Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum fides in patria remaneat
CIRCA trigesimam primam, & trigesimamsecundam distinctionem tertij sent. quaeritur. Vtrum fides remaneat in patria,
& arguitur quod sic. Cognitio fidei & cognitio gloriae differunt secundum perfectum & imperfectum, sed cognitio perfecta & imperfecta simul sunt, sicut in Angelo simul est cognitio matutina cum cognitione vespertina, & aliquis homo simulpotest habere de eadem conclusione scientiam per syllogismum demonstratiuum, & opinionem per syllogismum dialecticum: ergo & fides simul potest esse post hanc vitam cucognitione gloriae.
II oppositum arguitur, quia dicit Apostolus secunda Corinth. 5. quandiu sumus in corpore peregrinamur a Domino, per fidem enim ambulamus, & non per speciem. Sed illi qui sunt in gloria non peregrinantur a Domino sed sunt ei praesentes: ergo fides non manet post hanc vitam in aeloria In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones in secundo obiectiones. In tertio responsiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Impossibile est actum fidei & actum visionis beatificae simul esse in eodem subiecto. Hanc ponit Sanctus Thomas prima secundae quaestio. 67. artic. 3. vbi sic dicit. Oppositio est propria & per se causa quod vnum excludatur ab alio, inquantum scilicet in omnibus oppositis includitur oppositio affirmationis, & negationis. Inuenitur autem in quibusdam oppositio secundum contrarias formas, sicut in coloribus album & nigrum, in quibusdam autem secundum perfectum & imperfectum. Vnde in alterationibus magis & minus accipitur vt contraria, cum de minus calido fit magis calidum, vt dicitur s Physicorum, & quia perfectum & imperfectum opponuntur, impossibile est quod simul secundum idem sit perfectio & imperfectio. Est autem considerandum, quod imperfectio quidem quandoque est de ratione rei, & pertinet ad speciem illius, sicut defectus rationis pertinet ad rationem speciei equi vel bouis. Et quia vnum & idem numero manens non potest transferri de vna specie in aliam, inde est quod tali imperfectione sublata tollitur species rei, sicut iam non esset bos, vel equus, si esset rationalis. Quandoque vero imperfectio non pertinet ad rationem speciei, sed accidit indiuiduo secundum aliquid aliud, sicut alicui homini quandoque accidit defectus rationis inquantum impeditur in eo vsus rationis propter somnum, vel ebrieta tem, vel aliquid huiusmodi. Patet autem quod tali imperfectione remota nihilominus substantia rei manet. Manifestum est autem, quod imperfectio cognitionis est de ratione fidei, ponitur enim in eius diffinitione, fides enim est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, vt dicitur Hebrus 11. & Augustinus dicit. Quid est fides nisi credere quod non vides, quod autem cognitio sit sine visione, vel apparentia, hoc ad imperfectionem cognitionis pertinet, & sic imperfectio cognitionis est de ratione fidei.
Vnde manifestum est, quod fides non potest esse perfecta cognitio eadem numero existens. Sed vlterius considerandum est, vtrum possit simul esse cum cognitione perfecta. Nihil enim prohibet aliquam cognitionem imperfectam simul esse aliquando cum cognitione perfecta. Est igitur considerandum, quod cognitio potest dici esse imperfecta tripliciter. Vno modo ex parte obiecti cognoscibilis. Alio modo ex parte medij. Tertio modo ex parte subiecti. Ex parte quidem obiecti cognoscibilis differunt secundum perfectum & imperfectum cognitio matutina & vespertina in angelis. Nam cognitio matutina est de rebus secundum esse, quod habent in verbo, cognitio autem vespertina est de eis secundum esse, quod habent in propria natura, quod est imperfectum respectu primi esse. Ex parte vero medij differunt secundum perfectum & imperfectum cognitio, quae est de aliqua conclusione per medium demonstratiuum, & per medium probabile. Ex parte vero subiecti differunt secundum perfectum & imperfectum opinio, fides, & scientia. Nam de ratione opinionis est, quod accipiatur vnum cum formidine oppositi, vnde non habet firmam inhaesionem. De ratione vero scientiae est quod habeat firmam inhaesionem cum visione intellectiua, habet enim certitudinem procedentem ex intellectu principiorum. Fides autem medio modo se habet, excedit enim opinionem in hoc quod habet firmam inha sionem, deficit vero a scientia in hoc, quod non habet visionem. Manifestum est autem, quod perfectum & imperfectum non possunt simul esse secundum idem, sed ea, quae differunt secundum perfectum & imperfectum secundum aliquididem possunt simul esse in aliquo alio eodem. Sic igitur cognitio perfecta & imperfecta ex parte obiecti nullo modo potest esse de eodem obiecto, possunt tamen conuenire in eodem medio & in eodem subiecto. Nihil enim prohibet quod vnus homo simul & semel per vnum, & idem medium habeat cognitionem de duobus, quorum vnum est perfectum & aliud imperfectum, sicut de sanitate & aegritudine, bono & malo. Similiter etiam impossibibile est, quod cognitio perfecta & imperfecta ex parte medij conueniant in vno medio, sed nihil prohibet quin conuemaut in vno obiecto & in vno subiecto. Potest enim vnus homo cognoscere eandem conclusionem per medium probabile, & demonstratiuum. Et similiter impossibile est, quod cognitio perfecta & imperfecta ex parte subiecti sint simul in eodem subiecto. Fides autem in sui ratione habet imperfectionem, quae est ex parte subiecti, vt scilicet credens non videat id, quod credit. Beatitudo autem de sui ratione habet perfectionem ex parte subiecti, vt scilicet beatus videat illud, quo beatificatur, vnde manifestum est quod impossibile est, quod fides maneat simul cum beatitudine in eodem subiecto. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio. Actus ex sua ratione formali requirentes in suis subiectis incompossibiles dispositiones non sunt compossibiles in eodem subiecto, sed actus fidei, qui est credere, & visio beatifica sunt huiusmodi, igitur &c.
Secunda conclusio. Habitus fidei non remanet nec remanere potest in patria cum visione beatifica. Hanc ponit Sanctus Thomas tertio sent. distinct. 31. q. 2. artic. 1. quaestiuncula tertia, vbi sic dicit. Ablatio alicuius quod est de substantia rei, inducit corruptionem illius rei, non autem ablatio alicuius, quod se habet accidentaliter ad rem illam, imperfectio autem illa, quam tollit gloria a fide, est de substantia fidei, & ad speciem eius pertinens, quod patet ex hoc, quod accipitur secundum rationem obiecti, a quo fides speciem recipit, obsturitas enim quam aenigma importat ad genus cognitionis pertinet. Et ideo oportet, quod remota ista imperfecsione substantia & species fidei destruatur, sicut si ab asino remoueatur sua irrationalitas. Quia autem fides forma quaedam accidentalis est non composita ex materia & forma, sed simplex, ideo ipsa destructa non remanet aliquid fidei idem numero, sed idem genere, sicut patet, quod quando ex albo fit nigrum vel econuerso manet id, quod coloris est, non idem numero color, sed idem genere, sed manet eadem lux numero cum est perfecta & imperfecta, quia illa perfectio & imperfectio non pertinet ad speciem lucis, sed accidentalis est. Haec ille. Ex quibus potest sic argui. Vbi non saluatur ratio obiecti fidei non remanet habitus fidei, sed in patria non saluatur ratio obiecti fidei, immo tollitur: ergo nec ibi remanet habitus fidei. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra secundam conclusionenarguit Duran. Primo probando, quod non sit haereticum nec contra sacram scripturam ponere, quod habitus fidei possit remanere in patria, quia sacra scriptura nihil dicit contra possibilitatem remanendi, sicut patet discurrendo per totum decimumtertium capitulum primae Epistosae ad Corintius vbi haec materia specialius tangit1, & expressius quam in alijs locis, & per omnia alia loca scripturae, quia nunquam inuenitur vnum verbum, quod dicat expresse, vel ex quo possit cffncaciter deduci, quod habitus fidei non possit in patria manere. Et si aliquis dicat, quod immo, adducat illam auctoritatem, quia nondum est per aliquem adducta: ergo dicere quod habitus fidei possit in patria remanere, nullo modo est haereticum, quia nullo modo scriptura dicit contrarium.
Item. Scriptura recte intellecta nullo modo est contra actualem remanentiam habitus fidei in patria, in eodem enim ca. vbi de hoc agitur dicitur sic. Siue prophetiae euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia destruetur, & subdit similem causam, sicut de fide, dicit enim de scientia, quoniam ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus, cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est, sicut de fide subdit. Videmus nunc per speculum & in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ex quo arguitur tripliciter primo sic. Sicut scriptura dicit fidem euacuari in patria, sic eadem scriptura, & in eodem capit. dicit, donum prophetiae, & donum linguarum, & scientiam cessare, & destrui, sed secundum Doctores scientia non destruetur secundum habitum. Donum etiam linguarum in se non cessabit, quin sciant loqui varijs linguis quicquid sit de actu. Donum autem prophetiae fuit in Christo secundum Doctores, & ipse vocat se Prophetam Matth. 13. vbi dicit. Non est propheta sine honore nisi in patria sua, Christus autem secundum mentem fuit beatus: ergo cum haec non euacuentur secundum habitum, videtur quod nec fides, saltem hoc non potest ex scriptura conuinci, quia de pari loquitur de omnibus illis, & de fide per totum capitulum.
Secundo sic. Quia Apostolus euacuationem fidei & doni linguarum, & scientiae comparat perfectioni aetatis dicens. Cum essem paruululoquebar vt paruulus, sapiebam, vt paruulus &c. Cum autem factus sum vir, euacuaui quae erant paruuli, sed quando ex paruulo sit vir, nec potentia, per quam loquebatur, sapiebat vel cogitabat, nec habitus bonus, si quem habebat ad hos actus euacuantur: ergo nec habitus praedicti euacuantur in patria. Si dicatur, quod non est simile de fide & alijs habitibus, quia de scientia aliorum habituum non est perfectio, sed de essentia fidei est imperfectio. Et ideo adueniente perfectione alia non euacuantur, quia non habent ad eam op¬positionem, sed solum fides eis opponitur. Dicoquod non vslet ad propositum, quia ex scriptura non habetur illa differentia, sed si sit, hoc est ex natura talium habituum, quod ad. huc non credo verum, & patebit infra, cum igitur ex scriptura nullo modo habeatur illa differentia, dicere quod non euacuetur plus habitus fidei quam alij, de quibus de pari sit ibi mentio, non est contra scripturam, & ideo non est haereticum, quod solum inquirimus pro nunc, quia post inquire. mus, an sit falsum. Tertio. Quia scriptura loquens de euacuatione istorum exponit seipsam ostendens, quod hoc intelligitur, quo ad actus dicens. Loquebar, vt paruulus, sapiebam vt paruulus &c. Et postea. Videmus nunc per speculum & in aenigmate &c. ergo ex sacra scriptura non potest haberi, quod euacuentur habitus, sed actus, quod etiam recipit expositionem, vt post dicetur. Sic igitur patet, quod nullo modo est contra scripturam recte intellectam prout circunstantia scripturae exponit seipsam, quae est optima expositio secundum Augustinum 83. quaestionum, dicere quod habitus fidei possit remanere, vel remaneat in patria. Vlterius arguit, quod habitus sicei possit remanere in patria sine actu primo. Quia Laulus in raptu vidit Deum, & tamen in eo mansit habitus fidei secundum Doctores: ergo habitus fidei potest stare cum visione.
Respondetur ad hoc, quod nescitur, an Paulus in raptusuerit in corpore, vel extra corpus, quia ipsemet nesciuit, vt dicitur in prima Corintus 12. Si autem anima eius fuerit extra corpus, tunc non habuit fidem, sed solam visionem, sed restituta corpori rehabuit fidem sine visione, & ita nunquam fuerunt simul fides & visio. Sed illud non valet, quia si nescitur, an fuerit in corpore vel extra corpus, quare magis ponitur, quod fuit extra corpus quam in corpore, & quare non respondetur, quod si fuerit in corpore stetit fides cum visione, sicut si fuit extra corpus, non fuit fides cum visione. Nihil enim raptus esset possibilis anima existente in corpore, Pauius sc ens se raptum non dubitaret, an esset in corpore, vel extra corpus, sed absolute dixisset, quod extra corpus, & si raptus est possibilis anima existente in corpore, quare propter raptum oportet ponere Paulum mortuum, & si de facto ponatur mortuus fuisse, tamen potuit rapi viuus. Nam & Moyses fuit raptus, vel saltem vidit diuinam essentiam sicut Paulus, vt dicit Augustinus super Genestcts ad litteram, qui tamen non fuit mortuus. Doctores et tenent, quod Paulus in raptu non fuit mortuus, sed solum abstractus ab vsu sensuuio, & sic stat argumentum.
Secundo. Quia fides, quae est habitus acquisitus stat cum visione corporali, & cum assensu intellectus ex visione causato, ergo fides, quae est habitus infusus potest stare cum visione spirituali seu beata. Consequentia patet, quia omnino videtur esse simile hic & inde, antecedens probatur, si quis habeat habitum fidei acquisitae, videlicet per quem credat dictis alicuius aitrologi de eclipibus Solis & Lunae, si actualiter videat Lunam eclipsari prout praedixit astrologus, non propter hoc prior habitus fidei destruetur, immo potius confirmabitur, quia alias facilius & firmius crederet dictis talis astrologi ex hoc, quod vidit euenisse illud, quod praedixerat astrologus. Et si dicatur quod ad visionem eclipsis nihil facit habitus fider, nec cum ea potest concurrere actus eius non valet, quia hic non quaeritur, an actus fidei possit stare cum visione, sed solum de habitu, vnde dato quod habitus ad illam visionem nihil faceret, nec actus fidei cum visione stare posset, non sequitur tamen, quin habitus cum ea stare posset.
Tertio. Quia habitus opinionis potest stare cum idientiae actu: ergo similiter potest stare cum actu visionis, & idem est de fide acquisita cum sit habitus opinatiuus. Antecedens patet, quia vnus & idem homo potest habere de eadem conclusione media demonstratiua, quae causant habitum scientiae, & media topica seu probabilia, quae causant habitum opinatiuum, & cum exit in actum considerandi conclusionem secundum media demonstratiua, quae faciunt eum scire, non oportesquod oblitus fuerit mediorum probabilium seu Topicorum, quorum habitus est opinio, & sic simul scit actu, & habet opinionem secundum habitum, & sic patet antecedens. Consequentia probatur, quia sicut credere & opinari opponuntur, secundum euidens & non euidens ei quod est videre, sic opponuntur ei, quod est scire secundum certum & dubium, & ideo si non obstanteoppositione certi & dubijopinio, vel fides potest stare secundum habitum cum actu scientiae, eodem modo non obstante oppositione euidentis & non euidentis opinio & fides secundum habitum possunt stare cum actu visionis, & sicut est de fide acquisita respectu visionis corporalis, sic est de fide infusa respectu visionis beatae. Et si dicatur quod fides non potest stare cum visione beata non propter oppositionem, quam habeat ad visionem secundum se, sed propter oppositionem, quam habeat ad habitum gloriae, sicut habitus vitiosus cum actu virtuoso stat, & tamen habitus virtuosus non potest stare cum habitu vitioso, quia habitus non opponitur actui, sed habitui.
Non valet, quia aut visio beata potest esse sine habitu gloriae, aut non, si potest esse sine habitu gloriae, tunc habitus fidei potest esse cum visione beata, cum er non opponatur. Si autem visio beata non potest esse sine habitu gloriae, cum Paulus in raptu habuerit visionem beatam, & per conse. quens habitum gloriae, & cum hoc fidem secundum habibitum, sequitur quod tunc fuerunt simul fides & habitus gloriae: ergo non opponuntur, quia opposita non possunt simul esse.
Nec valet si diceretur, quod fuerunt simul per modum cuiusdam transitus, & non per modum habitus permanentis. Quia quae possunt esse per vnum instans, possunt semper simul esse, quia simultatem non impedit longitudo vel breuitas temporis, sed natura oppositionis, vnde si proillo instanti fuerunt in Paulo simul fides & habitus gloriae necesse est, quod possint simul esse semper. Quarto. Quia minus lumen non destruitur adueniente maiore, sed lumen fidei & lumen gloriae se habent vt lumen maius & lumen minus: ergo &c. Secundo loco arguit contra primam conclusionem. Et primo dicit, quod ponere possibilitatem actus fidei cum actu visionis in nullo est contra sacram scripturam, quia in nullo loco sacrae scripturae negatur possibilitas, licet in aliquibus locis quantum est de superficie textus videatur negari simultas eorum de facto, & qui dicunt oppositum, scilicet quod per scripturam negetur compossibilitas, adducant auctoritatem ad hoc, sicut adducuntur auctoritates Commentatoris & Philosophorum, quae communius & crebrius allegantur, quia nondum adducta est talis auctoritas, nec puto quod possit adduci. Secundo dicit. Quia ponere, quod de facto sint simul, adhuc non est contra scripturam, quia sicut scriptura dicit euacuari fidem, ita & scientiam, & donum linguarum, nec in his ponit aliquam differentiam, nec quo ad actum, nec quo ad habitum. Et eandem rationem assignat, scilicet cum venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Et iterum. Videmus nunc per speculum & in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, sed secundum omnes Doctores scientia non euacuatur quo ad actum, sed solum quo ad modum imperfectionis, donum autem linguarum nescio si euacuabitur ibi quo ad actum, vel quo ad modum. Si tamen laus vocalis erit in patria, quia probabiicau, si Deus laudatur ibi vocaliter, quod beatus habens donum linguarum quandoque laudabit eum in vna lingua, quandoque in alia, vt sic nihil vacet in eo a laude diuina, euacuabitur tamen quo ad necessitatem, sicut glosa exponit, quia non erit necesse loqui linguis, vbi quilibet cognoscet in Deo quicquid ad ipsum pertinet, & hoc modo quantum est ex textu scripturae, actus fidei euacuabitur in patria, aut quia imperfectio actus tolletur, & non actus ipse, sicut dictum est de actu scientiae, aut quia non erit necessarius, sicut nec actus linguarum. Visio nm beata excludit necessitatem fidei & actus eius, sed quantum est ex dictis scripturae non excludit, nec possibilitatem, nec actualem simultatem. Et si dicatur quod immo, quia imperfectio necessario euacuatur adueniente perfectione, sed imperfectio est de essentia actus fidei, & ideo euacuatur adueniente perfectione visionis, non sic autem est de actu scientiae, de cuius essentia non est imperfectio, quamuis sit ei adiuncta pro statuviae.
Dicendum quod hoc non valet, quia istajdifferentia inter actum fidei & actum scientiae in nullo habetur in scriptura, quae de pari omnino loquitur de vtroque, sicut patet ex serie textus illius cap. primae Corint.s 13. Et ideo dicere contrarium non est contra scripturam, & sic patet, quod in nullo est contra scripturam dicere, quod actus fidei & visionis possint stare simul. Tertio dicit. Quia licet de facto illi duo actus non stent simul, possent tamen simul stare. Primum probat, quia vel essent duo actus distincti, vel vnus, non duo, quia beati clare vident in patria illud, quod credunt viatores, propter quod sicut modo credimus scripturam a Deo esse inspiratam, sic beati vident Deum inspirasse sanctis dicta scripturae, & ideo de hoc non habent actum fidei, sed scientiae vel visionis, nec per consequens de veritate dictorum sacrae scripturae: vnde apud eos. q. argumentum est ex per se uotis. Quicquid Deus dixit vel dicentibus inspirauit est verum, & haec est per se nota etiam in lumine naturali, sed Deus dixit vel inspirauit sanctis Prophetis, & Apostnus dicta scripturae, & haec est etiam per se nota beatis: ergo dicta scripturae sunt vera, ita quod haec conclusio est scita a beatis, & cognitio eius est actus scientiae & non fidei, quae innititur auctoritati, de qua non est euidens, quod sit a Deo dicta. Et sicut actus fidei vt distinctus secundum se a beata visione non est in beatis, ita nec t concurrens in vnum cum alio, quia duo habitus non concurrunt ad vnum actum, nisi propter concursum mediorum propriorum illis habitibus, sed proprium medium fidei infusae non potest concurrere cum medio causante visionem beatam: ergo &c. Minor probatur dupliciter. Primo, quia proprium medium fidei infusae est auctoritas scripturae, de qua non est euidens, quod sit a Deo dicta Si enim esset euidens ipsam esse a Deo dictam, magis esset medium scientiae quam fidei, beatis autem non est ineuidens, immo est euidens scripturam esse a Deo dictam, vel inspiratam: ergo proprium medium habitus fidei deficit in beatis in patria.
Secundo. Quia dato quod esset ibi tale medium, non tamen concurreret cum medio causante visionem beatam, quia visio beata, cum sit actus praecise supernaturalis, consurgit totaliter & praecise ex causa supernaturali, & ideo totaliter & praecise est ab essentia diuina effectiue obiectiue nullo alio concurrente, & sic patet primum. Secundum probat dicens, quod si beati non viderent, nec scirent scripturam esse a Deo inspiratam, ita quod maneret in eis proprium medium fidei habitus, sic credere & videre si ponerentur esse duo actus secundum rem, possent esse simul, quod patet, quia actus visionis & scientiae acquisitae, & actus fidei non habent oppositionem nisi secundum magis euidens & minus euidens. Actus enim visionis est simpliciter & summe euidens, actus vero scientiae est mediocriter euidens. Actus autem fidei est secundum infimum gradum euidens, & tamen est aliquo modo euidens, cum enim sit actus intelle. ctus positiuus, est quaedam visio quamuis obscura, cui concordat dictum Apostoli prima Corinth. 13. vbi sic dicit. Videmus nunc per speculum & in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ecce quod vtrunque actum dicit esse visionem, sed vnam dicit esse claram, quia facie ad faciem, aliam vero dicit esse obscuram, quia per speculum & in anigmate, tunc arguitur sic. Actus scientiae & fidei videntur opponi visionis secundum magis euidens & minus euidens, licet in hac apparenti oppositione maior videatur esse oppositio actus fidei ad visionem quam actus scientiae, sed actus scientiae stat in patria cum actu visionis secundum Doctores: ergo similiter actus fidei poterit stare in patria cum visione. Quamuis enim sit minus euidens quam actus scientiae, tamen ex quo actus scientiae est compossibilis cum visione, actus fidei poterit esse compossibilis cum eadem, visio enim vel vtrique opponitur vel nulli, si vtrique, cum nullo poteststare, quia omnis oppositio magna, vel parua impeditisimultatem, si nulli, qua ratione potest stare cum vno, potest etiam stare cum alio. Puto autem inquit quod nulli eorum opponitur, quia oppositio formalis est solum specierum, quae sunt sub eodem genere proximo, id est sicut albedo & caeteri colores sunt sub colore, sicut sub genere proumo, vnde sibi opponuntur, & inuicem sunt incompossibiles in eodem subiecto. Sed colores & sapores, quia non sunt in eodem genere proximo, non opponuntur adinuicem, nec sunt incompossibiles in eodem subiecto. Visio autem beata non videtur esse eiusdem generis proximi cum quocunque alio actu intelligendi, quem habeamus in via, siue sit actus scientiae, siue fidei, quia visio beata est supernaturalis actus, non solum quantum ad causam suam, sicut fuit visus datus caeco nato, sed est actus supernaturalis per essentiam, vnde nullus actus intelligndi, quem possumus habere ex puris naturalibus, siue sit scire, siue opinari, siue credere, ad quem non necessario requiritur fides infusa, potest esse eiusdem generis proximi cum beata visione, vnde nullam oppositionem habet ad illam, nec secundum se, nec secundum conditiones suas intrinsecas quaecunque sint illae, & ideo possunt stare simul, & sic patet, quod actus scientiae & fidei possunt simulstare cum visione beata, dato quod essent diuersi actus.
Item quorum rationes praecisae & formales sunt compossibiles, ipsa sunt compossibilia, sed formales rationes & praecise actus credendi & videndi seu sciendi sunt compossibiles: igitur &c. Maior patet. Minor probatur, quia videre est assentire rei praesenti in se, scire vero est assentire alicui propter causam, vel propter notitiam causae. Credere autem est assentire alicui propter auctoritatem dicentis, & in his consistit praecisa & formalis ratio eorum, constat autem quod aliquis potest assentire alicui conclusioni, quia videt eam in se, puta videt Lunmimam eclipsari, & quia scit causam, puta quod ex tali motu interponitur terra inter Solem & Lunam, & quia audiuit a perito astrologo, cui credere consueuit: igitur &c. Vlterius arguit quod imperfectio nullo modo sit de essentia actus credendi, nec alicuius alterius actus, quia nulla priuatio potest esse de essentia alicuius positiui, quia omne positiuum constituitur intrinsece & essentialiter ex solis positiuis, cum igitur actus credendi, & omnis alius actus sit aliquid positiuum, impossibile est quod imperfectio prout dicit priuationem sit intrinsece de essentia actus fidei, vel cuiuscunque alterius actus, potest tamen esse conditio concomitans, quia minor perfectio deficit a maiori perfectione, & sic imperfectio concomitatur semper & inseparabiliter actum fidei, qui est praecise & totaliter a fide, deficit enim a perfectione scientiae & visionis, quia actus visionis tendit in rem sibi actualiter secundum se praesentem. Actus vero scientiae tendit in obiectum praesentatum per medium certum & euidens, de cuius certitudine constat ipsi scienti. Ab vtroque autem horum deficit actus fidei, cui non est praesens obiectum nisi per auctoritatem dicentis, de cuius veritate non constat quidenter credenti, & sic talis imperfectio semper concomitatur actum, qui est solius fidei, dico autem solius fidei, quia medium. cui fides innititur, potest concurrere cum medio faciente scire, vel cum praesentia obiecti. Et tunc causatur vnus actus ex tribus medijs simul concurrentibus, qui actus non habet illam imperfectionem, quam habet actus, qui est a sola fide.
Secundo arguit sic. Sicut aenigma quod attribuitur fidei sonat imperfectionem, sic esse ex parte quod attribuitur scientiae ab Apostinues primae Cor. 13. sonat imperfectionem, sed imperfectio non est de ratione actus scientiae secundum Doctores, ergo similiter non est de ratione actus fidei. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis, & ideo ad obiecta contra secundam conclusionem dicitur. Primo, quod multae auctoritates sacrae scripturae videntur expresse intendere, & quasi ex presse sonare, quod impossibile est fidem remanere in patria, quod patet primo, quia Hebrus 11. dicitur quod fides est argumentum non apparentium. Constat autem quod in patria nihil erit non apparens, de quo fuerit fides in via, & cum non sit possibile idem esse apparens & non apparens eidem homini simul & semel, apparet quod secundum mentem Apostnus fides est incompossibilis visioni & statui patriae. Secundo, quia 2. Corinus 5. dicitur, dum sumus in corpore peregrinamur a Domino, per fidem enim ambulamus, & non per speciem, ex qua auctoritate cum glosis sanctorum habetur primo, quod fides facit hominem peregrinari a Deo: secundo quod facit ambulare & tendere in Deum quasi in aliquid distans, constat autem quod illa duo sunt incompossibilia statui beatifico, quia beati non peregrinantur a Deo, sed sunt ei praesentes, & Deus est eis praesens per speciem, nec tendunt in Deum aut ambulant, sed quiescunt in Deo, vnde glosa super praedicto verbo, sic dicit. Qui peregrinatur & per fidem ambulat, nondum est in patria, sed in via. Tertio, quia primae Corint. 13. Apostolus comparat cognitionem fidei cognitioni speculari & aenigmatice, cognitionem vero patriae cognitioni facili, constat autem quod illae duae sunt incompossibiles in eodem respectu eiusdem obiecti, potissime per idem medium quod est ratio assentiendi, per idem autem medium assentit fides & beatifica visio scilicet per primam veritatem.
Item ibidem comparat cognitionem fidei cogitationi paruuli, cognitionem vero patriae sapientiae virili, constat autem secundum eum illas duas esse incompossibiles, vnde dicit quod secunda euacuat primam, hoc autem non est nisi propter incompossibilitatem. Quarto, quia cuilibet habenti fidem est aliquid sperandum in futurum iuxta illud Hebrus 11. Fides est substantia sperandarum rerum, sed secundum quod dicit Apostolus visio excludit expectationem & spem. Rom. 8. Spes quae videtur non est spes, glosa. Res sperata quae videtur non est subiecta virtuti spei, quae non est nisi de non apparentibus, & vere non, quia contra rationem spes haec diceretur, nam quod videt quis quid sperat, id est cur vel quo dicitur sperare, quasi dicat nullo modo. Haec glosa. Ex quibus auctoritatibus apparet, quod dicere fidem esse compossibilem visioni beatificae non consonat sacrae scripturae, & multo minus dictis Sanctorum, vnde Gregorius in homelia super Io. exponens illud lo. 21. Quia vidisti me Thomas &c. sic dicit. Cum Paulus Apostnus dicat. Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, profecto liquet quod quae apparent iam fidem non habent, sed agnitionem, dum ergo vidit Thomas dum palpauit, cur ei dicitur, quia vidisti me Thomas credidisti, sed aliud vidit, & aliud credidit. Hominem vidit, & Deum confessus est. Haec ille.
Et similia dicunt Augustinus & alij sancti innitentes dictis Apostoli primae Corintus 13. & Hebr. 11. & alijs locis, vnde sequitur quod vel sancti false exponunt, & false intelligunt Apostolum, vel quod secundum Apostolum fides virtus sit incompossibilis statui beatifico & visioni patriae. Ex quibus patet, quod primum dictum arguentis, quo asserit compossibilitatem fidei cum visione patriae non repugnare dictis sacrae scripturae vel determinationibus sanctorum, est omnino falsum & nouum. Secundo dicitur, quod secundum dictum eius quo asserit quod dicere, quod fides simul stet cum visione beatifica non est contra sacram scripturam, aut contra dicta scripturae, est omnino falsum, quod patet, nam cum compossibilitas habitus fidei cum visione beatifica negetur in sacra scriptura, multo plus eorum simultas actualis, quia quaecunque impossibile est simul esse, nunquam simul sunt. Et tunc ad primam sui dicti probationem dicitur, quod licet ex dictis Apostoli in tertio capi. primae Corint. non possit euidenter deduci, quod habitus fidei plus euacuetur quam habitus scientiae, vel donum prophetiae, aut linguarum, tamen ex dictis eiusdem Apostoli in alijs locis, & ex glosis sanctorum exponentium illud cap. Apostoli, & alia dicta eius manifeste patet, quod aliter euacuabitur habitus fidei quam habitus scientiae, vnen glo. ordinaria ibidem sic dicit vt dicit Augustinus libro de doctrina Christiana. Fidei succedit spes, quam videbimus, & spei succedet beatitudo ipsa, ad quam peruenturi sumus. Charitas vero augebitur potius, nec aliquid ei succedet, destruetur tamen inquantum est imperfecta, quia desinet esse imperfecta & ex parte, sed nec ipsa, nec eius actus destruetur, omne ergo quod ex parte est, destruetur, vel ex toto vt fides & spes, vel ex parte vt scientia, cuius actus & modus destruetur & charitas etiam, cuius modus quidem tolletur, sed non ipsa, nec eius actus, nec quidem modus. Haec glo. Quomodo autem cessabit prophetia in patria, ostendit Sancti Thomas in postilla super decimumtertium cap. primae C rints di. In futura gloria prophetia locum non habebit propter duo. Primo quidem, quia prophetia respicit futurum, status autem ille non expectabit aliquid in futurum, sed ibi erit finale complementum omnium eorum, quae ante fuaerant prophetata, vnde in Psal. Sicut audiuimus, scilicet per Prophetas, ita & vidimus praesentialiter in ciuitate Domini virtutum. Secundo, quia prophetia est cum cognitione figurali & aenigmatica, quae cessaait in patria, vnde dicitur num. 12. Si quis fuerit inter vos propheta, per somnium aut in visione loquar ad eum. Haec ille.
Veruntamen huic secundae rationi non multum in nitendum est, quia sicut ipse dicit tertia parte quaestio. 7. artic. &8. in solut. primi. Per illa verba non ostenditur esse de ratione prophetiae aenigmatica cognitio, quae est per somnium & in visione, sed ostenditur comparatio aliorum Prophetarum, quae per somnium & in visione perceperunt diuina, ad Movsem, qui palam & non per aenigmata Deum vidit, qui Propheta dictus est secundum illud Deutus vltimo. Non surrexit vltra Propheta in Israel sicut Movses. Haec ille.
Quia autem obijcitur de Christo, qui cum beatitudine habuit donum prophetiae, soluit Sanctus Thomas ibidem in solut. secundi dicens. Fides est eorum, quae non videntur ab ipso credente, similiter spes est eorum, quae non habentur ab ipso sperante, sed prophetia est eorum, quae sunt procul a communi hominum sensu, cum quibus Propheta conuersatur & communicat in statu viae, & ideo fides & spes repugnant perfectioni beatitudinis Christi, non autem prophetiae. Haec ille.
Item de hoc secunda secundae q. 174. artic. 5. vbi quaerit. Vtrum aliquis gradus prophetiae sit in beatis, arguit sic tertio loco. Christus ab instanti concentionis fuit compraehensor, & tamen ipse Prophetam se nominat Matth. 13. vbi dicitur. Non est Propheta sine honore nisi in patria sua: ergo compraehensores & beati possunt dici prophetae. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod Christus simul erat compraehensor & viator, inquantum ergo fuit compraehensor, non competit sibi ratio prophetiae, sed solum inquantum erat viator. Haec ille.
De alijs autem beatis est alia ratio, vnde ibidem sic dicit. Prophetia importat visionem quandam alicuius supernaturalis virtutis, vt procul existentis, quod quidem contingit esse dupliciter. Vno modo ex parte ipsius cognitionis, quia videlicet veritas supernaturalis non cognoscitur in seipsa, sed in aliquibus suis effectibus, & adhuc erit magis procul, si hoc sit per figuras corporalium rerum, quod per intelligibiles effectus, & talis maxime est visio prophetica, quae sit per similitudines corporalium rerum. Alio modo visio est procul ex parte ipsius videntis, qui scilicet non est totaliter in vltimam perfectionem adductus secundum illud secundae Cor. 5. Quamdiu in corpore sumus, peregrinamur a Domino. Neutro autem modo beati sunt procul, vnde non possunt dici Prophetae. Haec ille.
Qualiter autem habitus scientiae destruetur, & potissime habitus scientiae diuinorum, ostendit Sanctus Thomas in praedicta postilla, vbi recitatis & improbatis quibusdam opinionibus, sic concludit. In anima remanet scientia post corporis mortem quantum ad species intelligibiles, non autem quantum ad inspectionem fantasmatum, quibus anima separata non indigebit habens esse & operationem absque corporis communione, & secundum hoc Apostolus dicit, quod scientia destruetur scilicet quantum ad conuersionem ad phantasmata, vnde Isa. 29. dicitur. Peribit sapientia a sapientibus, & intellectus prudentium abscondetur. Haec ille.
Item prima parte q. 59. art. 5. determinat, quod habitus scientiae quantum ad illud, quod habet in viribus sensitiuis, non manet in anima separata, sed quantum ad illud, quod habet in intellectu remanet in anima separata.
Item ibidem arguit sic primo loco. Dicit Apous prima Cor. 13. scientia destruetur. Ecce argumentum. Respondit. Dicendum quod Apostolus non loquitur ibi de scientia quantum ad habitum, sed quantum ad cognitionis actum, vnde ad huiusmodi probationem inducit, nunc cognosco ex parte. Haec ille.
Et intellige, quod actus scientiae deliruitur in anima separata quantum ad hoc, quod requirit conuersionem ad phantasmata, beati autem post corporis resumptionem poterunt intelligere & vti habitu scientiae in corpore acquisitae duplici modo, scilicet cum conuersione ad phantasmata & sine conuersione. Vnde Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 11. artic. 2. sic dicit. Christus in statu ante passionem fuit simul viator & cumpraehensor, & praecipue quasdam conditiones viatoris habuit ex parte corporis, inquantum fuit passibile, conditiones vero compraesensoris maxime ex parte animae intellectiuae. Est autem haec conditio animae compraehensoris, vt nullo modo subdatur suo corpori, aut ab eo dependeat, sed totaliter ei dominetur, vnde & post resurrectionem, ex anima gloria redundabit in corpus. Ex hoc autem anima hominis viatoris indiget ad fantasmata conuerti, quod est corpori obligata, & quodammodo ei subiecta, & ab eo dependens, & ideo animae beatae post resurrectionem & ante intelligere possunt absque conuersione ad phantasmata. Et hoc quidem oportet dicere de anima Christi, quae plenissime habuit facultatem compraehensoris. Haec ille.
Et ibidem in solut. tertij sic dicit. Licet anima Christi potuerit intelligere non conuertendo se ad phantasmata, poterat tamen intelligere se ad phantasmata conuertendo. Haec ille. Et idem dicendum est de alijs beatis post resurrectionem, quod vtroque modo poterunt vti habitu scientiae acquisitae. Quomodo autem donum linguarum euacuetur in patria ostendit Sanctus Thomas in postilla super decimumtertium primae Cor. dicens. Cum dicitur, linguae cessabunt, non est intelligendum quantum ad ipsa membra corporea, quae linguae dicuntur, quia vt dicitur prima Cor. 15. Mortui resurgent incorrupti absque diminutione membrorum, nec est etiam intelligendum quantum ad vsum linguae corporeae, est enim futura in patria laus vocalis secundum illud Psal. Exultationes Dei in gutturae eorum, vt glosa ibidem exponit. Est ergo intelligendum quantum ad donum linguarum, quod scilicet aliqui in primitiua Ecclesia varijs linguis loquebantur, vt dicitur Act. 2. in futura enim gloria quilibet quamlibet linguam intelliget, vnde non erit necesiarium loqui varijs linguis, nam etiam a primordio generis humani, vt dicitur Gen. 11. erat populus vnus & vnum labium omnibus, quod multo magis erit in vltimo statu, in quo erit vnitas consumata. Haec ille.
Cum autem dicit arguens, quod beati scient loqui varijs linguis &c. non valet, quia sicut beati cognoscent ea, quae prius viatores cognouerunt, sed non eodem habitu, nam in via cognoscunt articulos per fidem, in patria vero per lumen gloriae. Ita proportionaliter dum erant in via habebant donum habituale linguarum, quo poterant intelligere & loqui omnem linguam in patria vero scient loqui & intelligere omnem linguam, non ex priori habitu, sed per lumen gloriae, quo cognoscent omnia pertinentia ad suam beatitudinem. Ad secundam probationem illius secundi dicti dicitur, quod cum ex paruulo fit vir non euacuantur naturales potentiae, nec perfecti habitus, si quos prius habuit, dum esset paruulus, quia imperfectio non est de ratione talium, euacuatur tamen imperfectio aetatis, & potentiarum, & habituum, & actuum, & etiam actus & habitus, de quorum ratione est imperfectio, euacuantur si qui praecesserunt, vt sunt falsae opiniones & falsa iudicia, sic in patria euacuabitur imperiectio praecedens, & quia imperfectio est de ratione fidei & spei, non autem de ratione scientiae aut charitatis, ideo oportet euacuari fidem & spem, non autem oportet charitatem, aut habitum scientiae euacuari, quia imperfectio concomitans praedictos habitus in via non erat de ratione talium habituum, sed accidebat eis aliunde. De hoc visum est in probatione primae conclusionis.
Item in probatione secundae. De hoc Sanctus Thomas prima secundae quaestio. 67. artic. 6. sic dicit Quando imperfectio alicuius rei non est de ratione speciei ipsius, nihil prohibet idem numero, quod prius fuit imperfectum postea perfectum esse, sicut homo per augmentum perficitur, & albedo per intensionem. Charitas autem amorest, de cuius ratione non est aliqua imperfectio, potest enim esse habiti & non habiti, visi & non visi, vnde charitas non euacuatur per gloriae perfectionem, sed eadem numero manet. Haec ille.
Item prima secundae q. 67. artic. 3. in sol. primi sic dicit. Fides est nobilior scientia ex parte obiecti, quia obiectum fidei est veritas prima, sed scientia habet perfectiorem modum cognoscendi, qui non repugnat perfectioni beatitudinis, scilicet visionem, sicut repugnat ei modus fidet. Haec ille.
Cum autem dicit arguens, quod ista differentia non habetur ex Sacra Scriptura. Dicitur quod hoc est falsum, nam scriptura dicit, quod fides est de non apparentibus, & per consequens habet imperfectionem annexam ex sua ratione formali. Item scriptura dicit, quod fides habet aunexam peregrinationem a Deo, vt supra dictum est.
Ad tertiam probationem dicitur, quod scriptura non exponit seipsam ad sensum arguentis, scilicet quod fides solum euacuetur quo ad actum, & non quo ad habitum, immo ad oppositum, quia ex scriptura habetur, quod habitus fidei de sua ratione includit imperfectionem ex parte subiecti, & quod beatitudo excludit imperfectionem a subiecto, & sic oportet quod excludat habitum fidei & spei. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 67. artic. 4. sic dicit. Illud quod de ratione sui importat imperfectionem subiecti, non potest simul stare cum subiecto opposita perfectione perfecto, sicut patet quod motus in sui ratione importat imperfectionem subiecti, est enim actus existentis in potentia inquantum huiusmodi: vnde quando illa potentia reducitur ad actum, iam cessat motus, non enim adhuc albatur postquam aliquid iam factum est album, spes autem importat motum quendam in id, quod non habetur, & ideo quando habebitur illud quod speratur scilicet diuina fruitio iam spes esse non poterit. Haec ille.
Et simile dicit in praecedenti articulo de fide. Fides (inquit) in sui ratione habet imperfectionem, quae est ex parte subiecti &c. sicut recitatum est in prima conclusione. Praeterea. Ad quid remaneret habitus fidei sine actu, & sine possibilitate exeundi in actum. De hoc Sanctus Thomas eadem. q. artic. 5. arguit sic. Substantia habitus non tollitur per hoc, quod subtrahitur materia, potest enim homo habitum liberalitatis retinere etiam amissa pecunia, sed actum habere non potest. Obiectum autem fidei est veritas prima non visa: ergo hoc remoto, per hoc quod dicitur veritas prima, adhuc potest remanere ipse habitus fidei. Ecce argumentum Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod ille qui amittit pecuniam, non amittit possibilitatem habendi pecuniam, & ideo conuenienter remanet habitus liber alitatis, sed in statu gloriae non solum actu tollitur obiectum fidei, quod est non visum, sed etiam secundum possibilitatem propter beatitudinis stabilitatem, & ideo frustra talis habitus remaneret. Haec ille.
Simile dicit de virtutibus. q. de spe. artic. 4. vbi arguit sic vndecimo loco. Actus virtutis videtur non solum facere, vel velle facere quod ad virtutem pertinet, quando facultas adest, sed etiam velle facere, si facultas adesset. Actus enim iustitiae est velle reddere pecuniam debitam, etiam si eam quis non possit habere, sed Sancti qui sunt in patria, sic sunt dispositi, quod vellent beatitudinem expectare etiam si eam non haberet, ergo in eis est actus spei, sed actus procedit ab habitu, ergo in eis est virtus spei. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod obiectum alicuius virtutis potest esse dupliciter. Vno modo cum possibilitate habendi, & sic etiam obiecto non habito potest esse virtus & actus virtutis sub hac conditione si facultas adesset. Alio modo cum impossibilitate habendi, & sic nec habitus, nec actus manet, frustra enim remaneret, & hoc modo tollitur obiectum speiinpatria, quia nunquam de caetero erit possibile beatitudinem esse futuram. Haec ille.
Et sicut dicit de spe, ita proportionaliter potest dici de fide, vt patuit supra. Tertio dicitur, quod tertium dictum eius, quo dicit quod habitus fidei possit stare sine actu in patria falsum est, & male probatum. Et ad primam probationem dicitur primo, quod non omnes Doctores assentiunt, immo multi negant Paulum in raptu vidisse diuinam essentiam, sed habuisse quandam visionem mediam inter cognitionem beatorum & cognitionem viatorum, sicut recitat Sanctus Thomas de veritate q. 13. art. 2. & secunda secundae q. 175. artic. 3. Dicitur secundo, quod concesso quod Paulus in illo raptu viderit diuinam essentiam sicut tenet beatus Thomas in locis allegatis post Augutins in libus de videndo Deum, & 12. super Genus ad litteram, & habetur in glosa secunda Cor. 13. nondum est bene manifestum, vtrum Paulus, aut Moyses, qui consimiles in raptu adhuc viuentes ab Auotnus asseruntur vidisse diuinam essentiam nude & clare, quod in tali raptu habuerint habitum fidei, aut spei, vel pro illo raptu fuerit eis subtractus, quia Sanctus Thomas secunda secundae videtur dicere, quod habitus fidei stetit in Paulo cum visione diuinae essentiae, non autem actus fidei, arguit enim sic tertio loco. Fides & spes esse non possunt simul cum visione diuinae essentiae, vt habetur prima Cor. 13. sed Paulus in illo statu & raptu habuit fidem & spem, ergo non vidit diuinam essentiam. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod quia Paulus in raptu non fuit beatus habitualiter, sed solum habuit actum beatorum, consequens est, vt tunc in eo non fuerit actus fidei, fuit tamen in eo simul fidei habitus. Haec ille. Et ad declarationem huius solutionis praemittit in solut. secundi sic dicens. Diuina essentia videri ab intellectu creato non potest, nisi per lumen gloriae, de quo dicitur in Psal. In lumine tuo videbimus lumen, quod tamen dupliciter participari potest. Vno modo per modum formae immanentis, & sic beatos facit sanctos in patria. Alio modo permodum cuiusdam passionis transeuntis, & hoc modo lumen illud fuit in Paulo, quando raptus fuit, & ideo ex talvisione non fuit beatus simpliciter, vt fieret redundantia ad corpus, sed solum secundum quid. Haec ille.
Simile ponit de veritate q. 13. artic. 2. vbi arguit sic quinto loco. Paulus in raptu habuit fidem & spem, sed ista non possunt stare cum visione Dei per essentiam, quia fides est non apparentium. vt dicitur Hebrus 11. & quod quis videt quid sperat, vt dicitur Romas 8. igitur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod adueniente plena visione recedit fides, vnde secundum hoc quod in Paulo fuit visio Dei per essentiam, non fuit ibi fides. Fuit autem ibi visio Dei per essentiam secundum actum non secundum habitum gloriae, vnde econuerso fides fuit ibi secundum habitum non secundum actum, & similiter spes. Haec ille.
Ex quibus videtur velle quod habitus fidei & spei possunt simul esse cum visione diuinae essentiae, non beatifica simpliciter, quae scilicet causatur a lumine diuinae gloriae inhaerente intellectui per modum passionis, non autem per modum habitus, non autem possunt stare cum visione diuinae essentiae beatifica simpliciter quae scilicet procedit a lumine gloriae inhaerente per modum habitus. In multis autem alijs locis videtur dicere, quod habitus fidei nullo modo potest stare cum visione qualicunque immo quod sicut aliquid quamcito desinit esse coloratum, ve lucidum, eo facto desinit esse obiectum visus, ita quamcito Deus vel res credita incipit esse apparens vel visa, eo facto desinit esse obiectum fidei, & sic impossibile est fidem esse de visis aut scitis, sicut potentiam visiuam esse respectu non colorati vel non lucidi. Et de hoc satis diffuse visum est di. 25 & ista via, quae multum apparet probabilis, haberet dicere quod nec Moyses, nec Paulus in suis raptibus habebant habitum fidei, sed eis subtractus fuit pro tempore raptus, & iterum post raptum fuit eis restitutus, vel si habitus fidei remansit tempore raptus, proculdubio ille habitus pro tunc non habebat rationem fidei in actu, sed forte in potentia respectu Dei visi, quia in Deo non erat pro tunc formalis ratio obiecti fidei, poterat tamen habere rationem fidei respectu aliorum obiectorum non visorum, sicut idem habitus numero primo habet rationem fidei respectu huius veritatis, Deus est vnus, in non habente demonstrationem ad illam, sed adhaerente dictae veritati ex sola auctoritate Dei reuelantis, & postea adueniente probatione demonstratiua illius veritatis, idem habitus desinit esse fides respectu praedictae veritatis, quia iam dicta veritas perdidit formalem rationem obiecti fidei, scilicet esse non visum & non apparens, Ad secundam probationem illius dicti, negatur antecedens tanquam omnino falsum. Et ad eius probationem dicitur, quod ille qui acquisiuit habitum fidei circa futuras eclypses solis ex dictis alicuius astrologi, dum praesentialiter videt aliquam eclypsim ab astrologo praedictam, talis habitus perdit rationem fidei circa illam eclypsim actualiter visam, & apparentem, potest tamen habere rationem fidei circa alias eclypses futuras, vel alia praedicta ab astrologo, & licet taliter habituatus assentiat fortius quam ante dictis talis astrologi, hoc non est per habitum fidei pecedentem, sed aliunde, vtputa propter experientiam veritatis dictorum suorum, aut propter alia, quia non omne credere causatur ex habitu fidei, vt alias dictum est. Et de hoc in simili dicit Sanctus Thomas de veritate quaestione de spe. artic. 4. Si (inquit) subtraheretur principale obiectum spei, secundum quod est virtus theologica, ita scilicet quod beatitudo aeterna non sit iam futura, sed habita, cessat spes, quae est virtus theologica, possunt tamen sancti sperare aliqua inhaerendo diuino auxilio ad se vel ad alios pertinentia secundum communem rationem spei, non autem secundum propriam rationem spei, quae est virtus theologica. Et huius exemplum econtrario in alijs apparet, charitatis enim principale obiectum est Deus, vnde quamdiu aliquis diligit Deum, per eandem virtutem charitatis diligit proximum in Deo. Sed si desinat diligere Deum, poterit quidem diligere proximum secundum aliam rationem, non tamen per virtutem charitatis, cuius species soluitur remoto principali obiecto. Haec ille.
Ita in proposito dico de fide, & actu credendi. Potest etiam dici ad argumentum hoc, quod solum concludit, quod habitus fidei potest stare cum visione non procedente ab habitu. Et hoc concedit supra Sanctus Thomas sed visio beatifica procedit a lumine gloriae se habente per modum habitus.
Ad tertiam probationem dicitur, quod habitus opinatiuus actu non potest stare cum actu visionis, nec cum actu scientiae prout communiter tenetur, & ideo negatur antecedens. Et ad eius probationem saepe responsum est distin. 25. quia in subiecto scientiae nulla media topica possunt causare habitum opinatiuum in actu, sed vel nullum nouum habitum causant, sed solum augent habitum scientiae praeexistentem, vel si causant alium habitum, ille non est opinatiuus in actu, sed solum in potentia scilicet si esset sine habitu scientiae. Dicitur secundo, quod concesso quod habitus fidei, vel opinionis posset stare cum actu visionis, non propter hoc sequitur, quod possit starae cum visione beatifica simpliciter, quia illa requirit lumen gloriae perficiens intellectum per modum habitus & non per modum passionis, vt supra dictum est. Maior autem est repugnantia habitus fidei ad habitum gloriae quam ad actum gloriae siue habitum. Dicitur tertio, quod visio beata simpliciter non potest esse sine habituali lumine gloriae, sed visio diuinae essentiae non beatifica simpliciter potest esse sine tali habitu, non tamen sine lumine inhaerente per modum passionis, & talem visionem diuinae essentiae habuit Moyses & Paulus in raptu, vt dictum fuit supra, non autem primam. Dicitur quarto, quod habitus fidei non potest esse cum habitu gloriae, nec per instans, nec per tempus in eodem subiecto, sed habitus fidei iuxta primam viam Sanctus Thomas potest simul esse in eodem cum lumine gloriae inhaerente per modum passionis per instans & per tempus, licet alia uia superius tacta appareat mihi pro nunc probabilior, quae ponit quod habitus fidei est incompossibilis visioni diuinae essentiae, siue sit beatifica, siue non, omnis enim visio tollit fidem respectu eiusdem obiecti.
Ad quartam probationem respondit Sanctus Thomas prima secundae. q. 67. artic. 5. vbi arguit sic. Fides est quoddam spirituale lumen animae secundum illud Ephe. 1. Illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem Dei, sed hoc lumen est imperfectum respectu luminis gloriae, de quo dicitur in Psalm. In lumine tuo videbimus lumen, lumen autem imperfectum remanet superueniente lumine perfecto, non enim candela extinguitur claritate solis superueniente: ergo videtur quod ipsum lumen fidei remaneat cum lumine gloriae. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod imperfectio luminis candelae non opponitur perfectioni solaris luminis, quia non respiciunt idem subiectum, sed imperfectio fidei & perfectio gloriae opponuntur adinuicem & respiciunt idem subiectum, vnde non possunt esse simul, sicut nec claritas aeris cum obscuritate eius. Haec ille.
Ad argumenta igitur contra primam condusionem inducta restat dicere, & ideo ad primum dictum dicitur, quod ex sacra scriptura habetur expresse, quod actus fidei, qui est credere, & actus gloriae, qui est videre, oppositionem habent, & consequenter incompossibilitatem simul essendi in obiecto. Auctoritates vero ad hoc facientes superius allegatae sunt in principio articuli.
Ad secundum dictum dicitur, quod responsio ibidem recitata sufficiens est. Et ad eius improbationem dictum est supra, quia illa differentia, quam ponimus inter actum fidei & actum gloriae habetur expresse ex sacra scriptura, & licet non posset haberi expresse ex illo cap. 13. primae Cor. est tamen & habetur in multis alijs locis recitatis.
Ad tertium dictum dicitur, quod male & insufficienter probat possibilitatem actus fidei cum actu visionis ne itificae, quia innititur falso fundamento, scilicet quod actus visionis & actus fidei, vel scientiae non opponantur nisi secundum magis & minus euidens, & nullo modo contrarie vel priuatiue, vel contradictorie, huius enim oppositum ponit Sanctus Thomas in multis locis. Nam 3. sent. dist. 31. quaestio. 2. ar. 1. quaestio. 1. arguit sic. Nihil expellitur nisi a suo contrario, sed gloria non est contraria fidei: ergo adueniente gloria non euacuatur fides. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod quamuis visio gloriae non sit contraria fidei quantum ad illud, quod habet de cognitione, est tamen sibi contraria quantum ad illud, quod habet de enigmate, & ex hac parte eam expellit. Haec ille, Item tertio loco arguit sic. Perfectum & imperfectum circa ea, quae sunt diuersa specie bene se compatiuntur in eodem, sicut quod homo habeat perfectam geometriam, & imperfectam grammaticam, sed visio gloriae & fides sunt alterius speciei: ergo visio gloriae non expellit fidem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum (inquit) quod perfectio cognitionis circa diuersa bene se compatiuntur, sed non circa idem, & ideo aliquis potest habere simul perfectam cognitionem de his quae pertinent ad vnum, & imperfectam, de his quae pertinent ad aliud, sed non est simile in proposito, quia fides & visio gloriae est de eodem. Haec ille.
Item prima secundae q. 67. artic. 3. Oppositio (inquit) est per se & propria causa quod vnum excludatur ab alio &c. vt recitatum est in prima conclusione. Ex quibus patet, quod actus fidei & visio gloriae opponuntur priuatiue vel contrarie, & non solum secundum magis & minus euidens, quia fides importat priuationem visionis, & euidentiae. Et cum dicit arguens quod fides habet aliquid de euidentia, cum sit quaedam visio secundum Apostolum dicentem. Videmus nunc & caet. Respondit Sanctus Thomas tertio sent distinct. 24. q. 1. artic. 2. in solut. primi, quod visio ab Apostolo large accipitur secundum quod largo modo & improprie omnis cognitio visio dicitur, & de hoc diffuse dictum est supra dist. 25. vbi visum est, quae cognitio intellectiua proprie dicitur visio, & quae non.
Item secunda secundae q. 1. art. 4. in sol. secundi sic respondit ad dictum Apostoli. Dicendum (inquit) quod ea quae sunt fidei possunt dupliciter considerari. Vno modo in speciali, & sic non possunt esse simul visa & credita. Alio modo in generali, scilicet sub communi ratione credibilis, & sic sunt visa ab eo qui credit, non enim crederet, nisi videret ea credenda esse, vel propter euidentiam signorum, vel propter aliquid huiusmodi. Haec ille.
Et intellige quod fidelis videt talia esse credenda accipiendo large & improprie visionem. De praedictis Sancti Thomae de veritate quaestio. 14. art. 9. sic dicit. Quandocunque deficit ratio proprij obiecti, oportet quod actus de. ficiat, vnde quamcito aliquid incipit esse praesens, vel apparens, non potest vt obiectum subesse actui fidei &caet. vt recitatum fuit distin. 25.
Ad quartum dictum, quo dicit quod visio gloriae nullo modo opponitur actui fidei, nec scientiae &c. Dicitur primo quod oppositio formalis non solum est inter formas contentas sub eodem genere proximo, immo inter formas alterius, & alterius generis proximi, quod patet. Nam genus diuiditur per differentias oppositas formaliter, ergo quaecunque species, vel formae specificae cadunt sub alia differentia generis remoti, includunt in sua ratione oppositas differentias formaliter, vnde qualitates spirituales & qualitates corporales, licet non contineantur sub eodem genere proximo, sed sub diuersis, habent tamen formalem oppositionem inter se, sicut albedo & scientia, quia de ratione albedinis est extensio & diuisibilitas, de ratione vero scientiae est indiuisibilitas & inextensio. Huius etiam falsitas patet. Nam non solum vna species opponitur alteri, immo vnum genus opponitur alteri, vt vitium virtuti, & consequenter omnia cortenta sub genere vitij opponuntur cuilibet contento sub genere virtutis secundum rationem sui generis. De hoc Sanctus Thomas prima secundae. q. 25. ar. 4. sic dicit. Sicut dicitur in 10. Met. contrarietas & est dicituria secundum formam. Forma autem est & specialis & generalis, vnde contingit aliqua esse contraria secundum formam generis, sicut virtus & vitium, & aliqua secundum formam speciei, sicut iustitia & iniustitia &c. vide totum articulum. Drsecundo, quod si iste modus arguendi valeat, probaretur, quod nulla virtus theologica, cum sit per essentiam, forma supernaturalis, haberet aliquod vitium sibi formaliter oppositum, cuius falsitas de se patet, nam fidei opponitur infidelitas, spei desperatio & praesumptio, charitati odium Dei, odium proximi, & multa alia sicut ostendit Sanctus Thomas secunda secundae q. 10. 11. 12. 13. & 20. 21. & 24. 25. 26. vsque 43. Dicitur tertio, quod dubium est, vtrum visio gloriae sit alterius generis proximi ab alijs intellectionibus creatis non beatificis, quia Sanctus Thomas de veritate q. 8. art. 14. sic dicit. Sciendum (inquit) est, quod omnes formae intelligibiles sunt vnius generis & quantuncunque res, quarum sunt, sint diuersorum generum, omnes enim eandem potentiam intellectiuam respiciunt &c. Quicquid autem sit de hoc. apparet ex primis duobus dictis quod argumentum non valet, Ad quintum dictum negatur minor. Nam de ratione actus credendi non solum & praecise est, quod assentiatur alicui enunciabili propter auctoritatem dicentis, immo quod tale enunciabile non sit apparens assentienti, nec visum ab illo. Hoc autem non est compossibile actui visionis vel scientiae, & sic patet ad argumenta contra primam conclusionem & secundam.
Ad argumenta vltimo inducta, quibus inniutur probare, quod imperfectio sumpta pro priuatione, vel negatione nullo modo sit de essentia, aut de ratione actus credenci, restat nunc dicere. Et quidem ad primum dicitur, quod nulla priuatio aut negatio de essentia alicuius actus, vel entis positiui, quasi pars integralis aut essentialis, quia sicut ex non substantijs non sit substantia, ita nec ex non entibus fit ens, nec ex ente & non ente constituitur ens, potest tamen aliqua priuatio, vel negatio pertinere ad essentiam, vel rationem alicuius positiui tanquam designatiuum essentiae per modum extrinsecae differentiae, & quasi illud sine quo essentia, nec esse potest, nec concipi. Et hoc manifeste ostendit Aristeles 10. Met. in illo ca. Prima vero contrarietas. Et Sanctus Thomas in scripto super eodem loco, dicit enim. Primo proponit quod principium contrarietatis est priuatio & habitus dicens, quod prima contrarietas est priuatio & habitus, quia scilicet in omni contrarietate includitur priuatio & habitus, sed non omnis priuatio est contrarium, quia priuatio dicitur multipliciter. Aliquando enim quocunque modo non habens, quod natum est habere dicitur priuatum esse, sed talis priuatio non est contrarium, quia talis priuatio non ponit aliquam naturam oppositam habitui, licet supponat subiectum determinatum, sed priuatio dicitur esse contrarium quandocunque fuerit perfecta priuatio. Cum autem priuatio secundum id, quod est non recipiat magis & minus, non potest dici perfecta priuatio, nisi ratione alicuius naturae, quae perfectam distantiam habeat ad habitum, sicut non omnis priuatio albi est contraria albo, sed priuatio maxime distans ab albo, quam oportet fundari in aliqua natura eiusdem generis, quae maxime distet ab albo, & sic dicimus quod nigrum est contrarium albo. Haec ille.
Deinde ostendit qualiter ab illa prima contrarietate alia deriuetur dicens, quod alia contraria dicuntur secundum habitum & priuationem diuersimode, quaedam enim dicuntur contraria in eo quod habent in se inclusam priuationem & habitum sicut album & nigrum, calidum & frigidum, alia vero per hoc quod faciunt actu priuationem & habitum, sicut calefaciens & infrigidans, alia per hoc quod sunt virtute actiua priuationis & habitus, sicut calefactiuum & frigefactiuum, alia vero per hoc quod sunt acceptiones dictorum, sicut calefieri & infrigidari, aut per hoc quod sunt abiectiones eorundem, sicut corruptio caliditatis & frigiditatis, & non solum aliqua dicuntur contraria per hoc, quod habent dictas habitudines ad prima dicta contraria, sed etiam per hoc quod habent habitudines easdem ad contraria sequentia, vt si dicam quod ignis & aqua sunt contraria, quia habent calidum & frigidum, quae dicebantur esse contraria, per hoc quod includunt priuationem & habitum. Haec ille.
Item post sic dicit. Cum quatuor modis aliquid opponatur alicui. Vno modo vt contradictio, sicut non sedens sedenti. Alio modo vt priuatio, sicut caecum videnti. Alio modo vt contrarietas, sicut nigrum albo. Quarto modo vt ad aliquid, vt filius patri, inter oppositionis genera primum est contradictio, cuius ratio est, quia contradictio includitur in omnibus alijs, sicut prius & simplicius, opposita enim secundum quodcunque genus oppositionis impossibile est simul existere, quod confingit ex hoc, quod alterum oppositorum de sui ratione habet negationem alterius, sicut de ratione caeci est, quod sit non videns, & de ratione nigri, quod sit non album, & de ratione filij, quod non sit pater eius, cuius est filius. Haec ille.
Et in sequentibus eiusdem ca. frequenter dicit, quod in omni contrarietate includitur priuatio & habitus. Ex quibus patet, quod cum quodlibet extremum contrarietatis sit entitas positiua, non est inconueniens priuationem, aut negationem esse de ratione alicuius formae positiuae, non tanquam partem eius essentialem aut integralem, sed tanquam partem rationis designatiuam, & characterizatiuam essentiae ad modum differentiae extrinsecae. Cum etiam Aristeles 10. Met. prolixe deducat omne genus diuidi per contrarias differentias, & in omni contrarietate includi priuationem & habitum vt dictum est, & cum eaedem sint differentiae diffinitiuae generis, & constitutiuae specierum, sequitur quod differentiae constitutiuae specierum positiuarum in sua ratione includunt priuationend quandoque.
Ad secundum dicitur, quod similitudo penitus in hoc non valet, quia imperfectio consequens scientiam viatoris, vt puta, quod est ex parte nullo modo ponitur in diffinitione scientiae, & sic non est de ratione scientiae, sed aenigma ponitur in diffinitione fidei, & ideo est de ratione fidei, & sic patet, quod ista noua fantasia Durandi tam laboriose adinuenta parum mouet contra antiquam Sancti Thomae veritatem.
Ad argumentum pro. q. responsum est in probatione primae conclusionis, vbi dictum est, quod cognitio perfecta ex parte subiecti, & cognitio imperfecta ex parte subiecti respectu eiusdem cognoscibilis sunt incompossibiles in eodem subiecto, hoc autem modo se habent fides & visio, vt saepe dictum est. Et haec de. q. sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen