus, & aliud per se potentia ad talem actum, sicut forte se habent diaphaneitas & lux, & intellectus & voluntas respectu suarum perfectionum, non tamen sequitur, quod ex tali actu, & ex tali potentia constituatur aliquid per se vnum, quia nunquam est ibi perfecta indiuisio in esse, quia omne susceptiuum accidentis prius natura est ens actu indiuisum, quam adueniat sibi accidens, & omnis vnitas addita tali susceptiuo accidit sibi, vt est ens actu, secus est de susceptiuo formae substantialis.
Ad sextam probationem dictae minoris dictum est prius, per alterationem, non enim non fit proprie forma accidentalis, sed constitutum ex ipsa & ex subiecto eius. Et tunc cum infertur, quod alteratio esset productio & caeter Dico quod alteratio non est productio subiecti, quod alteratur, sed illius, quod componitur ex subiecto alterationis & ex suo termino, sicut eadem est mutatio materiae & generatio compositi, ita quod idem est alteratio, & productio quantum ad illud, quod dicunt in recto, sed differunt quantum ad diuersas habitudines quas dicunt in obliquo, quia productio dicit habitudinem ad compositum& alteratio ad subiectum, vtrum autem ista sit propositio per se, alteratio est productio, credo quod sit in primo vel secundo modo dicendi per se.
Ad septimam probationem eiusdem dictum est prius, quod sicut non est inconueniens accidens vno modo esse nobilius substantia, ita nec repugnat aliquod ens per accidens esse aliquo modo dignius substantia, quam includit intrinsece, si attendatur nobilitas inclusorum. Si tamen attendatur modus essendi, tunc esse substantiale perfectioris modi est quam esse accidentale, & esse per se quam esse per accidens. Et vlterius multo minus est inconueniens, quod ens per accidens sit perfectius accidente constitutiuo ipsius, licet vnitas sit maior in accidente quam in ente per accidens.
Ad octauam probationem negatur prima consequentia. Quia non omne prius potest in actu reali existere sine posteriori. Vnde in argumento est fallacia aequiuocationis, arguendo a prioritate causalitatis ad prioritatem, qua non conuertitur subsistendi consequentia. Dicitur enim quod vnitas materiae ad formam est prior secundum aliquam causalitatem ipso composito, & hoc solum probat argumentum factum pro antecedente, sed cum hoc stat, quod talis vnitas vel vnio non sit prior composito vnitate, qualem infert arguens, scilicet prout illud dicitur prius a quo non conuertitur subsistendi consequentia, ita quod vnio formae ad materiam possit esse non existente composito, & non econtra. Non enim prima prioritas semper infert secundam potissime in causis formalibus, vbi forma est prior causalitate suo effectu formali, & tamen non est separabilis ab illo, si accipiatur forma vt actus causans & sormans, & non solum vt causans in habitu.
Ad confirmationem dicitur eodem modo, quod scilicet si forma esset actus materiae, & compositi secundum ordinem priorum & posteriorum tali prioritate, a qua non conuertitur subsistendi consequentia, tunc non repugnaret formam esse actum materiae, & non esse actum compositi. Nunc autem negatur, quod forma sit actus illorum duorum secundum ordinem talis prioritatis, sed solum secundum ordinem causalitatis formalis, quae inseparabilis est a suo effectu. Repugnat enim albedinem informare superficiem, & non resultare aliquid actu album.
Ad nonam probationem negatur consequentia. Quia licet illae communicationes sint diuersae, aut distinctae ratione, dubium tamen est, vtrum sint distinctae realiter. Et dato quod essent sic distinctae, non tameu sequitur quod sint separabiles, quia vna illarum est quodammodo causa formalis alterius. Forma enim vt communicata materiae est causa formalis in actu compositi. Et ideo non stat formam communicari materiae vt actum, quin eo facto resultet compositum, ac per hoc secunda communicatio
Ad decimam probationem negatur secunda consequer tia ibidem facta, quia non omne consequens est per accidens, ideo licet communicatio, qua forma communicatur composito sequatur primam communicationem, qua forma communicatur materiae, non tamen sequitur quod secunda sit per accidens. Nec valet simile adductum de productione formae quae sequitur productionem compositi, vel relationis, quae sequitur productionem fundamenti & termini, quia in proposito secunda communicatio est finis primae, & ad illam ordinatur prima, & est prior in intentione naturae quae intendit principaliter completum ens producere, quod fit in productione compositi, ad quod ordinat communicationem formae respectu materiae, secus est de productione formae, vel relationis, quia istae non principaliter intenduntur ante, sic quod productio compositi ordinetur ad productionem formae vel productio absoluti ad productionem relationis, immo totum oppositum. Et ideo similitudo non valet.
Ad vndecimam probationem dicitur, quod eadem est mutatio qua materia mutatur, & qua compositum dicitur mutari, vel potius produci aut generari, licet dicant diuersas habitudines ad diuersos terminos, tamen illae habitudines sunt inseparabiles abinuicem, quia non omnia realiter distincta sunt abinuicem separabilia, vt saepius alibi dictum est.
Ad duodecimam probationem dicitur, quod forma non subsistens non proprie producitur, sed compositum, & hoc siue loquamur de productione primi agentis, siue secundi, quia nulla forma non subsistens proprie est, ac per hoc nec sibi proprie debetur factio, sed sicut est illud quo compositum est, ita est id quo compositum fit. Sed loquendo de forma subsistente, cuiusmodi est anima rationalis, dato quod ipsa prius fiat quam compositum, loquendo de prioritate causalitatis, non tamen prius sit quam compositum, loquendo de prioritate, de qua loquimur in proposito, & hoc si ipsa fiat in materia. Nam formam fieri in materia, & compositum fieri, idem sunt, vel se inseparabiliter consequuntur. Nam Philosophus dicit septimi Metaphysic. particula. 27. quod agens ponere formam in materia est agens generare compositum. Dato ergo quod anima rationalis fiat in corpore, ipsa tamen pro nullo priori mensurae, vel durationis praecedit factionem compositi, sed sola prioritate causalitatis formaliter, quia ex hoc quod anima sit in corpore, sicut actus in propria potentia causatur, & constituitur, & fit compositum. Et ideo non oportet inquirere aliquod signum, vel instans, in quo vel pro quo anima fiat, & compositum tunc non fiat. In tali enim prioritate causalitatis non sunt quaerenda talia signa vel instantia extra intellectum nostrum. Et dato quod intellectus noster prius concipiat factionem animae quam factionem compositi, dum inuestigat a priori factionem illam procedendo a causis ad effectus, non tamen sequitur, quod illa quae intellectus noster diuisim concipit, & quae sunt in diuersis signis intellectus, possint esse diuisim in re extra, vel in diuersis signis naturae, quia illud prius non est prius in quo, sed a quo, vel per quod.
Ad decimum principale negatur minor, & assumptum pro eius probatione. Et ad primam probationem eius dico, quod si communicatio nominet habitudinem quandam inter actum, & illud cuius est actus vel forma, conceditur quod alia est communicatio formae respectu materiae, & alia respectu compositi, sed dico quod nullum agere est ad hanc vel istam communicationem de per se, sed actio generantis est per se ad generandum compositum, ex qua actione consurgit producto composito duplex habitudo, vna formae ad materiam quam actuat, alia vero formae ad compositum. Tales enim habitudines, vt dictum est in alia quaestione, fundantur in actione, qua ex materia & forma fit vnum, & consequuntur tam actionem agentis quam vnitatem & indiuisionem partium compositi. Nec oportet quod aliud agere sit ad hanc, & aliud ad illam, sed idem penitus. Nec oportet quod vna possit esse sine alia, qua vna est quasi causa formalis alterius, causa autem formalis in actu inseparabilis est a suo effectu, & econtra, secus est de causa formali in habitu.
Ad secundam probationem negatur minor. Nam forma non communicatur composito nisi prius natura communicetur materiae. Nam communicatio formae respectu materiae est causa formalis communicationis formae respectu compositi, ideo inseparabiles sunt. Et licet nulla talis habitudo sit proprie causa compositi, tamen vnitas & indiuisio formae cum materia est causa, vel modus causae compositi, quia forma absolutae considerata, & non vt vnita materiae non est forma, nec causa formalis compositi nisi in habitu. Est autem eius forma & causa formalis in actu per hoc, quod est vnum facta & indiuisa & coniuncta materiae. Et sic patet quod impossibile est formam, vel materiam communicari composito, nisi prius natura adinuicem vniantur, & forma communicetur materiae, & econtra.
Ad tertium negatur antecedens, quia vt statim dictum est, forma non est causa formalis compositi in actu, nec actualiter format compositum, nisi prius natura informet materiam. Item negatur vlterius, quod prima communicatio stet sine secunda. Item dicitur, quod materia prius natura est in potentia ad formam quam ad compositum loquendo de prioritate causae materialis, licet loquendo de prioritate causae finalis prius sit in potentia ad compositum, vel ad esse compositi quam ad esse formae, quia in tali ordine illud, quod est perfectius est prius.
Ad quartum patet per praedicta, quia includit multa falsa & male probata, vtputa quod communicatio formae respectu materiae possit esse sine communicatione formae respectu compositi.
Ad quintum dicitur sicut ad secundum, quia licet forma secundum se sit causa intrinseca compositi, tamen non quocunque modo se habens est actualis causa compositi, sed vt vnita materiae. Et consimiliter dicitur, quod agens vel efficiens non quocunque modo se habens est actualis causa sui effectus, sed vt est sub actione, & vt actualiter agit.
Ideo argumentum potest reduci contra arguentem. Si enim sua similitudo valeat: ergo sicut impossibile est agens actu causare & esse actualiter causam sui effectus, nisi dum est sub actione, ita impossibile est formam esse actualem causam compositi, vel alterius nisi dum actu informat, & vnita est materiae. Et haec sufficiant ad argumenta Ioannis de Ripa.
Ad argumentum pro parte affirmatiua quaestionis respondet Sanctus Thomas prima parte quaestio. tertia, articulo octauo, in solutione primi argumenti dicens. Quia diuinitas dicitur esse omnium effectiue & exemplariter, non autem per essentiam. Item primo contra Gent. capit. 26. sic, dicit. Huic autem errori quatuor sunt, quae videntur praestitisse somentum. Primum est quarundam auctoritatum peruersus intellectus. Inuenitur enim a Dionysio dictum 4. capit. coelestis Hierarchiae, esse omnium est, quae super esse, est diuinitas. Ex quo intelligere eum voluerunt, ipsum esse formale omnium rerum Deum esse, non considerantes hunc intellectum ipsis verbis consonum esse non posse. Nam si diuinitas est omnium esse formale, non erit super omnia, sed inter omnia, immo aliquid omnium. Cum vero diuinitatem super omnia dixit, ostendit Deum secundum naturam ab omnibus esse distinctum, & super omnia collocatum. Ex hoc vero, quod dixit, quod diuitas est omnium esse, ostendit quod a Deo in omnibus quaedam diuini esse similitudo reperitur. Hunc etiam eorum peruersum intellectum alibi excludens dixit secundo capitulo de diui. nomi. quod ipsius Dei neque tactus neque aliqua commixtio est ad res alias, sicut est puncti, vel figurae sigilli ad ceram. Haec Sanctus Thomas Et haec de quaest. sufficiant. De qua benedictus Deus Amen.