Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus secundum quod homo sit persona divina

DISTINCTIO. X. QVAESTIO. VNICA. Vtrum Christus secundum quod homo sit persona diuina

CIRCA decimam dist. tertii senten. quaeritur. Vtrum Christus secundum quod homo sit Deus vel persona diuina

Et arguitur quod sic: Christus secundum quod homo est persona, & non alia quam diuina, ergo Christus secundum quod homoest psona diuina. Prima pars antecedem. tis patet. Quia Christus secundum quod homo est substantia rationalis naturae, non autem substantia vniuersalis: ergo substantia indiuidua, sed nihil aliud est persona quam rationalis naturae indiuidua substantia, vt dicit Boe. in libus de duabus naturis: ergo Christus secundum quod homo est persona.

In oppositum arguitur sic. Christus secundum quod homo non est persona aeterna, si ergo secundum quod homo sit persona, sequeretur quod in Christo sint duae personae vna temporalis, & alia aeterna quod est erroneum.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponuntur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Quantum ad primum articulum sit prima conclusio. Ista propositio, Christus secundum quod est homo est Deus, est vera in vno sensu, & falsa in alio, magis tamen est neganda quam concedenda. Hanc ponit Sanus Thomas tertia parte. q. 16. ar. 11. vbi sic dicit. Iste terminus homo in reduplicatione positus potest dupliciter accipi. Vno modo quamtum ad naturam, & sic non est verum, quod Christus secundum quod homo sit Deus, quia humana natura est distincta a diuina secundum differentiam naturae. Alio modo potest accipi ratione suppositi, & sic cum suppositum naturae humanae in Christo sit persona filij Dei, cui per se conuenit esse Deum, verum est, quod Christus secundum quod homo sit Deus, quia tamen terminus in reduplicatione positus magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, ideo magis est ista neganda, Christus secundum quo homo est Deus, quam sit affirmanda. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Illa propositio est in vno sensu vera, & in alio falsa, quae potest quandoque designare, quod natura humana fit natura diuina, & quandoque quod suppositum humanum sit suppositum diuinum, sed sic est de ista, Christus secundum quod homo est Deus, igitur &c.

Item. Illa propositio magis est neganda quam affirmanda, quae magis declinat ad sensum falsum quam ad verum, sed ista est huiusmodi, igitur &c. Eandem ponit tertio sen. dist. 10. q. prima ar. 1. quaestiuncula prima, vbi sic dicit. Id quod in aliqua propositione reduplicatur cum hoc quod dico, secundum quod est illud, per quod praedicatum conuenit subiecto, vnde oportet quod aliquo modo sit idem cum subiecto, & aliquo modo idem cum praedicato, sicut medius terminus in syllogismo affirmatiuo, ad praedicatum quidem habet comparationem, sicut ad quod per se consequitur ad ipsum. Nil enim conuenit alicuisecundum quod est animal nisi illud animali conueniat per se secundum quencunque modum dicendi per se. Ad subiectum autem comparatur sicut id quod in subiecto aliquo modo includitur includitur autem in subiecto ipsa substantia subiecti & antecedentia sicut causae, & consequentia sicut accidentia, substantia autem subiecti est ipsum subiectum & natura eius, & ratione omnium istorum potest aliquid attribui Christo, & cuilibet homini si enim aliquid attribuitur homini ratione principorum praecedentium, sic dicimus quantum ad causam materialem, quod homo secundum quod est compositum ex contrarijs est corruptibilis. Quantum ad causam formalem dicimus, quod homo secundum quod habet animam rationalem est ad imaginem Dei. Quantum vero ad causam efficientem dicimus quod Petrus secundum quod natus est de tali patre est eius haeres. Quantum autem ad finalem dicimus, quod homo secundum quod est ad beatitudinem ordinatus, oportet quod sit immortalis quo ad animam. S autem attribuatur aliquid homini ratione accidentium sic dicimus quod homo secundum quod est coloratus est visibilis. Si autem attribuitur aliquid homini ratione ipsius suppositi, sic dici mus quod sortes secundum quod sortes est indiuiduum. Si autem ratione naturae, sic dicimus quod homo secundum quod homo est animal, secundum hoc ergo dicendum, quod cum dicitur, Christus secundum quod homo est Deus, ly homo potest replicari ratione humanae naturae, & sic est falsa, quia naturae, humanae non per se copetit inquantum talis natura, vt diuinae naturae vniatur. Si autem replicatur ratione suppositi, cum suppositum humanae naturae in Christo sit suppositum aeternum cui per se conuenit esse Deum, erit vera. Quia tamen hoc nomen homo non importat aliquod determinatum suppositum humanae naturae nisi per demonstrationem adiunctam, & solum cuidam supposito humanae naturae determinato conueniat per se esse Deum, ideo nisi aliquid addatur vel intelligatur non est simpliciter concedenda, Christus secundum quod homo est Deus Haec ille.

Secunda conclusio. Ista propositio, Deus secundum quod homo est persona, vel hypostasis, vel suppositum, vel res naturae in vno sensu est falsa, & in alio vera. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte. q. 16. ar. 12. vbi sic dicit. Iste terminus homo in reduplicatione positus potest accipi vel ratione suppositi, vel rone naturae. Cum ergo dicitur Christus secundum quod homo est persona, si accipiatur ratione suppositi manifestum est, quod Christus secundum quod homo est persona, quia suppositum humanae naturae non est aliud quam persona filij Dei. Si autem accipiatur ratione naturae, sic potest intelligi dupliciter. Vno modo quod intelligatur, quod naturae humanae competat esse in aliqua persona & hoc etiam modo verum est, omne enim quod subsistit in natura humana est persona. Alio modo potest intelligi, vt humanae naturae in Christo propria personalitas debeatur causata ex principijs humanae naturae, & sic Christus secundum quod homo non est persona, quia humana natura non est per se seorsum existens a diuina natura, quod requirit ratio personae. Haec ille.

Item ibidem in solu. tertij. sic dicit. Sicut persona significat quoddam completum & per se subsistens in natura rationali, ita hypostasis, & suppositum, & res naturae in genere substantiae significant quoddam per se subsistens vnde sicut humana natura non est persona seorsum a persona filij, ita etiam non est per se hypostasis, vel suppositum vel res naturae, & ideo in sensu in quo negatur ista, Christus secundum quod homo est persona, oportet etiam negari omnes alias. Haec ille.

Ex quibus potest formari duplex ratio pro secunda parte conclusionis. Prima talis, est Omne suppositum humanum est persona, & omnis natura humana est in aliqua persona, sed haec propositio, Christus secudum quod homo est persona, habet quandoque illos duos sensus: ergo in talibus sensibus est vera. Secunda talis est. Humana natura in Christo non habet propriam personalitatem distinctam a personalitate filij Dei, sed haec propositio Christus secundum quod homo est persona, habet quandoque sensum illi oppositum: ergo in tali sensu est fallacia, sicut arguitur de ista, & ita de aliis. Eandem conclusionem tenet tertio sen. dist. praesenti. q. i. ar. 2. quaestiunculis prima, secunda, & tertia.

Tertia conclusio. Quaelibet istarum est simpliciter concedenda, Christus secundum quod iste homo est Deus Christus secundum quod iste homo est persona. Primam ponit Sanctus Thomas 3. sen. dist. 10 q. prima ar. i. quaestiuncula 2. vbi sic dicit. Ad hoc quod aliqua praedicatio sit per se, non oportet quod praedicatum per se conueniat subiecto secundum omne, quod in nomine subiecti implicatur, sed sufficit si aliquid eorum per se sibi conueniat, sicut ratiocinari per se conuenit homini non secundum quod habet corpus, sed inquantum habet animam, vnde haec est per se, homo ratiocinatur. Cum autem dicitur, iste homo, demonstrato Christo, includit ex vi demonstrationis determinatum suppositum humanae naturae, quod est suppositum aeternum secundum secundam opinionem cui supposito per se conuenit esse Deum, vnde haec est per se secundam opinionem iste homo est Deus. Et quia ad veritatem huius locutionis non exigitur, nisi quod praedicatum conueniat ei, quod reduplicatur, ideo haec est vera, Christus secundum quod iste homo est Deus. Haec ille.

Item aliam propositionem scilicet Christus secundum quod iste homo est persona, ponit 3. sen. dist. 10. q. i. ar. 2. quaestiuncula prima, vbi sic dicit. In Christo non est nisi vna persona quae est aeterna. nullum autem aeternum conuenit Christo secudum quod homo proprie loquendo, vnde haec non est vera Christus secundum quod homo est persona, nisi reduplicetur suppositum hominis, vt dicatur, Christus secundum quod iste homo est persona, hoc enim verum est. Haec ille.

Similia ponit tertia parte. q. 16. ar. 11. in solu. tertij vbi sic dicit. Cum dicitur, iste homo, pronomen demonstratiuum trahit hoc nomen homo ad suppositum, & ideo haec est magis vera, Christus secundum quod iste homo est Deus, quam ista Christus secundum quod homo est Deus. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Ad veritatem propositionis reduplicatiuae sufficit, quod praedicatum per se conueniat ei, quod reduplicatur, subiecto autem principali conueniat simpliciter, sed haec propositio, Christus secundum quod iste homo est Deus, est reduplicatiua, & eius praedicatum per se conuenit huic, quod dico, iste homo, quod reduplicatur, igitur ipsa est vera. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum obijciendum est contra conclusiones, specialiter contra tertiam contra quam arguit Durandus. Primo. Quia hoc pronomen iste non demonstrat suppositum aeternum, nisi quatenus importatur nomine hominis; ergo sic demonstrat ibi, sicut importatur in nomine hominis, sed ibi ratione implicationis importatur formaliter, & non materialiter, hoc est non secundum se, sed vt est habens talem naturam, quae sit ratio conuenientiae praedicati cum subiecto ergo sic demonstratur: ergo non verificatur propositio, nisi natura nomine hominis importata sit ratio, quare esse Deum conueniat Christo, non autem est sic, igitur &c. Ad probationem minoris praemittit, quod implicatio secundum quod proprie sumitur importat causam inhaerentiae praedicati ad subiectum proximam, vel remotam. Sed considerandum est, vt dicit, quod terminus concretus positus in praedicato, vel in quacunque implicatione circa subiectum tenetur formaliter pro natura, & non materialiter pro supposito, non quod terminus concretus vnquam supponat formaliter pro natura in recto ex quacunque parte ponatur, quia tunc talis propositio esset falsa, vt si dicatur, sortes est homo, vel secundum quod homo est rationalis, tunc enim esset sensus, quod sortes esset natura humana, vel quod sortes secundum quod est natura humana esset rationalis, sed pro tanto dicitur teneri formaliter ex parte praedicati, vel implicationis magis quam ex parte subiecti, quia quando terminus concretus ponitur ex parte subiecti magis accipitur secundum quod est aliquid in se secundum id quod est habens aliquam naturam, vt si dicatur, album currit, album magis stat ibi pro eo, quod est aliquid in se subsistens, quam secundum quod est habens talem naturam scilicet albedinem, quamuis non possit verificari propositio, nisi currenti insit albedo, tamen albedo non est causa, quare cursus insit forti, vel cuicunque supposito currenti, vnde & non album potest currere. Sed quando ponitur ex parte praedicati, vel cum implicatione, vt dicendo homo est albus, vel sortes secundum quod est albus disgregat ibi praedicatum non conuenit subiecto, nisi vt est habens talem naturam, ita quod quando implicatio est vera, ipsa est causa quare praedicatum est in subiecto. Ex quibus patet quod quaelibet harum est simpliciter falsa, Christus secundum quod homo est persona, & Christus secundum quod hic homo est persona, quia implicatio importat causam inhaerentiae praedicati ad subiectum quantum ad naturam per terminum implicationis importatam nunc ita est quod natura importata per hoc nomen homo, vel iste homo non est causa remota, vel propinqua, quare Christo competat esse personam: ergo quaelibet harum est falsa Christus secundum quod homo est persona, Christus secundum quod iste homo est persona.

Secundo arguit dicens. Quia non valet illud, quod dicit nostra conclusio scilicet quod non oportet praedicatum conuenire subiecto ratione omnium quae implicatur, sed solum ratione vnius, quia cum dicitur, Christus inquantum iste homo, pronomen demonstratiuum non est pars implicationis sed demonstratio eius, & ideo oportet quod propositio verificetur ratione alicuius formaliter importati nomine hominis. quod non est in proposito. Tertio. Quia quauis non oportet praedicatum inesse subiecto ratione cuiuslibet implicati absolute, tamen si implicatio cadit sub reduplicatione dicente causam, oportet quod praedicatum insit subiecto ratione omnium implicatorum, vt in omnibus patet, vnde sicut haec est vera, iste homo est persona, demonstrato Christo ita, & haec homo est persona, non solum pro hominibus puris, sed pro Christo: ergo similiter si ista est falsa, Christus secundum quod homo est persona, eadem ratione haec est falsa, Christus secundum quod iste homo est persona. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ad primam quidem dicitur primo, quod supposito, sed non concesso, quod hoc pronomen iste non demonstret suppositum aeternum, nisi ex additione huius nominis homo, non tamen sequitur, quod illo eodem modo demonstret suppositum aeternum, sicut importatur per hoc nomen homo in absentia pronominis, sicut in hac reduplicatiua, Christus secundum quod homo est persona, in qua tenetur formaliter, immo oportet, quod hoc pronomenaliter demonstret, & hoc nomen homo aliter importet suppositum, puta magis materialiter quam formaliter, cuius ratio est, quia cum pronomina significent puram substantiam sine qualitate, idest suppositum sine expressione quodditatis, ideo eorum additio ad nomina concreta trahit illa ad standum pro suppositis potius quam pro quidditate, & magis materialiter quam formaliter quantumcunque reduplicatio cadat super aggregatum ex pronomine demonstratiuo & nomine concreto. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaest. 16. art. 10. sic dicit. Nomen sumptum cum reduplicatione magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, sumitur enim in vi, praedicati, quod tenetur formaliter idem enim est dictu, Christus secundum quod homo, ac si diceretur, Christus secundum quod est homo & ideo est magis concedenda quam neganda, Christus secundum quod homoest creatura. Si tamen adderetur aliquid, per quod traheretur ad suppositum, esset propositio magis neganda quam concedenda, puta si diceretur, Christus secundum quod hic homo est creatura. Haec ille.

Ex quibus patet, quod pronomendemonstratiuum additum nomini concreto siue in praedicato, siue in reduplicatione retrahit illud, ne teneatur formaliter, seu pro natura, sed facit illud stare materialiter, seu pro supposito. Dicitur secundo, quod dato quod reduplicatio cadens super pronomen demonstratiuum singularizans nomen concretum faceret illud complexum stare formaliter, non tamen sequitur, sed est fallacia consequentis, quod stet pro forma specifica. Sufficit enim quod stet pro natura indiuidui singularizata, vel pro proprietate constitutiua indiuidui. Et si illo modo stet in ista, Christus secundum quod iste homo est Deus vel persona, propositio vera est. Nam sensus est iste, quod Christus ex eo, ex quo habet proprietatem personalem constitutiuam huius suppositi, quod est humanum habet istam singularem personalitatem, est persona, vel Deus. Et iste sensus est verus, quia totum hoc habet, Christus ex aeterna filiatione, quae est realiter diuina essentia, & quicunque habet istam filiationem, necessario est Deus vel persona, quicunque taliter suppositat humanam naturam sicut Christus suppositat, necessario est Deus & persona, & in quocunque supposito natura humana suppositaretur, puta quod vniretur taliter primo principio, illud est De. Dicitur tertio, quod dato quod ad veritatem propositionis reduplicatiuae requireretur, quod illud quod implicatur, vel reduplicatur sit ratio inhaerentiae praedicati ad subiectum, non tamen oportet quod sit causa vel ratio talis inhaerentiae securdum quodlibet sui, vt dicit 3. conclusio. Et ideo dato quod hoc complexum, iste homo, teneatur formaliter in ista, Chr¬stus secundum quod iste homo est Deus, non tamen oportet, quod omnis forma importata per hoc complexum sit causa talis inhaerentiae, puta forma importata per ly iste, qui est proprietas aeterna constitutiua personae filij Dei, & humanitas importata per ly homo, & sic patet, quod argumentum non procedit propter tria falsa, quae assumit. Et licet ista responsio sufficiat ad hominem quantum ad duo dicta vltima, videtur tamen quod standum est in primo dicto responsionis, scilicet quod nec ly homo, nec ly iste homo tenetur in illa reduplicatiua formaliter, sed materialiter per supposito aeterno subsistente in duabus naturis, & non formaliter, & praecise pro aliqua illarum. De hoc, scilicet Thomas 3. sen. dis. 10. q. 1. art. 1. quaestiuncula 2. sic arguit. Christus secundum quod Deus caret matre, sic igitur secundum quod iste homo est Deus, ergo secundum quod iste homo caret matre. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Cum inquit dicitur, iste homo, demonstratur suppositum duarum naturarum, quarum vtraque caderet in diffinitione eius si diffiniri posset, & ideo ea quae sunt vtriusque naturae per se ei conueniunt, & ideo Christus secundum quod iste homo est Deus, & secundum quod iste homo est homo, & similis est ratio de illis, quae consequuntur ad alterutram naturarum, vnde secundum quod iste homo est habens matrem, & carens matre, nec vnum excludit aliud, cum non sint opposita, quia non secundum idem conueniunt. Haec ille.

Item arguit sic. Omne quod praedicatur de altero secundum quod aliquid oportet quod sit diffinitio, vel pars diffinitionis, aut per accidens illius secundum quod praedicatur, sicut cum dicitur, Petrus secundum quod homo est animal rationale mortale, vel secundum quod homo est risibilis, sed Deus nullo istorum modorum se habet ad hunc hominem, ergohaec est falsa, Christus secundum quod hic homo est Deus. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Sicut(inquit) aliquid est de diffinitione speciei, quod non est de diffinitione generis, ita aliquid esset de diffinitione indiuidui si diffiniretur, quod non est de diffinitione speciei, sicut pars materiae, vt dicit Philosophus 7. meta. Vnde licet Deus non sit pars diffinitionis hominis, esset tamen pars diffinitionis huius hominis Christi, si diffiniri posset ratione verbi, vnde patet quod est per se.

Item arguit sic. Remoto eo secundum quod aliquid alicui conuenit, vlterius ei non conuenit, sed remoto a Christo, quod sit hic homo, adhuc conuenit ei esse Deum, quia ab aeterno fuit Deus, non autem ab aeterno fuihic homo, ergo Christus secundum quod iste homo non est Deus. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod remoto a Christo toto hoc, quod importatur cum dico, iste homo, non conuenit ei esse Deum, quia ibi inclnditur natura diuina & humana, sed remota altera, scilicet humana natura, sequitur quod filius Dei non possit dici iste homo, ratione tamen illius naturae, scilicet humanae non verificatur praedicta locutio, & est simile, sicut si dicatur, Petrus inquantum homo sentit, quia remoto rationali perintellectum, non erit homo, & erit sentiens, vt dicitur in lib de causis. Haec ille.

Ex quibus patet manifeste, quod in dicta reduplicatiua non oportet quod ly iste homo teneatur formaliter pro natura humana praecise, nec pro diuina praecise, sed materialiter per supposito includente duas naturas, & quodammodo constituto ex duabus naturis.

Item in hoc argumento quoddam falsum assumitur fundamentum, scilicet quod totum aggregatum & complexum ex termino communi, & pro nomine demonstratiuo eodem modo supponat, sicut supponeret terminus communis sine talipronomine sumptus, quod est falsum, vt patet omni logico.

Item aliud falsum, scilicet quod hoc pronomen iste non habet quod demonstret suppositum aeternum, nisi ratione huius termini homo, hic enim falsum est, quia sine taliadditione potest filium Dei, immo quamlibet diuinam personam demonstrare ad placitum loquentis, immo per oppositum hic terminus homo non habet quod supponat discrete pro filio Dei, nisi ex additione pronominis, sicut nec pro aliquo alio homine.

Ad secundum patet responsio perpraedicta. Quia non ualet consequentia, quia licet ly homo implicetur & reduplicetur, non tamen oportet quod illa reduplicatio sit ratione naturae, nec ratione alicuius importati formaliter per hoc, quod dico homo, sed sufficit, quod fiat ratione alicuius importati per hoc complexum, vel alteram eius partem, iste homo, sic autem est in proposito. Ad tertium negatur antecedens. Nec ualet probatio, quia licet ad veritatem reduplicatiuae exigatur, quod praedicatum verificetur de qualibet parte complexi reduplicati, sicut arguens bene probat, non tamen oportet, quod de qualibet verificetur, cum hoc quod dico secundum quod, vel quod talis praedicatio sit per se aliquo modo perseitatis, sicut licet ad veritatem huius reduplicatiuae, sortes secundum quod homo albus est visibilis, requiratur veritas harum duarum propositionum, homo est visibilis, album est visibile, non tamen oportet, quod vtraque sit per se, nec quod istae duae sint verae, sortes secundum quod homo est visibilis, sortes secundum quod albus est visibilis, sufficit enim veritas vnius illarum. Sic in proposito, quaelibet istarum est vera, iste est persona, homo est persona, sed prima tantummodo est per se. De hoc Sanctus Thomas 3. sen. dist. 10. arti. 2. quaestiunculaprima in secundo loco arguit sic. Quod conuenit alicui secundum quod homo conuenit omni homini secundum quod homo, sed petrus secundum quod homo est persona, ergo & Christus. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum(inquit) quod nec Petrus inquantum homo est persona, sed inquantum iste homo, quia haec non est per se, homo est persona, sed haec, iste homo est persona.

Item in secum da quaestiuncula, in solu. primi, sic dicit. Christus secundum quod homo est aliquid non tamen sequitur, ergo secundum quod homo est aliquid vniuersale, vel particulare, quia homini accidit vniuersale, vel particulare, vnde haec est per accidens, homo est aliquid particulare, haec autem est per se, iste homo est aliquid particulare, vnde Christus non est aliquid particulare secundum quod homo, sed secundum quod iste homo. Haec ille.

Ad argumentum pro parte affirmatiua q. respondet Sanctus Thomas tertio sententiarum praesenti dist. q. 1. ar. 2. quaestiuncula prima in solutione primi sic dicens. Christus secundum quod homo est substantia rationalis naturae, sed secundum quod iste homo indiuidua substantia rationalis naturae, vnde secundum quod iste homo est Deus. In tertia vero parte. q. 16. ar. 12. in solutione secundi sic dicit. Substantia indiuidua, quae ponitur in diffinitione personae importat substantiam completam per se subsistentem separatam ab aliis, alioquin manus hominis posset dici psona, cum sit substantia quaedam indiuidua, quia tamen est substantia indiuidua, sicut in alio existens non potest dici persona, & eadem ratione nec natura humana in Christo, quae tamen potest dici indiuiduum vel singulare quoddam. Et haec de. q. sufficiant. De qua benedictus Deus Amen.

PrevBack to TopNext