Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus potuerit peccare
& arguitur quod sic. Quia dicitur a Christo. lo. 7. S dixero quia non noui eum. ero similis vobis mendax, sed potuit illa verba dicere sine additione, sicut cum additione dicit, ergo potuit mentiri, ergo potuit peccare.
In oppositum arguitur. Quicquid ille homo fecit, potest dici Deus fecisse, si ergo ille homo peccasset, sequeretur quod Deus peccasset, quod est impossibile
I hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Simpliciter loquendo Christus nullo modo potuit peccare. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas tertio senten. dist. 12. q. 2. ar. 1. vbi sic dit. Simpliciter loquendo dicendum est, quod Christus nullo modo peccare potuit, vnde Damastdicit in tertio libro quod impeccabilis est Deus Iesus Christus. Potest enim considerari vt viator, & vt comprehensor, vt Deus. Vt viator quidem dux noster est dirigens nos secundum viam rectam. In quolibet autem gencre oportet primum regulans retorqueri non posse, quia alias esset error in omnibus, quae ad ipsum regulartur. Et ideo ipse Christus tantam gratiae plenitudinem habuit, vt etiam inquantum viator peccare non posset. Vnde etiam & illi qui proximi sibi fuerunt confirmati vt Apostoli etiam viatores existentes peccare mortaliter non potuerunt quanuis potuerunt peccare venialiter, secundum vero quod fuit comprehensor, mens eius fuit totaliter coniuncta fini vt agere non posset nisi secundum ordinem ad finem, sicut in secundo lib. dictum est de angelis confirmatis. Secundum autem quod fuit Deus anima eius & corpus fuerunt quasi organum diuinitatis, secundum quod diuinitas vt dicit Damastregabat animam, & anima corpus, vnde non poterat peccatum attingere ad animam eius, sicut nec Deus potest peccare tamen sub conditione potest concedi, quod peccare potuit scilicet si voluisset, quamuis hoc antecedens sit impossibibile, quia ad veritatem conditionalis non requiritur neque veritas antecedentis, neque veritas consequentis sed necessaria habitudo vnius ad alterum. Haec ille.
Item idem arguit sic quia super illud Heb. secundo. Eum qui paulominus &c. dicit glo. quod natura humanae mentis, quam Deus assumpsit, & quae nullo modo deprauari potuit solus Deus maior est, sed quicunque potest peccare, mens eius potest peccato deprauari, ergo Christus non potuit peccare.
Item haec est perfectio naturae glorificatae, vt iam peccare non possit, sed Christus ab instanti suae conceptionis fuit verus comprehensor, ergo nunquam potuit peccare. Item quicquid fecit ille homo potest dici Deus fecisse &c. vt prius in principio in oppositum.
Secunda conclusio. Christus proprie, & simpliciter loquendo non habuit potentiam peccandi. Hanc ponit Sanctus Thomas tertio sent. vbi supra arti. secundo vbi sic dicit. Actus se habet ad potentiam dupliciter, quia actus egreditur a potentia, & iterum per actum specificatur potem tia, & ideo cum dicitur potentia aliquid faciendi vt potentia videndi dupliciter intelligitur, quia potest designari vel ordo potentiae ad actum secundum quod actus sumitur vt effectus potentiae, vel designatur potentia ipsa specificata per actum secundum quod actus sumitur loco differentiae specificae ipsius potentiae, & primo modo non potest dici, quod ille qui habet visum impeditum habeat potentiam videndisicut non potest dici, quod possit videre, sed secundo modo potest dici quod habet potentiam visiuam, haec autem distinctio habet locum in illis actibus, quibus specificantur potentiae, huiusmodi autem sunt actus ad quos potentiae ordinantur, sed liberum arbitrium non ordinatur ad peccandum, immo peccatum incidit ex defectu eius, vnde peccare non specificat potentiam liberi arbitrij. Et ideo cum dicitur quod aliquis habet potentiam peccandi, non intelligitur quod habeat li. art. sed quod habeat ipsum ordinatum ad peccandum, ita vt peccare possit, & ideo sicut de Christo non dicitur quod possit peccare, ita nec quod habet potentiam peccandi proprie loquendo & secundum se, sed potest concedi sub hoc sensu vt dicatur habere potentiam peccandi, quia habet potentiam quae in aliis est potentia peccandi. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Idem est dicere habere potentiam peccandi & posse peccare, sed Christo non conuenit posse peccare, ergo nec sibi conuenit habere potentiam peccandi. Item ibidem arguit sic. Potentia peccandi secundum Anselmum non est libertas arbitrij, nec pars libertatis, immo diminuit libertatem, sed in Christo libertas arbitrij non fuit diminuta, ergo ipse non habuit potentiam peccandi. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur
Articulus 2
QVantum ad secundum articuluni arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Duran. & quidam alii primo. Quia si Christus assumpsisset naturam humanam in puris naturalibus constitutam potusset peccare, sed primum potuit, ergo & secundum. Maior vel prima pars antecedentis probatur. Quia potentia quae non est perfectior in ratione actus primi vel in essendo, non est perfectior in ratione actus secundi vel in operando, sed stante praedicta suppositione nulla maior perfectio esset in natura humana in ratione actus primi quam si esset sibi derelicta, ergo nulla maior psectio esset in ea respectu actus secundi vel in operando, sed constat quod natura humana sibi derelicta potest peccare, ergo sic assumpta peccare posseMaior patet, quia actus secundus supponit primum, & agere supponit esse. Minor patet ex suppositione.
Secundo arguit sic. Quia si negaretur Christum potuisse peccare, hoc potissime videretur, vel quia actiones sunt suppositorum, in Christo autem non est nisi vnum suppositum scilicet diuinum, quod nullo modo potest peccare, vel quia humanitas in Christo fuit instrumentum diuinitatis, modo actio instrumenti magis attribuenda est principali agenti quam instrumento, & constat quod peccare non potest attribuideitati, sed neutra praedictarum rationum valet, igitur non est negandum quin Christus posset peccare, vel potuisset in casu quo naturam humanam in puris naturalibus assumpsisset. Minor probatur, & primo quo ad primam partem, scilicet quod prima ratio non valeat. Quia cum dicitur quod actiones sunt suppositorum, verum est tanquam eorum quae agunt, nec aliter agere dicuntur, nisi quia sustentant ea quae sunt principia actionum, & hoc modo actio vniuscuiuscunque naturae in Christo est actio diuini suppositi, tanquam eius quod denominatur agere, quia sistentant naturam, quae est principium actionis. In nullo tamen plus potest imputari supposito diuino vt diuinum est talis actio, quam si non esset vnitum humanitati. Quod patet quia si eiplus imputaretur propter vnionem, hoc esset aut quia moueraet naturam ad sic agendum, aut quia si non moueret ad peccandum, deberet tamen prohibere & impedire talem actum. His enim duobus modis imputantur homini actiones partium corporis sui, neutrum autem istorum est in perposito. Non primum, quia cum actiones ad extra sint communes toti trinitati, non plus mouet naturam humanam ad agendum persona filij, quae est ei vnita quam persona patris, aut Spiritus Sancti quae non sunt vnitae, & ideo hoc modo non plus potest imputari talis actio filio quam patriaut Spiritui Sancts Istis at non plus imputatur actio humanae naturae quam actio cuiuscunque alterius naturae non coniunctae, quare nec filio. Nec secundum habet locum, quia Deus sic administrat res, vt eas proprios motus agere sinat secundum Augustinum, nec tamen propter hoc peccata creaturae Deo imputantur, quia ea posset impedire, suum enim est dare naturam liberi arbitrij, nostrum autem est vti prout volumus, sic Deus potuit naturam humanam assumere, & eam proprio motui relinquere vt ageret, ac si assumpta non fuisset, nec tamen propter hoc imputaretur personae assumenti plusquam non assumenti, quia permitteret sic agere, quia permissio sicut & motio respicit potentiam, quae est communis omnibus personis. Et forte Deus potuit assumere naturam humanam, quae nesciuisset se esse assumptam, de qua non esset mirum, si relinqueretur proprio motui in agendo, peccare posset.
Dicendum est ergo ad formam argumenti, quod actiones sunt suppositorum tanquam eorum quae denominantur agere, quia substantificant naturam quae est principium actionis, & hoc modo posset dici, quod filius Dei secundum quod homo peccare potuit. Et licet ista denominatio secundum nomen videatur inconueniens, quia nobis est inconueniens dicere, quod peccauerimus secundum rem tamen non est inconueniens, quia quamuis in nobis actiones partium imputentur supposito, quia mouet ad eas, aut non prohibet quas prohibere, deberet actiones tamen naturae assumptae non imputantur diuino supposito, quia non oporteret quod moueret ad eas, nec tenetur eas prohibere, vt dictum fuit.
Item si suppositum diuinum assumpsisset naturam ignis, non teneretur prohibere, aut in aliquo regulare actionem eius, quin indifferenter combureret domum pauperis boni sicut mali diuitis, & similiter assumendo naturam humanam non tenetur regulare motum liberi arbitrij, quin flectatur in malum sicut in bonum. Congruum tamen fuit vt regularet & inclinaret ad bonum, & sic factum est quamuis aliud fieri potuit. Et sic patet, quod primum motiuum pro prima conclusione con procedit. Nec secundum valet, quia cum dicit Damasts humanam naturam fuisse & esse instrumentum diuinitatis, & aliae sanctorum auctoritates, ipsi dicunt id, quod factum est. Humanitas enim in Christo ad actus suos mouebatur secundum imperium superioris partis rationis, quae semper fuit conforms diuinae voluntati, ad quosdam etiam actus miraculosos vsa est diuinitas humanitate tanquam instrumento, & in his peccare non potuit, nec isto modo fuit magis instrumentum filijquam totius trinitatis. Damastcetamen non dicitequod humanitas non potuerit assumi, quin omnes actus eius essent actus diuinitatis tanquam principalis mouentis. Et si d dicatur, quod immo, quia vbi natura, cur correspondet actio non constituit suppositum, nec inhaeret ei, oportet quod suppositum dicatur per eam agere sicut per instrumentum.
Non valet. Non enim oportet hoc, sed sufficit quod agat per eam sicut per naturam, quam sustentat, dato quod eam ad actionem non moueat. Vlterius si dicatur, quod Ansels dicit quod nullum inconueniens Deo est possibile, sed Deum peccare non est minimum, sed maximum inconueniens Deo, ergo non valet, quia nullum inconueniens secundum rem est dicere, quod Christus secundum quod homo peccauit, vel quod peccare potuit, vt declaratum est. Vlterius. Si dicatur quod si Christus potuit peccare, potuit etiam damnari, conceditur, quia cum damnatio sonet in paenam, non est maius inconueniens dicere Christum damnari vel damnatum, quam mortuum vel passum, vtrunque enim conuenienter fuisset factum ex parte Dei, si voluisset, nec video quare persona diuina non possit assumere naturam hominis damnati. Haec Durandus in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum restat praedictis obiectionibus respondere. Et ideo ad primum argumentum negatur maior seu prima pars antecedentis. Dicitur enim quod nulla natura humana vel angelica assumpta a persona diuina, siue in puris naturalibus, siue cum gratia vel gloria potest peccare stante assumptione, vel loquendo in sensu composito. Et ad probationem negati dicitur, quod concessa maiore illius argumenti negatur minor.
Nec valet probatio inducta, cum fundetur in falso scilicet quod natura assumpta a verbo in puris naturalibus constituta, hoc est sine gratia habituali vel gloria in nullo esset perfectior quo ad actum primum quam natura talis non assumpta. Huius enim falsitas patet ex dictis Sancti Thomae frequenter in praedictis conclusionibus recitatis. Quia natura humana assumpta a verbo, dato quod non haberet huiuscemodi gratiam aut gloriam necessario tamen perfectior est in esse substantiali, quia trahitur ad diuinum esse personale, sicut saepius recitatum fuit, & ideo nimirum si perfectior & indefectibilior est quo ad actum secundum Ad secundum negatur minor. Quia vtraque illarum rationum bona est, & est Sancti Thomas tam in scriptis quam in summa. Et cum improbatur prima ratio seu primum motiuum. Dicitur primo, quod non solum actio cuius principium est forma attribuitur supposito, quia sustentat illam formam vel naturam effectiue vel conseruatiue, immo quia suppositum illud & natura vel forma communicat in eodem esse modo quo prius declaratum fuit. Secundo dicitur, quod actio, cuius principium est forma vel natura assumpta plus imputanda est supposito assumenti quam actio naturae non assumptae.
Nec valet prima probatio huius negati, quia quod actio naturae assumptae plus imputetur supposito assumenti quam non assumenti, vel quam actio naturae non assumptae non prouenit ex aliqua rationum ibidem asignatarum in argumento, sed potius hoc contingeret, quia natura assumpta trahitur ad esse personale personae assumentis. Non sic autem trahitur ad esse personale personae non assumentis, nec sic trahitur ad esse diuinae personae natura non assumpta, vnde persona assumens concurrit ad actionem naturae assumptae non solum per modum mouentis naturam ad suam actionem, nec solum per modum non prohibentis, immo per modum elicientis illam immediate, quia cui principaliter immediat e conuenit esse, conuenit agere & elicere actionem. Cum ergo secundum praehabita principia Sanctus Thomas in Christo non sit nisi vnicum esse substantiale, quod immediate & principaliter conuenit supposito diuino, restat quod nulla forma aut natura substantialis est principale aut immediatum principium actionis Christi, vt quod agit, nisi diuinum suppositum. Et licet natura assumpta sit principium actionis vt quo non tamen proprie agit, sicut nec proprie existit, nec sustentat, nec elicit actionem. Tertio dicitur, quod posito, sed non concesso, quod Deus assumere posset naturam humanam ipsa nesciente, sicut posset assumere naturam lapidis, quae suam assumptionem nullo modo scire potest, non tamen posse eam sic relinquere proprio motui, sicut arguens fingit, quia ipsa sic assumpta sicut non haberet proprium existere sic nec proprium agere, quod non principalius & directius conueniret supposito assumenti quam naturae assumptae. Et breuiter tota ista deductio erronea procedit ex isto falso principio, quod alias exclusum est scilicet quod in Christo sint duo esse actualis existentiae, vnum diuinitatis, & aliud humanitatis. Quarto dicitur, quod sicut est inconueniens homini quod peccat, ita & Deo & omni diuino supposito, quia non solum actio partis imputatur supposito, quia mouet partem ad suam operationem, aut quia non prohibet eam, immo quia ipsum suppositum est illud, quod principaliter agit. Et ideo si aliqua operatio Christi esset viciosa, illa potius attribuenda esset supposito diuino, & magis imputanda quam naturae humanae. Praedictae solutiones haberi possunt ex dictis Sancti Thomas primo sententiarum distinctione quinta quaestio. prima articulo primo vbi sic dicit. In creaturis actus sunt suppositorum, & essentia non agit, sed est principium actus in supposito. Non enim humanitas generat, sed sortes virtute suae naturae, in creaturis autem essentia realiter differt a supposito. & ideo nullus actus proprie de essentia praedicatur nisi causaliter. Haec ille.
Similia dicit distinctione trigesimatertia quaestione prima articulo 4. & dist. 34. q. 1. art. 1. Item prima parte q. 75. artic. 2. Nihil inquit potest per se operari, nisi quod per se subsistit, non enim est operari nisi entis in actu. Vnde eo modo aliquid operatur quo est, propter quod non dicimus, quod calor calefaciat, sed calidum.
Item ibidem in soltitione secum di sic dicit. Per se agere conuenit per se existenti, sed per se existens quandoque potest dici aliquid si non sit inhaerens vt accidens vel vt forma materialis etiam si sit pars, sed proprie & per se subsistens dicitur, quod neque praedicto modo est inhaerens, neque est pars, sed quemadmodum oculus vel manus non potest dici per se subsistens, & per consequens nec per se operans. vnde operationes partium attribuuntur toti per partes, dicimus enim quod homo videt per oculum, & palpat per manum aliter quam calidum calefaciat per calorem, quia calor nullo modo calefacit proprie loquendo. Potest igitur dici quod anima intelligit sicut oculus videt, sed magis proprie dicitur quod homo intelligat per animam Haec ille.
Et similia dicit in multis alijs. & ideo cum natura humana in Christo non per se subsistat, non potest per se operari, nec aliqua operatio potest sibi attribui sicut agenti sed solum causaliter sicut principio, quo diuinum suppositum agit. Et hoc modo debent intelligi verba Sancti Thomae 3. parte q. 19. art. 1. vbi sic dicit. Actio eius quod mouetur ab aliquo duplex est. Vna quidem quam habet secundum propriam formam, alia autem est quam habet secundum quod mouetur ab alio, sicut securis operatio secundum propriam formam est incisio, secundum autem quod mouetur ab artifice operatio eius est facere scamnum. Operatio igitur quae est alicuius rei secundum perpriam formam est propria eius, nec pertinet ad mouentem, nisi secundum quod vtitur huotmodi re ad suam operationem, sicut calefacere est propria operatio ignis, non autem fabri, nisi quatenus vtitur igne ad calefaciendum ferrum. Sed illa operatio quae est rei solum secundum quod mouetur ab alio non est alia praeter operationem mouentis ipsum, sicut facere scamnum non est seorsum operatio securis alia ab operatione artificis, sed securis participat instrumentaliter operationem artificis. Et ideo vbicunque mouens & motum habent diuersas formas, seu virtutes operatiuas, ibi oportet quod sit alia propria operatio mouentis, & alia propria operatio moti, licet motum participet operationem mouentis, & mouens vtatur operatione miot, & uc vtrunque agit cum conione alterius. Sic ergo in Christo humana natura habet pro¬priam formam & virtutem, per quam operatur, & similiter diuina. Vnde & natura humana habet propriam operationem distinctam ab operatione diuina & econtra, & tamen diuina natura vtitur operatione humanae naturae, sicut operatione sui instrumenti. Et similiter humana natura participat operationem diuinae naturae sicut instrumentum participat operationem principalis agentis. Haec ille.
In quibus nonintendit quod humana natura in Christo habeat propria operationem vt quod, sed vt quo. Dicitur quinto quod diuinum suppositum tenetur, vel debet regulare operationes naturae assumptae plusquam non assumptae, quia illae principaliter sibi imputantur, non autem aliae Nec valet exemplumde igne vel de natura ignis assumpta, quia operatio ignis non indiget regula illo modo quo operatio liberi arbitrij, in quo potest esse culpa & meritum. De hoc Sanctus Thomas tertio sen. dist. 29. q. 1. ar. 1. sic dicit. In omnibus habentibus regulam & mensuram, eorum bonitas & rectitudo consistit in conformitate ad suam regulam vel mensuram, malitia autem secum dum quod ab ea discordat. Prima aut em mensura & regula omnium est diuina sapientia, vnde bonitas & rectitudo, siue veritas vniuscuiusque consistit secundum quod attingit ad hoc, ad quod ex diuina sapientia ordinatur, vt Anselmus dicit Et similiter est de alijs secundis regulis quod in conformitate ad ipsas bonitas & rectitudo regulatarum consistit. Suntem autem quaedam potentiae limitatae ad determinatas actiones vel passiones, & secundum quod illas implent suae regulaeconformantur, quia per diuinam sapientiam ad talia sunt ordinatae. Et quia naturae inclinatio semper est ad vnum, ideo tales potentiae ex ipsa natura potentiae & rectitudinem sufficienter habere possunt & bonitatem, malitia autem in eis conuenit ex defectu potentiae. Potentiae vero altiores & vniuersaliores, cuiusmodi sunt potentiae rationales, non sunt limitatae ad aliquid vnum, vel obiectum, vel modum operam di, quia secundum diuersa & diuersimode rectitudinem habere possunt, & ideo ex natura potentiae non possunt determinari ad rectitudinem & bonum ipsarum, sed oportet quod rectificentur rectitudinem a sua regula suscipientes. Haec ille.
Ex quibus patet, quod aliter indiget regula natura ignis & aliter natura humana. Secundo quod nullus defectus incidens in actione ignis vel alterius naturae irrationalis, aut in eius effectu imputandus est naturae humanae, quae est principium actionis, nec supposito agenti, ita vt tale suppositum possit dici causa mali culpae, licet potest dici causa mali naturae, vel causa mali: poenae. Haec autem duo non negantur, immo attribuuntur Deo, sed primum nullo modo, vt in secundo latius dictum fuit. Et ista sufficiant pro responsione ad improbationem primi motiui primae conclusionis. Ad improbationem secundi motiui pro eadem conclusione dicitur primo, quod tam Damascenus quam alij doctores loquuntur non solum de eo quod factum est, immo de illo quod necesse est fieri supposita personali vnione naturae humanae ad verbum, aut quodcunque diuinum suppositum, quia supposita tali vnione oportet naturam humana, & quanlibet eius partem, & virtutem, & naturalem potentiam, & habitum trahi ad diuinum esse modo superius exposito, & per consequens oportet omnem operationem naturae humanae se habere ad diuinum suppositum, vt ad princi paleagens & vt ad id quod agit, sicut se habet operatio oculi, aut intellectus ad hominem. Ad naturam vero humanam non subsistentem oportet se habere vt ad instrumentum, & vt ad principium quo, & non quod. Dicitur secundo quod humanitas potius, & specialissimo modo fuit instrumentum personae verbi quam patris, aut Spiritus Sancti, quia specialissimo modo tracta fuit ad esse personale filij quam aliorum diuinorum suppositorum. Et ideo quia specialius participabat actum primum, consequens est quod specialius se haberet ad verbum vt instrumentum non quidem quod potius moueretur a verbo motione causae efficientis quam a patre, aut Spiritu Sancto sed quia specialiori modo fuit tracta ad esse personale filii quam aliorum diuinorum suppositorum. Et ideo quia specialius participabat actum primum, consequens est quod specialius se haberet ad verbum ut instrumentum non quidem quod potius moueretur a verbo motione causae efficientis, sed quia mouebatur coniuncte & vnite sicut aliter mouetur manus ab anima, & aliter ab alia manu eiusdem hominis sicut, cum dextra mouet sinistram. Vel vt loquamur ad modum Sancti Thomas in alio proposito motione efficientis proximi: aliae autem personae motione mouentis primi & remoti. De hoc in suo simili Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione decimano na quaestione prima articulo quarto quaestiuncula secunda sic dicit. Effectus redemptionis potest attribui causae proximae, & causae remotae. Si attribuatur causae proximae, sic Christus nos redemit per ea quae in natura humana fecit & sustinuit quibus & patri satisfecit pro omnibus hominibus, & hostem uicit eius tentationibus resistendo. Si autem referatur ad causam primam & remotam, sic attribuit toti trinitati inquantum tota trinitas acceptauit nostram redemptionem, & filium dedit nobis redemptionem. Et inquantum per virtutem diuinitatis habuit passio efficaciam ad satisfaciendum pro toto genere humano. Sed quia ille proprie dicitur emere, qui emptionis pretium soluit magis quam ille qui emptorem mittit, ideo proprie loquendo dicitur Christus tantum redemptor, quamuis tota trinitas possit dici redemptor. Haec ille.
Simile dicit tertia parte quaestione quadragesimaoctaua articulo quinto. Veruntamen arguens in aliquibus dictis suis super tertium sententiarum videtur sensisse humanitatem Christi cuilibet diuinae personae esse vnitam, ideo non mirum, si ita loquitur in proposito. Dicitur tertio quod humana natura non potuit assumi in vnitatem personalem diuini suppositi. quin omnes eius actiones attribuerentur diuino supposito sicut principali agenti, quia vt patet ex praedictis nihil potest esse principale agens actionis nisi subsistat, in Christo autem nihil subsistit nisi persona aeterna, & non aliquid creatum aut temporale. Dicitur quarto, quod vbi natura trahitur ad personale alieni suppositi, nec habet proprium esse, ipsa non est principale agens, nec vt quod agit respectu alicuius actionis, sed opotet quod sit quasi agens instrumentale, vel vt principium quo, & non quod.
Dicitur quinto quod Deum peccare hoc modo quod sit principale agens peccati non solum est inconueniens, immo haereticum blasphemum, & tam offensiuum piarum aurium, quod quicunque pertinax assertor huius non verbis, sed igne corripiendus est. Illud autem inconueniens sequitur ex opposito conclusionis, & ex dictis arguentis sicut saepius est ostensum.
Dicitur sexto, quod sicut praecedens propositio, ita & sequens est erronea, scilicet possibile est Deum esse damnatum, nec contra sic dicentem oportet arguere verbis, sed igne. Nec valet probatio in simili de morte vel passione, & huiusmodi, quia damnatio non importat solum malum poenae sed potius poenam cum reatu sequente ex malo culpae illius qui dicitur damnari, qui reatus Deo non potest conuenire nec secundum se, nec secundum naturam humanam, vt ex praedictis liquet.
Dicitur septimo quod proprie loquendo persona diuina non potest assumere naturam hominis damnati vocandodamnatum vel naturam damnatam illam, quae actualiter peccat, & in actu peccati obstinata est, ex cuius reatu meretur & patitur priuationem diuinae visionis, & poenam sensus. Talis enim culpa redundaret in diuinum suppositum, sicut in principale agens, quod est inconueniens. Vtrum autem posset assumere naturam nude cum poena sine culpanon est ad propositum, quia talis natura non esset perfecte damnata, quia potissimum & principale in omni miseria & damnatione est operatio praua. Et sic patet, quod argumenta Durandi non procedunt.