Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo sint plura esse

DISTINCTIO. VI QVAESTIO VNICA

CIRCA sextam distinctionem tertij sententiarum quaeritur. Vtrum in Christo sint plura esse.

Et arguitur quod sic. Nam in Christo anima dat esse corpori, cum sit forma eius, sed non dat sibi esse diuinum, cum sit increatum: ergo in Christo est aliud esse praeter esse diuinum, & sic in Christo non est tantum vnum esse, sed plura.

In oppositum arguitur sic. Vnumquodque sicut dicitur ens, dicitur vnum, quia ens & vnum conuertuntur, si ergo in Christo essent duo esse, & non tantum vnum, Christus erit duo, & non vnum, quod est falsum.

I hac quodione sunt tres articuli. In primo ponuntur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. In Christo non sunt duo esse substantialia actualis existentiae. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte q. 17. artic. 2. vb sic dicit. Quia in Christo sunt duae naturae & vna hypostasis, necesse est quod ea quae ad naturam pertinent in Christo sint duo, quae autem pertinent ad hypostasim in Christo sint vnum tantum. Esse autem pertinet ad hypostasim, & ad naturam. Ad hypostasim quidem sicut ad id, quod habet esse. Ad naturam autem sicut ad id, quo aliquid habe¬esse, natura enim significatur per modum formae, quae dicitur ens, ex eo quod ea aliquid est, sicut albedine est aliquid album, & humanitate est aliquis homo. Est autem considerandum, quod si aliqua forma, vel natura est, quae non pertineat ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius personae simpliciter, sed secundum quid, sicut esse album est esse sortis, non inquantum est sortes, sed inquantum est albus. Et huomodi esse nihil prohibet multiplicari in vna hypostasi, vel persona. Aliud enim est esse, quo Sortes est albus, & quo sortes est musicus, sed illud esse quod pertinet ad hypostasim vel personam secundum se impossibile est in vna hypostasi, vel persona multiplicari, quia impossibile est quod vnius rei sit nisi vnicum esse. Si igitur humana natura adueniret filio Dei, non hypostatice vel personaliter, sed tantum accidentaliter sicut quidam posuerunt, oportet ponere in Christo duo esse. Vnum quidem secundum quod est Deus, aliud autem secundum quod est homo, sicut in sorte ponitur aliud esse secundum quod est al bus, & aliud secundum quod est homo. Quia esse album non pertinet ad esse personale sortis, esse autem capitatum, & esse croporeum, & esse animatum totum pertinet ad vnam personam sortis, & ideo ex omnibus his non fit in sorte nisi vnum esse. Et si contingeret quod post constitutionem sortis aduenirent sorti manus, vel pedes, vel oculi, sicut accidit in caeco nato, ex his non accresceret sorti aliud esse, sed solum relatio quaedam ad huiusmodi, quia scilicet diceretur esse non solum secundum ea, quae prius habebat, sed etiam secundum ea quae postmodum aduenerunt sibi. Sic igitur cum humana natura coniungatur cum filio Dei hypostatice, vel personaliter, & non accidentaliter, consequens est quod secundum humanam naturam non adueniat sibi nouum esse personale, sed solum noua habitudo esse personalis praeexistentis ad naturam humanam, vt scilicet illa persona iam dicatur subsistere non solum secundum diuinam naturam, sed etiam secundum humanam. Haec ille.

Item 3. sent. dist. 6. q. 2. artic. 2. sic dicit. Secundum Philosophum 5. Met. esse dicitur duob. modis, vno modo secundum quod significat veritatem propositionis secundum quod est copula, & sic vt Commentator dicit ibidem, ens est praedicatum accidentale, & hoc esse non est in re, sed in mente, quae coniungit praedicatum cum subiecto, vt dicit Philosophus 6. Metaphy. vnde de hoc esse non est quaestio hic. Alio modo dicitur ens, quod pertinet ad naturam resecundum quod diuiditur secundum decem genera. Et hoc quidem esse est in re, & est actus resultans ex principijs rei, sicut lucere est actus lucentis. Aliquando tamen sumitur esse pro essentia, secundum quam res est. 1i. pro quidditate, quia per actus consueuerunt significari eorum principia, vt potentiae vel habitus. Loquendo igitur de esse secundum quod est actus entis, sic dico quod secundum secundam opinionem oportet ponere vnum esse tantum, secundum autem alias duas oportet ponere duo esse, esse enim subsistentis est, quod habet esse tanquam eius quod est, quamuis sit naturae, vel formae tanquam eius quo est, vnde nec natura rei, nec partes eius, dicuntur proprie esse, si esse praedicto modo accipiatur. Similiter autem nec accidentia, sed suppositum completum est omnia illa. Vnde etiam Philosophus dicit septimo Metaphysicae, quod accidens magis proprie est entis quam ens. Prima ergo opinio quia ponit duo subsistentia, ponit duo esse substantialia. Similiter opinio tertia, quia ponit quod partes humanae naturae adueniunt diuinae personae accidentaliter, ponit duo esse, vnum substantiale, & aliud accidentale. Secunda vero opinio, quia ponit vnum subsistens, & humanitatem non aduenire accidentaliter diuinae personae, oportet quod ponat vnum esse, impossibile enim est, quod vnum aliquid habeat duo esse substantialia, quia vnum fundatur super ens, vnde si sint plura esse, secundum quae aliquid dicitur ens simpliciter, impossibile est quod dicatur vnum. Sed non est inconueniens, quod esse vnius subsistentis sit per respectum ad multa, sicut esse Petri est vnum, habens tamen respectum ad diuersa principia ipsum constituentia. Et similiter suo modo esse Christi vnum habet duos respectus, vnum ad naturam diuinam, aliud ad naturam humanam. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Nihil vere & proprie vnum habet duo esse substantialia, quibus actualiter existit, sed Christus est vere & proprie vnum ens, & vna substantia: igitur & caet.

Secunda conclusio est. In Christo sunt multa esse secundum quid & accidentalia. Hanc ponit Sanctus Thomas quolibet nono, artic. 3. vbi sic dicit. Esse dicitur dupliciter, vapatet per Philosophum quinto Metaphysicae, & in quadam glosa super principium loan. Vno modo secundum quod est copula verbalis significans compositionem cuiuslibet enunciabilis, quam anima facit. Vnde hoc esse non est aliquid in rerum natura, & sic esse attribuitur omni eo, de quo propositio potest formari, siue sit ens, siue priuatio entis, dicimus enim caecitatem esse. Alio modo dicitur esse actus entis inquantum est ens, id est quo denominatur aliquid ens actu in rerum natura, & sic esse non attribuitur nisi ipsis rebus, quae in decem generibus continentur, vnde ens a tali esse dictum per decem genera diuiditur. Sed hoc esse attribuitur alicui rei dupliciter.

Vno modo sicut ei, quod vere, & proprie habet esse vel est, & sic attribuitur soli substantiae per se subsistenti, vnde quod vere est dicitur substantia primo Physicorum, omnibus vero quae non per se subsistunt, sed in alio & cum alio, siue sint accidentia, siue formae substantiales, aut quaelibet partes non habent esse, ita quod ipsa vere sint, sed attribuitur eis esse alio modo, idest vt quo aliquid est, sicut albedo dicitur esse, non quia ipsa in esse subsistat, sed quia ea aliquid habet esse album, esse ergo vere & proprie non attribuitur nisi rei subsistenti. Huic autem attribuitur esse duplex, vnum scilicet esse quod resultat ex his, ex quibus eius vnitas integratur, quod est primum esse substantiale suppositi, aliud autem esse est supposito attributum praeter ea, quae integrant ipsum, quod est esse superadditum cilicetaccidentale, vt esse album attribuitur Sorti, cum dicitur, Sortes est albus, quia ergo in Christo ponimus vnam rem subsistentem, ad cuius integritatem concurrit etiam ipsa humanitas, quia vnum suppositum est vtriusque naturae, ideo oportet dicere, quod esse substantiale, quod proprie attribuitur supposito in Christo, est vnum tantum, habet autem vnitatem ex supposito, & non ex naturis. Si tamen ponatur humanitas a diuinitate separari, tunc humanitas suum esse habebit aliud ab esse diuino, non enim impediebat, quin haberet proprium esse, nisi hoc quod non erat per se subsistens, sicut si archa esset quoddam indiuiduum naturale, ipsa tota non haberet nisi vnum esse, quaelibet tamen partium ab archa separata haberet proprium esse. Et sic patet quod secundum secundam opinionem oportet dicere, quod in Christo est vnum esse substantiale secundum quod proprie est suppositum, quamuis sit multiplex esse acdentale. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. In quocunque supposito sunt plures formae accidentales in eodem sunt multa esse accidentalia & secundum quid, sed suppositum verbi est huiusmodi: igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones, & quidem contra primam arguit Scot probando, quod in Christo sit aliud esse existentiae ab esse aeterno. Primo. Quia terminus generationis est esse existentiae, vel aliquid habens tale esse ex 5. Physic. Nam terminus generationis est aliquod esse per generationem acquisitum, sed filius Dei vere generatur ex matre temporaliter secundum Damastlibus 3. cap. 53. ergo illius generationis terminus est aliquid habens esse existentiae, non autem esse increatum, quia illud non fuit effectum per generationem temporalem: igitum aliud esse.

Secundo sic. Nam viuere viuentibus est esse 2. de anima, sed in Christo fuit alia vita ab increata, aliter non esset vere mortuus, mors enim est priuatio vitae, sed vita increata priuari non potuit, & ita fuit in eo aliud viuere. Tertio. Anima Christi creabatur, creatio autem terminatur ad aliquod actualiter existens: ergo fuit aliqua existentia actualis animae inquantum terminans creationem, sed non increata: ergo creata, vel saltem alia ab increata. Quarto. Illam naturam, quam verbum personauit, tota Trinitas producit in ratione causae efficientis & conseruantis, sed causalitas causae efficientis & conseruantis non terminatur, nisi ad aliquod existere, & non increatum: ergo ad existere creatum. Quinto. Si natura humana dimitteretur a verbo, non oporteret sibi acquiri aliquod esse per generationem, nec per creationem, & tamen ipsa dimissa, ex quo dimissa est, non est annihilata, nec ens in potentia tantum, vt anima Antichristi ante creationem: ergo haberet aliquod esse in actu, & non nouum, quia per nullam mutationem: ergo illud quod modo habet. Sexto. Natura humana posset assumi a verbo, & illa non potest manere eadem, nisi maneat sua existentia secundum te: igitur & caet. Septimo. Fundamentum relationis naturaliter praecedit relationem, & secundum esse actuale praecedit rationem relationis actualis, sed vnio ista fuit relatio actualis: igitur eius fundamentum praecessit naturaliter secundum esse actuale, sed illud fundamentum erat ipsa natura totalis: igitur &c.

Confirmatur. Quia prius natura anima perficit corpus quam natura esset nata assumi, & in illo priori forma fuit actus materiae, & consequenter dabat sibi esse, quod non corrumpebatur per assumptionem.

Octauo arguitur contra rationem opins tuae. Si verbum habet tantum modo respectum rationis ad naturam assumptam, cum per respectum rationis nullum suppositum dicatur esse formaliter aliquid: ergo verbum inquantum est homo non esset formaliter aliquid, consequens est contra illud capitulum de haereticis, cum Christus &c. Nono. Quia pars adueniens toti, ideo non dat esse, sed recipit, quia perficitur a forma totius, quia si remaneret distincta sicut prius, non reciperet esse totius, sed haberet esse proprium, vel nullum, sed natura humana vnita verbo non informatur verbo, sed manet simpliciter distincta: igitur, vel nullum esse habet, vel habet esse proprium. Ad idem arguit Aureolus 1. Quia esse est actus essentiae, ita quod actuat essentiam, modo esse diuinum non actuat aliquam naturam creatam, humanitas vero est potentialis essentia respectu sui esse, & illud non amittit per assumptionem.

Secundo. Quia tunc humanitas non posset assumi ab vno diuino supposito, quin assumeretur ab omnibus cum in omnibus tribus personis non sit nisi vnicum esse. Ad idem arguitur ab alijs, quorum argumenta recita Durandus & primo sic. Vnitas, vel pluralitas ipsius esse in Christo, aut attenditur secundum suppositum, aut secundnm naturas. Si secundum naturas, cum plures naturae sint in Christo: ergo & plura esse. Si secundum suppositum. Contra. Quia si vnitas suppositi arguit vnitatem esse, tunc pluralitas suppositorum argueret pluralitatem ipsorum esse, consequens est falsum, quia tres personae diuinae, cum sint tria supposita non habent, nisi vnicum esse existentiae propter vnitatem essentiae: ergo vnitas, vel pluralitas ipsorum esse non attenditur secundum vnitatem, vel pluralitatem suppositi, sed secundum naturam.

Secundo. Quia agere supponit esse, & est suppositi sicut & esse, sed in Christo non obstante vnitate suppositi praeter agere diuinum est agere humanum: ergo in Christo praeter esse diuinum est aliud esse humanum, & sic plura esse. Tertio. Quia si natura humana, quae est in Christo, sibi derelinqueretur, constat quod haberet proprium esse existentiae aliud ab esse diuino: aut ergo illud, qnod habebat in diuino supposito, aut aliud. Si idem habetur propositum, scilicet quod in Christo praeter esse diuinum est aliud esse. Si aliud. Contra. Illud, quod amittit totum esse simpliciter, quod prius habuit, & acquirit totaliter nouum esse, quod prius non habuit, tale est vere corruptum, & vere generatum, sed si humana natura sibi derelinqueretur, amitteret totum esse simpliciter, quod habuit, si in Christo solum est vnum & idem esse, scilicet diuinum, & acquireret totaliter nouum esse, quod prius non habuit: ergo vere prius corrumperetur, & prius generaretur, & sic non esset eadem numero, quae prius, quod est inconueniens. Minor patet, sed probatur maior, quia sicut illud corrumpitur secundum quid, quod amittit aliquod esse, & non totum, sicut cum aqua calida infrigidatur, vel econtra, sic illud corrumpitur simpliciter, quod amittit totum esse simpliciter, quod prius habuit. Et iterum. Essentia non potest manere, vel conseruari sine esse quacunque virtute: natura ergo humana amittendo totum esse, quod prius habuit, aut est corrupta per amissionem primi esse, aut non, sed requiritur, quod sic amittat esse praecedens, quod nullo modo recuperet aliud. Si primum detur, habetur propositum. Si detur secundum. Contra. Essentia amittens omne esse & nullum recuperans vere adnihilatur, quia natura nunquam potest manere sine aliquo esse, vt dictum est: si ergo essentia non corrumpitur, nisi amittendo totum suum esse, & nullum recuperando, nunquam poterit esse corruptio sine adnihilatione, immo non differt vnum ab alio, quod est falsum.

Quarto. Quia omnis generatio terminatur ad esse, & omnis corruptio ad non esse, sed Christus secundum humanam naturam vere fuit genitus & mortuus: ergo secundum eam habuit aliquod esse, quod per generationem acquisiuit, & quod per mortem amisit. Illud autem non fuit esse diuinum, quia illud nunquam amisit: ergo praeter esse diuinum fuit in Christo aliquod esse creatum. Si vero dicatur, quod per generationem temporalem Christiacquisitum fuit Christo esse diuinum non secundum se, quia illud prius habuit, sed quia natura humana nouam relationem habuit ad ipsum. Contra. Quia illud per generationem acquiritur, quod per corruptionem amittitur, sed esse diuinum, vel relatio ad ipsum non est amissa per corruptionem: ergo nec acquisita per generationem. Et sic ex hac opinione sequitur, quod Christus non fuit vere natus, nec vere mortuus: igitur & caetera. Arguit ad idem etiam Durandus. vbi supra, & primo sic. Quia melius competit naturae humanae in Christo habere proprium esse praeter esse suppositi criam comneta¬ accidenti habere proprium esse in subiecto praeter esse subiecti, sed accidens habet proprium esse in subiecto praeter esse subiecti: ergo natura humana in Christo habuit proprium esse praeter esse diuini suppositi. Probatur minor. Quia si accidens non haberet in subiecto aliud esse subiecti, tunc non posset a subiecto separari, nisi corrumperetur, eo quod amitteret totum esse, quod prius habuisset. Hoc autem falsum est, vt patet in Sacramento altaris: igitur &c.

Secundo. Quia intimius sequitur esse ad essentiam, quam agere ad potentiam, sed in Christo multiplicantur agere ad multiplicationem potentiarum: ergo in ipso multiplicatur esse secundum multiplicationem essentiarum. Tertio. Quia plus dependet quantitas, & omnia accidentia corruptibilia, vel communia ab esse quam dependeat color a quantitate, sed color non posset remanere in substantia remota quantitate: ergo nec quantitas, nec aliquod accidens posset remanere in natura humana amoto esse, quod intimius sequitur ad ipsam quam quodcunque aliud, cum igitur in natura humana in Christo existente fuerit quantitas, & reliqua accidentia, necessarium est, quod in ipsa fuerit proprium esse, quod praeexigitur ad omnia illa. Arguit etiam ad idem Ioan. de Neapoli primo sic. Quia secundum Damastlibus 3. quod non est assumptibile, non est curabile, sed quicquid est in homine, est curabile, cum totus homo fuerit creatus quantum ad totam suam realitate: ergo tota hominis realitas fuit assnmpta & sic assumpsit esse humanum creatum. Hanc rationem tangit Damascenus libr. 3. cap. 1. vbi dicit, quod inassumptibile enim & increabile assumit. igitur totum hominem, & quod huius est optimum, vt toti salutem gongratificet. Secundo, quia in conueniens est subtrahere Christote, qui est perfectus homo, vt dicitur in symboloAthanastcus maximam hominis perfectionem, sed hoc est esse. Perfectio enim substantialis maior est omni accidentali, cum sit eius finis, inter perfectiones autem substantiales maior est esse quam essentia, cum sit eius actus: igitur &c.

Confirmatur ratio per quoddam dictum Damasij Papae in quadam Epistola, quae habetur in histo. tripartita lib. 9. titu. 15. vbi dicitur sic. Hunc scilicet Christum si quis in diuinitate siue humanitate minus aliquid dixerit habuisse, plenus diaboli spiritu, diaboli Gehennae semetipsum filium demonstrabit. Et Damastces libr. 3. cap. 18. sic dicit. Deum perfectum & hominem perfectum dicentes Christum, omnino omnia dabimus, & quae patris naturalia, & quae matris naturalia. Tertio. Quia prius ordine naturae humana natura fuit perfecta quantum ad omnia sua naturalia, & proprietates actuales, vel accidentales quam assumpta, alias fuisset assumpta imperfecta, sed sic accepta includit esse, quia proprietates accidentales & actuales non insunt nisi existenti: igitur &c. Quarto Quia natura substantialis est perfectior omni accidentali, sed accidentalis habet proprium esse, non solum quando est per se, vt in Sacramento, sed etiam quando est in supposito alterius naturae: igitur & natura substantialis humana existens in supposito verbi habet proprium esse. Probatur minor. Illud quod praeexistit formae accidentali in eodem subiecto, non potest formaliter perficere formam accidentalem, praeexistens enim in eodem se hebtem per modum informati & non informantis, vt patet de quantitate respectu qualitatis, & de substantia respectu quantitatis, sed existere substantiae praeexistit omni formae accidentalisaltem ordine naturae & intellectus, omnis enim forma accidentalis inest. existenti: igitur existere substantiae non potest formamaliter perficere formam accidentalem quamcunque, esse autem comparatur ad essentiam, vt actus ad potentiam, & perfectio ad perfectibile, vtpote ipsam existentem denominans:igitur forma accidentalis habet in subiecto proprium esse praeter esse subiecti. Quinto. Quia quantitas in Sacramento existit per idem formaliter, per quod existebat quanmdod erat in substantia panis: ergoeconuerso natura humana per idem existit in Christo, per quod existeret, si esset per se, & sic non per esse verbi, consequentia patet. Quia sicut quantitas naturaliter est in supposito alterius naturae, & miraculose est per se, sic est in proposito econuerso, antecedens probatur, quia quantitas est in Sacramento, & non potest dici quod careat omni esse, cum realiter existat in rerum natura. Nec potest dici, quod existat per esse substantiae, per quod erat ante, quia substantia non manet, & esse substantiae inseparabilius consequitur ipsam substantiam quam quaecunque proprietas suum subiectum. Nec potest dici, quod existat per aliud esse de nouo sibi adueniens, quia sequeretur, quod esset aliud ens, si haberet aliud esse. Relinquitur ergo quartum membrum, quia nullum aliud posset darisclce quod quantitas existat paliquod esse perficiens ipsam formaliter, aliud ab esse substantiae, quod habebat etiam quando inerat substantiae panis, & pari ratione humana natura existens in supposito verbi habet proprium esse, praeter esse verbi. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat obiectionibus respondere, & idcirco dico quod ad primum Scoti respondit dudum Sanctus Thomas 9. quolibus artic. 3. ad tertium, vbi sic arguit. Generatio est mutatio ad esse, sed in Christo est quaedam generatio temporalis, de qua Matthaei primo. Christi autem generatio sic erat, quae non potest terminari ad esse aeternum: ergo terminatur ad aliquod esse temporale & creatum: ergo in Christo est duplex esse, cum in ipso sit manifeste esse increatum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod generatio temporalis terminatur ad esse suppositi aeterni, non vt per eam esse simpliciter incipiat, sed quod incipiat esse suppositum humanae naturae. Haec ille.

Ex quibus patet in forma responsio ad argumentum Scoti, quia falsum assumit scilicet quod esse diuinum non possit esse terminus temporalis generationis. Nec valet probatio quia non est generaliter verum, quod omnis generatio terminetur ad aliquod esse nouum & nouiter productum, sicut patet in generatione nouae carnis in homine, & in suscitatione Lazari, in quibus nullum esse actualis existentiae nouiter creatur, producitur, aut generatur, sed solum aliquid nouiter trahitur ad esse actualis existentiae praeexistens, conceditur tamen quod in omni generatione substantiali acquiritur nouum esse essentiae. Hanc solutionem extense ponit Bernardus de Gaunaco in impugnationibus Godofredi 4. quolibet. quaestio. 1. vb Godofredus sic arguit. Omnis natiuitas terminatur ad esse, sed in Christo ponimus duas natiuitates: ergo duo esse existentiae. Ecce argumentum eius, sequitur responsio Bernardi cum inquit. Dicit arguens, quod omnis natiuitas terminatur ad esse.

Dicendum est, quod verum est inquantum per se terminatur ad suppositum, vt patet 7. Metaphys. Si ergo in Christo praeter duas natiuitates ponamus duplex esse, oportet nos in eo ponere duo supposita. Vnde dicendum quod vtraque natiuitas sicut terminatur per se ad vnum suppositum, ita ad vnum existere, sed diuina terminatur ad illud suppositum inquantum communicatur ei diuina natura, humana autem natiuitas terminatur ad illud inquantum communicatur ei natura humana. Vtraque enim natura communicatur illi supposito, cum sit suppositum duarum naturarum. Haec ille.

Ad secundum respondit Sanctus Thomas in praedicto quolibet in solutione primi, quod est tale. Viuere secundum Philosophum in 2. de anima, viuentibus est esse, sed in Christo non est tantum vnum viuere, cum sit in eo & vita creata, qua viuit corpus per animam, & vita increata, qua viuit verbum per seipsum: ergo neque in Christo est tantum vnum esse. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit, ) viuere dicit esse quoddam specificatum per speciale essendi principium, & ideo diuersitas vitae consequitur diuersitatem principiorum viuendi, sed esse magis respicit ad suppositum subsistens. Haec ille.

Ad hoc etiam argumentum soluit Bernard. deGannaco vbi supra. Viuere (inquit) si accipiatur pro esse simpliciter, vnum est in Christo, cum debeatur supposito sicut & esse, licet illud viuere habeat relationem ad vitam diuinam & humanam. Si autem viuere accipiatur secundum quod est actus vitae, & non pro esse simpliciter, sic dicendum est, quod duo viuere sunt in Christo, idest duo actus vitae, sicut duae scientiae, & duae voluntates scilicet diuina & humana, sed hoc non tollit vnitatem esse simpliciter, licet tollat vnitatem essentiae. Ponit etiam pluralitatem esse accidentalium in Christo, quae bene ponimus in eo secundum quid, vt esse album & esse quantum, & sic de alij, quae supponunt simpliciter existere, & tamen addunt sua propria existere secundum quid, & de talibus nullus negat, quin sint plura in Christo. Sed cum formae accidentales in Christo habeant sua propria & distincta existere sicut in alijs hominibus, quare etiam natura non dat suum esse proprium & distinctum ab existere diuino?

Dicendum quod hoc ideo est, quia formae accidentales habent in Christo quicquid habent in alijs, scilicet subiectum in actu, & ideo faciunt in eo quicquid faciunt in alijs. Sed natura humana in Christo non habet, quod habet in alijs, quia in aliis habet suppositum proprium, & distinctum ab omni alio, & ideo dat sibi esse simpliciter, sed in Christo non habet proprium suppositum distinctum a diuino, sed ipsa trahitur ad suppositum diuinum, & ideo non dat sibi esse simpliciter. Haec Berus & bene. Sed responsio Sanctus Thomas est compendiosior, quae stat in hoc, quod in Christo dicitur duplex viuere, non propter duplex esse, sed propter duplex principium viuendi, ad quod viuere habet respectum, non quidem quod esse suppositi diuini, vel eius viuere realiter principietur ab aliquo principio a se realiter distincto, sed solum secundum modum intelligendi. Ad tertium dicitur, quod creatio animae Christi terminabatur ad esse essentiae ipsius animae Christi, quod est distinctum ab esse diuino.

Item terminabatur ad esse existentiae diuini suppositi illo modo, quo prius dictum est, non quidem, quod illud esse nouiter crearetur, sed quia suppositum diuinum quantum ad suum esse nouum respectum acquisiuit, quia non nouiter fuit animatum, sicut & nouiter humanatum & incarnatum. Et quia illud esse nouiter extendebat se ad aliquid ad quod non prius, & nouo modo specificabatur, quia poterat dici Christus habere non solum esse diuinum, immo esse animatum, esse corporeum, esse humanum. Ad hoc propositum Berus vbi supra, sic dicit. Esse existentiae simpliciter est esse, quod debetur supposito sicut enti, naturae autem vel formae sicut principio, vnde eius est existere sinipliciter, cuius est esse simpliciter. Solius autem suppositi est esse simpliciter in actu: ergo solius suppositi est existere simpliciter. Et ideo cum in Christo non ponamus nisi vnum suppositum, non possumus ponere in eo, nisi vnum esse existentiae simpliciter. Quod quidem habet respectum ad naturam diuinam & humanam, & secundum hoc illud esse dicitur diuinum & humanum. Vnde potest diciquod Christus habet esse humanum, licet hoc idem esse sit idem quod diuinum, quia vnum est. Plura autem essentiae bene ponimus in Christo. Haec ille.

Item idem post pauca. Esse dicitur actualitas formae non vt habeat esse per se, immo sic esse est actualitas suppositi, sed per se esse est actualitas formae, vt principij, quia ista actualitas est in supposito a forma sicut a principio. Et quia in Christo forma humana non habet suppositum distinctum a diuino supposito, sed innititur diuino supposito, ideo non dat aliud esse existentiae simpliciter ab esse diuino, licet det aliud esse essentiae.

Item paulopost. Existere simpliciter non conuenit formae substantiali, nec accidentali, sed supposito tantum, sed existere per accidens conuenit formae substantiali, inquantum est pars suppositi, quod perse existit, sicut & generari per se conuenit supposito, per accidens formae substantiali. Accidentibus autem conuenit existere eo modo, quo sunt entia, scilicet secundum quid, vnde aliud existere habet vnum accidens in subiecto, & aliud, aliud, quae omnia illaexistere fundantur in vno existere simpliciter, quod est suppositi. Vnde dicendum quod natura humana in Christo habet existere non per se, quia nec tale existere habet in Petro. quod scilicet sit ipsius naturae humanae, vt formaliter consideratur, sed sic esse est Petri, vt suppositi, ipsius autem naturae humanae. q. per accidens. Ita in Christo est vnum existere simpliciter., quod est suppositi diuini, & per accidens naturae humanae, licet per se illud existere sit naturae diuinae, quia diuina natura est suum existere, sicut & suum esse: natura autem humana non. Et ideo non est quaerendum existere simpliciter naturae humanae in Christo, sed suppositi, cum nec in alijs hominibus natura habeat simpliciter existere, sed suppositum suum. Sed in hoc tamen est differentia, quia in Christo natura humana innititur alteri supposito, quod tamen efficitur humanum ex vnione naturae humanae ad ipsum, ita quod non habet ibi suppositum proprium distinctum a supposito diuino, in alijs autem habet proprium suppositum. Haec ille Ex quibus patet, quod nec naturae humanae, nec animae humanae dum est coniuncta, debetur proprie existere, sed supposito, in quo sunt debetur tale esse per se & primo. Formis autem q. per accidens & secundario. Et ideo non oportet, quod creatio animae Christi terminetur ad aliquod esse existentiae per se, & seorsum correspondens ipsi animae, sed ad esse suppositi diuini. Nec est inconueniens aliquam nonam productionem terminari ad esse antiquum, sicut dictum est in solutione primi. Nec est de ratione productionis, quod per ipsam aliquod nouum esse producatur. Sufficit enim communicatio esse sine eius productione, sicut etiam in indiuiduarum personarum productione nullum esse actualis existentiae producitur. In creatione ergo animae Christi esse diuinum communicatur ipsi animae, & non producitur &c. Ad quartum patet solutio per praedicta, conceditur enim quod productio & conseruatio naturae assumptae a verbo terminatur ad esse diuinum, quod tamen non producitur, nec conseruatur, sed efficitur esse humanum, & communicatur naturae humanae. De qua communicatione dicit Beatus Thomas 3. sent. distin. 6. q. 2. art. 3.

Ad rationem totius duo pertinent, vnum scilicet quod esse totius compositi pertineat ad omnes partes, quia partes non habent proprium esse, sed sunt per esse totius, aliud est quod partes componentes causent esse totius. Secundum autem primam & tertiam opinionem neutrum horum inuenitur in Christo, qua opinio prima dicit, quod hic homo habet suum esse proprium, vnde esse diuinae personae ad ipsum non pertinet. Similiter tertia opinio dicit, quod est esse superadditum ad esse diuinae personae accidentaliter, vnde anima & corpus non dicuntur partes per se, sicut nec accidentia subiecti, vnde neutra ponit personam verbi compositam. Sed secunda ponit vnum esse in Christo, vnde esse diuinae personae pertinet ad vtranque naturam, non tamen illud esse causatur ex coniunctione naturarum, sicut esse compositi causatur ex coniunctione componentium. Vnde secundum hanc opinionem persona Christi post incarnationem potest dici aliquo modo composita, inquantum saluatur ibi aliqua conditio compositi, non tamen est ibi vera ratio comno sitionis, quia deficit altera conditio &c. Haec ille. Ex quibus patet, quomodo esse diuinae personae communicatur naturae humanae assumptae. Item eadem quaestio. artic. 2. in solutione primi argumenti sic dicit. Forma facit esse, non ita quod illud esse sit materiae, vel formae, sed subsistentis. Quando igitur compositum ex materia & forma est per se subsistens, acquiritur ex illa forma illi composito esse absolutum per se. Quando autem non est per se subsistens, non acquiritur per formam esse illi composito, sed subsistenti, cui hoc adiungitur acquiritur respectus secundum esse ad hoc, quod ei additur, sicut &c. vt allegatum est in praecedenti quaestione soluendo ad secundum contra secundam conclusionem.

Ad quintum dicitur, quod si natura assumpta dimittetur a verbo existens in rerum natura, oporteret sibi dari nouum esse actualis existentiae, vel potius ipsa daret proprio supposito tale esse, & ideo negatur assumptum argumenti. Et de hoc dictum est in probatione secundae conclusionis. Item Sanctus Thomas 2. senten. distin. 5. q. 3. artic. 3. in solutione tertij sic dicit. Separatio dat vtrique partium totalitatem, & in continuis dat etiam vtrique esse actu, vnde quia supposito, quod verbum hominem deponeret, subsisteret homo ille per se in natura rationali ex hoc ipso acciperet rationem personae. Haec ille. Ex quo patet, quod in tali casu natura humana heret aliud esse, non primo, sed secundario ab esse, quod nunc habet. De hoc Berus vbi supra. Si humanitas Christi sibi dimitteretur, tunc ipsa existeret permodum suppositi, & fieret suppositum, & sic ipsa haberet, tunc existere illius suppositi, quod esset pure humanum, sicut modo habet suppositi sui, quod est diuinum, & humanum, vnde non acquireretur sibi proprium existere, vel subsistere, sed supposito per se, & humanitati ex consequenti. Haec ille.

Ad sextum negatur minor, nam rami inserti & praecisi non est eadem existentia, & tamen idem est ramus. Item pars in toto & separata a toto est eadem, & tamen non habet eandem existentiam, vt patet per praedicta.

Ad septimum conceditur totum consequens scilicet quod natura vnita praecedit, non quidem duratione, sed naturali proprietate relationem vnionis sui ad verbum secundum esse actuale, quia vt superius dictum fuit, talis relatio consequitur actionem, per quam ex humanitate, & verbo aliquo modo fit vnum, ita quod vnitas & indiuisio eorum praecedit illam relationem secundum esse actuale, non tamen sequitur, quod illud esse actuale sit creatum, ideo argumentum nil concludit contra nos.

Ad confirmationem negatur minor, tamen quia imaginatur prioritatem naturae habere diuersa signa, vel instantia, in quorum vno sit causa, & non eius effectus, quae imaginatio falsa est, quia tale prius non est prius in quo sed a quo: secundo quia assumit aliud falsum, scilicet quod quandocunque forma, vel anima est actus materiae, det sibi esse actualis existentiae, quod falsum est, nisi quando constituunt proprium suppositum, & de hoc habitum fuit in probatione primae conclusionis, & in solutione quarti argumenti. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 17. artic. 2. in solut. quarti sic dicit. Anima in Christo dat esse corpori inquantum facit ipsum actu animatum, quod est dare ei complementum naturae & speciei, sed si intelligatur corpus perfectum per animam absque hypostasi habente vtrunque, hoc totum compositum ex anima, & corpore, prout signatur nomine humanitatis, non signatur, vt quod est, sed vt quo aliquod est. Et ideo ipsum esse est personae subsistentis secundum quod habet habitudinem ad talem naturam, cuius habitudinis causa est anima inquantum perficit humanam naturam insormando corpus. Haec ille.

Item quaestio. 33. artic. 3. sic dicit. Proprie dicimus Deum factum hominem, non autem proprie dicimus quod homo factus sit Deus, quia scilicet Deus assumpsit sibi id, quod est hominis, non autem praeextitit id, quod est hominis quasi per se subsistens, antequam a verbo assumeretur. Si autem caro Christi fuisset concepta antequam susciperetur a verbo, habuisset aliquando aliquam hypostasim praeter hypostasim verbi Dei, quod est contra rationem incarnationis, secundum quam ponimus verbum Dei esse vnitum humanae naturae, & omnibus partibus eius in vnitate hypostasis, nec fuit conueniens, quod hypostasim praeexistentem humanae naturae, vel alicuius partis eius verbum Dei sua assumptione destrueret, & ideo contra fidem est dicere, quod caro Christi prius fuerit concepta, & post modum a verbo Dei assumpta. Haec ille.

Ex quibus patet, quod erroneum est ponere naturam humanam in aliquo signo habuisse esse actualis existentiae ante sui assumptionem, quia tunc pro illo signo habuisset proprium suppositum, quia subsisteret in illo signo cum esset, & non in alio esset, sed per se esset. Ad octauum dicitur, quod positio nostra non tenet quod verbum habeat tantummodo respectum ad naturam assumptam, immo vt alias visum est, respectus ille sequitur vnitatem & indiuisionem duarum naturam in Christo in esse personali, ideo argumentum non est contra nos, immo est contra factorem suum, quia ipse ponit aliquem modum vnitatis inter personam verbi, & naturam humanam, nisi per quendam respectum dependentiae, & non ponit indiuisionem in quocunque esse, modo sicut arguit Sanctus Thomas 3. sent. dist. 6. quaestio. 2. artic. 11. Quaecunque differunt secundum esse, vnum eorum non praedicatur de altero, sed Deus est homo, & econtra: ergo est vnum esse Dei & hominis.

Item omne quod habet per se esse, est subsistens, si ergo in Christo est duplex esse, sunt ibi duo subsistentia, & duae hypostases, hypostasis autem non praedicatur de hypostasi a se distincta, & sic ista est falsa, Deus est homo. Quia autem diuinum esse communicetur naturae assumptae saepius dictum est.

Item praeter loca superius allegata hoc ponit in praesenti distinct. art. statim allegato. Item distin. 13. quaestio. 3. artic. 1. vbi dicit, quod persona vnitur naturae immediate quantum ad esse. Item tertia parte quaestio. 6. artic. 6. sic dicit. Gratia vnionis est ipsum esse personale, quod gratis datur humanae naturae in persona verbi, quod quidem est terminus assumptionis.

Ad nonum respondit Bernarus de Gannaco vbi supra. Nam Godofrus facit istud argumentum quasi in forma dicens, quod exemplum Sancti Thomas adductum de aduentu noui pedis, vel manus non valet, quia forma totius formaliter informat pedem aduenientem, & quia a forma est esse, ideo non habet aliud esse quam esse, quod praecedebat. Sed non sic est hic, quia diuinitas diuini suppositi non informat formaliter naturam humanam. Haec sunt verba Godofredi. Ad quod respondit Bernar. quod inquantum dicit arguens, quod diuinitas non informat naturam humanam in Christo.

Dicendum quod non oportet, quod informet naturam humanam, quia ipsius non est exemplar simpliciter, sed sufficit, quod diuinitas informet suppositum naturae humanae. Et hoc est verum loquendo secundum rationem, quia diuinitas se habet vt forma respectu suppositi, licet sit idem realiter quod suppositum diuinum. Ex hoc ergo quod diuinitas sic informat suppositum diuinum, quod est idem cum supposito naturae humanae in Christo, sequitur quod natura humana, quae non habet existere, nisi sui suppositi, non habeat aliud esse ab esse quod diuinitas dat supposito. Et ideo natura humana assumitur ad idem esse, sicut pes ad esse compositi, vnde exemplum bonum est. Haec Bernar. Ex quibus patet solutio ad argumentum, quia non oportet, quod verbum informet humanam naturam ad hoc, quod humana natura trahatur ad esse verbi. Sufficit enim quod sit suppositum eius, quia nec animal informat pedem, cum pes trahitur ad esse animalis, sed quia forma dans esse animali informat suppositum pedis, ideo dat ex consequenti esse ipsi pedi. Ad primum Aureotaes negatur antecedens in forma, quia esse non est actus essentiae, sicut illius quod formaliter existit, sed sicut illius, quo aliquid formaliter existit. Et ideo nec actuat essentiam primo, sed suppositum essentiae, sed secundario actuat essentiam, inquantum suppositum, cui debetur existere, existit in tali natura.

Item falsum est cum dicitur, quod humanitas in Christo potentialis est respectu sui esse. De hoc Bernars vbi supra. Natura humana in Christo habet esse, quale debetur formae in supposito, non autem debeturformae substantiali in supposito per se esse, sed ipsi supposito, & ex consequenti formae, & quasi per accidens, & sic omnino est in Christo. Vnde dicendum quod humana natura habet esse in Christo formaliter, sicut in alijs, id est esse suppositi. Ex consequenti ipsa etiam dat esse supposito scilicet esse essentiae, & facit illud suppositum esse formaliter hominem & animal, & sic de alijs, quae sunt essentialia homini. Sed quod dicit, quod omnis forma humana informans materiam oportet quod det esse.

Dicendum est, quod quando forma humana sic informat materiam, quod supponit aliquid, quod habeat esse simpliciter, sicut est in alijs a Christo, tunc ipsa dat esse simpliciter, quod tamen non est ipsius, sed suppositi, sed in Christo aliqualiter natura humana degenerat in actiuis secundum Damasc. quia aduenit supposito habenti esse simpliciter, & ideo non dat sibi esse simpliciter, sed esse hoc, id est humanum. Sicut etiam forma accidentalis, quia aduenit habenti esse simpliciter non dat esse simpliciter, sed esse hoc, scilicet accidentale esse. Hoc tamen esse quod dat humana natura, licet adueniat enti in actu, non est accidentale, id est quod sit in genere accidentis, sicut album esse, quod dat albedo Christo, sed est in genere substantiae per reductionem sicut & ipsa, esse enim quod humana natura dat Christo facit Christum per se esse in genere substantiae & animalis & corporis. Nec est intelligendum, quod illud esse humanum, quod formaliter dat natura humana, sit aliud ab esse simpliciter diuinisuppositi, immo est idem simpliciter, sed secundum quod illud esse simpliciter, quod est diuinum, refertur ad naturam humanam, vt sibi vnitam, vel magis supposito, cuius proprie est esse, secundum hoc dicitur humanum. Non ergo natura humana in Christo dat esse simpliciter, quia illud est aeternum, sed trahitur ad illud esse simpliciter, & ipsa facit formaliter illud esse diuinum, esse humanum. In alijs autem a Christo facit vtrunque, quia & dat esse simpliciter, & illud esse simpliciter, facit formaliter esse humanum, sed in Christo facit tantum vnum, quia aduenit enti simpliciter. Haec ille.

Ad secundum respondit Sanctus Thomas 3. sent. distinct. 6. quaestio. 2. artic. 2. vbi arguit sic. Vnum est esse filij Dei & patris, si ergo vnum esse est huius hominis, & filij Dei, vnum erit esse filij hominis & Dei Patris, sed nulla est maior vnio quam ea, quae est aliquorum secundum esse vnum, ergo humanitas est vnita Deo Patri. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum est inquit, quod aliud est de Deo, & de alijs omnibus rebus, quia in Deo essentia subsistens est, vnde sibi secundum se debetur esse, immo ipsa est suum esse subsistens, vnde essentia a persona non differt secundum rem, & ideo esse essentiae est etiam esse personae, & tamen persona & essentia ratione differunt. Quamuis igitur vnum sit esse, tamen potest considerari, vel prout est essentiae, & sic non vnitur sibi humanitas in esse diuino, vnde non vnitur patri, vel potest considerari secundum quod est personae, & sic vnitur in esse diuino. Haec ille. Ex quibus patet solutio ad argumentum, quia prima consequentia ibidem facta non valet, nec sua probatio similiter.

Ad tertium dicitur, quod vnitas ipsius esse in Chnisto attenditur secundum suppositum, quia vnum suppotum non potest habere plura esse simpliciter. Et ad huius improbationem negatur consequentia ibi facta, quia non oportet, quod si vnitas suppositi arguit vnitatem esse, quod similiter pluralitas suppositorum arguat pluralitatem esse, maxime vbi plura supposita relatiua identificantur in vna essentia absoluta, quae est suum esse. Vnde ad hoc argumentum soluit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 17. artic. 2. vbi arguit sic. In trinitate quamuis sint tres personae, est tamen vnum esse propter vnitatem naturae, sed in Christo sunt duae naturae, quamuis sit vna persona: ergo in Christo non est tantum vnum esse, sed duo. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod quia persona diuina est idem cum natura, in personis diuinis non est aliud esse, praeter esse naturae, & ideo tres personae non habent nisi vnum esse. Haberent autem triplex esse, si in eis esset aliud esse naturae, & aliud esse personae. Haec ille.

Ex quibus patet, quod tria supposita possunt habere idem esse simpliciter, si sint eadem essentia, sed vnum suppositum non potest habere duo esse simpliciter, quia ex hoc sequeretur ipsum esse duo entia absoluta. Et quod hoc argumentum sit Sophisticum patet. Nam si forma arguendi valeret, aequaliter concluderet, quod in Christo sint duo esse per se subsistentiae, sicut duo esse actualis existentiae. Quod tamen negat arguens, quod patet arguendo sic, sicut ipse arguit. Pluralitas per se subsistentiae, vel attenditur in Christo & caeter. Nil aliud mutando in argumento, nisi loco esse ponendo esse per esse subsistentiae, quia sicut consequens, ad quod ipse deducit, scilicet quod esse actualis existentiae sit multiplex in diuinis personis, est inconueniens, ita & multo fortius, quod in eis sint multa esse per se subsistentiae. Causa autem quare neutrum argumentum valet est, quia diuinae personae sunt relatiuae. Esse vero simpliciter est absolutum, & potissime esse diuinarum personarum, quod non est aliud quam esse diuinae naturae, modo rationi magis consonum est, quod in vno absoluto fundentur plures relationes, quam quod plura esse absoluta realiter distincta, & per se subsistentia conueniant, vel fundentur in vno supposito relatiuo.

Ad quartum dicitur quod si argumentum valeret, non solum probaret, quod in Christo sunt duo esse, immo quod in illo sunt duo supposita, quia agere sicut supponit esse, ita & suppositum, & ideo sicut ex pluralitate actionum arguitur duplex esse, ita & duplex suppositum, quod est falsum, & erroneum. Ideoque dicitur, quod argumentum neutrum praedictorum concludit, quia licet agere supponat esse & suppositum, non tamen sicut adaequatum principium, sed talis adaequatio est inter operationem in genere, vel specie sumptam, & formam, vel naturam, quae est principium quo talis actionis. Idem enim suppositum, & per idem esse existentiae potest esse principium operationum genere distinctarum, dum tamen habeat formas efficiuas talium operationum genere distinctas, & dantes diuersa esse essentiae. Vnde ad hoc argumentum. q. in forma respondet Sanctus Thomas 9. quolibet vbi sic arguit. Sicut esse est suppositi, ita & operatio, si vnitas suppositi non facit, quin in Christo sint multae operationes: ergo non facit quod in Christo sit tantum vnum esse. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod operatio suppositi non est de integritate vnitatis eius, sed sequitur eius vnitatem, nam vnius suppositi inuenimus multas operationes secundum diuersa operationum principia, quae supposito insunt, sicut homo aliud operatur lingua & manu, sed esse est id, in quo fundatur vnitas suppositi, vnde esse multiplex praeiudicat vnitati. Haec ille.

Ad quintum patet responsio per dicta. Dicitur enim, quod si natura humana dimitteretur a verbo, tunc ipsa haberet aliud suppositum quam modo habeat, & per consequens aliud esse actualis existentiae haberet sibi correspondens secundario & ex consequenti. Et ad huius improbationem dicitur primo, quod si maior intelligatur de esse essentiae vera est. Si autem intelligatur de esse actualis existentiae, tunc distinguitur, quia amissio talis esse potest dupliciter contingere, vno modo propter deperditionem antiquae formae, & aduentum nouae formae, primum motum physicum, quae est alteratio, & illud, quod sic perdit totaliter esse praecedens vere corrumpitur. Alio modo propter tractum ad aliud completius, & perfectius sine quacunque deperditione principiorum essendi, sed per solum impedimentum principiorum, ne essent esse, & ne exeant in actum essendi, sicut contingit cum ramus inseritur arbori, vel gutta aquae additur amphorae, & sic illud quod taliter amittit esse praecedens, non oportet quod vere corrumpatur, & sicut distinctum est de corruptione, ita potest distingui de generatione. Nunquam enim est vera generatio propter solam acquisitionem noui esse actualis existentiae, nisi illa acquisitio fiat propter acquisitionem alicuius principij essendi potissime propter formam, quia quod sic acquirit esse sine alteratione prima quasi. nihil nouum acquirit, cum illud prius haberet in potentia summe proxima, quia prius habuisset esse, quod modo habet, nisi principium essendi habuisset impedimentum, ita quod non erat in potentia ad hoc esse, nisi accidentali & non essentiali, sicut dicimus de graui posito sursum 8. Physic. De hoc satis dictum fuit secundo sent. distinct. 15. vbi tractabatur de pluralitate formarum. Et adducta sunt ibi dicta Sancti Thomae in tractatu. de natura materiae, de quibus hic aliqua referam. Inquit enim in illo tracta. circa finem. Triplex est potentia, in qua aliquid dicitur esse, scilicet potentia materiae, in qua nihil est de illo, quod de potentia educendum est.

Secunda est potentia mixti, vel materiae, quae est in alteratione, in qua licet non sit essentia formae inducendae, est tamen virtus. Tertia est potentia totius, secundum quam partes sunt in toto, quae est maxime actui propinqua secundum Philosophum. Vnde in eis nihil est, sicut agens ad actum proprium, sicut est quaedo harmonia est perfecta, necessario erunt essentiae formarum proprie sua esse. Hoc autem facilius scietur si gradus, & ordo rerum materialium diligenter discutiatur.

Sciendum est igitur, quod communissimus vnitatis modus repertus in rebus materialibus est vnitas continuitatis. In omnibus enim rebus materialibus haec vnitas reperitur, primum nanque accidens, quod sequitur materiam est quantitas. Super hanc autem vnitatem in diuersis rebus reperitur vnitas suae formae propriae, in quibusdam autem magis, in quibusdam vero minus perfecte, vt habetur 15. Meta. vnitas autem continuitatis, vel quantitatis in re reperta maxime potentialis inuenitur, quia omne continuum est vnum actu, & multiplex in potentia, sicut lineae partes non sunt aliqua duo in actu, sed sunt vnum actu, ipsa, scilicet linea, sunt vero duo in potentia. Et facta diuisione fiunt duo actu, sola enim diuisio facit in continuis esse actu, vnde in diuisione lineae non inducitur aliquid noui in ipsis diuisis, sed essentia lineae eadem, quae prius erat actu vna, & multiplex in potentia, per diuisionem facta est multa in actu. Est tamen haec similitudo cuiusdam corruptionis, quia actus prior, qui erat totius ablatus est, & potentia ducta est ad actum posteriorem per solam diuisionem. Consimile penitus reperitur in lapide & in igne, & in omnibus generabilibus, & corruptibilibus inanimatis. Forma enim totius in eis, per quam habent vnitatem quandam suae naturae super vnitatem quantitatis secundum totam rationem formae est in qualibet parte talium rerum, vnde facta diuisione manet essentia eiusdem formae in partibus abinuicem diuisis, quaelibet enim pars ignis est ignis, & quaelibet pars lapidis est lapis. Est tamen in istis diuisionibus quaedam similitudo corruptionis & generationis, non quod nouae formae per talem diuisionem inducantur, sed quia esse siue actus prior aufertur per ipsam diuisionem, & potentia ducitur ad actum proprium. Super haec autem sunt animata imperfecta, vt plantae, & quaedam imperfecta animalia, vt sunt anulosa, & in ipsis iterum idem inuenitur, quia cum auellitur ramus ab arbore non aduenit noua forma vegetabilis, sed eadem essentia, quae vna erat in arbore, tota etiam actu vna, simul erat multiplex in potentia, & per diuisionem nouum esse perdit, & alius, & alius actus sequutus est. Similiter in animalibus anulosis est anima actu vna, sed est multiplex in potentia accidentali, vnde facta diuisione, & remoto actu priori, & vnitate actus sunt multa in actu. Et sic facile est videre quomodo essentia alicuius formae est in potentia accidentali ad esse, quod tamen nondum habet, & hoc totum contingit propter imperfectionem talium formarum, quia cum sint sub vno actu, si mul sunt sub potentia multiplici respectu diuersorum esse, quae acquiruntur sine aliqua corruptione in suis essentijs, sed sola diuisione facta. In animalibus vero perfectis, & praecipue in homine, forma quae est vna in actu non est multiplex in potentia, vt per diuisionem constituatur eadem essentia sub diuersis esse, & diuersis actibus, cum anima hominis non diuidatur per se, nec per accidens, vnde cum in homine sit vnitas continuitatis cuiusdam, quae manifesta est tam in carne, & osse quam in alijs membris, quae sibi coniunguntur propter naturam ipsam continuitatis, necessario erit in eo aliqua alia essentia formae, quae per solam diuisionem a toto habeat esse actu & caet. Haec ille.

Et frequenter in eodem tract. dicit eandem essentiam formae successiuae habere diuersa esse sine quacunque generatione & corruptione, non ergo acquisitio noui esse simpliciter, aut secundum quid inducit generationem simpliciter, aut secundum quid, nisi concurrat acquisitio nouae formae, & principium essendi.

Ad sextum dicitur quod responsio ibi data bona est, vt patuit in solutione primorum quinque argumentorum Scoti. Tunc ad improbationem responsionis negatur minor. Nam licet per mortem Christi non fuerit amissa vnio animae ad verbum, nec vnio carnis ad ipsum, fuit tamen amissa vnio tertiae entitatis, quae dicitur humanitas. Sed arguens in hoc fallitur, quia negat totum distingui a partibus, vt alias patuit. Addendum est autem illi responsioni, quod humana natura in natiuitate vel morte Christi, non solum acquisiuit, vel amisit relationem vnionis ad esse diuinum, immo praeter hoc acquiuisit vel amisit immediate ipsum esse personale verbi, & vnitatem, & indiuisionem ad illud, vt alias dictum fuit.

Ad septimum respondit Bernar.s de Gannaco vbi supra. Nam hoc argumentum est Godofredi. Et ideo responsio huius posita est in solut. secundi Scotus recitando dicta Bernardi. Et addit Bernardus contra (iodofr. dicentem quod non minus dat natura humana in Christo quam naturae accidentales superuenientes & caet. Potest inquit Bernardus concedi, quod plus dat quantum ad esse essentiae, quia dat esse in genere substantiae. Formae autem accidentales, quae sunt in Christo non dant esse simpliciter, sed accidentale. Item potest concedi quod minus dat, quia non dat esse simpliciter, cum illud praeexistat, nec secundum quid, cum non sit forma accidentalis, formae autem accidentales dant ei esse secundum quid, & causa huius diuersitatis visa est. Haec ille.

Ad octauum dicitur sicut ad quartum negatur, enim antecedens, vbi essentia est impedita & non potentia, sicut est in Christo. Ad essentiam nanque non sequitur esse, nisi constituat suppositum. In Christo autem natura humana non constituit suppositum, quia trahitur ad aliquid perfectius, & de hoc multa dicta sunt prius.

Ad nonum dicitur, quod si maior intelligatur de proprio esse creato, quod naturaliter natum est sequi humanitatem, falsa est, quia accidentia corporalia possunt sequi humanitatem non solum quando dat supposito proprium esse, immo quando nullum esse dat. Si vero intelligatur maior generaliter de quocunque esse, nihil concludit argumentum, quia nos concedimus, quod humanitas in Christo habet esse diuinum personale. De hoc Sanctus Thomas in tract. de natura materiae multa dicit alibi recitata, cum de pluralitate formarum in homine loqueremur secundo sent. vnde inter caetera dicit. Possibile est ponere essentia alicuius formae in homine sine hoc quod eam sequatur aliquod esse substantiale & caet. Item plus dicit. No repugnat intelligere ponere essentiam formae, ad quam dependeat quantitas secundum orginem, sine tamen esse quod se habeat ad illam formam, vt principiatum ad suum principium & caet. Et multa similia dicit ibidem. Ad primum. I0an. de Neapoli patet responsio ex praecedenti quaestio. Damascen. enim in verbis illis loquitur de homine quo ad naturam hominis, & partes eius, & naturales eius proprietates. Nam quodlibet tale assumpsit, & curauit, sed esse actualis existentiae simpliciter non est de numero dictorum, quia nec est natura humana, nec pars eius, nec aliquid sibi proprium, nec quid necessario consequens eam.

Item istud argumentum est contra arguentem, & quemcunquae catholicum tenentem in Christo non esse duo supposita, & eo modo quo ipse respondebit, nos respondebimus. Nam sicut ipsi arguunt, nos arguemus sic. Quicquid Deus plantauit in natura humana, illud assumpsit, sed personalitatem, & hypostasim per se subsistentem plantauit in natura humana, igitur omnia ista assumpsit, consequens est erroneum. Nec valet si dicatur, quod in hoc processu est fallacia figurae dictionis mutando vnum praedicamentum in aliud. Hoc inquam non valet, quia similiter dicam, quod ita est in argumento, quod facit contra nos, quia sub lyquicquid, quod est distributiuum pro natura, & eius principijs subsumitur esse, quod neutrum praedictorum eit, immo est accidens omni naturae creatae, vt superius dictum est.

Ad secundum patet per idem. Quia idem argumentum potest fieri de personalitate, & de per se subsistentia humana, quarum neutram verbum assumpsit. Dico igitur quod perfectio hominis est duplex, vna quae est propria humanae naturae prout distinguitur a quacunque alia natura, sicut esse risibilem, rationalem &c. & talem perfectionem subtrahere humanae naturae in Christo inconueniens est. Alia vero perfectio conuenit homini inquantum conuenit cum alijs naturis, sicut personalitas, suppositatio, subsistentia, & talem perfectionem subtrahere naturae humanae in Christo cum additione superioris perfectionis non est inconueniens, quia dignius est personari, & suppositari diuina personalitate, & diuina subsistentia quam humana. Vel aliter dici potest conformiter ad superiora, quod sicut Christus suscepit humanam naturam, non autem hyposta. sim, aut personam, ita nec assumpsit illa, quae sunt propria hypostasi, vel personae, cuiusmodi est subsistere per se non in alio esse.

Item cum dicitur, quod summa perfectio hominis est esse, falsum est, secundum hoc enim sequeretur, quod esse esset vltima hominis beatitudo, aut faelicitas, quod falsum est. Nec valet probatio, quia perfectio accidentalis vno modo est melior perfectione substantiali, sicut gratia & gloria quam natura. Et de hoc Sanctus Thomas prima parte quaestio. 5. artic. 1. sic dicit. Licet bonum, & ens sint vnum secundum rem, quia tamen differunt secundum rationem non eodem modo dicitur aliquid ens simpliciter, & bonum simpliciter. Nam cum ens dicat proprie esse in actu, actus autem habet proprie ordinem ad potentiam, secundum hoc aliquid dicitur ens simpliciter, secundum quod primo discernitur ab eo, quod est in potentia tantum, hoc autem est esse substantiale vniuscuiusque rei. Vnde per suum esse substantiale dicitur vnumquodque ens simpliciter, per actus autem superadditos dicitur aliquid esse secundum quid, sicut esse album significat esse secundum quid, non enim esse album aufert esse in potentia simpliciter, cum adueniat rei iam praeexistenti in actu. Sed bonum dicit rationem perfecti, quod est appetibile, & per consequens dicit rationem vltimi. Vnde illud quod est vltimo perfectum dicitur bonum simpliciter, quod autem non habet vltimam perfectionem, quam debet habere quamuis habeat aliquam perfectionem inquantum est actu, non tamen dicitur perfectum simpliciter, nec bonum simpliciter, sed secundum quid. Sic igitur secundum primum esse, quod est substantiale, dicitur aliquis ens simpliciter, & bonum secundum quid, id est inquantum ens, secundum vero vltimum actum dicitur aliquid ens secundum quid, & bonum simpliciter. Haec ille.

Ex quibus patet, quod esse substantiale non est maxima perfectio hominis, immo quasi minima. Et quicquid sit de hoc, tamen esse simpliciter, cum sit proprium suppositum, repugnat vnioni & assumptioni ad aliud suppositum.

Ad tertium patet responsio per dicta. Ad argumentum & eius confirmationem, quia si argumentum procederet non solum probaret, quod natura humana prius natura habuit esse quam assumeretur, immo quod prius, nam fuit suppositata proprio supposito, quia pro illo priori ipsa habuit esse per se subsistens, cum suum esse nulli inniteretur, nec esset in supposito alieno, nec in alio vt in subiecto, quod sufficit ad rationem suppositi. Dico igitur ad argumentum, quod natura humana pro nullo signo durationis, vel naturae fuit prius perfecta quam assumpta, sed simul fuit perfecta, & assumpta, nec valet consequentia ibidem facta: ergo fuit assumpta imperfecte, quia vt dictum est pro nullo priori ante sui assumptionem fuit, nec perfecta nec imperfecta, quia primum instans suae creationis fuit primum instans suae perfectionis, & suae assumptionis, vnde fictio est imaginari talia signa naturae, vt superius dictum est. Si autem quaeritur nunquid prius natura humana natura fuit perfecta quam assumpta. Dicitur quod non, immo econtra prius natura fuit vnita quam perfecta, potissime loquendo de accidentali perfectione, cuiusmodi est esse, & accidentia quae sunt extra rationem essentiae, & humanae naturae, secus est de perfectione essentiali, aut de propria passione essentiae. Quod patet in simili. Sanctus Thomas enim tertia parte quaestio. 7. artic. 13. quaerit similem quaestionem, scilicet vtrum gratia habitualis in Christo sequatur vnionem. Et respondit sic. Vnio humanae naturae ad diuinam, quam supra diximus esse ipsam vnionis gratiam, praecedit gratiam habitualem in Christo non ordine temporis, sed naturae, & intellectus, & hoc triplici ratione,

Primo quidem secundum ordinem principiorum vtriuque. Principium enim vnionis est persona filij assumens naturam humanam, quae secundum hoc dicitur esse missa in mundum, quod naturam humanam assumpsit. Principium autem gratiae habitualis, quae cum charitate datur, est Spiritus sanctus qui secundum hoc dicitur mitti, quod per charitatem mentem inhabitat. Missio autem filij secundum ordinem naturae est prior missione Spiritus sancti sicut ordine naturae Spiritussanctus procedit a patre & a filio dilecto, vnde & vnio personalis, secundum quam intelligitur missio filij, est prior ordine naturae gratia habituali, secundum quam intelligitur missio Spiritussancti. Secundo accipitur ratio huius ordinis ex habitudine gratiae ad suam causam. Gratia enim causatur in homine ex praesentia deitatis, sicut lumen in aere ex praesentia solis, praesentia autem Dei in Christo intelligitur secundum vnionem humanae naturae ad diuinam personam. Vnde gratia habitualis Christi intelligitur vt consequens vnionem hanc sicut splendor solem. Tertio ratio huius ordinis accipi potest ex fine gratiae. Ordinatur enim ad bene agendum, actiones autem sunt suppositorum & indiuiduorum, vnde actio & per consequens gratia ad ipsam ordinans praesupponit hypostasim operantem, hypostasis autem non praesupponitur in natura humana ante vnionem, vt ex supra dictis patet. Et ideo gratia vnionis secundum intellectum praecedit gratiam habitualem. Haec ille.

Sicut autem ipse dicit de gratia habituali, ita dico de omni accidentali perfectione naturae humanae potissime respiciente suppositum existens simpliciter propter tertiam rationem. Similiter propter secundam, quia vnio personalis est causa omnium perfectionum naturae humanae, & sic praecedit quamlibet perfectionem, sicut causa suum effectum, non tamen oportet ibi somniare signa naturae.

Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Sicut dispositio in via generationis praecedit perfectionem, ad quam disponit, in his quae successiue perficiuntur, ita naturaliter perfectionem sequitur, quam iam aliquis assequutus est, sicut calor qui fuit dispositio ad formam ignis est effectus profsuens a forma ignis iam praeexistentis. Humana autem natura in Christo vnita est personae verbi a principio sine successione, vnde gratia habitualis non intelligitur, vt praecedens vnionem, sed vt consequens eam, sicut quaedam proprietas naturalis, vnde & Augustinus dicit in Enchiridion, quod gratia est quodammodo Christo homini naturalis. Haec ille. Ex quibus patet, quod perfectiones non solum gratuitae, verum etiam naturales humanae naturae sequuntur ordine naturae vnionem humanae naturae ad verbum.

Ad quartum patet responsio ex dictis Bernard. de Gannaco superius recitatis in solutione secundi Scoti.

Ad quintum negatur consequentia principalis. Cuius ratio est, quia natura humana in Christo se habet per modum partis, vel formae & naturae substantialis, constat autem quod nunquam pars, aut forma substantialis, aut natura existit per esse proprium, sed solum per esse totius, aut compositi, vel suppositi, secus est de accidentibus. Et quod dicitur, quod natura humana habet se in Christo per modum accidentis, parum valet, quia vt dicit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 2. artic. 6. in solutione secundi. Illud quod aduenit post esse completum, accidentaliter aduenit nisi trahatur in communionem illius esse completi sicut in resurrectione corpus adueniet animae praeexistenti, non tamen accidentaliter, quia ad idem esse assumetur, vt scilicet corpus habeat esse vitale per animam, non sic est de albedine, quia aliud esse est albi, & aliud est esse hominis, cui aduenit albedo. Verbum autem Dei ab aeterno esse completum habuit secundum hypostasim, siue personam, ex tempore autem aduenit ei natura humana quasi assumpta ad vnum esse, non prout est naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae, sed ad vnum esse prout est hypostasis, vel personae, & ideo humana natura non vnitur accidentaliter filio Dei. Haec ille.

Ex quibus patet, quod humana natura non habet in Christo illum modum accidentalitatis, quem arguens putat. De praedictis Bernard.s vbi supra sic dicit. Quando substantia separatur ab accidentibus in Eucharistia non acquiritur eis nouum existere, sed illud existere, quod habebant in alio quando separata sunt, habent per se virtute diuina, ita vt existere, quod prius habebant, fiat existere simpliciter quantum ad modum essendi, scilicet non essendo in alio, quod facit virtus diuina. Non ergo datur eis nouum existere, sed nouus modus essendi, qui modus essendi per se potest vocari subsistere. Si autem natura aliqua praeexistens in aliquo supposito vt pes, vniretur alii per diuinam virtutem, tunc suum subsistere fieret in existere, ita quod tunc assumeretur ad existere simpliciter illius suppositi, cui vniretur. Nec tamen haberet aliud existere quam existere illius suppositi, quia non est aliud existere totius & partis, quia existere totius est existere partium ex consequenti eo modo, quo partes existunt in toto. Haec ille.

Ad argumentum pro quaestione patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen,

PrevBack to TopNext