Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Filius Dei assumpserit naturam humanam in universali simul cum suo proprio creato supposito

QVAESTIO III.

ITERVM circa quintam distinctionem, tertij sentent. quaeritur. Vtrum filius Dei assumpserit naturam humanam in vniuersali si mul cum suo proprio creato supposito.

Et arguitur quod sic. Et primo quod assumpserit naturam humanam in vniuersali, Quia filius Dei assumpsit de natura humana id, quod est in ea potissimum, sed in natura humana potissimum est id, quod est per se homo, sicut & in vnoquoque genere potissimum est id, quod est per se: ergo filius Dei assumpsit per se hominem. Hoc autem secundum Platonicos est natura humana vniuersalis ab indiuiduis separata: ergo hanc assumpsit. secundo probatur quod filius Dei assumpserit personam, & suppositum humanum creatum. Quia dicit Damasc. libr. tertio, quod filius Dei assumpsit omnia, quae in natura nostra plantauit, sed in natura nostra plantauit personalitatem: ergo illam assumpsit.

In oppositum arguitur. Et primo quod non assumpserit naturam humanam in vniuersali. Quia dicit Damascen. libro tertio. Dei verbum incarnatum non eam, quae in nuda contemplatione consideretur, naturam assumpsit Non enim hoc esset incarnatio, sed deceptio & fictio incarnationis. Sed natura humana prout est a singularibus separata vel abstracta in nuda contemplatione cogitatur, quia secundum seipsam non subsistit, vt idem Damasc. dicit: ergo filius Dei non assumpsit naturam humanam secundum quod est a singularibus separata, & sic nec vniuersalem.

Secundo arguitur quod non assumpsit personam creatam. Quia dicit Augustinus in de fide ad Petrum, quod Deus naturam hominis assumpsit, non personam.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Filius Dei non assumpsit naturam humanam in vniuersali, prout vniuersalis est, nec ab indiuiduis separatam, vel abstractam. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 4. artic. 4. vbi sic dicit. Natura hominis vel cuiuslibet alterius rei sensibilis praeter esse, quod in singularibus habet, dupliciter potest intelligi. Vno modo. q. per se ipsam esse habeat praeter materiam, sicut Platonici posuerunt. Alio modo sicut in intellectu existens vel humano vel diuino per se quidem subsistere non potest, vt probat Philosophus 7. Metaphysicae, quia ad naturam speciei rerum sensibilium pertinet materia sensibilis, quae ponitur in eius diffinitione, sicut carnes & ossa in diffinitione hominis. Vnde non potest esse, quod natura humana praeter materiam sensibilem sit. Si tamen esset hoc modo subsistens natura humana, non fuit set conueniens, vt a verbo Dei assumeretur.

Primo quidem quia ista assumptio terminatur ad personam, hoc autem esset contra rationem formae communis, vt sic in persona indiuiduetur. Secundo quia naturae communi non possunt attribui nisi operationes communes & naturales, secundum quas homo nec meretur nec demeretur, cum tamen illa assumptio ad hoc facta sit, vt filius Dei in natura assumpta nobis mereretur. Tertio quia natura sic existens non est sensibilis, filius autem Dei assumpsit naturam humanam, vt hominibus in ea visibilis appareret secundum illud Baruchus quarto. Post haec in terris visus est, & cum hominibus conuersatus est.

Similiter etiam non potuit assumi natura humana a filio Dei secundum quod est intellectu diuino. Quia sic nihialiud est quam natura diuina, & per hunc modum ab aeterno esset in filio Dei humana natura. Similiter non conuenit dicere, quod filius Dei assumpsit humanam naturam prout est in intellectu humano, quia hoc nihil aliud esset quam quod intelligeretur assumere humanam naturam, & sic non assumeret eam in rerum natura, & intellectus esset falsus, nec aliud esset ista humanae naturae assumptio quam fictio quaedam incarnationis vt Damascen. dicit. Haec Sanctus Thomas.

Item ibidem arguit sic. Assumptio humanae naturae facta est ad communem omniunsalutem, sed natura prout est in indiuiduo recedit a sua communitate: ergo filius Dei debuit naturam humanam assumere, prout est ab indiuiduis omnibus abstracta. Ecce argumentum, & respondit. Filius Dei incarnatus est communis omnium saluator, non communitate generis vel speciei, quae attribuitur naturae ab indiuiduissseparatae, sed conmunitate causae, prout filius Dei incarnatus est vniuersalis causa salutis humanae. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Filius Dei assumpsit humanam naturam prout est in rerum natura, & in indiuiduo, sed in rerum natura, & extra intellectum non est vniuersalis: igitur non assumpsit naturam vniuersalem, nec in sua vniuersalitate.

Item primo sent. distinct. 25. quaestio. 1. articulo tertio, sic dicit. Duplex est communitas, scilicet rei & rationis, & dico comunitatem rei, quando aliquid vnum & idem conuenit pluribus, & talis communitas non est nisi in diuinis personis nec aliqua talis communitas est itrtrmitate, nisi essentiae & eorum quae ad essentiam pertinent, vt attributorum, & operationum, & negationum, & relationum essentialium. Alia est communitas rationis fundatae in re, sicut dicimus, quod ratio animalis est communis homini & asino, sed ratio fundata in re est duplex, quia quaedam est communis, sicut ratio animalis, & quaedam est specialis, sicut ratio hominis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod secundum eum nulla natura creata est vniuersalis extra intellectum. Idem ponit prima parte quaestio. 30. artic. 1. & quaestio. 44. articulo tertio. Item quaestio. 85. artic. 2. in solutione secundi sic dicit. Per intellectum in actu duo importantur, scilicet res quae intelligitur, & hoc quod est ipsum intelligi. Et similiter cum dicitur vniuersale abstractum duo intelliguntur, scilicet ipsa natura rei, & abstractio siue vniuersalitas ipsa. Igitur natura cui accidit intelligi, vel abstrahi, velintentio vniuenalitatis non est nisi in singularibus, sed hoc ipsum, quod est intelligi vel abstrahi, vel intentio vniuersalitatis est in intellectu. Et hoc possumus videre persimile in sensu, visus enim videt colorem pomi sine eius odore, si ergo quaeratur, vbi sit color, qui videtur sine odore, manifestum est quod color, qui videtur est in pomo, sed quod sit sine odore perceptus, hoc accidit ei ex parte visus, inquantumin visu est similitudo coloris & non odoris. Similiter humanitas, quae intelligitur non est nisi in hoc, vel in illo, sed quod humanitas, quae intelligitur, appraehendatur sine conditionibus indiuiduantibus, quod est ipsam adstrahi, ad quod sequitur intentio vmuersalitatis, accidit humanitati, secundum quod percipitur ab intellectu, in quo est simifitudo naturae specici, & non indiuidualium principiorum. Haec ille.

Totam hanc conclusionem cum sua probatione ponit similiter tertia parte quaestio. 2. artic. quinto, in solut. secundi, vbi exponens dictum Damasceni in lib. 3. dicentis, quod in domino nostro Iesu Christo non est communem speciem accipere, sic dicit. Verbum Damasc.s potest intelligi dupliciter. Vno modo vt referatur ad naturam humanam, quae quidem non habet rationem communis speciei, secundum quod est in vno solo indiuiduo, sed secundum quod est abstracta ab omni indiuiduo prout in nuda contemplatione consideratur, vel secudum quod est in omnibus indiuiduis. Filius autem Dei non assumplit humanam naturam prout est in sola consideratione intellectus, quia sic non assumpsisset ipsam rem naturae humanae, nisi sorte diceretur, quod ipsa natura humana esset quaedam idea separata, sicut Patonici posuerunt hominem sine materia, sed tunc filius Dei non assumpsiset carnem, contra ilin quod dicitur Lucae vltimo. Spiritus carnem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Similiter etiam non potest dici, quod filius Dei assumpserit naturam humanam prout est in omnibus indiuiduis eiusdem speciei, quia sic omnes homines assumpsinet. Relinquitur ergo vt Damasc. dicit quod assumpsit naturam humanam in atomo, id est in indiuiduo, non quidem in alio indiuiduo, quod sit suppositum, vel hypostasis illius naturae quam in persona filij Dei. Haec ille.

Secunda conclusio est. Filius non assumpsit quamcunque personam, hypostasim, subsistentiam, nec aliquod suppositum creatum. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 4. articulo secundo, vbi sic dicit. Aliquid dicitur assumi, ex eo quod ad aliquid sumitur, vnde illud quod assumitur oportet praeintelligi assumptioni, sicut illud quod mouetur localiter praeintelligi motui. Persona autem non praeintelligitur in natura humana assumptigni, sed magis se habet vt terminus. Si enim praeintelligeretur vel oporteret quod corrumperetur, & sic frustra esset assumpta, vel quod remaneret post vnionem, & sic essent duae personae, vna assumens, & alia assumpta, quod est erroneum, vt supra ostensum est. Vnde relinquitur quod filius Dei nullo modo assumpsit humanam personam. Haec ille.

Item quaestio. 2. artic. 2. in solutione tertij sic dicit. Dei verbum non assumpsit naturamhumanam in vniuersali, sed in atomo, id est in indiuiduo sicut Damascenus dicit, aliquin oporteret, quod cuilibet homini conueniret esse Dei verbum, sicut conuenit Christo.

Sciendum tamen, quod non quodlibet indiuiduum in genere substantiae etiam in hatura rationali habet rationem personae, sed solum illud, quod per se existit, non autem illud, quod existit in alio perfectiori. Vnde manus sortis quamuis sit quoddam indiuiduum, non tamen est persona, quia non per se existit, sed in quodam perfectiori, id est in suo toto. Et hoc etiam potest significari in hoc, quod persona dicitur indiuidua substantia, non enim manus est substantia completa, sed pars substantiae. Licet igitur humana natura sit quoddam indiuiduum in genere naturae, quia tamen non per se separatim existit, sed in quodam perfectiori, scilicet in persona verbi Dei, consequens est, quod non habeat propriam personalitatem.

Item tertio sent. distinct. 5. quaestio. tertio, artic. 3. sic dicit. Sicut supra dictum est assumens non est assumptum, vnde si persona Dei afsumpsisset personam hominis, persona Dei non esset persona hominis, & sic essent duae personae, quod est haereticum, vnde non conceditur, quod persona sit assumpta, & etiam quod assumitur trahitur ad aliquid completius ipsum incompletum existens, & hoc est contra rationem personae, quae maximam completionem importatItem ibidem dicit. Quod assumitur aliquo modo vnitur, sed persona non vnitur personae, quia sic essent duae personae, quod esse non potest, vel vna composita ex duabus, quod etiam est impossibile, cum persona pars esse non possit.

Item ibidem in solutione tertij argumenti sic dicit. Separatio dat vtrique partium totalitatem, & in continuis dat etiam vtrique esse actu. Vnde quia supposito, quod verbum Dei hominem, vel humanitatem deponeret subsisteret homo ille per se in natura rationali, ex hoc ipso acciperet rationem personae. Haec ille.

Item tertio sent. distinct. 6. q. 1. artic. 2. sic dicit. Illud quod assumitur secundum intellectum praecedit vnionem, si ergo homo dicatur assumptus, oportet quod intelligatur homo prius quam intelligatur assumptus. Homo autem particularis, quia vniuersalem non assumpsit, cum non habeat esse in rerum natura est quid subsistens habens esse completum. Quia autem habet esse completum, in quo subsistit, non potest vniri alteri, nisi tribus modis vel accidentaliter, sicut tunica homini, & hunc modum vnionis ponit tertia opinio. Vel per modum acerui, vel aggregationis, sicut lapis lapidi in aceruo, vel aliquo accident e, sicut homo vnitur Deo per amorem, vel per gratiam, & neutra harum est vnio simpliciter, sed secundum quid, quarum primam posuit Dioschorus, & alteram Nestorius haeretici, vt dicit Damasc. tertio lib. Vnde nullo modo concedendum est, quod homo sit assumptus. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Nihil inassumptibile, & inunibile perfectiori, & inducens pluralitatem personarum in Christo est assumptum a filio Dei, sed persona est huiusmodi, igitur non est assumpta. Si autem persona non est assumpta: ergo nec suppositum humanum, quia omne suppositum humanum est persona. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 2. articulo tertio, sic dicit. Quidam ignorantes habitudinem hypostasis ad personam, licet concederent in Christo vnam personam & solam, posuerunt tamen aliam hypostasim Dei, & aliam hominis ac si vnio sit facta in persona, & non in hypostasi. Quod quidem apparet erroneum tripliciter. Primo ex hoc quod perlsona supra hypostasim non addit, nisi determinatam naturam, scilicet rationalem secundum quod Boetius dicit in libro de duabus naturis, quod persona est rationalis naturae indiuidua substantia, & ideo idem est attribuere propriam hypostasim humanae naturae in Christo, & propriam personam, quod intelligentes sancti patres vtrunque in quinto Concilio apud Constantinopolim celebrato danauerunt dicentes. Si quis introducere conetur in misterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, anathema sit, nec enim adiectionem personae vel subsistentiae, suscepit Sancta Trinitas incarnato vno de Sancta Trinitate Deo verbo, subsistentia autem idem est, quod res subsistens, quod est proprium hypostasis, vt patet per Boetium in libr. de duabus naturis. Secundo. Quia si detur, quod persona aliquid addat super hypostasim, in quo possit fieri vnio, hoc nihil aliud est quam proprietas ad dignitatem pertinens, secundum quod a quibusdam dicitur, quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Si ergo facta sit vnio in persona, & non in hypostasi, consequens erit, quod non est facta vnio, nisi per quandam dignitatem, & hoc est approbante Concilio vel sinodo Ephesina damnatum a Cirillo sub his verbis. Si quis in vno Christo diuidat subsistentias post adunationem, sola copulans eas coniunctione quae est secundum dignitatem, vel auctoritatem, vel secundum potentiam & non magis concursu secundum adunationem naturalem, anathema sit. Tertio. Quia tantum hypostasis est, cui attribuuntur operationes & proprietates naturae, & ea etiam quae ad naturae rationem pertinent in concreto, dicimus enim quod hic homo dicitur esse suppositum, quia scilicet supponitur his, quae ad hominem pertinent eorum praedicationem recipiens, si ergo sit alia hypostasis in Christo post hypostasim verbi, sequeretur, quod de aliquo alio quam de verbo verificentur ea quae sunt hominis, puta esse natum de virgine, passum, crucifixum, & sepultum, & hoc etiam damnatum est approbante Concilio Ephesino sub his verbis. Si quis personis duabus, vel subsistentijs, ea quae sunt in euangelicis, & Apostolicis scripturis impartitur voces, aut de Christo a Sanctis dictas, aut ab ipso de se, & quasdam quidem velut homini, praeter illud ex Deo verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut Deo docibiles soli ex Deo patre verbo, anathema sit. Sic igitur patet haeresim ab olim damnatam dicere, quod in Christo sunt duae hypostases, vel duo supposita. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones, & quidem contra primam arguit Scotus in quaestio. 18. super septimum Metaphysic. vbi probat multipliciter, quod vniuersale est aliquid in re, & quod vbicunque est indiuiduum aliquod ibi est vniuersale in sua vniuersalitate, & ponit tres conclusiones.

Prima est, quod vniuersale obiectiue sumptum quantum ad rationem vniuer. salis, & prout distinguitur a singulari non est simpliciter per se per actum intellectus. Quam probat multipliciter. Primo quia secundum illos oppositae partis, vniuersale est proprium obiectum intellectus: igitur praecedit potentiam & actum potentiae ex secundo de anima. Ad hoc respondetur tripliciter. Primo quod vniuersale est obiectum intellectus possibilis, & ideo praecedit eum, sed non intellectum agentem. Secundo quod vniuersalitas non est obiectum intellectus, secundum quod quid est, sed solum vniuersalitas est conditio obiecti, vel modus necessarius, non modus cognitus, sed sub quo cognoscitur obiectum. Tertio quod hoc est verum in potentia, quia obiectum in actu, & potentia in actu simul sunt & non sunt: secundo de Anima. Contra quamlibet responsionem arguitur. Et primo contra primam. Quia quicquid est per intellectum agentem est pura intentio, & accidens intentionale: ergo nullum vniuersale est in genere substantiae, & consequenter nulla praedicatio in quid superiorum de inferioribus.

Item vniuersale praecedit sensum, quia est obiectum eius, & non singulare, vt dicit se alias probasse, ergo praecedit intellectum agentem. Item intellectus agens & possibilis sunt eadem potentia, quia alias quilibet homo haberet duos intellectus. Si autem sint duae vires eiusdem potentiae, non est vis ad propositum, sed vnius potentiae vnum est obiectum, quare praecedit vtrunque

Item secundum hoc non esset aliqua generatio vniuoca sine consideratione intellectus agentis. Dicetur quod generans & generatum non habent aliquam vnitatem realem, sed similitudinem.

Sed contra hoc. Quia proximum fundamentum similitudinis realis est vnum quinto Metaphysicae, sed non generans neque generatum: ergo aliquid commune vtrique. Contra secundam solutionem arguit modo obiecti. Quia tunc nullo considerante non esset vniuersale in actu, & ita scientia habitualis non esset obiecti vniuersalis in actu. Item. Obiectum inquantum est prius in actu non intelligitur sub hoc modo: ergo vel sub nullo modo, vel sub opposito, quia vt est obiectum determinat sibi aliquem modum. Item. Aut ille modus est factus ab intellectu, aut non, si non habetur propositum, si sic, ergonon est necessarius in obiecto, quia prius fuit obiectum intellectum sine illo modo causato per intellectum obiecti.

Item. Quia ad hoc possunt adduci rationes factae contra primam solutionem. Contra tertiam solutionem arguit. Quia obiectum etiam in actu est prius natura potentia & actu, licet sint simul tempore: ergo in illo priori naturae habent esse simpliciter. Item. Actu habuit diffinitionem vniuersalis, scilicet aptum natum esse in pluribus. Item. Mouens inquantum mouens est in actu. Item. Actu mouens actuat motum & non econtra. Item secundo principaliter ad conclusionem primam. Subiectum scientiae inquantum subiectum praecedit intentionem, & intellectionalem, sed vt sic est vniuersale, quia vt sic est primo tale, quia etiam vt sic habet propriam passionem adaequatam, quia etiam vt sic est incorruptibile, quia etiam vt sic est a nobis diffinibile: igitur & caeter. Confirmatur. Quia primum principium primo actu complexo concipitur: ergo termini eius primo actu incomplexo concipiuntur, sed vt sic est terminus vniuersalis, quia vniuersaliter sumptibilis. Secundo confirmatur. Quia si obiectum inquantum obiectum non esset ante actum intellectus, vniuersale non posset ab intellectu comparari ad plura extra.

Ad rationem istam forte dicitur, quod vniuersale vt est subiectum scientiae, non est in se reale, sed in suis inferioribus. Contra. Scientia denominatur a suo proprio obiecto, ergo nulla scientia est proprie realis. Item. Quomodo scientiae Libri priorum & Porphyrij essent scientiae reales, cum sint de vniuersali. Item. Quomodo ens factum ab intellectu est superius essentiale praedicatum in quid de rebus primae intentionis. Item. Quomodo passio realis habet subiectum proprium & adaequatum ens rationis.

Item. Quare plus ad Metaphysicum pertinet ens vniuersale quam ens verum cum vtrunque sit factum ab intellectu, & per consequens in eo. Item. Quomodo enti realisicut indiuiduo, enti rationis sicut ponunt speciem, est commune genus vniuocum. Item. Quare inter vniuersalia est ordo essentialis secundum sub & supra. Item. Quomodo scientia est necessariorum simpliciter, quia neque signa neque actus sic sunt necessaria. Item. Sciendo aliqua de vniuersalibus, nihil sciremus de rebus, sed tantum de conceptibus nostris, nec mutaretur opinio nostra a vero in fallum propter mutationem in existentia rei. Per ista media probat suam primam conclusionem. Secundo loco probat hanc secundam conclusionem, quod vniuersale proprie, & simpliciter sumptum, scilicet obiectiue, & vt est obiectum intellectus, & subiectum scientiae realis & diffinibile non est partim ab intellectu, & partim in re. Hanc probat. Tum quia omne tale est ens per accidens. Probatio. Quia aggregat in se res diuersorum generum & caet.

Confirmatur per locum a minori. Quia substantia & accidens simul causant ens per accidens, eum tamen vtrunque sit reale, ergo multomagis ens reale, & ens rationis. Ad hoc potest dici, quod non est ens per accidens, quia est ibi proportio determinata, quia potentia in re, & actus per intellectum. Contra. Quia aut simpliciter est in re, & secundum quid ab intellectu, & tunc habetur propositum tertiae conclusionis, aut econtra, & hoc improbatur in praecedenti conclusione, aut aequaliter ab vtroque, aut saltem per se ab vtroque, & tunc est ens per accidens, & tunc pertinet ad Metaphysicum.

Item ad principale. Nullum partim a re & partim ab intellectu habet vnam diffinitionem, quia vt habetur 7. Metaph. oportet diffinitum esse vnum & diffinitionem esse vnam non quocunque modo, sed quidditatiue, tum quia alias non haberet passionem vnam adaequatam, tum quia non esset intelligibile vnico actu: tum quia non esset eodem genere praedicamentali. Ad hoc dicitur, quia vniuersalia secundum se non sunt in genere, sed inquantum sunt sn inferioribus. Contra. Per se in praedicamento magis diuidit praedicamentum quam per accidens, ergo quot sunt particularia, tot erunt praedicamenta. Dicitur quod non, quia singularia sunt eiusdem rationis. Contra. Quia aut sunt eiusdem rationis realis, & tunc habetur principale propositum, aut rationis factae ab intellectu, & tunc tenet argumentum. Item. Tunc quomodo in praedicamento est ordo essentialis secundum sub & supra. Item. Quare non tractantur proprietates indiuiduorum. Item. Tunc praedicamenta habent vnitatem rationis solum: ergo solum differunt secundum rationem. Probatur consequentia, quia per idem est aliquid vnum in se, & ab alio distinctum. Item. Quomodo tunc vniuoce praedicatur, cum ratio eius essentialis non sit vna, sed partim a re, & partim ab intellectu.

Tertio loco probat, quod vniuersale obiectiue & proprie sumptum est proprie & simpliciter in re, 1. secundum quid solum ab intellectu. Primo per locum a diffinitione, quia propria diffinitio, vel descriptio vniuersalis secundum quod distinguitur a singularibus & a praedicabili est aptum natum esse in pluribus per Porphyrium & Philosophorum 1. Perihermenias, sed circunscripto quocunque actu intellectus res de se nata est esse in pluribus, quia si non: ergo aptitudo repugnaret sibi, nec conferri posset sibi saltem ab intellectu, quia tunc pari ratione posset dari Sorti talem aptitudinem. Ad hoc dicetur forte, quod ibi diffinitur vniuersale in potentia, non in actu. Contra. Diffinitio, vel quod datur loco diffinitionis debet dari de re pro esse quidditatiuo, vt patet 6. Topicorum & 7. Metaphys.

Confirmatur. Quia 9. Metaphys. dicitur, quod vnumquodque magis ens & magis scibile dicitur in actu quam in potentia, sed vniuersale in re est magis ens & magis scibile: igitur &c. Vel arguitur destructiue in intellectu. Quod non est magis ens, non est magis scibile.

Item. Illud est vniuersale, de quo est scientia in actu, de quo passio est scibilis in actu. Item. Actu distinguitur per talem diffinitionem ab alijs: ergo actu in se constituitur. Item. Tunc vniuersale actu, actu esset in pluribus, & tunc quomodo Sol & faenix sunt vniuersalia 2 Item. Quomodo intellectus reducit hanc potentiam ad actum, aut quia facit vniuersale esse actu in multis, & tunc commune nullo intelligente, puta natura specifica, est actu in multis indiuiduis, aut quia facit eam actu dici de pluribus & tunc non est ad propositum, cum hoc non sit propria ratio vniuersalis inquantum vniuersale, sed inquantum praedicabile, quia aliud est esse in, & aliud dici de.

Item secundo principaliter. Quia vniuersale simpliciter non est per actum intellectus, vt probatum est in prima conclusione, nec partim in re, & partim ab intellectu, vt patet ex secunda conclusione: ergo simpliciter est in re, & secundum quid ab intellectu.

Item. Si nihil esset in re, nisi singulare, nulla esset vnitas realis nisi numeralis, quae est propria singulari, consequens est falsum. Tum quia omnis differentia realis esset tantummodo numeralis, probatur, quia omne diuersum ea vnitate est diuersum ab alio quam in se est vnum. Tum quia omnia differentia realiter differrent aeque realiter, & tunc non esset in re aliquid, quare intellectus magis abstrahit vnum conceptum ab isto albo, & illo albo, quam ab albo & nigro, consequentia probatur, scilicet quod omnia differrent aeque realiter, quia ex quo omnis differentia realis est tantummodo numeralis, differentia numeralis erit praecisa causa differentiae realis, sed quaecunque aequaliter participat praecisam causam alicuius effectus, aequaliter participant illo, scilicet differre realiter. Tum quia differentia genere & specie essent tantum differentia ratione, & ita secundum quid, differentia autem numeralis est realiter & simpliciter: ergo sic arguendo, differunt specie: ergo numero, esset fallacia secundum quid ad simpliciter, quod est contra Aristotilem 5. Metaphys. cap. de vno.

Item ad principale. Relatio mensurae est realis 5. Metaphysicae, sed illa fundatur in aliquo vniuersali, probatur. Quia oportet esse aliquod vnum mensuram aliarum specierum, sed non vnum numero secundum Aristotilem: ergo vnum specie.

Item. Operatio realis primo & adaequate inest vniuersali, vt intelligere, homini: igitur &c. Dicetur quod non, vt species, vel vniuersale, sed vt in indiuiduis. Contra. Aut inest vniuersali secundum se, & habetur propositum, aut ratione indiuiduorum, & tunc primo inest eis quod est contra Aristotilem 1. Posteriorum de habere tres respectu triantteguli.

Item. Contrarietas non esset oppositio realis, quia puta eius extrema non sunt singularia, & oportet vtrunque esse vnum in se. Item. Indiuidua eiusdem specici & species eiusdem generis vniuocantur: ergo habent eandem rationem substantiae, id est essentiae, sed non eandem in numero, quia iam non differrent numero, nec factam ab intellectu, quia iam non esset essentiae, vel essentialis, sed intentionalis.

Item. Cum omne factum ab intellectu sit accidentale, quomodo ponit Arislotiles in genere substantiae per se secundas substantias. Item. Quomodo aliquid vere praedicatur de re affirmatiue dicendo, hoc est hoc, nisi sit in re.

Item. Quod quid est, est vna res, quia principium & causa 7. Metaphys. sed ipsum absolute sumptum est diffinibile: ergo vniuersale saltem quo ad nos. Item. Quomodo vniuersale est vbique, & semper, & incorruptibile, & perpetuum. Item. Quomodo materia & forma pertinent ad quidditatem rei diffinibilis, quia nec indiuiduum, nec intentio habent diffinitionem.

Contra secundam conclusionem arguit idem Scotus improbando quoddam inclusum in eius probatione, & probando quod persona non addat ad naturam, indiuiduatam aliquid positiuum: primo. Quia tunc esset, aliqua entitas positiua in natura humana, quae non esset assumptibilis a verbo. Isti enim vltimae entitati, quam addit persona supra, vel vltra singulare, repugnaret contradictorie communicari sicut communicatur natura supposito, & ita repugnaret contradictorie assumi, consequens videtur esse inconueniens. Tum quia contra Damascenum, quia, quod est inassumptibile, est incurabile. Tum quia omnis entitas positiua creaturae videtur esse, aeque in potentia obedientiali respectu diuinae personae. Secundo. Quia sequitur quod natura, quae iam assumpta est a verbo, careret illa entitate positiua, quae tamen ponitur quasi vltima & actualissima, & determinatissima in tali natura, & si non videatur inconueniens concedere naturam istam carere illa entitate. Arguitur quod ista natura non possit dimitti sibi, sed oportet sibi dari realitatem aliquam aliam ab ea quam habet, vel remaneret non persona, quia tunc non esset persona sine illa realitate, & illam non habet nunc: ergo oportet illam dari de nouo illi naturae dimissae, immo sequitur quod illa non posset dimitti, vel esse personata, quia talis realitas non potest esse realitas naturae, nec contineri per identitatem in aliqua natura, cui non est eadem. Quicquid autem non continet realitatem aliquam per identitatem manens idem non potest eam continere per identitatem. Tertio. Quia sequitur quod natura intellectualis posset fieri & in nulla persona. Nam prius naturaliter posset fieri, & non sub illa realitate, ex quo ista non ponitur formaliter eadem sibi, & in secundo instanti naturae, in quo assumitur a verbo non esset necesse verbum eam assumere, posset igitur tunc illam non assumere, & ita relinqueretur sibi, & sic non esset personata aliqua personalitate, nec creata, nec increata. Quarto. Quia nulla videtur entitas positiua, quae non sit possibilis dependere ad verbum, & ita communicabilis eo modo, quo natura dicicitur communicari supposito, vt qua suppositum dicitur ens in natura, puta humanitate hic homo. Contra eandem arguit Aureolus. Nam dicit Aristotelis 7. Metaphysi. quod in his quae sunt per se non differt quod quid est ab eo, cuius est, scilicet suppositum a natura. Vbi Commentator dicit comment. 20. quod Sortes non est aliud quam rationalitas & animalitas, quae sunt quidditas eius. Igitur terminus animalitatis & rationalitatis quem importat ly Sortes, & id quod est, non differtrealiter ab ipsa quidditate. Secundo. Quia Augustinus contra Faelicianum dicit, quod sicut totus homo transgrediendo peccauit, sic totus perijt, & totus saluatoris indiguit, & sic totum veniendo Christus assumpsit. Et Damascen. lib. 3. dicit, quod in nullo eorum, quae plantauit in natura nostra Deus, verbum in principio deficit, sed omnia assumpsit, totum enim totus assumpsit me, & totum toti vnitum est, vt totus mihi salutem gratificet. Et in elementario suo dicit, quod Dominus miseratus proprium plasma totum assumpsit, quia aegrotauit & totum curauit, quod enim assumptum est hoc saluauit. Sed illae auctoritates non essent verae, si assumpsisset naturam omisso aliquo positiuo. Non enim quicquidiplantauit in natura assumpsisset, nisi totus totum suscepisset: ergo personalitas. & totalitas non dicit aliquid positiuum additum naturae. Et si dicatur quod assumpsit totum, quod pertinet ad rationem naturae, non autem totum, quod pertinet ad rationem suppositi.

Non valet. Iium quia per hoc confirmatur, quod suppositum non es aliquid positiuum plantatum in natura, alias falsum esset illud verbum, quicquid plantauit in natura nostra assumpsit. Tum quia generaliter verum est, quod terminus indiuisibilis est eiusdem generis cum termino 5. Metaphys. vnde punctus est positio. indiuisibilis simpliciter. Linea vero positio diuisibilis tantum secundum longitudinem. Superficies vero est positio diuisibilis secundum duas dimensiones. Corpus vero secundumtres, & sic sunt eiusdem generis. Similiter vltimum aquae, quo clauditur & terminatur est indiuisibileaquae, & aliquid pertinens ad naturam aquae: igitur terminus humanitatis est aliquid humanitatis.

Confirmatur. Quia cum dicitur, quod terminatio humanitatis est aliud ab illa, aut intelligitur terminatio pura, & tunc sequitur quod non sit aliud realiter ab eo, quod terminat, non enim terminatio lineae differt realiter a puncto, nec terminatio corporis a superficie. Si vero intelligatur non pura terminatio, sed aliquod subtractum additum humanitati per quod terminetur, sicut punctus additur lineae, sic est aliquid humanitatis, vt argutum est. Tertio. Si terminatio & personalitas est aliqua entitas, vel realitas: igitur est ens, & si est ens, est quidditas, & quid, vt patet 7. Metaphys. Et sic sequitur quod realitas illa est quaedam natura. Nam hic sumimus naturam pro quid. ditate, vnde Boetius in de duabus naturis dicit, quod naturatest cuiuslibet reispecifica proprietas, sed constat quod omnem naturam potest verbum assumere: igitur naturam humanam cum illa realitate poterit assumere, & si potuit non omisit Confirmatur. Quia si differunt realiter, posset Deus ipsa separare realiter absque repugnantia primi modi, quae est contradictio. Et sic separatim posset eam assumere, cum quodlibet esset quaedam quidditas, & quaedam natura. Quarto. Si personalitas, perseitas, vel terminabilitas, aut totalitas esset aliquid reale positiuum dans naturae, humanae, quod sit suppositum, multa sequuntur inconuenientia.

Primum est, quod verbum diuinum, non posset supponere naturam humauam, nec supplere vicem illius terminationis, cum sit quid subsistens, & non sola terminatio. Secundum est, quod verbum non esset homo, nec ista esset concedenda.: filius Dei est homo, cum terminatio illa, si, poneretur, non esset ipse homo.

Tertium est quod angeli, & substantiae separatae, in quibus secundum Philosophus non differt quod quid est ab eo cuius est, non possent a verbo assumi. Quartum est, quod prima substantia non haberet rationem primae substantiae per ipsam essentiam, sed per realitatem distinctam ab ea, & sic. secundae substantiae essent magis substartiae quam primae, quia prima inquantum prima non esset substantia, cuius oppositum dicit Philosophus in praedicamentis.

Quintum est, quod nulla res subsisteret per se, sed per aliud a se, sicut nec corpus terminatur per se, sed per superficiem, vnde haec non conceditur, corpus, terminatur pese, & tamen haec conceditur substantia subsistit per se. Sextum est, quod natura, subtracta illa realitate haberet magis rationem suppositi quam constitutum ex natura & ex illa realitate. Suppositum namque est quod primo & principaliter & maxime substat. Natura autem est huiusmodi quoniam substat illi realitati, cui tamen compositum ex vtroque non substat, cum sit pars eius. Septimum est, quod suppositum esset quarta substantia ex tribus constituta, scilicet materia & formam & illa realitate: igitur cum ista sint absona, non potest illa positio poni.

Quinto principaliter arguit. Quia illa realitas, aut esset de praedicamento substantiae, aut de alio praedicamento. Non de praedicamento substantiae, quia tunc essent tres substantiae per reductionem, scilicet materia & forma. & illa realitas, & quarta esset directe in praedicamento, scilicet compositum. Quod non legitur Philosophum alicubi dixisse, immo non videtur posuisse nisi duas per reductionem. Et Boetius super praedicamenta cum diuisisset substantiam in materiam & formam & compositum dicit, quod relictis extremis egit auctor de medio, nec mentionem facit de illa realitate, & tamen secisset, si esset in praedicamento per reductionem. Nec potest dici quod sit de alio praedicamento, quia tunc suppositum esset ens per accidens, & prima substantia componeretur ex non substantijs inquantum prima substantia. Sexto. Quia esse & essentia sunt idem secundum rem: igitur si illa realitas pertineret ad esse completum hominis pertineret ad eius essentiam, & per consequens verbum dimisisset aliquid reale spectans ad essentiam hominis, quod est erroneum: vnde Damascenus dicit, quod verbum assumpsit totum hominem, immo. & omnia positiua, quae spectant ad hominem assumpsit praeter peccatum. Haec Aureolus in forma. Multi alij arguunt contra secundam conclusionem, sed motiua eorum coincidunt cum praedictis, ideo non recito ea, quia aliquid tangetur in sequenti distinctio. Sed in hoosecundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est omnibus supradictis. Et iccircoad argumenta Scoti primo loco contra primam nostram conclusionem, & prosua prima conclusione inducta dicitur, ad primum quidem, quod vniuersale potest sumi quadrupliciter. Primo modo materialiter, vel pro suo materiali, quod denominatur vniuersale actu, vel potentia. Secundo modo formaliter, vel prosuo formali, a quo denominatur. Tertio modo po aggregato, vel composito ex vtroque. Quarto modo pro materiali, vt est sub formali. Aliud enim est dicere a, sub b, & compositum ex a, & b, vt aliquando videbitur latius, sed si loquamur de vniuersali primo modo dicitur, quod illud nullo modo est per actum intellectus nostri, quia tale vniuersale est natura existens:in singulari, vel singularibus realiter, sed si loquamur de vniuersali secundo modo, dicitur quod illud est totaliter per actum intellectus. Quia illud quo dliquid dicitur formaliter vniuersale in actu, est intentio quaedam facta per intellectum. Si autem sit sermo de vniuersalitertio modo dicitur quod illud est partim in re extra, & partim ab intellectu & similiter quarto modo, sumendo vniuersale totum est in re quantum ad illud, quod dicit in recto, sed quantum ad illud, quod dicit in obliquo per modum connotati est ab intellectu. Haec distinctio elici potest ex dictis Sanctus Thomas in diuersis locis. Ipse namque in scripto super 7. Metaphy. exponens illud capitulum. Quoniam vero de substantia, sic dicit. Vniuersale dupliciter potest accipi. Vno modo pro ipsa natura, cui intellectus attribuit intentionem vniuersalis & sic vniuersalia, vt genera & species substantiam rerum significant, & praedicantur in quid. Animal enim significat substantiam eius, de quo praedicatur, & homo similiter. Alio modo potest accipi vniuersale inquantum est vniuersale, id est secundum quod natura praedicta subest intentioni vniuersalitatis, idest secundum quod consideratur animal vel homo, vt vnum in multis, & sic posuerunt Platonici hominem & animal in sua vniuersalitate esse substantias, quod Aristote in hoc capitulo intendit reprobare ostendens, quod animal commune, vel homo communis non est aliqua substantia in rerum natura, sed hanc communitatem habet forma auimalis, vel hominis, secundum quod est intellecta, vel in intellectu, qui vnamformam accipit in multis communem, inquantum abstrahit ageam ab omnibus indiuiduantibus. Haec ille.

Item in tractatu de genere sic dicit. Vniuersale dicitur dupliciter. Vno modo ipsa natura, cui intellectus propter aliquid in ea inuentum intentionem vniuersalitatis attribuit, & sic vniuersalia rerum naturas significant & praedicantur in quid. Animal nanque dicit substantiam illius de quo praedicatur, & homo similiter. Et isto modo non est vnum in multis, immo natura praedictorum semper multiplicatur in subiectis, quot enim sunt homines, tot sunt animalia. Alio modo dicitur vniuersale natura illa sub intentione vniuersalitatis sibi attributa, & sic propter vniformitatem rationis inuentam in intentione, quae fit per remotionem a materialibus conditionibus, & omni diuersitate est vnum in multis. Sic enim multi homines sunt vnus homo, & multa animalia vnum animal: & in re igitur nihil est commune multis. Quia quicquid est in re, est singulare vni soli communicabile, quod autem commune est, agitur per intellectum. Intellectus enim facit vniuersale in rebus, vt dicit Commentator super primum de anima. Haec ille.

Item 1. sentent. distin. 10 q. 5. artic. 1. sic dicit. Eorum quae significantur nominibus, inuenitur triplex diuersitas. Quaedam enim sunt, quae secundum totum esse completum sunt extra animam, & huiusmodi sunt, quae nihil habent extra animam, sicut somnium, & imaginatio, & chimera. Quaedam autem sunt, quae habent fundamentum in re extra animam, sed complementum rationis eorum quantum ad id, quod est formale, est per operationem animae, vt patet in vniuersali. Humanitas enim est aliquid in re, non tamen ibi habet rationem vniuersalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis, sed secundum quod accipitur ab intellectu, ei adiungitur per operationem intellectus intentio, secundum quam dicitur species &e. Haec ille.

His suppositis dicitur, quod vniuersale quo ad suum materiale praecedit actum intellectus, sed quo ad suum formale sequitur actum intellectus agentis, sicut prima responsio ibidem data ponit, quae est etiam Sanctus Thomas prima parte. q. 79. arti. 3. vbi sic dicit. Secundum opinionem Platonis nulla necessitat erat ponere intellectum agentem ad faciendum intelligibilia in actu, sed forte ad praebendum lumen intelligibile in intellectu. Posuit enim Plato formas rerum naturalium sine materia subsistere, & per consequens eas intelligibiles esse. Quia per hoc aliquid est actu intelligibile, quod est immateriale, & huiusmodi vocabat species siue ideas rerum, ex quarum participatione dicebat & materiam corporalem formari ad hoc, quod indiuidua naturalia constituerentur in proprijs generibus & speciebus, & intellectus nostros ad hoc, quod de generibus & speciebus rerum scientiam haberent. Sed quia Aristotele non posuit formas rerum naturalium subsistere sine materia: formae autem in materia existentes non sunt intelligibiles actu, sequebatur quod naturae, seu formae rerum sensibilium, quas intelligimus, non essent intelligibiles actu. Nihil autem reducitur de potentia in actum, nisi per aliquod ens actu sicut sensus fit in actu per sensibile: oportebat igitur ponere aliquam virtutem ex paete intellectus qua faceret intelligibilia in actu per abstractionem specierum a conditionibus materialibus, & haec est necessitas ponendi intellectum agentem. Haec ille.

Tunc cum arguens impugnat hanc solutionem. Dicitur ad primam impugnationem, quod recte concludit, quod nullum vniuersale, quo ad suum formale est substantia, & hoc concedit Aristotelis & Sanctus Thomas 7. Metaphys.

Item in tractatu de genere, vbi sic dicit. Quia autem substantia praedicetur de subiecto, hoc habet inquantum per actum rationis induit naturam accidentis. Quod enim nostra ratio facit circa substantiam, accidens est, & non substantia. Et ideo Philosophus in libus praedicamentorum dicit 2. substantias per quandam nominis similitudinem hoc aliquid significare, quod est proprium substantiae, vt cum dicitur homo, vel animal, sed secundum rei veritatem magis significat quale quid, inquantum per actum rationis transeunt in similitudinem accidentis, non amittendo propriam substantiam in rerum natura, sed accipiendo rationem vniformitatis in anima. Et ideo dicit illas significare quale quid, quia qualitatem, idest vniformitatem, per quam fiunt vniuersalia per actum rationis circa substantias quasdam, scilicet res particulares determinant, quae propriesunt. Quod ex dictis patet, quod considerando entitatem rerum in se sicut facit primus Philosophus, in substantia nulla foret praedicatio vnius de altero, quae tamen in substantia reperitur secundum logicum, secundum quam substantia quodammodo induit similitudinem inhaerentiae accidentalis, vbi est proprie dici de altero etiam secundum primum Philosophum. Haec ille.

Ex quibus patet propositum, scilicet quomodo omne vniuersale quo ad suum formale dicit accidens. Cum autem vlterius infert arguens, quod nullum vniuersale est in genere substantiae, patet, quod consequens potest concedi de vniuersali formali, vel composito. Cum autem infert, quod nullum vniuersale praedicatur in quid & caeter. Negatur consequentia ad vnum sensum, licet concedi possit ad illum. Nam vniuersale sumptum pro materiali praecise, & vt praescindit ab omni intentione intellectus, & ab omnicommunicantia & habitudine ad illam nullo modo praedicatur in quid, nec in quale, sumptum vero prout subest taliintentioni, & cum eius communicantia potest praedicari in quid. Cuius ratio est, quia vt dicit Sanctus Thomas in tractatu de d genere. Ex praedictis (inquit) patet quare & quomodo genus de contentis sub eo praedicatur. Non enim est praedicatio generis de specie denominatiua sicut est praedicatio materiae de re materiali, & accidentis de subiecto. Eadem nanque res est penitus animal, quod praedicatur de homine & homo, sed album, quod praedicatur de homine non est vnum penitus, nec idem cum homine, cum vnum sit accidens, aliud vero substantia. Cum igitur genus de specie praedicatur, cum ratione vniformitatis communiter se habeat ad omnia contenta sub eo, erit necesse ipsum vniuoce praedicari, quod est praedicari secundum nomen & rationem. Non enim est alia ratio animalis quando praedicatur de equo, & quando praedicatur de homine, immo vna & eadem est ratio, per quam de vtroque praedicatur, sicut & nomen idem est. Et hoc facile est videre si consideretur natura animalis, vel alterius superioris, quod praedicatur de suis inferioribus, quia natura absoluta praedicabilis recipit vnitatem, vel pluralitatem a subiecto, vel subiectis. Naturam igitur animalis praedicari est, quod dicat totum respectu illius, de quo praedicatur, & non partem, quia pars non praedicatur de toto. Non autem accipitur, vt totum integrale, quia tale non praedicatur nisi de omnibus partibus simul sumptis, sed vt totum vniuersale quod praedicatur de qualibet parte. Sic igitur accepto animali ninil potest sibi attribui, nisi quod est per se de ratione eius, vt substantia animata sensibilis, quicquid autem aliud sibi attribuitur, falso sibi attribuitur, vt esse vnum, vel plura. Si enim vnum esset de intellectu eius, cuicunque conueniret ipsum genus, & ipsum similiter conueniret, sicut si de homine & asino praedicaretur, & ipsum vnum similiter de eis diceretur, quod falsum est. Neque multa sunt de eius intellectu, aliter cum praedicetur de sorte sortes esset multa animali, vtrunque tamen potest sibi accidere, per illud scilicet de quo praedicatur. Si enim illud fuerit vnum, & animal erit vnum, sicut quando praedicatur de vno homine, est vnum animal, & quando praedicatur de pluribus, erit plura, & hoc accidit sibi praedicari, scilicet de homine. Non enim est de intellectu animalis praedicari de homine quia tunc homo praedicaretur de asino, cum animal praedicetur de asino, de quocunque enim praedicaretur aliquid, de eo praedicatur illud, quod est de intellectu praedicati, per regulam Philosophi in praedicamentis. Quandocunque alterum de altero praedicatur &c. Similiter esse etiam cum homine, vel esse in plus non conuenit animali praedicato de homine per suum intellectum, sed vtrunque potest sibi accidere. Si enim cum dicitur, homo est animal, consideretur natura animalis absoluta, sic non erit in plus animal quam homo, immo in equo cum homine. Aliter absoluta ratio eius non multiplicaretur ad multiplicationem subiectorum. Vnitas enim illa non descendit sub animali, & sic nihil reale erit in praedicato, quod non sit in subiecto. Animal enim non est aliquid in plus quam homo, & sic accidit sibi non esse in plus quam homo, quia accidit sibi praedicari de homine, vt dictum est.

Si autem consideretur haec natura, vt subiecta intentioni vniuersalitatis propter vniformitatem quam accipit ab anima, sic erit in plus & communius quam subiectum de quo praedicatur, quia a parte praedicati seruatur vniformitas illa, non autem a parte subiecti, & sic non plurificatur praedicatum ad plurificationem subiectorum, immo manet vnum de multis praedicatum, vt dictum est. Et quia hoc logicum est, ideo secundum eum non conuertitur consequentia subsistendi ab animal ad hominem, ab animali inquam, quod de homine praedicatur. Simpliciter autem accipiendo animal sine intentione vniuersalitatis proprie non est praedicabile, quia sic est prima substantia, quae neque in subiecto est, neque de subiecto dicitur. Sed accipiendo animal & hominem sub intentione vniuersalitatis, quomodo indiuiduum accipi non potest propter repugnantiam vniuersalitatis ad principia indiuiduantia, animal & homo dicuntur substantiae secundae, quarum est de subiecto praedicari, vt habetur in praedicamentis. Quem modum considerationis de substantia Metaphysicus non habet, qui considerat eam solum secundum quod est ens in se Et ideo secundum eum substantia, nec dicitur de subiecto, nec est in subiecto. Quod autem substantia praedicetur de subiecto, habet inquantum per actum rationis induit naturam accidentis, &c. vt statim allegatum est.

Item ante praedicta sic dicit Philosophus 7. Metaphys. docens, quod ideae non sunt substantiae quaedam vniuersales sic arguit. Vniuersale propter dici habet de subiecto aliquo, sed substantia non dicitur de aliquo subiecto: ergo non est substantia vniuersalis quae de subiecto aliquo dici possit. In praedicamentis vero docet, vt videtur oppositum, quia secundum eum ibi non est contra rationem substantiae de subiecto praedicari, licet sit contra rationem substantiae in subiecto esse. Sed sciendum est, quod Philosophus secundum logicam considerationem agit in praedicamentis. Logicus enim considerat aliquasecundum quod sunt in ratione, & ideo considerat substantias secundum quod per actionem intellectus subsunt rationi vniuersalitatis. Et ideo quantum ad praedicationem, quae actum rationis dicit praedicantur de subiecto, idest de re extra animam, sed Philosophus primus considerat de rebus prout sunt vere essentia. Et ideo apud Philosophum non est disse. rentia inter dici de subiecto & esse in subiecto. Ex quo patet quod ex actione intellectus solum est, quod substantia predicetur &c. Haec ille.

Ex quibus patet, quod nullum vniuersale de genere substantiae propriae praedicatur, si sumatur praecise prosuo materiali: secundo quod nullum tale praedicatur in quid, si sumatur pro suo formali, quia vt sic est mere accidens. Tertio quod vniuersale de genere substantiae tertio modo sumptum potest praedicari in quid ratione sui materialis, sicut allegatum est supra ex 7. Metaphysicae, & ex dictis Sancti Thomae in principio huius tractatus de genere, non quod totum aggregatum ex natura & ex intentione praedicetur in quid de re, puta hoc quod dico animal cum intentione coniuncta dicatur, vel praedicetur, in quid de homine, quia illa praedicatio esset falsa, sed sic quod natura animalis, vt concepta praedicatur de natura hominis, vt concepta. Quia intellectus affirmando conceptum de conceptu affirmat naturam de natura, & rem de re. Intellige autem quod affirmat primam intentionem de prima, non autem secundam de secunda, sicut quod homo est animal, non autem quod species sit genus. Et sic patet quod vniuersale quarto modo sumptum proprie praedicatur in quid de rebus singularibus. Ad aliud quod ibi tangitur patet per praedicta, conceditur enim quod vniuersale primo modo praecedit sensum & intellectum, tamen tale vniuersale est vniuersale in potentia, & non in actu. Et quod ista responsio sit ad mentem Sanctus Thomas patet. Nam prima secundae. q. 29. artic. 6. sic dicit. De vniuersali contingit loqui dupliciter. Vno modo secundum quod subest intentioni vniuersalitatis. Alio autem modo dicitur de natura, cui talis intentio attribuitur, alia est enim consideratio hominis vniuersalis, & alia hominis in eo quod homo. Si igitur vniuersale accipiatur primo modo, sic nulla potentia sensitiuae partis, neque appraehensiua, neque appetitiua potest in vniuersale, quia vniuersale fit per abstractionem a materia indiuiduali, in qua radicatur omnis virtus sensitiua. Potest tamen aliqua potentia sensitiua, & appraehensiua, & appetitiua ferri in aliquid vniuersaliter, sicut dicimus quod obiectum visus est color secundum genus, non quia visus cognoscat colorem vniuersalem, sed quia quod color sit cognoscibilis a visu non conuenit colori inquantum hic color, sed inquantum est color simpliciter. Haec ille.

Ad aliud quod ibi adducitur de intellectu agente & possibili negatur assumptum. Nam intellectus agens & possibilis sunt duae potentiae realiter distinctae. Et conceditur quod quilibet homohabet duos intellectus partiales, sed vnicum totalem & completum. Ad aliud de generatione vniuoca dicitur, quod responsio quae ibi recitatur bona est. Et ad eius improbationem dicitur, quod fu rdamentum proximum similitudinis est vnum vnitate reali in potentiafnon autem in actu. Quod sic intelligo, quod natura albedinis in duobus albis aptitudinem habet ad vnitatem realem, si ea quae sunt extra rationem albedinis auferentur. Et similiter natura humana in duobus hominibus, & natura animalis in duobus animalibus.

Item aliter & melius, quia natura albedinis absolute considerata in se antequam descendat ad indiuidua habet in se aliquam vnitatem, quam tamen communicat indiuiduis, nec habet illam secundum esse, quod recipit in indiuiduis. Et vlterius natura cuiuslibet vniuersalis est in potentia ad vnitatem rationis, cuius actus completur per intellectum. Et haec vnitas competit omni vniuersali, non autem prima. De hoc Sanctus Thomas in tractatu de genere sic dicit. Aliquando est vnitas a parte naturae substractae intentioni vniuersalitatis praeter illam, quam facit intellectus, aliquando autem non. Natura enim eius quae est subtracta intentioni vniuersalitatis, sicut natura anmalis tripliciter potest considerari. Vno modo absolute & secundum se, & sic nihil sibi conuenit, nisi quod est de intellectu eius, vt puta de intellectu animalis est corpus animatum sensibile. Nihil aliud attribui sibi potest secundum hanc considerationem nisi falso, vt album, vel musicum, vel aliquid huiusmodi. Alio modo potest considerari haec natura prout recepta est in aliquo singulari sui generis, & adhuc inerit sibi id, quod de intellectu eius absolute est. Animal enim quod est Sortes, est substantia animata sensibilis. Sed si recipitur in pluribus indiuiduis necessario natura ipsa & intellectus suus multiplicabitur. Sortes enim & Plato sunt duo animalia, & duae substantiae animatae sensibiles. Vnde licet in natura animalis non sit vnitas, vel pluralitas secundum quod nata est recipi in inferioribus, cum possit recipi in vno & in pluribus, est tamen in ipsa natura absolute accepta, & secundum quod non est in inferioribus considerata quaedam vnitas, cum diffinitio eius sit vna, & nomen vnum. Tertio modo potest haec natura considerari prout est in anima, & quia omne, quod est in anima, est abstractum ab omni conditione & diuersitate materiali, attribuitur isti naturae ratione vniformitatis, quam habet ad omnia ratio vniuersalis, quod est esse vnum in multis, vnde sic non multiplicatur haec natura in suis inferioribus. Vnde plures homines sunt vnus homo, & vnum animal, participando genus & speciem. Hoc enim modo conuenit talibus naturis ratio generis & speciei. Io istis igitur est duplex vnitas, vna in natura absoluta, quae natura singulis conuenit suppositis. Sed haec vnitas non descendit sub ipsa natura ad sua supposita, sicut de natura absoluta animalis est substantia animata sensibilis, vt dictum est, sed hoc non dicit totam naturam eius absolutam, sed aliquid eius. In natura enim sua absoluta est, quod possit substerni intentioni vniuersalitatis, quia solum natura absoluta hoc potest, & etiam omnis natura absoluta. Compraehendendo igitur totam naturam eius absolutam, dicendo naturam animalis absolutam esse substantiam animatam sensibilem, aptam substerni intentioni vniuersalis, non erit de intellectu eius vnitas aliqua, nec etiam pluralitas, quia vtrunque potest sibi accidere. Alia est vnitas illius naturae, quam habet ab intellectu, in qua omnia supposita conueniunt, ideo vnitas quam facit intellectus in tali natura fundatur super vnitatem inuentam in re, quae vna est illa vnitate. In substantia autem, quae est genu¬ primum, non est reperire aliquam vnitatem ex parte ipsius rei. Vnde non est aliqua diffinitio eius, per quam illa vnitas ostendetur &c. Haec ille.

Item ibidem post multa sic dicit. Ex dictis patet, quod secundi generis, scilicet corporis, non est vna, super quam fundetur vnitas rationis, sicut nec res primi generis, scilicet substantiae est vna, sed antequam de hoc plus agatur, prius de hac vnitate agendum est. Ad huius ergo difficultatis notitiam conside radum est, quod cum obiectum intellectus sit quiddam intra intellectum & non extra, quia intelligere non est motus ab anima, sed ad animam, actus intellectus potest ferri in intelligibile, vel prout est obiectum in natura obiecti, inquantum scilicet terminat eius actionem, & sic nihil sibi attribuit, sed solum considerat quid natura obiecti habeat, vnde possit formare aliquid, quod naturam illius obiecti insinuet, vt per diffinitionem aliquam. Alio modo potest actio intellectus ferri in obiectum, & non in natura sua, sed prout est abstractum per actum animae a materialibus conditionibus, & sic accipitur vt in anima, & sic attribuit sibi anima aliquid non considerans quid sibi debetur in natura obiecti, sed quod sibi propter actum animae conuenire potest, & illud attributum est ratio vniuersalitatis, vt patet intelligendo animal inquantum habet naturam sensitiuam, format eius diffinitionem, scilicet substantiam animatam sensibilem, quod manifestum est vnitatem quandam in animali seruare. Animal enim vnum obiectum in natura sua est, sed haec vnitas non descendit sub animali ad aliquas species. Animal enim sic acceptum non dicit aliquod ens, cum non sit aliquod animal in natura animal solum, sed dicit essentiam, quae esse non habet nisi per habentem essentiam, cuius est esse, vt actus, ideo quot fuerunt habentes essentiam, tot erunt essentiae secundum esse. Habebit igitur & esse & vnitatem ab habente eam si vnum fuerit, & pluralitatem si plura fuerint. Idem enim est iudicium de vnitate & esse, cum vnum & ens conuertantur. Et ideo vnitas inuenta in natura aliqua, vt in natura animalis non descendit ad aliquam eius speciem, immo si in vno recipiatur, iam ab illo vnitatem habet, sicut & esse. Sed alia vnitas quam facit intellectus descendit ad omnia contenta sub vno communi. Prima igitur vnitate manifestum est, quod nihil est vnum commune super caelestibus & elementaribus, super quod intellectus fundare possit rationem vniuersalitatis &c. Haec ille.

Ex quibus patet, quod quaedam naturae vniuersales praeter vnitatem, quam habent ab intellectu, habent quandam aliam vnitatem in esse quidditatis, vel naturae, aut essentiae, tamen talis vnitas non est realis in actu, quia nec quidditas considerata, vt praecedens omnia sua inferiora, vel supposita, est quid proprie reale in actu, sed solum in potentia, quia perfectam realitatem accipit per sua inferiora sicut & esse. Secunda etiam solutio data ad argumenprincipale quo ad aliqua potest sustineri, sicut patet per statim dicta, nam intellectus prima intellectione non tendit in illam vniuersalitatem obiecti, sed in obiectum prout est in sui natura. Et tunc ad primam improbationem huius conceditur consequens, quod ibi infertur, scilicet quod nullo intellectu considerante, nullum vniuersale esset actu vniuersale, & quod scientia pure habitualis non habet obiectum vniuersale in actu.

Ad secundam improbationem dicitur, quod obiectum intellectus inquantum est prius omni actu intellectus tam agentis quam possibilis non est intelligibile, nisi in potentia, nec vniuersale nisi in potentia, sed vt sequitur actum intellectus agentis, & praecedit actum intellectus possibilis est vniuersale quasi in habitu, vel actu primo, sed vt sequitur actum intellectus possibilis formantis conceptum perfectum de re est vniuersale in actu completo, & quasi secundo. Ad tertiam improbationem dicitur, quod modus vniuersalitatis fit ab intellectu agente.

Nec valet consequentia ibidem facta, quod ille modus non sit necessarius, quia ante illum modum obiectum non intelligebatur, sed abstrahebatur, quia intellectus agens non intelligit, sed facit intelligibilia in actu. Tertia denique responsio ibidem data potest sustineri quo ad aliqua, est namque verum, quod obiectum intellectus potentiale praecedit intellectum in actu, quia vt dictum est, naturae rerum materialium efficiuntur actu intelligibiles per intellectum agentem, & sic ante actionem intellectus agentis nulla talis natura est actuale obiectum intellectus, sed solum potentiale. Tunc ad primam improbationem huius dicitur quod solum concludit quod obiectum actuale intellectus possibilis praecedit natura intellectum possibilem, sed non probat quod praecedat intellectum agentem, quia intellectus agens est potentia pure actiua, & ideo non sequitur, sed praecedit suum obiectum quod est vniuersale, sicut causa efficiens suum effectum, secus est de intellectu, qui est potentia passiua. Ad secundum dicitur, quod ante actionem intellectus agentis nulla natura materialis habet diffinitionem vniuersalis, nisi valde remote, quia nulla talis habet actualem vnitatem cum aptitudine essendi in multis, quia vel accipitur natura in esse naturae & quidditatiuo, & tale esse non est reale in actu, nec eius vnitas est realis in actu, vel accipitur natura prout est in singularibus, & vt sic perdit vnitatem, quam prius habebat, vt saepe dictum fuit. Et sic in nullo esse extra intellectum, aut ante actionem intellectus agentis habet realem vnitatem cum aptitudine essendi in multis. Item multa sunt vniuersalia, quae non habent aliam vnitatem nisi illam, quam dat eis intellectus, vt supra dictum est.

Ad tertium dicitur quod obiectum intellectus agentis per vniuersale non se habet ad illum, vt mouens ad motum, sed vt effectus ad causam efficientem, secus est de intellectu possibili.

Ad quartum patet per idem, quia solum probat, quod vniuersale actuat intellectum possibilem.

Ad secundam rationem principalem pro prima conclusione, dicitur quod subiectum scientiae praecedit intellectionem intellectus possibilis, sed non actionem intellectus agentis, si loquamur de subiecto scientiae in esse subiecti vniuersalis, & adaequati in actu, potest tamen procedere in esse quidditatiuo, vel secundum esse, quod habet in singulari, sed vt sic est vniuersale solum in potentia, & similiter subiectum scientiae in potentia, non autem in actu. Et ad primam probationem dicitur, quod subiectum scientiae ante actionem intellectus agentis nullam potestatem adaequationis habet in actu reali, sed solum in potentia, vel in esse quidditatiuo.

Ad secundum dicitur, quod consequentia non valet. Nam non omne quod habet passionem adaequatam est actu vniuersale, nisi habeat vnitatem, quae possit stare cum multitudine singularium. Et eodem modo potest, dici ad praecedentem, quia non omnis potestas arguit vniuersalitatem in actu.

Ad tertiam & quartam patet per idem, quia consequentia non valet. Et communiter istae quatuor probationes deficiunt, quia quaelibet assumit falsum scilicet quod necessario subiectum scientiae habeat potestatem & passionem adaequatam, aut diffinitionem actu ante omne opus intellectus agentis, horum enim falsitas superius est ostensa, & inferius ostendetur, quia non omni vniuersali, vel subiecto scientiae correspondet vnitas in esse quidditatiuo, sicut patet de ente, substantia, corpore, & multis subiectis scientiarum.

Ad primam confirmationem ibidem factam dicitur, quod non cuilibet termino vniuersali correspondet vnitas in re, immo nulli vniuersali correspondet vnitas realis actualis.

Ad secundam confirmationem negatur consequentia, quia obiectum intellectus fit vniuersale per actum intellectus agentis, sed intellectus agens non comparat vniuersale ad plura extra, sed hoc facit intellectus possibilis. Omnia enim argumenta ista procedunt ex falso intellectu positionis nostrae, scilicet ac si nos diceremus quod intellectus possibilis intelligendo fabricat vniuersalia, hoc autem non dicimus, sed hoc facit intellectus agens, non intelligendo, sed abstrahendo. De responsione quae ibi datur de realitate vniuersalis, vt est subiectum scientiae, conceditur quod nullum vniuersale habet perfectam, nec actualem realitatem post, aut ante realitatem singularium. Et ideo quo ad hoc solutio illa bona est. Et tunc ad primam eius improbationem dicitur, quod scientia aliqua dicitur realis, non ideo quia eius subiectum adaequatum sit reale quantum ad modum, vel intentionem vniuersalitatis, aut subiectibilitatis, aut potestatis, aut adaequationis, sed ideo quia natura, cui talia attribuuntur, est realis, non facta per intellectum.

Ad secundum dicitur, quod ideo scientia tradita in libris logicalibus non dicitur realis, quia nec modus naturae, nec natura de quibus agunt est realis, sed vtrunque est ab intellectu.

Ad tertium dicitur, quod positio nostra non dicit quod vniuersale, quod praedicatur in quid, fit ens factum totaliter ab intellectu, sed solum quo ad suum formale. Nec praedicatur pro formali, sed materiali, licet formale sit modus praedicati, & non praedicatum, & causa fine qua non praedicationis. Et hoc intellige vocando formale intentionem secundam, quia si formale vniuersalis dicatur prima intentio, illa potest praedicari in quid de alia prima intentione sicut vox de voce, sed quod sic praedicatur, non praedicatur pro se, sed pro re, quia proprie loquendo res non praedicatur, nisi vt concepta, vel expressa per nomen. Ad quartum dicitur, quod eo modo, quo passio est realis & vna, illo modo subiectum est reale & vnum. Passio autem non est realis quo ad vniuersalitatem, aut vnitatem eius in multis, sed est realis quo ad naturam, cui attribuitur intentio. Vniuersalitas autem eius & vnitas est per intellectum, & ita est de subiecto scientiae, aut passionis.

Ad quintum dicitur, quod ideo plus Metaphysicus agit de vniuersali quam de vero, quia vniuersale est in re potius quam verum, quia vniuersale quo ad suum materiale est natura quaedam non facta per intellectum, verum autem proprie dictum totaliter est in intellectu, cum sit conceptio intellectus adaequata rei.

Ad sextum dicitur, quod vniuersale non est omnino ens rationis, immo supponit pro ente reali, licet significet, vel connotet ens rationis.

Ad septimum patet per idem. Quia inter naturas rerum, quibus attribuuntur intentiones & respectus rationis est ordo essentialis in esse essentiae, vel in esse concepto, licet forte non in inesse realis existentiae. Et de hoc Sancto Thoma in tractatu de genere sic dicit. Considerando entitatem rerum in se sicut facit primus Philosophus, in substantia nulla foret praedicatio vnius de altero, quae tamen in substantia reperitur secundum logicum, secundum quem substantia quodam modo, induit similitudinem inhaerentiae accidentalis, vbi proprie est dici de altero etiam secundum primum Philosophum. Ex quo facile depraehenditur error volentium in natura reimultiplicare formas substantiales, vnde sumuntur praedicata essentialia, sicut & formae accidentales multiplicantur in re, de qua multa praedicantur accidentalia realiter, cum tamen in substantia non sit praedicatio secundum rei naturam, sed tantummodo per actum intellectus nostri. Vnde ponentes plures formas substantiales in re vna, ignorant naturam & originem propositionum, in quibus aliquid de aliquo praedicatur, & differentiam inter substantiam & accidens. Haec ille. Ex quibus patet, quod ordo praedicabilium non est secuodum esse reale, sed solum per actum intellectus, aut in esse quidditatiuo, qui non est realis, nisi in potentia. De hoc inferius in solutione argumentorum pro tertia conclusione.

Ad octauum dicitur, quod scientia ideo dicitur esse de necessarijs, quia est de quidditatibus rerum & rationibus, quae aliquo modo possunt dici necessariae, & vt sunt in re, & vt sunt in intellectu. Quomodo autem in re sint necessariae ostendit Sanctus Thomas in scripto super Boetium, in illa quaestione, qua quaerit. Vtrum scientia naturalis sit de his, quae sunt in motu & materia &c. vbi sic dicit. Propter difficultatem huius quaestionis coactus fuit Plato ponere ideas. Cum enim, vt dicit Philosophus 1. Metaphys. crederet omnia sensibilia semper esse in ssuxu secundum opinionem Heracliti, estimauit scientiam de his esse non posse. Ideo posuit quasdam substantias a sensibus separatas, dequibus essent scientiae, & datentur diffinitiones. Sed hic defectus accidit ex eo, quod non distinxit quod est per se ab eo, quod est secundum accidens. Et ideo secundum accidens falluntur plerunque etiam sapientes, vt dicitur in 1. Elenchorum. Vt autem probatur in 8a. Metaphys. cum in substantia sensibili inueniatur & ipsum compositum, & ratio, idest forma eius, quod per se generatur & corrumpitur est ipsum compositum, non autem ratio siue forma, sed per accidens. Non enim sit domum esse, sed hanc domum, vt ibidem dicit. Vnumquodque autem potest considerari sine his omnibus quae non per se omni competunt. Et ideo formae & rationes rerum, quamuis in motu existentium, prout in se considerantur sine motu sunt, & sic de eis sunt scientiae & diffinitiones, vt ibidem dicit Philosophus. Non autem scientiae sensibilium substantiarum sundantur super cognitione aliquarum substantiarum separatarum a sensibilibus, vt ibidem probatur. Huius autem rationes, quas considerant scientiae, vt sunt de rebus, considerantur absque motu. Et ideo patet quod considerantur absque illis, secundum quae competit motus rebus mobilibus. Cum autem omnis motus tempore mensuretur, & primus motus sit localis, quo remoto nullus alius motus inest, oportet quod secundum hoc aliquod sit mobile, quod est hic & nunc. Hoc autem sequitur rem mobilem secundum quod est indistincta per materiam existentem sub dimensionibus designatis. Vnde oportet quod huiusmodi rationes, secundum quas de rebus mobilibus possunt esse scientiae, considerentur absque materia signata, & absque omnibus, quae consequuntur materiam signatam, non autem absque materia non signata, quia ex eius notione dependet notio formae, quae determinat sibi materiam. Et ideo ratio hominis, quam significat diffinitio, secundum quam procedit scientia, consideratur sine his carnibus, & his ossibus, non autem sine carnibus & ossibus absolute, quia singularia includunt in sui ratione materiam signatam, vniuersalia vero materiam communem, vt dicitur 7. Metaphys. Ideo praedicta abstractio non dicitur formae a materia absolute, sed vniuersalis a particulari. Possunt ergo huiusmodi rationes sic abstractae dupliciter considerari. Vno modo secundum se, & sic considerantur sine motu & materia signata, & hoc non inuenitur in eis nisi secundum esse, quod habent in intellectu. Alio modo secundum quod comparantur ad res, quarum sunt rationes, quae quidem res sunt in materia & motu, & sic sunt principia cognoscendi illarum, quia omnis res cognoscitur per suam formam. Et ita per huius rationes immobiles, & sine materia particulari considerata cognitio habetur in scientia naturali de rebus naturalibus extra animam existentibus. Haec ille.

Ex quibus habetur quomodo quidditates rerum & rationes, quas dicimus vniuersales actu, vel potentia, sunt necessariae negatiue scilicet quia non sunt per se corruptibiles, sed per accidens, quia sunt in rebus corruptibilibus. Consimiliter, vt sunt in intellectu, sunt necessariae negatiue, quia non inest eis per se corruptio potissime, vt sunt in intellectu diuino, vel angelico, & similiter prout sunt in nostro obiectiue. Et de hoc Sanctus Thomas in solutione quarti sic dicit. Scientia est de aliquo dupliciter. vno modo primo & principaliter, & sic sc entia est de vniuersalibus rationibus, super quas scientia fundatur. Alio modo est de aliquibus secundario, & quasi per reflexionem quandam, & sic est de illis rebus, quarum sunt illae rationes, inquantum rationes illas applicat ad res particulares, quarum sunt adminiculo virium inferiorum. Ratione enim vniuersali vtitur sciens, & vt re scit, & vt medio sciendi. Per vniuersalem enim hominis rationem possum iudicare de hoc, vel illo. Rationes autem illae rerum omnes sunt immateriales, & ideo quantum ad hoc omnis scientia est de necessarijs. Sed rerum quarum sunt illae rationes, quaedam sunt necessariae & immateriales, quaedam contingentes & mobiles, & quantum ad hoc de rebus contingentibus & mobilibus dicuntur esse scientiae. Haec ille.

Item prima parte. q. 86. arti. 3. sic ait. Contingentia dupliciter possunt considerari: vno modo secundum quod contingentia sunt: alio modo secundum quod in eis aliquid necessitatis inuenitur. Nihil enim est a Deo contingens, quin in se aliquid necessarium habeat. Sicut hoc ipsum, quod est sortem currere, in se quidem contingens est, sed habitudo cursus ad motum necessaria est, necessarium est enim sortem moueri si currit. Est autem vnumquodque contingens ex parte materiae, quia contingens est quod potest esse, & non esse. Potentia autem pertinet ad materiam. Necessitas autem consequitur rationem formae, quia ea quae consequuntur ad formam, ex necessitate insunt, materia autem est indiuiduationis principium, ratio autem vniuersalis accipitur secundum abstractionem formae a materia particulari. Didlum est autem supra quod intellectus per se & directe est vniuersalium, sensus autem singularium, quorum est indirecte intellectus. Sic igitur contingentia prout contingentia sunt cognoscuntur directe quidem sensu, indirecte autem ab intellectu. Rationes autem vniuersales & necessariae contingentium cognoscuntur per intellectum. Vnde si attendantur rationes vniuersales scibilium, omnes scientiae sunt de necessarijs, si autem attendantur res, sic quaedam scientia est de necessarijs, quaedam vero de contingentibus. Haec ille.

Ex quibus patet, quomodo scientia est de necessarijs, quia scilicet est de rationibus vniuersalibus rerum, quae sunt necessariae, vt sunt in re, vt sunt in intellectu, quia nec hic, nec ibi perse corrumpuntur, sed per accidens. Vnde hoc argumentum procedit solum contra ponentes vniuersalia esse totaliter facta per intellectum, & esse conceptus animae sicut ponit Ocham. Nec tamen efficaciter conuintit illos, quia illi conceptus aliquam habent necessitatem, puta quia semper praesto sunt concipienti, nec generantur, nec corrumpuntur per se generatione, aut corruptione proprie dicta. Ad consequentiam patet responsio per praedicta, quia vniuersalia secundum nos non sunt purae conceptiones, immo sunt verae res quantum ad suum materiale, licet sint ab intellectu, quo ad suum formale. Et vlterius dato quod vniuersalia essent conceptus intellectus nostri, per illos potest haberi cognitio de rebus, quia vt dictum est, talis ratio vniuersalis, & est quid cognitum, & est ratio cognoscendi rem, cuius est ratio. Et ideo opinio mutatur a vero in falsum propter mutationem in existentia rei, quia res est vltimum cognitum & opinatum, vel non proximum. Et sic patet ad argumenta inducta pro sua prima conclusione.

Ad argumenta pro secunda conclusione respon. Et primo ad primum conceditur consequens ibidem i latum, scilicet quod vniuersale tertio modo dictum est ens per accidens, sicut hoc quod dico homo albus, cum quo tamen stat, quod vniuersale primo modo dictum est ens per se, nec illud est vlio modo ab intellectu nostro, vt prius dictum fuit. Et similiter vniuersale acceptum secundo & quarto modis, quia licet vniuersale quarto modo dictum importet duo diuersa, & diuersorum generum, tamen solum vnum illorum dicit in recto, aliud vero in obliquo. Ens vero per accidens dicit aliquid compositum, vel aggregatum ex rebus diuersorum praedicamentorum, & vtrumque dicit in recto non solum per modum connotati. Ad impugnationem rationis patet per idem, quia vniuersale primo modo dictum simpliciter in re, vniuersale secundo modo est simpliciter ab intellectu, vniuersale tertio modo est simpliciter in re, id est quo ad sui partem principaliorem, & substantialem, & absolutam, sed secundum quid ab intellectu, hoc est quo ad partem minus principalem, & accidentalem, & respectiuam. Et idem est de vniuersali quarto modo dicto.

Ad secundam probationem conceditur, quod vniuersale tertio modo dictum non habet diffinitionem proprie vnam plusquam homo albus, sed primo modo, vel quarto modo, vel secundo modo habet. Et eodem modo dicitur ad quartum, quintum, & sextum.

Ad illud quod tangitur in responsione quadam ibi data dicitur, quod vniuersale primo modo proprie est in genere, & similiter secundo modo, & quarto modo, sed non tertio modo, nisi quo ad sui partes. Et ideo responsionem illam non teneo pro nunc. Ad aliud quod ibi tangitur quomodo singularia sunt eiusdem rationis dicitur, quod ratio quandoque sumitur pro conceptu formali intellectus, qui dicitur verbum, quandoque pro conceptu obiectuali, quae est natura intelligibilis in esse intelligibili, vel quidditatiuo, quandoque autem dicitur forma, vel natura rei, quae est id, quod est. Tunc dico, quod indiuidua eiusdem speciei sunt vnius rationis accipiendo rationem primo modo, quia conceptus formalis vniformiter se habet ad omnia indiuidua vnius speciei. Et similiter accipiendo rationem secundo modo, sed accipiendo rationem tertio modo scilicet pro natura, vt est in singularibus, & nullo modo abstracta per intellectum, sic dico quod indiuidua vnius speciei non sunt vnius rationis realis actu, nec potentia. Et sic patet quod nullo modo sunt vnius rationis realis in actu & completa realitate. Ad aliud de ordine praedicabilium secundum sub & supra &c. dictum est prius, quod talis ordo non est actu, & formaliter extra intellectum, sed solum fundamentaliter, & de hoc plus dicetur in sequentibus. Ad aliud de vnitate praedicamentorum, &c dicitur quod non omnia contentam in eodem praedicamento habent vnitatem realem, nec conueniunt in aliquo vno reali, sed sufficit vnitas rationis cum aliquo fundamento reali, vt post dicetur.

Nec valet consequentia contra hoc facta, qua infertur, quod praedicamenta non differunt, nisi secundum rationem, quia vnum praedicamentum non solum differt ab vnitate correspondente toti praedicamento, quae est rationis, sed etiam vnitatibus singulorum contentorum in praedicamento illo, quarum multae sunt reales, saltem vnitates numerales indiuiduorum. Ad aliud de praedicatione vniuoca dicitur, quod praedicatio vniuoca non requirit vnitatem rationis secundo modo, vel tertio modo dictae, sed sufficit vnitas rationis primo modo dictae, quae dicitur essentialis, quia est notio & diffinitio, vel expressio essentiae cuiuslibet indiuiduorum, & non alicuius essentiae communis omnibus indiuiduis, vt post dicetur. Et multominus dicitur essentialis, quia est essentia aliqua communis vna existens in omnibus indiuiduis. Et sic patet ad argumenta pro secunda conclusione inquantum sunt contra nos.

Ad argumenta vero pro tertia conclusione nunc dicendum est. Et ideo ad primum negatur minor, quia circunscripto omni opere intellectus nihil est in re, quod vnum in se existens natum sit in pluribus actu esse simul & semel.

Nec valet probatio, quia intellectus conferendo talinaturae vniuersalitatem, non dat ei aliquid sibi repugnans, sed solum dat sibi aliquid sibi attribuibile in esse intelligibili, quod repugnat sibi in esse reali. Nec sequitur quod intellectus possit hoc dare Sorti, quia nullum indiuiduum habet aptitudinem ad vniuersalitatem in esse intelligibili, sicut habet natura, quia natura potest abstrahi ab indiuiduantibus, non autem indiuiduum, & ad talem abstractionem sequitur vniuersalitas, vt saepe dictum fuit, vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 86. artic. 1. sic dicit. Singulare in rebus materialibus, intellectus noster directe & primo cognoscere non potest, cuius ratio est, quia principium singularitatis in rebus materialibus est materia indiuidualis, intellectus autem noster intelligit abstrahendo speciem intelligibilem ab huiusmodi materia, quod autem a materia indiuiduali abstrahitur est vniuersale, vnde intellectus noster non est cognitiuus directe nisivniuersalium. Haec ille.

De responsione autem, quam 1ecitat arguens, quae distinguit de vniuersali in actu & in potentia, &c. Dicitur quod quo ad hoc potest sustineri, quod natura quae est in indiuiduo, sicut est intelligibilis in potentia, & non in actu, ita est vniuersalis in potentia & non in actu, quia scilicet apta est esse in pluribus quadam aptitudine remota inquantum apta est abstrahi per intellectum, & poni in esse intelligibili, in quo habet vniformitatem ad multa indiuidua. Sed ex hoc non habetur, quod vniuersalitas naturae possit esse in esse reali, sed solum in esse intellecto. Sed si dicta responsio intelligat quod nihil sit vniuersale in actu, nisi actualiter sit in multis, non valet. Et ideo improbationes eius, quo ad hoc conceduntur vsque ad illam, quae quaerit quomodo intellectus reducit vniuersale in potentia ad actum. Et ad illam dicitur, quod intellectus non reducit illam potentiam in actum aliquo illorum modorum ibi tactorum, sed alio modo qui supra dictus est, scilicet quia spoliat naturam ab indiuiduantibus, & contrahentibus eam, & impedientibus vniformitatem eius ad multa.

Ad secundum principale dicitur, quod primae duae conclusiones sunt minus bene probatae, & ideo ex illis nihil potest solide concludi.

Ad tertium principale conceditur consequens, quod infert scilicet quod omnis vnitas vere realis est numeralis, vel habens annexam numeralem vnitatem in eodem supposito. Et tunc ad primam eius improbationem negatur consequentia. Nec valet probatio, quia eodem modo probaretur, quod duo indiuidua eiusdem speciei specialissime differrent adinuicem specie. Quia arguam similiter. Omne diuersum ab alio eadem vnitate differt ab alio, qua est vnum in se, sed Sortes est quid vnum in se vnitate numerali & specifica: ergo differt a Platone numero & specie, quod est falsum, cuius ratio est, quia maior est falsa. Ad secundam improbationem similiter negatur consequentia. Nec valet probatio, quia fundatur in quodam falso statim negato, & nulliter probato, scilicet quod omnis differentia realis esset numeralis tantum.

Ad tertiam improbationem similiter negatur consequentia, quia fundatur in praedicto falso. Sciendum tamen quod ad istud tertium principale potest aliter dici, quod scilicet in nullo procedit contra nos. Nam nos non dicimus, quod vniuersale nullo modo sit in re, immo dicimus, quod vniuersale, & singulare sunt in rebus, sed differenter. Nam singulare est in re dupliciter, & vtroque modo in actu scilicet & quo ad suum materiale, & quo ad suum formale scilicet incommunicabilitatem. Sed vniuersale est in re actu quo ad1 suum materiale, non autem quo ad suum formale, quod est vniuersalitas, aut communicabilitas in actu. Et ideo similiter possumus ponere duplicem vnitatem realem, vnam numeralem quae competit indiuiduo, & aliam specificam, vel genericam, quae competit ipsi naturae specificae. Natura enim humana in Sorte est vna vnitate specifica reali ad hunc sensum quod natura, quae substernitur intentioni speciei, vel generis est in se vna vnitate naturae essentiae. Sed verum est, quod illa vnitas non communicatur indiuiduis, ita quod duo indiuidua sint vnum realiter in tali natura, vel habeant vnam naturam, vt humanitas huius sit humanitas illius, nec animalita. hominis est animalitas asini, nec Sortes, & Plato sunt vnus homo in re, nec homo & asinus sunt vnum animal, sed duo in re, quia talis vnitas non descendit ad inferiora, vt prius dicebatur. Nec est complete realis in actu, quia conuenit naturae, vt praecedit indiuidua, in quibus incipit completa realitas actualis. Similiter nec omni vniuersali competit talis vnitas. Sed si quaeratur quare magis intellectus abstrahit vnum conceptum ab hoc albo, & ab illo quam ab albo & nigro, si non plus conueniunt in aliquo vno reali. Hanc enim difficultatem tangit argumentum in tertia improbatione consequentis. Ad hoc respondit Sanctus Thomas in tractatu de genere, quod licet inter aliqua duo non sit aliqua vnitas, aut communitas realis, tamen intellectus potest vtrique attribuere vnam intentionem, quia in vtroque est aliquid correspondens illi intentioni. Vnde ibidem sic dicit. Genus continet differentias potestate, potentia autem principium est indistinctionis, sicut per oppositum actus primo distinguit. Illud genus pro generalissimo sumendum est, quod est primum principium indistinctionis aliquorum, vt homo & equus, licet indistincta sint in animali, tamen animal non est primum principium indistinctionis eorum, nec etiam corpus, stat autem ad substantiam. Nam & si in ente non distinguuntur, ens tamen non est generalissimum, quia non praedicatur de aliqua vnitate, quod requiritur ad naturam generis. Ista autem indistinctio aliter est in substantia, & aliter in alijs generibus, quae sunt post. In alijs enim generibus reperit vna natura aliqua, quae subest intentioni vniuersalis, ratione cuius cum vnisormitate, quae est a ratione, ipsum genus vniformiter se habet ad omnia, quae subsunt, quod est illa implicite continere. Sed in substantia non est res vna subiecta intentioni, sed intellectus ex diuersis rebus colligit intentionem, quae vtrique naturae ab intellectu applicatur. Vnde in substantia solum est conuenientia in intentione, in qua est vniformitas ad omnia, quae sunt in genere substantiae, per quod substantia dicitur omnia implicite continere. Haec ille.

Item ante praedicta sic dicit. In substantia quae est genus primum, non est reperire aliquam vnitatem ex parte ipsius rei, vnde non est aliqua diffinitio eius, per quam illa vnitas ostendatur. Remanet igitur in substantia solarnitas, quam facit intellectus, & nulla alia, cuius actio fundatur non super aliquam rem quocunque modo vnam, sed super naturas penitus diuersas, quae tamen participatione generis erunt vna substantia. Corporalia enim & incorporalia, plus differunt quam secundum aliquod genus reale. Et hoc ideo est, quia non habent aliquam rem vnam eis communem, sed rationem tantum. Haec ille.

Sed potest quaeri quo modo in naturis penitus diuersis potest fundari vna communis intentio, vel conceptio intellectus. Dicitur quod hoc potest contingere dupliciter. Primo quia illae diuersae naturae sunt effectus vnius causae efficientis in numero, quae suam similitudinem diuersimode imprimit diuersis effectibus.

Secundo quia non est inconueniens eundem effectum inadaequatum causae produci a diuersis causis. Et sic diuersae species possunt imprimere intellectui intentionem vnius rationis. Conceditur tamen, quod non nulla vniuersalia habent in re aliquam vnitatem quam non facit intellectus, sed tamen illa vnitas non descendit ad inferiora illius vniuersalis, sed illam retinet naturam antequam descendat ad illa, vt saepe dictum fuit.

Ad quartum principale dicitur, quod relatio mensurae, vel similitudinis, vel aequalitatis fundatur in aliqua vnitate reali potentiali, sed illa non sufficit ad vniuersale in actu, vt prius dictum fuit. Ad quintum similiter dicitur, quod nulla operatio conuenit vniuersali, vt quod, accipiendo vniuersale secundo modo, nec tertio modo, aut quarto modo proprie loquendo, sed accipiendo vniuersale primo modo, aliqua operatio conuenit sibi, vt quo. Et ideo argumentum concludit, quod vniuersale primo modo est aliquid pure reale, non quidem realitate vniuersalitatis, sed realitate subiecti, vel fundamenti.

Ad sextum negatur consequentia, quia stat in ista falsa consequentia. Extrema contrarietatis habent vnitatem aliam ab vnitate, quae competit indiuiduo: ergo habent vnitatem vniuersalis in actu. Nam vt patet per saepe dicta, est aliqua vnitas media, quae nec est purae rationis, nec completae realis, quia competit quidditati in esse potentiali plusquam in esse actuali.

Ad septimum patet per praedicta, quia licet quaedam vniuersalia habeant vnitatem realem aliam ab vnitate numerali, illa tamen non sufficit ad vniuersalitatem. Et vlterius non omnia vniuersalia habent talem vnitatem, immo in quibusdam vnitati rationis factae per intellectum nulla vnitas correspondit in re. Et cum dicitur, quod vnitas facta per intellectum non potest dici vnitas essentialis &c. Respondetur quod eadem vnitas potest diciessentialis & intentionalis diuersimode, intentionalis quidem ratione subiecti, scilicet intellectus, vel eius accidentis, essentialis vero ratione obiecti, quia scilicet repraesentat essentiam cuiuslibet indiuidui sine indiuiduantibus, vnde haec est fallacia aequiuocationis. Quia essentiale potest aliquid dici dupliciter, scilicet quia est principium, vel passio, vel intrinsecum essentiae, aut scilicet quia est designatiuum essentiae, & quidditatis.

Ad octauum dicitur, quod secundae substantiae secundum nos non fiunt ab intellectu quo ad hoc, quod sint secundae, idest communes & vniuersales in actu. Vnde argumentum non est proprie contra nos, sed solum procedit contra ponentes vniuersalia esse conceptus fabricatos per intellectum, cuiusmodi sunt omnes Ochanistae & terministae. De hoc tamen dicit Sanctus Thomas in tractatu de genere. Accipiendo animal sine intentione vniuersalitatis, proprie praedicabile non est, quia sic est prima substantia, quae neque in subiecto est, neque de subiecto dicitur, sed accipiendo animal & hominem sub intentione vniuersalis, quo modo indiuiduum ac. cipi non potest propter repuguantiam vniuersalitatis ad indiuiduationis principia, animal, & homo dicuntur secundae substantiae quarum est de subiecto praedicari, vt habetur in praedicamentis, quem modum considerationis de substantia Metaphysicus non habet, qui considerat eam solum secundum quod est ens in se. Et ideo secundum eum substantia, nec dicitur de subiecto, nec est in subiecto, quod autem substantia praedicetur de subiecto habet inquantum per actum rationis induit naturam accidentis, quod enim nostra ratio facit circa substantiam, accidens est, & non substantia, & ideo Philosophus in libro praedicamentorum dicit secundas substantias per quandam nominis similitudinem significare hoc aliquid, quod est proprium substantiae, vt cum dicitur homo, vel animal, sed secundum rei veritatem magis significant quale quid inquantum per actum rationis transeunt in similitudinem accidentis, non amittendo propriam substatiam in rerum natura, sed accipiendo rationem vniformitatis in anima. Et ideo dicit eas significare quale quid, quia qualitatem, idest vniformitatem, per quam fiunt vniuersalia per actum rationis circa substantias, quasdam res scilicet particulares determinant, quae proprie sunt quid. Ex praedictis patet, quod considerando entitatem rerum in se, sicut facit primus Philosophus in substantia, nulla foret praedicatio vnius de altero, quae tamen in substantia reperitur secundum logicum, secundum quam substantia quodam modo induit similitudinem inhaerentiae accidentalis, vbi proprie est dicide altero etiam secundum primum Philosophum. Haec ille. Et simile dicit super 7. Metaphysic. in illo cap. Quoniam vero de substantia. Vbi exponens secundam rationem Arile qua probat, quod vniuersale non sit substantia, quae talis est. Substantia dicitur quae non est in subiecto, & vniuersale semper dicitur dealiquo subiecto: ergo vniuersale non est substantia &c. sic dicit. Videtur haec ratio non valere. Dictum est enim in praedicamentis, quod de ratione substantiae est, quod non sit in subiecto, praedicari vero de subiecto non est contra rationem substantiae, vnde etiam ponuntur secundae substantiae, quae praedicantur de subiecto. Sed dicendum, quod secundum logicam considerationem loquitur Philosophus in praedicamentis, logicus autem considerat res secundum quod sunt in ratione, & ideo considerat substantias prout secundum acceptionem intellectus subsunt intentioni vniuersalitatis. Et ideo quantum ad praedicationem, quae est actus rationis dicit, quod praedicantur de subiecto, idest de substantia existente extra animam. Sed Philosophus considerat de rebus secundum quod sunt entia, & ideo apud eius considerationem non differt esse in subiecto. & dici de subiecto. Hic enim accipit dici de subiecto, quod est in se aliqua res, & inest subiecto alicui existenti in actu, & hoc impossibile est esse substantiam. Sic enim haberet esse in subiecto, quod est contra rationem substantiae, vt etiam in praedicamentis habitum est. Haec ille.

Ex quibus patet, quod secundae substantiae veraciter sunt substantiae quantum ad suum materiale, & quantum ad id, quod sunt, & quantum ad id, cui attribuitur tale nomen, quod est secunda substantia. Veruntamen hoc nomen secunda substantia formaliter dicit accidens, quia talis ordo praedicabilium est ab intellectu, qui solum facit accidentia. De hoc Sanctus Thomas vbi supra sic dicit. Cum autem formatio generis & speciei, quae est actio intellectus, non sit fictitia, sicut est quando fingit non entia, vt montem aureum, cui nihil correspondit in re, sed ex conceptione montis aurei format montem aureum, necessario in ipsa re corporea erit aliquid super quod intellectus format vtrunque genus, substantiam scilicet & corpus, quae inter se solum ordinem prioritatis & posterioritatis ab intellectu conceptum habent, a quo rationem generum habent, non quod in natura rerum sit aliquid ad aliud ordinabile, cum in vna re non sit prius & posterius respectu sui ipsius, nisi sorte in illis, quorum essentia est in successione, quod non potest substantiae conuenire. Vnde in ipsa non est ordo, vt dicitur 7. Metaphys. licet ordo sit in differentijs, quae ponuntur in diffinitione substantiae, tota namque diffinitio constituitur ex vltimam differentia. Quod ex hoc patet, quia si aliqua alia differentia replicentur, super illam erit nugatio, vt si dicatur homo est animal bipes habens pedes, nugatio est, sub bipede enim includitur habens pedes, sicut ternarius in senario. Si autem dicam habens pedes, & addatur duos, non est nugatio. Hunc autem ordinem inter differentias sola ratio facit, quod ex processuPhilosophi ibidem manifestum est, &c. Haec ille.

Ex quibus. patet, quod primitas, & secunditas substantiarum est per intellectum, & non ex natura rei, & quomodo non est mirum, si secundae substantiae ponantur in genere secundum logicum, quia & genera logica, & species, & differentiae quo ad suum formale, & vnitatem, & ordinem dependent a ratione.

Ad nonum dicitur primo, quod praedicatio est actus rationis & non naturae, vnde praedicatio potius est inter conceptus, vel inter res, vt sunt sub conceptibus quam inter res in se natura rei: secundo dicitur quod vniuersale veraciter est in re, non tamen vniuersalitas. Et ideo potest praedicari in quid de reillo modo, quo res debet concedi praedicari de re, quia nec vniuersalitas animalis praedicatur de homine, sed natura animalis, ideo hoc argumentum, & similia procedunt tantum contra terministas, & non contra nos.

Ad decimum patet per idem, quia quod quid est, est vna res, non tamen sua vniuersalitas, quia nec vniuersalitas animalis, aut hominis diffinitur, sed natura substrata vniuersalitati, vnde in omnibus istis est fallacia accidentis, ac si argueretur sic. Homo albus est substantia: igitur albedo est substantia, vel igitur album inquantum album est substantia.

Ad vndecimum dicitur, quod illud argumentum fuit occasio haeresis Henclisistarum, quae nouiter in anglia pullulauit, cui magnum fomentum praestant, & praestiterunt verba Scoti in hac materia. Ipse nanque 7. Met. q. 12. ex qua sumpta sunt argumenta praefata in secundo dubio post probationem conclusionum sic dicit: secundum dubium est, ex quo natura vniuersalis est in rehabens aliquam identitatem & vnitatem realem praeter intellectum, quo modo possibile est aliquod indiuiduum totaliter adnihilari sine altero, quia in vtroque est aliquid idem reale: ergo vel vtrunque destruitur, vel nullum secundum se totum. Ad hoc inquit Scotus dicendum, quod totum destructibile reale secundum se destruitur, vniuersale autem non est destructibile. Contra. Ergo non totum.

Dicendum, quod totum, sed non totaliter. 1. sub omnimoda adnihilatione cuiuscunque prius in eo reperti. Contra. Destructis primis substantijs, impossibile est aliquod aliorum remanere, vt diciturin praedicamentis.

Dicendum quod verum est existenter, & modo duratiuo, non tamen essentialiter, & modo quidditatiuo. Contra. Si quidditas remanet: ergo sola accidentia destructa sunt. Item. Si aliquid quocunque modo remanet: ergo non totum adnihilatur, & sic Deus non posset adnihilare aliquod indiuiduum totaliter nisi destrueret totam naturam speciei. Ad primum inquit Scotus dicitur, quod destructo indiuiduo non remanet aliquid huius, nec quidditas vt huius, sed vt quidditas, inquantum abstrahit a quacunque duratione, & ab actu & potentia. Ad secundum (inquit) dicitur, quod nihil destructibile, nec vt huius remanet. Et cum dicitur Deus non posset &c. hoc est, quia quidditas secundum se non est destructibilis, nec generabilis, attamen natura speiinquantum proprie dicitur natura vt composita ex materia, & forma potest destrui inquantum existens in singularibus, ita quod nihil remaneat duratiue, qua remanere dicit durationem. Haec Scotus in forma. Ex quibus verbis nec immerito Enclisistae opinantur, quod Deus nullam rem potest simpliciter creare, nec simpliciter adnihilare, addita quadam alia falsa conclusione huius Doctoris, scilicet quod ens est vniuocum Deo & creaturae, & dicit quandam formalitatem, quae realiter est Deus, & etiam realiter est quaelibet creatura. Ex quo sequitur, quod s Deus creat, vel adnihilat simpliciter asinum, creat vel adnihilat se ipsum, vel aliquam formalitatem, quae est realiter Deus, scilicet formalitatem entis & substantiae &c. Et multi errores alij ex his duobus principijs pullulauerunt.

Dicendum est ergo, quod incorruptibilitas & per& petuitas vniuersalis aliter est intelligenda. Vnde Sanctus Thomas de potentia Dei q. 5. artic. 9. in solutione. 16. sic dicit. Vniuersale tripliciter potest considerari, & secundum quemlibet modum considerationis aliquo modo est verum, quod vniuersale est semper. Potest enim vno modo considerari natura vniuersalis secundum quod abitrahit a quolibet esse, & sic est verum, quod vniuersale est semper per remotionem causae determinantis ad aliquod tempus potius quam per potentiam causae perpetuantis. De ratione enim naturae vniuersalis non est quod sit magis hoc tempore quam illo, per quem modum etiam materia prima dicitur vna esse. Alio modo potest vniuersale considerari secundum esse, quod habet irsingularibus, & sic verum est quod est semper, quia est quandocunque est suum singulare, sicut etiam dicitur esse vbique quia est vbicunque est suum singulare cum tamen multa loca sint, vbi sua singularia non sunt. Vnde nec ibi est vniuersale. Tertio modo potest considerari secundum esse, quod habet in intellectu. Et sic etiam verum est, quod vniuersale est semper praecipue in diuino intellectu. Haec ille.

Item de veritate q. 1. arti. 5. in sol. 13. sic dicit. Hoc quod dicitur vniuersale esse perpetuum & incorruptibile Auicus exponit dupliciter. Vno modo vt perpetuum esse dicatur & incorruptibile ratione particularium, quae nunquam inceperunt, nec deficient secundum tenentes aeternitatem mundi. Generatio enim est ad hoc secundum Philosophos, vt saluetur perpetuum esse in specie, quod in indiuiduo saluari non potest. Alio modo vt dicatur esse perpetuum, quia non corrumpitur per se, sed per accidens ad corruptionem indiuidui. Haec ille.

Item prima parte q. 16. artic. 7. in solutione. 2. sic dicit. Aliquid esse semper & vbique potest intelligi dupliciter. Vnomodo quia habet in se, vnde extendat se ad omne tempus, & ad omnem locum, & sic Deo competit esse vbique & semper. Alio modo quia non habet in se, quo determinetur ad aliquem locum, vel tempus, sicut materia prima dicitur vna esse, non quia habet vnam formam, sicut homoest vnus ab vnitate formae, sed per remotionem omnium formarum distinguentium. Et per hunc modum quodlibet vniuersale dicitur esse vbique & semper, inquantum vniuersale abstrahit ab hic & nunc. Sed ex hoc non sequitur ea esse aeterna, nisi in intellectu, si quis sit aeternus. Haec ille.

Ex quibus patet, quod perpetuitas vniuersalis non est intelligenda illo modo, quo ponit arguens, vtputa quod sit quaedam essentia a Deo distincta, quae nec potest incipere, nec desinere, nec creari, nec adnihilari, sed potius quia est quaedam natura, quae ex se non determinat sibi locum certum, aut tempus: secundo modo, quia non corrumpitur per se, sed per accidens: tertio modo, quia habet perpetuitatem in intellectu diuino: quarto quia semper sunt indiuidua vniuersalium: quinto quia vniuersalia semper praesto sunt intellectui facto in actu per speciem intelligibilem, quia potest quandocunque vult formare conceptus vniuersalium. Et multis alijs modis catholicis potest verificari dicta propositio. Et certe potius deberet negari quam concedi ad sensum arguentis, qui tam periculosus, & pernitiosus extitit toti Christianitati, potissime temporibus nostris in Regno angliae, & Boemiae, sicut sciunt, qui affuerunt Consilio constantien. celebrato nuper ante, & post electionem sanctissimi in Christo Patris domini Martini diuina prouidentia Papae quinti. Ad duodecimum conceditur, quod materia & forma pertinent ad quidditatem rei diffinibilis. Et ideo bene concluditur, quod talis quidditas est quid reale, non autem pertinent ad eius vniuersalitatem, & ideo nec concluditur, quod vniuersalitas sit realis, sed quod sit alicuius rei, & naturae realis, quae tamen considerari potest tertio modo medio inter esse vniuersalis, & esse singularis. Hoc tamen esse non est complete reale, sed solum in potentia, quae tamen potentia non potest esse, nec est, nec fuit, nec erit sine actu aliquo, sicut nullum ens secundum quid potest esse sine ente simpliciter 6. Met. nec ens per accidens sine ente per se, nec ens in potentia sine ente actu, nec ens rationis sine erste reali. Et ideo cum in praecedentibus dictum est essentiam, quidditatem, naturam vniuersalis praecedere in esse quidditatiuo esse singularium, non intelligimus praecessionem durationis, sed naturae, & causae formalis. Si tamen loquamur de vniuersali secundum esse, quod habet in intellectu diuino, sic praecedit duratione sua singularia. Et haec de vniuersalibus sufficiant pro nunc ad alia properantibus.

Ad primum contra secundam conclusionem noitram dicendum est praemittendo quaedam videlicet, quod personam humanam addere aliquid positiuum supra natura indiuiduatam, aut supra indiuiduum naturae potest intelligi quadrupliciter. Primo modo quod illud additum sit intrinsecum naturae tanquam principium formale vel materiale constitutiuum naturae, & pars eius: secundo modo quod sit accidens absolutum vel relatiuum per se consequens naturam: tertio modo, quod sit accidens absolutum, vel relatiuum de per accidens contingens naturae, quarto modo quod sit actus naturae non per modum formae substantialis, aut accidentalis, sed per modum quo esse actualis existentiae dicitur actus essentiae vt quo, & suppositi vt quod existit. Et isto modo videtur mihi quod Sanctus Thomas intellexit personalitatem addere aliquid positiuum supra naturam rationalem, & indiuiduum naturae rationalis & non primis tribus modis, quia esse sic est, & ratione suppositi, quod non est pars illius, nec intrat eius essentiam, sed se habet per modum connotati, & importatur in obliquo, quasi dicatur suppositum esse idem, quod indiuiduum substantiae habens per se esse, ita existimo sensisse Sanctus Thomas Quod mihi apparet. Tum propter allegata in probatione secundae conclusionis. Tum quia 3. sent. 6. dist. q. 2. art. 2. ponit quod res subsistens habet per se esse, non autem res non subsistens, ita quod existere, vel esse quod est actus entis non debetur nisi rei subsistenti, vt videbitur in sequenti distinctione. Constat autem quod secundum eum esse distinguitur a natura realiter, & sic suppositum addit supra naturam esse, similia dicit in tractatu de genere.

Item 3. sent. dist. 5. q. 1. artic. 3. ponit, quod per se esse est de ratione personae. Et similiter totalitas & compraehensio omnium, quae sunt in re. Constat autem omnia ista dicere aliquid positiuum. Hoc praemisso dicitur ad argumentum, quod consequens illatum non est inconueniens accipiendo entitatem positiuam quarto modo superius ex presso. Implicat enim contradictionem perso nalitatem & totalitatem alicui vniri. Et ad primam improbationem dicitur, quod Damasc. loquitur de entitatibus, quae dicuntur entia vt quod, non de illis, quae nullo modo sunt, aut esse possunt ens vt quod, sed vt quo, nec dicunt aliquam integram naturam substantialem, vel accidentalem, sed actum naturae, cuius est esse existentiae. Ad secundam dicitur, quod omnis entitas positiua, quae est directe in genere, vel pars rei existentis per se in genere, est assumptibilis, non autem entitas quarto modo dicta, praesertim quia esse actualis existentiae suppositi habet inseparabiliter annexam quandam negationem repugnantem assumptioni suppositi, i non esse partem, non esse in alio, non concari alteri, non vniri completiori, aut perfectiori se. & multas alias. Ad secundum conceditur primum consequens ibidem illatum scilicet quod humanitas vnita verbo non habet esse existentiae proprie naturae debitum. Et similiter conceditur illud, quod secundo infertur scilicet quod si verbum deponeret humanitatem sibi vnitam illa non posset personari, immo nec existere in rerum natura, nisi nouiter haberet esse actualis existentiae resultans ex principijs eius intrinsecis. Vnde Sanctus Thomas 3. parte q. 17. arti. 2. in sol. 4. sic dicit. Anima in Christo dat esse corpori inquantum facit ipsum actu animatum, quod est dare ei complementum naturae & speciei. Sed si intelligatur corpus perfectum per animam absque hypostasi habente vtrunque, hoc totum conpositum ex anima, & corpore, prout signatur nomine humanitatis, non significatur, vt quod est, sed vt quo aliquid est. Et ideo ipsum esse est per se subsistentis, sed habet habitudinem ad talem naturam, cuius habitudinis causa est anima inquantum perficit humanam naturam informiando corpus. Haec ille.

Item 3. sent. dist. 6. q. 2. art. 2. in sol. 1. sic dicit. Forma facit esse, non ita quod illud esse sit formae, aut materiae, sed subsistentis. Quando enim compositum ex materia, & forma est per se subsistens, acquiritur ex forma illi composito esse absolutum per se. Quando autem non est per se subsistens non acquiritur per formam esse illi composito, sed subsistenti, cui hoc adiungitur, acquiritur respectus, scilicet esse ad hoc, quod ei additur, sicut si ponamus hominem nasci sine manu, & manum per se separatim fieri, & postea miraculose illi coniungi, constat quod forma manus causabat esse manus per se subsistentis, sed postquam coniungitur homini, ex forma manus non acquiritur aliquod esse manui, quia manus non habet esse proprium, sed acquiritur homini respectus ad manum secundum suum esse. Ita etiam dico quod anima in Christo non acquirit proprium esse humanae naturae, sed filio Dei acquirit respectum secundum esse suum ad naturam humanam, qui tamen respectus non est aliquid secundum rem in diuina persona, sed secundum rationem. Haec ille.

Item 9. quolibet. q. 4. sic dicit. Si ponatur humanitas a diuinitate separari, tunc humanitas suum esse habebit aliud ab esse diuino. Non enim impediebat quin haberet esse proprium nisi hoc, quod non erat per se subsistens. Sicut si archa esset quoddam indiuiduum naturale, ipsa tota non haberet nisi vnum esse, quaelibet tamen partium ab archa separata proprium esse haberet. Haec ille, Ex quibus apparet, quod persona vel suppositum supra naturam indiuiduatam addit esse actualis existentiae, & quod si humanitas vnita verbo separaretur ab illo, acquireret nouum esse, & quod nunc non habet tale esse creatum.

Ad tertium negatur prima consequentia. Nec valet probatio, quia licet natura sit prior suo esse naturali prioritate illo modo, quo potentia est prior actu, & materia quam forma, tamen secundum alium ordinem est posterior eo modo, quo actus est prior potentia, actus enim & potentia sunt sibi inuicem causae, sicut materia & forma. Et ideo sicut materia per nullam potentiam posset produci, aut poni in rerum natura sine forma ita nec essentia sine esse, quo actuetur, aut saltem sine esse, ad quod trahatur, vt alias dictum est.

Ad quartum negatur consequentia. Nam licet esse suppositi dependeat a Deo. non tamen potest eidem vniri personaliter, quia si vniretur Deo per tale esse, nihil esset, non quidem creatura, quia nec subsistens, nec non subsistens, nec Deus, quia non est natus existere per tale esse, & sic tale non esset esse. Ad primum Aureoteues dicitur, quod natura & quod quid est, non omnino sunt idem, vnde Sanctus Thomas super 7. Met. exponens illud capitulum. Vtrum autem idem &c. in fine sic dicit. Patet igitur ex dictis quo quod quid erat esse vniuscuiusque est idem cum vnoquoque, & quo non. Est enim idem in his, quae sunt per se, non in his quae sunt per accidens.

Sciendum est autem ad euidentiam eorum, quae dicta sunt, quod quod quid erat esse est id, quod diffinitio significat. Vnde cum diffinitio praedicetur de dis finito, oportet quod quid erat esse de diffinito praedicari. Non igitur est quod quid erat esse hominis humanitas, quae de homine non praedicatur, sed animal rationale mortale, humanitas enim non respondetur quaerenti quid est homo. Sed tamen humanitas accipitur vt principium formale eius, quod est quod quid erat esse, sicut & animalitas sumitur vt principium generis, & non genus, & rationalitas vt principium differentiae & non differentia. Humanitas autempro tanto non est idem cum homine, quia importat principia essentialia hominis cum praecisione omnium accidentium, est enim humanitas qua homo est homo. Nullum autem accidentium homnins est, quo homo est homo. Vnde omnia accidentia hominis excluduntur a significatione humanitatis. Hoc autem ipsum quod est homo, est quod habet principia essentialia, & cui possunt accidentia inesse. Vnde licet in significatione hominis non includantur accidentia eius, non tamen homo significat aliquid separatum ab accidentibus, & ideo homo significatur vt totum, & humanitas significatur vt pars. Si autem est aliqua res, in qua non sit aliquod accidens, ibi necesse est quod non differat abstractum a concreto, vt maxime apparet in Deo. Haec ille.

Item 3. sent. dist. 5. q. 1. artic 3. Sciendum (inquit) quod in quibusdam differunt natura & persona secundum re, in quibusdam vero secundum rationem tantum. Natura enim secundum quod hic loquimur est quidditas rei, quam significat diffnitio sua, persona autem est hoc, quod subsistit in illa natura. In simplicibus autem, quae non habent materiam, vel quae carent materia, vt dicit Auicus ipsum simplex est sua quidditas, quidditas vero compositi non est ipsum compositum, humanitas enim non est homo. Cuius ratio est, quia in significatione humanitatis, siue quidditatis, siue naturae continentur tantum essentialia principia hominis secundum quae est homo, non autem ea, quae pertinent ad determinationem materiae, per quam natura indiuiduatur, quae tamen continentur in significatione sortis, quia per ea sortes est hic, & diuisus ab alijs. Et ideo quia humanitas non includit in sua significatione totum, quod est in re subsistente in natura, non praedicatur, cum sit quasi pars. Et quia non subsistit nisi quod est compositum, & pars a suo toto habetur, ideo humanitas non subsistit, sed sortes, & ipse est habens humanitatem. Homo autem significat vtrunque, & essentialia, & indiuiduantia, sed diuersimode, quia essentialia significant determinate, indiuiduantia vero indeterminate, vel haec vel illa Et ideo homo cum sit totum, potest praedicari de sorte. & dicitur habens humanitatem. Sed quia esse indistinctum & incompletum est quasi ens in potentia, ideo homo non subsistit, sed hic homo, cui conuenit ratio personae. Est igitur ratio personae, quod sit subsistens distinctum, & omnia comprehendens quae in re sunt, natura autem tantum essentialia compraehendit. In simplicibus autem non differt re persona & natura, quia natura non recipitur in aliqua materia, per quam indiuiduetur, sed est per se subsistens, tamen inquantum consideratur essentia rei, sic dicimus ibi naturam, inquantum autem inuenitur ibi aliquid subsistens, dicimus ibi personam. Haec ille.

Sed sciendum, quod cum dicit, quod in simplicibus persona non addit supra naturam, intelligit, quod non est ib additio talis, qualis est in rebus materialibus compositis, vbi additur supra naturam res alterius generis, sed non intendit excludere omnem additionem, quia secundum eum persona seu suppositum in talibus supra naturam addit esse, quod patet. Nam secundo quolibet q. 4. sic dicit. Philosophus in 7. Met. vbi inquit, vtrum sit idem vnumquodque, & quod quid est eius, determinat, quod in his, quae per se dicuntur, idem est res, & quod quid est rei, in his autem quae dicuntur per accidens non est idem. Homo enim nihil aliud est quam quod quid est hominis, nihil enim aliud significat homo quam animal gressibile bipes. Sed res alba non est omnino idem ei, quod quid est album, quod scilicet significatur nomine albi. Nam album nihil significat nisi qualitatem, vt dicitur in praedicamentis, res autem alba est substantia habens qualitatem. Secundum hoc igitur cuicunque potest aliquid accidere, quod non sit de ratione suae naturae, in eo differt res, & quod quid est, siue suppositum & natura. Nam in significatione naturae includitur solum id quod est de ratione speciei, suppositum autem non solum habet haec quae ad rationem speciei pertinent, sed etiam alia, quae ei accidunt. Et ideo suppositum significatur vt totum, natura autem siue quidditas vt pars formalis. In solo autem Deo non inuenitur accidens praeter eius essentiam, quia suum esse est sua essentia, & ideo in Deo est omnino idem suppositum & natura. In Angeloautem non est omnino idem, quia aliquid accidit ei praeter id, quod est de ratione suae speciei, quia & ipsum esse angeliest praeter eius essentiam seu naturam, quae omnia pertinent ad suppositum, non autem ad naturam. Haec ille.

Item ibidem in solut. 1. sic dicit. Non solum in compositis ex materia & forma inuenitur aliquod accidens praeter essentiam speciei, sed etiam in substantijs spiritualibus, quae non componuntur ex materia & forma, & ideo in vtrisque suppositum non est omnino idem cum natura. Hoc tamen est aliter & aliter in vtrisque. Dupliciter enim accipitur aliquid vt accidens praeter rationem speciei. Vno modo, quia non cadit in diffinitione significante essentiam rei, sed tamen est designatiuum, vel determinatiuum alicuius essentialium principiorum. Rononale enim accidit animali, vtpote praeter eius diffinitionem existens, & tamen est determinatiuum essentiae animalis. Vnde fit essentiale homini, & de ratione eius existens. Alio modo accidit aliquid alicui, qua nec est in eius diffinitione, nec est determinatiuum alicuius essentialium principiorum, sicut albedo accidit homini. His igitur quae sunt composita ex materia & forma accidit aliquid praeter rationem speciei vtroque modo. Cum enim de ratione speciei humanae sit, quod componatur ex anima, & corpore, determinatio corporis & animae est praeter rationem speciei, & accidit homini inquantum est homo, quod sit ex hac anima, & ex hoc corpore, sed hoc conuenit per se huic homini, de cuius ratione esset, si diffiniretur, quod esset ex hac anima & hoc corpore, sicut de ratione hominis comns est quod sit ex anima & corpore. Accidunt etiam compositis ex materia & forma praeter rationem speciei multa alia, quae non sunt determinatiua essentialium principiorum. Substantijs vero immaterialibus accidunt quidem aliqua praeter rationem speciei, quae non sunt determinatiua essentialium principiorum, vt dictum est, non tamen accidunt eis aliqua quae sint determinatiua essentiae speciei, quia ipsa natura speciei per seipsam indiuiduatur, non per materiam, sed per seipsam ex hoc quod talis forma non est nata recipi in aliqua materia. Vnde per seipsam est non multiplicabilis neque praedicabilis de pluribus. Sed quia non est suum esse, & accidit ei aliquid praeter rationem speciei, scilicet ipsum esse, & alia quaedam quae attribuuntur supposito & non naturae. Propter quod suppositum non est in es omnino idem cum natura. Haec ille.

Ex quibus patet primo quomodo quod quid est proprie loquendo non est idem quod quidditas: secundo quod dato quod sumatur pro eodem, adhuc tamen quod quid est, vel natura, vel quidditas differt ab eo, cuius est, tam in rebus materialibus quam spiritualibus: tertio patet quomodo esse pertinet ad suppositum, vel personam, & non ad naturam.

Sed dices quo saluabitur dictum Philosophi dicentis, quod in his, quae sunt per se &c. Item dictum Comment. dicentis quod sortes non est aliud quam animalitas &c. Dicitur ad primum, quod si quod quid est sumatur proquidditate, tunc ipsum est idem cum eo, cuius est ad hunc sensum, quod non sunt duae res essentialiter distinctae habentes duas essentias, vel naturas diuersorum generum, sed distinguuntur sicut essentia, & habens essentiam.

Item ad illud quod dicitur de sorte patet per idem, quia sortes non est aliud, quam animalitas, & rationalitas, vel humanitas, quia non differt al illis sicut essentia ab essantia, nec essentialiter, differt tamen alio modo. Et hoc intendit Sanctus Thomas in quolibet statim allegato: nam ibidem in solut. vltimi argumenti sic dicit. Natura dicitur constituere suppositum etiam in compositis ex materia & forma, non quia natura sit vna res, & suppositum alia res, hoc enim esset secundum opinionem dicentium, quod natura speciei sit forma tantum: igitur constituit suppositum sicut totum. Sed quia secundum modum significandi natura significatur, vt pars ratione supradicta, suppositum vero vt totum, natura significatur vt constituens, suppositum vero, vt constitutum. Haec ille.

Ad istud propositum facit illud, quod dicit Albertus in commen. super Met. in tract. 2. c. 1. vbi sic dicit. Istae duae sunt verae, quidditas rei non est aliud a re, cuius est quodditas, & quidditas rei est eadem rei, cuius est quidditas, & tamen haec est falsa, quidditas rei est res ipsa, cuius est quidditas. Et accipiamus hoc in homine gratia exempli, quod enim quidditas hominis non sit aliud ab homine patet per hoc, quod quidditas hominis in actu participatur ab homine, & non est in alio, uisi in potentia, inquantum participatur, vel participari potest ab alio indiuiduo, sicut etiam dicimus, quod genus, & differentia sunt vnum in actu, & duo in potentia, inquantum genus potest determinari ab alia differentia. Quia autem sit eadem rei, cuius est quidditas patet ex hoc quod vere participatur ab eo, cuius est quidditas, nec tamen sequitur si quidditas hominis non est aliud, sed eadem homini, quod quidditas hominis sit homo, quia significatum hominis non est aliquod appellatum eius, quia hoc subiectum quidditas homnins est significans sicut diffinitio, & cum diceretur est homo, oporteret, quod esset aliquis homo singularis. Haec ille.

Ad secundum dicitur, quod responsio ibidem data sufficiens est, vnde & illam ponit virtualiter Sanctus Thomas 3. parte q. 4. artic. 2. in solut. 2. vbi sic dicit. Naturae assumptae non deest propria personalitas propter defectum alicuius, quod ad perfectionem humanae naturae pertineat, sed propter additionem alicuius, quod est supra naturam humanam, quod est vnio ad diuinam personam. Haec ille.

Item q. 2. artic. 2. in sol. 2. sic dicit. Personalitas naturae intantum ad dignitatem alicuius rei & perfectionem pertinet, inquantum ad dignitatem, & perfectionem eius pertinet, quod per se existat, quod in nomine personae intelligimus. Dignius autem erit alicui, quod existat in aliquo digniore se, quam quod existat per se, ideo ex hoc ipso natura humana dignior est in Christo quam in nobis, quia in nobis quasi per se existens propriam personalitatem habet, in Christo autem existit in persona verbi. Sicut etiam esse completiuum speciei pertinet ad dignitatem formae, tamen sensitiuum nobilius est in homine propter concationem ad nobiliorem formam, quam sit in animali bruto, in quo est forma completiua. Haec ille.

Ex quibus patet, quod responsio recitata est de mente eius. Et tunc ad primam huius improbationem dicitur, quod ista responsio non confirmat propositum argumenti, sed destruit, conceditur enim quod quicquid verbum in natura humana plantauit, non repugnans assumptioni, vel vnioni personali ad verbum, totum illud assumpsit, non autem oportet quod assumpserit illa plantata in natura humana, quae repugnant vnioni, cuius est esse per se subsistere.

Nec valet si dicatur quod per se subsistere non est quid positiuum, sed pure negatiuum, vel quod non est quid absolutum, sed respectiuum, & ideo omnia positiua absoluta, quam Deus plantauit in natura humana, illa assumpsit, sed non omnia negatiua, nec omnia respectiua. Hoc inquam non valet, quia non muorem euidentia habet ista propositio, omne positiuum absolutum ad perfectionem pertinens humanae naturae, est assumptum a verbo, quam ista, omne negatiuum, ve. respectiuum pertinens ad dignitatem humanae natura est assumptum a verbo. Quaigitur facilitate arguens negat secundam, negari potest prima, praesertim cum illud positiuum, quod nos ponimus pertinens ad personam, & uonad naturam, non sit de ratione humanae naturae, nec alicuius naturae creatae scilicet esse actualis existentiae, immo accidit cuilibet naturae creatae. De hoc Sanctus Thomas secundo quolibet ar. 3. sic dicit. Dupliciter aliquid de aliquo praedicatur, vno modo essentialiter, alio modo per participationem. Lux enim praedicatur de illuminato participatiue, sed si esset aliqua lux separata, praedicaretur de ea essentialiter. Secundum hoc ergo dicendum est, quod ens praedicatur de solo Deo essentialiter, eo quod esse diuinum est subsistens & absolutum, de qualibet autem creatura praedicatur per participationem. Nulla enim creatura est suum esse, sed est habens esse, sicut & Deus dicitur bonus essentialiter, quia est ipsa bonitas. Creaturae autem dicuntur bonae per participationem, quia habent bonitatem. Vnumquodque enim inquantum est, bonum est secundum illud Augustinus 1. de doctrina Christiana. Inquantum sumus, boni sumus. Quandocunque autem aliquid praedicatur de altero secundum participationem, oportet ibi aliquid esse praeter id, quod participatur. Et ideo in qualibet creatura est aliud ipsa creatura, quae habet esse, & ipsum esse eius. Et hoc est quod Boetius dicit in libu.s de hebdomadibus, quod in omni eo, quod est citra primum, aliud est esse, & quod est. Sed sciendum quod aliquid participatur dupliciter. Vno modo quasi existens de substantia participantis, sicut genus participatur a specie. Hoc autem modo esse non participatur ab aliqua creatura, id enim est de substantia rei, quod cadit in eius diffinitione. Ens autem non ponitur in diffinitione creaturae, quia nec est genus, nec differem tia, vnde participatur, sicut aliquid non existens de essentia rei, & ideo alia quaestio est, an est, & quid est. Vnde cum omne, quod est praeter essentiam rei, dicatur accidens esse, quod pertinet ad quaestionem an est, accidens est, & ideo Commentator dicit 5. Meta. quod ista propositio sortes est, est de praedicato accidentali secundum quod importat entitatem rei, vel vnitatem propositionis. Sed verum est quod hoc nomen ens secundum quod importat rem, cui competit huiusmodi esse, significat essentiam rei, & diuiditur per decem genera, non tamen vniuoce, quia non eadem ratione conuenit omnibesse. Sed substantiae quidem per se, alijs autem aliter. Sic ergo in angelo est compositio ex essentia & esse, non tamen est compositio ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia, & eo quod adhaeret substantiae. Haec ille.

Ex quibus apparet primo quod esse actualis existentiae non est de ratione alicuius naturae creatae, sed accidit sibi, & participatur ab ea: secundo quod verbum diuinum assumendo naturam humanam sine personalitate creata non omisit aliquid assumere quod sit pars naturae humanae, vel de eius ratione, aut consequens eam in primo aut secundo modo perseitatis, tertio quod arguens non plus probat verbum Dei assumpsisse omnia a Deo plantata in natura humana positiue & absolute quam omnia plantata ab eodem ad perfectionem pertinentia significata negatiue, vel relatiue: ergo vel omnia talia assumpsit vel nullum concluditur ex eius argumento. Constat autem quod non omnia negatiua, vel relatiua ad perfectionem pertinentia, & eam designantia assumpsit.

Ad secundam improbationem dicitur, quod sicut terminus quantitatis continuae reducitur ad genus sui terminati, ita & terminus essentiae reducitur ad genus eius, & ideo omne, quod est terminus essentiae, reducitur ad genus essentiae, quod terminat. Sed hoc est contra arguentem, qui ponit verbum diuinum esse terminum intrinsecum naturae assumptae. Non autem contra nos, quia ponimus quod verbum diuinum non est illo modo terminus naturae creatae, nec esse potest.

Ad confirmationem ibi factam dicitur, quod terminatio humanitatis si dicat habitudinem, vel respectum, aliud est ab humanitate, si autem dicat actum essendi & subsistendi, in quo fundatur dicta habitudo, adhuc est aliud ab humanitate, & sic terminus humanitatis nullo modo est humanitas, licet terminatio, vel terminus primo modo dictus non sit in eodem genere cum humanitate, sicut est terminus & terminatio secundomodo dicta. Ad tertium dicitur, quod accipiendo realitatem pro illo, cui debetur ratitudo, vt quod est ratum, negatur aneus primae consequentiae scilicet quod terminatio humanitatis sit illo modo realitas, & conceditur consequentia prima. Et similiter accipiendo ens in antecedente secundae consequentiae, pro illo cui debetur esse, aut quod existit, negatur antecedens scilicet quod terminatio humanitatis sit ens illo modo, & conceditur consequentia. Si autem in praedictis consequentijs & conditionibus accipitur realitas & ens, vt quo, & non vt quod, conceditur anes vtriusque conditionalis & consequentiae, sed negatur consequentia, etenim secundum illum modum loquendi est terminatio quidditatis, quod tamen nec est ens, nec realitas vt quod, sed vt quo. Similiter nec materia prima est quidditas, nec realitas, nec ens vt quod, sed vt quo, & ideo non sequitur, quod materia prima nudata quacunque forma sit assumptibilis. Similiter nec esse abstractum ab omni natura, quia talia non sunt quidditates, nec proprie res, aut entia. Ad confirmationem negatur prima consequentia, quia v alias visum est materia nec aliqua pura potentia potest separari a forma qua actu est extra nihil in rerum natura, nec actus vltimus, cuius est esse, potest separari ab omni potentia, quia eo facto esset Deus.

Ad quartum dicitur primo, quod personalitas, & perseitas tertij modi dicit aliquid positiuum scilicet esse & aliquid negatiuum scilicet non in alio, sicut & subsistere illa duo dicit, & vtroque modo distinguitur realiter ab humanitate. Nec ex hac positione sequuntur aliqua inconuenientia, quod patet discurrendo per singula. Primum nanque inconueniens illatum non sequitur: nam consequentia ibi facta peccat per fallaciam consequentis, arguendo a pluribus causis veritatis ad vnam. Verbum enim diuinum suppositat humanam naturam, non isto modo quod sit terminatio eius, eo modo quo actus est terminus potentiae, & esse est terminus essentiae, sed alio modo, quia scilicetrahit humanitatem ad suum terminum, & ad suum esse, & ad suam actualitatem, sicut arbor, cui inseritur ramus, trahit ramum ad suam subsistentiam, & ad suum suppositum. Similiter nec ex hac positione sequitur secundum inconueniens scilicet quod verbum diuinum non sit homo, quia argunientum illud false imaginatur, quod verbum Dei, ideo dicatur homo, quia est terminatio naturae humanae, & quod homo non sit aliud, nisi terminatio naturae humanae. Similiter nec sequitur tertium inconueniens, quia argumentum ad hoc factum supponit quod personalitas angeli nullo modo dicat aliquid positiuum distinctum abangelo, cuius falsitas superius est ostensa. Similiter nec sequitur quartum inconueniens, quia licet prima substantia non subsistat per essentiam propriam tanquam per actum subsistendi, qui est esse cum quadam negatione essendi in alio, subsistit tamen per propriam essentiam & substantiam tanquam per immediatam, & proximam rationem principiatiuam actus subsistendi, & suppositandi & personandi. Nulla vero secunda substantia est illo modo proximum priocipium, aut ratio talis actus, aut talis negationis. Similiter nec sequitur quintum inconueniens ad sensum, in quo est inconueniens. Rem enim aliquam creatam per se subsistere potest intelligi dupliciter, primo modo, quia subsistit perse, sicut per actum subsistendi, & sic coccditur, quod nulla creatura per se subsistit, quia nulla creatura subsistens est suum esse: secundo modo, quia habet in se proximum elicitiuum & susceptiuum illius actus, & sic omnis prima substantia per se subsistit. Similiter nec sequitur sextum inconueniens illo modo, quo est inconueniens. Nos enim non dicimus, quod natura irrebus materialibus sit suppositum, nec quod compositum ex natura, & ex esse sit suppositum, sed quod aliquid medium est suppositum scilicet indiuiduum naturae stans sub tali esse. In talibus enim indiuiduum addit supra naturam, & suppositum supra indiuiduum. In angelis vero dicimus quod suppositum est non aliquid tertium constitutum ex natura & ex esse, sed natura stans sub esse. Ex esse enim & essentia nullum vere vnum tertium resultat. Et de hoc Sanctus Thomas 2. quolibet art. 3. in sol. 1. sic dicit. Aliquando ex his, quae simul iunguntur, relinquitur aliqua res tertia, sicuti ex anima, & corpore constituitur humanitas, qua homo est homo, vnde homo componitur ex anima & corpore. Aliquando autem ex his, quae simul iunguntur non resultat res tertia, sed resultat quaedam ratio composita, sicut ratio hominis albi resoluitur in rationem hominis, & in rationem albi. Et in talibus aliquid componitur ex seipso & alio, sicut album componitur ex eo, quod est album & albedine. Haec ille. Et inducit illa ad ostendendum quomodo angelus componitur ex essentia sua, & ex esse suo, quae compositio magis proprie dicitur compositio cum his quam compositio ex his. Dico ergo quod quia ex natura indiuiduata, & ex esse non resultat aliquod tertium vere vnum, ideo aggregatum illud non proprie dicitur persona, nisi forte distinguamusicut de albo, quod album est duplex, scilicet denominatiuum & formale. Illa etiam persona, vel suppositum potest dic dupliciter, primo modo denominatiue, & sic suppositum dicitur illud indiuiduum, quod per se subsistit, secundo modo formale, & sic suppositum dicitur compositum ex taliindiuiduo, & ex sua per se subsistentia. Similiter nec sequitur septimum inconueniens, quia sicut statim visum est, ex essentia, & ex esse non resultat aliqua substantia per se una, quia essentia est natura completa & integra, & ideo non potest esse pars.

Ad quintum dicitur, quod illa realitas est de praedicamento substantiae. Et ad improbationem dicitur, quod esse non est proprie substantia, sed actualitas substantiae. Nec est inconueniens si ad genus substantiae tria pertineant reductiue, scilicet materia & forma tanquam principia intrinseca specierum substantiae, & esse, vel per se subsistere tanquam actualitas naturae constitutae, quae secundum se indifferens est ad esse, & ad non esse.

Ad sextum negatur assumptum, & de hoc satis visum fuit in primo sententiarum & in secundo.

Ad argumentum pro quaestione factum patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus Deus. Amen,

PrevBack to TopNext