Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum humanitas Christi sit adoranda adoratione latriae

DISTINCTIO IX. QVAESTIO VNICA Vtrum humanitas Christi sit adoranda adoratione latriae.

Circa nonam distinctionem tertij sententiarum quaeritur. Vtrum humanitas Christi sit adoranda adoratione latriae.

Et arguitur quod non. Quia adoratio latriae debetur Deo in recognitionem maximi dominij secundum illud Deutero. 20. Dominum Deum tuum adora bis & illi soli seruies, sed Christus secundum quod homo est minor patre. ergo humanitas eius non est adoranda adoratione latriae.

In oppositum arguitur, quia dicit Damascenus lib. tertio. Adoratur autem caro Christi, incarnato domini verbo non propter seipsam, sed propter vnitam ei hypostasim verbi Et super illud Psalmi, Adorate scabellum pedum eius. dicit glossa. Qui adorat corpus Christi non terram intuetur, sed illum potius, cuius scabellum est, in cuius honore scabellum adorat, sed verbum incarnatum adoratur adoratione latriae ergo & corpus eius seu humanitas.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Hu(manitas Christi adoranda est adoratione latriae, sed tamen ipsa non est ratio talis adorationis. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. quaest. 25. artic. secundo, vbi sic dicit. Honor adorationis debetur propriae hypostasi subsistenti, tamen ratio honoris potest esse aliquid non subsistens, propter quod honoratur persona, cui inest. Ado. ratio ergo humanitatis Christi potest dupliciter intelligi. Vno modo vt sit eius sicut rei adoratae, & sic adorare carnem Christi nihil aliud est quam adorare verbum incarnatum, sicut adorare vestes regis nil aliud est quam adorare regem vestitum, & secundum hoc adoratio humanitatis Christi est adoratio latriae. Alio modo potest intelligi adoratio humanitatis Christi illa, quae fit ratione humanitatis Christi perfecte omni munere gratiarum, & sic adoratio humanitatis Christi non est adoratio latriae, sed duliae, ita scilicet quod vna & eadem persona Christi adoretur adoratione latriae propter suam diuinitatem, & adoratione duliae propter perfectionem humanitatis. Nec hoc est inconueniens, quia ipsi Deo patri debetur honor latriae propter diuinitatem, & honor duliae propter dominium, quo creaturas gubernat. Vnde super illud psalm. Domine Deus meus in te speraui. dicit glossa. Domine omnium propter potentiam tibi debetur dulia, Deus omnium tibi debetur latria propter creationem. Haec ille.

Ex quo potest formari talis ratio pro prima parte conclusionis. Plus vnitur humanitas verbo incarnato quam vestis regi induto, sed eadem adoratione adoratur vestis regis, qua rex vestitus. ergo eadem adoratione adoratur humanitas, qua verbum incarnatum. Constat autem quod illud adoratur adoratione latriae. igitur &c. Pro secunda parte arguitur sic. Nihil est ratio vel causa adorationis latriae nisi primum principium, vel essentia primi principii, sed humanitas non est primum principium, nec essentia primi principij, vt primum principium est. igitur ipsa non est ratio adorationis latriae. Eandem conclusionem tenet tertio sententiarum distinctio. nona, quaestio. prima, articulo secundo, quaestiuncula prima.

Item tertia parte, quaestio. vigesimaquinta, articulo primo ponit primam partem conclusionis dicens. In eo qui adorat possumus duo considerare, scilicet eum cui honor exhibetur, & causam honoris, proprie autem honor exhibetur rei subsistenti, non enim dicimus quod manus hominis honoretur, sed quod homo honoretur. Et si quandoque contingat quod dicatur honorari pes vel manus alicui, hoc non dicitur ea ratione, quia huius partes secundum se honorentur, sed quia in istis partibus honoratur totum, per quem etiam modum homo potest honorari in aliquo exteriori, puta in veste, aut in imagine, aut in nuncio. Causa autem honoris est illud, ex quo ille qui honoratur habet aliquam excellentiam, nam honor est reuerentia exhibita alicui propter sui excellentiam, & ideo si in vno homine sunt plures causae honoris, puta praelatio, scientia, & virtus, erit quidem illius hominis vnus honor ex parte eius, qui honoratur, plures tamen secundum causas honoris, homo enim est qui honoratur, & propter scientiam, & propter, virtutem. Cum igitur in Christo tantum sit vna persona diuinae & humanae naturae, & etiam vna hypostasis, & vnum suppositum, est quidem vna eius adoratio, & vnus honor ex parte eius qui adoratur, sed ex parte causae, qua adoratur possunt dici esse plures adorationes, vt scilicet alio honore honoretur propter sapientiam increatam, & alio propter sapientiam creatam. Si autem ponerentur in Christo plures hypostases seu personae sequeretur quod simpliciter essent plures adcrationes, & hoc est quod in sinodis reprobatur. Dicitur enim in capitulis Cyrilli Si quis audet dicere assumptum hominem coadorari oportere verbo Deo quasi alterum alteri. & non magis vna adoratione honorificat Emanuellem secundum quod factum est caro verbum anathema sit.) Haec ille.

Secunda conclusio. Imago Christi adoranda est adoratione latriae. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 25. arti. 3. vbi sic dicit. (Sicut dicit philosophus in libro de memoria & reminiscentia, duplex est motus animae in imaginem, vnus quidem in imaginem ipsam secundum quod est res quaedam. Alio modo in imaginem inquantum est imago alterius. Et inter hos duos motus est differentia, quia primus motus, quo aliquid mouetur in imaginem pro vt est res quaedam, est alius a motu, qui est in rem, secundus autem motus, qui est in imaginem inquantum est imago, est vnus & idem cum illo, qui est in rem. Sic igitur dictum est, quod imagini Christi inquantum est res quaedam, puta lignum sculptum, vel pictum, nulla reuerentia exhibetur, quia reuerentia non debetur nisi naturae rationali. relinquitur ergo quod debeatur ei reuerentia solum inquantum est imago. Et sic sequitur quod eadem reuerentia exhibeatur imagini Christi, & ipsi Christo. Cum igitur Christus adoretur adoratione latriae, consequens est, quod eius imago sit adoranda adoratione latriae. Haec ille.

Et confirmatur per dictum Damasceni inducentis dictum Basilij dicentis. (Imaginis honor ad prothoripum peruenit. 1. exemplar. Eandem conclusionem ponit tertio sententiarum vbi supra cum eadem probatione. Ex quibus potest formari talis ratio. Eadem reuerentia debetur imagini Christi inquantum est eius imago, & ipsi Chrulo, & econtra, sed ipsiChristo debetur reuerentia & adoratio latriae igitur & eius imagini.

Tertia conclusio. Crux Christi est adoranda adoratione latriae. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 25. art 4. vbi sic dicit. (Honor seu reuerentia non debetur nisi rationali naturae, creaturae autem insensibili non debetur honor seu reuerentia, nisi ratione naturae rationalis. Et hoc dupliciter. Vno modo inquantum repraesentat naturam rationalem. Alio modo inquantum ei aliquo modo coniungitur. Primo modo consueuerunt homines venerari regis imaginem. Secundo modo eius vestimentum. Vtrumque autem venerantur homines eadem veneratione, qua venerantur & regem. Si ergo loquamur de ipsa cruce, in qua Christus crucifixus est, vtroque modo est a nobis veneranda, vno modo inquantum scilicet repraesentat nobis figuram Christi extensi in ea, alio modo ex contactu ad membra Christi, & ex hoc, quod eius sanguine est perfusa, vnde vtroque modo adoratur eadem adoratione cum Christo scilicet adoratione latriae. Et propter hoc etiam crucem alloquimur & deprecamur, quasi ipsum Christum crucifixum. Si vero loquamur de effigie crucis in quacunque alia materia, puta lapidis vel ligni, argenti vel auri, veneramur crucem tantum vt imaginem Christi, quam veneramur adoratione latriae.) Haec ille.

Item tertio sententiarum vbi supra quaestiuncula quarta sic dicit (Crux Christi ipsa, in qua Christus pependit, potest dupliciter considerari, vel inquantum imago Crucifixi, & sic adoratur eadem adoratione qua Crucifixus scilicetlatria, vnde eam alloquimur sicut Crucifixum dicentes. O Crux aue spes vnica, vel inquantum est res quaedam, & sic cum non pertineat ad personam verbi pars eius, non potest adorari eadem adoratione cum verpo, sed adoratur inquantum est res quaedam Christi ratione ipsius per dulia, sed aliae cruces adorantur nisi vt imago, & ideo adorantur tantum latria. ) Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Quandocunque res inanimata vel insensibilis honoratur ratione alicuius naturae rationalis, tunc idem honor debetur vtrique: Crux Christi est huiusmodi. igitur adoranda est eadem adoratione qua Christus, sed Christus adoratur adoratione latriae. igitur & Cruxus Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotu. 1. obando, quod Christus sit adorandus adoratione l: triae ratione humanitatis, & quod humanitas sit ratio talis adorationis. Primo. Quia summum dominium non consequitur immediate diuinam naturam, quia secundum Augustinum Deus non fuit dominus creaturae nisi ex tempte, sicut creatura fuit serua, summum ergo dominium est ratione creationis, per quam creatura accepit totum esse suum a Deo, sed tanta ratio dominij videtur Deo competere propter redemptionem sicut propter creationem. igitur ita debetur cultus latriae redemptori vt redemptor ratione redemptionis, sicut creatori ratione creationis. Assumptum de aequalitate dominij in creatore & redemptore respectu creati & redempti probatur multipliciter. primo per illud. Empti estis precio magno &c. ergo sum seruus eius, quia redemptus. Confirmatur per Gregorium. Nihil nasci profuit nisi redimi profuisset. tantum es go boni co¬fertur per redemptionem quantum per creationem. Quod confirmatur. Quia per redemptionem confertur bonum gratiae & gloriae, sed per creationem tantum bonum naturae Ex his ergo concluditur quod cum Christus fuerit redemptor secundum humanam naturam, quod secundum illam, vt secundum rationem adorandi, non absolute, sed vt ipsa fuit ratio redimi, debetur Christo adoratio, quae & creatori. Haec Scotus.

Contra secundam conclusionem arguit Tlenricus quarto quolibet quaestione secunda. Latria, inquit, nulla imago est adoranda, quia Deo nulla potest fieri imago dicente Damasceno libro primo capitulo septimo. Infigurabilis Dei quis potest facere imaginem. Et ideo in veteri testamento non erat vsus imaginum, nec in lege naturae, sed in lege gratiae postquam Deus factus est homo. Contra eandem arguit Durandus quod nulla imago sit adoranda adoratione latriae, quia quantumcunque sit vnus & idem motus animae, quo fertur in imaginem vt imago & in rem, nunquam tamen anima dicit imaginem inquantum est imago esse idem cum exemplari, neque signum inquantum signum esse idem cum signato, sed semper est inter ista distinctio in re & in conceptione animae, habitudo enim eorum adinuicem est relatiua, relatiui autem esse est ad aliud esse, & ideo quod attribuitur exemplar vel signato nunquam attribuendum est imagini vel signo, quantumcunque considerentur sub relatione imaginis vel signi, & ideo proprie loquendo nunquam reuerentia exemplaris vel signati debetur signo vel imagini. Ad idem arguit Halcot. in postilla super librum sapientiae lectione. 57. primo. Quia latria est honor soli Deo debitus, sed nulla imago est Deus. ergo nulli imagini debetur talis honor. ergo contradictionem includit dicere, quod latria sit honor soli Deo debitus, & tamen quod debetur Christo & imagini. ergo idem honor debetur lapidi & Christo, & per consequens idem honor debetur Deo & creaturae, quod non est dicendum. Quinto, quia qui honorat aliquem honore latriae, confitetur illud esse Deum. ergo si aliquis possit licite adorare imaginem cultu latriae, potest licite profiteri, protestari, & confiteri aliud a Deo esse Deum.

Contra tertiam conclusionem arguit Duranquo ad illud, quod adducitur de tertio sententiarum, scilicet quod ipsi cruci, in qua Christus pependit debeatur aliquis honor in se, vt est res quaedam Christi dicens. Quia istud non valet, quia illud quod non potest esse subiectum susceptiuum sanctitatis vel virtutis non potest esse secundum se terminus adorations, sed lignum crucis, in qua Christus pependit, non est subiectum susceptiuum sanctitatis, aut virtutis. ergo secundum se non potest esse terminus adorationis. Nunquam ergo cruci Christi debetur aliquis honor, nisi inquantum ducit in rememorationem Christi, quod facit figurata vel signata, aliae autem solum hoc faciunt ratione figurae. Haec ille. Et in hoc secundus articulus su. ficienter terininatur,

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum restat praefatis obieActionibus respondere. Et ideo ad argumenta Scoticontra primam conclusionem respondetur. Et ad primum quidem dicitur primo, quod summum dominium si accipiatur per relatione temporali ad creaturam Deo subiectam & seruientem non consequitur immediate diuinam essentiam, nec etiam diuinam potentiam hoc modo, quod ea sola posita sine quocunque extrinseco termino insurgat relatio dominij, sicut nec similitudo immediate consequitur qualitatem illo modo, quia omnis relatio requirit fundamentum & terminum. Si autem arguens intelligat, quod relatio dominij non consequitur diuinam essentiam vel potentiam immediate, hoc modo quod requirit aliquod fundamentum ex parte Dei praeter diuinam essentiam, & eius attributa, puta aliquod creatum, falsum est, nec dictum Augustini contra hoc militat, quia non ideo &x tempore Deus habet relationem dominij ad creaturam, quia ex tempore habeat fundamentum illius relationis, sed ideo quia ex tempore, & per creationem incipit terminus illius relationis, licet fundamentum sit aeternum. Dicitur secundo, quod prima facie videretur, quod non tanta ratio dominij competit Deo respectu creaturae ratione redemptionis sicut ratione creationis. Tum quia opus redemptionis fundatur in opere creationis, non enim redimitur nisi quod creatum est ad imaginem Dei. Tum quia opus redemptionis non consumatur nisi per creationem, quia gratia & gloria sunt per creationem. Tum quia opus redemptionis non conseruatur nisi per creationem, quia creatio & conseruatio sunt eadem actio in Deo, vt visum est in secundo. Tum quia opus creationis se extendit ad omnia quae sunt in creatura, non autem opus 1edemptionis ad omnia quae sunt in redempto. Tum quia opus creationis arguit primarium dominium, non autem opus redemptionis, vt praescindit ab opere creationis. Sed istis non obstantibus conceditur, quod tanta ratio dominij competit redemptori, sicut creatori propter rationes, quas arguens, adducit, quibus annuit Sanctus Thomas prima secundae. q. 113. art. 9. vbi determinat secundum Augustinum quod iustificatio impij est maius opus, quam creatio coeli & terrae, dicit enim sic. (Opus aliquod potest dicit magnum dupliciter. Vno modo ex parte modi agendi, & sic maximum esopus creationis, in quo ex nihilo aliquid fit. Alio modo potest opus dici magnum propter magnitudinem eius quod fit, & secundum hoc maius opus est iustificatio impij, quae terminatur ad bonum aeternum diuinae participationis, quam creatio coeli & terrae, quae terminatur ad bonum naturae mutabilis, & ideo Augustius cum dixisset, quod maius est, vt &x impio fieret iustus quam creare caelum & terram, subiungit. Coelum enim & terra transibit, praedestinatorum autem salus & iustificatio permanebit. Haec ille.

Item ibidem in solut. secundi sic dicit. (Bonum vniuersi est maius quam bonum particulare vnius, si accipiatur in eodem genere vtrumque, sed bonum gratiae vnius est maius quam bonum naturae totius vniuersi. Haec ille.

Similiter ponit quarto sen. dist. 17. q. 1. ar. 5. quaestiuncula prima. Ex quibus patet, quod opus creationis non maius est operae redemptionis, si loquamur de creatione bonorum naturalium, immo minus, & consequenter quod opus redemptionis cum suo effectu tantum, vel maius exigit & infert dominium quam opus creationis bonorum pure naturalium. Dicitur tertio, quod dato quod ista duo opera arguant essentia le dominium. argumentum nihil concludit contra nos, quia dicetur, quod sicut diuinitas est primum principium creationis, ita & redemptionis & non humanitas. de hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 48. art. 5. (Ad hoc, inquit, quod aliquis redimat duo requiruntut scilicet actus solu. & precium solutum, si enim aliquis soluat pro redemptione alicuius rei, precium quod non est suum, sed alterius, non ipse dicitur redimere principaliter, sed magis ille cuius est precium. Precium autem redemptionis nostrae est sanguis Christi, vel vita eius corporalis, quae est in sanguine, quem ipse Christus exsoluit, vnde vtrumque eorum ad Christum pertinet immediate inquantum est homo, sed ad totam Trinitatem sicut ad causam primam & remotam, cuius erat & ipsa vita Christi sicut primi actoris, & a qua inspiratum fuit homini Christo, vt pateretur pro nobis, & ideo esse immediate redemptorem est proprium Christi inquantum est homo, quamuis ipsa redemptio possit attribui toti Trinitati, sicut primae causae.) Haec ille.

Item ibidem primo loco arguit sic. (Dicitur, inquit, in psal. Redemisti me Domine Deus veritatis, sed esse dominum Deum veritatis conuenit thori Trinitati, ergo non est proprium Christo.) Ecce argumentum. Sequitur responsio. (Dicendum, inquit, quod glostces sic exponit. Tu domine Deus veritatis redemisti me in Christo clamante in manus tuas commendo spiritum meum, & sic redemptio immediate pertinet ad hominem Christum, principaliter autem ad Deum.

Item secundo loco arguit sic. (Ille dicitur redimere qui dat precium redemptionis, sed Deus pater dedit filium suum redemptorem pro peccatis nostris secundum illud psalm. Redemptionem misit dominus populo suo, vbi Gregorius glo. dicit idest Christum qui dat redemptionem captiuis, ergo non solum Christus, sed etiam Deus pater nos redemit. Ecce argumentum. Sequitur responsio. (Dicendum, inquit, quod precium nostrae redemptionis homoChristus soluit immediate, sed de mandato patris sicut primordialis actoris. Haec ille.

Ex quibus patet, quod sicut tota Trinitas est primum principium creationis, ita & redemptionis, & consequenter non humanitas, sed diuinitas hoc addito, quod nec humanitas, nec aliqua eius pars fuit sufficiens precium redemptionis, nisi ex vnione ad diuinitatem in persona verbi. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. quaest. 48. articu. 6. sic dicit. (Duplex est efficiens principale, & instrumentale, efficiens quidem principale humanae salutis Deus est, quia vero humanitas Christi est diuinitatis instrumentum, ex consequenti omnes actiones & passiones Christi instrumentaliter operantur in virtute diuinitatis ad salutem humanam, & secundum hoc passio Christi efficienter causat salutem humanam. Haec ille.

Item ibidem in solutione ad primum sic dicit. (Passio Christi relata ad Christi carnem congruit infirmitati assumptae, relata vero ad diuinitatem consequitur ex ea virtutem infinitam secundum illud primae cor. primo, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, quia scilicet ipsa infirmitas Christi inquantum est Dei habet virtutem excedentem omnem virtutem humanam.

Item in solutione secundi sic dicit. (Passio Christi licet sit corporalis, habet tamen virtutem spiritualem ex diuinitate vnita &c.) Ex quibus patet ad argumentum. Quia licet humanitas Christi operata sit ad nostram redemptionem, hoc tamen fecit vt agens instrumentale, & secundarium, & minus principale, & non vt agens principale, aut primarium, & semper fuit vt quo, & non vt quod. Et ideo non arguitur, quod humanitas fuerit ratio adorationis latriae, quia nihil est ratio talis adorationis, nisi sit primaria ratio dominij & creationis ac redemptionis, iustificationis ac glorificationis rerum.

Ad primum contra secundam conclusionem respondit Berus de gannaco, quod immoimago Crucifixi inquantum repraesentat diuinum suppositum Crucifixum adoranda est adoratione latriae. (Certum, inquit, est enim quod Deo debetur vera latria. Deus autem vere Crucifixus est, & ideo quia non stat mens in imagine, vt est res, sed vt repraesentat Deum crucifixum, imago crucifixi debet adorari latria. Dei autem vt Deus non humanatus, non potest esse aliqua imago ipsum repraesentans perfecte, sed solum, vt effectus causam.) Haec ille.

Ad argumentum Durandi dicitur primo, quod cum anima vel aliqua eius potentia fertur in imaginem, vt imago est, licet non affirmet, quod imago est res, cuius est imago, non tamen oportet, quod quolibet tali actu neget vnum ab alio, aut formet duos conceptus distinctos de illis, immo eodem conceptu potest vtrumque concipere vnum in ordine ad aliud.

Nec valet ratio in oppositum. Quia sicut illa, quae sunt vnum in re, potest intellectus diuersis conceptibus concipere, ita illa quae sunt realiter distincta potest vnico conceptu concipere & iudicare quomodo vnum illorum est ad aliud. licet non habeat semper duos conceptus totaliter distinctos, quorum vnus sit ad alium, potissime in relatiuis, quorum vnum clauditur in conceptu alterius. Dicitur secundo, quod licet signum & signatum, exemplar & imago realiter, semper, & quandoque conceptibiliter distinguantur, tamen quandoque & philosophi & theologi ea, quae dicuntur de vno, attribuunt alteri, sicut dicit Sanctus Thomas de veritate. quaest. 4. artic. 8. vbi quaerit. Vtrum omne quod fa dum est sit vita in verbo, vnde ibidem sic dicit. (Similitudo creaturae in verbo est vita eius, similiter etiam similitudo creaturae est quodam modo ipsa creatura per modum illum quo dicitur, quod anima est quodammodo omnia, vnde ex hoc quod similitudo creaturae in verbo est productiua & motiua creaturae in a propria natura existentis quodammodo contingit, vt creatura seipsam moueat & adesse perducat inquantum scilicet producitur in esse & mouetur a sua similitudine in verbo existente, & ita similitudo creaturae in verbo est quodanmodo vita creaturae. Haec ille.

Et in multis alijs locis dicit, quod ideo omnis creatura dicitur esse vita in Deo, quia similitudo & idea creaturae est vita in Deo. Dicitur tertio quod reuerentia, quae exhibetur signato & exemplato non debet exhiberi signo vel imagini seorsum a signato & exemplato, nec vt est res quaedam distincta, sed inquantum est vnum cum exemplato & signato, nec reuerentia sistit in imagine, sed tendit ad exemplar. vt sic adorare crucem sit adorare Christum Crucifixum, vt est propter nos crucifixum, ita quod Christus & crux sint vnum totale obiectum adorationis, tamen talis adorationis ratio non est crux, sed diuinitas crucifixi.

Ad primum Holcot dicitur, quod latria est honor soli Deo debitus per se, sed de per accidens vel per aliud potest exhiberi alijs a Deo, & hoc declarat Durandus dicens quod honor latriae, vel cuiuscunque alterius reuerentiae potest alicui exhiberi dupliciter scilicet per se, & per accidens per se exhibetur ei, in quo est causa talis honoris, per accidens autem exhibetur ei, in quo non est causa talis honoris, sed habet aliquam habitudinem ad illud, in quo est causa. Potest autem aliquid habere habitudinem ad Deum, cuiper se debetur honor latriae dupliciter. Vno modo, quia incidit in idem secundum suppositum, sicut est humanitas Christi. Alio modo, quia non tendit in idem secundum suppositum, sed habet solam habitudinem extrinsecam ad ipsum, vt mater crux, & imago &c. Haec ille. Ex quibus patet ad argumentum.

Ad secundum dicitur, quod consequens quod infertur ibi non est inconueniens scilicet quod idem honor debetur Deo & creaturae sane intelligendo scilicet quod idem honor, qui debetur Deo per se, potest exhiberi creaturae per accidens, non vt seorsum a Deo tali adoratione adoretur, sed simul cum Deo, vnde Sanctus Thomas tertia parte. q. 25. ar. 3. in solutione secundi. Apostolus(inquit) prohibet communicare infructuosis operibus gentilium, communicare autem eorum operibus vtilibus non prohibet, adoratio autem imaginum est inter infructuosa opera computanda quantum ad duo. Primo quidem quantum ad hoc, quod quidam eorum adorabant ipsas, vt quasdam res credentes in eis aliquid veri numinis esse propter responsa, quae demones in eis dabant, & alios mirabiles effectus huiusmodi. Secundo propter res, quarum erant imagines, statuebant enim imagines aliquibus creaturis, quas in eis veneratione latriae venerabantur. Nos autem adoramus adoratione latriae Imaginem Christi, qui est verus Deus non propter ipsam imaginem, sed propter rem, cuius est imago. Haec ille. Ad tertium dicitur, quod maior est vera si intelligatur de illo, quod perse adoratur latria, & est ratio talis adorationis, falsa est autem nisi intelligatur de illo, cui exhibetur talis adoratio solum de per accidens, nec vt rationi adorationis modo creatura isto secundo modo adoratur veneratione latriae, & non primo modo, vt dictum est.

Ad argumentum contra tertiam conclusionem. Conceditur totum argumentum, quia illud quod Sanctus Thomas dicit in tertio sen. videtur correxisse in tertia parte, vbi expresse dicit, vt al legatum est in tertia conclusione, quod rei inanimatae, aut insensibili, vel irrationali non debetur alius honor seorsum ab honore, qui debetur naturae rationali, ratione cuius res irrationalis veneratur secundum idem.

Ad argumentum pro parte negatiua. q. respondet Sanctus Thomas tertia parte. q. 25. art. secundo in solu. 3. d1.

Adoratio latriae non exhibetur humanitatiChristi ratione sui ipsius, sed ratione diuinitatis cui vnitur, secundum quam Christus non est minor patre. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus Amen

PrevBack to TopNext