Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus desierit esse homo in suo descensu ad inferos

DISTINCTIO XXI. & XXII QVAESTIO VNICA Vtrum Christus desierit esse homo in suo descensu ad inferos.

CIRCA vigesimamprimam, & vigesimamsecundam distinctionem tertij sent quaeritur. Vtrum Christus desierit esse homo in suo descensu ad inferos.

Et arguitur quod non. Quia omnis sacerdos eshomo, sed in descensu ad inferos, & toto triduo mortis Christus fuit Sacerdos, & aliter non esset verum quod dicitur in Psal. Tu es sacerdos in aeternum: igitur Christus in tali triduo fuit homo, & sic non desijt esse homo.

In oppositum arguitur sic. Remoto superiori remouetur inferius, sed viuum siue animatum est superius ad animal, & ad hominem: nam animal est substantia animata sensibilis, sed in illo triduo seu descensu corpus Christi non fuit viuum neque animatum: ergo non fuit homo.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponuntur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutio.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. In morte Christi diuinitas remansit vnita animae, & carni siue corpori, non autem humanitati compositae ex anima & corpore, quae est tertia entitas. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 50. artic. 2. & 3. nam artic. 2. sic dicit. Illud quod per gratiam Dei conceditur, nunquam absque culpa reuocatur, vnde dicitur Roman. 11. capit. quod sine poenitentia sunt dona Dei & vocatio, multo autem maior est gratia vnionis, per quam diuinitas vnita est corpori Christi in persona Christi, quam gratia adoptionis, qua alij sanctificantur, & etiam magis permanens ex ratione sui, quia haec gratia ordinatur ad vnionem personalem tertii, gratia autem adoptionis ad quandam vnionem affectualem, & tamen videmus, quod gratia adoptionis nunquam perditur sine culpa. Cum igitur in Christo nullum fuerit pecc. tum, impossibile fuit, quod solueretur vnio diuinitatis a corpore ipsius, & ideo sicut ante mortem caro Christi vnita fuit secundum personam, & hypostasim verbo Dei, ita & remansit vnita post mortem, vt scilicet non esset alia hypostasis verbi Dei, & carnis Christi post mortem, vt dicit Damascenus 3. libr. Haec ille.

Ex quibus potest argui pro secunda parte conclusionis. Gratia vnionis personalis ad verbum Dei semel alicui concessa non subtrahitur illi ipso manente nisi per peccatum, sed carni & corpori Christi fuit concessa talis gratia, nec interuenit peccatum, & caro Christi & corpus permansit in esse, : igitur &c.

Item ibidem artic. 3. arguit pro prima parte conclusionis sic. Anima vnita est verbo Dei per prius & immediatius quam corpus, cum corpus vnitum sit verbo Dei mediante anima, cum igitur verbum Dei non sit separatum in morte a corpore, multo minus separatum est ab anima, vnde sicut de filio Dei praedicatur. id, quod contingit corpori ab anima separato scilicet esse sepultum, ita de eo in symbolo dicitur, quod descendit ad inferos, quia anima eius a corpore separata descendit ad inferosihaec ille. Ex quibus potest sic argui. Si quod minus videtur in esse & inest, & id quod magis, sed minus videtur quod diuinitas remansisset vnita carni & corpori Christi. post eius mortem quam quod remansisset vnita animae rationali, & tamen remansit vnita corpori:igitur & animae &c. Pro tertia vero parte conclusionis arguitur ex dictis eius ibidem: nam artic. 3. in secundo loco arguit sic. Athanasius dicit. Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei filius, denuo assumptum vel liberatum tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur, sed non potuit totus homo denuo assumi, nisi aliquando fuerit totus homo a verbo Dei separatus, totus autem homo componitur ex corpore & anima: ergo aliquando fuit facta separatio diuinitatis a corpore & anima. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod in illis verbis. Athanasius non intellexit, quod totus homo denuo sit assumptus, id est omnes partes eius quasi verbum Dei partes humanae naturae deposuerit per mortem, sed quod iterato totalitas naturae assumptae sit in resurrectione reintegratper iteratam vnionem animae & corporis. Haec ille.

Item tertia parte q. 52. artic. 3. arguit sic. Nihil cuius partes sunt ab inuicem separatae, potest dici totum, sed corpus & anima, quae sunt partes humanae naturae, fuerunt abinuicem separatae post mortem, descendit autem ad infernum mortuus existens, non ergo potuit esse totus in inferno. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad secundum (inquit dicendum est, quod ex anima & corpore vnitis constituitur totalitas humanae naturae, non autem totalitas diuinae personae, & ideo soluta vnione animae, & corporis per mortem remansit totus Christus, sed non remansit humana natura in sua totalitate. Haec ille.

Ex quibus patet, quod humanitas quae dicit tertiam entitatem compositam ex anima rationali, & ex corpore humano sicut totum ex partibus non mansit post mortem Christi. Ex quibus potest sic argui pro tertia parte conclusionis. Diuinitas non mansit vnita humanitati Christi quando illa humanitas non erat in actu, sed in morte Christi, & Christo existente mortuo tandiu no fuit eius humanitas in actu, cum pro tunc non esset vnio animae ad corpus, quae est de ratione humanitatis: igitur diuinitas non mansit vnita humanitati Christi mortui quandiu fuit mortuus. Similem conclusionem ponit Sanctus Thomas 3. sent. dist. 21 q. 1. artic. 1. quo ad duas primas sui partes. Secunda conclusio. Christus in triduo mortis non fuit homo. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 50. artic. 4. vbi sic dicit. Christum vere fuisse mortuum est articulus fidei. vnde asserere omne illud, per quod tollitur veritas mortis Christi, est error contra fidem, propter quod in Epistola synodali Cyrilli dicitur. Si quis non confitetur Dei verbum passum carne, & crucifixum carne, & quod mortem gustauit carne, anathema sit, pertinet autem ad veritatem mortis hominis vel animalis, quod per mortem desinat esse homo vel animal, mors enim hominis vel animalis prouenit ex separatione animae, quae complet rationem animalis vel hominis. Et ideo dicere Christum in triduo mortis hominem fuisse simpliciter & absolute loquendo, erroneum est. Potest tamen dici, quod Christus in triduo fuit homo mortuus, quidam tamen confessi sunt Christum in triduo hominem fuisse dicentes quaedam verba erronea, sed sensum erroris in fide non habentes, sicut Hugo de Sancto Victore, qui ea ratione dixit Christum in triduo mortis fuisse hominem, quia dicebat animam esse hominem, quod tamen falsum est. Magister etiam sent. in 22. dist. 3. libr. posuit, quod Christus in triduo mortis fuit homo alia ratione, quia credidit quod vnio animae & corporis non esset de ratione hominis, sed sufficit ad hoc quod aliquis sit homo quod habeat animam humanam & corpus, siue coniuncta siue non coniuncta, quod etiam patet esse falsum. Haec ille.

Ex quibus potest sic argui. Illud non est asserendum, sed potius negandum, quod tollit veritatem mortis Christi, sed dicere Christum in triduo fuisse hominem est huiusmodi: igitur. Eandem conclusionem ponit tertio sent. dist. 22. q. 1. artic. 1.

Tertia conclusio. Christus veraciter descendit ad inferos. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 52. artic. 1. vbi sic dicit. Conueniens fuit Christum descendere ad inferos. Primo quidem, quia ipse venerat poenam nostram portare vt nos a paena eriperet secundum illud Isa. 52. Vere languores nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portauit. Ex peccato autem homo incurrerat non solum mortem corporis, sed etiam descensum ad inferos, & ideo sicut fuit conueniens eum mori, vt nos liberaret a morte, ita conueniens fuit eum descendere ad inferos, vt nos a descensu ad inferos liberaret, vnde dicitur Oseae. 13. Ero mors tua o mors, ero morsus tuus inferne. Secundo. Quia conueniens erat vt victo diabolo per passionem vinctos eius eriperet qui detinebantur in inferno secundum illud Zach. 9. Tu quoque in sanguine testamenti tui vinctos tuos emisisti de lacu. Et Col. 2. dicitur. Expolians principatus & potestates traduxit confidenter. Tertio vt sicut potestatem suam ostenderat in terra viuendo & moriendo, ita etiam potestatem suam ostenderet in inferno ipsum visitando & illuminando, vnde dicitur in Psalm. Attolite portas Principes vestras, glo. 1. Principes inferni auertite potestatem vestram, qua vsque nunc homines in inferno detinebatis, & sic in nomine lesu Christi omne genu fectatur non solum coelestium, sed etiam infernorum, vt dicitur Philosopho secundo. Haec ille.

Quarta conclusio Christus in triduo mortis fuit totuin inferno. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte quaestione. 52. articulo tertio, vbi sic dicit. Sicut patet ex his. quae in prima parte dicta sunt, masculinum genus refertur ad hypostasim vel personam, neutrum autem genus ad naturam pertinet. In morte autem Christi licet anima fuerit separata a corpore, neutrum tamen fuit separatum a persona filij Dei. Et ideo in illo triduo mortis Christi dicendum est, quod totus Christus fuit in sepulchro, quia tota persona fuit ibi per corpus vnitum. Et similiter totus fuit in inferno, quia tota persona Christi fuit ibi ratione animae sibi vnitae. Totus etiam Christus tunc erat vbique ratione diuinae naturae. Haec ille. Item ibidem in solutione primi sic dicit. Corpus Christi, quod tunc erat in sepulchro non est pars personae increatae, sed naturae assumptae. Et ideo per hoc quod corpus Christi non fuit in inferno non excluditur quin totus Christus ibi fuerit, sed ostenditur quod non fuit ibi totum, quod pertinet ad humanam naturam. Haec ille. Ex quibus potest sic argui. Vbicunque est tota persona Christi est totus Christus, sed in triduo mortis Christi fuit in inferno tota persona Christi: ergo pro tunc fuit ibi totus Christus. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam argui Durandus probando, quod post mortem Christi dicitur uinitas non remanserit vnita corpori Christi, aut eius carni, cuius oppositum dicit secunda pars conclusionis. De corpore Christi (inquit) oportet aliter dicere secundum ponentes pluralitatem formarum substantialium, & aliter secundum ponentes vnitatem earum. Si enim in homine sit talis pluralitas formarum, ita quod corpus sit corpus per aliam formam ab anima, quae maneat eadem ii viuo & mortuo, tunc dicendum est quod a tali corpore nunquam fuit separata diuinitas, nec eorum vnio soluta fuit propter easdem rationes, quae dictae sunt de anima. Et secundum hanc opinionem corpus Christi viuum & mortuum fuit idem numero non solum identitate suppositi, sed etiam naturae, quia mansit ante mortem, & post mortem eadem materia, & eadem forma numero, per quam corpus Christifuit idem numero omni modo identitatis numeralis, & haec opinio multum consonat cum dictis Sacrae scripturae, & cum communi modo loquendi fidelium qui credunt, & dicunt quod idem corpus Christi, quod fuit natum de Virgine & passum in cruce fuit positum mortuum in sepulchro. Si autem non sit in homine alia forma substantialis praeter animam rationalem, tunc necesse est aliqualiter aliud dicere, videlicet quod diuinitas non fuit proprie separata a corpore, cessauit tamen vnio eius cum corpore, quod patet. Quia vnio cessat cessante altero extremorum, sed non est separatio nisi permanentium, secundum autem hanc opinionem corpus Christi desijt esse idem numero per mortem quantum ad illud, quod erat essentialiter, quia cum corpus non nominet solam materiam, sed compositum ex materia, & forma dante esse corporeum de intrinseca & essentiali ratione corporis est forma, per quam habet esse corporeum. Si autem in homine non est alia forma praeter animam, sed per eam solam habet corpus esse corporeum & animatum, & sic de alijs perfectionibus cum illa separata fuerit in morte, sequitur quod corpus desijt esse essentialiter id, quod erat. Et sic soluta est eius vnio cum diuinitate propter desitionem eius, quamuis non sit facta separatio proprie.

Secundo. Quia supposita vnitate formae, cum corpus non dicat solam materiam, sed compositum ex materia & forma dante esse corporeum, corpus in homine & humanitas sunt idem praecise & realiter, quamuis differant secundum rationem, sicut magis vniuersale, & minus vniuersale. Sicut ergo erroneum est dicere, quod humanitas, quae dicit totum compositum ex partibus vnitis, scilicet ex materia & anima rationali non desierit esse in morte Chrrili, alioquin Christus in illo triduo fuisset vere homo & non mortuus, sic erroneum est dicere, quod corpus quod dicit idem penitus cum humanitate, supposita vnitate formarum non desierit esse idem numero secundum naturam in morte Christi. Et si desierit esse, necessario etiam cessauit vnio diuinitatis cum ipso, sicut cum humanitate, quamuis dicatur remansisse idem corpus quantum ad identitatem suppositi & materiae, sed nos loquimur de identitate naturae, quae potissime est per formam, secundum quem modum necesse est dicere, quod dictum est, facta dicta suppositione.

Tertio. Quia si aliquid est hic, quod videatur scrupulosum, vel propinquum errori, totum procedit ex suppositione, quod in Christo non fuerit aliqua forma substantialis nisi sola anima rationalis, cui supposito non oportet pertinaciter adhaerere, vbi videretur quod ex ea sequeretur aliquid propinquum errori. Haec sunt verba Durandi.

Contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando, quod in triduo mortis Christi haec fuerit vera, Chrstus est homo quantum est ex natura terminorum, & propositionis loquendo logicaliter, quia hoc verbum est, aliquando praedicatur secundo adiacens, & tunc dicuntur propositiones simplices, aliquando autem praedicatur tertio adiacens, & tunc dicuntur propositiones compositae. Modo quando praedicatur in propositionibus compositis, tunc verificat praedicatum de subiecto, & significat veritatem copulationis praedicati cum subiecto, cui veritati accidit, quod praedicatum & subiectum sint actu, vel in conceptu, vel in effectu. Omnia enim talia accidunt praedicato & subiecto inquantum inter se copulantur: vnde ad veritatem propositionis tunc sufficit, quod habitudo copulationis sit vera vbique, & quomodocunque sumit extrema, & tunc illa est vera, sortes est homo, dato quod sortes sit mortuus. Sed quando est, praedicatur secundo adiacens, tunc verificat subiectum excludendo ab ipso omne esse diminutum, sicut est esse in conceptu, vel esse in causis, vel esse in potentia. Vnde illa esset falsa sorte corrupto, sortes est. Tunc ad propositum, cum dicitur Christus est homo pro triduo mortis suae, si intelligatur quod ly est praedicetur tertio adiacens, tunc est vera, si secundo adiacens, tunc est falsa. Simpliciter autem loquendo dicendum est, quod quantum est ex natura terminorum, & propositionis est vera, quia ibi ex natura propositionis praedicatur est tertio adiacens. Haec Aureolus in forma.

Contra tertiam conclusionem arguit Durandus. Cum (inquit) articulus fidei sit Christum ad inferos descendisse, & non possit intelligi ratione diuinitatis, secundum quam est vbique, nec ratione corporis secundum quod fuit in sepulchro, restat quod intelligatur ratione animae. Quo supposito, videndum est qualiter anima Christi descenderit ad infernum. Et est sciendum quod cum anima separata non sit corpus, nec virtus in corpore, non potest dici quod ipsa anima descenderit ad inferos eo genere motus veldescensus, quo corpora mouentur. Et rursum quod anima moueatur eo genere motus, quo Angeli mouentur non clare patet. Angeli enim dicuntur moueri de loco ad locum inquantum successiue operantur in diuersis locis. Anima autem separata non debet habere aliquam operationem circa locum, vel circa corpus existens in loco, quia cum ex natura sua sit determinata ad certum corpus, non potest mouere, nec agere in aliud, nisi mediante corpore proprio, sed illo caret, dum est separata: ergo non potest dici moueri de loco ad locum ratione operationis, quam habeat circa locum, vel circa corpus existens in loco. Nihilominus hoc non obstante potest dici, quod anima separata potest descendere ad infernum dupliciter. Vno modo secundum deputationem, & sic dicuntur descendere ad infernum animae damnatorum simpliciter, quia sunt simpliciter deputatae, vt resumpto corpore sint in interno, propter quod dicuntur esse, vbi sunt simpliciter deputatae. Animae autem sanctorum Patrum dicuntur esse in limbo vel ad limbum descendisse propter deputationem non simplicem, sed conditionatam, quia resumpto corpore deputatae erant ibi fore, nisi liberarentur a redemptore. Hoc autem modo non dicitur anima Christi descendisse ad infernum, scilicet propter deputationem, quia omnis talis deputatio est propter culpam commissam, vel contractam, quae in Christo nullo modo fuit. Alio modo potest dici anima separata descendere ad infernum secundum effectum, & hoc modo potest dici anima Christi descendisse ad infernum propter duplicem effectum, quem habuit in illis, qui erant in inferno. Vnus effectus fuit exhibitio visionis diuinae, qua carebant, ad quam se habuit passio Christi per modum meriti. Et quia totum meritum dependet principaliterab actu animae, ideo hic effectus attribuitur sibi sicut principali principio merendi.

Item per appropriationem, vt sicut Christus secundum animam fuit beatus, sic secundum eam attribuitur sibi fuisse causam beatitudinis in alijs. Congruum enim est vt ens in potentia reducatur ad actum, per id, quod in actu est. Alius effectus sumitur secundum quosdam ad quem se habuit anima directe per modum agentis, scilicet illuminare animas patrum, quae erant in simbo de mysterijs, quae cadunt sub reuelatione. Secundum enim Dionysium Christus secundum animam habet docere Angelos, & fortiori ratione animas. Et ratione huius duplicis effectus potest dici anima Christi descendisse ad inferos, & hoc confirmatur triplici ratione.

Prima est. Quia moueri vel descendere contingit animae separatae non per modum motus corporum, sed per modum, quo moueri competit substantiae separatae spirituali, sed reliquis substantijs spiritualibus, puta Deo & Angelo non competit moueri de loco ad locum per motum, qui sit subiectiue in ipsis, sed per effectum, quem habent in alijs rebus: ergo simili modo competit animae separatae & competebat animae Christi.

Secunda ratio talis est. Christus dicitur descendisse ad infernum vt animas Sanctorum Patrum illuminaret ad videndum Deum. In eodem autem instanti, quo Christus mortuus est, sancti Patres viderunt Deum. In eodem autem instanti non potuit anima Christi esse in inferno per motum: ergo non descendit illuc per motum, qui esset in ipsa, sed per effectum, quem habuit in alijs. Tertio. Quia sicut in illo triduo dicitur anima Christi fuisse in inferno cum animabus Sanctorum Patrum, sic in illo triduo, vel parte tridui dicitur fuisse in Paradiso cum anima latronis, cui dictum est. Hodie mecum eris in Paradiso. Sed illud non potest intelligi, quo ad locum acquisitum per motum, cum secundum ponentes spiritus in loco diffinitiue, & moueri de loco ad locum, idem spiritus non possit simul esse in pluribus locis, nec moueri simul pluribus motibus ad diuersa loca tendentibus, quare oportet quod intelligatur secundum effectum. Forte dicetur, quod Paradisus dicitur dupliciter. Vno modo locus corporeus, scilicet coelum empireum, & sic non fuit anima Christi in Paradiso nisi post ascensionem. Alio modo dicitur Paradisus visio diuinae essentiae, & sic anima Christi fuit in Paradiso ab instanti conceptionis, & anima latronis in ipso die passionis, quia tunc vidit Deum, per quem modum non repugnat animae Christi, quod simul fuerit in Paradiso sic dicto, quasi quod viderit Deum, & quod fuerit localiter in inferno. Sed hoc non valet, quia sicut Paradisus dicitur dupliciter, sic & infernus. Vno modo enim dicitur locus corporeus infra terram. Alio modo carentia visionis diuinae, sicut ergo anima latronis non dicitur fuisse cum anima Christi in Paradiso, nisi quia merito passionis Christi anima latronis vidit Deum, sic Anima Christi non dicitur fuisse cum animabus Sanctorum Patrum in inferno, nisi quia animae eorum, quae carebant visione diuina, & sic dicebantur esse in inferno: merito huius passionis ab hac carentia sunt purgatae, vtrunque ergo de pari debet intelligi quo ad effectum, & non quo ad locum, vel motum localem qui fuerit subiectiue in ipsa anima. Haec Durandus in forma.

Contra quartam conclusionem arguit Durandus probando, quod in triduo mortis Christi non fuerit verum dicere, totus Christus est in sepulchro, nec quod totus Christus est in inferno, nec nunc verum est dicere totum Christum ibi fuisse. Ratio primi est, quia de eo, quod non est, non potest vere dici esse ibi vel alibi, sed Christus in triduo mortis non fuit: ergo non fuit verum dicere, quod esset in sepulchro vel in inferno, & si non fuit ibi non fuit i totus. Maior patet, quia non enti non contingit esse alicubi, minor declaratur, quia Christus nominat suppositum subsistens in duabus naturis diuina, scilicet & humana, nullum autem tale fuit in triduo mortis, propter quod Christus non fuit. Secundo. Quia si aliquod nomen esset im positum ad significandum hominem album, homine desinente esse albo, sicut hac esset falsa, homo albus est, sic & illa a simili, sicut in triduo mortis haec esset falsa, Deus & homo est. Sic cum in nomine Christi importetur vtrunque, haec fuisset falsa, Christus est, propter falsam implicationem circa subiectum, & sic patet primum. Secundum etiam patet, quod scilicet nec nunc est verum dicere, quod totus Christus fuerit ibi non propter falsam implicationem quia nulla talis est pro moderno tempore, sicut fuit pro triduo, sed propter aliud, quia cum totus sit adiectiuum ponit significatum suum circa substantiuum cui additur. Cum igitur Christus dicat suppositum subsistens in duabus naturis, non videtur quod totus Christus sit alicubi, nisi vbiest vtraque natura completa, quod non fuit in inferno, nec in sepulchro. Secundo. Quia ratio in oppositum pro conclusione adducta non cogit, quia de vi vocis non plus masculinum stat pro supposito quam neutrum, vel dato quod ex vsu loquendi staret pro supposito, nihilominus tamen circa suppositum ponit suum significatum. Quia si nomen suppositi sit nomen habentis partes, sicut est hoc nomen Christus, quod importat suppositum in duplici natura, tunc hoc quod est totus conuenit supposito, non inquantum suppositum solum, sed inquantum est habens partes. Totum enim dicitur respectu partium in illo, quod natum est habere partes. Cum igitur natura diuina & humana sint partes personae compositae post incarnationem, quae significatur nomine Christi. ideo cum dicitur, totus Christus est ibi vel alibi, non potest verificari, nisi sit ibi persona vel suppositum cum vtraque natura perfecta. Tertio. Quia licet si non adderetur totus & diceretur, Christus fuit in sepulchro, verum esset, non tamen proprie, sed siguratiue per sinecdochem accipiendo partem pro toto, cum enim Christus sit suppositum subsistens in natura diuina & humana, cuius partes sunt corpus & anima, nomen Christi dicit personam compositam ex omnibus praedictis secundum Damascen. Et ideo quicquid couenit alicui ex praedictis, quod non praedicetur de Christo, vt corpus vel anima, si propter hoc attribuatur Christo, hoc erit per sinecdochem. Vnde cum dicitur fuisse in sepulchro vel in inferno, cum hoc fuerit ratione solius animae, vel solius corporis, non verificatur proprie, sed figuratiue modo praedicto. Haec Durandus in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Quantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Ideo ad dicta Durandi contra primam conclusionem dicitur primo quod secundum viam Sancti Thomas nec in Christo homine, nec in alijs hominibus sunt plures formae substantiales dantes esse actu, sed vna sola, scilicet anima rationalis, quae dat esse ens substantiale, corporeum, viuens, animatum, sensibile, rationale, & de hoc satis dictum fuit secundo sententiarum. Dicitur secundo, quod in morte Christi remansit vnio diuinitatis cum corpore Christi, quia nec illa vnio desijt esse per separationem extremorum, nec per desinitionem alicuius extremi. Diuinitas nanque mansit, & corpus Christi mansit idem numero, quod prius erat in illo triduo mortis. Sciendum tamen, quod de corpore Christi possumus loqui quintupliciter quantum ad propositum pertinet. Potest nanque sumi pro trina dimensione de genere quantitatis, sicut corpus Christi pro trina dimensione continua & diuisibili in longum latum & profundum.

Secundo potest sumi corpus Christi pro materia subiecta praedictae quantitati cum praedicta quantitate, ita quod aggregatum ex illa materia & tali dimensione dicatur corpus. Tertio potest sumi corpus pro composito ex materia & forma substantiali dante esse corporeum, & causante trinam dimensionem in materia sibi subiecta. Quarto potest sumi pro composito ex materia & potentia, vel habitudine, vel aptitudine, vel qualicunque respectu ad formam dantem esse corporeum & organizationem conuenientem humano corpori. Quinto potest sumi pro praedicto composito, vel aggregato existente sub esse actualis existentiae, cui communicat anima vel alia forma substantialis informans praedictam materiam, vel non informans, ita quod praedicta materia & forma substantialis communicent in eodem esse actualis existentiae, licet non in eodem esse essentiae, & habeant idem & non diuersa supposita. Ita quod corpus hoc modo sumptum in suo intellectu, & in sua ratione includit sex, scilicet materiam, habitudinem ad formam, habitudinem ad esse, habitudinem ad suppositum, habitudinem ad trinam dimensionem, habitudinem ad organizationem, & figurationem conuenientem formae substantiali potissime animae rationali. Hoc supposito dicitur, quod accipiendo corpus primo modo, scilicet pro trina dimensione de genere quantitatis tale corpus post mortem Christi non inansit idem numero, quod prius fuerat, quia tale accidens destruitur destructo eius subiecto proximo, quod est substantia composita ex materia & forma, tale autem subiectum non mansit in triduo mortis Christi, immo destructum est pro tunc, scilicet humanitas, & ideo non remansit eadem quantitas in Christo viuo & mortuo, nec eadem figura, nec eadem organizatio in numero, sed alia & differens numero, licet eadem specie. Vlterius dicitur, quod in triduo mortis Christi non remansit idem corpus secundo modo dictum. Patet ex praecedenti, ex quo non remansit eadem quantitas, nec eadem organizatio, nec eadem figura in numero, sed solum eadem in specie, & multum consimili, ita vt per sensum non posset depraehendi distinctio posterioris ad priorem quantitatem vel figuram, licet per rationem depraehendi posset. Vlterius dicitur, quod in illo triduo remansit idem corpus numero quarto modo dictum, & quinto modo dictum, remansit enim eadem materia, quae prius cum habitudine ad formam dantem esse corporeum, & organizationem, & quantitatem corpori humano congruentem, & in eodem supposito, & sub eodem esse actualis existentiae, quibus prius erat, & nihilominus, nec talis materia habebat aliud suppositum nec aliud esse existentiae quam haberet anima pro tunc, sed omnino idem, quia vtrunque suppositabatur omnino supposito, & communicabat actuali existentiae diuini suppositi, sicut prius, dum erat vnita. Loquendo vero de corpore tertio modo dicto.

Dicendum est quod tale corpus vno modo fuit idem, & alio modo non, & de hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 50. artic. 5. sic dicit. Hoc quod dico simpliciter, potest dupliciter accipi. Vno modo simpliciter idem est quod absolute, sicut simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur, vt dicit Philosophus, & hoc modo corpus Christi viuum & mortuum fuit simpliciter idem numero. Dicitur enim aliquid esse idem numero simpliciter, quia est supposito idem. Corpus autem Christi viuum & mortuum fuit supposito idem, quia non habuit aliud suppositum, vel aliam hypostasim viuum, & mortuum propter hypostasim verbi Dei, & hoc modo loquitur Athanasius in Epistola ad Epicetum. Circunciso corpore, & potato, & manducante, & laborante, & in ligno affixo erat impassibile, & incorporeum Dei verbum, hoc erat in sepulchro positum &c. Alio modo simpliciter idem est, quod omnino vel totaliter. Et sic corpus Christi viuum & mortuum non fuit simpliciter idem numero, quia non fuit totaliter idem, cum vita sit aliquid de essentia corporis viuentis. Est enim praedicatum essentiale & non accidentale, vnde consequens est quod corpus, quod desinit esse viuum, non totaliter idem maneat. Si autem diceretur quod corpus Christi mortuum totaliter idem remaneret, sequeretur quod non esset corruptum corruptione dico mortis, quod est haeresis Galamitarum, vt dicit Isid. & habetur in decretis 24. quaestio. 3. & Damascen. dicit in tertio libus quod corruptionis nomen duo significat. Vno modo separationem animae a corpore, & alia huiusmodi. Alio modo perfectam dissolutionem in elementa: ergo incorruptibile dicere corpus Domini secundum lulianum, & Gamitam secundum primum corruptionis modum ante resurrectionem est impium, quia corpus Christi non esseconsubstanuale nobis, nec in veritate mortuum esset, nec secundum veritatem saluati essemus. Secundo autem modo corpus Christi fuit incorruptum. Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Secundum Philosophum in quinto Metaphysic. quaecunque sunt diuersa specie sunt diuersa etiam numero, sed corpus Christi viuum & mortuum fuit diuersum specie, quia non dicitur oculus, aut caro mortui nisi aequiuoce, vt patet per Philosophum secundo de Anima, & septimo Metaphysic. ergo corpus Christi non fuit simpliciter idem numero viuum & mortuum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Idem (inquit) numero dicitur aliquid secundum suppositum, idem autem specie est idem secundum formam, vbicunque autem suppositum subsistit in vna sola natura, oportet quod sublata vnitate speciei auferatu. vnitas numeralis, sed hypostasis verbi Dei subsistit in duabus naturis, & ideo quamuis in alijs non remaneat corpus idem secundum speciem naturae humanae, remanet tamen in Christo idem numero secundum suppositum verbi Dei. Haec ille.

Item secundo quolibet artic. 1. sic dicit. De Christo in triduo mortis possumus loqui dupliciter. Vno modo quantum ad hypostasim vel personam, & sic est idem numero simpliciter, qui fuit. Aut quantum ad totam naturam humanam, qua humanitas dicitur, & sic Christus non fuit homo in triduo mortis, vnde nec idem homo, nec alius homo, sed eadem hypostasis. Aut quantum ad partes humanae naturae, & sic anima quidem fuit omnino eadem numero, eo quod non est transmutata secundum substantiam, corpus vero fuit idem numero secundum materiam, sed non secundum formam substantialem, quae est anima, vnde non potest dici, quod simpliciter fuit idem numero, quia quaelibet differentia substantialis excludit idem simpliciter. Animatum autem est differentia substantialis, & ideo mori est corrumpi non tantum alterari. Nec iterum potest dici, quod sit simpliciter non idem vel aliud, quia non est secundum totam substantiam non idem aut aliud.

Dicendum est ergo, quod secundum quid est idem, secundum quid non idem, secundum materiam enim est idem, secundum formam vero non idem. Haec ille. Item quinto quolibet quaestio. 8. ponit eandem sententiam. Aduertendum tamen quod cum dicit secundo quolibet, corpus Christi viuum & mortuum non fuisse idem simpliciter, sed secundum quid, accipit lysimpliciter secundo modo superius posito, scilicet pro omnino vel totaliter, & sic non est contradictio, cum in tertia parte dicit, quod fuit idem simpliciter. Ex dictis patet quid dicendum ad primum argumentum Durandi. Cum enim dicit, quod corpus Christi desijt esse id, quod erat essentialiter &c. Patet quod accipiendo corpus primo modo & secundo modo verum dicit, accipiendo autem corpus Christi quarto modo, vel quinto modo dicit simpliciter falsum, accipiendo vero corpus Christi tertio modo, in quo sensu ipse loquitur, tunc dicit secundum quid verum, & secundum quid falsum. Sicut enim patet ex dictis, corpus Christi desijt esse eiusdem speciei, mansit tamen idem numero quintupliciter. Primo propter identitatem materiae. Secundo propter identitatem suppositi. Tertio propter identitatem esse actualis existentiae. Quarto propter accidentia exteriora consimilia, & eiusdem speciei. Quinto propter ordinem ad formam priorem, quia immediate post exclusione formae mortis, praetermisso naturae ordine, redijt ad formam prioris vitae. Vnde illud corpus viuum & mortuum maiorem identitatem habuit quam corpora alicrum hominum, corpus enim Petri viuum & mortuum non fuit idem nisiprimo modo & quarto, vt patet de se. Eo modo igitur quo corpus Christi mansit idem numero, mansit vnitum diuinitati.

Ad secundum dicitur primo, quod corpus Christi sumptum etiam tertio modo non dicit idem omnino realiter cum humanitate, quia humanitas in sua ratione includit plures res quam corpus Christi isto modo dictum pura, potentias animae, & multa alia accidentia. Et vlterius corpus Christi non includit animam prout anima est, sed prout continet aliquam formam imperfectiorem dantem esse corporeum.

Dicitur secundo, quod erroneum est dicere, quod corpus Christi viuentis vita corporali non desierit esse illud, quod erat secundum speciem, & naturam, & per consequens quin desierit esse idem numero numerositate speciei, non tamen est erroneum, sed catholicum dicere quod non desijt esse idem numero numerositate materiae suppositi, & actualis exutentiae, quod prius erat. Dicitur tertio, quod sicut desijt vnio diuinitatis ad humanitatem desinente humanitate, sic desijt vnio diuinitatis ad naturam corporis priorem, sed remansit vnio ad indiuiduum corporis, quia sicut saepe dictum fuit, corpus non mansit eiusdem speciei, mansit tamen idem numero, & idem indiuiduum modo praedicto.

Ad tertium dicitur, quod in ista positione non est aliquid propinquum errori, si sane intelligatur, quia auctoritates sanctorum non maiorem identitatem asserunt inter corpus Christi viuum, & corpus Christi mortuum quam sit inter corpus latronis viuentis, & corpus ipsius in cruce pendentis, & tamen positio nostra ponit maiorem identitatem inter corpus Christi viuum & mortuum quam vnquam fuerit inter quodcunque corpus humanum viuum & mortuum. De hoc Sanctus Thomas tertia parte vbi supra arguit sic. Christus vere mortuus est sicut alij homines moriuntur, sed corpus cuiuscunque alterius hominis non est idem simpliciter viuum & mortuum, quia differunt essentiali differentia: ergo neque corpus Christi est idem numero viuum & mortuum simpliciter. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) est, quod corpus mortuum cuiuscunque alterius hominis non remanet vnitum alicui hypostasi permanenti, sicut corpus Christi mortuum, & ideo corpus mortuum cuiuscunque alterius hominis non est idem simpliciter, sed secundum quid, quia est idem secundum materiam, non autem secundum formam. Corpus autem Christi remanet idem simpliciter propter identitatem suppositi. Haec ille.

Item tertio loco arguit sic. Mors est corruptio quaedam, sed illud quod corrumpitur corruptione substantiali postquam corruptum est, iam non est, quia corruptio est mutatio de esse in non esse, corpus igitur postquam mortuum fuit, non remansit idem numero, cum mors sit substantialis corruptio. Ecce argumentum. Sequitur resnansio.

Dicendum quod mors & corruptio non competit Christo ratione suppositi secundum quod in supposito attenditur vnitas numeralis, sed ratione humanae naturae, secundum quam inuenitur in corpore Christi differentia mortis & vitae. Haec ille.

Ex quibus patet, quomodo corpus Christi desijt esse eiusdem naturae, cuius erat prius, & tamen remansit idem simpliciter. Vlterius dicitur, quod difficultas praesens non oritur, vt fingit arguens, ex vnitate vel pluralitate formae substantialis in con posito: nam aequalis difficultas incumbit eis, qui ponunt plures formas substantiales in eodem composito: nam tales nullo modo possunt cum sua pluralitate formarum saluare identitatem naturae, aut speciei in corpore Christi viuo & mortuo, nisi secundum quid, quia dato quod in corpore Christi mortuo remanserit aliqua forma substantialis prius existens in corpore viuo qualitercunque nominetur, non tamen remansit forma dans esse animatum & viuum, sed subtracta qualicunque forma substantiali subtrahitur aliqua differentia essentialis, ac per hoc illud, a quo subtrahitur, non remanet eiusdem naturae specificae secundum dicta 8. Metaphysic. De hoc Sanctus Thomas tertio quolibet q. 4. sic dicit. Aequiuocum & vniuocum dicitur secundum diffinitiuam rationem eandem, vel non eandem, ratio autem diffinitiua cuiussibet speciei sumitur a forma specifica ipsius. Forma autem specifica hominis est anima rationalis, vnde remota anima rationali non potest remanere homovniuoce, sed aequiuoce tantum. Oportet autem idem accipere in partibus quod est in toto: nam sicut anima se habet ad totum corpus, ita pars animae se habet ad partem corporis vt visus ad oculum, vt dicitur secundo de Anima. Vnde separata anima a corpore, sicut non dicitur homo nisi aequiuoce, ita nec dicitur oculus nisi aequiuoce. Et hoc indifferenter siue praesupponatur alia forma substantialis in corpore ante animam rationalem vt quidam dicunt, siue non, vt magis videtur consonum veritati. Quodcunque enim essentialium principiorum subtrahatur iam non remanebit eadem ratio speciei, vnde nec nomen vniuoce dicetur. Solo autem hoc modo anima recedente remaneret corpus humanum, & partes eius secundum eandem rationem speciei, si anima non vniretur corpori vt forma, sed tunc sequeretur quod nec per vnionem animae esset substantialis generatio, nec per separationem corruptio, quod quidem ponere in corpore Christi est haeretictm, dicit enim Damascen. libr. 3. quod corruptionis nomen duo significat &c. Sicut igitur Christus in triduo mortis propter separationem anima a corpore, quae est vera corruptio, non dicitur fuisse homo vniuoce, sed homo mortuus, ita nec oculus eius in triduo mortis fuit vniuoce oculus, sed aequiuoce, sicut oculus mortuus, & eadem ratio est de alijs partibus corporis ChristiHaec ille.

Ex quibus patet, quod nec ponentes vnicam formam substantialem in homine, neque ponentes plures possunt saluare identitatem specificam in corpore Christi viuo & mortuo, nec in partibus corporis Christi. Et per consequens falsum dicit arguens, quod ista difficultas proueniat ex fundamento praelibato vnitatis formae substantialis in composito.

Item patet quomodo ponentes corpus Christi viuum & mortuum & partes eius mansisse vnius & eiusdem naturae specificae incidunt in haeresim damnatam galanitarum & iulianitarum ponentium corpus Christi non fuisse per mortem substantialiter corruptum. Vlterius dicitur, quod positio tenens quod diuinitas nullo modo remanserit vnita in triduo corpori Christi propinqua est errori. Ad dicta Aureoli contra secundam conclusionem dicitur primo, quod secundum antiquos logicos & beatum Thoma in multis locis, omnis propositio cathegorica affirmatiua de inesse nullo modo aequiualens hypotheticae, vel modalinon habens implicationem ex parte subiecti potissime contingentem & accidentalem vel impossibilem, cuius praedicatum clauditur in ratione subiecti, est & dicitur per se nota in veritate. Cuius potissimum exemplum est cum genus subalternum praedicatur de specie specialissima, & genus generalissimum de genere subalterno, vt cum dicitur, homo est animal, & animal est substantia, & de hoc satis dictum fuit in primo sent. Vtrum autem ista sit per se nota, aut necessaria, Sortes albus est homo, vel ista, homo grammaticus ticus est animal, dubium est. Dicitur secundo, quod in ista, Christus est homo, subiectum implicat duas naturas, vel vnionem duarum naturarum contingentem sine aliqua perseitate vnius ad alteram. Non dico quod vnio sit per accidens, vel accidentalis, quia vna natura trahitur ad esse alterius, vt alias dictum fuit, sed tamen est ibi quidam modus accidentalitatis, quia vna non est de ratione alterius, & ideo si subiectum accipitur, scilicet ly Christus vt implicans duas naturas disparatas, quarum vna non est de ratione alterius, & vlterius praedicatum licet sit de ratione vnius naturarum in subiecto implicatarum, scilicet naturae humanae, quia tamen non est de ratione alterius, immo omnino disparatum ab ea, scilicet naturae diuinae, non oportet quod ista, Christus est homo, sit per se nota vel necessaria, sicut illa, homo est animal, vel Sortes est homo. Dicitur tertio, quod posito quod ista propositio, Christus est homo, esset aliquo modo per se nota, vel necessaria, non tamen ista, filius Dei est homo, vbi constat praedicatum nullo modo esse de ratione subiecti. Et quia in hoc sensu, vertitur quaestio, scilicet vtrum filius Dei, aut persona secunda in diuinis in triduo mortis Christi esset homo, ita quod accipitur hoc nomen Christus sine praedicta implicatione duarum naturarum, & quasi conuertibiliter cum hoc nomine filius Dei, ideo non conceditur quod ista, Christus est homo, sit per se nota vel necessaria, licet forte de virtute sermonis accipiendo subiectum cum tali implicatione esset dicta propositio necessaria. Dicitur quarto quod posito quod dicta propositio sumpto subiecto cum tali implicatione esset necessaria, non tamen ista, Christus est actu & realiter homo, erat vera in triduo. Secundum enim quod dicit Sanctus Thomas de potentia Dei quaestio. 7. articulo secundo, in solut. primi. Et Philosophus quinto Metaphysic. esse quandoque significat essentiam rei siue actum existendi, quandoque vero significat veritatem propositionis etiam in his, quae esse non habent, sicut dicimus quod caecitas est, quia verum est hominem esse coecum. Haec ille.

Nunc autem cum quaeritur, vtrum Christus fuerit homo in triduo, mens Doctorum est quaerere, vtrum pro tunc filius Dei actualiter esset homo, & non vtrum haec compositio esset vera Christus est homo, nam secundum quod dicit venerabilis Albertus in logica sua in post praedicamentis, capit. 9. & allegatum fuit alias tam in primo sent. quam mn secundo, quadod praedicatum conceditur in ratione subiecti, talis propositio vera est, siue re existente, siue non existente. Siue enim homo sit & anima, siue non sint homo & animal, semper haec propositio est vera, homo est animal, & animal est animatum, sensibile, & viuum & substantia. Et ideo sequitur, homo est animal, & animal est viuum, & viuum est substantia: ergo homo est substantia. Sed si vlterius inferatur, substantia est ens: ergo homo est ens, dicunt quod non sequitur, quia ens vel esse est accidentale homini & animali, & non per se clauditur in intellectu eorum. Cum enim dicitur, homo est animal, sufficit ad veritatem propositionis substantialis ordinatio praedicati ad subiectum. Cum autem additur, animal est ens, ens non est de ratione animalis vel hominis, & sic non erit ibi ordo substantialis vnius ad alterum. Et ideo si animal est ens, vel homo est ens, oportet quod sit ens actu, & hoc est contra hypothesim, posuimus enim quod non sit homo. Ordinabilitas autem rerum in praedicatum & subiectum aequaliter conuenit rebus existentibus & non existentibus, dummodo non sint impossibiles ad existendum &c. Haec ille cum multis alijs profundis veritatibus. Et ista sufficiunt ad dicta Aureoli.

Ad primum Durandi contra tertiam conclusionem dicitur primo quod anima Christi descendit ad infernum non quidem mota illo motu locali, qui conuenit corporibus, sed eo genere motus qui congruit substantijs separatis. Nec fiat vis in modo loquendi, cum dicimus illum descensum fuisse motum. Accipio enim hic motum large pro mutatione subita vel successiua, quae potius dicitur mutatum esse quam motus. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 52. artic. 1. vbi tertio loco arguit sic. Per mortem Christi separata est anima a corpore eius, quod quidem positum fuerat in sepulchro. Non videtur autem quod secundum animam solam descendit ad infernum, quia cum anima sit incorporea non videtur quod possit moueri localiter, hoc enim est corporum, vt probatur 6. Physicorum. Descensus autem motum corporalem importat: ergo non fuit conueniens, quod Christus ad infernum descenderet. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod anima Christi non descendit ad inferos eo genere motus, quo corpora mouentur, sed eo genere motus, quo angeli mouentur. Haec ille.

Dicitur secundo, quod licet anima separata ex propria naturali virtute non possit mouere corpora localiter sicut bene probat Sanctus Thomas prima parte quaestio. 117. artic. 4. potest tamen operari circa corpora virtute diuina potissime anima Christi, quae est, & fuit instrumentum diuinitatis. De hoc Sanctus Thomas vbi supra sic dicit. Anima separata sua naturali virtute non potest mouere aliquod corpus. Manifestum est enim, quod cum est corpori vnita, non mouet immediate corpus nisi viuificatum, vnde si aliquod membrum corporis mortificetur, non obedit animae ad motum. Manifestum est autem quod ab anima separata nullum corpus viuificatur: vnde nullum corpus obedit ei quantum ad motum localem, quantum est ex virtute suae naturae, supra quam potest ei aliquid conferri ex virtute diuina. Haec ille.

Si autem quaeritur quam operationem habuit virtute diuina anima Christi circa locum inferni in suo descensu. Dicitur quod illuminauit corporali lumine locum, ad quem descendit. De hoc Sanctus Thomas tertio sent. distinct. 22. quaestio. 2. artic. 2. quaestiuncula prima sic dicit. Cum tenebrae exteriores inferni tenebris interioribus correspondeant, ex quo Christus a Patribus qui erant in limbo omnes tenebras interiores expulerat per demonstrationem suae diuinitatis, congruum etiam fuit vt per praesentiam suae humanitatis quantum ad animam etiam tenebras exteriores excluderet locum illum illuminando. Haec ille. Dicitur tertio, quod anima Christi & quaelibet alia substantia separata creata potest esse in loco sine hoc quod operetur in loco accipiendo proprie operationem in loco, scilicet corporis veram mutationem de genere qualitatis, aut quantitatis, aut vbi. Sufficit enim ad hoc quod talis substantia dicatur esse in loco, quod aliquo modo contingat sua virtute ipsum locum, vel contingatur a loco sicut in secundo latius dictum fuit. Et quidem de primo contactu, quo scilicet substantia spiritualis contingit corpus vel locum dicit Sanctus Thomas primo quolibet artic. 4. Qualiter (inquit) angelus sit in loco considerari potest ex modo, quo corpus est in loco. Est enim corpus in loco per contactum loci, contactus autem corporis est per quantitatem dimensiuam, quae in angelo non inuenitur, cum sit incorporeus, sed loco eius est in eo quantitas virtualis. Sicut igitur corpus est in loco per contactum dimensiuae quantitatis, ita Angelus est in loco per contactum virtutis. Si quis autem velit contactum virtutis operationem vocare, propter hoc quod operari est proprius effectus virtutis, dicetur quod angelus est in loco per operationem, ita tamen quod per operationem non intelligatur sola motio, sed quaecunque vnitio, qua sua virtute se corpori vnit praesidendo, vel continendo, vel quocunque alio modo. Haec ille.

De secundo vero contactu, quo locus, vel corpus contingit sua virtute substantiam spiritualem loquitur Sanctus Thomas secundo quolibet articulo decimotertio, vbi sic dicit. Sicut dicimus hominem pati cum detinetur vel ligatur, ne vadat quo vult, ita per modum cuiusdam ligationis anima patitur ab igne corporeo, vt dicit Augustinus vigesimoprimo cap. de ciuitate Dei. Non enim hoc est contra naturam spiritus corpori alligari, cum videamus animam naturaliter alligari corpori ad viuificandum ipsum. Daemones etiam per nicromantiam potestatem superiorum daemonum alligant aliquibus imaginibus, vel annullis, vel aliquibus alijs rebus. Vnde multo magis possunt spiritus alligari diuina virtute igni corporeo, non vt dent illi vitam, sed vt accipiant poenam sicut Augustinus dicit. Sed quia quod est minoris virtutis non potest sua virtute ligare illud, quod est maioris virtutis, inde est quod nullum corpus potest ligare spiritum, qui est maioris virtutis, nisi aliqua superiori virtute. Et propter hoc dicitur, quod ignis corporeus agit in animam separatam non virtute propria, sed inquantum est instrumentum diuinae iustitiae vindicantis. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit. Ignis tangit animam, non quidem tactu mathematico, qui attenditur secundum terminos quantitatis, sed magis contactu virtutis, non proprie, sed quam habet inquantum est instrumentum diuinae iustitiae. Haec ille.

Simile dicit tertio quolibet artic. 23. Item quarto sent. dist. 44. quaestio. 3. artic. 3. quaestiuncula tertia. Item quarto contra Gent. cap. 90. Ex quibus patet quomodo anima separata dicitur esse in loco per contactum virtutis, quo scilicet tangit corpus vel tangitur a corpore. Et vlterius, quod cum anima separata successiue possit tangere diuersa loca vel tangi ab eis, quod ipsa anima potest moueri localiter, & ascendere, vel descendere eo modo, quo Angelus potest. Dicitur quarto, quod animae damnatorum vel animae purgandae, vel animae Sanctorum Patrum non dicebantur descendere ad infernum vel purgatorium, vel ad illum tantummodo propter deputationem eo modo quo dicit arguens, immo quia veraciter, & realiter erant praesentes illis locis per aliquem contactum virtutis. De hoc Sanctus Thomas quarto sent. distinct. quadragesimaquinta, quaestio. 1. artic. 1. quaestiuncula prima sic dicit. Quamuis substantia spiritualis secundum esse suum a corpore non dependeat, corporalia tamen a Deo mediantibus spiritualibus gubernantur, vt dicit Augustinus tertio de trinitate, & Gregorius 4. Dialogorum. Et ideo est quaedam conuenientia substantiarum spiritualium ad corporales substantias per quandam congruentiam, vt scilicet dignioribus substantijs digniora corpora adaptentur, vnde etiam Philosophus secundum ordinem mobilium posuit ordinem substantiarum separatarum. Quamuis autem animabus post mortem non assignentur aliqua corpora, quorum sint formae, vel determinati motores, determinantur tamen eis quaedam corporalia loca per quandam congruentiam secundum gradus dignitatis earum in quibus sint quasi in loco, eo modo quo incorporalia in loco esse possunt secundum quod magis vel minus accedunt ad primam substantiam, cui locus superior per congruentiam deputatur, scilicet Deum, cuius Sedem coelum scriptura esse denunciat, & ideo animas, quae sunt in plena participatione diuinitatis in coelo esse ponimus. Animas vero quae a participatione huius impediuntur, loco contrario dicimus deputari. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Incorporalia non sunt in loco aliquo modo nobis noto, & consueto secundum quod dicimus corpora proprie esse in loco, sunt tamen in loco modo substantijs spiritualibus conuenienti, qui nobis plene manifestus esse non potest. Dicitur quinto, quod anima Christi descendit ad inferos non solum quantum ad effectum, immo quantum ad realem praesentiam suae essentiae quo ad vnam partem inferni, licet non quo ad omnes. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 52. artic. 2. sic dicit. Dupliciter dicitur aliquid esse alicubi. Vno modo per suum effectum, & hoc modo Christus in quemlibet infernum descendit, aliter tamen aliter. Nam in inferno damnatorum habuit hunc effectum, quod descendens ad inferos eos de sua incredulitate & malitia confutauit. Illis vero quidetinebantur in purgatorio spem gloriae consequendae dedit. Sanctis autem patribus, qui pro solo peccato originalidetinebantur in inferno lumen aeternae gloriae infudit. Alio modo dicitur aliquid esse alicubi per suam essentiam, & hoc modo anima Christi descendit solum ad locum inferni, in quo iusti detinebantur, vt illos quos per gratiam interius visitabat secundum diuinitatem, eos etiam secundum anima visitaret & loco. Sic autem in vna parte inferni existens effectum suum aliqualiter ad omnes partes inferni deriuauit, sicut in vno loco terrae passus totum mundum sua passione liberauit. Haec ille. Tunc ad primam probationem in oppositum respondetur negando minorem, quia substantiae separatae contingit esse in loco corporali non solum per effectum, immo per vnitionem sui ad locum, & qualemcunque contactum virtutis actiuum, vel passiuum, vt saepe dictum est.

Ad secundam dicitur negando consequentiam, quia dato quod non descenderit illuc per motum continuum, non sequitur quod descenderit per solum effectum, est enim dare medium, scilicet contactum virtutis. Forte tamen posset concedi, quod ille descensus, quia fuit in instanti potius dicendus sit indiuisibilis mutatio quam proprie dictus motus. Sed in hoc non est vis, vt dictum est. Sed de hoc descensu, quod fuerit localis & non per solum effectum asserit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 52. arti. 1. vbi arguit sic. Descendere ad inferos non potest Christo conuenire secundum diuinam naturam, quae est omnino immobilis, sed solum potest ei conuenire secundum naturam assumptam. Ea vero quae Christus fecit vel passus est in natura assumpta ordinantur ad salutem humanam, ad quam non videtur necessarium fuisse, quod Christus descenderit ad inferos, quia per passionem suam, quam in hoc mundo sustinuit, nos liberauit a poena & culpa, non ergo fuit necessarium quod Christus ad infernum descenderit. Ecce argumentum. Se. quitur responsio. Passio (inquit) Christi fuit quaedam causa vniuersalis salutis humanae tam viuorum quam mortuorum. Causa autem vniuersalis applicatur ad singulares effectus per aliquid speciale, vnde sicut virtus passionis Christi applicatur viuentibus per sacramenta configuratiua nos passioni Christi, ita etiam applicata est mortuis per descensum Christi ad inferos. Propter quod signanter dicitur Cachar. 9. quod eduxit vnctos delacu in sanguine testamenti sui, id est per virtutem suae passionis. Haec ille.

Et recte si ratio arguentis inspiciatur aeque concludit, quod corpus Christi descenderit ad inferos, sicut de anima, quia corporalis passio fuit causa illorum effectuum, de quibus loquitur arguens, ideo si anima non aliter quam per effectum ad infernum descenderit, sequitur quod passio Christi & corpus subiectum passioni descenderit ad infernum, quod nullus dicit.

Ad tertiam dicitur, quod responsio ibidem data est sufficiens, quia illam ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 52. arti. 4. in solutione tertij, & tertio sententia distinct. 22. q. 2. artic. 1. quaestio. 2. Et ad improbationem huius solutionis dicitur, quod non est simile de inferno & Paradiso. Licet enim sit duplex infernus sicut duplex Paradisus, non tamen est dicendum, quod anima Christi descenderit solum ad infernum, qui nominat poenam damni vel sensus, & non ad infernum, qui nominat locum sub terra. Cuius ratio est, quia anima Christi non descendit ad illud, quod non erat, sed iliufernus, de quo loquitur arguens, non erat pro illo initi quo Christus dicitur descendisse ad infernum. Tunc in sanctis patribus erat diuina visio, vt arguens conit, sed pro instanti, quo erat in eis diuina visio non erat eo priuatio diuinae visionis, nec infernus illo modo di:igitur in instanti mortis Christi non descendit anima Christi ad talem infernum, sed potius ad infernum localem, & non poenalem.

Item. Quia secundum illam viam magis deberet concedi, quod Christus descenderit ad Paradi sum quam ad infernum, quia in illo instanti Paradisus fuit effectus eius, non autem infernus, sed priuatio vel destructio inferni quod tamen nullus dicit.

Item Doctores dicunt, quod anima Christi non descendit ad infernum prout nominat poenam, sed prout nominat locum. De hoc Sanctus Thomas tertio sent. distinct. vigesimasecunda, quaestio. 2. artic. 1. quaestiuncula prima sic dicit. Christus vt nos ab omnibus defectibus liberaret in se nostros defectus, qui vniuersaliter omnium erant, & in defectu gratiae non vergebant, accipere voluit. Hoc autem erat omnibus hominibus commune ante Christi passionem, quod pro debito on ginalis peccati ad infernum descendebant. Sed in nomine inferni duo importantur, scilicet locus & poena, vel damntvel sensus, scilicet afflictiua. Poena autem damni, scilicet carentia diuinae visionis vergebat in defectum gratiae, quia scilicet non poterat in eis esse gratia consummata, scilicet gloria. Similiter etiam poena sensus post hanc vitam non est satisfactoria, quia illi non sunt in statu merendi, sed est vel purgatiua vel damuatiua. Purgatio autem debetur alicui impuritati, & damnatio peccato mortali. Vnde etiam poena sensus post hanc vitam in defectum gratiae vergit. Et ideo Christo fuit competens in infernum descendere secundum quod infernus importat locum non autem secundum quod importat poenam. Haec ille. Et haec sufficiunt ad dicta Durandi contra tertiam conclusionem.

Ad argumenta eius contra quartam respondetur, & ideo ad duo prima argumenta, quibus vult probare, quod in triduo mortis ista non esset vera, totus Christus est in inferno. Dicitur primo, quod conclusio nostra non dicit, quod in triduo mortis ista esset vera, totus Christus est in inferno, vel in sepulchro, nec Sanctus Thomas hoc dicit alicubi expresse, sed dicit quod totus Christus in triduo fuerit in inferno, & in sepulchro. Et ideo non est necesse respondere ad illa duo argumenta prima improbantia illam, totus Christus est in inferno. Valde autem refert dicere, totus Christus est in inferno, & totus Christus in triduo fuit in inferno, quia in ista quae est do praesenti, totus Christus est in inferno, subiectum supponit pro illo, quod est actualiter Christus, in illa autem, totus Christus fuit in inferno, subiectum ampliatur ad supponendum sub disiunctione pro illo, quod est actualiter Christus, vel pro illo quod fuit quandoque Christus, licet modo non sit. Et est simile de istis, Christus ante incarnationem non fuit homo, & ante incarnationem haec erat vera, Christus est homo, vel Christus est Deus, vel Christus est. Prima enim communiter conceditur a Doctoribus, sequentes vero communiter negantur a doctis. Dicitur secundo, quod hoc nomen Christus potest multipliciter accipi, primo modo pro filio Dei, ita quod nec pro alio supponat, nec aliud connotet quam per hoc nomen filius Dei. Secundo modo potest sumi pro filio Dei conotando vnionem naturae humanae integrae ad filium Dei, ita quod idem sit dicere Christus, & dicere filius Dei habens naturam humanam hypostatice sibi vnitam, ita quod supponat pro filio, & connotet naturam humanam in obliquo in sua significatione. Tertio modo potest sumi pro filio Dei connotando in sua significatione in obliquo, non quidem naturam humanam integram, sed partes naturae humanae sibi hypostatice vnitas, licet abinuicem diuisas & separatas, ita quod supponat pro hypostasi, sed connotet in obliquo partes naturae humanae sibi vnitas, & potissime animam vnitam plenitudine Spiritussancti, ex qua dicitur vnctus & Christus, ita quod idem significet Christus quod filius Dei vnctus secundum animam. Quarto modo potest sumi pro quodam composito, vel aggregato ex filio Dei & ex natura humana, ita quod hoc nomen supponat pro tali composito. Et quod hoc nomen possit tam varie accipi, patet ex vsu Doctorum Sanctorum, & modernorum. Augustinus enim in sermone de symbolo, vt recitat Sanctus Thomas tertia parte quaestio. quinquagesimasecunda, articulo tertio in solutione tertij sic dicit. Non per diuersa tempora vel locadicimus vbique Christum esse totum, vt modo ibi totus sit, & alio tempore alibi totus, sed vt semper, & vbique sit totus. Haec ille

In quibus loquutionibus apparet, quod accipit hoc nomen Christus pro filio Dei, quod expressius patet, quia in eodem sermone ita dicit exponens praemissa. Totus filius apud patrem, totus in coelo, totus in terra, totus in vtero Virginis, totus in cruce, totus in inferno in Paradiso, in quo Iatronem introduxit. Haec ille.

Talis enim loquutio Christus est semper, vbique totus, non potest verificari si subiectum supponat quarto modo, scilicet pro composito ex duabus naturis, nec si supponat secundo modo, scilicet pro filio Dei habente naturam integram, sed solum potest verificari si subiectum supponat primo modo, scilicet pro filio Dei sine quacunque conotatione naturae humanae vel suarum partium, & etiam si supponat tertio modo, scilicet pro filio Dei habente partes naturae humanae, potissime illam, secundum quam sibi competit vnctio Spiritussancti, scilicet animam rationalem. Hoc enim nomen Christus semper supponit apud sanctos pro supposito filij Dei, & non pro tali composito, quale fingit arguens, scilicet quarto modo superius dicto. Et de hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 17. artic. 1. sic dicit. In Christo cum sint duae naturae, diuina scilicet & humana, altera earum potest de eo praedicari & in abstracto & in concreto, dicimus enim quod filius Dei, qui supponitur in hoc nomine Christus, est diuina natura & est Deus, sed humana natura non potest praedicari de Christo secundum se in absoluto, sed in concreto solum prout, scilicet signatur in supposito. Non enim vere potest dici, quod Christus sit natura humana, quia natura humana non est nata praedicari de suo supposito. Dicitur autem quod Christus est homo, sicut & quod Christus est Deus. Deus autem significat habentem diuinitatem, & homo significat habentem humanitatem. Aliter tamen habens humanitatem significatur per hoc nomen homo, & aliter per hoc nomen Iesus, vel Petrus. Nam hoc nomen homo importat habentem humanitatem indistincte, sicut & hoc nomen Deus indistincte importat habentem diuinitatem, hoc autem nomen lesus, vel Petrus importat habentem humanitatem distincte scilicet sub determinatis indiuiduantibus proprietatibus, sicut & hoc nomen filius Dei importat habentem diuinitatem sub determinata proprietate personali. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo hoc nomen Christus supponit pro filio Dei, licet connotet humanitatem, & quomodo ista est vera, Christus est diuinitas, quod non esset verum, si ly Christus supponeret quarto modo sicut vult arguens.

Item quaestione. 52. artic. 3. arguit sic primo loco. Corpus Christi est aliqua pars eius, sed corpus Christi non fuit in inferno: ergo totus Christus non fuit in inferno. Ec. ce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod corpus Christi, quod tunc erat in sepulchro, non est pars personae increatae, sed naturae assumptae, & ideo per hoc quod corpus Christi non fuit in inferno, non excluditur quin toius Christus fuerit, sed ostenditur quod non fuerit ibi totum, quod pertinet ad humanam naturam. Haec ille.

Ex quo apparet, quod ly Christus non supponit pro tali composito, sed pro persona increata, & quod corpus non est pars personae ipsius Christi, sed humanae naturae. Et consimiliter humanitas non est pars Christi, quod euidentius ostendit ibidem. Arguit enim sic secundo loco. Nihil cuius partes sunt abinuicem separatae, potest dici totum, sed corpus & anima, quae sunt partes naturae humanae, fuerunt abinuicem separata post mortem, descendit autem ad infernum mortuus existens: ergo non potuit esse totus in inferno. Ecce argumentum Sequitur responsio. Ex anima (inquit) & corpore vnitis constituitur totalitas humanae naturae, non autem totalitas diuinae personae, & ideo soluta vnione animae & corporis per mortem remansit totus Christus, sed non remansit humana natura in sua totalitate. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod quartus modus accipiendi hoc nomen Christus, quo Durandus vtitur inconsuetus est, & contra mentem Sanctorum & Doctorum, sed primi tres sunt consueti. Dicitur tertio, quod in triduo haec poterat concedi, Christus est totus in inferno, patet accipiendo ly Christus primo modo & tertio, quia scilicet quaelibet tunc istarum erat vera, filius Dei est totus in inferno, & similiter ista, filius Dei habens corpus & animam, secundum quam competit sibi vnctio Spiritus sanct. per quam dicitur, Christus est totus in inferno. Et similiter haec tunc erat vera, filius Dei est Christus, sicut & haec, filius Dei est sacerdos, & haec, filius Dei est filius hominis. De prima istarum dicit sic Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 50. artic. 4. in solut. 3. Esse sacerdotem contingit homini ratione animae, in qua est ordinis character, vnde per mortem homo non perdit ordinem sacerdotalem, & multo minus Christus, qui est totius sacerdotij origo. Haec ille.

De secunda vero propositione sic dicit secundo quolibeq. 1. vbi arguit sic. Dicitur Matth. 12. Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus, ita & filius heminis in corde terrae. Non autem alius filius, nisi filius hominis, qui loquebatur super terram, alioquin Christus fuisset duo filij: ergo fuit homo in triduo mortis. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod hoc nomen homo est nomen naturae, sed filius est nomen hypostasis, & ideo magis in triduo mortis Christus potest dicifilius hominis quam homo. Haec ille.

Ex quo patet, quod cum Christus sit nomen suppositi & personae, connotans tamen humanitatem integram vel fractam, sicut & hoc nomen filius hominis, ita potest concedi in triduo, persona filij Dei est Christus, sicut & haec, persona filij Dei est filius hominis. Ex his patet responsio ad duo argumenta prima Durandi.

Ad primum siquidem negatur minor, & ad eius probationem dicitur, quod hoc nomen Christus supponit pro supposito aeterno subsistente in duabus naturis, sed non econuerso, quia nominat illud vt subsistit in diuina natura integra, in humana autem integra, vel confracta, dum tamen partes illius naturae, & potissime anima sint sibi vnitae hypostatice, sic autem erat in triduo.

Ad secundum negatur minor, quia non sic hoc nomen Christus est impositum ad significandum Deum hominem, sicut nomen illud, quod significat hominem album. Sed hoc nomen Christus est impositum ad significandum Deum vnctum, illa autem vnctio mansit in filio Dei quandiu partes humanae naturae manse runt sibi vnitae personaliter, siue essent adinuicem coniunctae, siue separatae. Potest etiam dici ad istud argumentum & ad praecedens, quod procedunt iuxta secundam, vel quartam significationem & suppositionem huius nominis Christus secundum quam non conceditur, quod ista fuerit vera in triduo Christus est in inferno. Sed non procedunt argumenta vtendo hoc nomine Christus iuxta primam & tertiam acceptionem, quia in talibus acceptionibus negatur minor vtriusque argumenti. Quia sic accipiendo hoc nomen Christus non significat suppositum subsistens in duplici natura, sicut dicit minor primi argumenti, nec significat Deum hominem, vt dicit minor secundi argumenti. Conceditur tamen quod non vniuoce hoc fuerit vera, in triduo Christus est, vel filius Dei est Christus, sicut modo, & hoc bene concludit Durandus, non autem concludit, quod haec nullo modo esset vera, in triduo, Christus est. Vlterius ad argumenta, quibus probat, quod modo haec sit falsa, Christus fuit homo in triduo, dicitur.

Ad primum si quidem dicitur, quod licet ly totus ponat suum significatum circa hoc substantiuum Christus, tamen hoc non est ratione significati totius illius substantiui, sed ratione suppositi, hoc enim nomen Christus dato quod significet aliqualiter duas naturas, vel subsistens in duabus naturis, non tamen supponit pro duabus naturis, sed pro supposito illarum. Et quia totum illud suppositum fuit in inferno quantum ad esse, quod pertinet ad suam personalitatem, ideo illa conceditur, totus Christus fuit in inferno, & ista totus Christus est vbique, & ista, totus christus fuit semper & ab aeterno.

Ad secundum dicitur, quod stat in hac falsa propositione, scilicet quod hoc nomen Christus supponat pro persona composita, & sit nomen suppositi habentis partes secundum se & intrinsece. Hoc enim falsum est, cum illud nomen supponat pro filio Dei, cui secundum se partes non conueniunt licet illud nomen connotet naturam humanam, vel partes eius, pro quibus tamen non supponit. Vnde hoc argumentum procedit secundum quartam acceptionem huius nominis Christus, quae abusiua est. De hoc Sanctus Thomas tertio sent. distinct. vigesimasecunda, quaestio. 1. articulo secundo, vbi arguit sic. Totalitas rei dicitur respectu illorum, ex quibus res componitur, sed totus Christus dicitur esse vbique vt in littera dicitur, & Damascenus dicit. Cum igitur totus ad personam pertineat, & persona sit composita ex humanitate & diuinitate, videtur quod humanitas Christisit vbique, & sic vbique est homo. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Ad sextum (inquit) dicendum est, quod persona non dicitur proprie composita ex naturis: vnde tetus non fertur ad personam secundum quod totum dicitur, quod habet partes, sed secundum quod totum dicitur, cui nihil deest. Et secundum hoc Christus dicitur totus vbique, quia nihil deest sibi de sua personalitate secundum quod vbique est, totus enim cum sit masculini generis ad personam pertinet. Deest autem ei aliquid de his, quae ad naturam Christi pertinet secundum quod est vbique, quia secundum hu, manam naturam non est vbique. Et ideo dicitur quod est totus vbique, sed non est totum vbique, quia totum cum sit neutri generis ad naturam pertinet. Haec ille.

Ad tertium dicitur, quod similiter fundatur in praecedenti termino, scilicet quod persona Christi sit composita ex naturis vel partibus, de hoc Sanctus Thomas 3. sent. dist. 6. quaestio. 2. artic. 3. sic dicit. Ad rationem totius duo pertinent. Vnum, scilicet quod esse totius pertineat ad omnes partes, quia partes non habent proprium esse, sed sunt per esse totius. Aliud est quod partes componentes causant esse totius. Et quia secunda opinio, quae sola est catholica, ponit vnum esse in Christo, esse diuinae personae pertinet ad vtranque naturam, non tamen illud esse causatur ex coniunctione naturarum, sicut esse compositi causatur ex coniunctione componentium. Vnde secundum hanc opinionem persona Christi potest aliquo modo dici composita inquantum saluatur ibi aliqua conditio compositi, non tamen est ibi vera ratio compositionis, quia deficit altera conditio. Vnde non est in vsu modernorum tenentium hanc opinionem, quod dicant personam compositam. Haec ille.

Item ibidem in solutione quarti. Quamuis (inquit) compositio quantum ad aliquid saluetur in incarnatione verbi, nullo modo tamen est ibi ratio partis. Diuinitas enim pars esse non potest propter imperfectionem, quae est de ratione partis. Humana autem natura similiter non potest esse pars, quia compartem, quae sibi correspondeat, non habet, vel etiam quia non causat esse personae, quae dicitur conposita. Et ideo Magister dicit septima distinctione, quod inexplicabilis est illa compositio, quae non est partium ratio. Dicitur autem a magistris vnio exigitiua, quia tot compraehenduntur in persona, quot exiguntur ad opus redemptionis, vt scilicet Deus qui posset, & homo qui deberet satisfacere. Damascenus autem dicit personam esse compositam, quia est ibi aliquid de ratione compositionis, non quod sit simpliciter composita quantum ad perfectam rationem compositionis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod ista est vera & propria, & non figuratiua, Christus est vbique totus, Christus fuit in sepulchro &c. Et simile est de istis, sicut de alijs, de quibus alias dictum est, scilicet iste homo incaepit esse, de quibus Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 16. articulo nono, sic dicit. In hoc quod dicitur, iste homo demonstrato Christo designatur suppositum aeternum, cuius aeternitati repugnat incipere esse, vnde haec est falsa, hic homo incepit esse. Nec obstat quod incipere esse conuenit humanae naturae, quae significatur per hoc nomen homo, quia terminus in subiecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed magis materialiter pro supposito & caet. Et ita in proposito, ista est vera, Christus est vbique, quia licet esse vbique non conueniat naturae humanae, conuenit tamen supposito, modo subiectum non stat pro natura, sed prosupposito, & haec sufficiant ad dicta Durandi. Concedi. mus enim primo, quod in triduo mortis, haec fuit vera, totus Christus est in inferno, accipiendo ly Christus primo modo, vel tertio modo, veruntamen aliqua aequiuocatio tunc fuit in hoc nomine Christus, vt dictum est. Secundo dicitur, quod modo haec debet concedi, totus Christus fuit in inferno, accipiendo ly Christus primo modo & secundo & tertio, non autem quarto modo.

Ad argumentum proparte affirmatiua questionis respondit Sanctus Thomas tertia parte. q. 50. arti. 4. in solutione tertij, vbi sic dicit. Esse sacerdotem contingit homini ratione animae &c. sicut allegatum fuit prius. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus Amen

PrevBack to TopNext