Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum haec copulativa, Christus incepit esse et Christus est creatura, sit concedenda

DISTINCTIO. XI. QVAESTIO. VNICA. Vtrum haec copulatiua, Christus incepit esse, & Christus est creatura, sit concedenda

CIRCA vndecimam distinctionem tertij sententiarum. Quaeritur. Vtrum ista copulatiua sit concedenda sine quocunque addito. Christus incepit esse, & Christus est creatura.

Et arguitur quod sic quia quaelibet eius pars siue additio est vera. Antecedens probatur pro primo quo ad primam partem sic. Christus incepit esse homosed esse hominem est esse simpliciter: ergo Christus incepit esse simpliciter. Pro secunda parte autem sic. Principalior pars hominis est anima quam corpus sed ratione corporis, quod traxit de virgine, dicitur esse simpliciter natus de virgine, ergo ratione animae quae creata est a Deo debet dici simpliciter creatus, & quod sit creatura.

In oppositum arguitur. Et primo quod prima pars sit falsa quia dicitur ad Haebs vltimo. Iesus Christus heri & hodie ipse & in secula. Secundo arguitur quod secunda pars sit falsa. Quia dicit Ambrosius primo trini. Nunquid dico factus est Christus nunquid mandato creatus est Christus quasi dicat non, & subdit. Quomodo autem creatura in Deo esse potest, etenim Deus naturae simplicis est non coniunctae: ergo haec non est concedenda. Christus est creatura.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio Non est absolute, & sine determinatione, dicendum, quod Christus est creatura. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 16. art. 8. dicens. Sicut dicit Hiero. ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis, vnde cum haereticum nec nomina debemus habere communia, ne eorum errori fauere videamur. Arriani autem haeretici Christum dixerunt esse creaturam, & minorem patre non solum ratione humanae naturae, sed etiam ratione diuinae naturae, & ideo non est absolute dicendum, quod Christus sit creatura, vel minor patre, sed cum determinatione scilicet secundum naturam humanam. Ea vero de quibus suspicari non potest, quod diuinae personae conueniant secundum seipsam, possunt simpliciter dici de Christo ratione naturae humanae, sicut simpliciter dicimus Christum esse passum, mortuum & sepultum, sicut etiam in rebus corporalibus, & humanis ea quae in dubitationem venire possunt, an conueniant toti vel parti si insunt alicui parti, non attribuimus toti simpliciter idest sine determintaioue, non enim dicimus quod Ethiops est albus, sed quod est albus secundum detedicimus autem sine determinatione quod est crispus, quia hoc non potest ei conuenire nisi secundum capillos. Haec ille Item tertio sententiarum dist. 11. q. 1. ar. 2. sic dicit. Creatio proprie respicit esse rei, vnde in libro de causis dicitur, quod esse est per creationem, alia vero per informationem esse autem simpliciter & per se est suppositi subsistentis Alia vero dicuntur esse inquantum suppositum in eis subsistit, vel essentialiter sicut forma & materia, & sic natura ipsa dicitur esse, vel accidentaliter sicut accidentia esse dicuntur. Esse ergo simpliciter dictum de supposito significat esse personale ipsius, esse vero secundum quod conuenit partivel accidenti non dicitur simpliciter de supposito, sed suppositum dicitur esse in eo. Vnde cum dico. Christus est significatur esse ipsius suppositi, non autem esse ipsius natarae, vel accidentis, aut partis, cum autem fiat vnio naturarum in esse suppositi iuxta secundam opi. esse secundum quod Christus simpliciter esse dicitur est esse increatum, vnde non potest dici creatura non tantum ad vitandum errorem Arrij, vt quidam dicunt, sed etiam ad vitandum falsitatem. Potest tamen dici quod aliquid creatum est in Christo scilicet natura humana, quia esse quamuis sit vnum, tamen habet respectum ad naturam humanam, & ad partes eius, secundum quas natura humana dicitur esse in Chrsto, vel partes, aut accidentia eius, vnde sicut esse aliquomodo pertinet ad naturam, & ad partes, & accidentia eius, ita & creatio. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio uperd conclusione. Illa propositio non est absolute concedenda, nec asserenda, quae potest esse occasio erroris, & fauet modo loquendi Haereticorum, sed ista propositio Christus es creatura est huiusmodi, igitur &c.

Item arguitur sic. Illud non est creatura quod simpliciter subsistit per esse increatum, nec habet aliud esse simpliciter praeterc esse increatum, sed Christus est huiusmodi, igitur &c. Secunda conclusio. Ista propositio non est absolute concedenda, Christus incepit esse. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte. q. 16. art. 9. vbi sic dicit. Non est dicendum, quod ille homo demonstrato Christo incepit esse si nihil addatur, & hoc duplici ratione. Primo quidem. Quia locutio est simpliciter falsa secundum sententiam catholicae fidei, qua ponimus in Christevnum suppositum, & vnam hypostasim, sicut & vnam personam, secundum hoc enim oportet, quo in hoc, quod dicitur, iste homo demonstrato Christo designetur suppositum aeternum cuius aeternitati repugnat incipere esse, vnde haec est falsa, hic homo incepit esse. Nec obstat quod incipere esse conuenit humanae naturae, quae significatur per hoc nomen homo, quia terminus in subiecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed magis materialiter prosupposito. Secundo. Quia etiam si esset vera, non tamen esset ea vtendum absque determinatione ad vitandum haeresim Arrij, qui sicut psonae filij Dei attribuit, quod esset creatura, & quod esset minor patre, ita attribuit quod esse inceceperit dicens, quod erat quando non erat. Haec ille.

Item tertio sententiarum di. 12. q. 1. art. 1. sic dicit. Quidam distinguunt istam, iste homo incepit esse, ex hoc quod hoc pronomen iste potest denotare personam verbi, vel singulare hominis. Et primo modo est falsa, secundo modo est uera Sed hoc non valet, quia cum dicitur, iste homo, hoc pronc men iste non potest demonstrare nisi id quod supponitur per hoc nomen homo, suppositum autem per hoc nomen homo, non est aliud quam persona verbi secundum secundam opi. vnde secundum eam non potest stare, quia quamuis ponat in Christo esse aliquod singulare praeter personam verbi scilicet humanam naturam, tamen illud sin. gulare non supponitur per hoc nomen homo nec praedicatur de Christo. Et ideo patet, quod distinctio secundum primam opi. est bona, sed non secundum secundam, & ideo hac omissa, Quidam dicunt quod hoc verbum incipit potest notare inceptionem respectu suppositi simpliciter, & sic est falsa, quia suppositum est aeternum, vel respectu suppositi ratione formae significatae, & sic est vera. Et ponunt exemplum de hac scutum album incipit esse hodie, supposito quod scutum heri factum hodie dealbetur. Sed hoc dictum non videtur habere efficaciam propter duo. Primo. Quia & si natura humana habeat aliquid simile accidenti in Christo, tamen hoc nomen homo non est adiectiuum sed substantiuum, etiam si natura humana esset pure accidentaliter adueniens, & in talibus plus facit modus significandi, quam proprietas rei significatae. Secundo Quia dato quod esset adiectiuum, oporteret quod praedicatum conueniret ei, quod copulatur vel supponitur per nomen positum in subiecto, vel ratione sui vel ratione alicuius, quod est in eo. Illa autem praedicata, quae nata sunt couenire ipsi supposito, non praedicatur de eo ratione alicuius, quod est in eo simpliciter, neque secundum partem, neque secundum accidens, aut naturam: nisi ei secundum se conueniant, quia tunc sequeretur, quod affirmatio 6 negatio verificarentur de eodem, si ratione alicuius existentis in ipso de eo verificaretur aliquid, quod ratione sui vere de eo negatur, & hoc patet in proposito. Ei enim quod supponitur cum dicitur, iste homo, conuenit esse semper, vnde de eo non potest verificari negatio, vt dicatur, non fuit semper simpliciter loquendo, & per consequens nec aliquid quod dictam negationem importet, sicut verbum incipiendi. Vnde dicendum est, quod haec simpliciter est falsa, iste homo incaepit esse, & est secundum quid vera scilicet cum determinatione humanae naturae, sicut & haec, iste homo est creatura, est falsa, nisi determinatio addatur, & tunc etiam est tropica, vt supra dixit magister. Vnde hic non intendit eam distinguere tanquam multiplicem: sed dicere, quomodo potest esse vera vel falsa. Haec ille. Ex quibus potest formari ratio pro conclusione. Nullum suppositum aeternum incaepit esse, sed iste homo demonstrato Christo, seu Christus est suppositum aeternum, igitur non incaepit esse, & per consequens, cum haec propositio, Christus incepit esse, significet quod suppositum diuinum incepit esse, falsa est & neganda.

Tertia conclusio. Quaelibet istarum est concedenda & asserenda. Christus secundum quod homo incepit esse, Christus secundum quod homo est creatura. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte q. 16. art. 10. vbi sic dicit. Cum dicitur Christus secundum quod homo, hoc nomen homo potest sumi in reduplicatione, vel ratione suppositi, vel ratione naturae. Si quidem resumatur ratione suppositi, cum suppositum humanae naturae in Christo sit aeternum & increatum, haec erit falsa, Christus secundum quod homo est creatura, si vero resumatur ratione humanae naturae, sic est vera, quia ratione humanae naturae siue secundum humanam naturam conuenit sibi omne creatum.

Sciendum tamen quod nomen sic resumptum in reduplicatione magis proprie tenetur pro natura quam pro suppost to. Resumitur enim in vi praedicati, quod tenetur formaliter, idem enim est dictu, Christus secundum quod homo, ac si diceretur Christus secundum quod est homo. Et ideo haec est magis concedenda quam neganda, Christus secundum quod est homo est creatura, si tamen adderetur aliquid, per quod traheretur ad suppositum, esset propositio magis neganda quam concedenda, puta si diceretur, Christus secundum quod hic homo est creatura. Haec ille.

Item tertio sententiarum di. 11. q. 1. ar. 3. sic dicit. Natura humana se habet ad personam compositam Christi sicut pars, quamuis pars proprie dici non possit, sicut nec proprie persona composita, pars autem aliquando habet aliquam dispositionem, quae nata est conuenire toti, aliquando autem habet aliquam quae non est nata conuenire toti, sicut albedo, quae inest capillis, potest etiam toti conuenire, crispitudo autem ita conuenit capillis, quod nullo modo toti vel alicui alteri partiergo secundum dispositiones illas, quae insunt tantum parti denominatur totum simpliciter, & proprie per dispositionem partis nullo addito, sicut dicitur homo crispus, sed quantum ad illas dispositiones, quae natae sunt & toti & pticonuenire, non denominatur totum a parte simpliciter, sed addita parte vt cum dicitur homo albus secundum capillos, nec hoc proprie, sed figuratiue per sinecdochem, patet quod cum creatio & naturae & personae nata sic conuenire, sicut & esse vtrique aliquo modo conuenit, non tamen potest dici de Christo, quod sit creatura, quia humana natura creata est nisi fiat additio, vt dicatura secundum hominem vel secundum quod homo, & tunc est tropica vel figuratiua, vt magister dicit, sicut & haec, ethiops est albus secundum dentes. Haec ille.

Ex quibus potest sic argui pro conclusione. Omne totum potest denominari ex dispositione suparti, addita illa parte, sed Christus nominat quoddam suppositum se habens ad naturam sibi vnitam quasi totum ad partem, ergo potest denominari ex dispositione partis pars autem vere & realiter dicitur creata & noua, seu habens inceptionem, ergo & veraciter potest dici Christus cratus vel creatura, & incepisse secundum humanitatem. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Vnde contra primam arcuitsco. pbando, quod haec sit concedenda, Christus est creatura. Prmo. Quia plus non repugnat illi naturae esse post non esse, quam non esse post esse, vel incipere esse vel etiam desinere esse, quia vtrunque repugnat aeternitati, sed Christus dicitur mortuus, cum tamen mortuum esse dicat non esse post esse quia non viuere post viuere, & uiuere viuentibus est esse secundum philosophum secundo de anima. Secundo. Quia mortale & immortale ita repugnat formaliter, sicut creatum & increatum, & tamen ambo prima dicuntur de Christo. sertio Ita repugnat formaliter naturae humanae esse creatorem vel aeternum, sicut repugnat aeterno incipere, ergo aeque negabitur Christum esse creatorem propter repugnantiam ad naturam humanam, sicut cretura propter repugnantiam ad naturam diuinam. Quarto. QuiDamas. ca. quarto dicit, quod Christus est creatus & increatus, partibilis & impartibilis, & per eundem conceditur Dei creatura. Quinto. Quia Auguius de sermone domini in monte voluit esse creaturam, qui est creator. Sexto. Quia Hieronymus super illud ephe. Ipsius factura sumus dicit. Multi timore trepidant, ne Christum dicere creatura compellantur, nos autem proclamamus non esse periculum dicere Christum esse creaturam. Haec Scotus. Arguit Durandus etiam. Quia generari est fieri, & generari simpliciter est fieri simpliciter quia determinatur ad esse simpliciter & tamen ratione humanae naturae conuenit supposito diuino esse genitum absolute, & sine aliqua determinatione, & ita simpliciter, vt nunc loquimur, haec enim recipitur tanquam vera filius Dei, vel Chistus est genitus de virgine, nec oportet addere inquantum homo, ergo similiter potest dici creatus vel creatura absolute, nec oportet addere inquantum homo. Et si dicitur, quod ista non verificatur, Christus est natus de matre, nisi cum hac determinatione inquantum homo expressa vel intellecta, pari ratione potest dici, quod illa Christus est creatura, potest verificari sub eadem determinatione non expressa, sed tantum intellecta. Secundo arguit contra rationem adductam de tertio sententiarum dicens. Quia esse simpliciter non est solum esse suppositale, sed omne esse substantiale, quia omnis substantia completa est ens simpliciter ideo sicut in Christo est duplex substantia diuina scilicet & humana, sic & duplex esse, secundum quorum quodlibet potest dici simpliciter genitus & natus, & pari ratione secundum alterum potest dici creatus, nisi aliud obsistat.

Tertio arguit contra illud, quod dicit conclusio de tertia parte. Quia sicut creari natum est conuenire supposito & naturae, ita & nasci vel generari sed hoc non obstante filius Dei, vel Christus dicitur absolute genitus, vel natus de virgine, nec oportet addere inquantum homo, ergo eadem ratione poterit dici creatus absolute sine aliqua determinatione propter humanam naturam; quae in principijs suis est a Deo secundum creationem, & secundum se habita a matre per generationem vel natiuitatem. Quarto arguit. Quia humana natura est pars suppositi diuini alio modo quam sint illae partes, de quibus exemplificatur, quia illae partes non praedicantur de toto substantialiter & in quod. Non enim bene dicitur, homo est Deus, vel capillus: respiciunt etiam totum diminute, & ideo non est mirum, si proprietates earum non denominent simpliciter & absolute suum totum, sed humana natura in Christo praedicatur de supposito aliquomodo in quid & substantialiter, dicimus enim quod filius Dei est homo, & similiter respicit totum suppositum indifferenter & perfecte, & ideo proprietates eius magis possunt perfecte denominare suppositum absolute.

Quinto arguit contra quoddam dictum Sancti Thomae dicens. Quia cum conceditur ista propositio, Christus secundum quod homo est creatura, ly secundum quod non est nota perseitatis, sed deteerminatio explicans modum imperfectum. Hoc inquit Durandus non videtur sufficienter dictum, quia natura humana est causa, & ratio quare supposito diuino possit inesse creatio, nec imperfecte conueniunt Christo, quae conueniunt ei ratione humanae naturae, vt nasci, mori praedicare, & huiusmodi, sicut imperfecte conuenit albedo homini ratione dentis. Haec ille.

Contra secundam conclusionem arguit Scotus probando, quod haec propositio sit simpliciter concedenda, Christus incepit esse Quia cum Christus importet vnum totum quasi per accideus scilicet verbum hominem secundum Damascenum praedicatum scilicet inceptio potest verificari de subiecto ratione totalitatis suae vel ratione vnius partis quaecunque sit illa, sicut cum dicitur sortes albus incipit esse, subiectum potest accipi dupliciter respectu praedicati, vel pro toto ente per accidens, siue pro albedine, vt dicatur incipere, quia albedo incipit esse, vel quia subiectum incipit esse, sicut igitur Christus secundum humanitatem est mortuus, & ideo conceditur quod Christus est mortuus, ita si secundum humanitatem incipit esse, ita quod hoc praedicatum possit vere enunciari de subiecto ratione illius partis subiecti, videtur quod possit simpliciter nunciari de illo. Restat ergo videre vtrum incipere esse dicat inceptionem secundum primum esse eius de quo dicitur vel secundum quodcunque simpliciter esse illius, quia si primo modo falsa est sicut est ista, Christus creatur. Si secundo modo cum quodlibet esse substantiae sit esse simpliciter, & Christus inceperit esse secundum esse humanum, quod est substantiae, videtur quodincepit esse simpliciter. Secundum autem videtur magis esse de virtute sermonis, quia sicut esse secundum enunciat esse simpliciter, & non ex vi sermonis primum esse eius, de quo dicitur si subiectum habet plura esse sicut Christus, ita & incipere determinatum per secundum esse videtur dicere inceptionem in esse simpliciter, non autem in primo esse illius subiecti simpliciter: ergo de virtute sermonis posset concedi, quod Christus secundum quod importat hoc, quod est verbum, homo incepit esse, hoc est habet aliquod esse simpliciter, quod prius non habuit, licet hoc non sit primum esse Christi. Hoc modo etiam posset ista concedi, iste homo incepit esse, non tamen nude, quia de subiecto demonstrante suppositum in natura diuina non debet concedi inceptio, sicut quod filius Dei incepit esse. Haec Scotus. Arguit Durandus etiam contra eandem. Quia si ista simpliciter neganda sit, Christus vel iste homoincepit esse, hoc potissime secundum te videtur, quia per istam videtur, quod inceptio conueniat Christo non solum ratione naturae humanae, sed ratione ipsius suppositi, quia terminus positus in subiecto non tenetur formaliter pronatura, sed magis materialiter pro supposito, & ideo ratione naturae humanae non inceptio Christo competere quamuis nomine Christi vel hominis importetur natura humana, quia quando haec nomina potest ponuntur ex parte subiecti non stant pro natura, sed pro supposito. Sed istud non valet, quia pro tanto terminus in subiecto positus dicitur materialiter teneri pro supposito, & non formaliter pro natura, quia aliquid potest verificari de eo non ratione naturae per ipsum importatae, vt si dicatur, album disputat, per hoc tamen non excluditur, quin termino posito in subiecto, multa possint conuenire ratione naturae per terminum importatae, vt si dicatur album disgregat, vel homo est rationalis. Et eodem modo licet iste terminus, Christus, vel iste, homo a parte subiecti positus stet pro supposito, & non formaliter pro natura humana quia aliqua possunt ei conuenire non ratione humanae naturae, vt infinitas virtutis, & huiusmodi, tamen per hoc non excluditur, quin ratione humanae naturae possint ei multa conuenire vt incipere esse, nisi aliud obsistat.

Secundo. Quia si hoc negaretur, hoc esset secundum aliquos, quia proprietas humanae naturae, quae excludit a Christo proprietatem naturae diuinae, non potestei absolute conuenire, sed incipere esse est huiusmodi, quia includit non semper fuisse, proprietas autem diuinae naturae est semper fuisse, & sic incipere esse excludit a Christo proprietatem diuinae naturae &c. Sed hoc non videtur valere, quia quamuis ponendo in Christo solum vnum esse incipere esse excludat semper fuisse secundum quodcunque esse, ex quo non ponitur nisi vnum, tamen ponendo in Christo plura esse sicut oportet aliquomodo ponere incipere esse secundum vnum esse non excludit semper fuisse, nisi secundum illud tantum, & hoc est verum in Christo, quia dato quod inceperit esse secundum naturam humanam, & non semper fuerit secundum illud esse, per hoc tamen non excluditur, quin semper fuerit secundum aliud scilicet secundum esse diuinum & sic proprietates humanae naturae non excludunt proprietatem diuinae naturae. Non enim sic est de incipere esse, sicut de creari, quia creari est produci nullo penitus supposito ex parte eius quod dicitur creari, incipere autem esse est de nouo accipere esse quod prius non habebat, quamuis forsitan haberet aliud esse.

Tertio. Quia nullum inconueniens videtur concedere illam cum distinctione. Cuius ratio est, quia quamuis esse dicatur multipliciter, tamen illa multiplicitas terminatur per adiuncta non solum ex parte praedicati vt dicendo homo incipit esse albus, vbi non accipitur esse pro esse simpliciter, sed pro esse tali, immo etiam per illud quod ponitur ex parte subiecti, vt dicendo, albedo incipit, esse, hoc enim verificatur non per esse simpliciter, quia tale esse non competit albedini, sed qpr esse secundum, quid, quod competit accidentibus, & illud aut est de virtute sermonis, vt sic accipiatur esse in praedicato, sicut congruit subiecto, vel saltem ex vsu loquendi. Quum ergo ex parte subiecti ponitur terminus concretus importans suppositum & naturam, & per illam naturam constituitur suppositum, tunc si ei attribuatur esse, oportet quod intelligatur de esse suppositi & naturae, quia per aliam naturam non est suppositum illud nec habet allud esse suppositi quam illud quod congruit ei ratione naturae. Si vero non constituatur per naturam importatam per terminum in subiccto positum, vt cum dicitur, album est, uel cum in subiecto ponitur duplex terminus, vnus importans naturam, pedquam suppositum constituitur, alius vero non, sed quandam aliam sicut dicendo, homo albus est, vel incepit esse, tunc non est loquendum simpliciter, sed cum quadam distinctione scilicet an incipere esse referatur ad suppositum secundum se & naturam constituentem ipsum, vel ad ipsum ratione alterius naturae, verbi gratia si quaeritur, an homo alve incepit esse, supposito quod homo qui fuit prius, postea factus est albus, non erit respondendum absolute, sed dicendum quod si incipere esse referatur ad hominem, falsum est, si uero ad hominem inquantum albus, vera est. Et causa huius distinctionis est, quia esse positum in praedicato accipitur secundum vsum loquendi prout congruit subiecto, propter quod vbi diuersa implicantur in subiecto, quibus diuersimode conuenit esse, opus est praedicta distinctione. Modo in proposito nostro cum dicitur, Christus incepit esse per terminum in subiecto positum importatur suppositum diuinum, & natura humana, per quam non constituitur, & similiter cum dicitur, iste homo. Non autem sic est cum dicitur, filius Dei, quia per hoc nomen non importatur nisi suppositum diuinum cum constituentibus ipsum, & ideo si dicatur filius Dei incepit esse, falsa est, quia intelligitur de esse, quod conuenit supposito ratione sui & constituentium ipsum, quod nunquam esse incipit, sed cum dicitur, Christus, veliste homo incipit esse, distinguendum est, quia aut refertur ad suppositum ratione suppositi, & tunc est falsa, aut ratione humanae naturae, & tunc est vera. Haec Durandus. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad primum contra primam conclusionem negatur minor scilicet quod Christus habuerit non esse simpliciter post esse quia in Christo non est, nec fuit nisi vnicum esse simpliciter, quod est aeternum, vt patet ex praecedentibus. Et ad probationem dicitur, quod Christus in morte sua non perdidit esse simpliciter, sed esse hominem. Et cum dicitur quod Christus habuit non viuere post viuere &c. negatur, quia, Christus semper habuit viuere, licet non semper habuerit viuere humanum, immo in istis consequentijs est fallacia consequentis arguendo a negatione inferiorum ad negationem superiorum, vt sic dicendo Christus in morte habuit non esse hominem igitur habuit non esse vel non vixit vita humana, igitur non vixit vita. Sicut enim ex assumptione naturae humanae non aduenit filio Dei aliquod nouum esse simpliciter, se d noua habitudo esse personalis praeexistentis ad naturam humanam, vt scilicet persona illa iam dicatur subsistere non solum secundunnaturam diuinam, sed etiam secundum humanam vt ponit Sanct. Thomas tertia parte. q. 17. ar. 2. & 3. senten. dist. 8. q. 1. ar. 4. quaestiuncula prima in solu. secundi. vbi sic dicit. Quamuis in Christo sit vnum esse, tamen secundum illud habet respectum ad duas naturas, & ita natiuitas est duplex secum dum duplicem respectum, qui acquiritur personae ad quas naturas acceptas per generationem. Haec ille.

Sic proportionaliter dicendum est, quod Christus in morte non perdidit aliquod esse simpliciter, quod prius haberet, sed esse eius aeternum desiit habere respectum ad aliquid ad quod prius habuit respectum scilicet ad humanitatem, licet quaelibet pars humanitatis remanserit vnita personae diuinae. Et simpliciter si viuere dicat esse simpliciter cum habitudine ad principium viuendi, puta naturam humanam & diuinam, tunc in Christo fuit duplex viuere, non quidem propter duplex esse, sed propter duplicem habitudinem ad principium viuendi, & sic quia in morte desiit vnus illorum, ideo desiit vnum viuere. eshumanum non desinente aliquo esse simpliciter.

Ad secundum dicitur, quod non est simile de creato & increato & de mortali, & immortali, quia mori potius conceditur de Christo quam creari, cuius ratio est, quia sicut dicit Sanct. Thomas 3. sententiarum dist. 21. q. 1. ar. 3. in solutione secundi. Nomen creaturae non magis se habet, ad naturam quam ad suppositum vel personam, & ideo non potest dici simpliciter ratione naturae, praecipue cum creatio respiciat esse, quod magis videtur ad personam quam ad naturam pertinere. Haec ille.

Et post in solu. 5. sic dicit. Ea quae sunt partis tantum, & parti nata conuenire dicuntur de toto ratione partis, sicut homo dicitur crispus propter capillos, & ita mors, quae est conditio corporis, potest praedicari de persona. Haec ille.

Ex quibus patet, quod mori praedicatur de Christo sine additione, qua tale praedicatum est proprietas partis scilicet corporis, creari autem est tale praedicatum, quod ita natum est conuenire toti sicut parti, ideo vnum conceditur de Chri sto ratione naturae humanae, non autem aliud de hoc diffuse loquitur. 3. nono.

Item tertio sententiarum di. 12. q. 1. ar. 4. sic dicit. Natura & suppositum naturae in quibusdam differunt re, & ratione sicut in compositis in, quibusdam autem ratione & non re sicut in diuinis, sed differentia quae est secundum rationem est differentia oppositionis quia natura & suppositum habent intentiones oppositas, & ideo ea quae pertinent ad rationem naturae nullo modo praedicantur de supposito nec in abstracto, nec in concreto neque in diuinis, neque in humanis, sicut pater non dicitur commune tribus, nec petrus dicitur forma totius. Differentia autem quae est secundum rem, non est oppositionis, sed est sicut principii formalis ad formatum, & ideo illa quae secundum rem ad naturam pertinent, possunt praedicari de supposito, sicut natura praedicatur scilicetin concreto. Quia autem vnio facta est in supposito, vt scilicet idem sit suppositum humanae naturae & diuinae, ideo de illo supposito possunt praedicari ea, quae consequuntur secundum rem vtranque naturam sicut & ipsae naturae de ipso praedicantur. Quia enim diuina natura praedicatur de filio Dei in abstracto & in concreto, ideo & proprietates eius possunt vtroque modo praedicari de ipso quia vero natura humana praedicatur in concreto tantum, ideo proprietates naturae humanae in concreto tantum praedicantur, nec differt vtrum fiat praedicatio secundum nomen, quod significat diuinam naturam vt verbum, vel humanam vt Iesus, vel vtranque, prout significat Christus, quia per omnia supponitur idem suppositum, sed tamen hoc suppositum non constituitur per naturam humanam, sed natura humana aduenit ei iam ab aeterno praeexistenti in alia natura. Vnde duo singulariter inueniuntur in compositione naturae humanae ad istud suppositum scilicet quod vnitur ei, & quod se habet ad ipsum per modum partis, secundum quod illud suppositum in duabus naturis subsistit. Et ideo a praedicta generalitate excluduntur ea, quae important vnionem, & iterum quae nata sunt de se conuenire naturae & personae, quae non possunt praedicari de supposito, nisi cum additione, sicut ea quae sunt partis de toto Haec ille.

Item eadem, q. ar. 2. in solutione 4. sic dicit. Totum denominatur a proprietate partis quando illa proprietas nullo modo nata est conuenire, nisi illi parti, sicut crispitudo capillis, & claudicatio pedi, sed creatio non tantum naturae, sed etiam personae nata est conuenire, & etiam personae, & supposito magis proprie, & ideo non potest dici de supposito quod sit creatum, quia natura est creata. Et per hoc patet solutio ad quintum. Quia nasci de matre non est natum conuenire supposito hominis nisi per hoc quod corpus traducitur a matre vnde non habet repugnantiam temporaliter nasci ad aeternaliter nasci, quia vnum naturam humanam respicit & alterum naturam diuinam, quarum vnam habet Christus a patre aeternaliter, alteram a matre temporaliter, sed creatum & increatum vtrunque potest respicere suppositum ratione esse, quod est suppositi. Haec ille. Sicut autem ille dicit de nasci temporaliter, ita dicendum est de mori.

Ad tertium negatur consequentia. Quia Christus aliter se habet ad naturam diuinam quam ad humanam, vnde hoc argumentum quasi in forma soluit Sanct. Thomas 3. senten. distin. 12. q. 1. ar. 1. vbi arguit sic. Iste homo demonstrat suppositum vtriusque naturae diuinae scilicet & humanae, sed ratione diuinae naturae potest dici, iste homo fuit semper, ergo cum incipere conueniat humanae naturae, sicut esse ab aeterno diuinae, ratione humanae naturae potest dici, iste homo incipit esse. Ecce argumentum, quod est simile argumento Scoti sequitur responsio. Dicendum inquit, quod quamuis illud suppositum sit vtriusque naturae suppositum, tamen quantum ad aliqua se habet aliter ad naturam diuinam quam ad humanam, quia est idem re cum natura diuina, & constitutum in esse per ipsam secundum modum intelligendi, vnde quandocunque fuit natura diuina, fuit ipsum suppositum, non autem ita se habet ad naturam humanam, & ideo non oportet, quod incipiente humana natura, ipsum incipiat. Haec ille. Similiter in proposito dico, quod licet naturae humanae repugnet esse creatorem, non tamen repugnat supposito eius, quod potest esse aliud ab ea, sed creari non solum repugnat naturae diuinae immo cuilibet suo supposito, quia semper est idem cum ea, nec potest ab ea realiter distingui.

Ad quartum respondit. Sanct. Thomas 3. parte q. 16. ar. S8 in solutione secundi, vbi sic dicit. Omnes proprietates naturae humanae possunt aliqualiter dici de Christo, sicut & diuinae, vnde Damascenus dicit in 3. li. Quia Christus qui Deus & homo dicitur creabilis est & increabilis & impartibilis, sed tamen illa quae dubitationem habent circa alterutram naturam non sunt dicenda absque determinatione, vnde & ipse postea alibi subdit. Ipsa vna hypostasis scilicet Christi & increata est diuinitate & creata est humanitate, sicut & econuerso non esset dicendum sine determinatione. Christus est incorporeus vel impassibilis ad euitandum errorem manichei, qui posuit Christum verum corpus non habuisse, nec vere passum esse, sed dicendum est cum determinatione, quod Christus secundum diuinitatem est incorporeus & est impassibilis. Haec ille.

Ad quintum dicitur, sicut dicit Sanct. Thomas ibidem in solutione primi. Aliquando sancti doctores causa breuitatis determinatione omissa nominatione creaturae vtuntur circa Christum, est tamen in eorum dictis subintelligenda. Haec ille.

Ad sextum dicitur, sicut ad praecedens, vnde Sanct. Thomas 3. sent. dist. 12. q. 1. arti. 1. in solutione primi, sic dicit. Talia & similia verba intelligenda sunt cum determinatione, vt magister dicit in littera, quamuis illa determinatio causa breuitatis intermittatur. Haec ille.

Ad septimum Durandus dicitur secundum Sanctum Thomas tertia parte q. 16. art. 8. in solu. 3. quod est tale. Principalior pars hominis est anima quam corpus sed Christus ratione corporis, quod traxit de virgine, dicitur simpliciter esse natus de virgine, ergo ratione animae, quae creata est a Deo, debet simpliciter dici, quod Christus sit creatura, Ecce argumentum sequitur respotesio. Dicendum inquit, quod de natiuitate ex virgine nulla dubitatio potest esse quod conueniat personae filij Dei, sicut potest esse de creatione, & ideo non est similis ratio vtrobique. Haec ille.

In tertio autem sent. 11. q. 1. ar. 2. in solu. 5. respondit, quod nasci ex matre non est natum conuenire supposito hominis nisi per hoc, quod corpus traducitur ex matre &c. vt recitatum est in solutiosecundi. Potest etiam dici quod ista simpliciter, sine additione loquendo est falsa, Christus vel filius Dei factus est, sicut & ista, Christus creatus est. De hoc Sanct. Thomas tertio sen. dist. 7. q. 2. art. 1. sic dicit. Cum dicitur, Deus factus est homo, hoc participium factus, potest se tripliciter habere in locutione ista, vno modo quod feratur ad totam propositionem, vt sit sensus est factum, quod Deus sit homo, & sic est vera, quamuis hic intellectus non possit haberi secundum proprietatem locutionis. Tum quia non est de illis, quae habent determinare compositionem, sicut necessarium & contingens. Tum quia cum sit adiectiuum masculini generis requirit substantiuum. Secundo dictum participium potest determinare alterum extremum compositionis absolute, & sic siue determinet praedicatum, siue subiectum, locutio est falsa. Omnis enim determinatio potest praedicari de determinato, haec autem est falsa, Deus factus est, & similiter ista, ille homo, demonstrato Christo, factus est, nisi aliud addatur, quia supponit suppositum aeternum iuxta secundam opi. Tertio modo participium potest determinare subiectum in comparatione ad praedicatum, & sic locutio vera est secundum omnes opinio. Et non obstat, quod videtur ponere fieri circa Deum, quia hoc fieri, quod participium importat, non est nisi fieri rationis, quia vnio qua Deus dicitur esse homo, est quidem secundum rem in natura humana, sed secundum rationem in Deo, sicut sunt aliae relationes, quae dicuntur de Deo ex tempore, & quia non dicitur factus homo, nisi quia relatio vnionis de nouo aduenit ei postquam non fuit, ideo sicut relatio illa non ponit aliquam rem nouam in Deo, sed dicitur tantum secundum rationem intelligentis, ita etiam & factus homo non importat circa Deum nisi fieri rationis, sicut etiam cum dicitur. Domine refugium factus est nobis. Haec ille.

Ex quibus. pater, quod ista simpliciter non debet concedi. Christus factus est. Tunc ad probationem illius, quia generari simpliciter est fieri simpliciter &c. respondit Sanctus Thomas tertia parte. q. 16. ar. 6. in solutione primi, vbi arguit sic. Cum homosignificet substantiam, fieri hominem est fieri simpliciter, sed haec est fa. sa, Deus factus est simpliciter, ergo haec est falsa, Deus factus est homo. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit, quod fieri hominem est fieri hinpliciter in omnibus his, in quibus humana natura incipit esse i supposito creato de nouo, sed Deus dicitur factus homo ex coquod natura humana incepit esse 1¬ supposito quiuae naturae ab aeterno praeexistente, & ideo Deum fieri hominem non est Deum fieri simpliciter. Haec ille.

Ex qubus apparet, quod non omne generari simpliciter, est fieri simpliciter, nisi per talem generationem aliquod nouum suppositum constituatur, sed non sic est in proposito, quia temporalis Christi generatio potest dici generatio simpliciter, quia per eam acquiritur noua natura substantialis, sed non potest dici factio simpliciter, quia per eam nullum nouum esse acquiritur, simp.iciter: nec aliquod nouum suppositum constitur.

Ad secundum dicitur primo, quod esse substantiale actualis existentiae non debetur nisi soli supposito, vt quod est ens actu in rerum natura, partibus autem aut naturis non debetur tale esse, nisi vt quo, secus est de esse essentiae. Dus citur secundo quod in Christo non est nisi vnum esse actualis existentiae substantiale, vt alias vsum fuit Dicitur. 3. quod non omnis substantia completa est ens simpliciter perpropnum esse nisi subsistat, & de istis multa visa sunt distinctione sexta.

Ad tertium responsum est in solutione primi, vbi adductum est dictum Sancti Thomae de tertio sent. dist. 11. q. 1. ar. 2. in solutione. 5. vbi sic dicit. Nasci ex matre non est natum conuenire supposito hominis, nisi per hoc quod corpus traducitur &c. vt prius. Ex quibus patet, quod nasciver generari aliter respicit naturam quam creatio, quia terminus creationis proprie est esse, quod respicit suppositum terminus autem natiuitatis est ipsa forma vel natura. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 35. art. 1. sic dicit. Natiuitas potest alicui attribui dupliciter vno modo sicut subiecto, alio modo sicut termino. Sicut subiecto quidem attribuitur ei quod nascitur, hoc autem proprie est hypostasis. non natura. Cum enim nasci sit quoddam generari, sicut generatur aliquid ad hoc quod sit, ita nascitur aliquid ad hoc quod sit esse autem proprie rei subsistentis est, nam pforma quae non subsistit, dicitur esse solum, quia ea aliquid est, persona autem vel hypostasis significatur per modum subsistentis. Natura autem significatur per modum formae, in qua aliquid subsistit, & ideo natiuitas tanquam proprio subiecto nascendi attribuitur personae vel hypostasi, non naturae, sed sicut termino attribuitur naturae, terminus enim generationis & cuiuslibet natiuitatis est forma. Natura autem per modum formae significatur, vnde natiuitas dicitur via in naturam, vt patet per philosophum secundo physicorum. Terminatur autem naturae intentio ad formam seu naturam speciei. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod sicet tam creari quam generari sit ipsius suppositi vt quod, tamen nasci & generari non conuenit supposito nisi ratione naturae, creari vero ratione ipsius esse, & quia Christus nullum nouum esse existentiae accepit in sua incarnatione, accepit autem nouam naturam, ideo potest absolute & simpliciter dici natus temporaliter ex matre, non autem creatus, vt saepe dictum est, ipsa autem humanitas assumpta creata est, non autem proprie nata.

Ad quartum dicitur, quod licet natura humana aliter sit pars suppositi diuini quam Deus vel capillus sit pars hominis, tamen non oportet quod denominet suppositum diuinum absolute, sed cum determinatione, sicut dictum est in solutione quarti, & hoc est verum potissime quantum ad illas conditiones, quae non sunt de ratione humanae naturae, nec sibi propriae, cuiusmodi est creari Vnde Sanctus Thomas tertio sententiarum dis¬. 11. q. 1. ar. 2. arguit sic. De quocunque praedicatur inferius & superius, sed creatura est genus ad hominem: ergo cum homo praedicetur de Christo praedicabitur creatura. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit, quod creatura non est superius ad hominem, quia creatio magis respicit esse quam naturam, esse autem non est genus, nec includitur in significatione alicuius generis, vt Auics dicitCum ea quae sunt in vno genere non conueniant in vno esse, sed in natura communi. Haec ille. Dicitur vlterius, quod quantumcunque humanitas praedicetur de Christo in concreto potius quam Deus de homine tamen in hoc conueniunt quod sicut deus non habet proprium esse distinctum ab esse hominis, ita nec humana natura attulit nouum esse Christo ratione cuius possit dici creatus, nec constituit diuinum suppositum, nec esse suppositi dependet ab illa de hoc Sanctus Thomas tettio sent. dist, 6. q. 2. ar. 3. sic dicit.

Ad rationem totius duo pertinent, vnum scilicet quod esse totius compositi pertinet ad omnes partes, quia partes non habent proprium esse, sed sunt per esse totius, aliud est quod partes componentes causant esse totius. Secundum autem primam & tertia opinionem neutrum horum inuenitur in Christo, quia opinio prima dicit, quod hic homo habet suum esse proprium vnde esse diuinae personae ad ipsum non pertinet. Similiter tertia opinio dicit, quod est esse superadditum ad esse diuinae personae accidentaliter. Vnde anima & corpus non dicuntur partes per se, sicut nec accidentia subiecti, vnde neutra ponit personam verbi compositam. Sed 2. ponit vnum esse in Christo, vnde esse diuinae personae pertinet ad vtranque naturam, non tamen illud esse causatur ex coniunctione naturarum, sicut esse compositi causatur ex coniunctione componentium. vnde secundum hanc opinionem persona Christi post incarnationem potest dici aliquomodo compositum inquantum saluatur ibi aliqua conditio compositinon tamen est ibi vera ratio compositionis, quia deficit altera conditio, vnde etiam non est in vsu modernorum tenentium hanc opinionem, quod dicant personam compositam. Nec dicendum est quod dicatut composita solum secundum expositionem nominis, quasi cum alio posita, quia sic prima & tertia opinio ponerent personam compositam sicut secunda. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit Persona non dicitur composita quasi esse suum sit ex multis constitutum, hoc enim est contra rationem aeterni, sed quia ad multa in solutione quarti sic dicit. Quamuis compositio quantum ad aliquid saluetur in incarnatione verbi, nullo modo tamen est ibi ratio partis. Diuinitas enim pars esse non potest propter imperfectionem quae est de ratione partis. Humana autem natura similiter non potest esse pars, quia compartem non habet, vel etiam quia non causat esse personae, quae dicitur esse composita. Et ideo magister dicit in sequenti distinctione, quod inexplicabilis est illa compositio, quae non est partium, ratio autem dicitur a magistris vnio exigitiua, quia tot compraehenduntur in persona quot exiguntur ad opus redemptionis vt sit Deus qui posset, & homo qui deberet satisfacere. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod humanitas improprie dicitur pars Christi, & quomodo non habet proprium esse aliud ab esse suppositi aeterni. Item praeter omnia praedicta patet, quod dato quod esset proprijssime pars, non tamen oportet quod ex eius creatione suppositum dicatur creatum, quia proprietas partis non denominat totum absolute, quando talis proprietas potest conuenire toti & parti, & immo perfectius toti quam parti.

Ad quintum sciendum, quod Sanctus Thomas 3. sen. dis. 11. q. 1. art. 3. arguit sic. Secundum quod dicit magister in litera. haec est tropica loquutio, Christus ea creatura, ergo si Christus secundum quod homo sit creatura, haec etiam erit impropriaChristus est homo, quod est falsum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Quando inquit cum reduplicatione est propria praedicatio, tunc praedicatum per se conuenit ei, quod reduplicatur, sicut Christus secundum quod homo est animal, haec enim est per se & propria, homo est animal, & ideo simili modo praedicatum & reduplicatio de subiecto praedicantur. Haec autem reduplicatio non est nota per se praedicationis, haec enim non est propria, hic homo scilicet Christus est creatura, nec etiam est per se, quia creatura non est superius ad hominem significans quid est homo, & ideo non oportet, quod si creatura improprie dicatur de Christo, quod etiam ipse improprie dicatur homo. Haec ille. Et contra hoc arguit praesens argumentum. Ad quod dicitur, quod non omnia quae conueniunt Christo cum determinatione ratione naturae humanae. conueniunt ei perfecte Sicut enim supra dictum est in solutione secundi Scotus aliqua praedicata possunt dici de Christo simpliciter & absolute ratione naturae humanae, & illa dicuntur perfecte & proprie de illo, cuius est praedicare, nasci mori, &c. aliqua vero dicuntur de Christo ratione naturae humanae nosimpliciter, sed cum determinatione, & talia non est inconueniens dici de Christo imperfecte & improprie, ita vt imperfectum se teneat quo ad modum nostrum loquendi. Ad argu. Scoti contra secundam conclusionem dicitur primo, quod hoc nomen Christus non importat ens per accidens, neque vnum per accidens, neque totum per accidens, sed vnum per se, quia duas naturas vnitas in vno supposito non quidem accidentaliter. Vnde Sanctus Thomas 3. sen. dis. 6. q. 2. arti. 1. Christus inquit non posset dici aliqua nisi essent in eo duo supposita naturarum, quod negat secunda opinio, & similiter. 3. & ideo vtraque opinio dicit, quod Christus est vnum sed secunda dicit, quod est vnum per se, tertia vero quod est vnum per accidens, sicut homo albus. Haec ille.

Et constat quod 3. opinio est haeretica, vt ostendit Sanctus Thomas 3. par. q. 2. ar. 6. Item. 3. sen. q. 3. ar. 2. sic dicit. Quamuis hoc quod est accidens in se possit esse aliquomon suquia alicui, vt color albedini, tamen quod est in se substantia, non potest esse accidens alicuius, quamuis coniunctio vnius substantiae ad aliam possit esse accidens, vt sic vna substantia alteri accidentaliter aduenire dicatur, sicut vestis homini, sed hoc non potest esse, nisi dupliciter, vel quod coniungatur ei secundum contactum, sicut vestis homini, vel sicut dolium vino, aut sicut mobile motori, sicut Angelus coniungitur corpori quod assumit, & cum contactus non sit nisi corporum, oportet dicere quod humana natura non potest aduenire diuinae personae nisi sicut motor mobili, vt dicatur Christus hoc modo assumpsisse humanam naturam, sicut Angelus assumit corpus, vt oculo mortalium videatur, sicut dicitur in litera, & sicut Spiritussanctus visus est in columba. Haec autem assumptio non vere facit praedicari assumptum de assumente, neque proprietates assumpti vere transfert in assumentem, non enim Angelus assumens corpus ad hominis similitudinem vere est homo, neque vere habet aliquas proprietates hominis neque Spiritussanctus potest dici minor seipso propter speciem columbae, in qua apparuit, vt dicit Auutinu. Vnde patet, quod haec opinio non potest dicere quod filius Dei vere sit homo, vel vere sit passus. Et ideo cum neget veritatem articulorum, condemnata est quasi haeretica, tamen etiam quantum ad hanc positionem procedit ab eodem fonte cum prima scilicet ex hoc, quod natura humana non assumeretur ad esse diuinae personae. Vnde prima ponebat, quod assumptum habebat esse per se, in quo subsistebat, haec autem tertia ponit, quod non subsistit assumptum, nec persona in eo, sed est esse accidentale superadditum. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Quauis humana natura adueniat filio Dei post esse completum, non tamen est accidentaliter adueniens, quia trahitur ad vnionem in illo esse sicut corpus adueniet animae in resurrectione. Haec ille.

Et similia dicit, vt allegatum est. 3. part. q. 2. arti. 6. in solutio. secundi. Dico 2. quod posito, sed non concesso, quod hoc nomen Christus importaret totum per accidens, hoc est duas naturas, quarum vna non est de ratione alterius, hoc non obstante nunquam supponit pronatura humana, neque pro tali aggregato ex duabus naturis diuina scilicet & humana, sed semper pro supposito aeterno. De hoc Sanctus Thomas 3. sen. dist. 6. q. 1. ar. 3. sic dicit. In quolibet nomine est duo considerare scilicet illud a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis, & illud cuiimponitur, quod dicitur substantia nominis, & nomen proprie loquendo dicitur significare formam siue qualitatem, a qua nomen imponitur, dicitur vero supponere pro eo cuiimponitur. Prima ergo opinio dicit, quod hoc nomen homo & quantum ad significatum, & quantum ad suppositum non dicit nisi constitutum ex duabus substantijs, quia hoc constitutum ex duabus substantijs est hypostasis subsistens, pro qua potest fieri suppositio huius nominis homo. Secunda vero opinio quia dicit quod constitutum ex duabus substantijs tantum non est hypostasis subsistensed natura in qua subsistit verbum Dei, vnde non potest ponere quod constitutum ex duabus substantijs tantum sit suppositum, cui nomen imponitur, sed forma a qua imponitur scilicet humanitas, id vero cui imponitur quod est subsistens in natura humana, est persona verbi, & ideo hoc nomen homo comprehendit tres substantias scilicet duas ex parte significati, tertiam vero ex parte suppositi. Haec ille.

Item articulo secundo in solutione quarti sic dicit. Homo significat humanam naturam, & supponit prosupposito subsistente in illa natura, quorum vnum est ex parte assumpti, alterum ex parte assumentis. Item dis. 11. q. 1. ar. 4. vt recitatum est in solutione secundi Scoti contra primum. Haec autem nomina, verbum Iesus Christus supponunt pro supposito aeterno. Et aduertendum est, quod ens per accidens non dicitut aliquid ex eo solum, quod significat duas naturas, vt res duorum praedicamentorum, sed illud solum dicitur ens per accidens, quod est compositum ex talibus duobus, & eius natura supponit pro tali aggregato vel composito. Dicitur tertio quod ista propositio, album incipit esse, non potest de virtute sermonis illo modo distingui, quem ponit arguens, quia iste terminus album licet significet albedinem, nunquam tamen potest pro illa supponere, sed communiter supponit pro subiecto albedinis, & ideo ex sola inceptione albedinis non potest concludi, quod ista sit concedenda, album incipit esse sed forte quod ista est vera, aliquid incipit esse album. Dicitur quarto, quod non est simile iudicium de istis, Christus est mortuus, & Christus incepit esse, vt prius dictum fuit. Et de hoc in suo simili dicit Sanctus Thomas 3. sen. dis. 12. q. 1. ar. 1. vbi arguit sic. Nasci temporaliter est mutari de non esse ad esse: sed iste homo est natus in tempore. ergo est mutatus de non esse in esse, sed omne tale incipit esse: ergo iste homo incipit esse Ecce argumentum. Sequitur solutio. Dicendum inquit quod nasci temporaliter ex matre non est natum conuenire supposito, nisi ratione corporis, & ideo ratione eius verificatur simpliciter de supposito, sed incipere esse non potest verificari de eo ratione corporis simpliciter, sed cum deter minatione, & ideo haec est vera simpliciter iste homo est natus temporaliter, non tamen ista, iste homo incepit esse, sed haec est vera secundum quid. Haec ille.

Dicitur quinto, quod in Christo non fuit aliquod esse actualis existentiae, substantiale, quo Christus essentialiter existeret, nisi esse aeternum diuini suppositi, vt saepe dictum fuit in solutione argumentorum contra primam conclusionem. Dicitur sexto, quod nullum subsistens potest dici simpliciter, & absolute incipere ex hoc, quod aduenit ei aliquod esse post suum esse substantiale. quo primo est extra nihil vel ens in potentia.

Nec valet probatio in oppositum, quia supponit. 5. Falsa Primum ed, quod aliquod esse simpliciter aut, substantiale adueniat alicui post suum primuen esse, huius oppositum alias visum est ex dictis Sancti Thomas tertia parte. q. 17. art. secundo vbi sic dicit. Illud esse quod pertinet ad ipsam hypostaum vel personam secundum se impossibile est in vna persona vel hypostasi multiplicari, quia impossibile est quod vnius rei sit nisi vnum esse. Haec ille.

Item prima parte. q. 5. articulo primo. Cum ens inquit dicat proprie esse in actu, actus autem habet ordinem ad potentiam secundum hoc simpliciter aliquid dicitur ens, secundum quod primo discernitur ab eo, quod est in potentia tantum hoc autem est esse substantiale vniuscuiusque rei, vnde per suum esse substantiale dicitur vnumquodque ens simpliciter, per actus autem superadditos dicitur aliquid esse secundum quid &c. Secundum se sum quod assumit est quod esse secundum non enunciat ex vi sermonis primum esse rei, sed sufficit quod enunciet aliquod esse simpliciter. Huius enim falsitas apparet ex praedictis, quia nullius rei est duplex esse simpliciter scilicet primum ce secundum, sed omne esse simpliciter cucuiuslibet rei est primum esse eius. Tertium falsum descendens ex praecedenti est, quod incipere determinatum per esse secundum potest de virtute sermonis dicere inceptionem in esse simpliciter secundario, & non in primario esse illius subiecti, hoc enim supponit vnius rei esse duo esse simpliciter, quod saepe negatum fuit. Quartum falsum est, quod Christus vel verbum homo habet nunc aliquod esse simpliciter quod ante incarnationem non habuit de hoc satis dictum fuit prius. quintum falsum est, quod ista magis est concedenda, iste homo incaepit esse quam ista, filius Dei incaepit esse, cuius falsitas apparet, quia subiecta vtrarum que proeodem omnino supponunt, & ideo quicquid verificatur de subiecto vnius verificatur de subiecto alterius, & quicquid negatur de vno vere, negatur de subiecto alterius vere. Et haec sufficiant pro argumento Scoti.

Ad primum Durandi dicitur, quod ratio quam recitat bona est, & est sancti Thomae in multis locis tam in summa quam in scriptis, vt tertia parte. q. 16. ar. 7. in solu. quarti. Nec valet improbatio cum dicitur, quod pro tanto terminus positus in subiecto dicitur tenerimmaterialiter, quia &c. Dicitur enim primo, quod ad sensum Sanctus Thomas ideo subiectum dicitur teneri materialiter, & non formaliter, quia scilicet supponit non proforma significata per nomen, sed pro illo quod est quasi materia formae scilicet pro supposito formae, vt cum dico, album currit, ly album non supponit pro albedine, sed promateria vel subiecto albedinis, non quidem vt est suppositum formae importatae per nomen, sed vt est aliquid in se, quod potest supponi huic vel illi formae substantiali vel accidentali indifferenter, licet non repugnet sibi aliquid attribuiratione, quam nomen importat, sed hoc accidit sibi, vt est subiectum, & ideo dicitur quod subiectum non appellat suam formam, sed praedicatum. Dicitur secundo quod quia hoc praedicatum, quod est incipiens esse, non verificatur sine additione de pronomine demonstrante illud, pro quo supponit hoc nomen Christus scilicet personam aeternam, ideo nec potest sine addito verificari de hoc nomine Christus. Dicitur tertio quod licet multa praedicata possint verae praedicari de aliquo subiecto ratione formae significatae per subiectum, & non ratione illius pro quo supponit, vt cum dicitur album disgregat, hoc tamen non valet in proposito propter duo. primo quia disgregare est tale praedicatum, quod non est natum conuenire cuicunque supposito ex ea parte, qua suppositum est, sed solum ratione albedinis significatae per subiectum, & inhaerentis supposito sicut est de ly incipere esse. Secundo, quia ly disgregare non est tale praedicatum, quod includat in suo principali significato negationem alicuius, quod de per se conueniat supposito albedinis, secus est de hoc praedicato incipere esse, quod includit negationem alicuius, quod de per se conuenit supposito naturae humanae in Christo scilicet non semper fuisse. Et de istis diffuse dictum est in probatione secundae conclusionis.

Ad secundum negatur minor reprobans rationem assignatam pro secunda conclusione. Et ad eius probationem dicitur primo, quod assumit falsum fundamentum, scilicet quod in Christo sint plura esse substantialia, vel plura esse simpliciter. Dicitur secundo, quod dato quod in Christo essent plura talia esse, non propter hoc posset, aut deberet concedi absolute & sine additione, quod Christus incepit esse, nec quod Christus non semper fuit, immo quando arguitur sic. Christus non semper fuit secundum a. esse, ergo Christus non semper fuit, est fallacia consequentis talis ac tanta, ac si argueretur sic. Christus non semper fuit homo, ergo semper fuit ens, & sic in aliis similibus fatuis consequentiis, in quibus arguitur a negatione inferioris ad negationem superioris. Dicitur tertio, quod vana est differentia, quae datur ibidem inter incipere & creari quo ad hoc quod dicit, quod non est de ratione inceptionis quod illud, quod incipit esse nunquam prius fuit simpliciter, constat enim hoc esse contra omnes logicos recte vtentes hoc vocabulo, incipit. Et etiam contra impositionem, & deriuationem & etymologiam vocabuli, nam incipere idem est, quod initium capere, & ideo arguens in hoc est proteruus.

Ad tertium dicendum, quod omnia quae ibi dicuntur procedunt ex defectu verae & bonae logicae, quia secundum veram logicam, nunquam ista propositio, album incipit esse, nec ista, homo albus incipit esse, potest aut debet illo modo distingui, quem arguens fingit. Cum enim subiectum vtriusque supponat pro vera substantia, nunquam inceptio verificabitur de tali subiecto nisi proinceptione alicuius substantiae, quantumcunque incipiat de nouo aliquod accidens, & ideo tota deductio penitus nihilvalet. ad argumentum factum pro parte affirmatiua conclusionis respondit Sanctus Thomas vnde ad probationem primae partis antecedentis eiusdem respondit tertio. q. 16. art. nono in solutione secundi argumenti vbi sic dicit. Cum hoc verbo incipit non sequitur argumentum ab inferiori ad superius, non enim sequitur hoc incepit esse album, ergoincepit esse coloratum, & hoc ideo quia incipere importat nunc esse, & non prius. Non autem sequitur, hoc non erat prius album, ergo non erat prius coloratum, esse autem simpliciter est superius ad esse hominem, vnde non sequitur Christus incepit esse homo, ergo incepit esse. Haec ille. Ad probationem vero secundae partis respondit idem ibidem arti. octauo in solutione tertij arg. vbi sic dicit, Dicendum, quod de natiuitate ex virgine nulla potest esse dubitatio quod conueniat personae filij Dei, sicut potest esse de creatione, & idod non est similis ratio vtrobique. Haec ille. Similiter dicit. Nasci ex matre non est natum conuenire supposito hominis, nisi per hoc, quod corpus traducatur ex matre &c. sicut prius fuit recitatum. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext