Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo sint duae filiationes

DISTINCTIO. VII Et VIII. QVAESTIO I. Vtrum in Christo sint duae filiationes.

CIRCA septimam, & octauam distinctionem tertij sent. quaeritur. Vtrum in Christo sint duae filiationes.

Et videtur quod sic. Quia filiatio qua quis dicitur filius alicuius, vt patris, vel matris dependet aliqualiter ab eo, quia esse relationis est ad aliud aliqualiter se habere, vnde & interempto vno relatiuorum, interimitur & reliquum, sed filiatio aeterna, qua Christus est filius Dei patris non dependet a matre, quia nullum aeternum dependet a temporali, ergo Christus non est filius matris filiatione aeterna, aut ergo nullo modo est filius eius, quod est falsum, aut oportet quod sit filius eius quadam alia filiatione temporali, ergo sunt in Christo duae filiationes. I oppositum arguitur. Quia sicut dicit Damascen. lib tertio. Ea quae sunt naturae multiplicantur in Christo, non autem ea quae sunt personae, sed filiatio maxime pertinet ad personam, est enim proprietas personalis, ergo in Christo est tantum vna filiatio.

hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Quantum ad primum articulum sit prima conclusio. In Christo non est nisi vnica filiatio realis. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 35. articulo quinto vbi sic dicit. Circa hoc (inquit) sunt diuersae opiniones. Quidam enim attendentes ad causam filiationis, quae est natiuitas, ponunt in Christo duas filiationes, sicut & duas natiuitates. Alij vero attendentes ad subiectum filiationis, quod est persona, vel hypostasis, ponunt in Christo tantum vnam filiationem, sicut & vnam hypostasim, vel personam, vnitas enim relationis, vel eius pluralitas non attenditur secundum terminos, sed secundum causam vel subiectum, si enim secundum terminos attenderetur, oporteret, quod quilibet homo haberet in se duas filiationes vnam qua referretur ad patrem, & aliam qua referretur ad matrem, sed recte consideranti apparet eadem relatione vnumquemque referri ad suum patrem, & matrem propter vnitatem causae. Eadem enim natiuitate homo nascitur ex patre & matre, vnde eadem relatione ad vtrunque refertur Et eadem ratio est de magistro, qui docet multos discipulos eadem doctrina, & de Domino qui gubernat diuersos subiectos eadem potestate. Si vero sint diuersae causae specie differentes, ex consequenti videntur relationes specie differre, vnde nihil prohibet plures tales relationes eidem inesse. Sicut si aliquis est aliquorum magister in grammatica, & aliorum in logica, alia est ratio vtriusque magisterij, & ideo diuersis relationibus vnus, & idem homo potest esse magister, vel diuersorum, vel eorundem secundum diuersas doctrinas. Conuenit autem quandoque, quod aliquis habeat relationem ad plures secundum diuersas causas eiusdem tamen speciei, sicut cum aliquis est pater diuersorum filiorum secundum diuersos actus generationis.

Vnde paternitas non potest differre specie, cum actus generationum sint idem specie, & quia plures formae eiusdem speciei, non possunt simul inesse eidem subiecto, non est possibile quod sint plures paternitates in eo, qui est pater plurium filiorum generatione naturali. Si autem aliquis sit pater plurium, vnius generatione naturali, & alteriuper adoptionem, tunc sic habet in se plures paternitates. Manifestum autem est, quod non vna & eadem natiuitate Christus est natus ex patre ab aeterno, & ex matre ex tempore, nec natiuitas est vnius speciei, vnde quantum ad hoc oporteret dicere in Christo esse diuersas filiationes, vnam temporalem, & aliam aeternam. Sed quia subiectum filiationis non est natura, aut pars naturae, sed solum persona, vel hypostasis, in Christo autem non est persona, vel hypostasis nisi aeterna, non potest in Christo esse aliqua filiatio, nisi quae sit in hypostasi aeterna. Omnis autem relatio, quae ex tempore de Deo dicitur, non ponit in ipso Deo aeterno aliquid secundum rem, sed secundum rationem tantum, & ideo relatio, qua Christus refertur ad matrem, non potest esse realis, sed secundum rationem tantum. Et sic quantum ad aliquid vtraque opinio dicit verum. Nam si attendamus ad causas, vel ad perfectas rationes filiationis, oportet dicere duas filiationes secundum dualitatem natiuitatum. Si autem attendamus ad subiectum filiationis, quod non potest esse nisi suppositum aeternum, non potest esse in Christo realiter nisi vna filiatio. Dicitur tamen relatiue filius ad matrem relatione, quae comntelligitur relationi, qua mater refertur ad filium. Sicut Deus dicitur Dominus relatiue ad creaturam, relatione quae cointelligitur relationi reali, qua creatura subijcitur Deo. Et quamuis relatio dominij non sit realis in Deo, tamen realiter dicitur Dominus ex reali subiectione creaturae ad ipsum. Et similiter Christus dicitur realiter filius Virginis Matris ex reali relatione maternitatis ad Christum. Haec ille.

Ex quibus poest formari talis ratio. In illo est tantum vnica filiatio, quod habet vnam, & non est capax alterius, sed Christus est huiusmodi: igitur: maior, & minor patent ex dictis. Vnde hanc innuit Sanctus Thomas ibidem in solutione primi dicens. Natiuitas temporalis causaret quidem in Christo temporalem filiationem realem, si esset ibi subiectum huius filiationis capax, quod quidem esse non potest. Ipsum enim suppositum aeternum non potest esse susceptiuum relationis temporalis. Nec etiam potest dici quod sit susceptiuum filiationis temporalis ratione humanae naturae, sicut est susceptiuum temporalis natiuitatis, quia oporteret naturam humanam aliqualiter esse subiectam filiationi, sicut est aliqualiter subiecta natiuitati. Cum enim Ethiops dicitur albus ratione dentis, oportet quod dens Ethiopis sit subiectum albedinis. Natura autem humana nullo modo potest esse subiectum filiationis, quia haec relatio directe respicit personam. Haec ille. Simile ponit 3. sent. distinct. 8. quaestio. prima, arti. 5. Item nono quolibet articulo quarto.

Secunda conclusio. Licet Christus non referatur ad matrem aliqua reali filiatione, refertur tamen ad ipsam aliqua alia reali relatione. Hanc ponit Sanctus Thomas in praedicto quolibet, articulo quarto, sic dicens. In hoc differt ad aliquid ab alijs generibus, quod alia genera ex propria ratione sui habent, quod aliquid sint, sicut quantitas ex hoc ipso, quod est quantitas, aliquid ponit, & similiter de alijs. Sed ad aliquid ex propria sui generis ratione non habet, quod ponat aliquid, sed ad aliquid. Vnde inueniuntur quaedam ad aliquid, quae nihil sunt in rerum natura, sed in ratione, quod in alijs generibus non conuenit. Et quamuis ad aliquid ex ratione sui generis non habeat, quod aliquid ponat, non tamen etiam habet ex ipsa generis ratione, quod nihil ponat, quia sic nulla relatio esset aliquid in rerum natura, vnde ad aliquid non esset vnum de decem generibus, Habet autem relatio quod sit aliquid reale ex eo quod relationem causat. Cum enim in aliquo inuenitur aliquid reale, per quod ad alterum dependeat, & comparetur, tunc dicitur realiter comparari, vel dependere, vel referri, sicut aequalitas ponitur relatio realis ex virtute quantitatis, quae aequalitatem causat. Quia vero ex eodem res habet esse, & vnitatem, ideo vnitas realis relationis pensanda est ex ipso relationis fundamento, vel causa, vt quia vna quantitas est, per quam pluribus sum aequalis, in me non est nisi vna relatio realis aequalitatis habens respectus ad plures. Similiter quia vna natiuitate ex matre, & patre sum genitus, vna filiatione reali dicor filius vtriusque, quamuis multiplicentur respectus. Sed in Christo non possumus dicere vnam causam esse filiationis secundum quod refertur ad patrem & ad matrem, cum sint duae natiuitates penitus disparatae, vnde si esset aliquid, quod filiationem temporalem posset recipere quasi subiectum, oporteret ponere in Christo plurefiliationes. Nunc autem filiatio, quae non potest habere prosubiecto nisi ipsum suppositum, in Christo autem non est nisi suppositum aeternum, quod quidem non potest esse subiectum alicuius relationis temporalis. Quaecunque enim relationes temporales de Deo dicuntur, sunt relationes rationis, & non rei. Vnde filiatio qua Christus refertur ad matrem, non est realis relatio, sed rationis tantum, sicut & caeterae quae de Deo dicuntur ad creaturas. Non enim potest dici, quod subiectum filiationis sit suppositum aeternum ratione humanae naturae, vel alicuius partis suae, sicut dicitur subiectum mortis, vel alicuius passionis, quia sic humana natura ipsa, vel pars eius esset primum subiectum filiationis, & denominaretur per ipsam, sicut contingit de aliis accidentibus, quae attribuuntur Christo ratione humanae naturae. Filiatio vero nunquam denominat nisi ipsum suppositum, nec potest aliud pro subiecto habere. Nihil tamen prohibet aliquas relationes reales, inesse Christo ad virginem, sicut cum dicimus corpus Christi esse originatum a virgine, sed ista relatio non habet rationem filiationis, nisi poneremus secundum primam opinionem, scilicet suppositum creatum aliud esse in Christo ab increato. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Posito sufficienti susceptiuo, & sufficienti fundamento & termino, & omni causa alicuius realis relationis, ponitur talis realis relatio, sed in Christo est sufficiens causa multarum relationum realium, tam sundatiua quam susceptiua: igitur & caet. Minor patet. Quia in Christo est, vel fuit realiter generatio passiua, & natiuitas passiua, quae fundat relationem producti ad producens, & originati ad originans. In ipso est etiam sufficiens susceptiuum, scilicet corpus humanum, & eius partes, & haec omnia in comparatione ad matrem, igitur Christus habet realem relationem ad matrem. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Vnde contra primam arguit Scotus probando, quod in Christo sint duae reales filiationes. Primo sic. Quia si hoc negaretur, hoc esset quia licet fundamentum plurificetur, non tamen suppositum, cuius proprie est filiatio.

Sed contra. Si filiatio tantum est personae, ita quod non possit plurificari non plurificato supposito, licet fundamentum piurificetur, aut hoc contingit vt relatio absolute, aut vt talis originis relatio, non primo modo, quia tunc si Christus fuisset albus, non fuisset realiter similis alicui alteri albo, nec fuisset realiter aequalis alteri habenti tantam quantitatem quantam ipse, tunc etiam in suppositis creatis relationes non possent multiplicaripropter fundamenta. Si secundo modo hoc est falsum, quia non plus repugnat relationi originis plurificari in eodem supposito quam ipsam originem, quae quasi praecedit relationem, vt proxima ratio fundamenti, sed origines plurificantur in eodem supposito secundum Damascen. lib. 3. capit. 53. Duas inquit generationes Christi veneramur.

Secundo. Nam pater aeternus, & si sit vnum suppositum, tamen habet duas relationes originis videlicet ad filium, & Spiritumsanctum, & ita super vnum, & idem suppositum fundantur duae relationes actiuae, & super idem fundamentum: ergo multo magis super duo fundamenta accepta possunt fundari duae relationes originis passiuae

Tertio. Christus habet duas operationes secundum Damascen. relatio autem non magis respicit suppositum quam operatio, quia suppositi est operari. Ex quo arguitur ad propositum. Quia sicut Christus naturaliter operabatur quibusdam operationibus naturae humanae, ita si genuisset duos filios realiter habuisset in se duas paternitates ad illos propter duas generationes actiuas: ergo modo propter duas generationes passiuas habet duas filiationes.

Quarto. Quia quod competit Christo praecise secundum rationem personalitatis aeternae non dicitur de illo inquantum homo, sicut haec est falsa, Christus inquantum homo est persona: ergo & haec, Christus inquantum homo est filius, si filiatio dicitur de Deo solum secundum rationem, vel relationem personalitatis aeternae. Quinto. Quia distinctio priorum naturaliter concludit distinctionem posteriorum, sed non tantum suppositum naturaliter praecedit relationem, sed etiam fundamentum: ergo multiplicato fundamento multiplicatur relatio. Et ita in proposito cum sint duo fundamenta, duae erunt relationes.

Sexto. Filiatio est habitudo naturaliter producti similis suo producenti in natura intellectuali. Istae particulae patent, quia sicut paternitas est habitudo producentis, ita filiatio est habitudo producti. Naturaliter etiam additur, quia propter defectum huius particule Spiritus sanctus non est filius. Similis producenti additur, quia propter hoc vermis non est filius hominis. In natura intellectuali additur, quia ideo ignis non est filius ignis, nec planta plantae, nec brutum bruti proprie, quod si contendas brutum esse filium bruti, tunc filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali, vel sensitiua. In ista autem descriptione nihil primo, & per se respicit suppositum nisi ratione productionis passiuae, quia omnia alia addita respiciunt naturam in producente, vel in producto, vel in vtroque, filiatio ergo ratione nullius determinat sibi vt sit suppositum magis quam generatio passiua, sed generatio passiua multiplicatur ad multiplicationem naturarum actualiter existentium acceptarum per ipsas generationes, vt patet per Damasc. libro tertio, cap. 53. Quia Christi sunt duae generationes: ergo filiatio plurificatur ad plurificationem illarum. Septimo. Quia ad duos terminos non potest esse eadem relatio, quia tunc idem simul esset, & non esset.

Octauo. Quia quaecunque proprietas personalis diuina aeque non respicit aliquod creatum pro termino: ergo sicut paternitas aeterna non potest esse relatio, qua pater dicitur esse pater temporalis, ita nec filiatio aeterna. Nono. Quia si mater genuisset purum hominem, fuisset vere mater, & ille verae filius filiatione reali, sed non minus egit modo, quam egisset tunc, nec Christus, vt homo minus realiter accepit naturam ab ipsa, quam alius accepisset: ergo ex natura extremorum est modo in Christo aliqua noua filiatio realis. Haec Scotus in forma. Arguit etiam Aureotels Quia licet effectus aliquando referatur ad causam sine hoc, quod causa referatur ad effectum, nunquam tamen inuenitur econtra quod causa referatur ad effectum, & effectus non referatur ad causam, sed Virgo Maria realiter refertur ad Christum sicut causa ad effectum: igitur & econtra.

Secundo sic. In Christo sunt duae natiuitates, & duae generationes passiuae: ergo & duae reales filiationes. Probatur consequentia, quia natiuitas, & generatio passiua & filiatio idem sunt realiter, quod probatur ex loco a coniugatis, quia idem est esse natum, & esse genitum, & esse filium, & idem est genitrix, & mater. Et sicut filius dicitur generatione filius, ita gencratus dicitur generatione generatus, vnde filiatio non est nisi generatio passiua, vt transijt in praeteritum. Et ideo non potest dici quod filiatio fundetur super generationem passiuam. Confirmatur. Quia sicut negatur ista, Christus est duo filii, ita negatur ista, Christus est duo nati, vel duo geniti, & tamen certum est quod in Christo sunt duae natiuitates, & duae generationes passiuae. Tertio. Quia non propter aliud negatur quod in Christo sint duae filiationes, nisi quia non conceditur quod Christus sit duo filij, sed hoc non impedit, quia sicut Christus non est plures quales propter plures qualitates, nec plures scientes propter plures scientias, cum tamen habeat omnes scientias, ita licet in eo sint plures filiationes reales, non tamen propter hoc oportet concedere quod sint plures filij. Quarto. Quia suppositum non est immediatum fundamentum relationis sicut tu supponis, licet enim natura non sit genitum, sed suppositum, tamen natura est fundamentum relationis, sicut est illud, a quo profluit actio, & passio, & tamen actiones & passiones dicuntur esse suppositorum, vnde licet actio, & passio, & relatio denominent suppositum, tamen sundantur in natura tanquam in fundamento, & principio a quo profluitur, & ideo multiplicantur ad multiplicationem naturae.

Quinto. Vt dicit, opinio nostra ponit quod per eandem relationem aliquid potest referri ad plures terminos. Sed hoc est impossibile, quod probatur. Tum primo quia quandocunque aliquid est de conceptu quidditatiuo alicuius, multiplicato illo multiplicatur & ille conceptus, & per consequens illud, cuius est ille conceptus quidditatiuus, sed terminus est de conceptu quidditatiuo relationis: igitur & caet. Sed forte dices, quod relatio habet quidditatem ex termino su, sed ex fundamento suo habet entitatem: ideo manente eodem fundamento, manet eadem entitas, licet termini multiplicentur. Sed hoc nihil est, quia ab eodem habet res entitatem, & essentiam, cum habeat esse pesuam quidditatem. Tum secundo, quia tertio Physicorum dicitur, quod eadem est via intra duos terminos, & ratio est secundum Commentatorem, quia intermedium sumit vnitatem ex terminis tunc sic. Quod est impossibile circa viam realem, est impossibile circa viam rationis, sed impossibile est quod via realis sit inter plures terminos, nisi inter duos: igitur.

Confirmatur. Quia sicut se habet habitudo secundum rem, ita secundum rationem, modo impossibile est quod intellectus intelligat aliquam habitudinem secundum rationem respectu plurium terminorum, quin statim intelligat illam multiplicari. Tum tertio, quia paternitate vna corrupta in patre per mortem vnius filij, adhuc manet in alia respectu alterius filij, igitur sunt ibi plures paternitates & filiationes. Tum quarto. Quia impossibile est quod aliquid fiat de non dependente dependens, nisi facta aliqua mutatione circa ipsum, modo paternitas vnius personae respectu filij quem habet, coexigit illum filium, sed quando fit paternitas alterius filij, coexigit filium alium, & ideo consequenter pater dependet ad illam, ad quam prius non dependebat. Et sic est facta mutatio circa ipsum, vel circa ipsam paternitatem, quae modo exigit illum filium alium, quem prius non exigebat, & sic est alia coexigentia, & alia paternitas. Sexto. Arguit dicens. Quia opinio nostra ponit, quod paternitas fundatur super aliquo derelicto ex generatione in patre, sed vt dicit, hoc non valet, quia non apparet quid sit illud derelictum. Non enim potest dici, quod sit aliqua res absoluta, quia illa posset corrumpi saltem diuina virtute manente filio, & sic corrumperetur paternitas manente filio & patre. Hoc etiam est contra Philosophum, qui dicit 5. Metaphysic. quod huius respectus fundatur super potentiam.

Nec potest dici, quod illud derelictum sit respectus. Tum quia ille multiplicaretur sicut generatio, & habetur intentum. Tum quia vnus respectus non est fundamentum alterius. Arguit etiam Duran. primo. Quia realis relatio non potest aduenire alicui sine reali mutatione facta secundum aliquod absolutum in ipso, vel in altero, sed si humana natura a filio Dei assumpta sibi dimitteretur, in ipsa esset realis relatio ad matrem, statim enim esset persona, & tamen nihil absolutum adueniret ibi nec filio Dei: ergo oportet quod nunc ratione ipsius sit in filio realis relatio ad matrem, & constat quod est realis relatio ad patrem, ergo duae. Secundo. Quia aequalis dependentia est in Christo ad matrem ratione naturae assumptae, sicut in alijs filijs, sed propter talem dependentiam in alijs ponitur realis filiatio: ergo & in Christo poni debet. Tertio. Quia vnitatem filiationis in Christo non potest arguere nisi vnitas suppositi, vel eius aeternitas. Non vnitas suppositi, quia hoc esset, vel quatenus filiatio esset relatio, vel quatenus esset talis relatio, cuius denominatio soli supposito conuenit, non quatenus est relatio, quia in eodem supposito vi demus multas relationes reales, nec quatenus denominat solum suppositum, quia sicut esse filium conuenit soli supposito, sic & actiones sunt suppositorum, sed plures actiones reales sunt in Christo non obstante vnitate suppositi: ergo plures relationes, & filiationes reales possunt esse in ipso. Nec etiam aeternitas obsistit pluralitati filiationum realium, quia non minus repugnat supposito aeterno, quod de nouo adueniat ei accidens reale absolutum quam realis respectus, sed Christo ratione naturae assumptae competunt de nouo, vel ex tempore multa accidentia realia absoluta sicut esse quantum, esse album, & sic de alijs: ergo potest ei aduenire mediante natura respectus realis.

Quarto. Quia quamuis inueniamus in ordine rerum, quod causa non realiter referatur ad effectum nisi effectus realiter referatur ad causam, vt patet de relatione Dei ad creaturam, nunquam tamen inuenimus, quod causa realiter referatur ad effectum, & effectus referatur solum secundum rationem, sed Christus secundum humanam naturam se habet ad matrem, vt effectus ad causam cum ergo in matre sit realis maternitas, per quam refertur ad filium, necesse est quod in filio sit realis filiatio, per quam referatur ad matrem. Quinto. Quia plurificato reali fundamento relationis, necesse est relationem realiter plurificari, sed reale fundamentum filiationis est natiuitas, vel natura per natiuitatem accepta: ergo cum ista realiter plurificentur in Christo, in ipso enim est duplex realis natiuitas, & duplex natura per duplicem natiuitatem accepta, videtur quod in Christo sit duplex realis filiatio: ergo & caet. Ad hoc tamen dicunt quidam quod fundamentum fiutationis non est natiuitas actiue siue passiue assumpta, quia illa transeuote manet filiatio, nec natura per natiuitatem accepta, sed quoddam derelictum in supposito consequens ad natiuitatem, & naturam per eam acceptam. Et illud dicunt esse quandam subiectionem, siue quandam seruitutem filiorum vel filialem correspondentem cuidam iuri in patre, ita quod generatio, vel natiuitas est causa paternitatis, vel maternitatis filiationis, sed non est immediatum fundamentum, sed illud est in patre & matre eius quoddam derelictum ex generatione actiua, & in filio quaedam seruitus, seu subiectio derelicta ex natiuitate passiua. Et tale ius seu subiectio vel seruitus fundatur immediate in supposito subsistente secundum quod subsistens est, quia habere ius siue possidere aliud, vt sibi subiectum est solius suppositi, vt primi & immediati subiecti. Et similiter possideri siue esse obligatum taliseruitute, quamuis talia insint supposito ex aliquo actu praecedente. Et quia tale ius siue seruitus immediate fundatur in supposito, non multiplicatur nisi ex multiplicatione suppositi, nec per consequens filiatio, quia talem seruitutem habet pro immediato fundamento. Sed ista responsio non valet, quia secundum Philosophum 5. Metaphysic. pater dicitur pater filij, quia hac fecit, ille autem passus est: ergo & paternitas ipsa, & filiatio fundantur super actionem. Nec obstat quod generatio actiua, & passiua transeunt, filiatio autem & paternitas non transeunt, quia in creaturis paternitas, & filiatio sunt solum quaedam reales denominationes consurgentes ex generatione actiua, & passiua secundum praeteritum, pater enim est, quia genuit, & filius quia genitus fuit, & ideo quandiu verum est dicere, quod ille genuit, & iste genitus est, verum est dicere, quod iste est pater, & ille est filius.

Item. In diuinis est realis paternitas & filiatio, & tamen in eis non est in patre respectu filij tale ius, nec in filio talis subiectio: ergo falsum est & erroneum, quod paternitas & filiatio fundentur super tale ius, & subiectionem.

Item. Tale ius & talis subiectio, aut sunt res, aut ratio, si ratio non possunt esse fundamentum realis paternitatis, & filiationis. Si res, aut absoluta, aut relatiua. Si absoluta, da eam. Nec poteris dare nisi naturam per generationem acceptam, & tunc habebitur propositum. Si respectus, cum subiectio in filio, & ius quod respondit ei in patre, magis pertineant ad mores quam ad naturam, paternitas autem & filiatio pertineant ad esse naturae, quod praecedit esse morale, patet quod paternitas, & filiatio praecedunt taletius, & talem sub ectionem, sicut ea quae sunt naturae, praecedunt ea quae sunt moris. Et cum prius non fundetur in poferiori, sed magis econtra, absurdum est dicere, quod paternitas, & filiatio fundentur super illo iure & subiectione.

Confirmatur. Quia paternitas, & filiatio sunt in brutis sicut & in hominibus, & tamen ibi non est tale ius, nec talis subiectio, & ideo inconsueta adinuentio fuit, quod paternitas & filiatio fundentur super tale ius, & talem subiectionem. Nec obstat quod dicitur, quod natura potest dici genita, nata, vel serua, nunquam tamen dicitur filia. Quia hoc non est propter hoc, quod filiatio immediatius in sit supposito, quam naturae, sed quia filius, & filiatio magis accedunt ad naturam substantiui quam esse natum, vel genitum, quae pure denominatiue accipiuntur. Nam si denominatiue accipiamus filiatum, aeque proprie posset dici natura filiata, si hoc vsus haberet, sicut dicitur nata, vel genita.

Sexto, arguit sic. Vbicunque producens & productum incidunt in eundem ordinem, & maxime in idem secundum speciem, si vnum refertur realiter & reliquum, sed Christus secundum naturam humanam, & Beata Virgo incidunt in eundem naturae ordinem: ergo si maternitas est relatio realis in matre, necesse est quod filiatio sit realis in filio. Haec Durandus. Et istae sunt potiores rationes, quae fiunt contra primam conclusionem. Ideo in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obectionibus supradicus, idcirco ad primum Scoti dicitur, quod causa cur in Christo non possunt esse duae filiationes reales non est illa, quam arguens ibidem recitat praecisa & principalis, scilicet quia in Christo non sunt plura supposita, sed potissima causa est, quia illud suppositum Christi vnicum non est capax realis filiationis temporalis, nec quo ad diuinitatem, nec quo ad humanitatem, quia neutra illarum naturarum in ipso potest esse subiectum filiationis. Dato enim quod illud suppositum esset capax talis filiationis, vnitas suppositi non obstaret quin posset habere duas filiationes secundum diuersa fundamenta, sicut si aliquis sit filius vnius patris per naturalem originem, & alterius per adoptionem, vel aliquis sit discipulus vnius secundum vnam doctrinam, & alterius secundum aliam, & ideo prima consequentia ibi facta neganda est, quia illa non est praecisa causa conclusionis, licet sit pars causae, praesertim quo ad hoc, quod dicit, quod nihil est subiectum filiationis nisi suppositum.

Et cum hoc vltimum improbatur. Dicitur quod filiatio habet hoc non inquantum relatio, sed inquantum talis relatio. Nec valet huius improbatio, quia solum concludit, quod in eodem supposito possunt esse duae, vel plures relationes originis, quod concedit nostra secunda conclusio, sed hoc non est ad propositum, sed est fallacia consequentis, quia non om ris relatio originis, vel fundata in origine passiua est filiatio, vt patet ex primo artic & secunda conclusione. Et ideo concludere duplicem filiationem ex duplici relatione originis est sophisticum, vt videtur.

Ad secundum dicitur, quod peccat sicut praecedens secundum non causam. Conceditur enim quod vnitas suppositi praecise non prohibet duas relationes originis actiue, vel passiue esse in eodem supposito, sed incapacitas suppositi respectu talis relationis. Dicitur secundo quod in Christo sunt duae relationes originis passiue, tamen vnica illarum est filiatio, & sic argumentum est sophisma consequentis.

Ad tertium dicitur, quod secunda propositio ibi assumpta est fa. sa, scilicet quod filiatio non magis respicit suppositum quam actio, vel operatio, quia licet vtrunque istorum tantummodo conueniat supposito vt quod, quia solum suppositum agit & dicitur filius, tamen in hoc est differentia duplex. Prima quia proprium & adaequatum subiectum actionis, ve operationis non semper est suppositum, immo potest esse pars integralis, vel essentialis, vel potentialis suppositi, vt patet de operatione, qua aliquis seribit vel percutit, cuius subiectum proximum & adaequatum est manus.

Item. Proprium subiectum intellectionis. & volitionis est intellectus & voluntas, vel anima, secus est de filiatione, cuius subiectum semper est suppositum. Secunda differentia est, quia licet actio principaliter attribuitur tantum supposito, tamen quandoque licet minus principaliter, & instrumentaliter attribuitur parti, sicut quod oculus videt, lingua loquitur, voluntas vult, secus est de filiatione, quae nec principaliter nec instrumentaliter, nec secundario dicitur filia, vel filius. Et sic patet quod non est simile de filiatione, & operatione. Dicitur secundo, quod si Christus naturali generatione genuisset duos, vel mille filios, nullam realem paternitatem ex hoc acquisisset ad illos, quia Christus paternitatis non est capax, nec quo ad personam aeternam, quae nullam habet realem relationem ad creaturas, nec esse potest subiectum accidentium. Nec quo ad naturam humanam, quia solum suppositum est immediatum subiectum paternitatis & filiationis, vt dictum est, vnde hoc argumentum peccat sicut duo praecedentia secundum non causam vt causam.

Item concessa conclusione huius argumenti, non concluditur contra nos, quia concedimus in Christo duas filiationes, non tamen ambas reales. Concedimus insuper in Christo realem respectum ad patrem, & realem respectum ad matrem, sed respectus non est proprie filiatio & caet.

Ad quartum dicitur, quod in nullo est contra nos, quia nos non dicimus, quod Christus tantummodo dicatur filius secundum relationem, vel ratione aeternae personalitatis, vel secundum aeternam filiationem, qua refertur ad patrem, immo dicimus quod est veraciter filius alia filiatione temporali, qua refertur ad matrem, sed illa non est relatio realis, sed rationis tantum, quo non obstante, ipse est realiter filius Virginis Mariae. Tum quia mater habet ad ipsum relationem realem maternitatis. Tum quia ipse realiter terminat per reale fundamentum, & suppositum illam maternitatem. De praedictis Sanctus Thomas tertij sententiarum, distinctio. octaua, quaestio. prima, articulo quinto, in solutione primi sic dicit. Natiuitas temporalis, siue generatio passiua Christi est quaedam passio, quae secundum rem fundatur in natura humana, & ex hoc nominatur natus sicut & homo, sed filiationis suppositum non potest esse natura, cum sit eius quod habet complementum speciei & esse, & ideo duae natiuitates causant quasi duas filiationes, sed vnam secundum rem, & alteram secundum rationem tantum. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Ex hoc quod filius Dei refertur ad matrem, non oportet quod habeat aliam filiationem secundum rem, sed alium respectum rationis. Item in solutione tertij sic dicit. Maternitas posita ponit alium respectum in Christo, & remota mouet illum, sed non oportet quod ponat aliam filiationem realem.

Item in solutione sexta dicit. Si pater carnem assumpsisset de Virgine esset filius virginis, non quidem per aliquam realem filiationem, cuius suppositum aeternum esset subiectum, sed per respectum rationis tantum. Haec ille.

Ex quibus patet, quod non est eius mens, dicere, quod Christus per filiationem aeternam referatur ad matrem, sed per aliam filiationem non realem. Ad quintum patet responsio per statim dicta, quia solum concludit, quod Christus alium respectum habet ad patrem, & alium ad matrem, quod conceditur, sed non concludit quod vterque sit realis filiatio. Vnde hoc argumentum facit in formaSanctus Thomas vbi supra primo loco articuli. Multiplicata causa multiplicatur effectus, sed natiuitas est causa filiationis & caet. Et respondit sicut statim allegatum est.

Item tertia parte quaestio. 35. artic. 5. in primo loco facit illud argumentum, & respondit sic. Natiuitas temporalis causaret quidem in Christo temporalem filiationem realem si esset ibi subiectum huius filiationis capax &c. vt allegatum fuit in probatione primae conclusionis.

Item ibidem in solutione tertia sic dicit. In Christo est tantum vna filiatio realis, quae respicit patrem aeternum, est tamen ibi alius respectus temporalis, qui respicit matrem temporalem. Haec ille.

Ad sextum dicitur primo, quod illa descriptio filiationis est defectuosa, quia oportet addere, quod tale produdum, quod est subiectum talis habitudinis sit subsistens, alias humanitas Christi esset filius virginis, quia habet ad illam talem habitudinem, qualis ibi describitur. Dicitur secundo, quod filiatio magis respicit suppositum quam generatio passiua, quia subiectum proximum passionis potest esse natura, vel pars naturae, sicut dictum fuit in secunda conclusione, licet etiam suppositum aeternum sit subiectum generationis ratione naturae assumptae. Et vlterius. Secus est de generatione & de filiatione, quia generatio significatur per modum cuiusdam motus & passionis, motus autem diuersificatur ex terminis, & habet ex eis realitatem, secus est de filiatione, quae significatur per modum relationis: vnde Sanctus Thomas tertij sent. vbi supra quarto loco arguit sic. Motus diuersificantur per terminos, sed sicut motus habet speciem a terminis, ita & relatio: ergo cum Christus sit filius patris & matris, oportet quod alia filiatione ad vtrunque referatur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod omnis motus est aliquid secundum rem, non autem omnis relatio, vnde quamuis ex terminis multiplicentur respectus relationis, non tamen oportet quod multiplicentur relationes secundum rem, sicut motus multiplicantur secundum rem ex diuersitate terminorum. Haec ille. Dicitur tertio quod argumentum non plus concludit, nisi quod Christus habet duas filiationes distinctas, sed non concludit, quod vtraque sit realis.

Ad septimum patet per statim dicta. Item Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 35. artic. 5. sic arguit. Vnum relatiuorum ponitur in diffinitione alterius, ex quo patet quod vnum relatiuorum specificatur ex alio, sed vnum & idem non potest esse in diuersis speciebus: ergo impossibile videtur, quod vna & eadem relatio terminetur ad extrema omnino diuersa, sed Christus dicitur filius patris aeterni & matris temporalis, qui sunt omnino diuersi: ergo videtur quod non possit eadem relatione dici filius patris & matris, sunt ergo in Christo duae filiationes. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod vnum & ens se consequuntur vt dicitur id quarto Metaphysi. & ideo sicut contingit, quod in vno extremorum relatio sit quoddam ens, in alio autem non sit ens, sed ratio tantum, sicut de scientia, & scibili dicit Philosophus 5. Metaphysic. ita etiam contingit quod ex parte vnius extremi est vna relatio, ex parte autem alterius extremi sunt multae relationes, sicut in hominibus ex parte parentum inuenitur duplex relatio, vna paternitatis, alia maternitatis, quae sunt specie differentes propter hoc quod alia ratione pater, & alia ratione mater est generationis principium. Si vero essent plures eadem ratione principium vnius actionis, puta cum multi simul trahunt nauem, in omnibus esset vna & eadem relatio. Ex parte autem prolis est vna sola filiatio secundum rem, sed duplex secundum rationem inquantum correspondet vtrique relationi parentum secundum duos respectus intellectos, & sic etiam quantum ad aliquid in Christo est tantum vna filiatio realis, quae respicit patrem aeternum, est tamen ibi alius respectus temporalis, qui respicit matrem temporalem. Haec illeEx quibus patet, quomodo eadem relatio potest esse ad diuersos terminos. Secundo, quomodo talis relatio est duplex secundum rationem.

Tertio, quomodo Christus alia filiatione refertur ad patrem, & alia ad matrem, & non eadem. Quarto, quomodo non sequitur quod eadem relatio simul sit & non sit, aut quod desinat & maneat, sed solum quod eadem relatio maneat quantum ad vnum respectum, & desinat quo ad alium, sicut patet de filiatione illius, qui habet patrem & caret matre aut econtra, & de illo qui prius habuit duos fratres, & modo non habet nisi vnum, vel prius fuit aequalis quatuor, & modo est aequalis nisi tribus.

Ad octauum patet responsio per dicta ad quartum, & similiter ad septimum.

Ad nonum dicitur, quod peccat secundum non causam, vt causam, quia non ideo negamus realem filiationem in Christo respectu matris, quia mater eius minus egerit in generatione illius quam aliae matres, nec quia filius Dei minus acceperit ab ea quam filij aliarum matrum de illis, quae pertinent ad naturam, sed ideo quia filij aliarum matrum sunt capaces talis nouae filiationis realis, non autem Christus. Vlterius quia ad generationem passiuam & ad acceptionem naturae non sequitur filiatio realis, nisi quando talis natura constituit proprium suppositum, & non innititur supposito per aliam naturam constituto. hoc autem est in alijs filijs, & non in Christo quo ad naturam humanam.

Ad primum Aureolus. dicitur, quod nihil concludit contra nos, concedimus enim quod in Christo est realis respectus ad matrem, sicut dicit secunda conclusio, sed ille non dicitur filiatio ratione iam dicta.

Ad secundum Negatur consequentia prima, & ad eius probationem negatur assumptum, vt per dicta ad quartum Scotus patet, Natiuitas enim & generatio passiua sunt passiones, & q. quidam motus, non sic filiatio. Item. Si natiuitas & generatio passiua essent idem realiter quod filiatio, sequitur quod cessante natiuitate & generatione passiua cessaret filiatio, & quod nullus potest dici filius, nisi pro illa mensura, qua nascitur aut generatur, quae omnia sunt absurda. Et ad probationem illius falsi assumpti dicitur, quod esse natum vel esse genitum potest sumi dupliciter. primo modo vt esse natum idem sit quod habere natiuitatem actualem, & esse genitum idem sit quod habere generationem actualem, & sic accipiendo manifeste patet, quod non idem est esse filium, quod esse natum vel genitum, quia homo. 5. annorum est filius, & tamen protunc non habet generationem actualem, nec natiuitatem, quia nec natiuitas, nec generatio durat nisi per instans, aut per paruum tempus. Secundo modo potest summi vt esse natum vel genitum idem sit quod habuisse natiuitatem vel generationem, & adhuc sic accipiendo non est idem esse natum, & esse filium, quia de Abel vere dicitur, quod habuit natiuitatem & generationem, & tamen non vere dicitur, quod sit filius. Similiter de pupillo vel orphano vere dicitur quod habuit generationem & natiuitatem, non tamen quod sit filius. Et sic patet quod quocunque modo sumatur esse natum vel genitum non est idem quod esse filium, quia ista non conuertuntur, sed semper vnum est in plus quam aliud.

Item dato quod conuerterentur, non ideo arguitur, quod hoc sit illud, sicut patet de homine & risibilitate. Vlterius cum dicit arguens, quod filiatio non est aliud quam generatio vt transit in praeteritum, aut intelligit quod filiatio est generatio quae fuit, sed non est, & hoc implicat contradictionem, quia tunc filiatio esset illud, quod est nihil, & sic filiatio esset, & non esset. Aut intelligit quod filiatio est generatio quae est, & fuit, & hoc est impossibile, quia generatio non durat per tempus, & vlterius, quia tunc in primo instanti, quo est generatio, non esset filiatio, quia tunc non est vera illa copulatiua, generatio est, & generatio fuit, & sic non apparet quomodo talia dicta possint sustineri. Si dicatur quod idem respectus primo dicitur esse generatio, & post cessat esse generatio, sed dicitur filiatio.

Non valet, quia tunc idem respectus nullo addito, nulloque remoto ad suum esse pertinente quandoque esset generatio, & quando que esset non generatio, nec generatio esset essentialiter mutatio, aut passio, aut inceptio Et multa alia inconuenientia sequerentur potissime loquendo de generatione in creaturis. secus est de diuina generatione. Ad confirmationem dicitur, quod non ideo precise ista negatur in Christo sunt duae filiationes, quia infert istam, Christus est duo filij, sed propter aliam causam. ideo argumentum peccat secundum non causam vt causam. Verumtamen dicitur, quod ista potest concedi, in Christo sunt plura genita, scilicet verbum Dei est vnum genitum, & humanitas est aliud genitum, saltem quasi terminus generationis & natiuitatis, & tamen nullo modo conceditur, quod in Christo sint multi filij.

Ad tertium negatur assumptum vt patet per statim dicta, quia multae sunt aliae causae. Dicitur secundo, quod ista consequentia est bona in hac materia, in Christo sunt plures reales filiationes. ergo in Christo sunt plura supposita, quia cum in supposito Christi aeterno sit vna realis filiatio ab aeterno & non plures. si sint ibi plures, hoc erit per aduentum nouae realis filiationis. Si autem illa adueniat, non potest recipi in supposito Christi aeterno, quia non est capax accidentium secundum se. Nec in humanitate sibi vnita, quia omne subiectum filiationis realis est suppositum. igitur recipitur in aliquo supposito distincto a supposito aeterno, & sunt ibi duo supposita. Dicitur tertio quod instantia contra praedictam consequentiam non valet. Nam nulla qualitas, nec aliquod accidens aliud a filiatione, quod sit in Christo, exigit pro proprio susceptiuo suppositum distinctum a suppositum aeterno, sicut facit temporalis realis filiatio.

Ad quartum dicitur, quod nos non supponimus, quod suppositum sit immediatum fudamentum huius relationis, quae dicitur filiatio, dicimus tamen quod est eius proximum & immediatum subiectum, sicut licet qualitas sit fundamentum similitudinis, & quantitas aequalitatis, tamen nec qualitas, nec quantitas sunt subiectum talium relationum. Et quia diuinum suppositum nec secundum se, nec secundum aliquid sibivnitum potest esse subiectum filiationis realis temporalis, ideo talis filiatio non est in eo. Cum vero vlterius dicitur, quod relatio multiplicatur ad multiplicationem naturae, & patet per praedicta, quod hoc concesso. nihil concluditur contra nos, quia concedimus in Christo duas filiationes, non tamen vtranque realem. Quod si arguatur, quod multiplicato sundamento realiter multiplicantur respectus realiter. Dicitur quod verum est vbi subiectum est capax talium. non sic est in proposito. De praedictis Sanctus Thomas tertio sententiarum distin. 8. quaest. prima, articu. quinto, sic dicit. Relatio non habet ex hoc quod ad alterum dicitur, quod sit aliquid in rerum natura, sed hoc habet ex eo quod relationem causat, quod est in re, quae ad alterum dicitur, & quia ex eo res habet vnitatem & multiplicationem, ex quo habet esse, ideo secundum id, in quo relatio fundatur, iudicandum est de ea, vtrum sit secundum rem vna vel plures. Sunt igitur quaedam relationes, quae fundantur super quantitate, sicut aequalitas, quae fundatur super vnum in quantitate, & cum vnitas quantitatis non sit nisi vna in re vna, inde est quod per vnam aequalitatem est res aequalis omnibus, quibus dicitur aequalis, aliae vero relationes fundantur super actione & passione. Et in istiest considerandum quod vna passio respondit duabus actionibus, quando neutrum agens sufficit per se ad actionem complendam, sicut est in eo, qui vna natiuitate nascitur ex patre & matre. Vnde in patre & matre sunt duae relationes secundum rem, sicut & duae actiones, sed in nato est vna relatio secundum rem, secundum quam refertur ad patrem & matrem sicut & passio vna.

Item considerandum est, quod quaedam relationes non innascuntur ex actionibus secundum quod sunt in actu, sed magis secundum quod fuerunt, sicut aliquis dicitur pater secundum quod ex actione est effectus consequutus. Et tales relationes sundantur super id, quod ex actione in agente relinquitur, siue sit dispositio, siue habitus, siue aliquod ius, seu potestas, vel quicquid huiusmodi, sed quia hoc quod relinquitur ex huomodi actionibus vnius speciei non potest esse nisi vnum, inde est quod relationes tales etiam secundum rem non multiplicantur secundum diuersas actiones, sed magis sunt vnum secundum id, quod ex actione relinquitur. Et propter hoc non sunt diuersae relationes secundum rem in patre vno, qui generat plures filios, nec in vno magistro, qui docet plures discipulos. Si autem sint actiones plures secundum speciem, causant etiam plures relationes speciei differentes. Vnde cum Christus non per vnam generationem passiuam se habeat ad generationem actiuam patris, & ad generationem actiuam matris, sed per aliam & aliam, & hae duae generationes non sint vnius generis, necdum vnius speciei, nil vt videtur impediret, quin in Christo possent esse duae filiationes secundum rem differentes, nisi immediatum susceptiuum filiationis esset suppositum, quod quidem secundum secundam opinionem non est nisi aeternum in Christo. Et quia ex nullo temporali aduenit rei aeternae aliqua relatio realis, sed rationis tantum, ideo filiatio quae consequitur Christum ex gencratione temporali, non est realis, sed rationis tantum, & tamen realiter filius est, sicut & Deus est realiter dcmtens, ex hoc quod creatura realiter refertur ad ipsum. Vnde concedo quod in Christo non est nisi vna filiatio realis, qua refertur ad patrem, & respectus quidam rationis quo ad matrem refertur: tamen prima opinio quae ponit duo supposita in Christo, posset ponere duas filiationes, nec tamen poneret duos filios masculine, sed duo filia neutrali, si latine diceretur. Haec ille. Ex quibus patet vnde venit vnitas vel multitudo relationum, & filiationum, & quando talis multitudo est realis, & quando non.

Ad quintum dicitur, quod positio nostra non ponit, quod in Christo vnica relatio terminetur ad plures terminos, nec quod Christus vnica filiatione aeterna referatur ad patrem & matrem vt Scotus & Aureotelus false imponunt Sancto Thomas sed verum est quod in alia materia est possibile, & verum, quod idem referatur ad diuersos terminos vnica relatione secundum rem, & multiplici secundum rationem, sicut saepius superius dictum fuit. Sicut patet de filio respectu patris & matris, & de doctore respectu plurium discipulorum in eadem scientia, & de albo & bicubito respectu plurium similium & aequalium. Et ad primam huius improbationem dicitur, quod responsio ibi recitata bona est, sicut patet ex dictis ad quartum immediate praecedens.

Nec valet replica contra illam responsionem, quia vt dictum fuit in probatione secundae conclusionis, realitas & entitas in rerum natura aliter conuenit relationi quam alijs praedicamentis. Ipsa enim non habet ex sua ratione precisa quidditatem naturalem, nec esse realem. De hoc satis dictum fuit primo sententiarum.

Item de hoc Sanctus Thomas tertio sententiarum, vbi supra in secundo loco arguit sic. Relatiua sunt quorum esse est ad alterum se habere, sed esse filiationis aeternae non est ad matrem Christi se habere, ergo per eam non refertur ad matrem, sed aliqua filiatione refertur ad matrem. ergo in Christo sunt duae filiationes. Et respondet. Dictum, inquit, quod philosophus non accipit esse secundum quod dicitur actus entis, sic enim relatio non habet esse ex eo, ad quod dicitur, sed ex subiecto, sicut omnia alia accidentia, sed accipit esse proquidditate vel ratione, quam significat diffinitio, non autem relationis est ex respectu ad alterum &c.

Item nono quolibet. quaestio secunda, artic. 3. arguit sic. Filius est relatiuum secundum esse, & non secundum dici, sed huiusmodi relatiua secundum philosophum in praedicamentis sunt quorum esse est ad aliud se habere, ergo esse filiationis est esse respectus, quo refertur ad aliud, & ita si sunt plures respectus, sunt plures filiationes. Eccerrgumentum. Sequitur responsio. Dictum, inquit, quod in illa descriptione philosophi esse ponitur pro ratione essendi secundum quod diffinitio dicitur oratio significans quid esse rei. Vnde non oportet quod relatio habeat esse realiter ex respectu, sed ex causa respectus, ex respectu vero habet propriam rationem generis & speciei. Haec ille.

Ex quibus patet primo, quod nullum accidens habet ex sua quidditate sufficiens principium suae realitatis, & sui esse, immoprincipaliter causatur ex subiecto. secundo quod relatio nec ex sua quidditate, nec ex suo subiecto precise habet realitatem, nisi concurrat reale fundamentum, & quaedam alia primo sententiarum dicta de quibus vide Sanctum Thomam de potentia Dei. quaest. secunda, articulo quinto.

Ad secundam improbationem illius, quod tenet nostra positio dicitur. quod inter duos terminos non potest esse multiplex via absoluta, & ideo idem est motus, quem causat mouens & recipit mobile, tamen inter illa sunt plures viae relatiue, sicut actio & passio in esse reali, & multo plus in esse rationis. Nec valet quod dicit arguens, quia sicut dictum fuit in solutione. 6. Scoti & alibi plurificatis terminis plurificantur respectus secundum rationem, non tamen semper secundum rem.

Ad confirmationem negatur antecedens, quia aliunde relatio habet rationem suigeneris vel speciei, & aliunde realitatem, sicut dictum fuit superius. vnde plurificatio rationis per intellectum non infert plurificationem in re.

Ad tertiam improbationem dicitur, quod in tali casu argumenti quandiu manet aliquis plurium filiorum vnius patris, paternitate vnius speciei non tollitur nec corrumpitur aliqua realis paternitas in patre, sed solum respectus eius ad hunc vel illum in esse rationis, donec omnes filiationes deficiant.

Ad quartam improbationem dicitur, quod peccat per fallentiam consequentis, quia licet in patre generante secundum filium fiat aliqua mutatio, tamen oportet quod illa mutatio fiat per acquisitionem alicuius nouae relationis realis, aut realis paternitatis. Sufficit enim quod mutetur in esse realiper aliquid absolutum, vel per aliquam nouam actionem, & in esse rationis mutetur acquirendo nouum respectum primae paternitati reali. Alias sequeretur quod dum generatur aliqua stilla vel gutta aqua pluuialis, omnes guttae maris illi aequales in quantitate vel similes in qualitate acquirerent nouam relationem realem, & multa alia inconuenientia. Sed nimirum si arguens talia adducit quia ipse primo sententiarum determinat nullam relationem esse ens reale.

Ad sextum dicitur primo, quod Sanctus Thomas hoc posuit tertio sententiarum, sicut allegatum fuit in solutione. 4. Aureotes sed in summa nusquam ponit hoc, nec in quinto metaphysicae in c. de ad aliquid immo sic ibi dicit. Relatiuorum quae dicuntur secundum potentiam actiuam & passiuam attenditur diuersitas secundum diuersa tempora. Quaedam enim dicuntur relatiue secundum tempus praeteritum, sicut quod fecit ad id quod factum est, vt pater ad filium, quia hic genuit, ille genitus est, quae differunt secundum fecisse & passum esse, quaedam vero secundum tempus futurum, sicut sacturus refertur ad faciendum &c.

Item quarto sententiarum distinctione 41. quaestio. prima, artieulo primo. quaestiuncula secunda sic uicit. Relatio aliqua desinit esse dupliciter. vno modo ex corruptione subiecti. alio modo ex subtractione esse, sicut similitudo esse desinit quando alter similium moritur, vel quando qualitas quae erat causa similitudinis subtrahitur. Sunt autem quaedam relationes quae habent pro causa actionem vel passionem, aut motum vt in quinto metaphysice dicitur, quarum quaedam causantur ex motu inquantum aliquid mouetur actu, sicut ipsa relatio, quae est mouentis & moti. Quaedam autem inquantum habent aptitudinem ad motum, sicut motiuum & mobile, dominus & seruus. Quaedam autem ex hoc, quod aliquid prius motum est sicut pater, & filius, non ex hoc, quod est generari nunc adinuicem dicuntur, sed ex hoc quod est generatum esse. Aptitudo autem ad motum & ipsum moueri transit, sed motum esse perpetuum est, quia quod factum est nunquam desinit esse factum, & ideo paternitas & filiatio nunquam per subtractionem causae destruuntur, sed solum per corruptionem subiecti per alterutrum extremorum. Et similiter dicendum est de affinitate, quae causatur ex hoc quod aliqui coniuncti sunt, non ex hoc quod coniunguntur &c. Similia dicit in multis alijs locis, scilicet quod paternitas fundatur in actione praeterita, & non in aliquo praesenti derelicto ex tali actione, & ideo non est necesse in praesenti proposito illud dictum tertij sententiarum sustinere. Si quis tamen velit illud dictum sustinere, potest dicere ad hoc argumentum, quod id quod relinquitur ex generatione in patre, potest dici quaedam auctoritas principij respectu filij, vel potestas, aut ius. Et ad huius improbationem primam dicitur, quod consequentia non valet, quia licet generatio multiplicetur in Christo, non tamen subiectum relationis, immo nec est ibi subiectum capax temporalis filiationis, vt saepius dictum fuit.

Ad secundam improbationem dicitur, quod tenens hoc dictum habet dicere, quod ille respectus, in quo fundatur paternitas non est aliud realiter a paternitate, sed solum secundum rationem. Relatio enim relicta a generatione actiua in patre potest considerari, vt in habitu, & sic fundat, vel vt in actu, & sic fundatur, vel secundum modum loquendi venerabilis domini Albertipotest considerari vel concepta & sic fundat, vel vt exercita, & sic fundatur. Aliter quia potest considerari in natura accidentis, inhaerentis, & quo ad suum inesse, & sic fundat, vel quo ad naturam relationis, & ad aliquid, & sic fundatur. Aliter, quia potest comparari ad suum subiectum, & sic fundat, vel ad suum terminum, & sic fundatur. Et multis alijs modis potest illud dictum sustineri, licet non sit necesse illud sustineri, quia standum est semper in talibus vltimae determinationi, quae habetur in summa.

Ad primum Durandus negatur minor, quia in casu illo licet non fieret realis mutatio circa personam verbi, fieret tamen realis mutatio circa naturam, quam deponeret, & illa natura nouum esse, & nouum suppositum acciperet, vt alias dictum fuit.

Ad secundum negatur minor, quia relatio filiationis non consurgit in alijs filijs, propter solam dependentiam filij ad matrem, sed ideo quia natura accepta a matre constituit suppositum capax talis relationis, vel est in tali supsupposito, non sic autem est in Christo, quia humanitas, quam accipit a matre per generationem nullum suppositum constituit.

Ad tertium negatur maior, quia non propter aliquod illorum ibidem adductorum negatur duplex filiatio in Christo, sicut dictum est in solutione primi Scoti. Cum autem ibi adducitur, quod supposito aeterno adueniunt ex tempore accidentia absoluta &c. Dicitur quod consequentia non valet, quia suppositum aeternum secundum se non est capax alicuius accidentis, nisi proquanto natura sibi vnita capax est accidentis absoluti, non autem filiationis, licet multorum aliorum respectuum sit capax illo modo, quo ponit secunda conclusio, & multae solutiones praecedentes.

Ad quartum patet responsio per dicta ad primum Aureotiaus & ad multa praecedentia, quia vltima consequentia peccat per fallaciam consequentis. Non enim omnis relatio realis geniti ad generans, vel originati ad originans est filiatio.

Ad quintum patet responsio per dicta ad quartum & quintum Scoti non enim plurificatio causae efficientis arguit plurificationem effectus, nisi ad sit passum capax multiplicis formae, quod non conuenit in proposito, quia in Christo nihil est capax filiationis realis temporalis. De responsione ibidem data dicitur, quod non est necesse illam sustinere, sicut dictum est in solutione. 6. Aureotles quia illam Sanctus Thomas posuit in primis operibus, non autem in vltimis, & sic significat se non illam approbare. Si quis tamen vult eam sustinere, potest respondere iuxta praedicta in solutione. 6. Aureolus Vnde ad primam improbationem potest dicere, quod paternitas vno modo fundatur super generationem, scilicet loquendo de fundamento reali, quod est causa sundati super ipsum. alio modo fundatur super aliquid derelictum ex generatione illo modo, quo in vna & eadem re multiplici secundum rationem ratio posterior fundatur in ratione priore.

Ad secundam improbationem dicitur, quod in diuinis pater habet auctoritatem respectu filij, & dicitur principium eius, filius vero dicitur de principio, licet ibi non sit ius, nec subiectio.

Ad tertiam improbationem patet per idem, quia non dicimus quod in diuinis sit ius aut subiectio, sed paternitas & filiatio, quae possunt dici fundata in relatione principij, & eius quod est de principio, sicut habetur primo sen. dist. 29.

Ad confirmationem patet per praedicta, quia in brutis est principium & principiatum, inter bruta nihilominus est ius naturale, vt ostendit Sanctus Thomas secunda secundae q. 57. artic. tertio. Cum autem dicit arguens de filia & filiata, non valet, quia neutrum illorum dicitur de re non subsistente, quantumcunque sit nata vel genita, alias pes posset dici filius vel filiatus. Ad sextum dicitur quod peccat per fallaciam consequentis, quia licet in Christo sit realis relatio originis ad matrem, non tamen dicitur filiatio.

Ad argumentum pro quaestione respondit Sanctus Thomas tertia parte. quaest. 35. art. 5. in solu. secundi dicens. Filiatio aeterna non dependet a matre temporali, sed huic filiationi aeternae cointelligitur quidam respectus temporalis dependens a matre, secundum quem Christus dicitur filius matris. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext