Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum dona Spiritus Sancti sint habitus distincti a virtutibus

DISTINCTIO. XXXIIII. XXXV. QVAESTIO. VNICA. Vtrum dona Spiritus Sancti sint habitus distincti a virtutibus.

CIRCA trigesimam quartam & trigesimaquintam dist. quaeritur. Vtrum dona Spiritus Sancti sint habitus distincti a uirtutibus.

Et arguitur quod non, quia quorum diffinitio est eadem ipsa quoque sunt eadem:sed diffinitio uirtutis conuenit donis, unumquodque enim donum est bona qualitas mentis, qua recte uiuitur &c. Et similiter diffinitio doni conuenit uirtutibus infusis: est enim donum datio irrenibilis secundum philosophum, ergo virtutes & dona non distinguuntur.

IN oppositum arguitur, quia Gregorius primo moralium distinguit. 7. dona, quae dicit signari per septem filios. Iob, tribus virtutibus theologicis, quae dicit signari per tres filias Iob. & in secundo moralium distinguit eadem septem dona a quattuor virtutibus cardinalibus, quae dicit signari per quatuor angulos domus.

Inhac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. Dona Spiritus Sancti sunt habitus distincti a virtutibus infusis theologicis Cardinalibus. Hanc probat Sanct. Thomas 1. 2. q. 68. art. 1. vbi sic inquit. Si loquamur de dono& virtute secundum nominis rationem, sic nullam oppositionem habent adinuicem, nam ratio uirtutis sumitur secundum quod perficit hominem ad bene agendum, ratio autem doni sumitur secundum comparationem ad causam a qua est. Nihil autem prohibet id quod est ab alio, vt donum esse perfectissimum alicuius ad bene operandum, praesertim cum quaedam uirtutes sint nobis infusae a Deo, vnde secundum hoc donum a virtute distingui non potest. Et ideo quidam posuerunt quod dona non essent a uirtutibus distinguenda, sed eis remanet non minor difficultas, ut scilicet rationem assignent, quare quaedam uirtutes dicuntur dona, & non omnes, & quare aliqua computantur in dona quae non computantur inter virtutes, ut patet de timore.

Vnde alij dixerunt dona a uirtutibus esse distinguenda, sed non assignauerunt sufficientem distinctionis causam, quae scilicet ita communis esset uirtutibus, quod nullo modo donis conueniret aut econuerso. Considerantes autem aliqui quod inter septem dona quatuor pertinent ad rationem scilicet sapientia, sciem tia, intellectus, consilium, & tres ad uim appetitiuam scilicet fortitudo, pietas, & timor, posuerunt quod dona perficiebant, liberum arbitrium secundum quod est facultas rationis, virtutes uero secundum quod est facultas voluntatis, quia inuenerunt solas duas virtutes in intellectu vel ratione scilicet fidem & prudentiam, alias vero in vi appetitiua uel affectiua, oporteret autem si haec distinctio esset conueniens, quod omnes virtutes essent in vi appetitiua, & omnia dona in ratione. Quidam uero considerantes quod Gregorius dicit in secundo moralium, quod donum Spiritus Sancti qui in mente sibi subiecta format prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam eandem munit mentem contra singula tentata per septem dona dixerunt, quod uirtutes ordinantur ad bene operandum, dona uero ad resistendum tentationibus. Sed nec ista distinctio sufficit, quia etiam uirtutes tentationibus resistunt inducentibus ad peccata, quae contrariantur uirtutibus, ununquodque enim naturaliter resistit suo contrario, quod praecipue patet de charitate, de qua dicitur Can. 8. Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Alij vero considerantes, quod ista dona traduntur in scriptura secundum quod fuerunt in Christo, vt patet Isa. 11. dixerunt quod virtutes ordinantur simpliciter ad bene operandum, sed dona ordinantur ad hoc, vt per ea consormemur Christo, praecipue quantum ad ca, quae passus est, quia in passione eius praecipue haec dona resplenduerunt, sed hoc etiam non videtur esse sufficiens quia ipse dominus praecipue nos inducit ad sui conformitatem secundum humilitatem & mansuetudinem Mathei. 11. Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. & secundum charitatem vt Io. 15. Vt diligatis inuicem sicut dilexi vos, & hae etiam virtutes praecipue in passione Christi refulserunt. Et ideo ad distinguendum dona a virtutibus debemus sequi modum loquendi scripturae, in qua nobis traduntur. Non quidem sub nomine donorum sed magis subnomine spirituum, sic enim dicitur Isa. 11. Requicscet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae, & intellectus &c. Ex quibus verbis manifeste datur intelligi, quod ista. 7. connumerantur ibi secundum quod sunt in nobis ab inspiratione diuina: inspiratio autem significat quandam motionem ab exteriori. Est enim considerandum, quod in homine est duplex principium mouens. Vnum interius quod est ratio. Aliud autem exterius quod est Deus, & hoc philosophus dicit in capitulo de bona sortuna. Manifestum est autem quod omne quod mouetur, necesse est proportionatum esse motori, & haec est perfectio mobilis inquantum est mobile, dipositio qua disponitur ad hoc, quod bene moueatur a suo motore, quanto igitur mouens est altius, tanto necesse est, quod mobile perfectiori dispositione ei proportionetur, sicut videmus quod perfectius oportet discipulum esse dispositum ad hoc, quod altiorem doctrinam capiat a docente. Manifestum est autem quod virtutes humanae peficiunt hominem secundum quod homo natus est moueri per rationem, in his quae interius vel exterius agit, oportet igitur inesse homini altiores perfectiones, secundum quas sit dispositus ad hoc quod diuinitus moueatur, & iste perfectiones vocantur dona non solum quia infunduntur a Deo, sed quia secundum ea homo disponitur, vt efficiatur prompte mobilis ab inspiratione diuina sicut dicitur Isa. c0. Dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abij. Et philosophus etiam dicit secundo de bona fortuna, quod his quod mouentur per instinctum diuinum non expedit consiliari secundum rationem humanam, secundum quod sequuntur interiorem instinctum, quia mouentur a principio meliori quam sit ratio humana & hoc est quod quidam dicunt quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sint actus virtutum Haec ille.

Eandem conclusionem tenet 3. sent. dist. 34. q. 1. art. 1. Ex quibus potest formari talis ratio. Dispositiones mobiles ad hoc vt prompte moueantur a motoribus diuersarum rationum & alterius generis in mouendo oportet esse diuersarum rationum, sed dona & uirtutes sunt huiusmodi di spositiones, ergo &c.

Secunda conclusio. Huiusmodi dona remanebunt in patria. Hanc probat Sanct. Thomas 1. 2. q. 68. ar. 6. ubi sic dicit. De donis possumus loqui dupliciter. Vno modo quantum ad essentiam donorum & sic perfectissime erunt in patria, sicut patet per auctoritatem Ambrosii in lib.s de spiritu sancto, vbi dicit Ciuitas Dei illa Hierusalem coelestis non meatu alicuius fluuij terrestris abluitur, sed ex vitae fonte procedens Spiritus Sanctus, cuius nos breuisatiamur haustu, in illis coelestibus spiritibus redundantia videtur afluere pleno. 7, virtutum spiritualium feruens vel fluens meatu. Cuius ratio est, quia dona Spiritus Sancti perficiunt mentem humanam ad sequendum motionem Sanctus Sanctus quod praecipue erit in patria, quando Deus erit omnia in omnibus, vt dicitur prima Cor. 15. quando homo erit totaliter subditus Deo. Alio modo possunt considerari quantum ad materiam circa quam operatur, & sic in praesenti habent operationem circa aliquam materiam, circa quam non habebunt operationem in statu gloriae, & secundum hoc non manebunt in patria, sicut supra de virtutibus cardinalibus dictum est. Haec ille.

Item tertio senten. dist. 34. q. 1. ar. 3. sic dicit. Modus vnicuique rei ex propria mensura praefigitur, vnde modus actionis sumitur ex eo, quod est regula & mensura actionis, & ideo cum dona sint ad operandum supra humanum modum, oportet quod donorum operationes mensurentur ex altera regula quam sit regula humanae virtutis, quae est ipsa diuinitas ab homine participata suo modo, ut iam non humanitus, sed quasi Deus factus participatiue operetur, & ita omnia dona communicant in mensura operationis. Dis ferunt autem in materia, circa quam operantur. Illa enim quae in vita actiua perficiunt, habent materiam commune cum virtutibus moralibus, illa vero quae perficiunt in uita contemplatiua, habent materiam communem cum virtutibus theologicis & intellectualibus, eo quod praecipuum obiectum contemplationis est Deus, qui est obiectum virtutum theologicarum, dona igitur illa, quae perficiunt in uita actiua non manent quantum ad actus, quos habent circapropriam materiam, sicut nec virtutes cardinales, quia nec timor a noxijs retrahit, nec fortitudo difficilia sustinere facit sed manebunt quantum ad actus, quos habent circa, Deum qui est mensura operationis in illis, sicut timor hominem per reucrentiam Deo subiiciet. Dona autem illa, quae perficiunt in uita contemplatiua, remanebunt quantum ad actus quos habent circa propriam materiam, & quantum ad acius quos habent circa propriam mensuram, sed perficiuntur quantum ad modum, quia quantumcunque dona ad altiores actus eleuent quam sit communis hominum modus nunquam tamen in via ad modum patriae pertingere possunt Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. In quocunque statu mens hominis perfecte sequitur motionem Spiritus Sancti ad actus superhumanos, in eodem habet dispositiones vel habitus reddentes eam bene mobilem a Spiritu Sancto ad tales actus, sed status patriae est huiusmodi, igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus probando quod dona beatitudiues & fructus non sint habitus distincti a virtutibus. Primo. Nam naturali ratione concluditur necessitas habitus intellectualis perficientis intellectum circa speculabilia, & habitus perficientis intellectum circa operabilia, & it a habetur habitus intellectualis tam speculatiuus quam practicus. Consimiliter ratione naturali concluditur necessitas habitus perficientis appetitum circa ea quae sunt appetibilia in ordine ad se, & vlterius, circa ea quae sunt appetibilia in ordine ad alterum, & ita habetur prima distinctio virtutis appetitiuae ordinantis istos habitus per ordinem ad se & ad alterum. Et si concludatur forte per rationem naturalem, quod homo non sufficienter pficitur istis habitibus, cilicetcut concluditur necessitas alterius cognitionis quam acquisitae, tamen non sufficienter concluditur ratione naturali distincte, quis habitus appetitiuus & quis habitus intellectiuus sit alius ab istis, sed rationabiliter tenetur illos habitus ee necessarios, quos Ecclesia catholica docet esse necessarios, & sic fide tenemus tres uirtutes theologicas esse necessarias immediate perficientes animam respectu obiecti increati. Ex istis arguitur sic Soli illi habitus ponendi sunt in viatore, quibus perficitur circa omne obie cium quantum perfici potest in via, sed huiusmodi sunt septem virtutes in genere non curando de scientijs speculatiuis acquisitis, ergo praeter scientias speculatiuas acquisitas, non est ponendus habitus in viatore alius simpliciter a septem uirtutibus. Maior probatur. Quia omne obiectum, circa quod viator habet perfici in via non potest esse nisi Deus &t creatura, sed circa Deum sufficienter perficitur tribus virtutibus theologicis in summo quantum potest perfici, si illi habitus sint perfectissimi, circa creaturas vero non loquendo de speculatiuis intellectus perfectissime perficitur per prudentiam, si prudentia sit perfectissima, & de omni agibili quantum ad omnem conditionem agibilis & perfectissime notam, & ita etiam quantum ad appetitum perfectissime perficitur tribus moralibus si sint perfectissime, quia tam circa alterum & appetibile illi quam circa se, & appetibile sibi, & hoc primo vel directe, vel secundario propter illa prima. Et intelligendo de istis quatuor Cardinalibus, quod sint in aliquo vnus habitus numero, qui sit sibi vniuersalis temperantia, vel vniuersalis iustitia hoc est circa omnia, secundum quod singulae species iustitiae sunt circa sua propria obiecta. Similiter per tres uirtutes theologicas sufficiem ter perficitur uiator cisca Deum immediate, quia circa ipsum vt immediate intelligendum in via sufficienter perficit fides, quia de Deo in via non potest haberi nisi cognitio fidei, & circa ipsum vt est diligibilis in se sufficienter perficit charitas, & circa ipsum, vt appetibilis, vt commodum mihi perficit spes, sed non conuenit viatorem circa Deum habere alios actus ordinatos quam intelligere, & diligere eum in se, & appetere eum mihi vt bonum meum: igitur &c. Consimiliter circa omne aliud bonum a Deo vt circa obiectum sufficienter perficitur viator habitibus intellectualibus & appetitiuis, sed isti habitus perficientes intellectum sufficienter sunt virtutes intellectuales, nam virtutes intellectuales sufficienter perficiunt intellectum viatoris quantum est possibile ad considerandum & syllogizandum practice. Habitus etiam appetitiui & virtutes appetitiuae sufficienter perficiunt appetitum ad appetendum, & diligendum omne diligibile in se, siue in ordine ad aliud: ergo homo perfectus tribus virtutibus theologicis, & virtutibus intellectualibus speculatiuis & practicis, & virtutibus moralibus ordinantibus ad se, & ad aliud, sufficienter perficitur quantum potest competere viatori. Non ergo videtur aliqua necessitas ponendi aliquos alios habitus ab istis, qui sunt virtutes theologicae intellectuales & morales.

Secundo. Si virtutes essent alij habitus a donis, sequitur quod nullus ex vna parte esset idem alteri ex alia parte, consequens est falsum: nam fortitudo est virtus, & fortitudo est donum.

Si dicatur quod ista fortitudo, & illa sunt alterius rationis. Contra. Quia habent idem obiectum, & sub eadem ratione: ergo sunt habitus eiusdem rationis. Dicetur forte quod non, quia virtutes perficiunt modo humano, sed dona modo superhumano. Contra illud obijcitur Mart. 1. sic. Quia charitas est excellentissimum donum Dei secundum Augustinus 13. de Trinit. capit. decimonono, & quod plus est secundum Apostolum primae Corinth. 13. Si fortitudinem habuero, & si tradidero corpus meum ita vt ardeam &c. quod videtur esse modo superhumano, quia si quaererem ardere pro Deo, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest, ergo videtur quod nullum donum excellentius perficiat quam charitas, quae tamen est virtus.

Item secundo. Circa terribilia contingit virtutem humanam recte tenere medium: ergo rectius & rectissime quantum est possibile tali naturae, sed hoc potest ex habitu fortitudinis intendere, & intendere secundum gradus, qui non variant speciem, igitur idem habitus in specie disponit hominem ad sustinendum aliquid modo persectissimo & infimo, si autem non potest, sed alio & alio, igitur ille habitus, qui disponit hominem ad sustinendum in infimo gradu de necessitate est imperfectus quantum ad actum suum & obiectum, quia circa terribilia sustinere non potest habere rationem perfectiorem, sed ad hoc quod aliquis habeat se perfecte circa ea, oportet vt habeat alium habitum in specie, sed pluralitas specierum non est ponenda sine necessitate manifesta, vbi vna species non sufficeret, quod in proposito non habet locum.

Item tertio Christus tristabatur in sua passione, & vniuersaliter omnis martir sibi dimissus, id est si non siebat circa eum miraculum quantumcunque sustineret voluntarie, non sine tristitia quacunque sustinuit sicut probatur per illud. 14. de ciuit. Dei. Vbi arguit contra Philosophos dicentes se esse beatos, quia habuerunt quicquid voluerunt, quia si prospera acciderunt, illa uoluerunt, si aduersa accidebant illa voluerunt, quia patienter sustinuerunt. Contra eos arguit Augustinus Quia in aduersis non habuerunt quod voluerunt, quia quantum erat ex se noluerunt ea accidere, si tamen acciderent, voluerunt illa patienter sustinere, ne patientia amissa miseriores fierent, & hoc persuadetur, quia patientia non potest esse circa appetibile secundum se, miseri erant ergo in uita ista, quia sustinendo aduersa habuerunt aliquid, quod non omnimodo voluerunt, quia obiectum potentiae eorum non erat absoluta ratione volibile, sed supportando patiendum.

Item quarto. Impossibile est eundem simul agere eundem actum humane & superhumane: ergo acquisito dono cuacuatur virtus prius acquisita, vel infusa in baptismo, vel si maneat, non erit possibilis exire in actum suum, vel non necessario, quia ex perfectiori dono poterit exire in actum suum, eodem modo beatitudinem euacuabunt virtutes & dona, vel saltem necessitatem eorum, quod uidetur inconueniens, potissime si sit sermo de virtutibus theologicis, quia charitas non euacuabitur in patria, nec fides, aut spes in uia

Item quinto. Quia illa vocabula humane & superhumane sunt metaphorica, quia omnis actus hominis proprie loquendo est humanus, sicut enim necessarium est actionem rectam conuenire fini, & obiecto, & circunstantijs, ita etiam necessarium est, quod conueniat ipsi operanti, non enim mihi conuenit agere quod conuenit regi, & multo minus, quod conuenit angelo, ergo necessarium est ad rectum hominis actum, quod agat illum modo humano. Quicunque igitur habitus infusus disponit hominem simpliciter ad agendum modo humano, disponit eum absolute ad agendum illud circa quodcunque. Item sexto. Si quis semper oraret, & daretur ei donum intellectus, & non exercitaret se circa credibilia, quia non haberet fidem acquisitam sine qua fides infusa non exit in opus, posset autem operari modo superhumano parte quia haberet donum, ergo posset excellentius agere circa credibilia quam alius exercitatus in sacra scriptura quod non experimur, immo quicunque talis forte facilius erraret circa credibilia quam alius bene erercitatus in sacra scriptura. Item septimo: circa tot conuenit bene ordinari humane, circa quot superhumane, ergo idem est modus utrobique. Dicetur forte, quod virtutes disponunt voluntatem. ut est mobilis a ratione, sed dona perficiunt eam, vt est mobilis a spiritu sancto. Contra hoc arguitur primo Quia supponit falsum scilicet quod ratio moueat voluntatem, ita quod uirtus non sit nisi dispositio mobilis in voluntate a ratione mota.

Secundo. Quia secundum hoc non ponitur distinctio beatitudinum a donis. Tertio. Quia ex quo Deus dedit habitum voluntati semper assistit uoluntati, & habitibus ad actus sibi conuenientes, sicut postquam illuminauit caecum miraculose semper assistebat illuminato, ut posset mouere illam potentiam, igitur per idem est aliquid proportionatum primo mouenti & secundo ergo si per habitum virtutis potentia proportionatur sibijpsi, per idem sufficienter proportionatur spiritui sancto, ut mouenti primo, non ergo propter istam rationem oportet necessario ponere alios habitus. Haec Scotus in forma.

Contra secundam conclusionem arguit Durandus probando quod aliqua dona spiritus sancti puta consilium fortitudo, timor, pietas non remaneant in patria quo ad actum. Primo. Quia nulla potentia potest in aliquem actum nisi ad praesentiam obiecti, sed obiecta istorum donorum non erunt in patria, quia donum pietatis est ad compatiendum proximo, donum timoris ad retrahendum a malo. donum consilij ad consulendum in dubijs, sed in patria non erit compassio de miseria cuiuscunque, nec aliquis indigebit retractione a malo, nec erit aliqua dubitatio de aliquo agendo, igitur actus horum donorum non erunt in patria.

Secundo. Quia praedicta dona perficiunt hominem in uita actiua, sed illa euacuabitur in patria: ergo & haec dona quantum ad actus. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Scoti contra primam conclusionem negatur minor pro illa parte, qua dicit quod per quatuor virtutes Cardinales, si sint perfectissime, sufficienter perficitur homo circa creaturas quam tum possibile est eum perfici in uia, quia nulla illarum quatuor perficit aliquam potentiam animae prout est mobilis a Spiritu Sancto in finem supernaturalem, sed solum prout est mobilis a ratione loquendo de iustitia fortitudine, temperantia, vel perficit rationem ipsam prout mouetur ab intellectu principiorum naturaliter cognoscibilium, uel in lumine fidei loquendo de prudentia, & de hoc multa dicta sunt in probatione primae conclusionis. De hoc Sanct. Thoaprima secundae q. 68. articulo 2. arguit sic. Ad salutem hominis sufficit quod homo bene se habeat circa diuina. & circa humana, sed per uirtutes theologicas homo bene se habet circa diuina per uirtutes autem morales circa humana: ergo dona non sunt homini necessaria ad salutem. Ecce argumentum Sequitur respotensio Dicendum inquit, quod per virtutes theologicas & morales non ita perficitur homo in ordine ad vltimum finem, quin semper indigeat moueri quodam superiori instinctu Spiritus Sancti ratione iam dicta. Haec ille.

Quae autem sit illa ratio ostendit ibidem dicens. Dona sunt quaedam hominis perfectiones, quibus homo disponitur ad hoc, quod bene sequatur diuinum instinctum. Vnde in his, in quibus non sufficit instinctus rationis, sed est necessarius instinctus Spiritus Sancti per consequens necessarium est donum. Ratio autem hominis est perfecta a Deo dupliciter Primo quidem naturali perfectione, scilicet secundum lumen naturale rationis. Alio modo quadam supernaturali perfectione per virtutes theologicas. Et quamuis haec secunda perfectio sit maior quam prima, tamen prima perfectiori modo habetur ab homine quam secunda. Prima enim habetur ab homine quasi plena possessio, secunda autem habetur quasi imperfecte. Imperfecte enim diligimus & cognoscimus Deum: manifestum est autem quod vnumquodque quod perfecte habet naturam vel formam aliquam, potest per se secundum illam operari, non tamen exclusa operatione Dei, qui in omni natura & voluntate interius operatur, sed illud quod imperfecte habet naturam aliquam, aut formam, aut virtutem, non potest per se operari nisi ab alio moueatur, sicut sol, quia est perfecte lucidus, per se ipsum potest illuminare, luna autem, in qua est perfecte natura lucis, non illuminat nisi illuminata. Medicus etiam qui perfecte nouit artem medicinae potest per se operari, sed discipulus eius, qui nondum est plene instructus non potest per se operari nisi ab alio instruatur. Sic igitur quantum ad ea, quae subsunt rationi humanae in ordine ad finem connaturalem homini potest operari homo per iudicium rationis, tamen in hoc homo etiam adiuuetur a Deo per specialem instinctum, hoc erit superabundantis bonitatis. Vnde secundum philosophos non quicunque habebant uirtutes morales acquisitas habebant virtutes heroicas, vel diuinas, sed in ordine ad finem vltimum supernaturalem, ad quem ratio mouet secundum quod aliqualiter & imperfecte informata est per virtutes theologicas, non sufficit motio rationis, nisi desuper adsit instinctus, & motio Spiritus Sancti secundum illud Rom. octauo. Qui spiritu Dei aguntur, hi filij Dei sun& haeredes, & Psalm. dicitur. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, quia scilicet in haereditatem terrae beatorum, nullus potest venire nisi moueatur, & ducatur a spiritu sancto. Et ideo ad illum finem consequendum necessarium est homini habere donum Spiritus Sancti. Haec ille.

Item ibidem tertio loco arguit sic. Gregorius dicit in secundo moralium quod spiritus sanctus dat sapientiam contra stultitiam, intellectum contra hebetudinem, consilium contra praecipitationem, & fortitudinem contra timorem, scientiam contra ignorantiam, pietatem contra duritiem, humilitatem contra superbiam, sed sufficiens remedium potest adhiberi ad omnesia ista tollenda per virtutes, ergo dona non sunt necessaria homini ad salutem

Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit, quod rationi humanae non sunt omnia cognita, neque omnia possibilia, siue accipiatur, vt perfecta perfectione naturali, siue ut perfecta theologicis virtutibus. Vnde non potest quantum ad omnia repellere stultitiam, & alia de quibus ibi fit mentio. Sed Deus, cuius scientiae & potestati omnia subsunt, sua motione ab omni stultitia, & ignorantiam, & hebetudine, & duritia, & huiusmodi, nos tutos reddit. Et ideo dona Spiritus Sancti, quae faciunt nos bene scquem tes instinctum ipsius dicuntur contra huiusmodi defectus dari. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod praeter habitus virtutum, sunt necessani alii habitus, quos dicimus dona, quia praeter inclinationem virtutum, quae se habent quasi actiue, indigemus motione passiua ex parte nostri, & actiua Spiritus Sancti ad tendendum in finem supernaturalem, ad quam motionem passiuam disponunt habitus donorum, ut dictum est. Ad secundum dicitur, quod responsio ibidem data bona est, quia fortitudo, quae est virtus, & fortitudo, quae est donum differunt specifice. Et ad huius improbationem dicitur quod donum fortitudinis perficit modo superhumano, vt ibidem dicitur

Et ad huius declarationem dicit Sanctus Thomas secunda secundae quaestione 139. articulo primo. Fortitudo importat quandam animi firmitatem, & haecquidem nrmitas an mi requiritur & in bonis faciendis, & in malis praecauendis & praecipue in arduis bonis & malis. Homo autem secundum proprium & connaturalem modum hanc firmitatem in vtroque habere potest, ut non deficiat a bono propter dissicultarem, vel alicuius arduum implendi operis, uel alicuius generis mali perferendi, & secundum hoc fortitudo ponitur virtus specialis vel generalis, sed vlterius a Spiritu Sancto mouetur animus hominis ad hoc quod perueniat ad finem cuiuslibet operis inchoati, & euadat quaecunque pericula imminentia, quod quidem excedit uaturam humanam. Quandoque enim non subest potestati hominis vt consequatur finem sui operis vel euadat mala, seu pericula, cum quandoque opprimatur ab eis in mortem, sed hoc operatur Spiritus Sanctus in homine dum perducit eum ad uitam aeternam, quae est finis omnium beatorum operum & euasio omnium periculorum, & huius rei infundit quandam fiduciam menti spiritus sanctus contrariorum timorem excludens, & secundum hoc fortitudo ponitur donum spiritus sancti, dona enim spiritus sancti respiciunt motionem a. imae a spiritu sancto. Haecille.

Item in solutione primi sic dicit. Fortitudo, quae est virtus perficit animum ad sustinendum quaecunque pericula, sed non sufficit dare fiduciam euadendi quaecunque pericula, sed hoc pertinet ad iortitudinem, quam est donum spiritus sancti. Haec ille.

Ex quibus patet, quod licet fortitudo virtus, & fortitudo quae est donum spiritus sancti habeant idem obiectum materiale scilicet pericula & ardua, tamen obiectum formale non est idem, quialiter firmatur homo per uirtutem, & aliter per donum in eadem materia & similiter dicti habitus ad diuersos fines proximos ordinantur, & ideo distinguuntur specifice. Dehoc in suo simili loquitur Sanctus Thom prima secundae q. 63. arti 4. ubi ostendit quomodo virtutes morales acquisitae & infusae specifice distinguuntur, nt recitatum fuit in praecedenti quaestione articulo tertio in responsione ad sextum argumentum. Durandus contra tertiam conclusionem. Tunc ad primam improbationem huius responsionis dicitur, quod Sanctus Thomas non ponit, quod dona altiori modo perficiant quam uirtutes theologicae potissime quam charitas, immo totunoppositum dicit, ut patet prima secundae q, 68. ar. 8. ubi sic dicit. Virtutes in tria genera distinguuntur. Sunt enim quaedam virtutes theologicae, quaedam intellectuales, quaedam morales, uirtutes quidem theologicae sunt, quibus mens humana Deo coniungitur, virtutes autem intellectuales sunt, quibus ratio ipsa perficitur, uirtutes autem morales sunt, quibus usres appetitiuae perficiuntur ad obediendum rationi: dona autem spiritus sancti sunt, quibus omnes vires animae disponuntur ad hoc, ut subdantur motioni diuinae, sicut ergo eadem videtur esse comparatio donorum ad uirtutes theologicas, per quas homo vnitur spiritui sancto mouenti, sicut virtutum moralium ad uirtutes intellectuales, per quas perficitur ratio, quae est uirtutum motiua, vnde sicut uirtutes intellectuales praeferuntur uirtutibus moralibus, & regulant eas ita uirtutes theologicae praeferuntur donis spiritus sancti, & regulant ea. Vnde Gregorius dicit in primo moralium, quod neque ad denarii perfectionem septem filij. i. septem dona perueniunt nisi in spe, fide, & charitate fuerit omne quod agunt sed si comparemus dona ad alias uirtutes intellectuales uel morales dona praeferuntur virtutibus, quia dona perficiunt uires animae in comparatione ad spiritum sanctum mouentem, virtutes autem perficiunt, vel rationem ipsam, uel alias vires in ordine ad rationem. Manifestum est autem, quod ad altiorem motorem oportet maiori perfectione mobile esse dispositum, unde perfectiora sunt dona virtutibus. Haec ille.

Item art. 4. in solutio. tertij. sic dicit. Animus hominis non mouetur a spiritu sancto nisi secundum aliquem modum uniatur, sicut instrumentum non mouetur ab artifice, nisi per contactum, aut per aliquam aliam unionem prima autem unio hominis ad Deum est per fidem, spem & charitatem, vnde istae uirtutes praesupponuntur ad dona sicut radices quaedam donorum, unde omnia dona pertinent ad tres uirtutes, sicut quaedam deriuationes praedictarum uirtutum. Haec ille.

Ad secundam improbationem dictae responsionis, dicitur, quod habitus fortitudinis uirtutis quantumcunque intendatur, non potest peruenire ad hoc, quod rectificet, & firmet animum humanum in bonis agendis, & malis sustinendis eo modo quo rectificat fortitudo quae est donum. Vnde illae rectitudines non differunt solum secundum intensum & remissum, sed etiam specifice, vt ex dictis patet. Item prima secundae quaestione sexagesimaoctaua articulo secundo arguit sic Sanctus Thomas Dona ordinantur ad quandam perfectionem vltra communem perfectionem virtutis, non est autem necessarium homini ad salutem, vt huiusmodi perfectionem consequatur, quae est vltra communem statum virtutis, quia huiusmodi perfectio non cadit sub praecepto, sed sub consilio: ergo dona non sunt necessaria ad salutem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod dona excedunt communem perfectionem virtutum non quantum ad genus operum eo modo quo consilia excedunt praecepta, sed quo ad modum operandi secundum quod homo mouetur ab altiori principio. Haec ille.

Ad tertiam improbationem dicitur, quod donum fortitudinis in Christo, & in alijs matriribus non faciebat hoc, quod nullam tristitiam corporalem sentirent, nec dolerent corporaliter, sed faciebat quod tristitia corporalis nullo modo absorberet rationem, nec dominaretur ei immo totaliter subderetur eius imperio. Et vlterius, quod delectatio animalis esset maior tristitia animali. De hac materia loquitur beatus Thomas secunda secundae quaestione 123. articulo octauo, vbi quaerit vtrum fortis delectetur in suo actu & respondit sic. Duplex est delectatio vna quidem corporalis quae consequitur tactum corporalem. Alia autem animalis quae consequitur apprehensionem animae, & haec proprie consequitur opera virtutum, quia in eis consideratur bonum rationis, principalis vero actus fortitudinis est sustinere aliqua tristia secundum apprehensionem animae, puta quod homo amittat vitam corporalem, qua virtuosus amat, non solum inquantum est quoddam bonum naturale, sed etiam inquantum est necessaria ad opera virtutum, & quae ad eam pertinent. Et iterum sustinere aliqua dolorosa secundum contactum corporis, puta vulnera & flagella. Et ideo fortis ex vna parte habet vnde delectetur secundum delectationem animalem, scilicet de ipso actu virtutis & de fine eius, ex alia vero parte habet vnde doleat animaliter dum considerat amissionem propriae vitae etiam corporaliter, vnde ut legitur secundo Macha. sexto Heleazarus dicit Duros corporis sustineo dolores, secundum animam vero propter timorem tuum libenter hoc patior: sensibilis autem dolor corporis facit non sentiri animalem delectationem uirtutis nisi forte propter superabundantem Dei gratiam, quae forte eleuat animam ad diuina, in quibus magis delectatur quam a corporalibus paenis afficiatur. Sicut beatus Tiburcius cum super carbones incensos nudis plantis incederet, dixit quod videbatur sibi super roseos flores ambularet. Facit tamen virtus fortitudinis, vt ratio non absorbeatur a corporalibus doloribus. Tristitiam autem animalem superat delectatio virtutis inquantum homo praefert bonum virtutis vitae corporali, & quibuscunque ad eam pertinentibus. Vnde dicit philosophus tertio Ethicorum, quod a forti non requiritur vt delectetur, quasi delectationem sentiens, sed sufficit, quod non tristetur. Haec ille.

Ex quibus habetur qualiter uirtus fortitudinis non tollit omnem tristitiam corporalem aut animalem, sed tenet rationem, ne a quacunque tristitia absorbeatur, & ne homo deficiat a bono propter difficultatem alicuius ardui operis implendi, vel alicuius generis mali perferendi. Sed vltra hoc donum fortitudinis confert fiduciam perueniendi ad finem cuiuslibet operis inchoati, & euadendi quaecunque pericula vt prius dictum est in principio solutionis huius secundae principalis argumenti.

Item prima secundae quaestione sexagesimanona articulo tertio sic dicit. A sequela passionum irascibilis retrahit uirtus, ne homo in eis superfluat secundum regulam rationis. Donum autem excellentiori modo, vt scilicet homo secundum voluntatem diuinam totaliter ab illis tranquillus reddatur. A sequela vero passionum concupiscibilis retrahit virtus moderate huiusmodi passionibus vtendo, donum vero si necesse fuerit eas totaliter abigendo, quin immo si necessarium fuerit voluntarium actum assumendo. Haec ille. De hoc plenius dicetur inferius.

Ad quartam improbationem dicitur, quod impossibile est eundem simul agere eundem actum praecise & tantum humane, & simul cum hoc agere eundem actum superhumane, sed nulla contradictio, aut impossibilitas est aliquem agere vnum actum superhumane, & simul cum hoc agere illum actum cum omni modo perfectionis humanae, & cum omni perfectione quae est in modo humanae actionis, vt humana est, excludendo negationem, & omnem imperfectionem concomitantem actionem humanam inquantum huiusmodi, sed superaddendo perfectionem, sicut homo addit super animal, & omnia genera praecedentia animal. Dicitur secundo, quod posito, sed non concesso quod isti duo modi agendi scilicet humane, & superhumane essent incomposibiles, non ex hoc sequitur quod donum euacuet omnino habitum vel actum virtutis, quia habens vtrunque habitum potest uti seorsum vno sine alio potissime quia habitus doni magis disponit ad motionem passiuam a spiritu sancto quam ad actiuam a se ipso. Vnde Sanctus Thomas secunda secundae quaestione quinquagesimasecunda articulo secundo in solutione primi sic dicit. In donis Spiritus Sancti mens humana non se habet ut mouens, sed magis vt mota. Haec ille.

Et sic patet, quod aliquis potest agere humane, dum utitur habitu virtutis, & potest agere superhumane, dum mouetur a Spiritu Sancto a quo tamen potentia animae sic mouetur ut etiam aliquid ipsa agat. Vnde Sanctus Thomas prima secundae q. 68. articulo tertio arguit sic. Dona spiritus sancti perficiunt hominem secundum quod agitur a spiritu sancto, sed inquantum homo agitur a spiritu Dei, se habet quodammodo vt instrumentum ipsius, vel respectu illius, non autem conuenit vt instrumentum perficiatur per habitum, sed principale agens: ergo dona Spiritus Sancti non sunt habitus. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ratio illa procedit de instrumento, cuius non est agere, sed solum agi, tale autem instrumentum non est homo, sed sic agitur a spiritu sancto, quod etiam agit inquantum est liberi arbitrij, vnde indiget habitu. Haec ille.

Ad quintam improbationem dicitur quod ista verba operari humane, & superhumane sunt in proposito proprie dicta, & non solum metaphisica. Et ad huius improbationem dicitur, quod non omnis actus hominis est proprie actus humanus, sicut saepe dictum est prius, quia nullus actus negetatiuae, aut sensitiuae partis non participans ratione est actus humanus.

Item actus hominis procedens ab habitibus Dei formantibus hominem, & ex ex motione spiritus sancti non proprie est humanus. Et de hoc dictum est in probatione secundae conclusionis.

Item Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione trigesimaquarta quaestione prima articulo primo sic dicit. Dona dantur ad altiores actus quam sint actus uirtutum. Vnde ad huius intellectum sciendum est, quod cum virtus in omnibus rebus inueniri possit secundum quod habent aliquas operationes proprias, in quibus ad bene operandum ex propria uirtute perficiuntur, loquentes tamen in materia morali de virtute intelligimus de uirtute humana, quae quidem ad operationem humanam bene exequendam perficit, operatio autem hominis potest dici tripliciter. Primo ex potentia eliciente uel imperante operationem sicut operatio rationis, uel quia est alicuius potentiae quae obedit rationi, quia a ratione homo habet quod sit homo. Nutriri autem uidere, & huiusmodi non sunt operationes hominis inquantum est homo, sed inquantum est uiuum uel animal, & secundum hoc omnes habitus perficientes ad operationes aliquas in quibus non participat uel communicat cum brutis possunt dici uirtutes humanae. Secundo modo dicitur operatio humanae ex materia siue obiecto, sicut ille quae habent pro materia passiones siue operationes humanas. Sic enim uirtutes morales proprie dicuntur uirtutes humanae, vt dicit philosophus in 10. Eth. quia opus speculatiuae uirtutis magis est diuinum quam humanum, quia habet necessaria & aeterna pro materia, non autem humana. 3. modo dicitur humana ex modo, quia scilicet in operationibus humanis 1. uel 2. modo dictis etiam modus humanus seruatur. Si autem ea quae hominis sunt supra humanum modum quis exequatur erit operatio non humana simpliciter sed quodammodo diuina. Vnde philosophus. 7. Ethi. contra uirtutem simpliciter diuidit uirtutem heroicam, quam diuinam dicit, eo quod per excellentiam uirtutis homo sit quasi Deus. Et secundum hoc dico, quod dona a virtutibus distinguuntur in hoc, quod virtutes perficiuntem ad actus modo humano, sed dona vltra humanum modum. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod homo potest agere superhumane, & si non ratione potentiae elicientis, tamen ratione materiae circa quam agit, & ratione modi agendi. nec valet improbatio huius responsionis, quia operatio superhumana conuenit agenti homini inquantum fit per gratiam particcps diuinae naturae, vt sit Deus per participationem, licet non conueniat sibi ratione naturae humanae nudae, & in puris naturalibus considerate, & non superuestitae participatione diuinitatis.

Item. Operatio diuina, & superhumana potest homini conuenire inquantum est instrumentum motum a Spiritu Sancto licet non conueniat ei, vt principali agenti, & multis alijs modis patet falsitas & nullitas illius argumenti.

Ad sextam improbationem dicitur, quod nullo modo tangit nos, quia nos non ponimus, quod aliquid donum Spiritus Sancti sit excellentius fide, aut spe, vel charitate, vt prius visum est, nec quod donum intellectus operetur excellentiori modo quam fides: immo ponimus quod dona praesupponunt habitus theologicos quasi fontes & principia directiua donorum. Veruntamen donum intellectus habet alium actum ab actu fidei, & quasi alterius speciei. Vnde Sanctus Thomas secunda secundae quaestione octaua articulo quinto sic dicit in solutione tertij argumenti. Fides importat solum assensum ad ea quae proponuntur, sed intellectus importat quandam perceptionem veritatis &c.

Item articulo sexto sic dicit. Sapientia, scientia, consilium, intellectus ordinantur ad supernaturalem cognitionem, quae in nobis per fidem fundatur, fides autem est ex auditu, vt Ro. decimo, vnde oportet aliqua proponi homini ad credendum non sicut visa, sed sicut audita, quibus per fidem assentiat. Fides autem primo & principaliter se habet ad primam veritatem, secundario autem ad quaedam circa creaturas consideranda, & vlterius extendit se etiam ad directionem humanorum operum secundum quod fides per dilectionem operatur. Sic igitur circa ea, quae fidei proponuntur credenda duo requiruntur ex parte nostra. Primo quidem vt intellectu penetrentur vel capiantur, & hoc pertinet ad donum intellectus. Secundo autem oportet, vt homo de eis habeat rectum iudicium, vt aestimet his esse inhaerendum, & ab eorum oppositis recedendum. Hoc igitur iudicium quantum ad res diuinas pertinet ad donum sapientiae, quantum vero ad applicationem ad singularia opera pertinet ad donum consilii. Haec ille.

Ex quibus apparet quod habitus donorum praesupponunt habitum fidei, & actus doni intellectus, sapientiae, scientiae, consilii praesupponunt actum fidei, & ideo casus quem ponit arguens est impossibilis. Ad septimam improbationem negatur consequentia primo loco facta, quia licet virtus & donum operetur circa idem vel circa eadem obiecta non tamen eodem modo, sed modis specifice distinctis, sicut saepe dictum fuit. Et quod operentur circa easdem materias ostendit Sanctus Thomas prima secundae quaestione sexagesimaoctaua articulo quarto, vbi sic dicit. Dona sunt quidam habitus perficientes hominem ad hoc, quod prompte sequatur instinctum Spiritus Sancti sicut virtutes morales perficiunt vires appetitiuas ad obediendum rationi. Sicut autem vires appetitiuae natae sunt moueri per imperium rationis, ita omnes vires humanae natae sunt moueri per instinctum Dei, sicut a quadam superiori potentia. Et ideo sicut in omnibus viribus hominis, quae possunt esse principium humanorum actuum, sunt aliquae uirtutes necessariae, ita & dona Spiritus Sancti in ratione, & in vi appetitiua. Non autem est speculatiua & practica, & in vtraque consideratur apprehensio virtutis, quae pertinent ad inuentionem, & iudicium de veritate. Ad apprehensionem igitur veritatis perficitur speculatiua ratio per intellectum practica uero per consilium, ad recte autem iudicandum speculatiua perficitur per sapientiam practica uero per scientiam. Appetitiua autem virtus in his quidem, quae sunt ad alterum perficitur per pietatem, in his autem quae sunt ad seipsum, perficitur per iortitudinem contra timorem periculorum, contra concupiscentiam uero inordinatam delectabilium per timorem secundum illud Prouers decimoquinto. Per timorem domini declinat omnis a malo. Et in Psalmo. Confige timore tuo carnes meas, a iudicijs enim tuis timui. Et sic. patet, quod haec dona extendunt se ad omnia, ad quae so extendunt virtutes tam intellectuales quam morales. Haec ille.

Quia autem dona aliter operenturin praedictis materiis in parte ostensum superius in responsione tertiae improbatio nis, vbi in fine uisum est, quomodo circa passiones tam concupiscibilis quam irascibilis diuersimode rectificant dona & virtutes, quomodo autem diuersimode rectificant actiones humanas ostendit Sanctus Thomas ibidem vbi allegatur scilicet prima secundae quaestione sexagesimanona articulo tertio dicens. Actiua uita in his praecipue consistit, quae proximis exhibemus vel sub ratione debiti, uel sub ratione spontanei beneficij.

Ad primum quidem nos disponit virtus vt ea, quae debemus proximis, non recusemus exhibere, quod pertinet ad iustitiam. Donum autem ad hoc ipsum abundantiori quodam affectu nos inducit, vt scilicet seruenti desiderio iustitiae opera impleamus, sicut feruenti desiderio esuriens & sitiens cupit cibum & potum. Circa spontanea uero beneficia vel dona nos perficit uirtus, ut his done mus, quibus ratio dictat esse donandum, puta amicis aut alijs nobis coniunctis, quod pertinet ad virtutem liberalitatis, sed donum praeter Dei reuerentiam solum necessitatem considerat in his quibus gratuita beneficia praestat. Vnde dicitur Luc. decimoquarto. Cum facis prandium, aut coenam noli vocare amicos, neque fratres tuos &c. sed voca pauperes & debiles &c. Haec ille.

Item tertio sententiarum distinctione trigesimaquarta quaestione prima articulo secundo diffuse & pulcherrime assignat cuilibet dono actum super humanum, sicut actus doni intellectus est, quod spiritualia quasi nuda veritate capiantur, & non in speculo aenigmatice, actus autem doni sapientiae, quod homo causis altissiinis vniatur quasi transformatus in eandem similitudinem, vt sic quasi ab initio sui de alijs iudicet, & ordinet non solum cognoscibilia, sed etiam actiones & passiones humanas. Per donum autem consilij efficitur, quod homo accipiat hoc, quod agendum est, quasi per certitudinem a Spiritu Sancto edoctus. Per donum autem scientiae efficitur quod homo certitudinaliter sentiat de his, quae agenda occurrunt, & sciat conuersari recte in medio nationis prauae atque peruersae. Per donum autem pietatis efficitur, quod in communicationibus, quae sunt ad alterum non attendatur ratio communicationis ex bono communicantis, uel eius, ad quem est communicatio, vt his terminis includatur ut homo tantum alteri tribuat quantum debet, vel quantum expedit ei, cui tribuit, sed quantum est Deo acceptum diuinum bonum, quod in se vel in alio relucet. Per donum autem fortitudinis efficitur quod homo in passionibus irascibilis, puta spe, timore, & audacia, ira & huiusmodi pro mensura accipiat diuinam uirtutem, vt scilicet ad ardua uirtutis opera tendat, ad quae scit se suis uiribus non sufficere & pericula quae vires suas excedunt, non formidet diuino auxilio innixus, & de illatis iniurijs non solum uindictam non requirat, sed etiam gloriam habeat in remunerationem intendens. Per donum uero timoris efficitur, quod homo bona temporalia, & delectationis actus & passiones concupiscentiae, uel eidem annexas ex reuerentia diuinae maiestatis arbitretur ut stercora.

Ecce quomodo dona operantur supra humanum modum in omni materia uirtutis. Quomodo autem in praedictis materiis uirtutes operentur modo humano & inferiori modo operandi donorum, uide ibidem diffuse referatum.

Sciendum tamen quod ibidem, & in articulo praecedem ti in solutione quinta argumenti videtur uelle, quod dona operantur excellentiori modo quam fides, aut spes, & quod sola charitas inter uirtutes est excel entior donis, omnes autem aliae sunt donis inferiores quantum ad modum operandi, licet non sint inferiores simpliciter, quia habent excellentissimum obiectum, & sic dicta scripti non contradicunt dicunt summe nisi apparenter. Dicitur ulterius quod responsio, quam arguens recitat, bona est, & illam tenet Sanctus Thomas in summa. Primam uero in scriptis super 3. sent. Et ad primam illius improbationem dicitur primo, quod non est falsum, immo usquequaque uerum, quod ratio mouet uoluntatem, quo ad specificationem obiecti sicut diffuse uisum fuit in 2. Ditr 2. quod ratio in uirtute uoluntatis etiam quantum ad exercitium actus mouet uoluntatem ad actum eligendi, & insuper mouet appetitum sensitiuum, & membra exteriora, & omnes u res subditas imperio uoluntatis & obedientes rationi. De hoc Sanctus Thomas prima secundae quaestione decimaseptima art. 1 & 8. sequentibus tractat diffuse. Dicitur tertio quod non omnis virtus moralis est subiectiue in voluntate, & consequenter nec omnis virtus est dispositio voluntatis vt mobilis ad obediendum rationi vt mouenti, sed tamen omnis virtus moralis acquisita est impressio rationis in appetitu sensitiuo vel intellectiuo ad hoc, vt sit bene mobilis a ratione, vt saepe dictum est in praecedenti di. Nec arguens probat oppositum, & ideo non plus dicitur ad illam primam improbationem.

Ad secundam improbationem dicitur, quod beatitudines non distinguuntur a donis sicut habitus ab habitu, sed sicut actus ab habitu ipsum eliciente. De hoSanctus Thomas prima secundae quaestione sexagesimanona articulo primo sic dicit. Beatitudo est vltimus finis vitae humanae. Dicitur autem aliquis iam habere finem propter spefinis obtinendi. Vnde philosophus dicit primo Ethicorum quod pueri dicuntur beati propter spem. Et apostolus Rom. octauo dicit. Spe salui facti sumus. Spes autem de fine consequendo insurgit ex hoc, quod aliquid conuenienter mouetur in finem & appropinquat ad ipsum, quod fit per aliquam actionem. Ad finem autem beatitudinis mouetur aliquis & appropinquat per operationes virtutum, & praecipue per operationes donorum, si loquamur de beatitudine aeterna, ad quam ratio non sufficit, sed in eam inducit Spiritus Sanctus ad cuius obedientiam & sequelam per dona perficimur, & ideo beatitudines distinguuntur a donis & virtutibus non sicut habitus distincti ab eis, sed sicut actus distinguuntur ab habitibus. Haec ille.

Ad tertiam improbationem dicitur, quod licet Spiritus Sanctus assistat uoluntati, & habitibus virtutum ad eliciendum actus conuenientaes voluntati, & virtuti & spiritui sancto, & per habitum virtutis proportionentur spiritui sancto tanquam primo motori ad actus humanos, quorum proximum mouens est ratio humana, & primum ac remotum est Spiritus Sanctus tamen per habitum virtutis moralis aut intellectualis non proportionaturspiritui sancto tanquam mouenti ad actus superhumanos, & excedentes facultatem rationis quantuncunque perfectae habitu virtutis cardinalis, ad quos vires animae immediate mouentur a spiritu sancto, & potius agum tur quam agant. Et ideo vltra habitus virtutum cardinalium sunt necessarij habitus donorum, ut saepedictum fuit. Et ideo exemplum de visu collato miraculose ad hoc propositum nihil valet. Et de hoc Sanctus Thomas prima secundae quaestione septuagesimatertia articulo quarto in solutione tertij sic dicit. Oculum caeci nati Deus fecit ad eundem actum ad quem formantur alij oculi secundum naturam, & ideo fuit eiusdem speciei, & eadem ratio esset, si Deus vellet miraculose causare in homine virtutes, quales acquiruntur ex actibus, sed non ita est in proposito. Haec ille in forma. Et haec sufficiant ad dicta Scoti.

Ad primum Durandi contra secundam conclusionem dicitur conformiter ad praedicta in praecedenti conclusione. Sicut enim dicit Sanctus Thoade virtutibus articulo vltimo in solutione quinti. Aliquid dicitur esse obiectum virtutis dupliciter. Vno modo sicut id, ad quod virtus ordinatur sicut in finem sicut summum bonum est obiectum charitatis, beatitudo aeterna obiectum spei. Alio modo sicut materia, circa quam operatur, vt ab ea in aliud tendens, & hoc modo delectationes coitus sunt materia temperantiae. Non enim temperantia intendit huiusmodi delectationibus inhaerere, sed potius istas delectationes compescendo tendere in bonum rationis. Similiter fortitudo non intendit inhaerere periculis, sed superando pericula consequi bonum rationis. Et idem est de prudentia respectu dubitabilium, & detiustitia respectu necessitatum huius vitae. Et ideo quanto longius ab his fuerit recessum secundum profectum spiritualis uitae, tanto erunt perfectio res actus harum virtutum, quia praedicta obiecta magis se habent ad has virtutes per modum termini a quo quam per modum termini ad quem, qui dat speciem. Haec ille.

Sic in proposito dico, quod habitus donorum habent duplicia obiecta potissime illa, de quibus loquitur arguens, vnum est materiale, & quasi terminus a quo, aliud formale, & quasi terminus ad quem, quod est different a secunda & mensura uel conformitas ad illam secundum dum obiectum manebit in patria, licet non primum.

Item Sanctus Thomas tertio sententiarum distinctione trigesimaquarta quaestione prima articulo tertio in solutione sexta sic dicit. Dona illa quae communicant cum, virtutibus in obiecto quod in patria remanebit, non remanebunt in patria a virtutibus illis distincta a quibus non distinguuntur nisi ex imperfectione & perfectione in modo operationis, Quod patet de intellectu & fide, quia visio quae fidei succedit, ad donum intellectus perfectum pertinet, vt patet in in glo. Matth. quinto. Et similiter est de sapientia, per quam filij Dei vocabimur in comparationem ad spem, quae ad hanc celsitudinem aspirat, sed dona illa, quae communicant cum virtutibus moralibus in materia quae in patria non remanebit, non remanebunt quo ad actus, quos habent circa materiam illam, in qua cum virtutibus communicabant, sed quantum ad actus, quos habent circa mensuram, qua non communicant cum virtutibus, & ideo actus illorum donorum remanebunt distincti ab actibus uirtutum, qui erunt in patria, & erunt actus horum donorum medii inter actus virtutum theologicarum, & actus uirtutum moralium, qui in patria remanebunt, quia actus virtutum tameologicarum erunt circa Deum secundum se sicut charitas in diligendo ipsum, actus vero donorum erunt circa Deum inquantum est regula dirigens in omnibus alijs. Sicut timor habebit reuerentiam ad Deum, ex qua in hac uita omnia mundi prospera contempsit, actus vero virtutis cardinalis erit circa finem proprium, quem quis consequutus est ex meritoriis actibus uirtutum, sicut temperantiae, nullo affectu noxio delectari. Haec ille.

Ex quibus patet, quod dona habebunt aliquod obiectum in patria scilicet ipsum Deum secundum quod est regula directiua aliorum. Quales autem actus habebunt in patria diffuse ostendit prima secundae quaestione quinquagesimaoctaua articulo sexto in solutione secundi, ubi sic dicit. Gregorius quasi in singulis donis ponit aliquid, quod transit cum statu praesenti, & aliquid quod per manet in futuro. Dicit enim quod sapientia mentem etiam de aeternorum spe, & certitudine reficit, quorum duorum spes transit, sed certitudo remanet. De intellectu dicit quod in eo quod audita penetrat reficiendo cor tenebras eius illustraq, quorum duorum auditio transit, quia non docebit uir fratrem suum, ut dicitur Iere. trigesimoprimo sed illustratio mentis manebit. De consilio autem dicit, quod prohibet esse praecipitem & iterum quod ratione animum replet, quod est necessarium etiam in futuro.

De fortitudine uero dicit, quod aduersa non metuit, quod est necessarium praesenti uitae, & iterum quod confidentiae cibos apponit, quod permanet & in futuro. De sciem tia uero unum tantum ponit, quod ignorantiae ieiunium superat, quod pertinet ad statum praesentem. Sed quod ad ditin uentre mentis per quod potest figuraliter intelligi repletio cognitionis, pertinet etiam ad statum futurum.

De pietate uero dicit, quod cordis uiscera misericordiae operibus replet, quod quidem secundum uerba pertinet tantum ad praesentem statum, sed ipse intimus affectus proximorum per uiscera designatus pertinet etiam ad futurum statum, in quo psetas non exhibet misericordiae opera, sed congratulatioiis affectum. De timore uero dicit, quod premit mentem, ne superbiat de praesentibus, quod pertinet ad praesentem statum, & quod defuturis cibos spei conterit, quod etiam pertinet ad statum praesentem quantum ad spem. Sed potest etiam ad statum futurum pertinere quantum ad confortationem de rebus hic speratis, & ibidem obtentis. Haec ille. Ex quibus patet, quod omnia dona Spiritus Sancti habebunt aliqua obiecta in patria, uel Deum, uel proximum, uel proprium subiectum, licet subiectum & proximum in ordine ad Deum, & Deum principaliter, non quidem in se, quia sic est obiectum uirtutum theologicarum, sed Deum ut est regula & mensura actuum ad beatitudinem pertinentium.

Ad secundum respondit Sanctus Thomas prima secunda quaestione sexagesimaoctaua articulo sexto ubi arguit sic Donorum quaedam perficiunt hominem in uita actiua, vt scientia, consilium, pieras, & fortitudo, timor, sed actiua uita in hac uita terminatur, ut dicit Gregorius septimo moralium: ergo in statu gloriae non erunt omnia dona. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ratio illa procedit de donis quantum ad materiam. Opera enim vitae actiue non erunt materia donorum, sed omnia habebunt actus suos circa ea, quae pertinent ad vitam contemplatiuam, quae est vita beata. Haec ille.

Ad argumentum pro quostione respondit Sanctus Thomas prima secundae quaestione 68. articulo primo, in solutione tertij, vbi sic dicit. Diffinitio illa datur de virtute secundum communem modum virtutis. Vnde si volumus diffinitionem restringere ad virtutes prout distinguuntur a donis dicemus quod hoc quod dicitur, qua recte viuitur, intelligendum est de rectitudine vitae quae accipitur secundum regulam rationi. Similiter donum prout distinguitur a virtute infusa potest dici illud, quod datur a Deo in ordine ad motionem ipsius, quod scilicet facit hominem bene sequentem instinctus suos. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext