Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliqua pura creatura pro tota humana natura satisfacere potuerit

DISTINCTIO. XVIII. XIX. XX QVAESTIO VNICA Vtrum aliqua pura creatura pro tota humana natura satisfacere potuerit.

CIRCA decimamoctauam. 19. & 20. distin. 3. sent. quaeritur. Vtrum aliqua pura creatura potuerit satisfacere pro tota natura humana collapsa in primis parentibus.

Et arguitur quod sic. Sicut enim pro peccato debetur satisfactio, ita pro beneficio debetur gratiarum actio, sed sufficit Deo gratiarum actio, quam homo potest reddere, etiam si non sit suis beneficijs aequalis, quia vt dicit philosophus. 8. Eth. secundum potentiam resamulans homo dijs & patribus videtur esse iustus, quamuis ad aequalia non possit, ergo videtur quod similiter sufficiens satisfactio sit id, quod homo potest reddere ad expiandum peccatum.

In oppositum arguitur. Quia nullus pro alio potest reddere quod pro seipso debet, sed quaelibet creatura totum, quod est Deo debet, ergo nulla pura creatura potest pro alia sufficienter satisfacere.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Quantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nulla pura creatura potuit sufficienter satisfacere pro tota natura humana. Haec ponit Sanctus Thomas 3. sent. di. 20. q. 1. ar. 2. vbi sic dicit. Oportebat quod pro peccato naturae humanae fieret digna satisfactio. Tum quia aliter homo non restitueretur primae dignitati. Tum quia conueniens est esse vnum primum in genere satisfactionis perfectum, supra quod omnes aliae satisfactiones imperfectae fundentur. Ad hoc autem quod satisfactio esset condigna, oportebat quod haberet virtutem infinitam, quia peccatum, per quo fiebat satisfactio infinitatem quandam habebat ex tribus. Primo ex infinitate diuinae maiestatis inquantum offensa fuerat per contemptum inobedientiae, quanto enim maior est in quem peccatur tanto est grauior culpa. Secundo ex bono, quod per peccatum auferebat, quod est infinitum scilicet ipse Deus, cuius participatione homines fiunt beati. Tertio ex ipsa natura, quae corrupta erat, quae infinitatem quandam habebat, inquantum in ea possunt suppositae in infinitum multiplicari. Actio autem purae creaturae non potest habere efficientiam infinitam, & ideo nulla pura creatura poterat sufficienter satisfactionem facere.

Item tertia parte q. 1. arti. 2. in solutio. secundi sic dicit. Aliqua satisfactio potest dici sufficiens dupliciter. Vno modo perfecte quia est condigna per quandam adaequationem ad recompensationem culpae commissae, & sic hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit pro peccato. Tum quia tota natura humana erat per peccatum corrupta, nec bonum alicuius personae, vel plurium poterat per aequiparantiam totius naturae detrimentum recompensare. Tum etiam quia peccatum con. ra Deum commissum quandam infinitatem habet ex infinitate diuinae maiestatis, tanto enim offensa est grauior, quanto maior est ille, contra quem delinquitur, vnde oportuit ad dignam satisfactionem, vt actio satisfacientis haberet efficaciam infinitam, vtpote Dei & hominis existens. Alio modo potest dici satisfactio sufficiens imperfecte, scilicet secundum acceptionem eius, qui est ea contentus, quam. uis non sit condigna, & hoc modo satisfactio puri hominis est sufficiens. Et quia omne imperfectum praesupponit aliquod perfectum, a quo sustentetur, inde est quod omnis puri hominis satisfactio efficaciam habet a satisfactione Christi. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio, perfecta & sufficiens & condigna satisfactio pro reparatione humanae naturae non potuit fieri nisi per actionem infinitae dignitatis & efficaciae, sed nulla pura creatura potest habere huiusmodi actionem: igitur &c.

Secunda conclusio. Christus per suam actionem interiorem, & passionem exteriorem sufficienter, & condigne satisfecit pro tota natura humana collapsa. Hanc ponit Sanctus Thomas in multis locis: nam haec conclusio directe inferri potest ex praeallegatis in praecedenti conclusione, scilicet quod quia actio & passio Christi Dei, & hominis erat infinitae dignitatis & efficaciae, ideo satisfactio sua habebat sufficientem efficaciam ad satissactendum protota natura humana collapsa, & pro omnibus, in quibus erat vel poterat esse huiusmodi natura lapsa, dato quod multiplicarentur in infinitum indiuidua in humana specie, & sine quocunque finali termino. De hoc etiam loquitur 3. sen. dist. 20. q. 1. artic. 3. vbi sic arguit. Nihil corporale est aequiualens rei spirituali, sed vita Christi, quam per passionem dedit, fuit vita corporalis, ergo non fuit sufficiens ad recopensandum vitam spiritualem, quae per peccatum amissa erat. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod vita Christi corporalis habebat quendam infinitum valorem ex diuinitate coniuncta, inquantum non erat vita puri hominis, sed Dei & hominis, & ideo poterat esse sufficiens recompensatio vitae spiritualis, & praecipue ratione charitatis eximiae, ex qua offerebatur. Haec ille.

Eandem sententiam ponit tertia parte quaestio. 48. artic. 2. vbi arguit sic. Satisfactio importat quandam aequalitatem ad culpam, cum sit actus iustitiae, sed passio Christi non videtur esse aequalis omnibus peccatis generis humani, quia Christus non est passus secundum diuinitatem, sed secundum carnem secundum illud primae Petri. 4. Christo igitur in carne passo. Anima autem in qua non est peccatum potior est quam caro, non ergo Christus sua passione satisfecit pro peccatis nostris. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod dignitas corporis Christi non est aestimanda solum secundum corporis naturam, sed secundum personam assumentem inquantum, scilicet erat caro Dei, ex quo habebat infinitam dignitatem. Haec ille.

Item in corpore articuli sic dicit. Ille proprie satisfecit pro offensa, qui exhibet offenso illud, quod aeque vel magis diligit quam oderit offensam, Christus autem ex charitate & obedientia patiendo maius aliquid Deo exhibuit quam exigeret recompensatio offenae totius humani generis. Primo quidem propter magnitudinem charitatis, ex qua patiebatur. Secundo propter dignitatem vitae suae quam pro satisfactione ponebat, quae erat vita Dei & hominis. Tertio propter generalitatem passionis & magnitudinem doloris assumpti, & ideo passio Christi non solum fuit sufficiens, sed etiam superabundans satisfactio pro peccato totius generis humani secundum illud primae Io. 2. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pronostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Haec ille. Ex quibus patet ratio in forma, quia scilicet ille sufficienter satisfacit pro offensa, qui exhibet & caet. Christus fuit huiusmodi: igitur &c.

Tertia conclusio. Meritum Christi eo modo est sufficiens pro infinitis hominibus, sicut & eius satisfactio, & eandem infinitatem habet, quam & eius satisfactio. Hanc ponit sententialiter de veritate q. 29. arti. 7. vbi sic dicit. Opus humanum gratia informatum ad vitam aeternam consequendam dupliciter valet, secundum quod quo sunt, quibus homo deficit a gloriae consecutione. Quorunprimum est indignitas personae, sicut patet in eo qui non habet charitatem, qui non est idoneus neque dignus, ad quod est idoneus ille qui habet charitatem, & secundum hoc opus humanum valet ad vitam aeternam consequendam, inquantum per ipsum quaedam idoneitas & dignitas in homine consequitur ius consecutionis gloriae, sicut enim actus peccati tendit in quandam animae deformitatem ita & actus meritorius in quendam animi decorem & dignitatem, & ex hoc dicitur meritum condigni. Aliud vero per quod deficit homo a consecutione gloriae est aliquod impedimentum superueniens, vt homo qui alias est dignus gloriam non consequatur, & hoc est reatus alicuius poenae, sicut patet in iustificato, qui est debitor alicuius poenae temporalis, & sic opus humanum ordinatur ad gloriam quasi per modum cuiusdam precij, quo a reatu poenae absoluitur, & sic ex hoc habet opus humanum rationem satisfactionis. Quantum ad vtrunque opus Christi efficacius fuit operibus aliorum hominum: nam per opus alterius hominis non redditur idoneus ad gloriae perceptionem, nisi ille qui operatur, eo quod vnus homo in alium influere non potest spiritualiter, & ideo vnus alio non potest nec potuit ex condigno mereri gratiam vel vitam aeternam, sed Christus secundum suam humanitatem influere potuit in alios homines, vnde & eius opus in alijs causare potuit idoneitatem ad consecutionem gloriae, & ideo potuit alijs ex condigno mereri secundum quod influere poterat in alios, inquantum eius humanitas erat instrumentum diuinitatis secundum Damasc. Similiter etiam quantum ad secundum maior efficacia consideratur in Christo quam in alijs hominibus. Nam licet alius homo possit pro alio satisfacere, dummodo ille sit in gratia constitutus. non tamen potest satisfacere pro tota natura, quia opus vnius puri hominis non aequiualet bono totius naturae. Sed opus Christi inquantum erat opus Dei & hominis habuit quandam dignitatem, vt aequiualeret bono totius naturae, ideo pro tota natura satisfacere potuit. Haec ille.

Item tertio sent. distin. 18. q. 1. artic. 6. sic dicit. Sicut Damasc. dicit in tertio libr. caro Christi & anima erat quasi instrumentum diuinitatis, vnde quamuis esset alia operatio Dei & hominis, tamen operatio humana habebat in se vim diuinitatis, sicut instrumentum agit in vi principalis agentis, & propter hoc dicit Damascen. quod ea quae hominis sunt supra hominem agebat, vnde & actio Christi meritoria quamuis esset actio humana, tamen agebat in virtute diuina, & ideo potens erat supra totam naturam humanam, quod non poterat esse de operatione alicuius puri hominis, quia homo singularis est minus dignus quam natura communis, quia diuinius est bonum gentis quam bonum vnius hominis, & quia omnes homines sunt vnus homo in natura communi vt dicit Porphyrius, inde est quod Christi meritum, quod ad naturam se extendebat, etiam ad singulos se extendere poterat, & ita alijs mereri potuit. Haec ille.

Ex quibus potest argui proconclusione sicut argutum est pro duabus praecedentibus. Primo a priori sic. Illud meritum, quod est actio Dei & hominis, & in quo humanitas est instrumentum, & diuina persona principale agens est infinitum in valore & dignitate, sed sic est de merito Christi: ergo &c.

Secundo sic & a posteriori. Illud meritum, quod potest se extendere ad infinita supposita naturae humanae si essent futura, est infinitum in valore & dignitate aliquali infinitate, puta extensiue & materialiter, sed sic est de merito Christi: igitur &c. De hoc dicetur amplius in sequenti conclusione. Quarta conclusio. Meritum & satisfactio Christi non habet vltimatam efficientiam, nisi in illis qui eidem vniuntur per fidem formatam & sacramenta. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. q49 artic. 1. vbi sic arguit. Posita causa sufficienti nihil aliud requiritur ad effectum inducendum, requiruntur autem praeter passionem Christi alia ad remissionem peccatorum, i. baptismus & poenitentia: ergo videtur quod passio Christi non sit sufficiens causa remissionis peccatorum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Quia (inquit) passio Christi praecessit vt causa quaedam vniuersalis remissionis peccatorum, necesse est, quod singulis adhibeatur ad delectionem propriorum peccatorum, hoc autem sit per baptismum, & poenitentiam & alia sacramenta, quae habent virtutem ex passione Christi.

Item ibidem in sol. quinti sic dicit. Per fidem etiam applicatur nobis passio Christi ad percipiendum fructum illius secundum illud Romandus 3. quem proposuit Deus propiciatorem per fidem in sanguine eius. Fides autem per quam a peccato niundamur, non est fides in formis, quae potest esse cum peccato, sed est fides formata per charitatem, vt sic passio Christi applicetur non solum quantum ad intellectum, sed etiam quantum ad effectum, & per hunc etiam modum peccata dimittuntur ex passione Christi. Haec ille.

Item artic. 3. in solut. primi sic dicit. Passio Christi sortitur suum effectum in illis, in quibus applicatur per fidem & charitatem & fidei sacramenta. Item in solut. secundi sic dicit. Ad hoc quod consequamur effectum passionis Christi, oportet nos ei configurari, configuramur autem ei in baptismo sacramentaliter &c.

Item in sol. 3. sic dicit. Satisfactio Christi habet effectum in nobis inquantum incorporamur ei vt membra capiti. Membra autem oportet esse capiti conformia, & ideo sicut Christus primo quidem habuit gratiam in anima cum passibilitate corporis, & per passionem ad immortalitatis gloriam peruenit, ita & nos qui sumus menbraeius per passionem ipsius liberamur quidem a reatu poenae, ita tamen quod primo recipimus in anima spiritum adoptionis filiorum, quo ascribimur ad haereditatem gloriae immortalitatis adhuc corpus passibile & mortale habentes. Postmodum vero configurati passionibus & morti Christi in gloriam immortalem perducimur secundum illud Apostnus Rom. 8. Si filij & haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur vt simul glorificemur. Haec ille.

Item quaestio. 19. artic. 4. sic dicit. In Christo non solum fuit gratia sicut in quodam homine singulari, sed sicut in capite totius ecclesiae, cui omnes vniuntur sicut capiti membra, ex quibus constituitur mistice vna persona. Et exinde est quod meritum Christi se extendit ad alios inquantum sunt membra eius. Sicut etiam in vno homine actio capitis aliqualiter pertinet ad omnia membra eius, quia non solum sibi sentit, sed omnibus membris. Haec ille.

Item ibidem in solut. tertij sic dicit. Sicut peccatum Adae non deriuatur ad alios nisi per carnalem generationem, sic nec meritum Christi se extendit ad alios, nisi per spiritualem regenerationem, quae sit in baptismo per quem Christo incorporamur secundum illud Gal. 3. Omnes, quot quot baptizati estis Christum induistis, & hoc ipsum est gratiae, quod homini conceditur regenerari in Christo. Et sic salus hominis est ex gratia. Haec ille.

Item tertio sent. dist. 19. quaestio. 1. art. 1. in solut secundae quaestiunculae sic dicit. Ad hoc quod aliquid in alterum effectum inducere possit duo requiruntur, vnum scilicet ex parte ipsius, vt scilicet habeat virtutem sufficientem ad inducendum illum effectum. Alterum ex parte recipientis, vt scilicet sit dispositum ad sustinendum actionem agentis. Ex parte autem ipsius Christi, qui nobis meruit deletionem peccatorum inuenitur sufficientia ad delendum omnia peccata nostra ex duobus, scilicet ex actione, in qua meritum consistit, quae agit in vi diuina, eo quod est actio Dei & hominis, & ex hoc habet infinitam efficaciam in merendo. Et iterum ex eo, quod passio abstulit, scilicet animam Deo vnitam, quae etiam habebat infinitum valorem ex hoc quod est Deo vnita, & ex hoc est infinita efficacia in satisfaciendo. Ex parte autem nostra requiritur, vt nos praeparemus ad effectum meriti Christi in nobis sustinendum per fidem intellectus, & charitatem affectus, & per imitationem operis, quod quidem non contingit in omnibus. Et ideo quo ad sufficientiam satisfactionis & meriti omnia peccata per Christi passionem deleta sunt. Non autem quantum ad efficientiam. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Omne suscipiens effectum agentis vltimatum oportet esse dispositum ad suscipiendum illum, aliter non posset suscipere, sed effectus vltimatus meriti, & satisfactionis Christi est adpetio gloriae, purgatio a peccato, gratiae consumatio, & ad gratiam introductio: igitur suscipientes hunc effectum oportet ad haec disponi, haec autem dispositio fit modis praedictis: igitur & caetera. Et in hoc primus articulus terminatur

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam, & omnes sequentes arguit Scotus probando quod Christi meritum nullo modo fuerit infinitum, nec eius satisfactio, cuius oppositum dicit prima conclusio & sequentes. Et arguit sic. Accipiosinquit, ) bonum velle Christi, quo meruit & acceptauit passionem suam pro omnibus quantum ad sufficientiam secundum te, & quaero si bonum velle Christi erat tantum acceptum quantum persona verbi, & tunc cum persona verbi sit infinita simpliciter, infinite fuit bonum eius acceptum. Sed cum Deus non acceptet aliquid nisi quantum habet de acceptibilitate: ergo bonum velle illius naturae ratione suppositi habuit infinitam rationem acceptibilitatis. Et tunc in acceptibilitate non esset differentia inter velle verbi secundum se, & velle illius naturae in verbo, quia ex parte accepta bilis non erat maior acceptabilitas: ergo verbum volendo bonum circunscripta natura assumpta potuit mereri, quod est falsum. Et vlterius sequitur quod trinitas tantum diligeret velle naturae assumptae, sicut velle verbi increatum. Quod nihil est dictu, quia hoc esset ponere creaturam habere tantam rationem diligibilitatis sicut verbum increatum.

Item, Huiusmodi velle non plus est acceptum Deo quam sit bonum, si igitur in infinitum fuit acceptatum & pro infinitis, tunc velle illud cum relatione ad suppositum verbi fuit formaliter infinitum. Igitur per illud velle cum tali respectu, anima Christi potuit ita perfecte frui Deo, sicut potuit verbum suo proprio velle, quod nihil est dictu, nisi ponendo animam esse verbum.

Item. In per se principio illius velle est finitas, si sumatur cum omnibus & quibuscunque respectibus ad verbum, aut quodcunque aliud: ergo & illud velle fuit finitum formaliter & limitatum, & per consequens finite acceptatum.

Item. Quia verbum non habuit aliquam causalitatem super illud velle, quam non habuerit tota trinitas. Et si detur quod habuit specialem efficientiam super illum actum, adhuc non sequitur quod sit actus formaliter infinitus & infinite acceptatus, quia actus sic infinitus non potest essentialiter dependere ab aliquibus causis finitis in perfectione cum causa infinita coagente. Dico autem quod non potest essentialiter dependere, ita quod creatum habeat essentialem causalitatem super illum actum, & non accidentalem tantum, sicut habuit natura assumpta super velle verbi sicut albedo in artifice super aedificare.

Item quia esto adhuc quod verbum specialiter egerit in actum aliter quam tota trinitas, non tamen sequitur quod ille actus habeat, vnde infinite acceptetur, vt secundum sufficientiam valeat pro infinitis redimendis, sed sicut meritum fuit finitum in se, ita secundum iustitiam commutatiuam fuit finitum retributum: ergo non meruit pro infinitis personis secundum sufficientiam in acceptatione diuina sicut nec fuit infinite acceptatum quia fuit in se finitum. Haec Scotus in forma.

Contra secundam conclusionem arguit Durandus quasi sequens principia Scoti probando, quod nec pura creatura potest Deo sufficienter satisfacere pro tota natura humana, nec etiam Christus secundum quod homo, & hoc accipiendo condignam satisfactionem secundum aequalitatem quantitatis ad culpam commissam, ita quod qui iniuste alium offendit, si cum disciplina iniuriae offerat talem offensam, iniustus est offensus ab eo prius, si talem satisfactionem non recipiat, nec offensam remittat Et arguit sic. Non minus obligamur Deo ad satisfactionem delicti commissi contra eius praeceptum quam obligemur ad recompensationem ratione beneficij accepti, sed nullus potest reddere Deo aliquid condignum secundum aequalitatem quantitatis pro beneficijs ab ipso receptis, vt dicitur 8. Ethicor. & de se notum est, non enim reddimus ei nisi quod ab eo accepimus, & semper aliquid remanet. Et quaedam dum redduntur, melius nostra efficiuntur, quia magis cedunt nobis ad meritum: ergo consimiliter nullus potest exhibere Deo satisfactionem condignam secundum aequalitatem quantitatis pro peccatis commissis ab eo, vel ab alio, & multo minus pro peccato originali, quod est peccatum totius naturae. Et si bene ponderetur causa hic assignata, ipsa non solum concludit quod pura creatura non possit hoc modo Deo satisfacere, sed etiam quod nec Christus inquantum homo, vel ratione humanae naturae, quia Christus inquantum homo non potuit Deo reddere aequiualens beneficijs ab ipso receptis quo ad omnia dona naturae, & gratiae vnionis, & habitualis, & gloriae fruitionis beatae, quae omnia ab instanti suae conceptionis accepit a Deo. Et sic sicut Christus inquantum homo non potuit pro se ipso reddere aequiualens beneficijs a Deo receptis, ita similiter si ipse potuisset peccare & peccasset, non potuisset Deo satisfacere pro peccato suo satisfactione condigna modo praedicto. Et si non pro seipso, vtique nec pro alio, & maxime pro omnibus, quia non minus requiritur ad satisfaciendum pro alijs quam proseipso caeteris paribus.

Secundo arguit. Quia propter peccatum mortale priuatur homo iuste gratia, & incurrit debitum poenae aeternae, sed gratia non recuperatur, nec recuperari potest ex condigno propter aliquod opus illius qui eam amisit. Alioquin non esset gratia, nec poena aeterna recompensari potest in hac vita per aliquam poenam sibi aequalem, sed gratuito commutatur in contritione poena aeterna in temporalem: ergo nullus potest condigne & per aequalitatem satisfacere in hac vita pro suo peccato mortali, & multo minus pro alieno, ita vt Deus sit iniustus, si talem satisfactionem non acceptet, nec remittat poenam culpae debitam. Tertio. Quia facilius potest homo satisfacere homini quam Deo, loquendo de satisfactione condigna simpliciter, quia plus obligatur homo Deo quam homini, sed pro peccato pro quo aliquis meretur mortem corporalem infligendam sibi a Iudice Reipublice nullus potest satisfacere de condigno simpliciter: ergo pro peccato pro quo quis meretur apud Deum mortem aeternam nullus potest satisfacere de condigno simpliciter. Minor probatur. Quia nihil temporale, quod habeat, potest aequiualere vitae suae. Et ideo si peccauit sic quod debeat vitam amittere, impossibile est ei reddere aequiualens vitae suae, & si non potest homo condigne satisfacere Deo pro se, multo minus pro alio. Contra quartam conclusionem arguit Scotus probando, quod Christus non solum meruit secundum efficaciam gloriam dispositis ad recipiendum, immo etiam indispositis. Quia quaeritur, vtrum Christus meruerit tamuendm, vt habentes gratiam, quodcunque hoc esset, haberent gloriam ex merito Christi. Et si hoc solum meruit, tunc non meruit nobis primam gratiam, nec gratiam baptismalem in nouo testamento, nec gratiam datam in sacrificijs, vel in circuncisione antiquorum, quod est falsum, quia vnde veniret illa nobis prima gratia 2Vnde oportet dicere quod meruit nobis illam primam gratiam, qua coniuncti essemus sibi: ergo meruit vt non coniuncti sibi coniungerentur, & in hoc consistebat eius meritum. Non ergo solum meruit vt coniuncti sibi vlterius cooperarentur, & sic tandem glorificarentur, sed meruit, vt non coniuncti vnirentur sibi etiam qui nunquam se disponunt.

Vnde magis meruit gratiam baptismalem, & primam quam quodcunque opus postea ex gratia factum. Haec Scotus. Vlterius arguit Aureolus contra quoddam dictum Sanctus Thomas in tertio distin. 18. quaestio. 1. artic. 2. ad secundum vbi dicit, quod idem actus in Christo fuit meritum & praemium. Contrahoc arguit Aureolus. Primo. Quia actus qui secundum rationem suam habet rationem finis, nec potest ordinari in finem ex natura sua, non potest esse meritorius, quia meritum ordinatur ad aliud, puta ad praemium sicut ad finem, sed actus beatificus ex natura sua est finis. Vnde si ordinaretur ad finem, non esset meritum, sed demeritum, quia esset peruersitas.

Secundo. Quia actus qui est sibi praemium non potest esse meritum, quia idem mereretur respectu sui ipsius, sed actus beatificus est sibi praemium sicut & quicunque actus virtuosus, in quo consistit faelicitas naturalis, quilibet enim talis est propter se. Tertio. Quia 5. Ethicorum dicitur de citharizante, ipse enim expectat praemium, quia non citarizat propter delectationem suam, sed propter iucrum, sed audiens non expectat aliud ex actu nisi ipsum actum citharizandi, in quo delectatur, est enim talis delectatio illius finis. Quarto. Quia nullus meretur nisi inquantum viator, sed Christus quantum ad actum beatificum non fuit viator, sed extraviam. Quinto. Quia Apostolus ad Philus 2. attribuit meritum Christi obedientiae & humilitati illius. Humiliauit (inquit) semetipsum factus obediens vsque ad mortem &c. propter quod & Deus ex altauit illum &c. Ecce ly propter quod dicit meritum, propter quod consecutus est praemium exaitationis. Haec Aureoteles in forma. Et in hoc secundus art. terminaem &c

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus praelibatis. id circoad primum scoti contra primam & alias conclusiones inductum, respondetur. Primo quod bonum velle Christi elicitum ab eius voluntate creata & rationali nullo modo fuit tanto acceptum a Deo, nec tanto dilectum quantum persona verbi, nec quantum velle increatum ipsius verbi, immo in infinitum minus fuit dilectum & aceeptatum a Deo, & in infinitum minus bonum, & minus diligibile, & acceptabile. Nec de hoc oportuit argutizare tam multipliciter, quia constabat ipsiScoto, quod Sanctus Thomas nunquam somniauit quod velle creatum aequaretur ipsi velle increato quacunque aequatione, sed se haberet ad illud semper in proportione minoris inaequalitatis plus quam punctus ad lineam &c. Dicitur secundo quod velle creatum animae Christi, quo acceptauit passionem suam, habuit infinitam rationem acceptabilitatis vno modo, & alio modo non. Non enim habuit infinitam rationem ac ceptabilitatis simpliciter, quia nec illud velle erat sic acceptabile infinite quod esset Deus, aut summum bonum, aut optima creatura producibilis a Deo, aut velle infinitum intensiue in sua specie vel genere, nec aliqua infinitate, qualem fingit arguens. Sed potest dici & dicitur, quod est infinitum, & infinite acceptabile, & habere infinitam rationem acceptabilitatis secundum quid eo modo, quo alias proportionaliter dictum fuit de infinitate gratiae Christi. Sed in proposito illud meritum pro tanto dicitur esse infinitum quia est actio diuini suppositi tanquam quod elicit illam. Et vlterius quia diuinum suppositum ordinat talem actionem ad infinitum bonum, puta ad omnia indiuidua possibilia in specie humana. Et vlterius quia elicitur ex infinita gratia & charitatem. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 114. artic. 6. sic dicit. Opus nostrum habet rationem meriti ex duobus, primo quidem ex vi motionis diuinae, & sic meretur aliquis ex condigno.

Alio modo habet rationem meriti secundum quod procedit ex libero arbitrio inquantum voluntarie aliquid facimus, & ex hac parte est meritum congrui, quia congruum est, vt dum homo vtitur bene sua virtute, Deus secundum suam superexcellentem virtutem excellentius operetur. Ex quo patet, quod merito condigni nullus potest mereri alteri primam gratiam nisi solus Christus, quia vnusquisque nostrum mouetur a Deo per donum gratiae, vt ipse ad vitam aeternam perueniat, & ideo meritum condigni vltra hanc motionem non se extendit. Sed Anima Christi mota est a Deo per gratiam non solum vt ipse perueniret ad gloriam vitae aeternae. sed etiam vt alios in eam adduceret inquantum est caput ecclesiae, & auctor salutis humanae secundum illud Hebraeorum secundo. Qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis &c. Haec ille.

Item ar. 3. sic dicit. Si loquamur de opere merito modo secundum quod procedit ex gratia Spiritus Sancti sic est meritorium vitae aeternae de condigno. Sic enim valor meriti attenditur secundum virtutem Spiritus Sancti mouentis nos in vitam aeternam secundum illud Ioan. 4. Fiet in eis fons aquae salientis in vitam aeternam. Attenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiae, per quam homo factus consors diuinae naturae adoptatur in filium Dei, cui debetur haereditas ex ipso iure adoptionis secundum illud Rom. 8. Si filij & haeredes. Haec ille.

Item 3. sent. dist. 19. quaestio. 1. art. 1. q. 1. sic dicit. Solus Christus potest alijs sufficienter mereri, quia in naturam potest inquatum Deus est, & charitas sua quodammodo est infinita sicut & gratia. Item ibidem in solutione primi sic dicit. Ea quae hominis erant Christus supra hominem faciebat secundum quod actio eius habebat virtutem ex diuino consortio. Haec ille.

Ex quibus patet quod valor bonae volitionis Christi infinitus erat propter infinitatem gratiae & charitatis, & propter virtutem Spiritus Sauct. Et quia ordinabatur ad bonum totius naturae & omnia indiuidua possibilia in ea quantum ad sufficientiam, licet non quantum ad efficaciam. Dicitur tertio quod verbum increatum circunscripta omni natura creata non potest mereri, nec trinitas tantum diligit velle creatum animae Christi quantum diligit velle increatum verbi, nec oppositum horum sequitur ex dictis Sancti Thomae licet vtrunque velle suo modo sit infinite acceptum & dilectum a Deo.

Ad secundum dicitur, quod illud velle est infinitum secundum quid modo praedicto, non autem simpliciter, & ideo non sequitur, quod anima Christi per illud velle possit ita perfecte frui Deo, sicut verbum per suum increatum velle fruitur eo, nec aliae consequentiae similes quicquam valent. Qualiter autem tale velle sit infinitum ostendit in suo simili Sanctus Thomas 3. sentent. dist. 32. q. 1. artic. 5. quaestiuncula. 4. vbi sic dicit. Deus diligit Christum non solum plus quam homines, sed etiam plus quam totam creaturam, non solum quantum ad naturam diuinam, sed etiam quantum ad humanam inquantum praedestinauit eam ad maius bonum, scilicet ad vnionem personae diuinae. Haec ille. Item in solutione secundi sic dicit. Quamuis Christus sit singularis persona, tamen est vniuersalis causa salutis humani generis, & causa praestantior est causato. Haec ille. Ex quibus patet, quod cum bonum velle Christi vnitum fuerit personae diuinae in supposito, & sit casvniuersalis humanae salutis. 1. totius humani generis quo ad sufficientiam nulli debet esse dubium quin habeat aliquam infinitatem.

Ad tertium patet responsio per praedicta, quia principium boni velle Christi, scilicet eius anima, & eius voluntas, quae sunt proxima principia talis volitionis sunt finita secundum essentiam & secundum intensionem, tamen habent quandam infinitatem ex hoc quod trahuntur ad esse diuinae personae secundum quod alias dictum fuit.

Item de hoc 3. sent. dist. 13. q. 3. artic. 1. in solutione octaui sic dicit. Quia hoc quod Deus est in anima Christi vel in natura assumpta alio modo quam in alijs creaturis non est per aliquam dispositionem aduenientem, sed per ipsum esse diuinae personae, quod communicatur naturae humanae.

Item ibidem in solut. 9. dicit sic. Filius Dei dicitur vniri humanae naturae non per mutationem filij Dei, sed per mutationem humanae naturae, siue exaltationem ipsius, non ad aliquod donum creatum, sed ad ipsum increatum esse diuinae personae. Haec ille.

Item arguitur secundo quolibet quaestio. 1. vbi quaerit, vtrum alia passio Christi sine morte suffecisset ad redemptionem generis humani sic dicit. Ad emptionem duo requiruntur, scilicet quantitas pretij, & deputatio eius ad aliquid emendum. Si enim aliquis det pretium non aequiualens ad rem aliquam acquirendam, non dicitur esse simpliciter emptio, sed partim emptio, & partim donatio, puta si quis emat librum, qui valet 2o. libras pro 10. libris partim emeret librum, & partim sibi donaretur. Rursus si daret etiam maius praetium, & non deputaret ad emendum, non diceretur emere librum. Si ergo loquamur de redemptione humani generis quantum ad quantitatem pretij, sic quaelibet passio Christi etiam sine morte suffecisset ad redemptionem humani generis propter infinitatem personae. Si autem loquamur quantum ad deputationem pretij, sic dicendum est, quod non sunt deputatae ad redemptionem humani generis a Deo Patre & Christo aliae passiones Christi absque morte. Et hoc tripliciratione, primo quidem vt pretium redemptionis humanigeneris non solum esset infinitum in valore, sed etiam esset eiusdem generis, vt scilicet nos de morte per mortem redimeret &c.

Item ibidem arguit sic. Iniuria vel passio alicuius mensuratur ex dignitate personae, maiorem enim iniuriam patitur rex si percutiatur in facie quam aliqua persona priuata, sed dignitas personae Christi est infinita, quia est persona diuina: ergo quaelibet passio eius quantumcunque sit modica est infinita &c.

Ad quartum dicitur, quod verbum habuit super bonum velle Christi, & alias eius actiones ratione naturae sibi vnitae causalitatem aliquam, quam non habuit tota trinitas. Fuit enim talium volitionum causa proxima, & tota trinitas fuit earum causa prima. Iuxta quem modum loquitur Sanctus Thomas 3. sent. dist. 19. q. 1. artic. 4. in solutione secunda quaestiunculae dicens. Effectus redemptionis potest attriburcausae proximae, vel causae remotae. Si attribuatur causae proximae, sic Cliristus nos redemit per ea, quae in natura humana fecit, & sustinuit, quibus & patri satisfecit pro omnibus hominibus & hostem vicit eius tentationibus resistendo. Si autem referatur ad causam primam & remotam sic attribuitur toti trinitati inquantum tota trinitas acceptauit nostram redemptionem, & filium dedit nobis redemptorem, & inquantum per virtutem diuinitatis habuit passio efficaciam ad satisfaciendum pro toto genere humano. Haec ille. Et simile dicit tertia parte quaestio. 48. artic. 5. Cum autem dicit arguens quod actus formaliter infinitus non potest essentialiter dependere a causis finitis &c. Dicitur quod tale, de quo loquimur non est actus formaliter infinitus, sicut sepec. q. est, sed habet infinitatem ab extrinseco modo prius exposito. Et consimilem infinitatem habent eius proxima principia puta gratia & charitas, & voluntas, & essentia anima propter vnionem ad verbum, & communicationem diuini esse, ad quod tracta est humana natura Christi.

Ad quintum dicitur, quod bonum velle Christi habet vnde infinite accipitur, & pro infinitis redimendis quantum ad sufficientiam, non ex infinita intensione actus, nec ex speciali influxu verbi super illum actum alio ab influxu totius trinitatis, sed ex virtute diuinitatis cois toti trinitati tribuentis illi actui infinitam sufficientiam, hoc est sufficientiam pro infinitis personis si essent redimendis, vt saepe dictum est. Nec est positio nostra, quod respectus boni velle animae Christi, quem vel quos habet ad diuinam essentiam, reddant illum actum inffinitum intensiue, aut infinitum simpliciter, aut infinite bonum bonitate intrinseca & absoluta, sed solum bonitate respectiua, quia talis actus est bonus ad infinita materialiter, & numeraliter. Nec talem bonitatem etiam dat respectus ex parte habitudinis, quam importat, nec ex parte subiecti principaliter, sed ex parte termini puta diuinae essentiae sapientiae & bonitatis, licet secundario habeat infinitatem ratione naturae Deo vnitae, & charitatis, vel gratiae, a quibus elicitur, quae sunt quodammodo infinitae. Cum autem dicit arguens, quod meritum fuit in se finitum & finite acceptum, & pro finitis tantum, parum valet, quia illud meritum fuit in infinitum maius quam possit esse meritum cuiuscunque creaturae non vnitae Deo, & sic in infinitum acceptius, & pro pluribus in infinitum quo ad sufficientiam quam possit accepta ri meritum cuiuscunque personae creatae. Vnde apparet quod arguens multum videtur derogare sufficientiae meriti Christi. Nam secundum dicta eius tatum posset hominum multitudo augeri, quod passio Christi non sufficeret ad redimendum omnes & singulos illius multitudinis. Ex quo non vrlet nisi pro finitis redimendis, & nullo modo pro infinitis, quod non videtur catholice dictum. Et haec sufficiant ad dicta Scoti.

Ad primum Durandi contra secundam conclusionem dicitur primo, quod non est simile de gratiarum actione pro beneficijs, & de satisfactione pro offensa, vel peccatis commissis. Cuius ratio est, quia obiectum & materia gratiarum actionis creaturae respectu Dei semper crescit saltem in sui conseruatione post quamcunque gratiarum actionem, & ideo nullo modo potest reddi a pura creatura sufficiens gratiarum actio secundum quantitatem aequalitatis Deo pro beneficijs suis, sed materia satisfactionis non sic crescit ex satisfactione, immo minuitur, & potest totaliter tolli, & ideo potest Deo fieri sufficiens satisfactio secundum aequalitatem quantitatis, licet non gratiarum actio aequalis diuinis beneficijs. Et hanc solutionem tangit Sanctus Thomas 3. sent. dist. 20. q. 1. artic. 2. in solutione primi, vbi sic dicit. Impossibile est vt homo ad hoc perducatur vt semper Deo debitor non sit gratiarum actionis, quasi ab eo habens totum, quod est. Et ideo non exigitur in gratiarum actione vt sit aequiualens donis perceptis, sed possibile est hominem esse in tanta dignitate quanta fuit in statu innocentiae, & ideo ad perfectam reparationem, qua reparatur totum, quod reparari potest, exigitur quod satisfactio sit aequiualens culpae. Haec ille Ex quo patet quod satisfactio potest aequari culpae, licet pratiarum actio quandoque non possit aequari diuinis beneficijs a persona beneficiata. Dicitur secundo quod Christus inquantum homo non potest Deo reddere aequiualens secundum quantitatem beneficio increato, quod a Deo accepit, scilicet quod esset Deus, & quod naturae humanae communicatum sit diuinum esse, cuius ratio est, quia omne, quod Christus inquantum homo potest reddere Deo, est quid finitum creatum dependens, & tale nullo modo potest aequari beneficio increato, sed si loquamur de beneficijs creatis, apparet mihi quod Christus homo per actus humanae naturae habentes efficaciam ex consortio diuinitatis potest reddere aequiualens beneficijs creatis a Deo receptis, potissime dilectionem, & fruitionem, & offerendo se totum Deo, & omnes actus, & habitus suos habentes infinitam efficaciam recom pensandi, eo modo quo bonum velle eius habuit infinitam efficaciam satisfaciendi modo praedicto, & pro hoc facit illud, quod dicit Sanctus Thomas prima secundae quaestio. 114 artic. 3. vbi arguit sic. Illud meritum videtur esse condignum, quod est aequale mercedi, sed nullus actus praesentis vitae potest aequari vitae aeternae &c. Sequitur responsio. Gratia (inquit) Spiritus sancti quam in praesenti habemus, & si non sit aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, sicut & semen arborum, in quo est virtus ad totam arborem. Et similiter per gratiam inhabitat hominem Spiritus sancti qui est sufficiens causa vitae aeternae &c. Haec ille.

Ex quo patet, quod actus informatus gratia & procedens ex motione Spiritus sancti aequatur vitae aeternae, sic in proposito potest dici de dilectione, qua anima Christi diligit Deum, quod aequatur propter praedicta beneficijs creatis a Deo in ipsa siue in toto genere humano receptis, sicut enim supra dictum est, humanitas vnita verbo est acceptior, & magis dilecta a Deo quam tota vniuersitas creaturarum. Et ideo Christus offerendo patri vitam suam corporalem ex infinita gratia & charitate potest non solum sufficienter satisfacere Deo pro peccatis totius humani generis, immo sufficienter recompensare beneficia collata toti humano generi. Dicitur tertio quod non est possibile aliquam personam diuinam, aut naturam rationalem diuinae personae vnitam hypostatice peccare, & de hoc alias sermo prolixior habitus est. Dicitur quarto quod si persona diuina assumeret naturam rationalem, quae ante sui assumptionem peccasset actualiter mortaliter, esset tamen assumpta cum gratia, in illo casu persona diuina secundum naturam illam assumptam, & per actus illius naturae posset sufficienter satisfacere pro culpis ante assumptionem commissis.

Ad secundum dicitur, quod nulla creatura pura potest sufficienter Deo satisfacere pro peccato proprio, aut alieno nisi supposita satisfactione Christi, sed Cliristus Deus homo potest sufficienter satisfacere pro peccatis alienis non solum personae, immo totius naturae humanae, nec valet similitudo de supposito creato ad increatum.

Ad tertium dicitur, quod persona increata potest condignae satisfacere pro alienis peccatis tam homini quam Deo, secus est de supposito creato. De hac satisfactione loquitur Sanctus Thomas 4. sent. distin. 15 quae stio. 1. artic. 2. ad primum & 3. sent. distin. 20. q. 1. artic. 2. Vtrobique enim dicit, quod sicut offensa in Deum commissa habet quandam infinitatem ex infinitate diuinae maiestatis, ita etiam satis factio accipit quandam infinitatem ex infinitate diuinae misericordiae prout est gratia informata, per quam acceptum redditur, quod homo reddere potest. Quidam tamen dicunt quod peccatum habet infinitatem ex parte auersionis, & sic gratis dimittitur. Sed ex parte conuersionis finita est, & sic pro ea satisfieri potest, sed hoc nihil est, quia satisfactio non respondet peccato nisi secundum quod est offensa Dei, quod non habet ex parte conuersionis, sed solum ex parte auersionis. Alij vero dicunt, quod etiam quantum ad auersionem pro peccato satisfieri potest virtute meriti Christi, quod quodammodo infinitum fuit, & hoc in idem redit quod prius dictum est, quia per fidem mediatoris gratia data est credentibus. Si tamen alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio secundum modum praedictum. Haec ille.

Et haec sufficiunt pro dictis Durandi. Dicitur vlterius quod purus homopotest satisfacere homini de condigno & offerre homini aliquid melius vita corporali, puta actum virtutis, quem virtuosus praeeligit vitae suae corporali, & pro illo morti se exponit vt dicitur 8. Ethic. & de hoc alias erit sermo. Ad argumenta Scoti contra quartam conclusionem dicitur quod procedunt ex falso intellectu dictorum Sanctus Thomas non enim intendit Sanctus Thomas quod meritum Christi solum se extendat ad ea, quae sequuntur primam gratiam, & non ad ipsam primam gratiam, ipse enim expresse determinat oppositum in multis locis, quod apparet in de veritate quaestio. 29. artic. 7. vbi arguit sic octauo loco. Aut Christus meruit nobis sufficienter, aut insufficienter, si sufficienter: ergo meritum nostrum non requiritur ad salutem. Si insufficienter ergo insufficientis gratiae fuit, quorum vtrunque est inconueniens. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod meritum Christi sufficienter operatur, vt quaedam causa vniuersalis salutis humanae, sed oportet hanc causam app. icari singulis per sacramenta & fidem formatam, quae per dilectionem operatur, & ideo requiritur aliquid aliud ad salutem nostram praeter meritum Christi, cuius tamen meritum Christi causa est. Haec ille.

Vbi expresse dicit, quod meritum Christicausa est in nobis eorum, quae se tenent ex parte nostra, puta virtutis ipsorum sacamentorum, & ipsius fidei formatae per dilectionem operantis. Item ibidem in solut. 10. argumenti. Merita (inquit) Christi, ita nobis prosunt vt in nobis per sacramenta gratiam causent, per quam ad opera meritoria incitamur.

Item 3. sent. dist. 19. q. 1. artic. 1. quaestiuncula prima sic dicit. Delere peccatum dicitur dupliciter, vno modo formaliter, sicut albedo dicitur delere nigredinem per hoc, quod aduenit in subiecto, & sic gratiae est delere peccatum. Alio modo dicitur effectiue, & hoc contingit tripliciter secundum tria genera causae efficientis. Dicitur enim efficiens vno modo perficiens effectum, & hoc est principale agens inducens formam, & sic Deus solus peccatum delet, quia ipse solum gratiam infundit. Alio modo dicitur efficiens disponens materiam ad recipiendum formam, & sic dicitur peccatum delere ille, qui meretur peccati deletionem, quia ex merito efficitur aliquis dignus quasi materia disposita ad recipiendum gratiam, per quam peccata delen tur. Hoc autem contingit dupliciter, vel sufficienter vel insufficienter. Sufficienter quidem est disposita materia, quando sit necessitas ad formam. Et similiter sufficienter per meritum disponitur aliquis ad aliquid, quando illud efficitur sibi debituni, & hoc est meritum condigni, & sic nullus purus homo nec sibi nec alteri potest mereri gratiam vel peccati deletionem, non sibi quia antequam gratiam habeat, non est in statu merendi, alijs non, quia actio vnius non potest sufficienter transire in alterum, nisi inquantum habet aliquam communitatem cum illo, quae potest esse vel per communionem in natura vel per coniunctionem affectus, sed prima coniunctio est essentialis: secunda autem accidentalis, purus autem homo non potest in naturam, quia est inferior quam natura, & ideo non potest actio eius in alterum hominem transire, secundum quod coniungitur ei in natura, sed solum quantum ad coniunctionem affectus, quae est coniunctio accidentalis, & propter hoc non potest sufficienter alteri mereri nisi ex congruo. Solus autem Christus alijs potest sufficienter mereri, quia in naturam potest inquantum Deus est, & charitas sua quodammodo est infinita sicut & gratia. In hoc autem pro tota natura meruit, in quo debitum naturae, scilicet mortis, quae pro peccato ei debebatur, exsol uit ipse peccatum non habens, vt sic pro se mortem soluere non teneretur, sed pro natura exsolueret, vnde satisfaciendo pro natura tota sufficienter meruit deletionem peccatorum alijs qui peccata habebant. Tertio modo dicitur agens instrumentale, & hoc modo sacramenta peccata delent, quia sunt instrumenta diuinae misericordiae saluantis. Haec ille.

Item ibidem quaestiuncula secunda in responsione quarti sic dicit. Baptismus & poenitentia, & alia sacramenta exiguntur ad deletionem peccatorum sicut instrumentaliter agentia ad deletionem culpae, vnde agunt in virtute dominicaepassionis, & ipsam passionis virtutem quodammodo in nos transfundunt. Haec ille.

Simile dicit tertia parte q. 62. art. 5. Item prima secundae q. 114. artic. 6. sicut prius allegatum est determinat, quod Christus meruit fidelibus suis primam gratiam, & non solum sequentia primam gratiam. Item tertio sent. distin. 18. q. 1. artic. 6. quaestiuncula tertia dicit sic. Per passionem Christi aperta est nobis ianua Paradisi, & non per alia, quae prius operatus est, tamen per alia, quae prius operatus est, meruit nobis conuersionem ad ipsum inquantum meruit se nobis manifestari, per quam nos proficimus, & non ipse.

Item tertia parte q. 28. artic. 1. in solutione secundi sic dicit. Christus a principio conceptionis suae meruit nobis salutem aeternam, sed ex parte nostra erant quaedam impedimenta, quibus impediebamur consequi effectum praecedentium meritorum, vnde ad remouendum illa impedimenta opostuit Christum pati. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo mens Sanctus Thomas fuit, quod meritum Christi non solum operatur in nobis adeptionem gloriae, immo primam gratiam. Aduertendum tamen est, quod cum dicimus Christum meruisse membris suis primam gratiam secundum sufficientiam & efficientiam, hoc potest dupliciter bene, scilicet & male intelligi. Si enim intelligatur sic, quod Christus meruerit omnibus membris suis, vel qui suturi erant membra Christi primam gratiam secundum efficientiam, nulla praecedente, nec prae requisita dispositione recipientium facta per eorum actum proprium, aut alienum, aut receptionem sacramentorum, falsus est intellectus, quia Christus non meruit omnes praecedentes dispositiones ad gratiam suorum electorum, alias prima gratia nullo modo esset gratia, sed esset reddita, vel reddenda ex debito, puta per merita Christi praecedentia. Si autem sic intelligatur, quod Christus meruit primam gratiam membris suis ad hoc dispositis ex actu proprio personali, vel ex alieno, vel alia gratuita Dei motione qualicunque praecedente ordine temporis vel naturae primam gratiam habitualem, quae dicitur gratia gratum faciens, talis intellectus est verus. Et hunc intellectum pandit Sanctus Thomas de veritate quaestio. 29. arti. 7. vbi arguit sic. Illud quod pro meritis datur, potius redditur quam gratis detur. Si ergo Christus nobis iustificationem meruit, videtur quod non gratis iustificemur a Deo, & sic gratia non erit gratia. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod hoc ipsum gratis alicui nostrum confertur, quod efficaciam meriti Christi consequatur, vnde per hoc ratio gratiae non euacuatur. Haec ille.

Item in solutione quarti sic dicit. Meritum Christi quantum ad sufficientiam aequaliter se habet ad omnes, non autem quantum ad efficaciam, quod accidit partim ex libe. arbit. partim ex diuina electione, per quam quibusdam misericorditer effectus meriti Christi confertur, a quibusdam vero iusto iudicio subtrahitur. Haec ille, Item tertiam partem q. 19. artic. 4. arguit sic. Merces quam quis meretur debetur secundum iustitiam, & non secundum gratiam, vt patet Rom. 4. Si ergo Christus meruit salutem nostram sequitur, quod salus nostra non sit ex gratia, sed ex iustitia, & quod iniuste agat cum eis, quos non saluat, cum meritum Christi ad omnes se extendat. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Sicut (inquit) peccatum Adae non deriuatur ad alios nisi per carnalem generationem, sic nec meritum Christi deriuatur ad alios nisi per spiritualem regenerationem, quae sit in baptismo, & hoc ipsum est gratiae, quod homini conceditur regenerari in Christo, & sic salus hominis est ex gratia. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod licet Christus meruerit gratiam gratum facientem dispositis ad susceptionem effectus meriti sui, tamen dispositiones praecedenres primam gratiam gratum facientem non sunt ex merito, sed ex gratuita voluntate Dei cooperante quandoque voluntate humana illius, qui gratiam recipit vel alterius.

Item ex gratuita Dei voluntate & electione est, quod aliqui baptizentur & regenercntur in Christo, & quod sint participes meriti Christi per fidem vel sacramenta, Christus enim meruit quod baptizati consequantur gratiam, sed quod iste baptizetur gratiae est & non meriti, & simile est de recipientibus alia sacramenta, vel de credentibus in Christum.

Sed contra hoc potest argui. Quia si Christus non meruit dispositiones praeuias gratiae, cum ergo illae secundum Sanctum Thomam sint fides spes & charitas, quae sunt necessario connexae gratiae gratum facienti & econtra, sequitur quod si non meruit omnibus membris suis illam dispositionem: ergo nec meruit gratiam, vel si meruit gratiam: ergo tales dispositiones meruit.

Respondetur ad hoc, quod motus fidei, spei & charitatis possunt dupliciter considerari, primo modo vt procedentes ab habitibus theologicis harum virtutum, & sic sunt dispositio ad gratia concomitans, & talem dispositionem meruit Christus suis menbris, sicut & gratiam, ad quam disponunt. Alio modo possunt considerari vt informes nec procedentes ab habitibus praedictis, & sic sunt dispositio remota, vel praeuia ad gratiam, & vt sic dantur homini disponenti se ad gratiam ex gratuita Dei liberalitate, & praedestinatione coagente libero arbitrio non autem ex merito Christi, nisi tanquam a causa finali, vel si tanquam ex causa efficiente illa causalitas est causae vniuersalis, quae non exit in actum nisi concurrente alia causa particulari applicante vniuersalem causalitatem, & influxum particulari passo, & particulari effectui. Vlterius contra hoc argui potest. Quia si Christus non meruit membris suis dispositiones praeuias ad gratiam habitualem, sed ad effectum meriti Christi prae requiritur dispositio praeuia, scilicet motus fidei, & spei & charitatis ad hoc vt insundatur gratia, cum posita tali dispositione etiam non existente, nec futuro, nec praeterito tali merito Christi aeque infunderetur gratia, sicut nunc, videtur quod ad infusionem gratiae nihil facit meritum Christi, sed solum diuina praedestinatio, & gratuita Dei motio & actus liberi arbitrij. Dicitur quod vtique meritum Christi multum facit ad infusionem gratiae, quia omnia merita humana de congruo praecedentia infusionem gratiae sunt insufficientia & imperfecte disponentia ad infusionem gtatiae, nisi pro quanto agunt in virtute meriti Christi, no quinDeus sine passione, aut merito Christi posset aliter iultihicare & saluare electos suos, sed hoc est, quia secundum ordinem suae sapientiae instituit vnum principale meritum, 3 quo caetera minora dependeant, & haec omnia faciliter deducuntur ex praeallegatis.

Ad argumenta Aureoli finaliter inducta dicitur. Primo quod conclusio, quam impugnat fuit aliquando Sanctus Thomas 3. sent. dist. 18. q. 1. artic. 2. vbi arguit sic in secundo loco. Non potest esse idem meritum & praemium, sicut nec causa & causatum. sed actus charitatis perfecte est praemium, quia est ipsa fruitio: ergo cum in Christo fuerit charitas consumata, per ipsam mereri non potuit & ita nullo modo merebatur, cum omnis meriti principium sit charitas. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod non potest esse idem meritum & praemium respectu eiusdem & secundum idem, vnde ipse motus charitatis hominis Christi, in quo consistit praemium eius quantum ad beatitudinem animae potest esse meritum respectu beatitudinis corporis, quod in alijs beatis non contingit, quia non sunt in statu acquirendi secundum aliquid sui. Et ideo nec sibi nec alijs merentur, quia quod impetrant nobis modo contigit ex hoc quod prius dum viuerent meruerunt, vt hoc impetrarent. Haec ille.

Similiter de veritate q. 29. art. 6. arguit sic. Non potest esse idem principium merendi & terminus. & sic non potest esse idem praemium & principium merendi, sed charitas quae erat in Christo ad eius praemium pertinebat, quia erat de perfectione beatitudinis, cum per eam frueretur: ergo non poterat esse principium merendi, omne autem meritum est ex charitate: ergo in Christo meritum esse non potuit. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad sextum (inquit) dicendum est quod charitas quantum est de se semper nata est esse principium merendi, sed quandoque non est merendi principium propter habentem quiest extra statum merendi, sicut patet de sanctis in patria, Christus autem non erat extra statum merendi, quia erat viator, & ideo eadem charitate fruebatur & merebatur, sicut & eadem voluntate, nec tamen idem erat principium meriti & terminus, quia non merebatur gloriam animae, ad quam pertinet charitas, sed gloriam corporis. Haec ille.

Ex quibus apparet quod quandoque Sanctus Thomas tenuit quod idem actus potest esse meritum & praemium in Christo, & idem tenuit de angelis beatis 2. sent. dist. 5. q. 2. artic. 2. vbi sic dicit. In Angelis praemium non praecessit meritum tempore, sed natura. Sicut enim actus libe. arbit. est dispositio ad gratiam, ita actus formatus gratia est meritum gloriae, vnde vnus & idem motus conuersionis est praeparatio ad gratiam secundum quod est ex libero arbitrio & meritorius gloriae secundum quod est gratia informatus, & iterum fruitionis actus secundum quod completur per habitum gloriae. Haec ille.

Dicitur secundo quod in summa videtur dicere oppositum, & quidem de angelis expresse dicit prima parte q. 62. artic. 4. sic. Dicere quod vnus, & idem actus conuersionis in Deum inquantum est ex libero arbitrio est meritorius, & inquantum pertingit ad finem est fruitio beata, non videtur conueniens, quia liberum arbitrium non est sufficiens causa meriti: vnde actus non potest esse meritorius secundum quod est ex libero arbitrio, nisi inquantum est gratia informatus, non potest autem simul informari gratia imperfecta, quae est principium merendi, & gratia perfecta, quae est principium fruendi, vnde non videtur esse possibile quod simul fruatur, & sua fruitione mereatur, & ideo melius dicendum est, quod angelus habuit gratiam antequam esset beatus, per quam beatitudinem meruit. Haec ille.

De Christo etiam videtur simile innuere, licet non ita expresse tertia parte q. 19. artic. 3. vbi primo loco arguit sic. Christus ante mortem fuit compraehensior sicut modo est, sed compraehensoris non est mereri, charitas enim compraehensoris pertinet ad praemium beatitudinis, cum secundum eam attendatur fruitio: vnde non videtur esse principium merendi cum non sit idemmeritum & praemium: ergo Christus ante passionem non merebatur, sicut nec modo meretur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod fruitio, quae est actus charitatis pertinet ad gloriam animae, quam Christus non meruit, & ideo si per charitatem aliquid meruit, non sequitur quod idem sit praemium & meritum, nec tamen per charitatem meruit inquantum erat charitas comprehensoris, sed inquantum erat viatoris, nam ille fuit simul viator & compraehensor, & ideo quia nunc non est viator, non est in statu merendi. Haec ille.

Ex quibus videretur velle, quod in Christo non fuerit idem actus meritum & praemium. Dicitur tertio quod opinio, quam ponit in scripto tertio, potest probabiliter sustineri. Et ideo illam sequendo diceretur ad primum in oppositum negando maiorem.

Nec valet eius probatio, quia non oportet quod omnis actus meritorius ordinetur ad praemium, respectu cuius est meritorius sicut ad finem. De hoc Sanctus Thomas 3. sent. di. 18. q. 1. artic. 5. in solutione primi sic dicit. Emptio principaliter est propter habendam rem, quae emitur, & ideo postquam semel empta est, vlterius non emitur, sed actio qua quis meretur, non est principaliter propter praemium consequendum, sed propter bonum charitatis, vnde homo habens charitatem operaretur etiam si nulla retributio sequeretur: vnen etiam postquam meruit aliquid operatur, & id quod primo vno modo sibi debebatur, postea alio modo sibi debetur. Haec ille.

Item 3. sent. distin. 26. q. 2. artic. 1. arguit sic. Nulla virtus habet actum mercenarium, quia virtus operatur bonum propter seipsum, sed spes habet actum mercenarium, cum intendat remunerationem;: ergo spes non est virtus. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod actus dicitur esse mercenarius, qui fit propter mercedem, non autem qui est circa ipsam mercedem, quamuis ergo actus spei sit expectare beatitudinem, non tamen eam expectat propter ipsam mercedem, sed propter inclinationem habitus, sicut & in alijs virtutibus contingit. Et praeterea non expectat eam inquantum est merces, sed inquantum est quoddam summum arduum, habet enim Deum pro principali obiecto. Haec ille.

Ad secundum negatur maior, nec valet probatio, sed est fallacia consequentis, sic arguendo, actus qui est praemium est meritum: igitur est meritum respectu suiipsius. Constat autem illam consequentiam non valere, quia licet actus fruitionis in Christo viatore esset meritum, non tamen respectu ipsius fruitionis, aut gloriae essentialis, quia secundum quod ostendit Sanctus Thomas 3. sent. distin. 18. q. 1. artic. 4. Christus meruit sibi immortalitatem corporis, & impassibilitatem animae, & manifestationem sui ad homines, non autem praemium substantiale animae, scilicet diuinam fruitionem. Et secundum quod ponit ibidem artic. 6. nobis meruit peccati deletionem, gratiae infusionem, & coelestis ianuae apertionem Et similia ponit tertia parte q. 19. artic. 3. vbi sic dicit. Christus nec gratiam, nec scientiam, nec beatitudinem animae, nec diuinitatem meruit, quia cum meritum non sit nisi eius quod nondum habetur, oporteret quod Christus aliquando istis caruisset, quibus carere magis diminuit dignitatem Christi quam augeat meritum, sed gloria corporalis vel si quid aliud huiusmodi est, minus est quam dignitas merendi, quae pertinet ad virtutem charitatis, & ideo dicendum est quod Christus gloriam corporis, & ea quae pertinent ad eius excellentiam exteriorem, sicut est ascensio, veneratio, & alia huiusmodi, habuit per meritum. Haec ille.

Ad tertium dicitur, sicut ad primum, scilicet quod falsum supponit scilicet quod de ratione meriti sit, quod ordinetur sicut in finem ad praemium, hoc enim non semper oportet, potissime cum ille qui meretur est simul viator & compraehensor. Nec meretur sibi aliquid melius suo merito aut actu quo meretur, sicut fuit in Christo, quia illa quae sibi meruit, non sunt essentialia in perfectione actus, quo merebatur. Nec similiter illa quae meruit nobis adaequant perfectionem suae fruitionis, qua merebatur sibi & nobis. De hoc loquitur Sanctus Thomas tertio sent. dist. 18. q. 1. artic. 4. quaestiuncula prima, vbi secundo loco arguit sic. Praemium est dignius merito, sed bonus motus animae Christi, quo merebatur est dignior quolibet bono corporali: ergo non merebatur immortalitatem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod quamuis actus mentis, quo Christus merebatur, sit simpliciter melior quam imortalitas carnis, tamen illa est melior Quantum ad statum, inquantum scilicet pertinet ad statum beavitudinis, actus vero mentis secundum quod in eo consistit meritum, pertinet ad statum viatoris. Vel dicendum, quod hoc habet veritatem in praemio substantiali animae, & non in alijs. Haec ille. Ex quibus in vltima solutione apparet, quod non oportet meritum ordinari ad praemium, nec omne praemium esse dignius merito.

Ad quartum dicitur quod maior est distinguenda, si enim sic intelligatur, quod nullus potest mereri, nec meretur nisi aliqualiter sit viator, vera est. Si autem sic intelligatur, quod nullus meretur per illa, quae pertinent ad statum compraehensoris, falsa est. Nam Christus non potuit mereri quin charitas Christi habitualis & actualis pertineat ad statum comprehensoris, & tamen constat, quod Christus meruit charitate habituali, & actuali motu charitatis, licet diuersimode, quia habitus charitatis erat principium meriti, actualis vero motus dilectionis erat meritum. De hoc Sanctus Thomas prima secundae quaestio. 114. articulo quarto, vbi quaerit, vtrum gratia sit principalius principium meriti per charitatem quam per alias virtutes, dicit sic in principali in solutione. Humanus actus habet rationem meriti ex duobus. Primo quidem & principaliter ex diuina ordinatione secundum quod actus dicitur esse meritorius illius boni, ad quod homo diuinitus ordinatur. Secundo vero ex parte liberi arbitrij, inquantum scilicet homo habet praeceteris creaturis, vt per se agat voluntarie agens, & quantum ad vtrunque principalitas meriti penes charitatem consistit. Primo enim considerandum est quod vita aeterna in Dei fruitione consistit. Motus autem humanae mentis ad fruitionem diuini boni est proprius actus charitatis, per quem omnes actus aliarum virtutum ordinantur in hunc finem, secundum quod aliae virtutes imperantur a charitate. Et ideo meritum vitae aeternae pertinet ad charitatem principaliter, ad alias autem virtutes secundario secundum quod earum actus a charitate imperantur. Similiter etiam manifestum est quod illud, quod ex amore facimus, maxime voluntarie facimus, vnde etiam secundum quod ad rationem meriti requiritur quod sit voluntarium, principaliter meritum attribuitur charitati. Haec ille.

Ad quintum dicitur, quod nullus actus obedientiae, aut patientiae, vel alterius virtutis est meritorius nisi prout est imperatus a charitate. De hoc Sanctus Thomas prima secundae vbi supra arguit sic loco tertio. Illa virtus videtur principalius esse principium merendi, cuius actus sunt maxime meritoril, sed maxime meritorij videntur esse actus fidei, & patientiae siue fortitudinis, sicut patet in martyribus, qui pro fide patienter & fortiter vsque ad mortem certauerunt: igitur hae virtutes principalius sunt principium merendi quam charitas. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod actus fidei non est meritorius nisi fides per dilectionem operetur, vt dicitur Galat. 5. Similiter etiam actus patientiae, & fortitudinis non est meritorius nisi aliquis ex charitate hic operetur secundum illud primae Corinth. 13. Si tradidero corpus meum ita vt ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Haec ille.

Item tertio sent. distinct. decimaoctaua, quaestio. 1. arti. 5. arguit sic quinto loco. Omne meritum in charitate consistit, sed pati passiones laudabiliter non est opus charitatis, sed patientiae vel fortitudinis: ergo Christus per passionem non meruit. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Quamuis (inquit)meritum sit in charitate sicut in radice, non tamen meremur sola charitate, sed etiam alijs virtutibus, inquantum actus earum sunt imperati a charitate. Haec ille.

Ad argumentum pro parte affirmatiua quaestionis respondit Sanctus Thomas tertio sentent. distinctio. 20. quaestio. 1. artic. 2. in solutione primi, vbi sic dicit. Impossibile est vt homo ad hoc perducatur, vt semper Deo debitor non sit gratiarum actionis & caet. vt prius recitatum fuit in solutione ad argumenta Durandi contrasecundam conclusionem.

Et haec de quaestio. sufficiant. De qua Benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext