Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum anima Christi habuerit gratiam creatam formaliter et infinitam

DISTINCTIO IIII. QVAESTIO VNICA Vtrum anima Christi habuerit gratiam creatam formasiter & infinitam.

CIRCA tertiam decimam distinctionem tertij sententiarum quaeritur. Vtrum anima Christi habuerit gratiam creatam formaliter & actu infinitam.

& arguitur quod sic. Quia omne immensum est infinitum, sed gratia animae Christi est immensa, dicitur enim Ioan. 3. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum scilicet Christo: ergo gratia Christi est infinita.

In oppositum arguitur. Quia gratia animae Christi est quod creatum in anima, sed omne creatum est finitum secundum illud Sa. 11. Omnia in numero, & pondere, & mensura constituisti, ergo gratia Christi non est infinita.

Inhac quaestione sunt tres articuli. In primo ponenturconclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Quia anima Christi habuit gratiam creatam nabitualem. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 7. ar. 1. vbi sic dicit. Necesse est ponere in Christo gratiam habitualem ppter tria. Primo quidem propter vnionem illius animae ad verbum Dei, quanto enim aliquod receptiuum propinquius est causae influenti, tanto magis participat de influentia ipsius, influxus autem gratiae est a Deo secundum illud ps. Gratiam & gloriam dabit dominus, & ideo maxime fuit conueniens vt anima illa reciperet influxum diuinae gratiae. Secundo propter nobilitatem illius animae, cuius operationes oportebat propinquissime attingere ad Deum per cognitionem & amorem, ad quod necesse est eleuari humanam naturam per gratiam. Tertio propter habitudinem Christiad genus humanum, Christus enim quantum homo est mediator Dei, & hominum, vt dicitur prima Timothei secundo, & ideo oportebat quod haberet gratiam etiam redundantem in alios secundum illud Io primo. De plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Haec ille.

Item 3. sent. dist. 13. q. 1. art. 1. sic dicit. Gratia principaliter duo facit in anima. Primo enim perficit ipsam in esse spiritu secundum quod Deo assimilatur, vnde & dicitur vita animae. Secundo perficit eam ad opus secundum quod a gratia emanant vir tures, sicut vires ab essentia, quia non potest esse operatio perfecta nisi progrediatur a potentia perfecta pe habitum, & propter haec duo oportet ponere gratiam in anima Christi, cum anima sit perfectissima in esse spirituali, oportet quod sit aliquid perficiens illam formaliter in esse illo, diuinitas autem non est formaliter, sed effectiue peficiens illam, vnde oportet aliquam formam creatam in ipsa ponere, qua formaliter perficiatur, & haec est gratia. Similiter etiam cum alia sit operatio eius secundum humanitatem & diuinitatem, sicut & alia natura oportet quod operatio eius humana habeat habitum perficientem, alias esset imperfecta, & ideo oportet ponere in Christo gratiam & virtutes. Haec ille.

Ex quibus potest formari multiplex ratio pro conclusione. primo sic. Omne quod perficit formaliter animam in esse spirituali, & ad eliciendum operationes excedentes naturalem facultatem animae est gratia creata habitualis, sed anima Christi habuit aliquid taliter perficiens ipsam. igitur habuit gratiam creatam habitualem.

Secunda conclusio. Gratia habitualis animae Christi fuit & est vno modo infinita. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 7. arti. 11. vbi sic dicit. In Christo potest duplex ex gratia considerari. Vna quidem est gratia vnionis, quae sicut supra dictum est, est ipsum personaliter vniri filio Dei quod est gratis concessum humanae naturae & hanc gratiam constat esse infinitam secundum quod ipsa persona verbi est infinita. Alia vero gratia est habitualis, quae quidem potest dupliciter considerari, vno modo secundum quod est quoddam ens, & sic necesse est quod sit ens finitum. Est enim in anima Christi sicut in subiecto, anima autem Christi est creatura quadam habens capacitatem finitam, vnde esse gratiae cum non excedat suum subiectum non potest esse infinitum. Alio modo potest considerari se c dum propriam rationem gratiae, & sic ipsa gratia potest dici infinita, eo quod non limitatur, quia scilicet habet quicquid potest petinere ad rationem gratiae, & non datur ei secundum aliquam certam mensuram id quod ad rationem gratiae pertinet. eo quod secundum propositum gratiae Dei, cuius est gratiam mensurare, gratia confertur animae Christi, sicut cuidam vniuersali principio gratificationis in natura humana secundum illud eph. primo Gratificauit nos in dilecto filio suo. Sicut si dicamus lucem solis esse infinitam non quidem secundum suum esse, sed secundum rationem lucis, quia habet quicquid potest ad rationem lucis pertitinere. Haec ille.

Eandem ponit tertio sententiarum dist. 13. qu. prima art. secundo quaestiuncula secunda vbi sic dicit. Gratia dicitur donum gratis collatum, bonum autem homini Christo sine meritis praecedentibus collatum fuit & increatum & creatum. Increatum fuit ipse spiritus sanctus qui in eius anima requieuit, vt dicitur Isa. 11. & ipsa persona verbi quia datum est humanae naturae, vt persona verbi esset eius & secundum hoc est ei datum nomen super omne nomen Philus secundo & sic simpliciter gratia Christi est infinita. Creatum autem, donum eius est ipsa gratia qua formaliter anima eius perficiebatur. Et haec quodammodo fuit finita. & quodammodo infinita, quia secundum essentiam finita fuit, sed tribus modis potest dici infinita, vno modo ex coniunctione eius ad diuinitatem inquantum concurrit ad eundem actum cum ipsa vt actus gratia ista informatus non tantum sit actus hominis, sed Dei etiam. Secundo quantum ad rationem gratiae. In his enim quae mole magna non sunt, non est accipere finitum & infinitum secundum numeralem vel dimensiuam quantitatem, sed secundum quod aliquid est limitatum vel illtinitatum. Limitatur autem aliquid ex capacitate recipientis, vnde illud, quod non habet esse receptum in aliquo, sed subsistens non habet esse limitatum, sed infinitum sicut Deus. Si autem esset aliqua forma simplex subsistens, quae non esset suum esse, haberet quidem finitatem quantum ad esse, quod esset particulatum ad illam formam, sed illa forma non esset limitata, quia non esset in aliquo recepta, sicut si intelligatur calor per se subsistens, & secundum hoc etiam formae vniuersales intellectae habent infinitatem. Sed si forma talis sit recepta in aliquo de necessitate limitata est quantum ad esse debitum illi formae, non solum quantum ad esse simpliciter, quia non solum non habet plenitudinem essendi simpliciter, sed nec totum esse. quod naturae illius est possibile fore. Sed possibile est quod non sit limitata quantum ad rationem illius formae, vt scilicet habeat illam formam secundum omnem modum completionis illius, vt nihil sibi desit de pertinentibus ad perfectionem formae illius. Et hoc erit si ex parte recipientis non sit defectus, vel ex parte agentis. Et hoc modo gratia Christi dicitur infinita, quia quicquid ad perfectionem gratiae potest pertinere, totum in Christo fuit. Tertio quantum ad effectum quia non limitatur ad aliquos determinatos effectus, sed potest per gratiam operari redemptionem in infinitos, sicut dicitur in libro de causis, quod virtus intelligentiae est infinita inferius. Et hic modus respicit gratiam capitis, secundus autem gratiam singularis hominis, sed primus gratiam vnionis. Haec ille.

Eandem ponit de veritate. q. 29. art. tertio. Ex quibus potestest formari talis ratio. Omnis forma secundum quid non limitata potest dici secundum quod infinita, sed gratia habitualis animae Christi est secundum quid non limitata, igitur potest dici, & est secundum quid, & aliquo infinita. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones Et quidem contra secundam Aurns probando, quod gratia animae Christi nullo modo sit infinita in actu. Primo sic. Nam sit si, ergo Deus ab illa potest remouere aliquem gradum finitum. Quod autem remanebit, adhuc erit infinitum. Et ex nulla parte poterit sibi fieri additio, igitur tali formae infinitae non poterit per diuinam potentiam addi pars amota, quod est contra diuinam potentiam, quia sicut illum gradum amouit, ita potest reddere.

Secundo sic. Nullum participabile potest esse infinitum actu ergo &c. antecedens patet, quia si illud participabile est infinitum actu, iam peruenit ad finem & ad terminum, quia actus finit & terminat, non omni finito & terminato repugnat esse infinitum actu.

Tertio sic. Gratia secundum te potest augeri in infinitum intensiuae, ergo in Christo non est summa gratia. Nec valet si dicas, quod gratia in Christo artatur ex capacitate animae, quae non potest recipere gratiam infinitam. Quia ista responsio interimit fundamentum tuum, dicimus enim quod non repugnat charitati augeri in infinitum ex parte obiecti nec ex parte formae, nec ex parte capacitatis, quia capacitas charitatis crescit secundum te crescente charitate.

Item dicis quod illa capacitas non est aliud quam conatus voluntatis, vltra quem conatum data est Christo gratia, non igitur capacitas correspondet gratiae. Item. Quando datur aliqua forma, quae mere & immediate respicit potentiam sine aliqua dispositionem, potentia potest illam formam secundum omnem gradum recipere, quia respicit eam essentialiter secundum omnem gradum vt patet de aere respectu luminis, recipit enim lumen candelae, & lunae & solis indifferenter, sed gratia respicit voluntatem immediate, & mere sine aliqua dispositione vt vltimate dispositam, & sine omni alia dispositione, quia licet mereri requirat in voluntate aliquam dispositionem, tamen voluntas immediate potest sine alia dispositione gratiam recipere.

Item. Gratia meretur augeri, si igitur in Christo fuit potuit & debuit augeri, ex quo augmentabilis fuit, quod tamen non tenetur. Forte dices, quod artatur in Christo ex fine, ad quem ordinatur scilicet ex vnione ad diuinum suppositum, quia Christus habuit tantam gratiam, quanta requiritur ad hoc Contra. Aut intelligis quod gratia est dispositio ad vnionem naturaliter, & tunc ex natura sua non potest augeri in infinitum, quia dispositio naturalis non augetur in infinitum, maxime vltra illud ad quod natura disponit. Si autem ista sit dispositio voluntaria ex diuina ordinatione tunc stante vnione in Christo potest augeri gratia secundum diuinam voluntatem, & per consequens non est summa quae potest sibi dari. Et sic patet quod implicat contradictionem dicere ex vna parte, quod in Christo est summa gratia, & ex alia parte quod gratia potest augeri sine statu. Haec Aureolus in forma. Arguit Durandus etiam. Quia capacitas Christi finita non est susceptiua perfectionis infinitae, sed anima Christi cum sit eiusdem rationis cum alijs animabus nostris est finitae capacitatis, ergo gratia recepta in ipsa non fuit infinitae perfectionis.

Secundo arguit. Quia perfectio meriti, vel radicis merendi non excedit perfectionem praemij, sed gratia comparatur ad gloriam, vel ad visionem beatam, vt principium merendi ad praemium, ergo cum visio beata in Christo non fuerit infinita, alioquin operatio humana in Christo aequata fuisset operationi diuinae, sequitur quod gratia eius non fuit infinita. Haec Durandus. Arguit etiam Adam secundo sententiarum. q. 7. vbi sic dicit. In augmentatione extensiua, quae est per additionem alterius eiusdem rationis prioribus semper reseruatis, vtpote aquae ad aquam, & per consequens humiditatis ad humiditatem, & frigiditatis ad frigiditatem, & sic de alijs, quocunque dato potest fieri maius, & hoc tam secundum partes eiusdem proportionis quam secundum partes eiusdem quantitatis, ergo cosimiliter ita potest esse de augmentatione intensiua gratiae, quod quacunque gratia data potest dari & creari maior a Deo. Consequentia videtur notabilis, antecedens probat Adam per dicta Ocham cuius ratio stat in tribus propositionibus quarum prima est haec in sententia. Deus non potest tot indiuidua causare in eadem specie, quin possit plura causare.

Secunda est. Quocunque e indiuiduo posito in aliqua specie in qua possunt esse plura potest Deus aliud indiuiduum eiusdem rationis illo non destructo causare. Tertia est. Quaecunque sunt eiusdem rationis sunt essentialiter vnibilia, sicut alia illius speciei, non tamen alia. Ex istis potest formari talis ratio posse vniri alteri suae speciei ad creationem alicuius proueniens eiusdem speciei conuenit huic indiuiduo eiusdem speciei, simile poterit conuenire scilicet vniri alteri suae speciei ad constitutionem cuiusdam totius sed absurdum prima facie videretur, quin data quacunque magnitudine finita aequalis sibi vel maior sibi immediate contiguata non posset concurrere ad vnitatem tertiae ex ambobus resultantis, igitur ita esse potest de augmentatione gratiae intensiua quod ex duabus quantumcunque magnis potest fieri vna maior ambabus. Arguit etiam ex dictis Gerardi Odonis, qui vult probare, quod non est dare maximam gratiam creabilem & arguit sic primo. Quocunque quanto cuius speciem non variat additio quantitatis, & extra quod potest esse aliquid eiusdem rationis potest esse maius in eadem specie, sed quaelibet gratia possibilis est huiusmodi, igitur qualibet tali potest dari maior. Ad euidentiam maioris notandum, quod tripliciter potest contingere, quod aliquo indiuiduo dato non posset Deus creare maius in specie illius dati Primo si illud esset indiuisibile, & hoc excluditur in maiore per hoc quod dicitur. Esse quantum.

Secundo quia variatio quantitatis variat speciem, ideo non potest Deus facere vnum ternarium maiorem alio, quia omnis vnitas addita variat speciem, & eodem modo haec est causa quare Deus non potest facere vnum bicubitum maius alio. Sed hoc excluditur in maiore per hoc quod dicitur. Cuius additio non variat speciem. Tertio ex hoc quod in tota specie non potest esse nisi vnicum indiuiduum, sicut si tempus sit infinitum a parte ante, & a parte post secundum philosophum, in cuius specie non sunt simul compossibilia plura indiuidua, Deus non potest facere aliud tempus maius eo, pro eo quod non potest esse aliud indiuiduum in specie temporis praeter illud & partes suas & haec est etiam ratio quare repugnantia & contradictio est, quod sit aliud indiuiduum maius & perfectius Deo sed hoc excluditur in maiore per illam particulam. Extra quod potest esse aliud eiusdem rationis. Vbicunque igitur nullum istorum impedit, ibi quolibet dato potest fieri maius a Deo, sed in proposito nihil impedit praedictorum. Gratia enim est quoddam quantum, nec eius variatio secundum magis aut minus variat speciem, & similiter extra quantumcunque datam potest dari aliud indiuiduum puta extra indiuiduum gratiae in anima Christi, aliud indiuiduum in anima pauli.

Confirmatur hoc. Quia licet philosophus negaret possibilitatem aliorum mundorum, vel maioris mundi, non tamen catholici. Nec magis videtur quare non possit quantacunque data gratia maiorem gratiam facere, quam quare non possit quantocunque corpore dato maius facere. Vnde Augustinus Epistola quarta ad Nebridium dicit. Si minimum in corporibus esse non finitur, cur non etiam nec maximum.

Secundo arguit idem Gerardus. Quocunque quanto eiusdem rationis in toto & partibus potest Deus facere maius, quia si totum est eiusdem rationis cum partibus suis, & aliae partes eiusdem rationis possunt inueniri, & istae possunt prioribus addi, & sic potest fieri maius, sed gratia est eiusdem rationis in toto & partibus quantumcunque magna detur. Quicunque enim gradus eiusdem rationis additus perficit speciem, sicut dicit philosophus de delectatione, quod quaecunque particula addita perficit eam, igitur &c.

Tertio arguit sic. Quia si quod minus videtur in esse & inest, & id quod magis, sed minus videretur quod quacunque figura data possit dari maior quam de gratia, & tamen hoc est verum. igitur & de gratia. Prima pars minoris scilicet quod minus videatur hoc de figura, patet. Quia quaelibet figura de sua ratione includit finitatem & terminum, vt patet de triangulo in cuius diffinitione ponitur, quod sit figura tribus lineis contenta. Ecce quod terminatio & finitas cadit in eis diffinitione. Secunda pars scilicet quod omni figura data possibile sit dari maiorem patet. Quia cuiuscunque trianguli quouis latere potest dari maius illo triangulo, possibile est dari maiorem triangulum, sed quocunque latere cuiuscunque trianguli &c. minor patet ex demonstratione, qua probatur triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, haec enim probatur per hoc quod angulus extrinsecus aequiualet duobus intrinsecis, & hoc supponit latus vnum in longius duci posse. Argoit adhuc Adam ex proprijs quod si posset Deus causare aliquam formam corporalem vel spiritualem qua non posset maiorem in eadem specie producere non videretur Deus iuste & sufficienter punire quemlibet delinquentem. Probatio consequentiae. Quia accipiamus aliquem qui circa principium mundi, damnatus est aeteranliter pro culpa mortali qua meruit secundum Dei communem legem puniri maxima illa poena sibi possibili, & alium qui post mille annos a principio damnationis principium pro culpa per omnia aequali incurrit poenam damnationis aeternae, & sic de alijs gradatim. Quaero igitur aut secundus habebit poenam intensiorem primo, vel pro semper, vel proaliqua duratione finita, & similiter secundus & tertius, & sic habebitur intentum, quod non est dare maximam poenam possibilem secundum intensionem, vel non, & tunc non iuste punietur secundus, nec aliquis posterior. Nam ex quo aequaliter per omnia delinquit quo ad grauitatem culpae debet aeque grauiter puniri secundum aequiualentiam saltem sed hoc non esset si praecise poena aequalis secundum intensionem infligeretur sibi sicut primo, quia primus tunc per mille annos portasset poenam, & ille posterior non, & tamen ex nunc praeter illos mille annos aequaliter torquebuntur hoc dato igitur &c. Et in hoc secundus articulus terminatur

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum restat respondere obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum, quod est Aureoteles dicitur primo, quod prima consequentia ibidem facta non valet. Nam ipsa & omnia dicta sequentium argumentorum fundantur in quadam falsa opi. de intensione formarum & earum remissione, quae videlicet ponit quod intensio formae fit per additionem gradus ad gradum, & formae ad formam in eodem subiecto primo & adaequato, & consequenter quod remissio formae fit per subtractionem vnius gradus vel partis formae a forma totali. Haec autem opinio falsa est, & contra mentem philosophi & Sancti Thomae sicut manifeste patet ex dictis eius tam in summa quam in scriptis primo sent. di. 17. recitatis. Forma enim non intenditur illo modo, nec remittitur, sed potius eius intentio fit per hoc quod perfectius esse dat suo subiecto, & pfectius actuat subiectum, & perfectius participatur a subiecto sine quacunque additione formae ad formam, aut gradus ad gradum, vnde tota imaginatio Aureolus Ocham Adam, & Gerardi Odonis, & si qui alij sunt fundatur in falso. Dicitur 2. quod dato quod intensio formae vel remissio fieret modo quo illi fingunt argumentum nil concluderet, nam Gregorius de Arimino qui tenet illum modum intentensionis & remissionis, & tamen asserit Deum posse producere formam infinitam intensiue, puta charitatem vel gratiam, faciliter responderet ad illud argumentum. Diceret nempe, quod Deus a tali forma infinita intensiue posset subtrahere, & remouere aliquem gradum, & aliquam partem, & eandem partem residuo readdere, sicut prius abstulit. Nec valet probatio in oppositum cum dicit, quod tali infinito nulla posset fieri additio. Diceret quippe Gregorius quod immo, quia sicut infinitae multitudini partium proportionalium continui permanentis, vel successiui potest fieri subtractio, vel additio sicut patet manifeste, ita infinitae multitudini partium gradualium formae spiritualis & inextensae. Ad illam autem maximam quae dicit, quod infinito non potest fieri additio, responsum est in prima quaestione secundi sententiarum, tamen pro nunc dicitur, quod tali multitudini infinitae non potest fieri additio se hameus in certa pportione ad illud infinitum, cui fit additio, potest tamen fieri additio & subtractio partis non habentis talem proportionem. Dicitur 3. quod argumentum nullo modo vadit ad propositum Sanctus Thomas quia nec ipse, nec conclusio nostra dicit, quod gratia animae Christi sit infinita intensiue, aut secundum esse, vel actuationem subiecti, sed solum secundum quandam illimitationem rationis gratiae. Et de hoc dictum fuit satis in probatione conclusionis, & iterum aducitur dictum Sanctus Thomas de veritate. q. 29. articulo tertio vt melius eius intentio videatur, dicit enim sic ibidem.

Sciendum quod finitum & infinitum circa quantitatem considerantur & intelliguntur secundum philosophum primo physico. Est autem duplex quantitas scilicet dimensiua, quae secundum extensionem consideratur, & virtualis, quae attenditur secundum intensionem, virtus enim rei est eius perfectio secundum illud philosophi 7. phy. vnumquodque perfectum est quando attingit propriae virtuti, & sic quantitas virtualis vniuscuiusque formae attenditur secundum modum suae perfectionis. Vtraque autem per multa diuersificatur, nam sub quantitate dimensiua continetur longitudo, latitudo, & profundum, & numerus in potentia, quantitas autem virtualis in tot distinguitur, quot sunt naturae vel formae, quarum perfectionis modus totam mensuram quantitatis facit, contingit autem illud quod est secundum vnam quantitatem finitum esse secundum aliam infinitum. Et hoc patet si vtraque quantitas accipiatur dimensiua, potest enim intelligi aliqua superficies finita secundum latitudine & infinita secundum longitudinem. Patet etiam si accipiatur vna quantitas dimensiua & alia virtualis, si enim intelligatur corpus album infinitum, non propter hoc albedo intensiue infinita erit, sed solum extensiue per accidens, poterit enim aliquid albius inueniri: patet nihilominus idem, si vtraque quantitas sit virtualis, nam in vno & eodem diuersa quantitas virtualis attendi potest secundum diuersas rationes eorum, quae de ipso praedicantur, sicut ex hoc quod aliquid dicitur ens consideratur in eo quantitas virtualis quantum ad perfectionem essendi, & ex hoc quod dicitur sensibile ex perfectione sentiendi, & sic de alijs. Quantum igitur ad rationem essendi infinitum esse non potest, nisi illud in quo perfectio essendi includitur quae in diuersis infinitis modis variari potest. Et hoc modo solus Deus infinitus est secundum essentiam, quia eius esse non limitatur ad aliquam determinatam perfectionem, sed in se includit omnem modum perfectionis, ad quem ratio entitatis se potest extendere. Et ideo ipse est infinitus secundum rationem essendi. haec autem infinitas nulli creaturae competere potest. Nam cuiuslibet creaturae esse est limitatum ad perfectionem propriae speciei. Si ergo intelligatur aliqua anima sensibilis, quae habeat in se quicquid potest concurrere ad perfectionem sentiendi qualitercunque, illa quidem anima erit finita secundum essentiam, quia esse suum limitatum est ad aliquam perfectionem essendi scilicet sensibilis, quam excedit perfectio intelligibilis, esset tamen infinita secundum rationem sensibilitatis quia eius sensibilitas ad nullum determinatum modum sentiendi limitaretur. Et similiter dico de gratia habituali Christi, quia est finita secundum essentiam, quia esse suum est limitatum ad aliquam speciem entis est tamen infinita secundum rationem gratiae, quia cum infinitis modis. possit considerari perfectio alicuius quantum ad gratiam, nullum eorum defuit Christo, sed habuit in se gratiam secundum omnem plenitudinem & perfectionem, ad quam ratio huius speciei, quae est gratia. potest se extendere. Et hunc intellectum manifeite ponit glo. I0. tertio dicens. Ad mensuram dat Deus spiritum hominibus, filio vero non ad mensuram, sed sicut totum ex seipso genuit filium suum, ita incarnato filio suo totum spiritum suum dedit non particulariter, non per subdiuisionem, sed vniuersaliter, & generaliter. Augustinus etiam dicit ad Darda. quod Christus est caput, in quo sunt omnes sensus sed in alijs sanctis quasi solus tactus est quibus datus est spiritus ad mensuram. Sic ergo dicendum, quod gratia Christi finita fuit secundum essentiam, sed infinita fuit secundum perfectionem rationis gratiae. Haec ille.

Item. ibidem in solutione quarti sic dicit. Forma est principium actus. Secundum autem quod habet esse in actu, non est poslibile, quod forma cuius est essentia finita, procedat actio infinita secundum intensionem, vnde & meritum Christinon fuit infinitum secundum intensionem actus, finite, enim diligebat & cognoscebat, sed habuit quandam infinitatem ex circunstantia personae, quae erat dignitatis infinitae, quanto enim maior est qui se humiliat, tanto eius humilitas laudabilior inuenitur. Haec ille.

Ex quibus apparet quod non intendit ponere, quod gratia animae Christi sit infinita intensiue, hoc est quo ad essentiam, nec quo ad esse gratiae, sic quod infinitae actuet suum subiectum, & sic vltimate, quod nullum subiectum posset a forma talis speciei plus actuari, nec aliqua forma eiusdem speciei esse actualior, sed est infinita quo ad rationem gratiae idest non limitata modo praeexposito, eo modo quo lux solis est infinita vt prius dictum fuit Ad secundum articulum eiusdem Aureoli negatur antecedens quia, secundum mentem Sancti Thomae albedo separata ab omnisubiecto esset actu infinita, & tamen esset participabilis. Dicitur secundo, quod nulla forma actualiter & formaliter perticipata est infinita quantum ad essentiam nec quantum ad esse, aut actuationem subiecti, potest tamen esse infinita quantum ad illimitationem suae rationis. Dicitur tertio, quod non om infinitum puenit ad finem, immo nullum potissime loquem do de infinitate formarum, quae non dicuntur infinitae, qua non sunt limitatae per aliquod susceptiuum, vel quia nulla differentia formalis aut materialis refugit subiectum formae ad aliquod minus tali ratione, & imperfectius ea. Dicitur. 4. quod actus receptus in potentia terminat potentiam, & ab ea quodam modo terminatur, sed secus est de actu subsistentiae. Rursus licet actus receptus in potentia finiatur & terminetur ad canacitatem suscipientis quo ad esse, non tamen oportet quod terminetur quantum ad rationem formae, vbi concurrunt duo praedicta in probationem conclusionis.

Ad tertium eiusdem dicitur, quod Sancts Thomas concedit secunda secundae q. 24 articulo septimo quod charitas quamdiu est in via potest in infinitum augeri in homine qui est pure viator, non autem asserit hoc de homine beato, vnde verba eius ibidem sunt haec. Terminus augi menti alicuius formae potest praefigi tripliciter. Vno modo ex ratione ipsius formae, quae habet terminatam mensuram, ad quam cum peruentum fuerit, non potest vltra procediin forma, sed si vltra processum fuerit peruenietur ad aliam formam, sicut patet in pallore, cuius terminos per continuam alterationem aliquis transit vsque ad albedinem vel nigredinem perueniens. Alio modo e: parte agentis cuius virtus non se extendit ad vlterius augendi formam in subiecto. Tertio modo ex parte subiecti, quod non est capax vlterioris perfectionis vel amplioris. Nullo autem horum modorum imponitur terminus augmento charitatis in statuviae. Ipsa enim charitas secundum rationem suae speciei proprie terminum augmenti non habet. Est enim participatio quaedam infinitae charitatis quae est Spiritus Sanctus Similiter etiam causa agens charitatem est infinitae virtutis scilicet Deus. Similiter etiam ex parte subiecti terminus huic augmento praesigi non potest, quia scilicet charitate crescem te supercrescit habilitas ad vlterius augmentum. Vnde relinquitur quod charitatis augmento nullus terminus praesigi possit in hac vita. Haec ille.

Item primo sententiarum dist. 17. q. secunda articulo quarto dicit similia. Expresse loquitur de charitate puri viatoris. Secundo dico quod secundum eum nec capacitas, nec gratia comprehensoris, aut beati potest augeri de potentia Dei ordinata, & per consequens nec gratia vel charitas Christi qui simul fuit comprehensor & viator, & de hoc Sanctus Thomas tertia parte quaest. 7. arti. 12. sic dicit. Aliquam formam non posse augeri contingit dupliciter. Vno modo ex parte ipsius subiecti. Alio modo ex parte illius formae: ex parte quidem subiecti quando subiectum attingit ad vltimum in participatione illius formae secundum suum modum sicut si dicatur quod aer non potest crescere in caliditate quando pertingit ad vltimum gradum caloris, qui potest saluari in natura aeris, licet possit esse maior calor in rerum natura qui est calor ignis Ex parte autem formae excluditur possibilitas augmenti quando aliquod subiectum attingit ad vltimam perfectionem, quam potest talis forma habere in natura, sicut si dicamus quod calor ignis non potest augeri, quia non potest esse perfectior gradus caloris quam ille, ad quem pertingit ignis. Sicut autem aliarum formarum est ex diuina sapientia determinata propria mensura, ita & gratiae secundum illud sapientiae. 11. Omnia in numero, & pondere, & mensura constituisti vel disposuisti mensura autem vnicuique formae praefigitur per comparationem ad suum finem sicut non est maior grauitas quam grauitas terrae, quia non potest esse inferior locus loco terrae. Finis autem gratiae est vnio creaturae rationalis ad Deunu, non potest autem esse, nec intelligi maior vnio creaturae rationalis ad Deum, quam quae est in persona, & ideo gratia Christi pertingit vsque ad summam mensuram gratiae, sic ergo manifestum est quod gratia Christi non potuit ex parte ipsius gratiae, sed neque etiam ex parte ipsius subiecti, quia Christus secundum quod homo a principio instanti suae conceptionis fuit verus & plenus comprehensor, vnde in eo non potuit esse augmentum gratiae, sicut nec in beatis, quorum gratia augeri non potest eo quod sunt in termino, hominum vero qui sunt pure viatores gratia potest augeri & ex parte formae, quia non attingunt summum gratiae gradum, & ex parte subiecti, quia nondum peruenerunt ad terminum. Haec ille.

Similia dicit tertio sent. dist. 13. q. 1. ar. 2. quaestiuncula. 2. & 3. Tertio dico quod mens Sanctus Thomas fuisse videtur quod de potentia Dei absoluta quancunque gratiam in formantem aliquod subiectum Deus non potest in eodem subiecto intendere augere, & maiorem facere. Et ad hoc ponendum moueor ex dictis Sanctus Thomas de veritate. q. 29. ar. 3. vbi quaerit. Vtrum gratia Christi sit infinita, & arguit sic. Quolibet finito Deus posset facere maius, sed Deus non potuisset Christo dare maiorem gratiam, vt dicit magister dist. 13. lib. tertij, ergo gratia Christi est infinita. Sed dicebat quod hoc non dicitur protanto, quod Deus non posset maiorem gratiam facere, sed quia anima Christi non poterat maiorem recipere, erat enim tota capacitas eius gratia repleta.

Sed contra. Secundum Au in lib. de natura boni. Bonum creaturae consistit in modo specie & ordine. Et vbi haec tria magna sunt, magnum bonum est, vbi parua paruum: ergo secundum hoc quod aliqua creatura crescit in bonitate secundum hoc modus eius crescit, & per consequens eius capacitatis mensura ampliatur, nam modus mensuram sequitur, & ita quanto plus augetur gratia plus augetur capacitas. Ecce arg. Sequitur responsio.

Dicendum quod capacitas creaturae dicitur secundum potentiam receptibilitatis, quae est in ipsa, est autenduplex potentia creaturae ad recipiendum. Vna naturalis quae potest tota impleri, quia haec non extendit se nisi ad l fectiones naturales creaturae. Alia autem est potentia obedientiae, secundum quod potest recipere aliquid a Deo, & talis capacitas non potest impleri, quia quicquid Deus de creatura faciat, adhuc remanet in potentia recipiendi a Deo Haec ille.

Item sexto loco arguit sic. Aut capacitas animae Christi est finita aut infinita, si infinita & tota capacitas sua est plena, ergo habet gratiam infinitam. Si autem finita, quolibet autem finito potest Deus aliud maius facere, ergo potest Deus aliud maius facere, ergo potest facere maiorem capacitatem quam habeat anima Christi, & sic potest facere meliorem Christum, quod est absurdum. Haec ille.

Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum quod capacitas animae Christi est finita, & potest Deus maiorem capacitatem facere, & meliorem creaturam quam sit anima Christi, si per intellectum separetur a verbo, non tamen sequitur quod possit facere meliorem Christum, quia Christus habet ex alio bonitatem scilicet ex vnione ad verbum, ex qua parte eius bonitate maior intelligi nequit. Haec ille. Ex quibus patet, quod mens eius fuit, quod Deus de sua potentia absoluta potest omnem formam, cuius creatura spiritualis est capax, & cui ex ratione suae speciei non repugnat augeri, augere, & intendere secundum esse, quia capacitas subiecti ad talem formam obedientialis, nunquam potest impleri totaliter. Omnia vero dicta Sanctus Thomas quae videntur sonare oppositum intelligenda sunt ad hunc sensum scilicet quod Deus non posset intendere charitatem aut gratiam Christiquantum ad rationem gratiae licet illam & omnem aliam de sua potentia absoluta posset intendere in eodem subiecto quantum ad esse & actuationem subiecti. Secus est de potentia ordinata, secundum quam gratia vel gloria comprehensoris non potest, nec consueuit augeri. Ex istis patet quid sit dicendum ad argumentum Aureotels Negatur enim prima consequentia accipiendo consequens ad mentem Sancti Thomae scilicet quod in Christo est summa gratia hoc mo quod non est limitata secundum rationem gratiae, licet sit finita & limitata, secundum esse gratiae Vlterius dicitur, quod responsio ibi recitata potest stare scilicet quod capacitas animae est finita in actu licet sit infinita in potentia, & ideo non potest recipere gratiam infinitam in actu licet possit recipere gratiam infinitam in potentia loquendo de potentia Dei absoluta. Ad improbationem huius respote sionis dicitur, quod illa reatiosio non interimit fundamentum nostrum, quia cum Sanctus Thomas dicit, quod capacitas animae potest crescere &c. intelligit & loquitur de anima, quae est in statu viae. Cum autem dicit quod capacitas animae Christi non potest crescere, nec augeri, loquitur de potentia Dei ordinata, secundum quam in anima beata non potest crescere gratia nec gloria, quin tamen de potentia Dei absoluta aliter esse posset non negat. Ad aliam formam dicitur, quod capacitas naturalis ipsius animae potest dicere conatum voluntatis, vel voluntatem sub tali conatu, aut etiam ipsam voluntatem nudam, sed capacitas obedientiae dicit non repugnantiam animae ad recipiendum quicquid Deus potest velle eam recipere, ex quibus patet, quod anima Christi non recipit gratiam vltra suam capacitatem.

Ad alia formam ibidem factam dicitur, quod loquendo de potentia Dei ordinata, maior falsa est, quia similiter probaretur quod ignis calor, aut raritas naturaliter posset in infinitum augeri, vt lux solis & lunae, quia in talibus forma respicit potentiam sine dispositione media. Et ad probationem dicitur, quod non omnis potentia recipiens aliquam formam sine dispote media reIpicit eam aequaliter secundum omnem gradum, quia vnus gradus est sibi conuenientior quam alius, vel forte talis forma non potest augeri in infinitum secundum potentiam Dei ordminantam, sed habet certum terminum. Dico tamen quod Deus de sua potentia absoluta posset intendere grauiam Christi quo ad esse, licet non quo ad rationem gratiae Ad aliam formam dicitur, quod gratia meretur augeri dum est in via, non autem dum est in suo termino. De hoc Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione 13. quaestione prima articulo secundo quaestiuncula tertia sic dicit. Augmentum non competit rei secundum quod est in via ad terminum, quia secundum quod res est in termino tota potentialis capacitatis impleta est ex fine implente, & ideo non habet vlterius quo crescat. Et quia anima Christi fuit ab initio conceptionis fini vltimo vnita non solum per finitionem perfectam, sed etiam communicando in persona verbi, ideo gratia eius crescere non potuit. Haec ille.

Et intelligo capacitatem illius animae fuisse impletam modo frequenter exposito. Vlterius dico quod respotesio, quam arguens recitat, bona est, & est Sancti Thomas tertia parte vbi supra recitatum est. Et ad improbationem, illius responsionis dicitur quod gratia est dispositio ad vnionem, non naturalis, sed voluntaria ex diuina ordinatione. Sed ex hoc non sequitur quod stante vnione gratia illa possit augeri de potentia Dei ordinata: Posset autem augeri de potentia Dei absoluta, quia sicut dicit Sanctus Thomas tertio sententiarum vbi supra, nullius rei capacitas extenditur vltra coniunctionem eius cum suo fine, quod est verum secundum ordinem rerum a diuina sapientia inditum. Vlterius dicitur, quod nulla contradictio est dicere, quod gratia potest in infinitum augeri secundum esse & actuationem subiecti, & ex alia parte ponere, quod in Christo est summa gratia quantum ad rationem gratiae, & quod non potest esse maior gratia quantum ad rationem gratiae.

Ad primum Durandus patet solutio per praedicta. Concludit enim quod gratiae animae Christi non est inhnit a in actu quo ad esse, quia capacitas finita non est susceptiua talis infiniti, dicitur tamen quod capacitas finita susceptiua est formae infinitae quo ad aliam considerationem.

Ad secundum patet per idem. Nam vt supra allegatum est, sicut visio & fruitio animae Christi sunt actus finiti secundum esse, ita & gratia habitualis, tamen vtrunque potest dici infinitum aliquomodo.

Ad primum Ocham & Adae dicitur, quod fundatur in falsa imaginatione, scilicet quod augmentatio & intensio formarum maxime spiritualium fiat per additionem summae ad formam. Huius enim falsitatem ostendit Sanctus Thomas secunda secundae quaestione vigesimaquarta articulo quinto & in multis alijs locis. Ex quibus patet, quod consequentia argumenti nulla est. Dicitur secundo, quod quicquid sit de potentia Dei absoluta, tamen constat de ordinata, quod antecedens argumenti falsum est, vnde Sanctus Thomas tertia parte quaestione septima articulo duodecimo in solutione primi sic dicis&i loquamur de quantitatibus mathematicae, cuilibet finitae quantitati potest fieri additio, quia ex parte quantitatis finitae non est aliquid quod repugnet additioni, si vero loquamur de quantitate naturali sic potest esse repugnantia ex parte formae, cui debetur determinata quantitas, sicut & alia accidentia determinantia, vnde philosophus dicit secum do de anima, quod omnium natura constantium est terminus & ratio magnit udinis & augmenti, & inde est quod quantitati totius coeli non potest fieri additio. Multo igitur magis in ipsis formis consideratur aliquis terminus vltra quem non transgrediuntur Et propter hoc non oportuit, quod gratiae Christi posset fieri additio, quauis sit finita secundum sui essentiam. Haec ille.

Tunc ad probationem antecedentis negati dicitur, quod prima propositio est falsa secundum viam Sancti Thomas quia in nulla specie angelica possunt secundum eum creari multa indiuidua. Dicitur secundo, quod secunda propositio apud multos est dibia, quia multa instantia temporis continui consequentis motum coeli possunt esse successiue, sed non simul. Dicitur tertio quod tertia propositio mauifestam continet salsita tem in partibus totius etherogenei. Nam duae medietates oculi dextri sunt magis vnibiles naturaliter quam medietas oculi dextri cum medietate oculi sinistri, licet sint eiusdem rationis & multae aliae in stantiae possunt dari. Ex dictis patet ad formam ibi recollectam ex illis tribus propositionibus, quod prima consequentia ibi facta non valet vt patet ex tertio dicto contra tertiam propositionem Ocham. Vtrum autem quacunque magnitudine data finita similis eiusdem speciei sibi possit vniri dictum est supra. Denique vltima consequentia ibi facta non valet, quia intensio formarum non fit per additionem formae ad formam. Ad primum Geraus patet responsio ex praedictis, nam maior est falsa. Et ad illius probationem dicitur quod diuisio vel causa ibidem assignata est insufficiens, quia quod aliquo indiuiduo alicuius speciei non possit addi maius in eadem specie potest contingere praeter causas ibidem assignatas, vt puta si forma specifica alicuius indiuidui praefigat sibi certum terminum magnitudinis & augmenti ex natura vel diuina ordinatione, vel sit illimitata quantum ad rationem propriae speciei vt supra frequentius dictum fuit. Vlterius dico quod argumentum false imaginatur, quod in specie gratiae ex duobus indiuiduis possit constitui tertium Ad confirmationem dicitur primo, quod forte mundus eiusdem speciei cum illo non posset esse maioris quantitatis de potentia Dei ordinata quicquid sit de absoluta. Dicitur secundo, quod non est simile de augmento quantitatis corporalis & formae spiritualis, quia prima fit per additionem uel rarefactionem, secunda nequaquam.

Dicitur tertio quod licet de potentia Dei absoluta omnis forma spiritualis accidentalis intensibilis possit in infinitum intendi secundum esse, non tamen secundum rationem propriae speciei.

Ad secundum negatur minore quicquid sitde maior, quia gratia non habet partes illo modo quo fingit sine quacunque probatione arguens.

Ad tertium negaturprima pars minoris. Nec valet eius probatio, quia cum quaelibet species figurae vel numeri in sua ratione includat certum terminum, non tamen genus figurae vel numeri, & ideo quacunque specie figurae, vel minori data contingit esse maiorem, secus est de gratia, cuius aliqua species potest esse illimitata quo ad rationem gratiae, sicut est de gratia animae Christi. Et ideo tali gratia nulla potest esse maior quo ad hoc, vnde similitudo non valet, quia nulla species numeri potest habere talem illimitationem, qualem aliqua species gratiae.

Ad argumentum Adae dicitur, quod si aliquid concludat, hoc solum concludit, quod quantamcunque poenam Deus infligat damnato, posset intensiorem secundum esse eidem infigere. Et a simili conceditur, quod de potentia Derabsoluta omnis gratia creata posset intendi secundum esse, cum quo stat quod aliqua gratia est summa infinita, & nullo modo intensibilis quantum ad perfectionem rationis gratiae, vt puta quia est dare summam speciem in genere gratiae qua non potest esse superior, non tamen summum indiuiduum, vt ita dicam scilicet quo non possit esse superius quo ad pertinentia ad indiuiduum, cuius est intensio secundum est. Et similiter est dare summam poenam quo ad speciem puta priuationem diuinae visionis vel huiusmodi: omnia haec ex praedictis elici possunt. Ad argume tum pro parte affirmatiua quaestionis respondit Sanctus Thomas tertia parte quaestione septima articu.o vndecimo in solutione primi sic dicens. Id quod dicitur. Pater non ad mensuram dat spiritum filio. Vno modo exponitur de dono, quod Deus pater ab aeterno dedit filio scilicet diuinam naturam, quae est donum infinitum, vnde quaedam glo. dicit ibidem, vt tantus sit filius, quantus pater. Alio modo potest referri ad donum, quod datum est humanae naturae, vt vniatur diuinae personae, quod est donum infinitum, vnde glo. dicit ibidem. Sicut pater plenum & perfectum genuit verbum sic plenum & perfectum vnitum est humanae. naturae. Tertio modo potest referri ad gratiam habitualem inquantum gratia Christi se extendit ad omnia, quae sunt gratiae, vnde Augustinus hoc exponens dicit. Mensura diuisio quaedam donorum est. Alij enim datur per spiritum sermo sapientiae alij sermo scientia, sed Christus qui dat, non ad mesuram accepit. Haec ille. Et haec de praesenti quaestione sufficiant de qua benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext