Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in sacramentis novae legis sit aliqua virtus gratiae causativa

FRATRIS IOANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORVM, EXIMII VERITATIS SCHOLASTICAE PROFESSORIS Liber Quartus defensionum Theologiae Diui Doctoris Thomae de Aquino, In Quarto sententiaram Libro.

DISTINCTIO PRIMA QVAESTIO I

IRCA primam distinctionem quarti sententiarum quaeritur. Vtrum in sacrturis nouae legis sit aliqua virtus gratiae causatiua.

Et arguitur quod non, quoa idem non potest esse in diuersis, sed ad sacitra concurrunt diuersa scilicet res, & verba, vnius autem sactur non potest esse nisi vna virtus: ergo videtur, quod in sacramento nulla sit virtus.

I opposi tum arguitur, quia dicit Augustinus super Ioham. Quae tanta vis aquae vt corpus tangat & cor abluat:Et Beda dicit quod dominus tactu suae mundiss imae carnis vim regeneratiuam contulit aquis.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit. i1. concl. Diffinitio sacturi quam ponit Magister scilicet Sactum est inuisibilis gratiae visibilis forma. ita vt eius imagine gerat, & causm existat est beneassignata, & competens sacturis nouae legis. Hac conclusionem ponit Sanctus Thomas 4. sen. di. 1. q. 1. ar. 1. q. 3. vbi sic dicit. Illa diffinitio Magistri completissime rationem saciturim designat, put nunc loquimur de sactris. Ponitur enim efficientia sanctitatis in hoc quod dicitur, vt caum existat, & modus competens homnin quantum ad cognitionem in hoc quod dicit: inuisibilis grtrae visibilis forma, & mode significationis homn conaturalis ex similitudine sensibilium in hoc quod dicit, vt imaginem gerat. Haec ille.

Item ibid. in sol. 1. q. sic dicit sactum secundum proprietatem vocabuli vidertur importare sanctitatem actiue, vt dicatur sactum, quo aliquid sacratur, sicut orna mentum dicitur quo aliquid ornatur. Sed quoa actiones actiuorum debent proportionari coditionibus passiuorum, idon in sanctificatione qua hodo sanctificatur debet esse talis sanctificam di modus qui homn competat secundum quod est rationalis, quoia ex hoc est hoo, inquam. tum autem est rationalis habet cognitionem a sensibilibus ortam. vnde oportet quod sanctificetur hodo hoc modo quod sua sanctificatio sibi innotescat, & per similitudinem sensibilium rerum, & secundum hoc inuenitur diuersa acceptio sacitur. Aliquado enim facitumndum importat raet qua fit consecratio, & sic passio Christi dicitur sactium, & haec est prima acceptio, qu. Magister ponit. Aliquamdo vero includit modum consecrationis quod homnin competit secundum quod camae sanctificantes & sua sanctificatio per similitudines sensibilium sibi notificantur, & sic sactra nouae legis sactra dciuteur, quoa & consecrant, & sanctitatem significent motdo pedicto & etiam primas sanctificationis causas, sicut baptismus, & puritatem designat, & mortis Christi signum est. Aliquando includit significationem praedictorum consecrantiu tamemmodo, sicut signum sanitatis dictur sanum, & hoc modo sactra veteris legis sacrtra dcur inquantum significant ea quae in Christo gesta sunt, & etiam facta nouae legis. Relicto ergo primo modo dicendi de sacitris 2. & 3. modo dictis non poterit. lia comns diffinitio assignari nisi vt dicatur. Sacturmn est sacrae rei signum, ita quod oportet vt intelligatur modus significandi, qui est per ninititudinem rei sensibilis, quod magister addit, vt sclicet eius similitudinem gerat. Haec ille.

Similem suiam ponit 3. p. q. 60 41. 2. 3. & 4. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Illa diffinitio est bene assignata, & compeeens sacris nouae legis, quae explicat omnia quae sunt de ratione talium sacramentorum, sed dicta diffinitio est huomodi: ergo &c. 2. concl. Sacrtra nouae legis consistunt in rebus & verbis. Hanc ponit Sancts Th. 3. sen. di. 1. q. 1. ar. 3. vbi sic dicit. Hoc est cone omnibus sacrtris quod consistant in rebus sensibilibus & inuisibilem gratiam significantibus, sed hoc est spesale sactrs nouae legis, quod rebus addantur verba propter tres rationes.

Prima est, quia haec sacrtua non solum significant opus redemptionis, quae per Christum facta est sicut alia sactra, sed etiam ab ipsa Christi passione fluxerunt, & ideo sicut effectus proximi habent suae causae imaginem quantum possunt, vt fiet ex rebus & verbis consistant, sicut Christu ex verbo & carne.

Secunda ratio est, quoa non solum sunt signa suturorum, sicut sactra veteris legis, sed & praesentium, & praeteritorum, quae possunt expressius significari quam futura, sicut & certius cognosci, & ideo significatio verborum, quam est expressiua adiungitur significationi rerum.

Tertia ratio est, quoa grtam continent ex sanctificatione quae fit per verbum Dei. Haec ille. Similia ponit 3. p. q. 60. ar. 4. 5. & 6. Nam ar. 4. sic dicit. Diuina sapientia vnicuique puidet secundum suum modum, & propter hoc diciur Cap. 8. quod disponit omnia suauiter & Math. 24. dicitur, quod dedit vnicuique secundum propriam virtutem. Est autem homni conaturale vt per sensibilia perueniat ad cognitionem intelligibilium Signum autem est per quod quis deuenit in cognitionem alterius, vnde cum res sacrae quae per facta significantur, sint quaedam spiritualia, & intelligibilia bona, quibus hodo sanctificatur, consequens est, vt per aliquas res sensibiles significatio facti impleatur, sicut et per similitudinem sensibilium rerum in diuina scriptura res spumales nobis describuntur. Et inde est quod ad sacrtua requiruntur res sensibiles, vt etam probat Diondus in 1. c. Eccl. Hier. Haec ille. Et ar. 5. probat quod ad sactra requiruntur determinatae res Et ar. 6. probat quod ad sacramenta nouae legis requiruntur verba. vnde sic dicit. Sacramenta adhibentur ad homns sanctificationem sicut quaedam signa. Tripliciter ergo consideraripsnt, & vtroque modo congruit eis, quod verba rebus sensibilibus coniungantur. Primo enim patest considerari ex parte camae sanctificationis, quae est verbum incarnatum cui sacramentum conformatur quodammodo in hoc quod rei sensibili verbum adhibetur, sicut in mysterio incarnationis carni sensibili est vnitum verbum Dei. Secundo patent considerari sacramenta ex parte homnis, quisanctificatur qui componitur ex anima & corpore, cui proportionatur sacramem. talis medicina, quae partem visionem cilice corpus tangit, & p verbum ab anima creditur. Vnde Augustins dicit super illud loh. 4. Iam vos mundi estis propter sermonem &c. Vnde ista est tanta virtus aquae vt corpus tangat, & cor abluat nisi faciente verbo, no quia dicitur, sed quia creditur. Tertio paotest considerari ex parte ipsius significationis sacramentalis. Dicit autem Augustnus in 2. de doctrina Christiana quod verba inter homnes obtinuerunt principatum significandi, quia verba diuersimode formari patest ad significandum diuersos conceptus mentis, & propter hoc per verba magis distincte possumus exprimere, quod mente concipimus, & ideo ad perfectionem significationis sacramentalis necesse fuit vt significatio rerum sensioi lium per aliqua verba determinaretur. Aqua enim potest significare & ablutionem propter suam humiditatem, & refrigerium ppter suam frigiditatem. Sed cum dicitur, ego te baptiao, manisestatur, quod aqua vtimur in baptismo ad significandum spualem emum dationem. Haec ille.

Et sequenti art. 6. pobat quod in sacramentis requiruntur verba determinata, in quibus manifeste rationes explicitae continentur pro conclusione. 3. concl. Sactra nouae legis sunt causa gratiae non solum per modum causae sine qua non immo per modum causae per quam. Hic ponit Sanctus Thomas 4. sent. distinct. 1. q. 1. art. 4. quaestiuncula prima. vbi sic dicit Omnes coguntur ponere sacramenta nouae legis aliquo modo esse causas gratiae propter auctoritates, quae hoc expresse dicunt vel ponunt. Sed diuersimode eas causas ponunt. Quidam enim dicunt, quod non sunt causae per quas quasi facientes aliquid in anima, sed causae sine quibus non, quia increata virtus quae sola effectus ad gratiam pertinentes in anima facit, sacramentis assistit per quandam Dei ordinationem, & quasi pactionem. Sic enim ordinauit, & quasi pepigit Deus, vt scilicet qui sacramenta accipiunt simul ab eo gratiam recipiant non quasi sacramenta aliquid faciunt ad hoc. Et est simile de illo qui accipit denarium plubeum facta tali ordinatione, vt qui habuerit vnum de illis denarijs habeat centum libras a Rege, qui quidem denarius non dat illas centum libras, sed solus Rex accipienti ipsum. Et quia talis pactio non erat facta in sacramentis veteris legis, vt accedentes ad ipsa gratiam acciperent, ideo dicuntur gratiam non conferre, sed promittebant tantum. Sed hoc non videtur sufficere ad saluandum dicta sanctorum, causa enim sine qua non, si omnino nihil faciat ad inducendum effectum, vel disponendo, vel meliorando quantum ad rationem causandi, nihil habebit supra causas per accidens, sicut album est causa domus si aedificator sit albus, & secundum hoc sacramenta essent tantum causa per accidens iustificationis. Illa enim ordinatio quam dicunt siue pactio, nihil dat eis de ratione causae, sed solum de ratione signi, sicut denarius plumbeus est tantum signum indicans quis debeat accipere, quod autem est per accidens omittitur ab arte, nec ponitur in diffinitione.

Vnde in diffinitione sacramenti non poneretur causalitas praedicta, nec sancti multum curassent dicere de ea. Nec iterum sacramenta nouae legis, quae differunt a sacramentis veteris legis secundum ordinationem praedictam differrent ab eis secundum rationem causae, sed solum quantum ad modum significandi, inquantum haec significant gratiam, vt statim dicam, illa vero non. Et ideo alij dicunt, quod ex sacramentis consequitur in anima vnum quod est sacramentum & res, sicut character, vel aliquis ornatus animae in sacramentis in quibus non imprimitur character. Aliud est quod est res tantum, sicut gratia. Respectu igitur primi effectus sunt sacramenta causae aliquo modo efficientes, sed respectu secundi sunt causae disponentes tali dispositione quae est necessitas, nisi sit impedimentum ex parte recipientis, & hoc videtur magis theologis, & dictis sanctorum conueniens. Ad cuius euidentiam sciendum est quod causa efficiens potest dupliciter diuidi. Vno modo ex parte effectus scilicet in disponentem qui causat dispositionem ad formam vltimam, & perficientem qui ducit in vltimam perfectionem.

Alio modo ex parte ipsius causae in agens principale, & agens instrumentale. Agens enim principale est primum mouens agens vero instrumentale mouens motum. Instrumento autem competit duplex actio. Vna quam habet ex propria natura. Alia quam habet prout est motum a primo agente. Sicut calor ignis qui est instrumentum virtutis nutritiuae, vt dicitur in secundo de anima, ex natura propria habet dissoluere & consumere, & huiusmodi effectus, sed inquantum est instrumentum animae vegetabilis. generat carnem. Sed sciendum est quod actio instrumenti quandoque pertingit vsque ad vltimam perfectionem quam principale agens inducit. aliquando autem non. Semper tamen pertingit ad aliquid vltra id quod competit sibi secundum propriam naturam siue illud sit vltima forma siue dispositio alias non ageret vt instrumentum. Sicut qualitates actiuae & passiuae elementorum pertingunt instrumentaliter ad formas materiales educendas de materia, non autem ad productionem animae humanae quae est ab extrinseco.

Dicendum igitur quod principale agens respectu iustificationis Deus est, nec indiget ad hoc aliquibus instrumentis ex parte sua. Sed propter congruitatem ex parte hominis iustificandi vtitur sacramentis, quasi quibusdam instrumentis iustificationis. Huiusmodi autem materialibus instrumentis competit aliqua actio ex natura propria, sicut aquae abluere, & oleo facere nitidum corpus. Sed vlterius inquantum sunt instrumenta diuinae misericordiae iustificantis pertingunt instrumentaliter ad aliquem effectum in ipsa anima qui primo correspondet sacramentis, sicut est character vel aliquid huiusmodi.

Ad vltimum autem effectum, qui est gratia, non pertingunt etiam instrumentaliter nisi dispositiue, inquantum hoc ad quod instrumentaliter effectiue pertingunt est dispositio, quae est necessitas quantum in se est ad gratiae susceptionem. Et quia omne instrumentum agendo actionem naturalem, quae competit sibi inquantum est instrumentum, sicut dolabrum diuidendo suo acumine pertingit instrumentaliter ad formam scanni, ideo etiam materiale elementum exercendo actionem naturalem secundum quam est signum interioris effectus. pertingit ad interiorem effectum instrumentaliter. Et hoc est quod dicit Augustinus quod aqua baptismi corpus tangit, & cor abluit, & ideo dicitur quod sacramenta efficiunt, quod figurant. Et hunc modum iustificandi videtur Magister tangere in litera. Dicit enim quod homo non quaerit salutem in sacramentis quasi ab eis, sed per illa a Deo. Haec cnim praepositio a denotat principale agens, sed haec praepositio per denotat causam instrumentalem. Haec ille. Similem sententiam ponit tertia p. q. 52. art. 1. & de veritate q. 27. art. 4. nisi quod in praedictis locis videtur dicere, quod sacramenta pertingunt effectiue instrumentaliter ad ipsam gratiam non faciendo mentionem de dispositione. Sed intelligendum est quod pertingunt ad gratiam sacramentalem effectiue, ad gratiam vero gratum facientem solum dispositiue, vt exponit Petrus de Palude. ex quibus possunt formari multae rationes pro conclusione.

Quarta conclusio. In sacramentis nouae legis est aliqua virtus gratiae causatiua. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas 4. sen. dist. 1. q. 1. arti. 4. quaestiuncula secunda, vbi sic dicit. Propter auctoritates inductas necesse est ponere aliquam virtutem supernaturalem in sacramentis. Sustinentes autem primam opinionem dicunt, quod illa virtus non est nisi quidam ordo ad aliquid. Sed hoc nihil est dictu, quia virtus semper nominat principium alicuius actionis, & praecipue prout sumitur hic pro virtute causae. Ad aliquid autem siue relatio non potest esse principium actionis vel terminus, vt probatur 5. Phy. & ideo ille ordo nullo modo potest habere nomen virtutis, & propter hoc aliter dicendum est quod virtus agendi proportionatur agenti. Vnde alio modo oportet ponere virtutem agendi in principali agente, & alio modo in agente instrumentali. Agens enim principale agit secundum exigentiam suae formae, & ideo virtus actiua in ipso est aliqua forma vel qualitas habens esse completum in natura. Instrumentum autem agit vt motum ab alio, & ideo competit sibi virtus proportionata motui, motus autem non est ens completum, sed est via in ens quasi medium quid inter potentiam puram, & actum purum, vt dicitur 3. Phy. & ideo virtus instrumenti inquantum huiusmodi secundum, quod agit ad effectum vltra id quod competit sibi secundum suam naturam non est ens completum habens esse fixum in natura, sed quoddam incompletum, sicut est virtus immutandi visum in aere inquantum est instrumentum motum ab exteriori visibili. Et huiusmodi entia consueuerunt intentiones nominari, & habent aliquid simile cum ente quod est in anima, quod est ens diminutum, vt dicitur sexto Metaphysicae. Et quia sacramenta non faciunt effectum spiritualem nisi inquantum sunt instrumenta, ideo virtus spiritualis est in eis non quasi ens fixum, sed sicut ens incompletum. Haec ille. Eandem probationem ponit tertia parte q. 62. articu. 4. & in de veritate vbi supra. Ex quibus potest talis ratio formati. In quocunque efficiente, & agente oportet ponere virtutem agendi proportionatam causae agenti, sed sacramenta nouae legis sunt causa effectiua gratiae aliquo modo vt causa instrumentalis. ergo habent virtutem proportionatam agenti instrumentali. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus probando, quod ad sacramentum nouae legis non requirantur tres conditiones positae in probatione conclusionis, quia vt dicit, in sacramento matrimonij nulla praedictarum trium conditionum reperitur. Sufficiunt enim ad matrimonium verum sola verba exprimentia consensum, in quibus illae tres conditiones reperiri non possunt. Item de necessitate sacramenti ordinis non est consecratio materiae, nec in se nec in suo simili saltem quantum ad quatuor minores ordines, & quantum ad subdiaconatum, & tamen sunt sacramenta. Item tertia conditio scilicet quod sacramenta contineant inuisibilem gratiam secundum Hugonem, vel quod sint causae gratiae secundum Magistrum calumniam habet apud multos. Vnde diffinitio data a Magistro non videtur bona, nec similiter diffinitio Hugonis qua dicitur. Sacramentum est materiale elementum exterius oculis suppositum ex institutione diuina significas, ex similitudine repraesentans: ex sanctificatione innisibilem gratiam continens. Sed diffinitio Augustini qua dicitur. Sacramentum est in quo sub tegumento rerum visibilium virtus diuina salutem nostram secretius operatur, videtur caeteris praeferenda. vtputa quae nulla patitur calumniam.

Contra secundam conclusionem arguit idem Durus dicens, quod matrimonium potest contrahi sine verbis, puta per literas inter absentes, vel nutus, & signa inter mutos, vel verecundos praesupposito interiori consensu, & est aeque verum sacramentum sicut matrimonium per verba contractum, quod protanto est, quia matrimonium fuit in veteri lege sicut in noua, nec aliquid reale additum est ad matrimonium in noua lege supra illud quod erat de ratione eius in veteri, nisi forte indiuisibilitatis, & ideo sicut tunc poterat contrahi sine verbis, ita & nunc.

Nec valet quod ab aliquibus dicitur, quod matrimonium secundum quod est sacramentum in dispensatione ministrorum consistens requirit aliqua verbascilicet benedictionem ab ecclesia institutam, quia benedictio nubentium non est de essentia matrimonij, sed solum de solemnitate, nec omne matrimonium beneditur, sed solum primum, & tamen secundum est sacim sicut primum, nec ecclesia potest statuere aliqua quae sint essentialia sacramento &c.

Item quod non omnia sacramenta nouae legis consistant in verbis & rebus, sed solum quaedam patet Sacramentum enim matrimonij secundum suum potissimum esse consistit in verbis exprimentibus consensum de praesenti. Sacramentum etiam paenitentiae prout est sacramentum nouae legis, hoc est prout includit confessionem paenitentis, & abiolutionem sacerdotis consistit in solis verbis, nec requiritur in aliquo praedictorum sacramentorum aliqua res praeter verba, igitur prae dicta sacramenta non consistunt in verbis & rebus. Et si dicatur quod in matrimonio verba vnius coniugum tenent locum formae, & verba alterius tenent locum materiae: In paenitentia verba sacerdotis absoluentis tenent locum formae, & verba paenitentis tenent locum materiae, non valet, quia nos non dicimus quin in quolibet sacramento sit aliquid pro forma, & aliquid pro materia, quamuis in matrimonio sit difficile assignare hoc, quia quilibet coniugum de pari se habet ad matrimonium, & ideo verba vnius censenda sunt sicut verba alterius. Sed quaerimus an omnia sacramenta nouae legis consistant in verbis, & rebus, & constat, quod non quantum ad ad praedicta duo sacramenta, quia cum dicitur sacramentum constare ex verbis, & rebus, res & verba sunt duo separata, ita quod nec verba possunt accipi pro rebus nec res pro verbis, si illud dicendum debebat verificari, & ideo quamuis in matrimonio, & paenitentia sint verba, non est propter hoc dicendum quod consistant in rebus, & verbis. Nec personae concurrentes ad matrimonium aut ad sacramentum paenitentiae possunt dici res prout nunc loquimur, quia suscipientes sacramentum non sunt de intrinseca ratione sacramenti. Et sic patet quod non omnia sacramenta nouae legisconsistunt in rebus, & verbis, saltem poenitentia & matrimonium. Haec Durnus Contra tertiam conclusionem arguit idem Durus probando, quod praeter gratiam non debeat poni dispositio aut ornatus causatus in anima per sacramenta. Constat enim inquit quod sine dispositione vel ornatu quem ponis potest heri gratia, vt in illis qui sanctificantur in vtero, vel in adultis qui iustificantur ante susceptionem baptismi, & in illis qui vere conteruntur ante confessionem & absolutionem. Gratia etiam habita sine illis sufficientissime ornat anima, quare ponere talem dispositionem vel ornatum videtur esse pura adinuentio ad palliandum, quod sacramenta liquid causant in anima, de nullo enim alio seruit praedicta dispositio, vel ornatus, vel dicas de quo, & non erit facile fingere. Hic autem non includimus characterem, quia de illo fiet inferius mentio specialis.

Item matrimonium verum & ratum potest contrahi inter absentes quantumcunque distantes, si ergo per tale matrimonium confertur contrahentibus bene dispositis gratia, quae est a solo Deo qui est praesens omnibus quantumcunque inter se distantibus, qualiter enen per verba matrimonij prolata in hispania pote. coserri alteri coniugum existenti in francia aliquis ornatus, el dispositio ad gratiam non apparet probabile.

Item vere contritus habet gratiam antequam confiteatur vel absoluatur, si ergo per sacramentalem absolutionem causatur aliquis ornatus in eo, ille non poterit esse dispositio ad gratia, qua pr¬cessit, nec ad augmentum gratiae quia sicut dicit se onscdisse lib. 1. dist. 17. Forma augmentabilis potest augere ex parte solius agentis sine noua dispositione subiecti, igitur nulla nocessitas est quod per sacramentum imprimatur talis dispositio, vel ornatus, nec apparet vtilitas, quare nec probabilicas.

Item per sacramenta quae dcounr characterem imprimere non ponitur causari talis dispositio vel ornatus, character ergo excludit necessitatem, & etiam congruitatem cuiuscunque alterius dispositionis ad gratiam Cum ergo baptismus, confirmatio, & ordo dicantur imprimere characterem indelebilem, sequitur vtvidetur quod baptizatis, confirmatis, & ordinatis recipientibus alia sacramenta non imprimitur per ea aliqua dispositio vel ornatus, & sic illa sacramenta nihil causabunt. Et si dicatur quod character baptisini non excluditnecessitatem nec colgruitatem alterius dispositionis ad gratiam absolute sed solum respectu gratiae baptismalis, & consimiliter est de charactere confirmationis, & ordinis, non valet, quia eadem est gratia secundum speciem per quam in baptismo tollitur culpa originalis, & in pemtentia culpa actualis, & per quam meritorie exercemus actus ad quos deputamur per confirmationem, & ordinem, & alia sacramenta, & ideo si character tollit necessitatem vel congruitatem dispositionis, vel ornatus respectu vnius tollit etiam respectu cuiuscunque alterius, & sic non videtur quod sit ponenda talis dispositio vel ornatus. Haec Durdus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Scotus probando, quod nullum sacramentum etiam in virtute Dei attingat ad characterem, vel dispositionem ad gratiam, vel ornatum effectiue inducendum. Primo sic. Creatura non potest agere instrumentaliter ad terminum creationis secundum te, & hoc vt tu dicis alibi maxime est verum desub stantia corporea, cuiusmodi est sacramentum. Dispositio autem primae vel praeuia ad gratiam qualem ponis est terminus creationis ergo &c. Minor probatur, quia illa dispositio est forma simpliciter supernaturalis, & quaelibet talis est aeque inedu cibilis de potentia naturali subiecti recipientis, aeque etiam subiectum est in potentia obedientiali ad quancunque talem formam Secundo quia ista dispositio cum secundum te sit necessitans respectu gratiae quando non est impedimentum in suscipiente, sequitur quod simul fiat in anima non indisposita ista dispositio & gratia, igitur sit in instanti sicut & gratia, quia non est successio in inductione alicuius formae nisi penes partes mobilis, vel formae Neutrum autem est hic. Non primum, quia subiectum est indiuisibile non secundum, quia tunc gradus formae non possent esse nisi talis dispositio continue heret maior & maior, sed possibile est in aliquo suscipiente sacramentum minimam dispositionem induci: sicut & minimam gratiam infundi. ad illam autem gratiam non requiritur nisi minima dispositio. non est igitur ibi successio penes gradus secundum quos dispositio successiue inducatur: patet etiam tertio illa propositio, quia instrumentum non agit nisi in virtute principalis agentis, igitur si instrumentum potest agere in tempore ad illam dispositionem sequitur quod Deus agat in tempe, vel successiue ad eandem. consequens videtur inconueniens. Tum propter infinitatem potentiae agentis. Tum propter summam capacitatem suscipientis non habentis contrarium. Sic ergo supponitur ex istis tribus rationibus quod illa dispositio puta ad gratiam quam tu ponis inducatur, vel induci possit in instanti. Primo quia communicatur in sacramentis requiruntur multa verba, illa autem non possunt hatue esse in instanti igitur in tempequare nec agere actione sua naturali, igitur nec supernaturali, quia secundum te quando instrumentum habet actionem excedentem suam virtutem, habet etiam actionem propriam.

Si autem fingatur vna illarum syllabarum totius orationis sacramentalis habere esse in instanti, quod ideo fictio est, quia formatio huius syllabae est cum motu localiaeris, & motus non est in instanti, adhuc non saluatur propositum, quia aut illa esset prima syllaba, aut vltima, aut intermedia, quaecunque ponatur, ex quo habet actionem ad illam dispositionem quae causatur in instanti, & nulla alia, sequitur, quod illa sola sufficeret, & illa sola inter alias haberet rationem sacramenti, quia omnes aliae praeter illam nec instraliter, nec quocunque modo agunt illa dispositione peuia, quod est inconueniens, quia in tali oratione sacramentali non vna syllaba ponitur sacramentum, sed tota oratio, quod si vltra fingas vltimam syllabam esse sacramentum completiue, & habere actionem quae attribastur sacramento non in virtute propria, sed in virtute omnium praecedentium: sicut vltima gutta in virtute omnium praecedentium cauat lapidem 8. Phy. hoc nihil est. Numquam enim talibus vltimum completiue causat effectum in virtute praecedentium nisi quia praecedentia derelique runt aliquam dispositionem praeuia ad illum terminum habesyllabae praecedentes nullam talem dispositionem derelinquunt ante vltimam igitur &c. tertio quia in aliquo sacramento scilicet in eucharistia non videtur ista causalitas esse possibilis, & hoc siue loquamur de sa cramento pleno siue eucharistia iam consecrata, vel de ipsa consecratione sacramentali quae est via ad sacramentum. Nam primo modo loquendo illa species panis non videtur esse causa instrumentalis attingendo effectum scilicet existentiam realem corporis Christi hic neque etiam aliquam dispositionem ad illum effectum. Deconsecratione etiam patet quod illa verba prolata non attingunt transubstantiationem quae est terminus principalis illius consecrationis, cum illa transubstantiatio non fiat nisi virtute Dei infinita, quod aeque, vel magis patet quam de creatione. Neque attingit aliquam dispositionem praeuiam ad illam transubstantiationem, quia aut illa dispositio esset in pane aut incorpore Christi. Neutrum potest dici. Non enim in corpore Christi, quia iam non esset dispositio. Nec in pane, quia cum illa dispositio esset necessitas ad transubstantiationem in eodem instanti, cum transubstantiatione esset, & tunc in illo instanti esset panis, quia quando est dispositio est eius subiectum. Sic ergo panis est in illo eodem instanti, in quo est illa dispositio & transubstantiatio, quod includit contradictionem. Similiter pura fictio videtur, quod per ista verba, hoc est corpus meum magis alteretur panis quam per alia verba prolata, puta iste panis est panis, & huiusmodi cum sonus non heat virtutem actiuam ad causandum realem alterationem in pane. Potest etiam hoc argui, vt prius quia illa verba sacramentalia habent esse in tempore igitur & actionem suam in parte. Illa autem dispositio ad eucharistiam si fingatur, non potest causari in tempore, propter ea quae supra dicta sunt. In proposito etiam est ratio specialis quare verba consecrationis hostiae non possunt habere actionem respectu transubstantiationis sen dispositionis necessariae ad illam transubstantiationem, quia non prius agunt circa passum quam tangant illud secundum te, & secundum philosophum tertio Physicorum de simultate agentis & passi. Nunc autem in instanti completae prolationis nondum species huiusmodi obiecti verborum tangunt speciem panis, quia multiplicatio soni non fit nisi in tempore secundum philosophum in de sensu, & sensato obiectione penultima, igitur per tempus post vltimum instans complete prolationis nondum transubstantiatio facta est. nec dispositio praeuia ad ipsam. igitur panis per totum illud tempus perinanet, quod est contra communem opinionem de eucharistia.

Quarto arguitur, quia ista opinio ponit pluralitatem sine necessitate, quod est contra doctrinam philosophorum vt patet primo Physicorum de opinione Melissi & eius commentatoris contra Anaxagoram. Et septimo Phy. & tertio de anima, quia natura nihil facit frustra. Semper enim paucitas si sufficiat ad saluand um apparentiam, est magis ponenda. Sed talem dispositionem fieri vniuersaliter in sacramentis omnino videtur superfluum, nec huiusmodi pluralitatis videtur esse aliqua necessitas, vt patet in eucharistia, quia fictio purissima videtur esse ponere aliquam dispositionem praecedentem, vel inter species panis quae fiunt sacramentum, & inter existentiam corporis Christi, quae est res significata. In alijs etiam sacramentis hoc probatur. Nam in illis quae non imprimunt characterem nulla necessitas videtur ponendi talem dispositionem quae dicitur oruatus secundum te, immo hoc videtur contra conmunem doctrinam theologorum. In quibuscunque enim sacramentis imprimitur dispositio ad effectum principalesi propter obicem in suscipiente non causatur tunc effectus finalis: cessante obice sufficit dispositio ad illum effectum principalem. Apparet etiam in sacramentis imprimentibus characterem quae propter hoc sunt initerabilia, sed in ficte penitente cessante fictione nihil est quod sufficiat ad effectum verae penitentiae: alioquin non oportet talem fictae confessum de eisdem peccatis iterum confiteri. Igitur in tali sacramento nulla imprimitur dispositio, quae sit dispositio necessitans ad effectum sacramenti. Haec Scotum. in forma. Contra eandem conclusionem arguit Aurils multipliciter, & primo sic. Si sacramentum haberet talem efficaciam, & virtutem hoc deberet poni in sacramento dignissimo puta eucharistiae, sed talem efficaciam, & virtutem impossibile est poni in sacramento eucharistiae. igitur non oportet ponere in alijs ad saluandum eorum dignitatem: minor, prbatur, quia transubstantiatio est actio incompraehensibilis intellectui creato, puta quod aliquid transeat in aliud, & nihil ponat in eo, nec maneat in se nec annihiletur, hoc videtur incompraehensibile omni creato intellectui. Et ratio est, quia passio in secundo modo dicendi per se hic separatur a subiecto, cum tamen subiaectum in natura sua determinet sibi hanc passionem. Dicet forte quod istam transubstantiationem dupliciter possumus considerare scilicet quantum ad terminum ad quem scilicet corpus Christi, & terminum a quo puta subiectum panis Licet ergo sacramentum non habeat efficaciam circa terminum ad quem, habet tamen circa terminum a quo omnia autem illa miracula sunt circa terminum ad quem. Contra istam ruinsionem arguitur sic, quia intelligo, quod ista opinio velit dicere, quod virtute tramsubstantiationis fiat aliquid in pane puta dispositio aliqua sicut aliqua molities, vel aliqua aliaqualitas, vel respectus, quo panis aptius transeat in corpus Christi. Si enim mille tales qualitates fiant, non propter hoc apparet panis aptus ad transubstantiationem in corpus Christi. 2. quis illa qualitas & dispositio induceretur in pane in vltimo instanti prolationis verborum sacramentalium, sed vltimo instanti prolationis verborum panis non est, sed desinit esse, & sic illa dispositio & qualitas fieret in non ente. Sic igitur intelligo istam responsionem, non quod sacramenta sic agant in transitum panis in corpus Christi, quia sic agerent in termino ad quem sed quia agunt in panem non positiue causando dispositionem aliquam in pane, sed priuatiue agendo in desitionem panis, ita quod virtute eorum desinit esse panis. Et si opinio sic intelligatur arguitur contra eam, & proboquod si sacramenta agit ad desitionem panis necessario agunt ad transitum in corpus Christi, & arguitur sic. Eadem actione, & motuquo quis recedit a termino a quo, accedit ad terminum ad quem. Nam nihil aliud est recessus ab hoc quam accessus ad hoc, per hoc enim quod accedo ad hoc recedo ab hoc. Sed per te virtute verborum fit recessus a subiecta panis. igitur virtute eorum fit accessus ad corpus Christi.

Secundo quia si verba sacramentalia agunt ad desitionem panis, igitur actio eorum erit annihilatiua, sed impossibile est quod annihilare conueniat alicui creaturae. Tum etiam quia per hoc doctores euadunt quod panis in transubstantiatione non annihilatur, quia trasubstantiatio non terminat ad non esse panis, sed ad esse corporis Christi, quia panis non desinit esse, sed conuertitur in corpus Christi.

Tertio quia desitio esse panis nihil aliud est quod substratio influxus Deiin esse panis igitur agere ad hoc est agere ad hoc quod Deus subtrahat influxum respectu panis, & tunc sicut illa virtus potest agere ad hoc quod Deus subtrahat influxum respectu alterius creaturae ergo illud sacramentum non potest agere ad desitionem panis.

Confirmatur, quia panis sic desinit esse, quod totum esse panis scilicet materia & forma desinit esse. tunc sic. Impossibile est aliquam creaturam sic agere ad desitionem alicuius igitur &c. Assumptum probatur quia nullum accidens primo agit ad desitionem suisubiecti, omnis autem actio creaturae est accidens habens creaturam pro subiecto, ergo nullius creaturae actio est primo ad desitionem materiae.

Quarto sic. Suppono primo quod omnis actio creaturae est accidens: secundo suppono quod in transubstantiatione sunt duo signa. primum est non entitas panis secundum est entitas corporis Christi. quaero igitur de actione verborum sacramentalium in quo est subiectiue aut in primo signo subiectiue ipsius panis, aut in signo subiectiue corporis Christi, aut est actio sine subiecto subsistens. Non potest dici primum, quia in illo signo est non entitas panis: probatur quia in instanti in quo est transubstantiatio primo non est panis, quia tunc primo conuesus est in corpus Christi. Nec potest dici secundum, quia per te actio pcedens virtute illorum verborum non attingit terminum ad quam relinquitur igitur tertius modus quod actio illa sit subsistens, vel oportet dicere quod talis actio est impossibilis.

Dices quod actio illa est in substantia panis quae desinit esse substantia enim panis est in aliquo vltimo in toto tempore praecedente conuersionem, & actio est in pane pro instanti desitionis ad quod immediate sequtur totum tempus in quo panis hebetem non esse. Contra istam ratenosionem arguitur sic. Suppono quod panis non desinit esse per motum: sed in instanti completae prolationis verborum in quo primo est actio diuina respectu termini ad quem. Tunc sic. Aut actio illorum verborum est in eodem instanti in quo est actio diuina, & tunc cum actio illa per te sit subiectiue in pane, habeo quod in eodem instanti erit ibi substantia panis, & esse corporis Christi. Aut diuina actio verborum est in alio, & alio instanti, & tunc videtur inter illa duo instantia est tempus medium, & tunc cadit medium inter esse panis, & esse corporis Christi, ita quod est tempus in quo nec est ibi panis, nec corpus Christi. Vel inter illa duo instantia non cadit tempus medium, & sic erunt duo instantia immediata, igitur oportet dicere quod actio illorum verborum sit in instanti, in quo est actio diuina circa corpus Christi, & per consequens quando panis primo non est, & sic non est subiectiue in pane. Igitur vel est subiectiue in termino ad quem, scilicet in corpore Christi, vel est subsistens, vtrunque autem est impossibile. Sic igitur patet quod in sacramento Eucharistiae non potest esse aliqua actiuitas respectu cuiuscunque dispositionis in pane, nec respectu desitio nis panis, nec respectu termini ad quem, quia tunc actio creaturae haberet in termino ad quem multa miracula quae sunt possibilia soli diuinae virtuti.

Secundo principaliter arguit sic. Ad saluandum veram efficaciam sacramentorum respectu gratiae, & sanctificationis quam attribuunt eis sancti, non oportet ponere talem virtutem inhaerentem per quam attingant ad aliquam dispositionis praeuiam ad gratiam puta characterem vel ornatum: igitur conclusio falsa, consequentia tenet. Sed assumptum probatur, quia illi de alia opinione ita bene saluant efficaciam, & actiuitatem sacramentorum sicut tu, quod probatur duplici ratione. Prima est, quia quando duae dispositiones ita se habent ad aliquam formam sic quod vna non est magis dispositio, vel necessitas ex natura rei quam alia immo neutra est dispositio ex natura rei, sed vtraque est dispositio tantummodo per voluntatem agentis, aeque bene saluat causalitatem dispositiuam, qui ponit quod inducitur tantum per secundam dispositionem, sicut ille qui ponit quod inducitur per primam. Probatio istius est. Nam per te causalitas sacramentorum non est nisi dispositiua per hoc quod inducunt dispositionem ad gratiam, si igitur hoc quod tu ponis non est magis dispositio ex natura rei, quam illud quod ponitur ab alijs, sed vtrunque est dispositio, quia placet principali agenti sequitur quod ita bene agit aliquid inducendo aliam dispositionem quaecunque sit illa, sicut agit inducens praeuiam dispositionem quam tu ponis. Sed character, vel ornatus qui per te ponitur dispositio ad gratiam in anima non est magis dispositio, vel necessitas ex natura rei, quam sit illa extrinseca operatio naturalis sacramenti, puta ablutio vel aliquid huiusmodi, immo vtrunque est dispositio, quia placet diuinae voluntati, & aeque bene placet diuinae voluntatiquod sola ablutio sit dispositio, sicut ponunt alij, sicut character vel ornatus quem tu ponis: ergo non magis tua positio saluat efficaciam sacramentorum, quam illi qui ponunin sacramentis tantum naturalem operationem exteriorem. Maior nota est, minor probatur, scilicet quod character non es magis dispositio ad gratiam ex natura rei quam sit naturalis operatio extrinseca sacramentorum. Primo quia dato opposito sequitur quod habens summam gratiam deberet habere summum characterem. Probatur, quia habens formam aliquam in summo necessario habet dispositionem quae necessitat ad illam formam in summo. Verbi gratia, habenformam ignis in summo habet dispositionem, quae ad illam necessitat in summo. Sed consequens est falsum, quia in Christo fuit gratia in summo, quia non est ei datus spiritus ad mensuram, & tamen Christus non habuit characterem, quia character est spiritualis potestas a Christo determinata. Haec autem potestas spiritualis non est in Christo.

Secundo ad idem. Quando aliquid est dispositio ex natura rei, vbicunque est forma, ibi est dispositio. Si igitur character esset dispositio ad gratiam ex natura rei, tunc esset character in quocunque esset gratia, sed consequens est falsum, quia in antiquis patribus puta Abraham, & alijs non est dubium, quin fuit gratia, & tamen in eis nullus ponitur ornatus, aut character.

Tertio ad idem, quia gratia praecedit characterem, nulla autem forma praecedit suam dispositionem. Assumptum patet, quia in cathechizato adulto (ontri to est gratia, & tamen non est character nisi postquam est baptizatus. Tum quia communiter tenetur quod ex contritione cordis diminuatur culpa: ergo tunc datur gratia, quia de facto nullus est sine cuspa nisi sit in gratia, & tamen character non datur ei ex sola contritione, sed post susceptionem sacramenti.

Quarto ad idem. Aeque immediate anima est susceptiua gratiae sicut gloriae, sed anima secundum solam essentiam suam est susceptiua gloriae secundum Augs eo enim anima est capax beatitudinis quo est imago trinitatis ergo similiter secundum suam substantiam est capax gratiae Confirmatur quia quandiu manet dispositio quae est necersitas ad formam, manet forma, sed non tandiu manet gratia quandiu manet character. Patet de malo sacerdote quo cadente in peccatum mortale manet character, non tamen manet gratia. Sic igitur apparet quod character non est dispositio ad gratiam nisi vel sola diuina voluntate, quia placet Deo, sed aeque bene sola ablutio quaecunque alia operatio naturalis sacramenti potest esse dispositio, vt puta si placeret Deo quod cuicunque fuerit talis operatio applicata detur gratia. igitur non magis sacramenta erunt causa dispositiua gratiae per hoc quod fuerint actiua respectu characteris, quam per hoc quod habent proprias operationes naturales.

Secunda ratio pro principali assumpto est talis. Ille modus, qui saluat efficaciam sacramentorum cum pluribus pactis, & pluribus inconuenientibus, non saluat aeque bene efficaciam Sacramentorum sicut ille modus, qui saluat cum paucioribus pactis, & nullis inconuenientibus, sed ponentes sacramenta agere tales characteres, & ornatus praeuios ad gratiam per virtutes infusas ponunt plura, & superflua pacta. Quod probatur. Nam ad minus oportet quod ponant quatuor pacta.

Primum est de infusione virtutis puta quod Deus accedente verbo ad elementum pepigerit infundere huiusmodi virtutem, secundum pactum est in electione. Nam si sacerdos habeat tres hostias coram se & proferat verba sacramentalia dirigendo actionem suam ad vnam illarum, illa sola conuertitur in corpus Christi: ergo oportet quod haec sit nouum pactum vt Deus pepigerit quod virtus quae infunditur verbis non agat nisi in illud ad quod dirigitur intentio proferentis. tertium pactum est in expectatione. Nam in sacramento baptismi quod integratur ex ablutione, & verbo non oportet quod idem instans sit finis ablutionis & prolationis verborum, igitur si prius finiantur verba quam ablutio, oportet, quod Deus pepigerit quod expectabit quousque sit facta ablutio & finita, vel si prius sacerdos ablueret puerum quam verba finiantur, si finita ablutione puer habet characterem, igitur nihil faciunt vlterius verba illa, si vero nondum habet characterem & gratiam Christi, igitur Deus expectat ita quod pepigit quod non dabit gratiam quousque verba finiantur, quartum pactum est quia Deus pepigit quod habenti characterem dabit gratiam, quod pactum aliud est a praedictis, Iste modus similiter ponit multa in conuenientia quae superius sunt adducta.

Confirmatur, quia aut illa verba causant characterem ad prolationem vltimae syllabae, aut peromnes simul. Non secundum quia impossibile est quod omnes syllabae simul proferantur, nihil autem causat quando non est. Nec primum potest dari, quia tunc primae fuerunt superfluae, nec fuerunt dignae. Et si non per primam, eadem ratione nec per vltimam. Quia si dicas quod per vltimam in virtute praecedentium, iam venis ad aliud pactum, quia oportet te dicere quod sic est, quia Deus sic statuit. Cur igitur Deus non posset sic statuere quod cui fuerit applicata exterior ablutio immediate conferat ei gratiam.

Confirmatur adhuc, quia non apparet si ponatur talis virtus in verbis vbi sit subiectiue. Non enim in voce aut sono, quia est quaedam qualitas, qualitas autem non est subiectum qualitatis, nec in aere fracto, vel gutture, aut toto spacio, quia omnia ista sonant in quandam inconuenientiam. Non igitur ista sacramenta plus faciunt per virtutem infusam, quam per solam ablutionem exteriorem.

Tertio principaliter arguit probando quod distinctio facta de causa principali, & instrumentali non iuuet, quia instrumenta non aliter agunt nisi quia recipiunt primum effectiuum ipsius agentis principalis, qui non est alius quam motus localis, nec habent aliquam virtutem impressam a principali agente, sed solum motum localem. Ponere autem sacramenta illo modo agere est inconueniens. Assumptum probatur, quia sicut est in alijs motibus, sic suo modo in motulocali, sed in alijs motibus puta in motu ad formam agens actiue expellit formam per se & per suum principium intrinsecum, forma autem inducta ab agente non expellit illam formam actiue, sed actio agentis terminatur ad inductionem a bedinis, qua inducta propter incompossibilitatem sequitur non esse nigredinis, quod quidem est ab agente effectiue, formaliter vero ab ipsa albedine: ergo sic est in motu locali, quod per illud quod mouetur ad vbi non expellitur aliud corpus actiue, sed tantum peropor incompossibilitatem subiectiuam, qua impossibile est eundem situm numero esse in duabus dimensionibus, actiue autem expellitur per mouens tale mobile. Imaginandum est enim quod in omni actione artis per instrumentum primus effectus agentis est motus localis ordinatus ad vlteriorem effectum, iste autem motus localis recipitur in instrumento, per quem acquiritur instrumento aliquis situs, & ex consequenti excluditur ab eodem situ aliud corpus, eodem modo quo acquisita aliqua forma alicui subiecto ex consequenti fit exclusis essectus formalis alteri formae ab illo subiecto, & sic per hoc in corpore sit alius, & alius situs, & per consequens alia & alia figura, quia alietas figurae sequitur ad alietatem situs partium, quia figura non est aliud, quam terminatio quantitatis, terminatio vero variatur ad variationem situalem partium quantitatis, & quia partes variunt situm actiue ab agente, ex quadam autem repugnantia & incompossibilitate subiectiua ab instrumento, quod primo recipit motum localem ab agente, ideo alia, & alia vrictio tus partium exigit aliud & aliud instrumentum. Cum ergo sacramenta non agat sicut instrumenta artificialia per hoc quod recipiunt motum localem, & causant ex quadam incompossibilitate alium, & alium situm: Nec per modum instrumentorum naturalium: nam talia non sunt aliud quam qualitates complexionales facientes consimiles qualitates ad quas necessario sequitur forma substantialis: non sic autem potest poni de sacramentis:sequitur quod improprie dictum est quod agant ad gratiam instrumentaliter, sed si agant hoc est applicando actiua passiuis. Haec Aureolus in forma contra tertiam & aliqualiter contra quartam conclusiones.

Contra quartam arguit Durandus probando, quod nec in rebus, nec in verbis scramentalibus sit ponenda aliqua virtus spiritualis a Deo influxa quae causet instrumentaliter dispositionem vel ornatum in anima. Quod enim inquit in rebus spiritualibus sicut est anima rationalis cum suis potentijs separabilibus possit esse dispositio spiritualis, consonum es rationi, sed quod in rebus pure corporalibus quales sunt res sacramentales possit esse virtus seuqualitas spiritualis, non videtur consonum rationi. Non enim quodlibet accidens natum est esse in quolibet subiecto, sed determinatum in determinato. Actus enim actiuorum sunt in patiente disposito, subiectum autem receptiuum virtutis spiritualis non est res corporalis, sicut subiectum susceptiuum accidentis corporalis non est res spiritualis. Vnde sicut angelus non potest esse subiectum quantitatis corporalis, vel coloris, sic res corporales sicut sunt res sacramentales non sunt susceptiuae actiuitatis seu virtutis spiritualis. Ad hoc dicunt quidam quod licet res spiritualis vt angelus non posset esse subiectum quantitatis, vel albedinis vel alterius qualitatis corporalis, denominatur tamen a conditione corporali ratione effectus quem facit in corpore. Dicimus enim angelum esse in loco ratione effectus quem facit circa corpus existens in loco, & similiter vt dicunt quamuis virtus quae est in sacramento non sit spiritualis per essentiam, nec ratione subiecti, potest tamen dici spiritualis ratione effectus quem facit in anima quae est spiritualis, sicut etiam herba dicitur sana ratione sanitatis quam facit. Sed hoc non valet, quia rationi bene consonat quod corpus agat in corpus, & spiritus in corpus, & quod denominentur ab effectu quem faciunt. Sed non consonat rationi quod corpus agat in spiritum, nec per consequens habet ibi locum denominatio ab effectu.

Secundo arguit, quia qua ratione esset aliqua virtus in verbis, eadem ratione esset in alijs rebus sacramentalibus, & in ministro, quia haec omnia sunt de necessitate sacramenti, sed hoc non potest esse vt probatur: igitur &c. Probatio minoris. Quia si in quolibet praedictorum sit aliqua virtus tunc multiplicabuntur virtutes secundum multiplicationem eorum. Hoc autem non videtur conueniens, quia in genere causae efficientis plura non occurrunt immediate ad vnum effectum nisi poeimperfectionem cuiuslibet eorum, supplent enim omnia vicem vnius perfecti agentis. Si ergo sunt plures virtutes secundum pluralitatem eorum quae concurrunt ad necessitatem sacramenti, sequitur quod quaelibet sit ipersecta, & de se insufficiens ad producendum effectum sacramenti, & sic Deus daret plures virtutes rebus sacramentalibus, quia non posset esse vnica quae totum produceret, quod est sicticium. Vel si posset esse aliqua vna talis, melius esset quod illa daretur sacramentis qua quod aliae imperfectae multiplicarentur.

Tertio arguitur sic, quod nec in ipsis verbis videtur esse talis virtus, quia cum oratio sit quantitas discreta, impossibile est vnam virtutem numero esse in tota oratione, oportet igitur quod vel sint tot virtutes quot sunt syllabae in oratione, vel quod solum in vltima syllaba sit virtus illa. Non potest dici quod in qualibet syllaba sit specialis virtus, quia cum sacramenta non habeant efficaciam suam nisi in vltimo instanti quo verba complentur, ante quod instans praecedentes syllabae ddierunt esse, & per consequens virtutes existentes in eis, sequitur quod illae virtutes nihil faciunt ad effectum sacramenti, nec in inducendo ipsum, quia tunc non sunt, nec in disponendo, sicut dicitur de guttis praecedentibus cauationemn lapidis, quae disponunt ad illud quod vltima perficit, quia ante characterem vel ornatum quem sacramenta efficiunt, nulla dispositio. praecedit in anima quae fiat per sacramenta.

Item nec talis virtus est solum in vltima sillaba, quia per eandem rationem virtus quae est in aqua bapusmi esset solum in vltima parte aquae, quae tangit corpus baptizati quod satis assimilatur ficticio. Quarto arguitur sic. Nullum instrumentum agit in virtute alterius circa aliquam materiam nisi crercendo circa eandem suam propriam actionem, licet enim Deus posset immediate facere lectum, si tamen faciat mediante dolabra vt instrumento, necesse est quod dolabra suam propriam actionem exerceat circa materiam, de qua sit lectus. Sed res sacramentales cum sint corporales suam propriam actionem non possunt habere circa animam in qua recipitur effectus sacramenti, vt probat Augustinus 6. met. igitur impossibile est quod res sueramentales agant aliquid in anima nostra in virtute alterius. Ad hoc respotndent aliqui quod res sacramentales agunt de se circa totum compositum, sicut aqua baptismi corpus animatum abluit & oleum vngit, & per consequens agunt in quamlibet partem propter quod vt instrumentum dici possunt agere in animam quae est pars totius compositi. Sed istud non valet, quia illud quod agit in totum compositum non potest agere in quamlibet partem nisi quantum ad id in quo partes sior inuicem communicat in composito, quia actio & passio communis requirunt, aliquam causam communem, sed anima vt est susceptiua gratiae vel characteris, vel alterius dispositionis causatae per sacramentum in nullo communicant cum corpore quantum ad aliquam conditionem pertinentem ad compositum, igitur res sacramentales quae agit in totum compositum non propter hoc agit in animam vt est susceptiua gratiae, vel alterius spiritualis effectus, & sic idem quod prius.

Quinto arguit contra illud quod; dicitur, quod omne instrumentum dum mouetur a principali agente recipit ab eo aliquam virtutem. Aduertendum est inquit quod instrumentum vocatur aliquid dupliciter. Vno modo id quod non agit nisi motum localiter, sicut est instrumentum artis, vt dolabra vel securis respectu artificis, & n talibus recipitur proprie nomen instrumenti, & tale instrumentum non agit nisi motum, & per virtutem receptam a principali agente, vocando virtutem receptam motum localem in co causatum, & non aliquid aliud, quia per motum localem nulla forma fit in mobili, vt dicitur 8. Physicorum, ipse tamen motus localis potest dici virtus, quia motus localis vnius est ratio mouendi aliud, sicut motus localis baculi est causa motus localis lapidis, vel aeris, & quia pura forma artificialis vt est forma domus vel scamni potest acquiri per solum motum localem, cum non sit aliud quam ordo, vel conpositio, in talibus instrumentum agit motum localiter & per virtutem receptam, quae est ipsemet motus localis, nec est quaerenda alia ratione iam dicta. Virtus autem quae est motus localis, vel per talem motum acquisita, non est sacramentis a Deo influxa, quia omnis motus localis, qui est in rebus sacramentalibus fit praecise a virtute pure naturali ipsius ministri. Alo modo capitur instrumentum minus proprie pro agente secundario siue coniuncto, sicut calor naturalis dicitur instrumentum animae, & omnis qualitas actiua naturalis dicitur esse instrumentum formae substantialis, siue separatae, sicut agentia naturalia inferiora dicuntur instrumenta superiorum agentium a quibus habent formas suas & virtutes operandi. Instrumentum autem coniunctum vt calor animae non mouetur localiter a principali agente, vt de se patet, nec recipit ab eo aliquam virtutem, quia eadem ratione virtus illa reciperet quandam aliam ad hoc vt attingeret ad eductionem formae substantialis, cum ipsa sit accidens sicut & prima, nec agat vltra suam speciem nisi virtute alterius, & sic esset processus in infinitum in virtutibus receptis, quod est inconueniens. Dicitur igitur istud instrumentum agere in virtute alterius quatenus est ei coniunctum, & actio eius ordinatur sub actione principalis agentis vt diosponens. Instrumentum autem separatum quod est secundarium agens recipit a principali agente formam & virtutem operandi. Non tamen oportet quod quamdod agit de nouo quod recipiat nouam virtutem, sed agit per virtutem prius receptam secundum cursum naturae, & per hoc non potest dici quod res sacramentales recipiant aliquam virtutem a Deo quando applicantur ad vsum. Non tamen est negandum, quin Deus possit eis aliquam virtutem influere, illam duntaxat cuius a natura sunt capaces, sed nulla necessitas, aut congruitas apparet quod ita sit de facto.

Sexto arguit sic. Sacramenta nouae legis dicuntur esse signa & causae, & quod sint signa non habet calumniam, sed de causalitate, & modo causalitatis dubitatur. Arguitur igitur primo sic, sicut rebus sacramentalibus competit ratio signi, sic & ratio causae, & non plus, sed res sactrales non sunt signa gratiae, nisi ex pactione, ordinatione, seu institutione, & non per aliquam virtutem eis inhaerentem, vel in eis existentem: ergo non sunt causae per virtutem inhaerentem, sed ex pactione.

Septimo sic. Secundum omnes circuncisio in veteri lege conferebat gratiam, sed hoc fuit solum ex quadam pactione diuinae ordinationis, sicut habetur Gen. 17. Hoc est pactum meum quod obseruabitis, circuncidetur in vobis omne masculinum, & ibidem. Masculus cuius caro praeputij circuncisa non fuerit, delebitur anima eius de populo suo quia pactum meum irritum fecit, & similiter videtur quod in alijs sacramentis non conferatur gratia nisi ex pactione diuina Confirmatur per Bedam, qui dicit in Homelia de circuncisione Domini, quod idem salutiferae curationis auxilium circuncisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus agere reuelatae gratiae tempeconsueuit. Ecce quod etiam similem actionem attribuit circuncisioni, & baptismo, si ergo circuncisio nihil agebat nisi ex pacto, & vt causa sine qua non, sequitur quod nec baptismus, nec alia sacramenta. Octauo, sic. Sicut se habet lex vetus ad legem nouam, sic sacramenta nouae legis ad sacramenta veteris legis, sed lex vetus sic se habet ad noualegem quod illud quod promittebatur in lege veteri, soluitur in noua, non per legem, sed a Deo in lege: igitur similiter est in sacramentis quod gratia in sacramentis veteris legis promissa, vel figurata exhibetur in sacramentis nouae legis non quidem per ipsa, sed a Deo in ipsis, & in hoc sufficienter excellunt sacramenta nouae legis sacramenta veteris legis, sicut lex noua legem veterem, nec est quaerenda maior excellentia, quia ista sufficit. Nono, quia ratio in qua videtur potissime fundari contraria opinio est, quia causa sine qua non si nihil faciat ad effectum inducendo disponendo vel meliorando quantum ad rationem causandi, nihil habet supra causas per accidens, sicut albedo domifica toris non est causa domus nisi per accidens, nec pactio dat aliquid de ratione causae, sed solum de ratione signi, vt patet in exemplo de denario plumbeo. Quod autem est per accidens omittitur ab arte, nec ponitur in diffinitione, vt dicitur in 6. meta. Vnde videtur quod si sacramenta non essent nisi causa sine qua non, in diffinitione sacramenti non poneretur ista causalitas, nec sancti fuissent ita solliciti ponere istam causalitatem in diffinitione sacramenti, sed hoc non valet, quia nullus sanctus posuit in diffinitione sacramenti quod esset causa gratiae, sed solum Magister sent. qui accepit ab Augustino ex secundo lib. Augustini de doctr. Christiana, quod sacramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma, & addidit de suo illud quod sequitur scilicet vt eius imaginem gerat, & causa existat. Nullus autem potest melius exponere Magistrum, quam ipse semetipsum. Ipse autem exponit seipsum in littera dicens, quod homo non quaerit salutem in sacramentis quasi ab eis, sed per illa a Deo. Nec videtur valere illud quod aliqui dicunt quod in illis verbis Magistri haec praepositio a, denotat principale agens. sed haec praepositio per denotat causam instrumentalem quia talis cainstrumentalis accipienda est de causa sine qua non secundum descriptionem beati Augustini dicentis quod sacramentum est in quo sub tegumento rerum visibilium diuina virtus salutem nostram secretius operatur. Quod autem additur quod illud quod est per accidens dimittitur ab arte, nec debet poni in diffinitione vel descriptione.

Dicendum est quod dupliciter est accidens. Vnum accidens per accidens quod est separabile, & nihil penitus facit, nec ad operationem rei, nec ad eius notificationem, sicut est de albedine respectu aedificatoris, de quo accidente procedit argumentum. Aliud est accidens proprium vel ex natura rei, sicut risibile est proprium homini, vel ex ordinatione humana, sicut denarius plumbeus accipit rationem signi & causae sine qua non respectu eleemosynae regis, vel ex ordinatione diuina, sicut res naturales accipiunt rationem signi & causae sine qua non respectu gratiae, & tale accidens multum facit ad notificationem rei, & ideo debet poni in descriptione notificante rem praecipue quantum ad quid nominis, sicut est descriptio sacramenti. Decimo, quia auctoritas Augustini vel Bedae, in qua fundatur contraria opinio non iuuat. Non quidem Augustinus quia non est eius intentio quod in aqua baptismi sit aliqua virtus inhaerens ei, sed quod ibi est sola virtus diuina assistens, sicut ipse dicit in notificatione sacramenti dicens, quod sacramentum est in quo sub tegumento rerum sensibilium virtus diuina salutem nostram secretius operatur. Vnde verba sua sunt ista. Vnde est haec tanta vis aquae, vt corpus tangat, & cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur Ecce quod non dicit aliquam virtutem esse in aqua, nisi quam facit fides verbi qua baptismus confertur, hoc est fides qua credimus patrem, & filium & spueum sanctum, in cuius inuocatione confertur baptismus remittere peccata in baptismo, & sic dicitur esse virtus in aqua per verbum, quia vere credimus quod virtus patris & filij & Spiritus Sancti inuocata per verbum sanctificat baptizatum in aqua, nec oportet imponere aliam virtutem inhaerentem, nec vnquam hoc intellexit Augustinus Item auctoritas Bedae non iuuat, quia est contra tenentes aliam opinionem. Dicunt enim quod illa virtus est a Deo sicut principali agente, & a passione Christi, sicut a causa meritoria, & ex fide Ecclesiae sicut ex continuante instrumentum principali agenti, sed caro Christi, vel eius contactus neutrum praedictorum est, igitur ex contactu cum aquis in suo baptismo, nulla vis data est aquis.

Item si ex tactu carnis Christi esset data aliqua vis aquis, esset data tunc, & illis aquis quas caro Christitetigit, & tunc illae aquae habuissent in se talem virtutem, quod iterum est contra eos, quia dicunt quod illa virtus non est in sacramentis, nisi quando applicantur per vsum ad illum qui recipit sacramentum. Et ideo dicendum est quod Beda non intelligit quod aliqua virtus inhaeserit aquis ex contactu carnis Christi, cum ipse expresse dicat quod idem agebat circuncisio quod nunc agit baptismus, & tamen nullus tenet quod circuncisio haberet aliquam virtutem inhaerentem, sed intelligit quod baptismus Christi, in quo caro Christi aquam tetigit, fuit signum & repraesentatio quod per Christum effectiue inquantum Deus, & meritorie inquantum homo baptismus per ipsum institutus esset sacramentum regenerationis spiritualis quae fit per aquam sub praescripta forma verborum tanquam per sacramentum, & per solum Deum tanquam per causam immediate efficientem quicquid ad spiritualem regnerationem pertinet, & istud satis insinuatur Io. 3. vbi Christus loquens de baptismo dicit. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Vbi postquam fecit mentionem de aqua baptismi nomine aquae, postea totam eius efficacia attribuit Spiritui Sancto, & nullam aquae dicens. Quod natum est ex carne, caro est, & quod natum est ex spiritu, spiritus est. Haec Durnus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Scot probando quod nulla virtus supernaturalis sit in sacramento. Primo sic, quia si illa virtus supernaturalis est in sacramento, aut est ibi indiuisibiliter aut diuisibiliter. 1. tota in toto, & in qualibet parte, aut tota in toto, & pars in parte, non primo modo, quia inter omnes formas perficientes materiam corporalem sola intellectiua ponitur talis: nec secundo modo, quia tunc extenderetur per accidens in subiecto, quod est contra rationem virtutis spiritualis. Secundo, quia in sacramentis requiruntur multa verba, vel ergo in qualibet syllaba esset eadem virtus omnino, vel in alia & alia syllaba esset alia & alia virtus, si primo modo, tunc oportet dicere quod idem accidens migraret & remaneret postquam subiectum desinit, si secundo modo, sequitur quod sacramentum consistens in tota oratione non haberet aliquam virtutem vnam. Et si dicas quod habet aliquam virtutem aggregatam ex multis virtutibus partium, hoc non valet, quia non esset dare quae istarum esset principium causandi illum effectum spiritualem iranima. Nec videtur probabile quod sacramentum vnum formaliter, cum huiusmodi formalis ratio sit ex ratione virtutis supernaturalis habeat tot virtutes supernaturales aggregatas.

Tertio quaero quamdod ista virtus supernaturalis causatur in isto sensibili ptinente ad sacramentum. Aut enim ante applicationem eius ad actum siue vsum, aut in ipsa applicatione, si ante igitur eius creatio est pure miraculosa, quia est per actum diuinum, & non per aliquam pactionem perpetuam cum Ecclesia. Nam non sequitur ad aliquid poper quod possit dici quasi consequens naturaliter sine miraculo, sicut est de animatione hominis. Si vero causetur in applicatione ad vsum, sequitur inconueniens. Nullum enim instrumentum ideo est formaliter aptum ad vsum, quia aliquis vtitur eo vt instrumento, patet inductione & ratione. Nam idoneitas instrumenti praecedit vsum naturaliter instrumenti vt instrumentum est. Igitur non quia immergo puerum siue vtor aliquo sensibili ad actum sacramenti, ideo recipit illam virtutem spualem, non est ergo dare quamdod recipiat.

Quarto, quia hic ponitur pluralitas sine necessitate. Non enim patet necessitas talis virtutis quae fingitur in sacramento, neque secundum rationem naturalem manifestum est, neque secundum fidem, quia sicut sequendo rationem naturalem non sunt ponenda plura nisi quae ratio naturalis concludit, ita sequendo fidem non sunt plura ponenda quam veritas fidei requirat. Veritas autem fidei non requirit ponere talem virtutem supernaturalem in aqua, vel in verbis, nec aliqua ratio cogit ad huiusmodi pluralitatem, praesertim quia si poneretur talis vittus ipsa non crearetur regulariter nisi ex pactione diuina cum Ecclesia, & ita sine tot superfluis in aqua & anima intermedijs potest saluari quod pactio diuina sit immediata causa respectu effectus conferendi recipienti sacramenta.

Quinto, quia exempla quae adducuntur de virtute recepta in instrumento non concludunt. Non quidem illud exemplum de sensibili sermone: nam accipit manifeste falsum. Nam sermo audibilis non nabet formaliter in se aliquam intentionem animae. Quod probatur, quia sermo non impositus ad significandum nullam talem formam habet in se, patet omnibus. Per impositionem aut non recipit aliquam absolutam formam, nec relationem, nisi forte rationis. Hoc etiam probatur aliter, quia eodem existente agente principali, & instrumento sufficiente sequitur eadem actio, sed si latinus proferat verba latina graeco, idem est agens principale & instrumentum, quod esset si loqueretur alicui latino, & tamen effectus non sequitur, quia nullus conceptus causatur in graeco audiente, igitur sermo non erat instrumentum ex se sufficiens ad causandum animae conceptum in audiente. Fallit ergo exemplum pro tanto, quia sermo audibilis est signum remotum respectu conceptus, ita quod facta immutatione sensus ab ipso sermone, & vlterius intellectus inquantum talis natura est intellectus cognoscens ipsum esse impositum ad significandum talem naturam ex collatione eius ad illud aliud, intelligit illud aliud, non ita quod sermo p aliquam formam causet conceptum de aliqua re, sed eius conceptus est praeuius ad conceptum de re, quae causatur per propriam speem rei, vel phantasma in anima. Quod patet, quia quantumcunque sermo proserretur, si audiens non haberet in se speciem rei prolatae, non causaretur in eo conceptus de illa re. Vnde per voces non intelligimus res nisi quarum species habemus, sed quod eas actualiter consideremus, hoc est propter collationem signi ad signatum.

Item exemplum de instrumento artificis non concludit. Valde enim impossibile videtur quod aliqua forma spiritualis totiens causaretur in serra, quotiens moueretur ab artifice, & totiens desinat esse, quotiens desinit actu moueri.

Item exemplum de motu non cogit, quia quocunque modo substantiae causentur a caelo, saltem motus localis caeli non potest esse formale principium producendi eas: igitur &c. Sexto, quia instrumenta artificialia non sunt formaliter activa, sed tantum receptiua vnius effectus prioris ordinati ad effectum vltimum. Serra enim non hebtem in se nisi quantitatem, figuram, & motum localem, de quibus omnibus patet quod non sunt formae actiuae. Et probatur, quia aliter mathematicus considerans quantitatem, & figuram non abstraheret a motu. Si autem ponatur quod durities sit qualitas actiua, hoc non valet, quia si Deus de potentia sua absoluta aliquid quantum molle conseruaret, & in eadem quantitate & figura mouendo ipsum localiter aeque diuideret aliquod corpus, sicut modo instrumentum durum illud diuidit: ergo durities quam est qualitas non est formale principium agendi. Apparet tamen esse pro eo quod est quaedam incompossibilitas resistens corrumpenti. Manente autem quantitate corporis & figura, non mutato alio, nec corrupto, si localiter mouetur, oportet quod expellat aliud proportionatum quantitati suae & figurae, quod non oporteret, si eius quantitas non maneret, sed cederet. Probatur etiam propositum, quia vbicunque est formalis incompossibilitas inter aliqua, vnum eorum non expellit aliud actiue, sed tantummodo formaliter, agens autem quod inducit vnum effectiue expellit aliud effectiue. Corpora autem videntur hatrs incompossibilitatem respectu eiusdem vbi, sicut qualitates contrariae respectu eiusdem subiecti. Sicut igitur illud agens effectiue inducit calorem, ita frigus expellit, non autem effectiue calor expellit frigus, sed tantummodo formaliter. Ita in proposito de expulsione vnius corporis ab vbi per aliud corpus. Diuisio autem ligni per serram vel securim non est nisi quaedam expulsio partium ab vbi, ad quod mouetur securis ab ipso artifice caedendo. Tenendo ergo quod instrumenta artificialia non sunt formaliter actiua, sed tamen receptiua cuiusdam prioris effectus ordinati ad effectum vltimum, apparet quo sacramentum potest dici instrumentum, licet non habeat proprie virtutem actiuam respectu termini, sed sic quod sit effectus prior ordinatus ad gratiam. Et si dicatur quod non est simile, quia sacramentum non suscipit illum effectum priorem, sicut securis recipit motionem. Hoc non obstat, quia sicut totum quod recipit effectum priorem potest dici instrumentum, ita & quodammodo effectus ipse receptus potest dici instrumentum. Vere enim potest dici quod per motum serrae lignum diuiditur. Sacramentum autem siue susceptio sacramenti est effectus ille prior in proposito:igitur &c. Arguit etiam contra eandem Aureolum, quia in sacramento matrimonij nulla est talis virtus possibilis poni: igitur nec in alijs. Assumptum patet. Quaero enim vbi est illa virtus infusa in sacramento isto subiectiue, quia aut in coniunctione mutua, aut in verbis vel in signis, & patet quod in nullo istorum, quia sola copula carnalis cum verbis de futuro quudque causat matrimonium.

Item posito quod talis virtus sit in aliquo praedictorum. Quaero quid cadit. Aut enim causat primam rem sacramenti scilicet obligationem, & hoc non potest dici cum illa sit relatio rationis, & respectu talium non oportet ponere virtutem actiuam, nec etiam causat secundam rem sacra menti, scilicet gratiam. igitur nihil. Haec ille.

Articulus 3

Quantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis cum Dei adiutorio. Et quidem ad obiecta contra primam conclusionem randendo praenorandum est quod illa obiecta directius sunt contra diffinitionem sacramenti positam ab Hugone quam contra diffinitionem magistri, tamen neutram efficaciter reprobant. Vnde pro intellectu diffinitionis positae ab Hugone dicit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 1. q. 1. artic. 1. in solutione quaest unculae quintae. Diffinitio inquit quinta scilicet Hugonis eadem est cum diffinitione quam ponit magister in litera hoc excepto quod addit causam significationis, quae est diuina institutio, & causam efficaciae quae est sanctificatio. Idem enim est dictu, materiale elementum exterius oculis suppositum ex institutione significans, quod inuisibilis gratiae viubilis forma, & ex similitudine repraesentans, idem est ei quod videtur, vt eius imaginem gerat, & ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens, idem est ei quod dicitur, vt causa existat. Haec ille.

Ex quibus patet quod illae diffinitiones in idem redeunt, & quod argumenta contra vnam, sunt contra aliam. Cum autem dicit arguens, quod in sacramento matrimonij nulla illarum trium conditionum reperitur falsum est. Tum primo, quia in illo est materiale elementum exterius oculis suppositum suo modo. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 26. q. 2. ar. 1. arguit sic secundo loco. Sacramentum secundum Hugonem est materiale elementum, sed matrimonium non hebtam pro materia aliquod materiale elementum: ergo non est sacramentum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod sacramentum matrimonij perficitur per actum eius, qui illo sacramento vtitur, sicut paenitentia, & ideo sicut paenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subiectos, qui sunt loco materialis elementi, ita est de matrimonio. Haec ille.

Tum secundo, quia in sacramento matrimonij est significatio ex diuina institutione. De hoc Sanctus Thomas in quarto, vbi supra art. 1. arguit sic quarto loco. Omne sacramentum nouae legis efficit quod figurat, sed matrimonium non efficit coniunctionem Christi & Ecclesiae, quam significant: ergo matrimonium non est sacramentum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod vnio Christi ad Ecclesiam non est res contenta in isto sacramento, sed res significata non contenta, & talem rem nullum sacramentum efficit, sed habet aliam rem contentam, & significatam quam efficit, vt dicetur. Magister autem posuit rem non contentam, quia erat huius opinionis quod non haberet aliquam rem contentam. Haec ille.

Item in solutione quinti, sic dicit. In hoc sacramento sunt illa tria, quae sunt in alijs, quia sacramentum tamen sunt actus exterius apparentes, sed res & sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex talibus actibus, sed res vltimata contenta est effectus huius sacramenti, non contenta autem est res quam Magister determinat. Haec ille.

Item art. 3. in solutione primi sic dicit. Sicut aqua baptismi habet quod corpus tangat & cor abluat ex tactu carnis Christi, ita matrimonium hoc habet ex hoc quod Christus illud sua passione repraesentauit, & non principaliter ex aliqua sanctificatione sacerdotis. Haec ille.

Tum tertio, quia in sacramento matrimonij est repraesentatio ex similitudine. De hoc Sanctus Thomas vbi supra art. 1. arguit sic in tertio loco. Sacramenta habent efficaciam ex passione Christi, sed per matrimonium non conformatur homo passioni Christi, quae fuit paenalis, cum habeat delectationem adiunctam: igitur non est sacramentum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod matrimonium quamuis non conformetur Christi passioni quantum ad poenam, conformatur tamen ei quantum ad charitatem, per quam pro Ecclesia sibi in sponsam coniungenda passus est. Haec ille.

Item art. 4. in solutione secundi sic dicit. Significatio rei concretae est de necessitate sacramenti, & ad hanc significationem non pertinet carnalis commixtio, sed ad rem non contentam. Tum quarto quia in sacramento matrimonij confertur gratia per illud sacramentum ex sanctificatione i. sua sancta institutione a Christo facta, vel ex sanctificatione i. sacrae virtutis collatione data sacramento. De hoc Sanctus Thomas vbi supra ar. 3. arguit sic secundo loco. Omne sacramentum conferens gratiam, confert eam ex materia & forma sua, sed actus qui sunt materia in hoc sacramento, non sunt causa gratiae, quia hoc esset haeresis Pelagiana quod actus nostri sunt causa gratiae. Verba etiam exprimentia consensum non sunt causa gratiae, cum in eis non sit aliqua sanctificatio: ergo in matrimonio nullo modo datur gratia. Ecce argumentum. Sequitur reosio. Dicendum inquit quod sicut aqua baptismi, vel forma verborum non operatur immediate ad gratiam, sed ad characterem, ita actus exteriores, & verba exprimentia consensum directe faciunt nexum quendam, qui est saciumnmitrimonij, & huomiodi nexus virtute diuinae institutionis dispositiue operatur ad gratiam. Haec ille.

Ex quibus & multis alijs in praedicta quotdone contentis satis apparet, quod in matrimonium prout est sacramentum concurruntm omnia illa tria quae ponit Hugo in sua diffinitione. Nec valet quod dicit arguens, quia in sacramento matrimonij non solum concurrunt verba exprimentia consensum, verum etiam aliqui actus exteriores, vt supra dictum est, qui sunt loco materiae. Et vlterius essentia ipsius sacramenti matrimonij non sunt verba, sed coniunctio viri, & mulieris ad aliquid vnum, vt diffuse ostendit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 27. q. 1. art. 1. Et de hoc alias dicetur latius.

Ad secundum quod obiicitur de sacramento ordinis dicitur primo, quod in sacramento ordinis est Sanctificatio. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 24. q. 1. art 1. in solut. 3. quaestiunculae sic dicit. Sacramentum nihil aliud est quam quaedam sanctificatio homini exhibita cum aliquo signo visibili, vnde cum in susceptione ordinis quaedam consecratio homini adhibeatur per visibilia signa, constat ordinem esse sacramentum. Haec ille.

Dicitur secundo quod non oportet materiam huius sacramenti praesanctificari. De hoc Sanctus Thomas vbi supra in solutione quintae quaestiunculae sic dicit. Materia in sacramentis exterius adhibita significat virtutem in sacramentis agentem extrinsecus omnino aduenire, vnde cum effectus proprius huius sacramenti scilicet character non percipiatur ex aliqua operatione ipsius, qui ad hoc sacramentum accedit, sicut erat in paenitentia, sed omnino extrinsecus adueniat competit ei materiam habere, tamen diuersimode ab alijs sacramentis quae materiam habent, quia hoc quod in sacramento confertur in alijs sacramentis deriuatur tantum a Deo, non a ministro, qui sacramentum dat, sed illud quod in hoc sacrainento traditur scilcetspiritualis potestas, deriuatur etiam ab eo, qui sacramentum dat, sicut potestas imperfecta a perfecta, & ideo efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia quae virtutem diuinam significat, & continet ex sanctificatione per ministrum exhibita, sed efficacia huius sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat. Materia autem adhibetur magis ad determiuandum potestatem quae traditur particulariter ab habente eam complete quam ad potestatem causandum. Quod patet ex hoc quod materia competit vsui potestatis. Haec ille.

Item ibidem arguit sic secundo loco. In isto sacramento confertur gratiae plenitudo sicut in confirmatione, sed materia confirmationis praeexigit sanctificationem, cum ergo ea quae videntur esse materialia in hoc sacramento non sint praesanctificata, videtur quod non sit materia sacramenti. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod materiam in alijs sacramentis oportet sanctificari propter virtutem quam continet, sed non est ita in proposito. Haec ille. Ex quibus patet quod in hoc sacramento aliter se habet sanctificatio quo ad subiectum, vel quo ad materiam sacramenti, quam in alijs, nec oportet quod vniuoce dicatur materia in omnibus sacramentis, sed analogice.

Ad tertium dicitur quod tertia conditio posita in diffinitione sacramenti a Magistro, vel Hugone nullam patitur calumniam apud recte intelligentes, sicut post videbitur. De diffinitione autem Augustinus dicit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 1. q. 1. arti. 1. in solutione quartae quaestiunculae. Diffinitio inquit illa Augustinus si tamen in verbis illis sacramentum diffinire intendit datur de sacramento quantum ad id. quod est principale in ratione ipsius scilicet causare sanctitatem, & quia sacramenta non sunt primae causae sanctitatis, sed quasi causae secundariae & instrumentales, ideo diffiniuntur sacramenta vt sanctificationis instrumenta. Actio autem non attribuitur instrumento, sed principali agenti, cuius virtute instrumenta ad opus applicantur prout aiunt mota ab ipso, & ideo instrumenta non dicit esse sanctificantia, sed quod in eis diuina virtus occultarexistens sanctificat. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. In sacramentis Deus operatur salutem sicut in instrumentis quibus mediantibus salus causatur. Item in solutione primi sic dicit. Sacramentum est causa & signum, est quidem causa instrumentalis, & ideo virtus agentis principalis occulte in ipso operatur sicut virtus artificis in serra, sed inquantum est signum est ad manifestandum huotodi occultationem &c. Haec ille. Ex quibus patet quod verba Augustini ostendunt aliquam causalitatem salutis humanae esse in sacramentis. Ad obiecta contra secundam conclusionem dicitur quod solutio ibidem data est sufficiens, & illam ponit beatus Thomas 4. sent. dist. 1. q. 1. art. 3. in solutione quinti, vbi sic dicit. Matrimonium secundum quod est in officium, & paenitentia secundum quod est virtus non habent aliquam formam verborum, sed secundum quod vtrunque est sacramentum in dispensatione ministrorum Ecclesiae consistens, vtrunque habet aliqua verba, sicut in matrimonio sunt verba exprimentia consensum, & iterum benedictiones ab Ecclesia institutae. In paenitentia autem est absolutio sacerdotis verbotenus facta. Haec ille. Tunc ad improbationem huius rateiosionis dicitur primo quod verba benedictionis sacerdotalis non sunt de essentia sacramenti matrimonij tanquam forma vel materia. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 26. q. 2. art. 1. in solutione primi sic dicit. Verba quibus consensus matrimonialis exprimitur sunt forma huius sacramenti, non autem benedictio sacerdotalis, quae est quoddam sacramentale. Haec ille.

Dicitur secundo quod in sacramento matrimonii oportet concurrere verba vel aliquid verbis aequipollens. De hoc Sanctus Thomas vbi supra dist. 27. q. 1. arti. 2. quaestiuncula secunda, vbi arguit sic secundo loco. Matrimonium potest esse inter aliquos, qui suum consensum sibi mutuo verbis exprimere non possunt, quia vel sunt muti, vel diuersarum linguarum: ergo expressio consensus per verba non requiritur ad matrimonium. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum est inquit quod quamuis tales non possint vota sua mutuo sibi verbis exprimere, possunt tamen exprimere nutibus, & tales nutus pro verbis habentur. Haec ille.

Item tertio loco arguit sic. Si omittatur illud quod est de necessitate sacramenti quacunque ex causa non est sacramentum, sed in aliquo casu est matrimonium sine expressione verborum, sicut quando puella tacet prae verecundia parentibus eam viro tradentibus: ergo expressio verborum non est de necessitate matrimonij. Ecce argumentum. Sequitur reteiosio. Dicendum inquit est quod sicut dicit Hugo de Sancto Victore. Eos qui coniunguntur sic oportet consentire vt inuicem se spontanee recipiant, quod iudicatur fieri si in desponsatione non contradicant. Vnde verba parentum in illo casu computantur ac si essent verba puellae. Sunt enim signum sufficiens quod sunt eius, ex quo non contradicit. Haec ille.

Ad secundum dicitur quod tam in sacramento paenitentiae, quam matrimonij sunt res & verba, licet differenter ab alijs sacramentis, de hoc supra dictum est. Nam Sncu Thomas 4. sent dist. 26. q. 2. arti. 1. in solutione primi sic dicit. Verba quibus consensus matrimonialis exprimitur sunt forma huius sacramenti, non autem benedictio sacerdotis quae est quoddam sacramentale. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Sacramentum matrimonij perficitur per actum eius, qui sacramento illo vtitur sicut paenitentia, & ideo sicut paenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subiectos, qui sunt loco materialis elementi, ita est de matrimonio. Haec ille. Ex quibus patet quod in sacramento matrimonij sunt verba & res. Verba quidem sunt illa quae exprimunt consensum matrimonialem, res autem dicuntur quicunque alij actus cum verbis concurrentes. De hoc beatus Thomas 4. sent. dist. 14. q. 1. articu. 1. quaestiuncula prima, in solutione primi sic dicit. Sicut in corporalibus medicinis quaedam sunt quae consistunt in sola passione vel receptione curati, vt sectio vulneris, vel appositio emplastri, quaedam vero quae consistunt in actu laborantis sicut discursiones & huiusmodi, ita etiam in sacramentis quaedam non requirunt actum eius qui sanctificatur quantum ad substantiam sacramenti, nisi per accidens, sicut remouens prohibens, vt patet in baptismo & confirmatione, & huomod. Quaedam autem requirunt essentialiter, & per se actum eius, qui sacramentum recipit ad essentiam sacramenti, sicut patet in paenitentia & matrimonio. In illis ergo sacramentis, quae sine actu nostro complentur est materia quae significat & causat exterius, quasi medicina apposita. In illis autem sacramentis quae actum nostrum requirunt non est talis materia, sed ipsi actus apparentes hoc idem faciunt quod materia in alijs sacramentis. Verum in diffinitione sacramenti oportet quod materiale elementum accipiatur conter pro omni sensibili, siue sit materia aliqua corporalis, siue sit actus aliquis sensibilis Haec ille Item in solutione secundi sic dicit. In hoc sacro sunt aliquae res scilicet ipsi actus exteriores, & aliqua verba, scilicet sacerdotis absoluentis quae sunt forma huius sacramenti quibus exprimitur absolutionis actus. Haec ille.

Simile dicit in tertia parte q. 6. art. 1. in solutione primi argumenti. Cum autem dicit arguens, quod cum dicitur ad sacramenta pertinere res & verba, hoc intelligendum est sic quod talia sint duo separata &c. Dicitur quod res & verba eiusdem sacramenti sunt duo separata, hoc est numeraliter, vel specifice distincta, non tamen oportet ea distingui genere sic, quod res sacramenti nullo modo sit verbum, potissime in istis duobus sacramentis, in quibus res vel materia sacramenti non vniuoce dicitur cum rebus aliorum Sacramentorum. De hoc Petrus de palude, quarta. q. huius distinctionis sic inquit. Sicut in illis sacramentis vbi est res distincta euidenter, non est ipsa ibi vniuoce, quia in aliquibus est sanctificata, vt in confirmatione, & etiam in vnctione extrema. In aliquibus non sanctificata, vt in baptismo, ordine, Eucharistia, sic nec i alijs oportet quod sit vniuoce, quia in paenitentia pro materia est actus suscipientis non aliquid a ministrante exhibitum. In matrimonio autem idem est materia in qua, & ex qua scilicet persona contra. hentes vel suscipientes, nisi quis dicat consensum vnius esse materiale respectu alterius, quia vltimus est quasi forma conplens, vt in numeris vltima vnitas. Secundo sciendum quod licet in sacramentis veteris legis sint res solae, & non verba, in quo deficiunt a sacramentis nouae legis, tamen sicut res non est vniuoce in omnibus sacramentis nouae legis, similiter nec verba sunt ibi vniuoce, quia in quibusdam requiruntur verba vt verba, quia sunt pro forma, quia sine eis nihil actum est, vt in baptismo, confirmatione, ordine, Eucharistia, extrema vnctione, & etiam in paenitentia quo ad absolutione, quae est forma. Nam confessio scripto vel nutu fieri potest sicut & per interpretem. In matrimonio autem requiruntur verba solum vt significatiua. Vnde si loco verborum sint nutus vel signa vel Epistolae, sufficit non solum in mutis aut verecundis, sed etiam in alijs, quia ex quo consensus est principalis causa, sufficit qualiscunque expressio. Vtrum autem mutuus consensus cum carnalicopula sine alio signo sufficiat, videtur quod non, quia debet exprimi per signa ordinata ad expressionem consensus, siue praecedentia, vt in sponsalibus de futuro carnali copula subsecuta affectu matrimoniali, vel subsequenda, quod non est hic. Ad hoc enim datus est nobis sermo, vt praesto fiant mutuae voluntatis i idicia. Haec Petrus & bene. Praeter hoc quod ponit materiam & res sacramenti matrimonij esse personas contrahentes. Hoc enim non concordat dictis Sancti Thomae praedictis vt de se patet. Potest etiam dici quod cum quis loquitur vel profert verbum, ipsa prolatio verbi realiter distinguitur a verbo, sicut actio a suo termino. Ideo vnum horum potest dici res, aliud verbum, & sic est ibi res & verbum. Vlterius in tali contractu ma trimonij non solum sunt verba, immo ptester illa corcurrunt ibi de necessitate sacramenti multi alij actus, puta sensationes & perceptiones verborum, & signa mutuae conplacentiae & similia, & sic semper est aliqua res distincta a verbo. In ipsis etiam verbis vna pars est formalis respectu aliarum, & aliae sunt materiales respectu illius, vt postea dicetur.

Ad argumenta Durandi contra tertiam conclusionem nunc dicendum est. Et quidem ad primum dicitur negando anes, nunquam enim gratia gratum faciens data fuit sine dispositione vel ornatu praeuio. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 112. ar. 2 sic dicit. Gratia dupliciter dicitur quandoque quidem ipsum habituale Dei donum, quandoque autem ipsum auxilium Dei mouentis animam ad bonum. Primo ergo modo accipiendo gratiam praeexigitur ad gratiam aliqua animae praeparatio, quia nulla forma potest esse nisi in materia disposita &c.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Agens infinitae virtutis non exigit materiam, vel dispositionem materiae quasi praesuppositam ex alterius causae actione, sed tamen oportet quod secundum conditionem reicausandae in ipsa re causet & materiam, & dispositionem debitam ad formam. Et similiter ad hoc quod Deus infundat gratiam animae, nulla praeparatio exigitur quam ipse non causet. Haec ille.

Item de veritate q. 24. art. 15. sic dicit. Quidam dicunt quod homo non potest se praeparare ad gratiam habendam, nisi peraliquam gratiam gratis datam, quod quidem non videtur esse verum, si per gratiam gratis datam intelligant aliquod habituale gratiae donum duplici ratione. Primo quidem, quia poper hoc proponitur praeparatio ad gratiam esse necessaria, vt ostendatur aliqualis ratio ex parte nostra ex qua quibusdam detur gratia gratum faciens, quibusdam autem non. Si autem nec ipsa praeparatio gratiae sine aliqua habituali gratia esse potest, aut ista gratia datur omnibus, aut non, si omnibus datur, non videtur aliud esse quam aliquod naturale donum: nam in nullo inueniuntur omnes homines conuenire nisi in aliquo naturali. Ipsa autem naturalia gratiae dici possunt inquantum nullis praecedentibus meritis homini a Deo dantur, si autem non omnibus datur, oportet iterum ad praeparationem redire, & eadem ratione aliam gratiam ponere, & sic in infinitum, & ita melius est vt stetur in primo, secundo, quia praeparare se ad gratiam alio modo dicitur facere quod in se est, sicut est consuetum dici, quod si homo facit quod in se est Deus dat ei gratia, hoc autem dicitur in aliquo esse quod est in potestate eius: vnde si homo per liberum arbitrium non potest se ad gratiam praeparare, facere quod in se est non erit se praeparare ad gratiam. Si autem per gratiam gratis datam intelligant diuinam prouidentiam qua misericorditer homo ad bonum dirigitur, sic est verum quod homo sine gratia non potest se praeparare ad habendum gratiam gratum facientem. Quod quidem patet duplici ratione. Primo quidem, quia impossibile est hominem incipere aliquid velle de nouo nisi sit aliquid quod ipsum moueat sicut patet pr Porhilosophum 8. Phy. dicentem, quod motus animalium post quietem necesse est praecedere alios motus quibus anima excitatur ad agendum, & sic cum homo incipit se ad gratiam praeparare de nouo conuertendo voluntatem suam ad Deum, oportet quod ad hoc inducatur aliquibus exterioribus actionibus, vtputa exteriori admonitione, aut aliquo huomodi, aut aliquo interiori instinctu secundum quod Deus in mentibus hominum operatur, vel etiam vtroque modo. Haec autem omnia ex diuina misericordia homini prouidentur, & sic ex diuina misericordia contingit quod homo se ad gratiam praeparet. Secundo, quia non qualiscunque motus voluntatis est sufficiens praeparatio ad gratiam, sicut nec qualiscunque dolor sufficit ad peccati remissionem, sed oportet esse aliquem determinatum modum, qui quidem homnin notus esse non potest, cum etiam ipsum donum gratiae cognitionem hominis excedat, non enim potest sciri modus praeparationis ad formam, nisi forma ipsa cognoscatur. Oncunque aut ad aliquod faciendum requiritur aliquis certus modus ignotus operanti, operans indiget gubernante & dirigente, vnde patet quod liberum arbitrium no potest se ad gratiam praeparare, nisi ad hoc diuinitus dirigatur. Et peroper has duas rationes duplici modo loquendi in scripturis Deus exoratus vt hanc praeparationem gratiae in nobis operetur. Vno modo petendo quod nos conuertat quasi ab eo in quo eramus ad se vertat, & hoc propter primam rationem cum dicitur. Conuerte nos Deus salutaris noster, secundo petendo quod nos dirigat, vt cum dicitur. Dirige me in veritate tua, & hoc propter secundam rationem. Haec ille.

Ex quibus patet quod ponere in anima dispositionem, aut praeparationem, aut ornatum praeuium ad gratiam non est fictio, sed pura veritas consona rationi, & dictis sacrae scripturae. De hoc Petrus de Palude prima quaestione huius distinctionis sic dicit. Sacramenta attingunt ad producendum dispositionem ad gratiam quae est character vel ornatus, & pari ratione ad gratiam sacramentalem si differat ab alia gratia propter tria. Primo, quia sicut per quae quis peccat per haec & torquetur, sic quia homo peccat per sensibilia, & per sensibilia torquetur in inferno, ita & per sensibilia humilietur, vt per illa iustificetur paenitens in mundo Sed sensibilia fuerunt causa peccati non solum sine qua non, sed instrumentalis, quia vidit mulier quod esset pulchrum visu & suaue &c. ita quod fructus visus mouit sensum, & per illum intellectum, & cum hoc appetitum, qui est mouens motum ab appetibili, licet in virtute intellectus agentis, vt dicitur tertio de Anima: ergo & in iustificatione ipsa sensibilia se hatest actiue, licet in virtute Dei. Secundo, quia non fuit alius modus reparationis nostrae miseriae conueniens quam ille, quo Deus vtitur ad iustificationem nostram, sed homo aptus natus est mediantibus sensibus ab ipsis sensibilibus acquirere perfectionem, ita vt ab illis perficiatur scientia & virtutibus mediante corpore coniuncto actiue, sed non principaliter, sed in virtute intellectus agentis: ergo sic debet acquirere perfectiones supernaturales vt per sensibilia ad illas disponatur, vnde & fides quae est virtus theologica infusa est ex auditu, inquantum audiendo homo disponitur vt ei fides insundatur, ad quam dispositionem illa sensatio agit, quamuis illa sit actus liberi arbitrij, ista autem non, quae est in sacramentis, sed sit habitus quidam. Tertio, quia cum gratia non detur secundum legem conem nisi disposito, oportet quod recepturus gratiam vel disponat se per liberum arbitrium, vel disponatur ab alio, sed paruulus non disponit se: ergo oportet eum disponi sacramento.

Item in sacramentis nouae legis, in quibus datur gratia nisi homo ponat obicem, non per se requiritur quod homo se disponat, sed solum quod non se opponat, igitur per ipsum sacramentum disponitur, & sic est probabile in omni sacramento nouae legis, quod iustificat ex opere operato quod conferat dispositionem ad gratiam. In sacramentis autem veteris legis non solum promittebatur gratia, sed dabatur illis a Deo, sed requirebatur dispositio quam sacramenta non faciebant, nisi circuncisio, sed ipsemet suscipiens: vnde iustificabant ex opere operante non ex operato. Cum igitur ista iustificent ex opere operato, sicut illa ex opere operante, sicut opus operans ibi cansabat formaliter dispositionem, ita hic opus operatum, vt sicut homo ibi suscipiens sacramentum disponebat se ad gratiam, sic nunc ipsa susceptio sacramenti, vel sacramentum susceptum ipsum disponat. Est tamen differentia inter hanc dispositionem & illam sicut inter actum, & habitum quantum ad hoc quod illa transit, haec autem manet, & ista inclinat ad illam sicut habitus ad actum. Vnde & sine actu ita potest esse dispositio in illo, qui non habet vsum liberi arbitrij sicut est in illo qui habet. Ista est dispositio per se, alia per accidens ad remouendum prohibens, nec habitus iste causatur ex actibus ad quos disponit sicut nec habitus infusus. Haec ille cum multis alijs benefacientibus ad propositum. Ex quibus apparet, quod nec sanctificatis in vtero, nec iustificatis ante baptismi susceptionem, nec contritis ante sacramentalem absolutionem, confertur gratia nisi prius natura sint dispositi ad gratiae susceptionem aliqua dispositione actuali vel habituali, & quod hoc non est fictio. Patet etiam quod talis dispositio vel ornatus sit a Deo, cum sit dispositio ad gratiam quae est forma deifica, ad cuius susceptionem immediatam naturalia non sufficiunt.

Ad secundum rendet Petrus de Palude vbi supra quirale argumentum recitat. Corpus non agit in illud quod non tangit, sed verum matrimonium contrahitur inter absentes & per nuncios, vel per Epistolam vbi non potest esse contactus: ergo saltem sacramentum matrimonij tunc nihil causat in contrahentibus. Ecce argumentum. Sequitur respotno. Dicendum inquit quod in baptismo, confirmatione, & vnctione, & ordine nisi esset contactus, verus non esset sacramentum. In matrimonio autem nisi esset auditus verborum vel visus nutuum non esset mutua intellectio, nec mutuus consensus, & per consequens nihil esset actum. Nec in poenitentia secundum quosdam nisi esset auditus absolutionis. In Eucharistia posset dici similiter quod nisi esset sonus qui perueniret ad quamlibet hostiam non consecraretur. Nec obstat si sint multae hostiae vna super aliam, quia quaecunque in aere contingunt se medius est aer, per quem faciliter sonus diffunditur spiritualiter. Sed quia surdus potest absolui, & matrimonium contrahere, & similiter caecus, ideo aliter & melius dicendum est, quod licet naturaliter quod non tangit non agat, tamen supernaturaliter, & in virtute Dei, quae contulit spiritibus per naturam agere sine tactu molis, potest hoc dare corporibus gratiam. Posset etiam Deus conseruare lumen solis in Luna etiam annihilato lumine medio, & nihilominus esset illud lumen a Sole, & non esset per medium, & sic immediate ageret quod immediate non tangeret, quamuis dubium sit, vtrum tunc conseruaretur a Sole, sed sicut Deus potest agere sine omni medio, sic potest agere mediante vno medio subtracto, sicut ergo potest lucem continuare in Luna sine alio lumine, ita mediante solo lumine solis. Videtur etiam quod posset Deus facere quod ignis combureret stuppam distantem in vacuo. Et praeterea si tactus requiritur hoc est magis signum quod sacramenta agant quam quod sint solum signa & causa, sine qua non ex pactione, quia merulus qui ex pactione est signum, & causam sine qua non habendi prandium, potest recipi per se, vel per alium, vel cum chirotheca sine hoc quod tangatur manu nuda, & pater recipit pro se & filio. Sic ergo mater baptia abitur pro se & pro filio maxime quem gestat in vtero, nec oportebit quod tangatur ab aqua, & similiter cum larua & veste poterit baptizari sine hoc quod attingatur caro, & si homo sic consequitur gratiam per sacramentum, sicut clericus de praebenda inuestitur per librum & non aliter, tunc poterit per procuratorem baptizari, confirmari inungi, & huotmodi, sicut potest de praebenda inuestiri. Contra quod dicit Augustinus. Quae est ista vis aquae vt corpus tangat & cor abluat? nisi ergo tangatur corpus non abluitur spiritus, & ideo in contactu materiae & suscipientis in baptismo, confirmatione, & ordine, & in vsu Eucharistiae, quia suscipere sacramentaliter Eucharistiam non est solum tangere, sed gustare & manducare. In his est euidens contactus, tamen materia eucharistiae non oportet quod tangatur a conficiente, quia inquantum huotmodio non est suscipiens, sed efficiens sacramentum, sed oportet quod contingatur a verbo. i. ab aere subiecto soni, si ibi debet aliquid agere, sed si ibi nihil ageret, sed solum Deus, adhuc haberetur propositum, quia sufficit quod sacramentum agat dispositionem in suscipiente ad gratiam, quod faciunt species susceptae, sed tunc non esset adhuc virtus in forma, sed tantum in materia, si verba nihil agerent ad conuersionem.

Vnde melius dicitur quod verba ad hostiam attingunt, & ad conuersionem disponunt. In confessione autem non oportet quod sit contactus materiae, si materia est confessio quae est magis in agendo quam in patiendo, sed si materia est peccator, ipse attingitur a verbis absolutionis. In matrimonio autem vbi materia sunt contrahentes, nullus contactus requiritur, sed in omni sacramento per se requiritur contactus formae, puta quod sonus verborum veniat vsque ad recipientem quando consistit in vsu, vel vsque ad materiam quando consistit in consecratione materiae, sed non requiritur quod suscipiens sacramentum intelligat verba, cum aliquando sit paruulus vel laicus, nec etiam quod audiat sonum, cum aliquando sit surdus, quia non ex opere operantesuscipientis, sed ex opeoperato a se, & a Deo, & a passione suscipientis operantur verbaipsa absolutionis.

Vnde in sacramento altaris vi verborum fit conuersio dispositiue ipsius panis & vini, in quibus non est auditus, nec intellectus. Qn ergo puer baptizatur, sicut aqua secundum naturalem virtutem affligit eum si est nimis frigida, vel delectat si est tepida & forte vsque ad voluntatem peruenit haec passio ex intellectione confusa, sic posset imaginari, quod mediante tali quadam intellectione confusa transfundero tur character a sono verborum mediante intellectione, vel specie sine intellectione, hoc tamen non per se requiritur, sed accidit, quia sicut sol non illuminat, sed tantummodo calefacit illud quod est calefactibile, & non illuminabile, vt profundum terrae quod non illuminat, sed solum superficiem, sic in aqua & aere subiecto verborum est virtus, qua si suum subiectum sentiatur mediante illa sensatione operatur, si autem non sentiatur, nihilominus operatur. Non enim quia sentitur a suscipiente id operatur, sed qua a Deo applicatur. In matrimonio autem quod inter absentes contrahitur ipsa verba nuntij audiuntur, vel littere leguntur, & sic aliquis contactus sensuum inuenitur, si tamen sacramentum modo ordinato ministretur, & desit contactus materiae vel formae, & verum sit quod corporale non possit etiam Dei virtute agere nisi tangat, tunc Deus ex pactione illud supplet, sicut quando duo vel tria milia baptizabant Sancti Apostoli, nec forte quilibet fuit aqua tactus. Quia autem dicitur Nisi quis natus fuerit ex aqua, & spiritu &c. Posset intelligi ex aere qui dicitur spiritus, quia aer est subiectum formae, quae attingit baptizatum sicut aqua, nisi quod in quibusdam libris additur, ex aqua & Spiritu Sancto, quamuis posset intelligi sancto, quia est subiectum verbi sanctificantis. Sed hoc longe est ab expositione Sacramentorum, & ideo illa expositio nullo modo est tenenda. Haec Petrus. In quibus licet ponat aliqua dubia, tamen istud est verum quod quando matrimonium contrahitur inter absentes per Epistolam, vel nuntium semper est ibi aliquis contactus formae ad materiam, & ideo potest causari dispositio ad gratiam in suscipientibus quantumcunque distent vnus ab alio. Vlterius sciendum quod secundum mentem Sancti Thomae in talibus causis instrumentalibus respectu effectuum spiritualium non semper necessario requiritur contactus corporalis, sed sufficit contactus spiritualis per fidem & votum vel desiderium aut propositum. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 48. ar. 6. vbi arguit sic secundo loco. Nullum agens corporale efficienter agit nisi per contactum, vnde etiam & Christus tangendo mundauit leprosum, vt ostenderet carnem suam, virtutem salutiferam habere, sicut Chrysostomus dicit, sed passio Christi non potuit attingere omnes homines: ergo non potuit operari omnium hominum salutem. Ecce argumentum. Sequitur reteilsio. Dicendum inquit quod passio Christi licet sit corporalis, nabet tamen virtutem spiritualem ex diuinitate vnita, & ideo per spiritualem contactum efficaciam sortitur scilicet per fidem & fidei sacramenta secundum illud Apostoli. Quem proposuit propitiatorem per fidem in sanguine eius. Haec ille.

Item. q. 56. art. 1. arguit sic tertio loco. Si resurrectio Christi sit causa resurrectionis corporum, aut esset causa exemplaris, aut causa effectiua, aut causa meritoria, sed non est causa exemplaris, quia resurrectionem corporum Deus operabitur secundum illud lo. 5. Pater suscitat mortuos, Deus autem non indiget inspicere ad aliquod exemplar extra se. Similiter etiam non est causa effectiua, quia causa efficiens non agit nisi per contactum, sed resurrectio Christi non potest agere per contactum corporalem ad mortuos, qui resurgent propter distantiam temporis & loci. Similiter nec per contactum spiritualem qui est per fidem & charitatem, quia etiam infideles & peccatores resurgent &c. Ecce argumentum. Sequitur reateiosio. Dicendum inquit quod resurrectio Christinon est proprie loquendo causa meritoria nostrae resurrectionis, sed causa efficiens & exemplaris. Efficiens quidem inquantum humanitas Christi secundum quam resurrexit est quodammodo instrumentum diuinitatis ipsius, & operatur in virtute eius, & ideo sicut illa quae Christus i sua humanitate fecit, vel passus est ex virtute diuinitatis ipsius sunt nobis salutaria, ita & resurrectio Christi est causa efficiens nostrae resurrectionis virtute diuina, cuius proprium est mortuos viuificare. Quae quidem virtus praesentialiter attingit omnia loca & tempora, & talis contacius virtualis sufficit ad rationem huius efficientiae. Haec ille. Et similiter dicendum est de sacramentis quod aliquando disponunt ad gratiam per solum contactum spiritualem vel virtualem, vt post dicetur.

Ad tertium dicitur primo quod contritus non consequitur gratiam nisi virtute sacramenti quod habet in proposito, & ex contactu spirituali, vel virtuali ad sacramentum. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 17. q. 3. ar. 1. quaestiuncula prima, sic dicit. Passio Christi sine cuius virtute nec actuale, nec originale peccatum dimittitur in nobis, operatur per Sacramentorum susceptionem quae ex ipsa efficaciam habent, & ideo ad culpae remissionem & originalis & actualis requiritur sacramentum Ecclesiae, vel actu susceptum vel saltem voto, quando articulus necessitatis non contemptus sacramentum excludit &c.

Item ibidem in solutio. primi. Ad gratiae infusionem consequendam ordinata sunt gratiae sacramenta, ante quorum susceptionem vel actu, vel proposito aliquis gratiam non consequitur. Dicitur secundo quod absolutio sequens contritionem auget gratiam in contritione collatam. De hoc Sanctus Thomas eadem. q. art. 5. quaestiuncula prima sic dicit. Paenitentia inquantum est sacramentum praecipue in confessione perficitur, quia per eam homo se subdit ministris Ecclesiae, qui sunt sacramentorum dispensatores, contritio enim votum confessionis annexum habet, & satisfactio pro iudicio sacerdotis cui sit confessio taxatur. Et quia in sacramento paenitentiae gratia infunditur, per quam fit remissio peccatorum sicut in baptismo, ideo eodem modo confessio ex vi absolutionis coniunctae remittit culpam sicut & baptismus. Liberat enim baptismus a morte peccati non solum secundum quod actu suscipitur, sed secundum etiam quod in voto habetur, sicut patet in illis qui iam sanctisicati accedunt ad baptismum. Et si aliquis impedimentum non praestaret, ex ipsa collatione baptismi gratiam consequeretur remittentem peccata, si prius sibi remissa non fuissent. Et similiter dicendum est de confessione adiuncta absolutione, quia secundum quod in voto paenitentis praecessit, a culpaliberauit. Postmodum autem in actu confessionis, & absolutionis gratia augetur, & remissio peccatorum daretur, si praecedens dolor de peccatis non fuisset sufficiens ad contritionem, & ipse tunc obicem gratiae non praeberet. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod forma augmentabilis potest augeri ex parte solius agentis sine noua dispositione &c. Dicitur quod posito quod hoc esset verum in formis quae nullam dispositionem pteuuiam requirunt in suo subiecto, tamen penitus falsum est in proposito, quia gratia praerequirit in suo subiecto aliquam dispositionem praeuiam vt dictum est, & ideo non potest augeri nisi aucta tali dispositione. Et quia ista materia in 1. sent. discussa fuit, ideo non plus dicitur de illa, pro nunc ad alia properando.

Ad quartum dicitur quod respotesio ibidem data bona est. Et ad eius improbationem dicitur primo, quod licet in omnibus sacramentis nouae legis conferatur gratia gratum faciens eiusdem specici, tamen praeter illam gratiam confertur in singulis quaedam specialis gratia quae dicitur gratia sacramentalis, ad quam directe sacramentum ordinatur. De hoc Sanct Thomas praesenti distin. q. 1. art. 4, quaestiuncula quinta sic dicit. Gratia gratum faciens est vna & eadem in essentia animae sicut in subiecto, & ab ipsa fluunt virtutes & dona ad perficiendum potentias animae, sicut etiam potentiae animae fluunt ab essentia, & distinguuntur illae virtutes secundum diuersos actus ad quos oportet potentias animae perfici. Similiter etiam a gratia illa quae est in essentia animae fluunt aliqua ad reparandum defectus qui ex peccato inciderunt, & haec diuersificantur secundum diuersitatem defectuum. Sed quia huiusmodi defectus non sunt ita nobis noti sicut actus ad quos virtutes perficiunt, ideo effectus gratiae ad reparandum defectum non habet specialem nomen sicut virtus, sed retinet nomen suae causae, & dicitur gratia sacramentalis ad quam directe sacramenta oroinantur, quae tamen non potest esse sine gratia quae respicit essentiam animae, sicut nec virtutes. Sed tamen gratia quae est in essentia animae non potest esse sine virtutibus, & ideo virtutes in e habent connexionem, potest tamen esse sine gratia sacramentali, nam gratiae sacramentales connexionem non habem. Et ita patet quod gratia quam sacramentum directe continet differt a gratia quae est in virtutibus & donis, quamuis etiam illam gratiam per quandam continuationem contineat. Haec ille. Similiter dicit tertia parte. q. 62. art. 2. Gratia inquit secundum se considerata perficit essentiam animae inquatum participat quandam similitudinem diuinae essentiae. Et sicut ab anima fluunte eius potentiae, ita & a gratia fluunt quaedam perfectiones ad potentias animae quae dicuntur dona & virtutes, quibus potentiae perficiuntur in ordine ad actus suos, ordinantur autem sacramenta ad quosdam speciales actus in vita Christiana necessarios, sicut baptismus ordinatur ad spiritualem regenerationem qua homo moritur vitijs & sit membrum Christi. Qui quidem effectus est aliquid spirituale praeter actus potentiarum animae & eadem ratio est in alijs sacramentis. Sicut ergo virtutes & dona addunt super gratiam communiter dictam quandam perfectionem determinate ordinatam ad actus prprios potentiarum, ita gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam & supra virtutes & dona quoddam diuinum auxilium ad consequendum sacramenti finem, & per hunc modum gratia sacramentalis addit super getam donorum & virtutum. Haec ille Ex quibus, patet quod arguens falsum assumit scilicet quod eadem, & nullo modo diuersa eandem speciem gratia conferatur in omnibus sacramentis. Et ideo cum in sacramentis imprimenti characterem conferatur aliquis habitus gratuitus distinctus specie ab habitibus collatis in sacramentis non imprimentibus characterem, nimirum si per quaedam sacramenta causetur dispositio quae dicitur ornatus tantum, in alijs vero causetur dispositio quae no solum dicatur ornatus verum etiam character, cuius rationem ponit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 4. q. 1. ar. 4. quaestiuncula. 2. Sacramenta inquit nouae legis sunt quaedam sanctificationes, sanctificatio autem duobus modis accipitur. Vno modo pro emundatione, quia sanctum idem est quod mundum. Alio modo pro mancipatione ad aliquod sacrum, sicut dicitur altare sanctificari, vel aliquid huiusmodi. Omnia autem sacramenta sunt sanctificationes primo modo, quia omnia dantur in remedium contra aliquem defectum. Sed quaedam sunt sanctificationes etiam secundo modo, sicut patet praecipue in ordine, quia ordinatus mancipatur ad aliquod sacrum, non autem omnia, sicut patet de paenitentia. Quicunque autem mancipatur ad aliquod sacramentum spirituale exercendum oportet quod habeat spiritualem potestatem, & solum talem, & ideo non omnia sacramenta nouae legis characterem imprimunt, sed quaedam, quae etiam secundo modo sanctificationes dunr. Haec ille.

Similiter dicit tertia par. q. 63. art. 6. per totum. Ex quibus apparet quod multiplex est dispositio ad gratiam gratum facientem, quia quaedam per modum actus secundi, puta cum quis per actum libe. arbi. se disponit ad gratiam, quaedam vero per modum actus primi vel habitus, vtputa cum quis sine actu secundo proprio iustificatur suscipiendo sacramenta, & in quolibet istorum generum sunt multae species, quia multiplex est dispositio ad gratiam per actum secundum, qui est motus liberi arbitrij, & multiplex est dispositio ad gratiam per actum primum, quia quaedam est ornatus tantum, alia vero est ornatus & character, vt patet ex dictis.

Ad argumenta Scoti contra eandem conclusionem tertiam nunc oportet dicere. Et quidem ad primum negatur minor, licet enim gratia sit terminus creationis, non tamen dispositio ad gratiam quam dicimus characterem aut ornatum. Et de hoc Petrus de Palude multum bene ad propositum prima. q. huius dist. sic inquit arguendo. Illa quae aequaliter sunt in potentia passiua & actiua, aequaliter inde educuntur siue per creationem, vt virtutes infusae & dona, siue per generationem, vt formae corporales, licet vna sit perfectior altera, sed gratia & character sunt huotmodi, quia neutrum est in potentia actiua naturae, nec per consequens in potentia passiua materiae: ergo aequaliter causantur vel generantur, & aequaliter possunt a creatura produci vel non produci. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum, inquit quod quantum ad potentiam passiuam, maior est vera, & minor est falsa: quia dissimiliter sunt in potentia passiua, quia sicut in potentia passiua naturali simpliciter praeexistit aliquid respectu primi caeli quod potest produci virtute ipsius propria, sicut forma non viuens, aliquid autem praeexistit minus in potentia quod potest produera coelo in virtute diuina, sicut anima corporalis, & aliquid in sola potentia materiae obedientiali quod non potest produci aliqualiter nisi virtute diuina & sola, sicut anima rationalis, sic aliquid simpliciter est in potentia naturali animae, vt quae naruraliter acquiruntur, aliquid vero simpliciter totaliter in sola potentia obedientiali, vt ea quae a solo Deo recipit, sicut sunt gratia & gloria quae dicitur proprie creari, vel concreari, aliqua vero medio modo, quae possunt produci a natura virtute Dei, vt character & ornatus, vt processus gratiae correspondeat processui naturae, quo supremum est a solo Deo principaliter & nnitrumentaliter, infimum autem est a natura princip aliter & instrumentaliter, medium autem a natura instrumentaliter a Deo autem principaliter. Quantum aut ad aliam partem de potentia actiua dicendum quod maior est vera de his qua sunt essentialiter in potentia principali non de altera tantum, minor autem sub hoc sensu est falsa, quia licet gratia & character sint aequaliter extra potentiam principalem creaturae, non tamen supra potentiam instrumentalem. Et ratio huius est, quia quod non excedit limites creaturae potest concari creaturae, & quod competit vni creaturae per naturam principaliter, si conceditur alteri instrumentaliter, non dicitur creari, sed vel naturaliter produci si ordo naturae hoc commiserit, sicut producere animam vegetatiuam, & sensitiuam competit naturaliter & principaliter plantae & animali, quia est secundum suam dispositionem.

Vnde quia communicatum est caelo sine planta, & animali quasdam animas huomdo producere inquantum semen deest in natura, non propehoc animae illae creantur quamuis sine semine producatur. illud autem quod excedit limites creaturae, nec competit alicur creaturae naturaliter & principaliter, nec i se, nec in suo simili, non est conicabile etiam instrumentaliter. Vnde cum producere gratiam sic excedat limites creaturae, vt nulli competat per naturam principaliter, nec in se nec in simili vel maiori, nulli est conicabile, vel saltem nulli conicatum est etiam instrumentaliter. Econtrario autem cum libe. arbi. competat principaliter se ad gratiam disponere & facere id quod est immediata dispositio ad gratiam, si dispositionem ad gratiam facere communicatur sacramento instrumentaliter non erit hoc creare, nec creaturam extra limites suos ponere. Verum est quod in hoc est dissimile quod anima quae per putrefactionem generatur a coelo, est eiusdem rationis cum illa quae per semen generatur a particulari agente, quamuis aliqui dixerint oppositum. Dispositio autem quae est character non est aliquid venlus rationis per essentiam cum dispositione quae est actus liberi arbitrij, quamuis sit vnius rationis per efficientiam, etiam si sit alia gratia in sacramentis ab illa quae est in virtutibus & donis, quia character & ornatus sacramentalis principaliter disponunt ad gratiam gratum facientem quae est vna in omnibus. Sed nec illa dissimilitudo obstat, quia etiam sunt animae aliquae imperfectae quae a solo caelo producuntur, sed creantur, quia nobiliores ab animato producuntur. Et sic est in proposito. Sic enim dispontio quae est per liberum arbitrium est nobilior quam illa quae est per sacramentum & efficacior. Tunc enim si dispositio nobilior competit per naturam principaliter vni creaturae, alia quae est inferior poterit instrumentaliter alicui creaturae etiam inferiori concari. Si autem dispositio sacramentalis est nobilior quam liberi arbit. adhuc sequetur idem, vt probabitur. Puta quod est supernaturale secundum genus suum totum illud creatur, nec eius productio aliquo modo creaturae communicatur, sed quod non est supernaturale secundum genus suum licet secundum esse speciei sit supernaturale, potest eius productio communicari creaturae saltem instrumentaliter, sicut aliqui dicunt, quod charitas quae secundum totum genus suum est supnaturalis, & gratia non potest produci virtute creata, sed diligere Deum super omnia est naturale secundum genus suum, diligere autem meritorie est supernaturale secundum speun suam, siue quo ad efficaciam, siue quo ad sumtiram, vt quidam dicunt, tamen hoc potest creatura per virtutem Dei, vel manentem, sicut est charitas, vel in motu, vt Magister dicit. Ex his ergo patet, quod illud quod ex natura sui generis principaliter competit alicui creaturae, potest supernaturaliter concari alicui alij etiam inferiori instraliter, vel idem specie, sicut cum caelum in virtute Dei producit animam perfectam corporalem, quam animal perfectum producit ex natura, vel differentem spem, siue excellentiorem, vt in exemplo de dilectione meritoria dictum est, vel inferioris spee, sicut caelum in virtute diuina animam animalis imperfecti quod generare non potest natura nisi per putrefactionem. Et huius ratio est, quia sicut videmus in naturalibus quod aliquis effectus est in virtute vnius causae naturaliter vniuoce, qui quidem est in virtute superioris causae aequiuoce, sicut calefacere est a calore vniuoce, & a sole aequiuoce non vtique nisi ordinatione Dei, sic nulla contradictio apparet, si illud quod vna creatura hebtenaturaliter & est perfectionis, virtute Dei detur alteri creaturae supernaturaliter, peoper hoc cum Christus dicat Matth. vlti. Data est mihi omnis potestas in caelo & in terra, nullum inconueniens videtur, si omnem potentiam alteratiuam quam habet quodcunque corpus habuit corpus Christi, vt sic tactu suo cura ret omnem morbum quem herba vel gemma curaret suo tactu, & fimbrijs vestimenti eius, aut vmbrae Petri, haec virtus potuit concari, si eam aliqua vmbra habuit vel corpus. Vnde de Christo dicitur quod virtus de illo exibat ac sanabat omnes, & sic verificatur verbum Gregorii secundo dialogorum, quod sancti viri aliquando ex potestate miracula faciunt, & sic anima Christi omnem virtutem motiuam causae, & corporis supernaturaliter habuit quahent quicunque angelus naturaliter.

Item si illa virtus quam habet vna creatura naturaliter potest alia a Deo obtinere su pnaturaliter, multo magis aliam minus perfecta. Vnde cum liberum arbitrium ex sua natura possit disponere se ad gratiam perfectius & nobilius quam sit illa dispositio quae datur in sacramento, siue sit ab eo, siue non, propter quod nobilius dicitur adultus saluari per dispositionem a se facta proprio motu quam paruulus per dlipositionem a sacramento suscepta, igitur sic disponere potest communicari sacramento, cum melius disponere sit a libe. arbit. immo etiam si dispositio habitualis sacramenti esset nobilior quam actualis liberi arbitrij, propter hoc quod ipsa manet & alia non, adhuc ex similitudine generum supradicta illa potest concari sicut de dilectione Dei meritoria quae nobilior est, sed simpliciter loquendo dispositio liberi arbitrij est melior, quia illa posita non potest esse obex ad gratiam, sicut potest esse cum charactere. Forma autem quae est dispositio, & cuius a natura finis est disponere, tanto simpliciter est melior, quanto est dispositio efficacior & infallibilior. Haec Petrus in forma. Ex quibus apparet quod minor prius negata est falsa, non enim character, aut ornatus, aut dispositio quam sacramentum instrumentaliter causat est forma simpliciter supernaturalis, ita vt eius, pductio creatio dici mereatur.

Ad secundum dicitur quod dispositio causata per sacramentum, siue sit character, siue alia dispositio ad gratiam caatur & producitur in instanti sicut & gratia. Et ad huius improbationem dicitur quod sicut oratio prolata in vltimo instanti prolationis suae causat perfectam significationem in anima proferentis, aut alterius si sit capax, & hoc siue in illo instanti permaneat aliqua pars diuisibilis soni, siue aliquod indiuisibile se habens ad totum sonum sicut mutatum esse ad motum, vel instans ad tempus, vt non sit pars totius successiui, sed terminus intrinsecus quomodocunque hoc sit in illo instanti datur virtus orationi, & actio respectu effectus ad quem instrumentaliter attingit. De hoc Sanctus Thomas quarto sent. dist. 8. q. 2. art. 3. arguit sexto loco. Faciens & sactum causa & causatum debent esse simul, quia quod non est non potest aliquid facere, nec causam alicuius existere, sed cum conuersio praedicta fiat in instanti, & verba formae successiue proserantur, quamdod fit conuersio, verba illa non possunt simul esse, nisi secundum aliquid minimum sui, igitur virtute aliqua quae sit in illis verbis non potest fieri conuersio. Ecce argumentum. Sequitur reteiosio.

Dicendum quod virtus conuersiua quae est in his verbis cum sit sacramentalis sequitur significationem, significatio autem existentis conuersionis, cum importet ordinem vnius ad alterum non potest fieri per dictionem, sed oportet quod per orationem fiat, cuius partes quamuis successiue proferantur, men significatio est tota simul, quam tunc complet vltima orationis particula ad modum dicituriae vltimae in diffinitionibus. Et hac significatione existente in vltimo prolationis instanti fit transubstantiatio.

Item septimo loco arguit sic. Verba ista non habent virtutem ex seipsis, hoc planum est, si ergo habent aliquam huiusmodi virtutem, oportet quod sit eis data diuinitus. Oportet autem hanc virtutem esse simplicem, cum eius effectus sit in instanti, simplex autem virtus non potest successiue dari, & eius subiectum oportet esse simplex. Cum ergo praedicta verba successionem habeant non potest ipsis talis virtus esse collata. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod significatio orationis quamuis relata ad partes quibus fit significatio videatur composita, tamen relata ad rem significatam simplex est, inquantum significat vnum quid sciliecompositionem huius cum hoc, sicut etiam Philosophus dicit 5. Met. quod substantia senarij non est bis tria, sed semel sex quam ibi qualitatem nominat. Vnde sicut ad hanc qualitatem senarij se habent partes eius, vt dispositiones materiales non vt qualitates partium sicut partes vnius totius qualitatis, ita significationes partium sunt dispositiones ad significationem totius orationis quae consurgit ex significatione partis in ordine ad omnes praecedentes, sed quia virtus conuersiua sequitur significationem, ideo in ipso conplemento significationis datur illa virtus toti orationi, ita quod singulae partes se habent materialiter tantum ad illam virtutem. Haec ille.

Simile ponit tertia par. q. 78. art. 4. in solntione tertij, vbi sic dicit. Verba quibus fit consecratio sacfaliter operantur. vnde vis couuersiua quae est in formis horum sacramentorum sequitur significationem quae in prolatione vltimae dictionis terminatur, & in vltimo instanti prolationis verborum praedicta verba consequuntur hanc virtutem in ordine tamen ad praecedentia, & haec virtus est simplex ratione significati, licet in ipsis verbis exterius prolatis sit quaedam compositio. Haec ille.

Et in multis alijs locis ponit eandem sententia Ex quo patet responsio ad argumentum Cum autem dicit arguens, quod sacramentum non habet actionem suam naturalem in instanti: ergo nec supernaturalem, quia secundum nos & caet. Dicitur quod sicut motus corporis non est in instanti, tamen mutatum esse eius est in instanti, sic actio corporis dato quod non esset tota simul in instanti, tamen aliquid eius pura actum esse vel egisse aut aliud eius indiuisibile se habens ad totam actionem, sicut mutatum esse ad motum, vel instans ad tempus, aut punctus ad lineam, potest esse in instanti.

Item sicut sol illuminat in instanti, & sensibile causat aliquod in sensu instanti. sic sermo vel vox potest causare in anima aliquid in instanti, puta completam significationem orationis praesupposita prolatione praecedentium vocum aut syllabarum Item dato quod nec oratio nec aliqua eius pars diuisibilis, nec aliquid eius indiuisibile orationem terminans posset habere aliquam actionem naturalem in instanti, cum hoc stat quod effectus eius causatus in tempore remanet in instanti. puta ablutio ex parte aquae, vel significatio plena ex parte verborum, aut aliquid huiusmodi ex tali prolatione derelictum, & hoc sufficit ad hoc quod possit virtute supernaturali, & actione supernaturali in instanti. Cum vero vlterius dicit arguens quod fictio est dicere quod aliqua syllaba formetur in instanti &c. Dicitur vt prius quod sicut motus localis non fit in instanti. sed in tempore tamen indiuisibile terminans motum, puta mutatum esse fit, & habet esse in instanti, sic proportionalite dato quod litera vel syllaba formetur in tempore & non in instanti, tamen terminus eius indiuisibilis fit & habet esse in instanti, & hoc sufficit ad propositum scilicet quod syllaba secundum aliquid sui diuisibile, vel indiuisibile habeat esse in instanti. Cum vero vlterius dicitur quod si aliqua syllaba efficit totum effectum sacramenti. tunc illa sola est sacramentum, & aliae non faciunt ad sacramentum &c. Dicitur consequentia non valet, quia sicut post latius dicetur saciund habet significare & efficere, & ideo dato, quod aliae syllabae nihil efficerent ad inductionem gratiae tamen agerent ad conplementum significationis sacramenti, & ita faciunt ad sacramentum, & eius integritatem, tamen non oportet ad hoc fugere, quia eo modo quo faciunt ad complementum significationis agunt mediate, vel immediate, complete vel dispositiue ad effectum sacramenti, qui sequitur completam significationem totius orationis. Cum vero vlterius dicitur quod vltima syllaba non potest agere in virtute praecedentium, quia ex illis nihil relictum est &c. Dicitur quod falsum est quia sicut recitatum est ex dictis Sancti Thomae praecedentes syllabae reliquerunt partiales significationes quae se habent ad totalem significationem totius orationis sicut dispositiones. Et ita paret quod tota deductio huius argumenti, & si multum videatur habere apparentiae, tamen vacua est apud recte considerantes veritatis & existentiae, sicut postea ex dictis Petri de Palude melius ostendetur.

Ad tertium dicitur quod in sacramento eucharistiae ponenda est praedicta causalitas vtroque mode quam tangit arguens. Et ad huius improbationem dicitur primo qu. licet species panis non agat instrumentaliter ad realem existentiam corporis Christi in sacramento, neque ad aliquam dispositionem praeuiam, adhuc tamen verba consecrationis instrumentaliter attingunt ad aliquam dispositionem praeuiam transubstantia tioni non ordine temporis, sed naturae vel rationis. Et ad huius improbationem dicitur, quod illa dispositio ad quam attingunt verba consecrationis eucharistiae non oportet quod sit qualitas aut accidens positiuum, sed forte est dispositio priuatiua vel negatiua, sicut expulsio vnius formae a subiecto est dispositio ad introductionem formae oppositae vel incompossibilis. Sic in proposito imaginandum est, quod verba sacramentalia virtute diuinitus collata attingunt instrumentaliter in sacramento Eucharistiae ad hoc dispositionem, quod substantia panis desinat esse sub speciebus panis, non quidem ad hoc quod substantia illa desinat esse simpliciter, nec ad hoc quod transeat in corpus Christi sed ad hoc quod non sit sub illis speciebus, vt sicut per agens naturale propria virtute efficit quod materia, vel aliquod subiectum, aut passum desinit informari aliqua forma substantiali, vel accidentali, ita in hoc sacramento verba consecrationis virtute diuinitus colla ad hoc instrumentaliter pertingunt quod species prius informantes substantiam panis aut vini desinant praedictam substantiam informare, & tollant praedictam inhaerentiam accidentium ad totum praecedens, non autem quod faciant accidentia sine subiecto subsistere. nec ad hoc quod corpus Christi sit sub praedictis accidentibus. Et ad hunc sensum videntur mihi intelligenda dicta Sancti Thomas 4. sen. 1. dist. q. 1. arti. 4. quaestium cula prima in solutione sexti vbi sic dicit. In transubstantiatione cum sit quidam motus seu mutatio, duo sunt scilicet recessus a termino, & accessus ad terminum. Verba igttur sacramentalia pertingunt instrumentaliter ad transubstantiationem quantum ad recessum a termino a quo sed quantum ad accessum ad terminum ad quem non pertingunt instrumentaliter nisi dispositiue, sicut accidit in aliis sacramentis. Haec ille.

Item 4. senten. distin. 6. q. 2. arti. tertio sic dicit in solutione argumenti quinti. Haec virtus inquit agentis principalis respicit principaliter terminum ad quem, sed virtus causae instrumentalis, quandeodque non attingit ad terminum ad quem, sed habet operationem suam in his quae sunt citra terminum, sicut qualitates actiuae elementares non attingunt ad animae rationalis introductionem. Et similiter hic contingit, quia virtus illa instftalis quae est in verbis habet operationem suam supra substantiam panis, quia verbum ad elementum accedit vt fiat sacramentum, secundum Augustinum. Non est autem aliquo modo causa eorum quae sunt in termino ad quem, sicut quod sint accidentia sine subiecto vel aliquid huotmodi. Et simile ponit in multis alijs locis. Ex quibus patet quod illa dispositio ad quam pertingunt instrumentaliter verba consecrationis Eucharistiae non est subiectiue neque in corpore Christi neque in substantia panis aut vini, sed potius in speebus remanentibus. Efficiunt enim quod huiusmodi species desinant informare proprium & primum subiectum, & quod substantia panis aut vini non sit sub eis, & quod desinat praecedens informatio & inhaesio. Dicitur 2. quod sicut arguens non reputat fictionem quod haec verba, hoc est corpus meum, sint causa sine qua non conuersionis panis in corpus Christi, potius quam alia verba, ita nullus catholicus debet reputare fictionem, sed potius veritatis expressionem, quod praedicta verba sint causa per quam instrumentalis & dispositiua ad dictam transubstantiationem. Dicitur 3. quod in instanti completae prolationis verborum sonus tangit spem panis aut vini aliquo tactu aut corporali, aut intentionali vel virtuali, aut aliquo alio sicut prius dictum fuit, & idcirco tunc possunt agere. Dictum autem philus intelligendum est de multiplicatione reali ipsius soni, quia illa sit in tempore cum consequatur motum localem. Secus est de multiplicatione specierum & intentionum soni, quia illa potest fieri in instanti, sicut multiplicatio specierum colorum, tamen quicquid sit de hoc sufficit quod in vltimo instanti verborum prolationis verba illa contingat speciem panis & vini aliquo contactu, nec requiritur quod sit corporalis, vt prius dictum est.

Item posito quod requireretur contactus corporalis agentis instrumentalis ad species Eucharistiae in transubstantiatione, potest dici quod in vltimo instanti prolationis verborum licet sonus non tangat corporaliter Eucharistiam, tangit tamen aerem contiguum Eucharistiae, & sic eodem instanti virtus datur sono quae multiplicata per medium in eodem instanti pertingit ad hostiam, licet sonus in eodem instanti ad hostia non pertingat. Idem enim est aerem tangere hostiam ac si sonus eam tangeret, ex quo aer vehit virtutem de sono ad hostiam. Potest etiam dici & forte verius quod cum dicit quod sacramenta sortiuntur effectum in vltimo instanti completae prolationis verborum sacramentalium, illa completa prolatio intelligenda est quando verba aut aequipollens verbis attingunt suscipientem sacramentum vel materia, & non ante, & multis alijs modis illud sophisma potest declinari. Petrus tamen de palude sic dicit. Si verba cessant antequam motus aeris deueniat ad illam rem in qua debet esse effectus species soni in eodem instanti desertur ad illam rem cum qua subiectiue est virtus in aere, alias esset sine subiecto, cum sonus sit accidens, cuius subiectum est solus aer. Haec ille.

Et redit in idem cum prima solutione. Dicitur 4. quod posito, sed non concesso quod verba Eucharistiae non haberent quancunque efficaciam circa transubstantiationem, ad huc stat quod species manentes post prolationem verborum habeant efficacia instrumentalem dispositiuam respectu gratiae inducendae in accedente digne ad sacramentum.

Ad quartum dicitur primo quod ponere dispositionem ad gratiam causari per sacramenta nouae legis non est superfluum, sed necessarium, si sacramenta dicantur esse aliquo modo causa gratiae. Et cum dicit arguens quod fictio est ponere in Eucharistia talem dispotionem &c. dicitur quod nos non ponimus aliquam dispositionem positiuam inter species & existentiam corporis Chcaei sicut dictum est supra, ponimus tamen virtute sperum sacramentalium causari in digne accedente ad sacramentum dispositionem ad gratiam. Vnde illud argumentum peccat per fallaciam consequentis. Dicitur 2. quod in sacramentis non imprimentibus characterem imprimitur vel catur ornatus disponens ad gratiam sicut in sacramento poenitentiae. Et ad rationem ad oppositum dicitur quod consequens finaliter illatum non est inconueniens. Illud enim concedit Sanctus Thomas quarto sen. distin. 17. q. 3. ar. 4. quaestiuncula prima, vbi sic dicit. Confessio est actus virtutis, & est pars sacramenti, secundum autem quod est actus virtutis, est actus meritorius proprie, & sic confessio non valet facta sine charitate quae est principium merendi, sed secundum quod est pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem, qui habet claues ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognouit, & secundum hoc confessio potest esse in eo qui non est contritus, quia potest peccata sua sacerdoti innotescere & clauibus ecclesiae se subijcere, & quamuis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipiet, sicut etiam est in alijs sacramentis. Vnde non tenetur iterare confessionem qui fictus accedit, sed tenetur postmodum suam fictionem confiteri. Haec ille.

Et similia ponit in alijs locis. Dicitur quod nullum inconueniens esset dicere quod sacramenta non imprimentia characterem in ficto talia suscipiente non causant aliquam dispotionem remanentem post sumptionem sacramenti, sicut videtur dicere de sacramento Euchari. Sanctus Thomas quarto. sen. dis. 4. q. 3. ar. 2. quaestiuncula tertia vbi arguit sic. 3. loco. Sicut inquit aliquis ficte accedit ad baptismum, ita & ad sacramentum eucharistiae. sed recedente fictione Eucharistiae effectum non percipit qui prius fictus accesserat, ergo nec etiam recedente fictione aliquis baptismi effectum percipit. Ecce argu. Sequitur reateosio. Dicendum inquit quod in Eucharistiae non imprimitur character cuius virtute posset aliquis efficaciam sacri percipere fictione recedente, & ideo non est simile. Haec ille.

Si tamen ex hoc arguatur quod si sacramentum Eucharistie non causat dispositionem ad gratiam in accedente ficte: ergo nec in accedente congrue, & sine quacunque fictione & in dispotione contraria, apparet quod est fallacia consequentis.

Ad primum Aureoli contra eandem tertiam conclusionem dicitur, quod minor est falsa, & ad eius probationem dicitur quod responsio ibidem recitata bona est & eam ponit Sanctus Thomas vt visum fuit supra, & ad improbationem dictae responsionis dicitur quod responsio illa intelligenda est in secundo sensu, & non in primo sicut superius visum fuit. Et sic ad primam improbationem responsionis, secundo modo intellectae dicitur negando maiorem, si generaliter intelligetur, potissime ad hunc sensum quod quacunque actione receditur a termino a quo, accedatur ad terminum ad quem inductiue & perfectissime. Si autem intelligatur quod quacunque actione receditur a termino a quo accedatur ad terminum ad quem dispositiue, vel perfectiue, aut quocunque modo, tunc maior est vera, sed nec ipsa, nec conclusio illata ad hunc sensum intellectae sunt vllatenus contra nos, concedimus enim quod virtus verborum consecrationis agit dispositiue ad existentiam corporis Christi sub speciebus, non autem perfectiue vel immediate terminum ad quem inducendo. Et sciendum etiam quod alia est mutatio qua desinit terminus a quo & alia qua incipit terminus ad quem. De hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 28. ar. 1. sic dicit dicituria est inter motum & mutationem nam motus est quo aliquid affirmatiue significatum abijcitur, & aliud affirmatiue significatum acquiritur. Est enim motus de subiecto in subiectum, vt dicitur. 5. phy. subiectum autem intelligitur hic aliquid affirmatiue motnostratum vt album & nigrum, & ideo vnus motus alterationis est quoalbum abijcitur & nigrum acquiritur. Sed in mutationibus quae sunt generatio & corruptio aliter est. Nam generatio est mutatio de non subiecto in subiectum, vt de non albo in album, corruptio vero est mutatio de subiecto in non subiectum vt de albo in non album, & ideo in abiectione vnius affirmati & acceptione alterius oportet esse duas mutationes, quarum vna sit generatio & alia corruptio vel simpliciter vel secundum quid. Si ergo in transitu qui est de albedine in nigredinem consideretur ipse motus, idem motus significatur per ablationem vnius & inductionem alterius non autem significatur eadem mutatio sed diuersa, tamen seinuicem concomitantes, quia generatio vnius non est sine corruptione alterius. Haec ille. Ex quibus apparet quod cum alia mutatio sit qua abijcitur terminus a primo, & alia qua inducitur terminus ad quem, nimirum si aliqua actio potest esse ad primum quae non erit ad secundum nisi dispositiue.

Ad secundam improbationem praedictae responsionis dicitur negando primam consequentiam ibi factam, non enim oportet quod si verba sacramentalia agunt ad desitionem panis sub speciebus quod eorum actio sit annihilatiua, quia vt supra dictum fuit, verba illa non agunt directe ad hoc quod substantia panis desinat esse simpliciter aut in se, sed ad hoc quod desinat esse sub speciebus sacramentalibus, & quod desinat esse informmatio & inhaerentia illarum ad subitantiam panis, hoc enim non transcendit actiuitatem creaturae, cum per agens naturale possit tolli talis inhaerentia & informatio, vt cum de calido fit non calidum, & tamen non dcitur annihilare.

Item dato quod verba sacramentalia agant instrumentaliter ad desitionem formae substantialis panis non propter hoc actio illa erit annihilatiua, quia agens naturale propria virtute naturali hoc posset facere, sicut patet de virtute digestiua animalis conuertentis panem in carnem, & forte in proposito verba sacramentalia agunt ad desitionem formae substantialis panis, non tamen credo quod agant ad desitionem materiae, quia solus Deus hoc potest, agunt tamen vt dixi ad hoc quod panis & quaelibet cius pars essentialis desinat esse sub speciebus. Vtrum autem debeat concedi quod substantia panis desinat esse in hoc sacramento. Dicitur quod sic nam Sanctus Thomas 4. sen. dis. 11. q. 2. arti. 2. arguit sic tertio loco. Si vnum contradictoriorum est falsum, reliquum de necessitate erit verum, sed facta conuersione haec est falsa, panis est aliquid vel de pane est aliquid, ergo haec est vera, nihil est de pane, ergo panis est annihilatus. Ecce argu. sequitur responsio. Dicendum inquit quod quamuis non sit aliquid, tamen illud in quo panis est conuersus, est aliquid conuersione facta, & ideo non sequitur quod panis sit annihilatus. Haec ille Item 4. loco arguit sic. Illud dicitur annihilari quod nec in se neque in alio manet, sed panis substantia non manet in se facta conuersione, neque manet in corpore Christi, quia sic corpus Christi augeretur, igitur penitus annihilatur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicundum inquit quod quamuis non maneat panis in se neque in alio, manet tamen corpus Christi in quod conuersus est, & ideo non sequitur quod sit annihilatus, Idem ponit in tertia parte q. 75. ar. 3. in solutione primi & tertij. Ex quibus apparet quod secure potest dici & asseriquod in consecratione eucharistiae substantia panis desinit esse, & hoc iterum patet per expositionem huius verbi desinit. Haec enim copulatiua est vera in vltimo instanti prolationis verborum sacramentalium, substantia panis prius existentis sub his speciebus nunc non est, & eadem substantia immediate ante hoc instans fuit.

Ad tertiam improbationem praedictae responsionis dicitur quod deficit in duobus. Primo quia supponit quod verba sacramentalia non possint aliter agere in eucharistia quantum ad terminum a quo nisi causando desitionem simplicem substantiae panis. Huius autem oppositum superius est ostensum. 2. quia assumit vnam falsam conditionalem & consequentiam scilicet quod si verba sacramentalia agant ad hoc quod Deus subtrahat influxum ad ee panis quod etiam posset agere ad hoc vt subtraheret influxum alterius creaturae ad esse, patet enim quod ista conditionalis non habet aliquam apparentiam, quia verba sacramentalia ordinantur ad conuersionem & transubstantionem panis non autem lapidis aut ligni, nec applicantur tanquam instrumentum a Deo principali conuertente ad conuersionem lapidis, sed panis & vini. Conceditur tamen quod Deus posset conferre virtutem conuersiuam lapidis in corpus Chatur aliquibus verbis, sicut contulit verbis sactralibvirtutem conuersiuam panis & vini in corpus & sanguinem Christi.

Ad confirmationem dicitur primo quod contradicit verbis praecedentibus, vbi negabat desitionem substantiae panis, quam hic asserit. Dico 2. quod opinio nostra non ponit quod verba sacramentalia agant ad totalem desitione substantiae panis, sicut arguens false putat, sed vt saepe dictum est, agunt instrumentaliter ad desitionem formae substantialis panis, vel ad desitionem informationis & inhaerentiae specierum panis & vini ad sua subiecta praecedentia, non autem ponimus quod agant ad desitionem materiae. Sicut enim in mutationibus naturalibus duae formae substantiales aut accidentales succedunt sibi inuicem in eodem subiecto, ita in transubstantiatione sacramentali duae substantiae succedunt sibi sub eisdem accidentibus, licet talia accidentia non inhaereant secundae substantie sicut inhaerebant primae. Et de hac successione. Sanctus Thomas tertia parte q. 75. art. 8. diffuse loquitur, & 4. sen. dis. 11. q. 1. ar. 4.

Ad quartam improbationem illius rtiosionis concessis duabus suppositionibus ibi positis dicitur, quod actio verborum sacramentalium qua agunt ad desitionem formae substantialis panis, vel ad desitionem inhaerentiae & informationis accidem tium ad substantiam panis, vel ad hoc quod substantia panis desinat esse sub accidentibus, duo importat sicut & quaelibet actio corruptiua.

Primum est forma quam per talem actionem abijcitur, secundum est habitudo de genere actionis, & quidem quantum ad secundum est subiectiue in agente, puta in verbis sacramentalibus, non autem in passo, puta substantia panis vel in corpore Chcitur. Sed quantum ad primum puta desitionem formae, vel quo ad ipsam formam desinentem quaecunque illa sit, non habet quodcunque subiectum proprie loquendo, cum talis forma desinat in instanti tota simul, & pro illo instanti quo desinit ipsa non sit, & primo non sit vel incipiat non esse. Formae autem desinenti esse & in cipipienti non esse non oportet assignare subiectum, cum nihil sit potissime, quia non solum talis forma in proposito nostro, & de qua loquimur desinit esse, immo etiam suum subiectum desinit esse, licet non act actionem verborum sacramentalium, sed solius Dei. Licet autem praedicta actio non habeat subiectum non tamen est subsistens, quia nihil est, vel non est aliquid, & sic neest inhaerens nec subsistens, sed purum non ens, sicut corruptio lucis in aere est non ens scilicet ipsa lux corrupta, licet habeat subiectum illo modo quo negatio vel priuatio hetem subiectum. Nec mirum si omnia ista vel multa ex illis sint miraculosa, quia creatura bene potest concurrere effectiue instrumentaliter ad opus miraculi, sicut ostendit Sanctus Thomas de potentia Dei q. 6. ar. 5. & 2. secundae. q. 178. arti. primo Et de hoc stabit in 3. diffusius dictum. De responsione vero quam arguens recitat, & de eius improbatione, non oportet laborare, quia non ponimus quod substantia panis desinat illo modo, quem arguens fingit, puta quod sit dare vltimum instans esse panis, sed potius primum instans sui non esse. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 75. ar. 7. in solutione primi sic dicit. Haec conuersio perficitur per verba quae a sacerdote proferuntur, & ita vltimum instans prolationis verborum est primum instans in quo est in sacramento corpus Christi. In toto autem tempore praecedente est in substantia panis, cuius temporis non est accipere aliquod instans proximo praecedens vltimum, quia tempus non componitur ex instantibus consequenter se habentibus, vt probatur in. 6. physi. & ideo est dare quoddam instans, in quo primo estibi corpus Chartri, non autem dare vltimum instans in quo sit ibi substantia panis, sed est dare vltimum tempus. Et idem est in mutationibus naturalibus, vt patet per philosophum in. 8. physi. Haec ille.

Et similia dicit. 4. sen. di. 11. q. 1. arti. 3. quaestiuncula secunda in solutione secundi. Quia autem praedicta superius sint de mente Sanctus Thomas potissime qualiter actio verborum habeat subiectum vel non apparet. Ipse quidem sen. dist. 8. q. 2. ar. 3. in solutione secundi sic dicit. Virtus creata praesupponit materiam in qua operetur, quod quidem contingit esse dupliciter. Vno modo ita quod sit mutationis subiectum, sicut accidit in conuersionibus naturalibus. Alio modo ita quod subsit termino a quo non autem mutationi, sicut accidit in dicta mutatione, sed creatio neutro modo materiam praesupponit, & ideo magis potest aliquid Deo cooperari instrumentaliter in hac conuersione quam in opere creationis. Haec ille.

Ex quo patet quod illa mutatio non habet subiectum, & per consequens nec actio verborum ex ea parte, qua est eadem motui vel mutationi. Qualiter autem actio & passio sint vnus & idem motus & qualiter motus & mutatio sint idem quod forma acquisita vel perdita per modum, diffuse visum fuit in 2. sen. in prima dis.

Ad secundum principale negatur antecedens. Et ad eius probationem dicitur, quod nostra positio melius saluat efficaciam & actiuitatem secramentorum nouae legis quam opposita opinio ponens ea esse causas sine quibus non, & nihil penitus efficere in anima ad collationem & susceptionem gratie. Tunc ad primam rationem in opturpositum dicitur negando principalemminorem scilicet quod character vel ornatus quem ponimus causari instrumentaliter effectiue pet sacramenta non sit magis ex natura rei dispositio ad gratiam quam extrinseca natura vel operatio sacramenti, puta ablutio vel vnctio: cuius ratio multiplex posset assignari potissime, quia totaliter apparet improbabile quod dispositio vltimata ad gratiam sit subiectiue in corpore exterius, & quod sacramentum nouae legis non causet aliam dispositionem ad gratiam quam huotmodo exteriorem ablutionem vel vnctionem quam posset facere sacramentum veteris legis, vel alia res corporea, quam nullo modo est sacramentum, vel quod aliquid sit dispoad gratiam quod potest esse subiectiue in asino vel in lapide. Tunc ad primam pbationem huius minoris iam negatae dicitur negando consequentiam ibi factam, non enim oportet quod quicunque habet gratiam heat characterem. Et cum dicitur quod habens formam insummo &c. Dicitur quod hoc est verum loquendo de dispotione conuertibili cum forma ad quam disponit sic scilicet quod forma non potest haberi sine tali dispositione, nececontra dispoteo sine forma, character autem non sic est dispositio ad gratiam, & praesertim quia non disponit ad gratiam de proximo & directe, sed aliquod aliud. De hoc beatus Thomas tertia parte q. 63. ar. 4. in solutione primi sic dicit. Subiectum alicui accidenti attribuitur secundum rationem eius, ad quod propinque disponit non autem secundum rationem eius ad quod disponit remote vel indirecte, character autem directe quidem & proxime disponit animam ad ea quae diuini cultus sunt exequenda, & quia haec idonea non fiunt sine auxilio gratiae, quia vt dicitur Iob. 4. Eos qui adorant Deum in spiritu & veritate oportet adorare, oportet ex consequenti quod diuina largitas recipientibus characterem gratiam largiatur, per quam digne impleant ea ad quae deputantur, & ideo characteri magis, attribuendum subiectum secundum rationem actuum ad diuinum cultum pertinentium, quam secundum rationem gratiae. Haec ille.

Item. 4. sen. dist. 4. q. 1. ar. primo arguit sic in quinto loco. Ea quae sunt in sacramentis nouae legis ordinantur ad gratiam causandam, sed character non videtur posse causare gratiam, quin multi characterem habere dicuntur qui carent gratia, ergo non videtur in sacramentis aliquis character imprimi. Si dicatur quod est dispositio ad gratiam. Contra. Agens infinitum non requirit materiam dispositam cum ergo gtatia sit ab agente infinitae virtutis, videtur quod non oportet characterem dari in sacramentis ad disponendum ad gratiam. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod character est dispositio ad gratiam per quandam congruitatis dignitatem. Ex hoc enim ipso quod homo mancipatus est diuinis actionibus, & inter mebra Chaei connumeratus, sit ei quaedam congruitas ad gratiam suscipiendam, quia Deus perfecte in sacramentis homini prouidet. Vnde simul cum charactere quo datur homini vt possit exercere actiones spirituales fidelium vel passiones seureceptiones, datur gratia quae hoc bene possit. Haec ille.

Ex quibus patet quod character directe & proxime disponit ad aliud quam ad gratiam. Vlterius sciendum quod character non est dispositio nisi ad gratiam participatam & imperfectam, & est dispositio annexa imperfectioni, ideo non competit Chcto. De hoc Sanctus Thomas tertia parte q. 63. arti. 5. sic dicit. Character sacramentalis est quaedam participatio sacerdotij Christi in eius fidelibus, vt scilicet sicut Christus habet plenam spiritualis sacerdotij potestatem, ita fideles eius configurantur in hoc quod participant aliquam spiritualem potestatem respectu sacramentorum, & eorum quae pertinent ad diuinum cultum. Et propter hoc etiam Chiteo non conpetit habere characterem, sed potestas sacerdotij eius comparatur ad characterem sacerdotum sicut illud quod est plenum & perfectum ad aliquam sui participationem. Haec ille.

Item 4. sen. di. 4. art. 3. quaestiuncula quinta sic dicit. Quidam dicunt quod Christus non habuit characterem baptismalem, quia a baptismo nihil accepit, habuit autem characterem ordinis quo pertinet ad quendam eminentiae statum. Sed melius est vt dicatur quod Christus nullum characterem habuit, quia ipse habuit potestatem plenitudinis in sacramentis quasi ea instituens & eis efficaciam praebens. Vnde sicut poterat inducere effectum sacramenti in aliquo sine sacramento exteriori, ita ex parte ipsius non requirebatur aliquod sacramentale interius. Haec ille.

Ex quibus apparet quod licet character sit dispositio ad gratiam, non tamen conuertibilis & adaequata & ideo non sequitur quod Chitus habuerit characterem quamuis haberet summam gratiam. Ad secundam probationem principalis minoris patet per praedicta, quia character non est dispositio ad gratiam ex natura reiconuertibilis & adaequata, sed per quandam congruentiam & ex consequenti & remote. Proxime autem disponit ad aliqua quae antiquis patribus nullatenus congruebant, & ideo characterem non habuerunt. De hoc Sanctus Thomas 4. sen. dis. 4. q. 1. arti. 4. quaestiuncula prima sic dicit. Sicut dicit phil. 2. Ethi. Virtus ex quibus innascitur ea operatur, loquens de virtute acquisita, & similiter in omnibus virtutibus quae ex aliquibus actibus aliquo modo causantur. Vnde cum character sit virtus seu potentia spiritualis ad sacramentales actiones ordinata si ex aliquo quod per nos fiat imprimi debeat character, oportet quod per sacramenta nouae legis imprimatur, & per ea tamen, quia ad illas actiones tamen directe illa potentia ordinatur. Haec ille.

Ad tertiam probationem eiusdem minoris patet ex dictis, quia procedit de dispositione conuertibili& adaequata, character autem non est talis dispositio. Ad quartam probationem negatur antecedens si intelligatur de gloria & beatitudine quae est actus secundus scilicet visio vel fruitio, quia gratia est subiectiue in essentia animae, gloria vero vel beatitudo quae est actus secundus recipitur in anima mediantibus suis potentijs, quae sunt intellectus & voluntas, & ita non eodem modo recipiuntur in anima. De hac materia plura dicta sunt secundo sen. & de hoc plura suo loco dicentur in se. quentibus. Ratio vero in oppositum adducta magis est ad oppositum quam ad propositum, quia imago trinitatis non attenditur in anima immediate ratione essentiae, sed ratione potentiarum vel habituum vel actuum secundum quod ostendit Sanctus Thomas prima parte q. 93. arti. 7.

Item concesso consequente illius argumenti nihil habetur contra nos, quia nos non ponimus quod character sit talis dispositio quae mediet subiectiue inter gratiam & essentiam animae, immo Sanctus Thomas ponit quod gratia est subiectiue immediate in essentia animae, character vero in intellectu vel voluntate sicut apparet quarto, sen. dis. 4. q. 1. arti. 3. in solutione primae quaestiuncule, vbi sic dicit. Nam proportionaliter spiritualitati substernitur sicut perfectibile perfectioni. Vnde sicut gratia quae est spiritualis vitae principium est in essentia animae sicut in subiecto, ita & character qui est spiritualis potentia est sicut in subiecto in naturali potentia animae, & non in essentia animae nisi mediante potentia. Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Dispositio & habitus sunt in eodem subiecto, sed character disponit ad habitum gratiae, cum ergo grasit in essentia animae sicut in subiecto videtur quod etiam character. Ecce argu. sequitur responsio. Dicendum inquit quod dispotionem esse in eodem subiecto cum eo ad quod disponit non est necesse, nisi quando dispositio postea fit perfectio, sicut scientia quae prius fuit dispositio postea fit habitus, & ideo disposito quae est scientia & habitus qui est scientia sunt in eodem subiecto proximo Non autem oportet hoc quamdod dispositio & perfectio differunt per essentiam, sed possunt esse in diuersis subiectis, & praecipue quamdod illa habent ordinem ad inuicem. Sicut operatio sensibilis est disposito ad intelligibilem operationem, & similiter character est dispositio ad gratiam. Haec ille.

Ad confirmationem dicitur quod disposito quae est necessitans ad formam potest esse duplex, Quaedam quae importat omne positiuum & omne negatiuum necessarium ad inductionem formae. Alia vero est quae includit omne positiuum, sed non omne negatiuum vel priuatiuum. puta remotionem omnis obicis & impedimenti. Loquendo de prima dispositione, maior argumenti est vera, sed argu. in hoc sensu non procedit contra nos, quia nos non dicimus quod character sit illo modo dispositio quae est necessitas, quia licet character includat om positiuum necessarium ad gratiam, non tamen omne priuatiuum, puta remotionem fictionis, aut peccati mortalis, immo stat cum illo. Loquendo vero de dispositione secundo modo dicta negatur maior argumenti, & conceditur quod character est illo modo dispositio quae est necessitans ad gratiam. Et quod dicta distinctio sit ad mentem Sancti Thomae patet, quia quarto sen. dis. 4. q. 3. arti. 2. quaestiuncula secunda sic dicit. Ad hoc quod aliquid effectum alicuius agentis percipe ret debeat oportet quod se habeat in debita dispositione ad causam agentem & ad effectum percipiendum, & ideo indispositio voluntatis quae vltimum effectum baptismi impedit est duplex. Vna secundum ordinem ad sacramentum ipsum, alia secundum ordinem ad effectum sacramenti. Ad ipsum autem sacramentum contingit voluntatem esse indispositam dupliciter. Vno modo per subtractionem necessarij, alio modo per positionem contrarij. Similiter per comparationem ad effectum baptismi oportet quod disponatur aliquis adhibendo necessarium & remouendo contrarium &c. Haec ille.

Ex quibus patet quod perfecta dispositio quae est necessitans simplicitet ad formam duo requirit scilicet remotionem contrarij, & positionem necessarii, Quia autem character sit disposito secundo modo, & non primo modo satis patet. Vanem Sanctus Thomas quarto sen. dis. 4. q. 1. ar. primo in solutione quarti si dicit. Character est causa sacramentalis gratiae, & quod quidam cum charactere gratiam non recipiunt est ex eorum indispositione ad gratiam suscipiendum. Haec ille.

Item. q. 3. ar. 2. questiuncula tertia sic dicit. In baptismo imprimitur character quia est immediata causa disponens ad gratiam, & ideo cum fictio characterem non auserat recedente fictione quae effectum characteris impediebat, character qui est praesens in anima incipit habere suum effectum, & ita baptismus recedente fictione effectum suum consequitur. Haec ille.

Patet ergo ex omnibus supradictis quod character est dispositio ad gratiam, non solum ex diuino beneplacito formaliter verum etiam aliqualiter ex natura rei per modum cuiusdam congruentiae, licet non sit disposito conuertibilis & adaequata ipsi gratiae, ne disponat immediate proxime & directe ad gratiam, sed ad aliquos actus qui non posunt congrue exerceri sine gratia. Patet similiter quod non ita probabiliter ponitur quod sola operatio exterior naturalis sacramenti sit totalis dispositio ad gratiam causata per sacramentum, sicut de charactere vel ornatu causato in anima, & quod positio Aureoli non ita bene saluat actiuitatem vel causalitatem sacramentorum respectu gratiae sicut opinio nostra, & consequenter prima ratio pro principali assumpto secundi principalis argumenti non procedit. Similiter nec secunda ratio pro eodem assumpto valet. Cum enim dicit quod positio nostra non saluat efficaciam sacramentorum nisi cum multis & pluribus pactis quam opinio opposita &c. Dicitur quod omnia pacta quae positio nostra ponit sequuntur ex dictis sacrae scripturae, vel sanctorum, aut doctorum, aut ex recta & probabili ratione. Opinio vero contraria negat pacta sequentia ex praedictis, immo est improbabilior, & minus consona dictis sanctorum. Dicitur 2. quod opinio contraria tot & forte plura pacta habet ponere quam nostra. Primo namque habet ponere tale pactum quod verbo accedente ad elementum diuina virtus agit in suscipiente sacramentum: secundo, quod in casu posito de tribus hostijs coram sacerdote diuina virtus solum agit in illam ad quam dirigitur intentio sacerdotis: 3. quod in baptismo diuina virtus non confert effectum sacramenti vel gratiam quo usque verborum prolatio & aquae ablutio sint completae: quarto quod habenti ablutionem baptismi diuina virtus confert gratiam, & ita tot pacta hetem ponere opinio contraria ex parte diuinae virtutis assistentis, quot nostra ex parte virtutis inhaerentis sacramenti. Dcbtur tertio, quod ex positione nostra nulla inconuenientia sequuntur sicut supra patuit. Ex opinioneautem contraria multa sequuntur, sicut ostendit Sanctus Thomas in probatione duarum vltimarum conclusionum. Et etiam sicut supra deductum fuit, puta quod sacramenta nullam spiritualem dispositionem causant plusquam factura veteris legis, nec plusquam aqua qua abluitur caput asini, aut oleum quo vnguntur sotulares. Et vlterius quod baptismus aut confirmatio non confert suscipienti quancunque dispositionem cuius similis non sit capax creatura irrationalis, & multa alia deliramenta, salua reuerentia taliter opinantium ex illa opinione sequuntur. Dicitur quarto ad primam confirmationem quod vltima syllaba verborum sacramentalium causat effectum sacramenti, & non praecedentes, cuius causa superius dicta & assignata fuit, quia tunc est completa significatio totius orationis & non prius.

Nec valet quod dicitur de nouo pacto, quia consimile pactum habet ponere opinio contraria vt supra dictum est. Dicitur ergo ad secundam confirmationem quod virtus collata verbis sacramentalibus est subiectiue in vocibus & sonis verborum vno modo, sed alio modo est subiectiue in eodem subiecto, in quo est vox vel sonus.

Nec valet quod dicitur qualitatem non esse subiectum qualitatis. De hoc. Sanctus Thomas de virtutibus. q. 1. ar. 3. sic dicit. Subiectum tripliciter comparatur ad accidens. Vno modo sicut praebens ei sustentamentum, nam accidens per se non subsistit, fulcitur vero per subiectum. Alio modo sicut potentia ad actum, nam accidenti subijcitur sicut quaedam potentia suo actui, vnde & accidens forma dicitur: tertio, modo sicut causa ad effectum, nam principia subiecti sunt principia per se accidentis. quantum ergo ad primum vnum accidens subiectum alterius esse non potest, nam cum nullum accidens per se subsistat, non potest alteri sustentamentum praebere. Nisi fortasse dicatur quod inquam tum, quod est a subiecto sustentatum aliud accidens sustentat, sed quantum ad alia duo vnum accidens se haetam ad aliud per modum subiecti, nam vnum accidens est in potentia ad alterum, sicut diaphanum ad lucem, & superficies ad colorem. Vnum etiam accidens potest esse causa alterius vt humor saporis, & per hunc modum vnum accidens dicitur esse subiectum alterius accidentis, non quod accidens possit alteri accidenti sustentamentum praebere, sed quia subiectum est receptiuum vnius accidentis altero mediante. Et per hunc modum dicitur potentia animae esse subiectum habitus nam habitus ad potentiam animae comparatur vt actus ad potentiam, cum potentia sit indeterminata quantum est de se, & per habitum terminetur ad hoc vel illud. Ex principijs etiam potentiarum habitus acquisiti causantur. Sic ergo dicendum est potentias animae esse virtutum subiecta, quia virtus inest animae mediante potentia. Haec ille ex quibus patet quod vna qualitas potest dici subiectum alterius qualitatis.

Ad tertium principale negatur principale assumptum scilicet quod instrumenta non recipiant a principali agente aliquam virtutem sed solum motum localem. Et ad probationem dicitur quod similitudo inducta de motu locali & alijs motibus valde inepte applicatur ad propositum, quia similitudo si debite applicetur, falsum assumit vel nihil contra nos concludit, quod patet. Si enim intendat sic arguere, sicut est in alijs motibus &c. sed in illis motibus puta qui sunt ad formam, forma inducta per agens vel mouens non agit nec expellit aliam formam effectiue, sed solum formaliter, ergo a simili in motu locali vbi acquisitum ipsi mobili per suum mouens non expellit aliud vbi ab eodem subiecto effectiue, sed formaliter, tunc ratio bene concludit, sed non contra nos.

Item si arguitur sic. Sicut est in alijs motibus sic est in motu locali, sed in alijs motibus mobile non agit nec expellit aliud mobile effectiue, sed tantum formaliter, ergo in motu locasi mobile non agit nec expellit aliud mobile effectiue sed solum formaliter, patet quod similitudo directe procedit & consequentia est bona, sed minor est falsa, sicut patet, quia ignis calefacit aerem, & aer manum, ideo nimirum si conclusio sit falsa. Si vero intendat sic arguere. Sicut est in alijs motibus &c. sed in alijs motibus forma non agit effectiue, sed solum formaliter, ergo in motu locali mobile non agit effectiue sed formaliter, apparet quod similitudo false applicatur, quia in vna propositione comparatur forma ad formam, & in alia mobile ad mobile, quae similitudo nulla est, quia alio modo se habet mobile ad mobile quam forma ad formam, quantum ad hoc quod est mouere vel agere vel expellere effectiue, quia formae inhaerenti & nullatenus subsistenti non competit agere effectiue, sed mobili motu locali, cuiusmodi est baculus vel serra, aut aliud instrumentum artis potest competere agere & mouere, & expellere aliud corpus de loco suo & de suo vbi, non quidem solum formaliter, immo etiam effectiue & per virtutem impressam a mouente. Vnde haec est expresse mens philosophi & sui conmentatoris 8. physicorum parte 82. vbi Aristotiles loquens de motu proiectorum in aere aut aqua sic dicit. Primus motor est, qui hoc facit. Verbi gratia qui mouet aerem aut aquam aut aliud quod natum est moueri & mouere, sed non debet simul quiescere ab hoc quod moueat & moueatur, immo cessat moueri ad hoc quod moueatur cessante eius motore a motione, & postea remanet mouendo. Vnde vnum mouet aliud sibi succedens & procedit istud aliud etiam hoc eodem processu. Motus autem illius quiescit cum virtus mouendi diminuitur in successione paulatim, & vltimo cessat quando motor penultimus peruenit ad hoc quod nihil agat, sed solum mouetur. Haec Aristoteles. Vbi commentator sic dicit. In motu aquae a lapide proiecto in illam videmus partem quae sequitur lapidem moueri vndique. Deinde transfertur motus ab illa parte ad partem consequentem, deinde illa ad aliam quousque cesset. Partes tamen aquae non simul mouentur, sicut mouentur partes figurati corporis & hoc patet in circulis qui in aqua fiunt quando lapides cadunt in eam. Motus autem harum partium ideo quiescit, quia virtus motiua non cessat diminui & deprimi in illis partibus quam mouent seinuicem successiue, ideo quod in vltima parte non remanet mouere sed solum moueri. Haec ille.

Similia dicit 3 de anima commento. 65. Ex quibus apparet primo quod in talibus corporibus seinuicem mouentibus puta partibus aquae, vel lapide & aqua primum mouens non mouet effectiue immediate omnia sequentia, sed primum effectiue mouet secundum, & secundum effectiue mouet tertium, & non solum formaliter: scdo apparet quomodo tam philosophus quam commentator senserunt quod in motu violento secundum mouens hetem a primo non solum motum localem, quinimo virtutem mouendi tertium, & hoc idem habet tertium a scdo, & quartum a tertio donec virtus totaliter sit diminuta in penultimo moto, 3. apparet quod mouens principale tribuit suo instrumento artificiali duo scilicet motum localem & virtutem motiuam, & consequenter quomodo tota deductio huius tertij principalis falso innititur fundamento, & quod distinctio nostra de agente principali & instrumentali stat in sui veritate. Et haec sufficiant ad argumenta Aureoli contra secundam conclusionem. Ad argumenta contra quartam conclusionem nunc dicendum est. Et quidem ad primum Durandi contra eandem conclusionem respondet beatus Thomas 4. sen. dist. i. ar. 4. quaestiuncula secunda in solutione quarti. Arguit enim sic. Omne quod recipitur in aliquo est in eo per modum recipientis. & inde est quod virtus spiritualis non potest esse in re corporali, sed haec virtus qua ordinatur ad gratiam inducendam est maxime spiritualis, ergo non potest esse in rebus corporalibus. Ecce argumentum Sequitur responsio. Dicendum est inquit quod in re corporali non potest esse virtus spiritualis secundum esse completum, potest tamen ibi esse per modum intentionis, sicut in institis motis ab artifice est virtus artis, & sermo audibilis existens causam disciplinae vt dicitur de sensu & sensato continet intentiones animae quodammodo, & etiam in motu est virtus substantiae separatae mouentis secundum philosophos, & semen agit in virtute animae, vt dicitur in. 11de animalibus. Haec ille.

Item ibidem in solutione quartae quaestiunculae sic dicit. Sicut se habet agens ad virtutem actiua ita se habet ad continendum formam effectus, & quia agens in ntrumentale non habet virtutem agendi vt aliquod ens conpletum, sed per modum intentionis, ideo & forma introducta continetur in eo per modum intentionis, sicut sunt species colorum in aere, a quibus aer non denominatur coloratus Et hoc modo gratia est in sacramentis, sicut in instrumento non complete quantum ad quattuor. Primo quia in instrumento non est forma effectus secundum completam rationem spei, sicut est in effectu iam completo & in causa vniuoca, secundo quia est in eo per modum intentionis, & non secundum esse completum in natura, sicut forma effectus est in causa principali non vniuoca secundum perfectum esse in natura. tertio quia non est in eo pe modum intentionis quiescentis, sicut sunt intentiones rerum in anima, sed per modum intentionis fluentis duplici fluxu quorum vnus est de potentia in actum, sicut etiam in mobili est forma quae est terminus motus, dum mouetur, vtfsuens de potentia in actum, & inter haec cadit medium motus cuius virtute instrumentum agit, alius de agente impatiens inter quae cadit medium instrumentum, prout vnum est mouens, & alterum est motum quarto quia sacramentum etiam instrumentaliter non attingit directe ad gratiam ipsam. Haec ille.

Simile dicit tertia parte. q. 6. 2. art. quarto, in solutione primi. Virtus inquit spiritualis non potest esse in re corporea per modum virtutis permanentis & conpletae, nihil tamen prohil et in corpore esse virtutem instrumentalem inquantum scilicet corpus potest moueri ab aliqua substantia spirituali ad aliquem effectum spumalem inducendum, sicut & in ipsae voce sensibili est quaedam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, inquantum procedit a conceptione mentis. Et hoc modo vis spiritualis est in sacramentis inquantum ordinantur a Deo ad aliquem effectum spiritualem. Haec ille.

Item de veritate q. 27. art. 4. in solutione quarti sic dicit. Sacramenta non operantur ad gratiam per virtutem proprie formae, sic enim operarentur vt per se agentia, sed operantur per virtutem principalis agentis scilicet Dei in eis existentem, quae quidem virtus non habet esse completum in natura, sed est quid incompletum in genere entis, quod patet ex hoc quod instrumentum mouet inquantum mouetur, motus autem est actus imperfectus secundum philosophum. Vnde sicut illa quae mouentur inquantum sunt iam quasi in termino motus assimilata agenti mouente per formam perfectam, ita illa quae mouent prout sunt in ipso moueri mouent per virtutem incompletam, & huiusmodi virtus est in aere ad inouendum visum secundum quod imuta tur a colore parietis, vt in fieri non vt in facto esse. Vanenm spes coloris est in aere per modum intentionis, & non per modum entis completi sicut sunt in pariete. Similiter sacramenta operantur ad gratiam prout sunt quasi mota a Deo ad hunc effectum. Qui quidem motus attenditur secundum institutionem, sanctificationem, & applicationem ad eum quiaccedit ad sacramenta. Vanmem habent virtutem non per modum entis. completi, sed quasi incompleti, & sic non est inconueniens quod virtus spualis sit in re corporali & materiali, sicut spes colorum sunt spumaliter in aere. Haec ille.

Item ibidem in solutione quinti sic dicit. Virtus illa neque potest dici corporea neque incorporea pro prie loquendo, corporeum enim & incorporeum sunt differentiae entis completi, sed proprie dicitur virtus ad incorporeum sicut etiam motus magis dicitur ad ens quam ens &c. Haec ille. Ex quibus apparet quod in re corporea & materiali potest esse virtus spiritualis per modum intentionis fluentis, & quod virtus quae est in sacramentis habet huiusmodi esse fuens & intentionale, & sic non obstante quod sit spiritualis formaliter & per essentiam non solum ratione effectus spiritualis ad quem ordinatur, tamen potest informare subiectum materiale & corporale. Dicitur secundo quod responsionem quam arguens recitat non hemus necessario sustinere puta quod illa virtus sit quaedam qualitas formaliter & per essentiam extensa & corporalis, nec dicatur spiritualis nisi solum ratione sui effectus spiritualis, que instrumentaliter causat in anima, quia sicut apparet ex praedictis Sanctus Thomas ponit eam esse mere spualem tam per essentiam quam per efficientiam. Verum tamen praedictam solutionem Petrus de palude probabiliter sustinet dicens. Secundum veritatemilla virtus est qualitas corporalis essentialiter & formaliter non nata esse in spiritum vniuoce, tamen ratio non cogit, quia non sequitur, est forma in corpore, igitur est corporalis, quia anima rationalis est actus corporis, & tamen est non solum spiritualis, sed spiritus per essentiam & per efficientiam, quia habet operationes & habitus spuales. Si dicatur quod hoc est quia ipsa est forma substam tialis quae trahit ad se materiam, & non trahitur a materia & natura praecedit esse corporeum.

Dicendum quod dona & virtutes morales infusae immo etiam acquisitae videntur esse spirituales effectiue, licet sint corporales subiectiue, quia faciunt obedire rationi quae est spiritualis. Et cum dicitur quod virtus spumalis non potest esse in corpore in esse fluenti, quia nihil est subiectum rubedinis in transitu, sicut rubescunt verecundati, nisi quod est eius subiectum in esse permanenti. S inquam sic dicatur non cogit, quia non est intentio dicere quod sit vnavirtus spumalis quae possit permanere ad horam & non diu in corpore, sed sicut forma scanni est in dolabra in fluxu, non formaliter, sed virtute & in fluxu non nisi quandiu mouetur, sic etiam character qui manet in anima est etiam in sacramento virtute solum quamdiu sacramentum est in vsu, id est in coniunctionem materiae ad formam a ministrante applicatae suscipienti. Similiter cum dicitur quod sicut in spiritum non est corporalis virtus subiectiue nec esse potest, sic nec econuerso spualis in corpore.

Dicendum quod sicut virtus corporalis formaliter non potest esse in spiritum subiectiue, sic nec virtus spiritualis formaliter potest esse incorpore subiectiue, nisi vt dictum est, sed sicut virtus spiritualis potest agere in corpore & in corpus, sit econuerso virtus corporea in spirituale & in spiritum. Sed in hoc est dicitria, quia illa in propria virtute, quia hoc est infra, & non supra suam speun, haec autem in aliena.

Item cum dicitur quod illa virtus non potest esse corporalis, quia agit in spiritum Dicendum quod falsum est, immo virtus existens in corpore potest agere in spiritum, & aliquid spuale sicut fantasma in intellectum possibilem, quia ab agente vniuersali & indeterminato in passum indeterminatum non sequitur actio determinata nisi concurrente agente particulari & determinato, vnde cum intellectus agens sit potens omnia facere, quae possibilis est potens fieri nisi fantasma determinatum concurrat agendo, quia non potest concurrere patiendo, nunquam sequeretur determinata intellectio.

Item sicut fantasma est motus factus a sensus secundum actum, sic videtur intellectio esse mutatio facta a fantasmate secundum actum, & sic falsum est quod assumitur. Cum etiam ignis inferni agat in spiritum, & coelum in virtute Dei producat animam sensitiuam quam Gregorius vocat spiritum, qui corpore tegitur, & cum corpore moritur, & cum calor aliquid possit in virtute animae, quod non potest in virtute ignis vel alicuius inferioris, puta generare carnem, ideo quod aliquod corpus nihil possit plus in virtute Dei quam quod posset in virtute sua vel alterius corporis aut creaturae, non videtur probabile. Sed vtrum sit realis virtus & qualis, posset imaginari quidem quod virtus sacramentalis supra virtutem naturae non est aliqua vna res, sicut nec virtus in fantasmate per quam dicitur mouere intellectum possibilem in virtute intellectus agentis est aliqua res addita propriae naturae, sicut etiam virtus in coelo per quam generat viuum in virtute Dei non est aliud a sua forma naturali, igitur sicut Deus secundum cursum naturae aliquibuscorporibus ab origine praestitit vt in virtute sua aliquid faciant quod in virtute propria non possunt Sic non est inconueniens quod in cursu gratiae supernaturaliter aliquibus rebus in casu hoc faciat. Quia enim calor calesa ciat, hoc non habet nisi a diuina voluntate. Vnde quando Deus voluit, calor non combussit tres pueros in camino ignis. Si ergo Deus vellet, frigus calefaceret, quamuis enim ad actionem principalis agentis oporteat in agente esse proprium principium formam absolutam, non tamen ad actionem instrumenti oportet in ea esse illa formam per quam producitur forma, ad qua pertingit vt instrumentum. Et sicut de creatura fit quicquid Deus vult passiue, sic quicquid vult sit a creatura actiue, dum tamen non excedat limites creaturae Sed istud non videtur, quia nihil agit nisi secundum quod est in actu. Vamem sicut Deus non potest facere aliquid esse de nono in actu nisi per nouam formam sic nec potest facere aliquid realiter agere quod prius non poterat nisi per nouam formam. Nec est simile de instrumento coniuncto secundum esse, sicut est fantasma, quod est idem subiecto vel saltem supposito cum intellectu agente, & de sacramento quod non est coniunctum Deo secundum esse.

Item nec est simile de forma caeli quae a principio habuit illam formam quae est illa virtus, & de sacramento quod de nouo incipit habere illam virtutem non vtique per nihil. Nec est simile de potentia passiua quae ab alio transmutatur, & de actiua quae ex se transmutat. Vnen non ita facit creatura quicquid vult Deus eam facere sine virtute addita, sicut sit ex creatura quod Deus vult ex ipsa & in ea fieri sine additomne alicuius praecipientis illam factionem.

Item quando sacramentum applicatur, ille motus non est formaliter illa virtus quae causat, quia cum sit idem motus in ludente sicut in baptizante esset eadem virtus in vtroque, & quod non idem faceret Deus impediret, sicut eadem virtus ignis fuit in camino puerorum quod est absurdum. Vnde nihil habet realem virtutem ad aliquid agendum ad quod prius non habebat nisi capiat formam realem de nouo quam prius non habebat quae est illa virtus per essentiam, vel nisi per essentiam ipsa forma fe at perfectior quam prius per intensionem sui ipsius, sicut forma intensa aliquid potest quod non habet locum in sacramento, vn illa virtus non est ipsa motio sacramenti prout est a Deo sed aliquid aliud, & magis credo quod alia forma, quia si calor per essentiam est potentia calesactiua, quicquid habet calorem habet virtutem calefactiuam, vnde cum in ludente sit idem motus specie qui in non ludente, vterque a Deo essentialiter effectiue, ita etiam ibi virtus sicut hoc quod non videtur. Haec Petrus in forma. Ex quibus apparet primo quod virtus corporalis formaliter, & per centiam & subiectiue potest agere aliquem effectum spumalem, & in passum spumale, potissime instrumentaliter quando agens principale est spirituale vel spiritus: secundo quod deductio Aureoli qua asserit exteriorem ablutionem vel vnctionem sacramentalem esse totam dispositionem ad gratiam quam confert sacramentum baptismi vel consfirmationis, & sic de alijs sacramentis est vana. Veruntamen quanquam praedicta reteiosio sit multuprobabilis, & multa vera ad nostrae positionis declarationem contineat, teneo sicut prius scilicet quod virtus quae est instrumentaliter ad gratiam dispositiua, & characteris vel ornatus causatiua non est virtus corporea vel extensa, sed mere spiritualis sicut ponit Sanctus Thomas & vt prius recitatum est. Ad secundum principalem Durandi respondet Sanctus Thomas quarto sen. dist. 1. q. 1. art. quarto quaestiuncula secunda in solutio quinti vbi sic dicit. Sicut virtus absoluta non est complete in quolibet congregatorum ad vnam actionem quam nullus per se perficere potest, sicut est de tractu nauis, sed est in omnibus simul inquantum omnes sunt loco vnius agentis, & sic virtus in eis existens suam retinet vnitatem, ita etiam est de instrumentis quando vnum non sufficit, & sic etiam est in multis alijs quae ad sacramentum exiguntur, quia in oibus est illa virtus simul acceptis complete, in singulis autem incomplete. Haec ille.

Item dis 8. q. 2. ar. tertio. in solutione noni sic dicit. Qamdenm aliquod opus perficitur pluribus instrumentisivirtus instrumentalis non est complete in vno, sed incomplete in vtroque, sicut manu & penna scribitur, & similiter contingit in proposito, quia virtus instrumentalis adffaciendum. praedictam conuersionem non est tamen in verbo vel in sacerdote sed in vtroque complete, quia nec sacerdos sine verbo, nec verbum sine sacerdote conficere potest, & quia sacerdos est similior principali agenti quam verbum, quia gerit eius nguram, ideo simpliciter loquendo sua virtus instrumentalis est maior & dignior, vnde etiam permanet & ad multos huiusmodi effectus se habet, virtus autem verbi transit & ad semel tantum est. Sed secundum quid est potior virtus verbi inquantum efficitur propinquior quasi signum ipsius, sicutetiam pennam est scripturae propinquior, sed manus scrihenti,. Haec ille.

Simile dicit tertia parte q. 62. art. 4. insoluniguo quarti. Sicut inquit eadem vis principalis agentis instrumentaliter inuenitur in omnibus instrumentis ordinatis ad effeaum prout sunt quodam ordine vnum, ita etiam eadem vis sacramentalis inuenitur in rebus & verbis prout ex verbis & rebus perficitur vnum sacramentum. Haec ille.

Similia ponit de veritate. q. 27. arti. 4. in solutione decimi. Hanc solutionem explicat Petrus de palude dicens. Potest, dici quod est eadem virtus in specie, in rebus in ministro, & in verbis. quiali cet proprium accidens habeat vnam propriam potentiam receptiuam, tamen accidens non proprium non oportet non solum habere remotam, sicut eadem albedo specie est in ciguo& niue, nec etiam immediatum cum lux sit in coelo & in aere, & non sit eadem diaphaneitas speer hic & ibi, saltem do accidem te supernaturali certum est hoc, quia non est eiusdem speciei anima & suae potentiae cum substantia angeli & suis potentijs pereandem rationem, quia si sunt idem quod essentia, certum est quod essentie diferunt specie. Si vero differunt, tunc differunt propria susceptiua, & consequenter proprietates naturales, & tamen constaquod virtutes infusae viae & patriae non differunt specie in omnibus. & angelis, alias non possent aequari homines angelis.

Vnde cum virtus quae est in sacramentis sit supernaturalis, nihil prohibet ipsam esse eiusdem rationis & in diuersis concurrentibus ad sacramentum, quamuis differant specie vt genere. Similiter potest dici quod sunt diuersarum rationum. Nec obstat quod habent vnum effectum, quia sicut conueniunt quattuor elementa ad vnum mixtum, & qualitates primae ad medias, sic multa & diuersa instrumenta concurrunt ad vnum effectum, sicut hic. Vna enim constellatio quae producit vnum effectum est ex concursu diuersarum virtutum & in eodem genere causa. Tamen potest dici quod non est virtus in ministro nisi inquantum adhibet res virtutem habentes, nisi in solo Choo qui sine rebus hoc poterat, & ideo in eo erat eadem virtus quae in rebus, & maior tamen virtus est in ministro quam specialiter sacramentum requirit quae est alterius rationis, sicut character sacerdotalis in vnctione, paenitentia & eucharistia, & episcopalis in confirmatione & ordine, licet ista causa mediate agat. Est ergo virtus non omnibus quae sunt de essentia sacramenti, quia in baptismo non est virtus in ministro plus quam in homine adhibente ignem ad conburendum domum, nec est in suscipiente qui per naturam est susceptiuus, sed est in verbis & in aqua. In confirmatione autem est virtus in ministro scilicet character episcopalis, & in verbis & in materia. Et similiter in ordine. In suscipiente autem est potentia passiua characteris baptismalis. In paenitentia tota virtus est in ministro, & in verbis absolutionis potentia receptiua, vt prius est character baptismalis non confessio, quia esse desinit quando incipit absolutio. Potest tamen dici in satisfactione, prout est a sacerdote iniuncta, esse virtutem. Sed hoc non videtur, quia vna pars satisfactionis est eleemosina quae consistit in agendo in aliud, non in recipiendo. In extrema vnctione similiter in ministro verbis & vnctione & oleo est potentia receptiua characteris baptismalis. In matrimonio autem est vna potentia receptiua etiam in non baptizato, si est verum sacramentum. Sed tamen forte licet sit verum matrimonium sine charactere baptismali, non est verum sacramentum, cum baptismus sit ianua sacramentorum, sed virtus est in forma quae fit per verba vel aliqua signa, ita quod cum hoc sacramentum consistat in suscipiendo, non in agendo verba viri causant in muliere illam dispotionme & econuerso. In eucharistia vero est virtus in verbis & materia & ministro ad conuersionem, sed virtus immediate dispositiua ad gratiam est in solis speciebus post consecrationem.

Vnde virtus sacramentalis quandoque est in sola forma sicut im matrimonio. Qbeque insola materia sicut post consecrationem remanet in spebus virtus disponens ad gratiam suscipientem. Qbeque est in sola forma & ministro, sicut in poenitentia. Quandoque in forma & materia & ministro sicut in alijs, nisi quando ex comissione Papae alius confirmat vel ordinat, tunc enim commissio Papae non potest realem virtutem in comissario causare. Haec Petrus in forma. Ex quibus patet solutio ad argu. in parte. Cum autem dicit arguens quod illae diuersae virtutes essent in complete &c. patet ex supradictis, quod vbi agens principale agit per vnicum instrumentum, tunc virtus instrumentalis completa & totalis potest esse in illo instrumento simplex & non composita ex partibus diuersarum rationum, sed vbi concurrunt diuersa instrumenta oportet totalem virtutem componi ex partibus diuersarum rationum & ex multis virtutibus incompletis. Si autem est in sacramentis, ideo argu. non valet.

Ad tertium principale patuit superius in solutionibus argumentorum Scoti & Aureoli contra conclusionem tertiam quid dicendum, conceditur enim quod virtus formae verbalis est in vltima syllaba in ordine tamen ad praecedentes, quia tunc completur significatio orationis & non prius. Nec valet quod adducitur de vltima gutta aquae &c. Dicitur enim quod sola illa aqua baptismalis habet virtutem sacramentalem quae tangit corpus baptizati in vltimo instanti prolationis verborum, quia forma non prius agit quam materia, nec econtra, sed forma & materia simul agunt & non vnum sine alio, ideo oportet quod simul proferantur verba, & corpus ablua tur. De praedictis Sanctus Thomas de veritate. q. 27. ar. 4. in solutione decimi sic dicit. Quaedam sacramenta sunt in quibus requiritur materia sanctificata, sicut in extrema vnctione & confirmatione, quaedam vero sunt in quibus non requiritur de necessitate sacramenti. In omnibus ergo verum est quod virtus sacramenti non consistit in materia tantum, sed in materia & forma simul, quae duo sunt vnum sacramentum. Vnde quantuncunque applicetur materia sacramenti ad hominem sine debita forma verborum, & aliis quae ad hoc requiruntur, non sequitur sacramenti effectus. Sed in sacramentis quae indigent materia sanctificata manet virtus sacramenti in materia post vsum sacramenti partialiter, licet non complete. In sacramentis vero quae non indigent materia sanctificata, nihil remanet post sacramenti vsum. Vnde aqua in qua celebratus est baptismus nihil plus hebt quam alia aqua, nisi forte propter permixtionem crismatis, quod tamen non est de necessitate sacramenti. Nec hoc est inconueniens vt virtus illa statim cesset, quia virtus illa se habet vt in fieri existens & in moueri, & huiusmodi cessant cessante motione mouentis, statim enim quando mouens cessat mouerae, & mobile cessat moueri Haec ille.

Ad quartum principale dicitur quod maior vniuersaliter intellecta falsa est, non enim oportet instrumentum agere naturaliter aliquam actionem, & virtute propria circa quancunque materiam circa quam agit supernaturaliter & in virtute alterius, sufficit enim quod agat suam naturalem actionem circa idem suppositum, & sic est in proposito. Aqua enim agit circa hominem naturaliter & supernaturaliter, & in virtute propria, & in virtute Dei, non tamen oportet quod in virtute propria agat circa illam partem hominis circa qua agit in virtute Dei scilicet circa animam. Hanc solutionem dat Sanctus Thomas de veritate vbi supra in solutione 11. quod est tale. Agens praestantius est patiente. Vnde Augustinus probat. 12. super Gen. ad literam quod corpus non imprimit in animam similitudines quibus cognoscit. Sed magis est remotum vt corpus non coniunctum animae causet in anima formam gratiae supernaturalem quam quod corpus coniunctum vel vnitum causet in ea effectum naturalem, ergo nullo modo videtur possibile quod huiusmodi corporalia elementa quae sunt in sacramentis sint causa gratiae. Ecce argu. Sequitur reosio. Dicendum inquit quod quamuis corporale elementum sit ignobilius anima, & propter hoc non posset aliquid efficere in anima virtute propriae naturae, potest tamen aliquid efficere in anima prout est instrumentum agens virtute diuina. Haec ille.

Item. 17. arguit sic. In omni instrumento requiritur sua naturalis actio quae aliquid conferat ad effectum intentum a principali agente, sed materialis elementi naturalis actio nihil facere videtur ad effectum gratiae quem Deus in anima efficere intendit, ablutio enim non magis de prope respicit animam quam ipsa aqua in baptismo, ergo huomodi sacramenta non operantur ad gratiam per modum instrumenti. Ecce argumentum. Sequitur reteiosio. Dicendum inquit quod actio naturalis materialis instrumenti adiuuat ad effectum sacramenti inquantum per eam sacramentum applicatur suscipienti, & inquantum sacramenti significatio per actionem praedictam completur, sicut significatio baptismi per ablutionem. Haec ille.

Ex quo patet falsitas maioris argumenti principalis, non enim oportet omne instrumentum sua naturali actione attingere omne illud quod attingit in virtute agentis principalis, sed sufficit quod attingat idem suppositum alia duplici actione, siue secundum eandem partem, siue secundum aliam & aliam. De responsione vero quam arguens recitat non est curandum, nec oportet illam necessario sustinere, licet Petrus de palude eandem videatur ponere. Ait enim sic. Corpus quod exterius attingit compositum agit eo mediante etiam in partem separatam actionem quam sequitur passio, quae est salus & perfectio, quia intellectus intelligit corpus per contactum sensatum, & voluntas inde gaudet aut dolet, sed actionem cuius passio sit quae magis facta abijcit a substantia non. Tum quia anima illius capax non est, tum quia anima vnitur corpori propter sui perfectionem, & non propter sui corruptionem. Et similiter sacramentum per corpus quod attingit agit in intellectum characterem qui est salus & perfectio, & non aliquid aliud. Haec Petrus. Nec militat contra eum replica DurandiNam Petrus negaret minorem illius scilicet quod anima vt est susceptiua characteris non communicat composito vel corpori in aliqua conditione pertinente ad compositum &c. hoc enim falsum est, quia tam species quam corpus concant in ista conditione quae est posse pati passione quae est salus & perfectio, sicut patet de intellectione & sensatione.

Item reiosio Petri non dicit quod vniuersaliter quicquid agit in compositum agat in quanlibet partem compositi, sed quod illud quod agit in corpus potest mediante corpore in animam & in eius potentias quantuncunque abiectas actione perfectiua nihil abijciente.

Item praedictam solutionem confirmat Petrus infirmando rationem Durandi, probando scilicet quod corpus possit agere in animam vt instrumentum Dei, & hoc sic. Non minus potest corpus vt instrumentum diuinae misericordiae quam iustitiae, sed ignis purgatorij vel inferni properhoc habet vim affligendum spiritum, ergo sacramentum iustificandi.

Nec valet solutio distinguens de actione immissiua & detentiua, quod scilicet corpus potest agere in spiritum detinendo, non autem immitendo, quia sicut supra naturam corporis est aliquid immittere in spiritum, sic spiritum detinere, & plus quia in immittendo corpus praeualet spiritui creato, quia omne corpus habet aliquam virtutem immissiuam alicuius formae realis, spuns autem nullam, sed in mouendo localiter vel detinendo in loco spiritus praeualet corpori quod sibilobedit ad nutum in motu & quiete. Nec est contra naturam spiritus recipere, sicut detineri inuitum in loco. Si igitur corpus inquantum est instrumentum diuinae iustitiae potest spueum detinere in loco, multo magis inquantum est instrumentum diuinae misericordiae potest in spiritum immittere.

Item potest dici quod si corpus separatum nihil immittit in spiritum, nihilominus corpus coniunctum secundum esse immittere potest. Sicut econuerso spiritus separatus non immittit formam, nec immediate mouet ad formam dico spiritus creatus, ad nullam enim volitionem angeli sequitur immediate calefactio vel affectio aut passio quaecunque in corpore humano sine motu locali. Spuns autem coniunctus corpori immittit formam, quia ad solam volitionem animae coniunctum sine omni motu locali sequitur affectio passio alteratio in appetitu sensitiuo, ergo similiter econuerso, maxime quia totus homo qui est praestantior qualibet sui parte mouet vnam per aliam, & sic mouens principale est nobilius moto, non oportet autem de instrumentalisicut animal per potentiam generatiuam generat potentiam sensitiuam quae est nobilior. Si autem dicatur quod potentia actiua secundum quod huiusmodiest nobilior passiua, dicendum quod hoc est bene verum, licet non simpliciter semper, quia sensus exterior secundum quod habet actu speem quam interior habet tantum in potentia est nobilior, & sic mouet illum. Et similiter potentia calefactiua respectu tactus est actiua, & tamen est ignobilior simpliciter, sed nobilior secundum quid, quia habet virtute illud quod habet tactus in potentia. Et tunc dicam quod corpus mouetur a sacramento secundum qualitatem corporalem quam habet in potentia, & sensibile in virtute naturali intellectus agentis mouet intellectum ad spem. In virtute autem supernaturali sacramentali mouet ad characterem vel ornatum, intellectus autem agens est nobilior omni potentia animae secundum communem opinionem.

Item cum vnus spiritus agit in alium saltem illuminando potest concari corpori supernaliter quod agat in spiritum vt videtur ita quod afflictio & dolor qui positiue est in damnatis sit effectiue licet instrumentaliter & supernaturaliter ab igne.

Item cum ignis sit natus causare dolorem in spiritu coniuncto, licet mediante corpore, potest ei Deus conferre, vt sine tali medio agat, quia in virtute Dei non minus potest quam poterat in virtute intellectus agentis, & sic in virtute Dei potest sine corpore medio, quod de se non poterat sine illo. Et sic in inferno est immissio, & non solum detentio. Haec Petrus. Ex quibus patet quod vtraque praemissarum quarti principalis Durandi potest rationabiliter negari. Veruntamen in dicta solutione sunt aliqua dubia, puta quod anima per suam volitionem possit immediate alterare corpus sibi coniunctum non praecedente nec mediante motu locali cordis, & quaedam alia continet dubia, & contra opinionem Sancti Thomae Ad quintum principale dicitur primo quod falsum assumit in hoc quod dicit de instrumento localiter moto, quia sicut ostensum fuit superius ex dictis philosophi 8. physi. & sui commentatoris, mouens localiter violente non solum causat in mobili motum localem, immo etiam virtutem motiuam sicut patet in motu proiestorum, & in motu patium aquae post proiectionem lapidis in eam, quia sicut dicunt tam philosophus quam commentator in talibus aliquid postquam cessauit mouere adhuc mouet & habet virtutem mouendi. Igitur secundum eorum intentionem aliud est virtus motiua quam motus localis, cum vnum ipsorum desinat esse, alio remanente. Quod etiam in talibus instrumentis recipiatur non solum motus localis, verum etiam forma artificiati, & virtus artificis aliquo modo testantur philosophi, vnde Albertus in suo primo lib. de intellectu & intelligibili tractatu primo cap. 4. sic dicit. Forma artis est in mente artificis hanc exequitur manus, & cudit instrumentum, & hanc suscipit ferrum quae proportionaliter in omnibus illis est eadem, Sed tamen est magiedeterminata ad materiam in manuquam in mente, & iterum in malleo quam in manu. Maxime autem in ferro est determinata, eo quod ferrum naturaliter suscipit eam. Haec ille.

Item in 11. metap. tractatu secundo capitulo 33. similia dicit, & in multis alijs locis. Cum autem dicit arguens quod per motum localem nulla forma acquiritur mobili. Dicitur quod hoc est falsum, quia per talem motum acquiritur forma de praedicamento vbi non solum locus exterior, alias talis motus non esset subiectiue in mobili, sed in corpore locante mobile. Rursus per motum localem quandoque acquiritur grauitas actualis vel impetus, sicut patet, quia graue descendens de alto continue velocitat motum suum. Et iterum nos non dicimus quod forma artis vel virtus acquiratur instrumento per motum localem, sed simul cum motu locali per quendam influxum artis in manum & in instrumenta, qui quidem influxus non est proprie motus, aut transmutatio philosophica, vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 5. arti. 8. sic dicit. Corpus actionem duplicem hebt. Vnam quidem secundum proprietatem corporis, vt scilicet agat per motum, hoc enim est proprium corporis, vt motum moueat & agat. Aliam autem habet actionem secundum quod attingit ad ordinem substantiarum separatarum, & participat aliquid de modo ipsarum, sicut naturae inferiores consueuerunt aliquid participare de propria natura superioris, vt apparet in quibusdam animalibus quae participant aliquam similitudinem prudentiae, quae est propria hominis. Haec autem est actio corporis quae non est ad transmutationem materiae, sed ad quandam diffusionem similitudinis formae in medio secundum similitudinem spiritualis intentionis quae recipitur de re in sensu vel in intellectu, & hoc modo sol illuminat aerem, & color multiplicat speciem suam in medio. Haec ille.

Ex quibus patet quod corpus aliquid participat de modo actionis substantiarum separatarum diffundendo sine transmutatione suam similitudinem in aliud corpus. Non ergo est inconueniens, si anima humana quae vicinior est substantijs separatis secundum naturae ordinem participat illum modum agendi & influendi, vt scilicet intentionem suae summae influat membris, & mediantibus membris influat instrumentis, & materiae exteriori intentionem formae artis. Dicitur secundo principaliter quod illud quod dicit arguens de instrumento, secundo modo dicto manifeste falsum est. Nam agens primarium videmus influere in secum darium, siue sit coniunctum siue separatum. Et de separato patet. Nam coelum influit lumen & virtutem actiuam corporibus inferioribus. Magnes influit virtutem ferro, ita vt ferrum confricatum vel tactum a magnere habeat virtutem trahaendi aliud ferrum. Sensibilia imprimunt medijs virtutem immutandi sensum. Animal imprimit virtutem formatiuam semini, & similiter planta grano. De praedictis Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. arti. 7. sic dicit. Secundum ordinem causarum inuenimus esse ordinem effectuum, quod necesse est propter similitudinem effectus & causae. Nec causa secunda potest in effectum primae per virtutem propriam, quanuis sit instrumentum primae causae respectu illius effectus. Instrumentum enim est causa quodammodo effectus principalis causae, non per forma vel virtutem propriam, sed inquantum participat aliquid de virtute principalis causae per modum eius, sicut dolabra non est causa rei artificiatae per formam vel virtutem propriam, sed per virtutem artificis a quo mouetur, & eam quoquo modo participat, vnde quarto modo vnum est causa actionis alterius, sicut principale est causa actionis instrumenti. Et hoc modo etiam oportet dicere, quod Deus est causa omnis actionis rei naturalis. Quanto enim aliqua causa est altior, tanto est conior & esficacior, & quanto est efficacior tanto profundius ingreditur effectum, & de remotiori potentia, ipsum reducit ad actum. In qualibet autem re naturali inuenimus quod est ens, & quod est res naturalis, & quod est talis vel talis naturae. Quorum primum commune est omnibus entibus, secundum omnibus rebus naturalibus. 3. omnibus existentibus in vna specie, & quartum si addamus accidentia est proprium huic indiuiduo. Hoc ergo indiuiduum agendo non potest constituere aliud in simili specie, nisi prout est instrumentum illius causae quae recipit totam speciem, & vlterius totum esse naturae inferioris. Et propter hoc nihil agit ad speciem in istis inferioribus nisi per virtutem corporis caelestis, nec aliquid agit ad esse nisi per virtutem Dei. Ipsum enim esse est communissimus effectus primus & intimior omnibus alijs effectibus, & ideo solo Deo competit secundum virtutem propriam talis effectus, vnde vt dicitur in libus de causis, intelligentia non dat esse nisi prout est in ea virtus diuina. Sic ergo Deus est causa cuiuslibet actionis prout quodlibet agens est instrumentum diuinae virtutis operantis. Sic ergo si consideremus supposita agentia, quodlibet agens particulare est immediatum ad suum effectum. Si vero consideremus virtutem quae sit actiosic virtus superioris causa erit immediatior effectui qnam virtutis inferioris. Nam virtus inferior non coniungitur essectiui nisi per virtutem superioris, vnde dicitur in lib. de causis quod virtus causae primae prius influit in causatum, & vehementius ingreditur in ipsum. Sic ergo oportet virtutem diuinam adesse cuilibet rei agenti, sicut virtutem corporis caelestis adesse cuilibet corpori elementari agenti, sed in hoc differt, quia vbicunque est virtus diuina est essentia diuina non autem essentia corporis coelestis est, vbicunque est sua virtus. Et iterum Deus est sua virtus, non autem corpus caeleste. Et ideo potest dici quod Deus in qualibet re naturali operetur inquantum eius virtute quaelibet res indiget ad agendum, non autem potest proprie dici quod coelum semper agat in corpore elementari, licet ejus virtute corpus elementare agat. &c. Haec ille.

Item in solutione septimi sic dicit. Virtus naturalis quae est in rebus naturalibus in sui institutione collata inest eis vt quaedam forma habens esse ratum & firmum in natura sed illud quod a Deo fit in renaturali quo actualiter agit est vt intentio sola habens quoddam esse incompletum per modum, quo colores sunt in aere. Sicut igitur securi per artem dari potuit acumen vt esset forma in ea permanens, non autem dari potuit quod vis artis esset in ea quaedam forma permanens, nisi haberet intellectum, ita rei naturali potuit conferri virtus propria, vt forma in ipsa permanens, non autem vis qua agit ad esse vt instrumentum primae causae, nisi daretur ei quod esset vniuersale essendi principium. Nec iterum virtuti naturali conferri potuit vt moueret seipsam, nec vt conseruaret se in esse, vnde patet quod sicut instrumento artificis conferri non potuit quod operaretur absque motu artis, ita rei naturali conferri non potuit quod operaretur absque operatione diuina. Haec ille.

Ex quibus patet quod agentia naturalia inferiora praeter proprias virtutes naturales accipiunt virtutem actiuam instrumentalem & a Deo & a corpore coelesti. Simile ponit prima parte. q. 115. arti. terto. in solutione secundi, vbi dicit. Quicquid in istis inferioribus generatur mouetur ad speciem sicut instrumentum corporis coelestis secundum quod dicitur secundo, physi. quod sol & homo generant hominem.

Item q. 66. articulo tertio in solutione secundi sic dicit. Caelum empreum influit in primum caelum quod mouetur non aliquid transiens & adueniens per motum, sed aliquid fixum & stabile, puta virtutem continendi & causandi, vel aliquid huiusmodi ad dignitatem pertinens.

Item de potentia Dei q. 5. arti. 8. postquam distinxit de duplici actione corporis de qua supra dictum est subdit. Vterque autem modus actionis in istis inferioribus causatur ex corporibus caelestibus. Nam ignis calore suo transmutat materiam ex virtute corporis caelestis. Et corpora visibilia multiplicant suas species in medio virtute luminis, cuius fons est in coelesti corpore. Vnde si vtraque actio corporis coelestis cessaret, nulla actio in istis inferioribus remaneret, sed cessante motu coeli cessabit prima actio, sed non secunda, & ideo cessante motu coeli erit quaedam actio in istis inferioribus illuminationis & immutationis medij a sensibilibus, non autem actio per quam transmutatur materia, quam sequitur generatio & corruptio. Haec ille.

Quia autem magnes influat virtutem motiuam ferro testatur Commentator. septimo. physi. commento. 10. vbi sic dicit. Attractio autem in qua attrahens est quiescens, & attractum est motum non est attractio in rei veritate, sed attractum mouetur ex se ad attrahens, vt perficiat se vt lapis mouetur ad inferius vt ignis ad super us, & similiter oportet hoc intelligere de motu ferri ad magnetem, & alimenti ad membrorum, verbi gratia, de motu sanguinis ad superiora corporis, & vniuersaliter nutrimenti arboris ad superiora, sed est differentia inter illa, & illa quae mouentur ad locum proprium, quoniam illa mouentur ad locum, siue fuerit propinquus aut remotus. Nutrimenta vero non mouentur ad nutriendum nisi cum fuerint in aliquo dispositione determinata. Et similiter ferrum non mouetur ad magnetem nisi cum fuerit in aliqua qualitate de magnete, & ideo magnes quando fricatur cum allio amittit virtutem. Nam ferrum tunc non acquirit de lapide in illa dispositione qualitatem per quam innatum est per se ferri ad lapidem, & hoc manifestum est in cacabo, quod attrahit paleam quando calefit: ergo modus ille motionis si dicatur attractio non intendebatur ab Aristotele in hoc nomine attractio cum collocetur in eis quae mouentur ex se. Haec Commentator. Ex quo patet quod secundum eum ideo ferrum mouetur ad lapidem illum, quia lapis ille imprimit ferro aliquam qualitatem, & virtutem motiuam.

Item quod animal vel planta imprimat semini suam virtutem testatur Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. arti. 9. vbi sic dicit. In semine a principio suae decisionis non est anima, sed virtus animae, quae fundatur in spiritu quod in semine continetur, quod de natura sui spumosum est, & per consequens corporalis spiritus contentiuum. Ista autem virtus agit disponendo materiam & formando ad successionem animae &c.

Item arti. 11. in solutione quinti sic dicit. Instrumentum intelligitur moueri a principali agente quamdiu retinet virtutem a principiali agente impressam, vnde sagitta tandiu mouetur a sagittante quandiu manet vis impulsus proijcientis, sicut etiam generatum tandiu mouetur a generante in grauibus & leuibus quandiu retinet formam traditam sibi a generante, vnde & semen tamdiu intelligitur moueri ab anima generantis quandiu remanet virtus impressa ab anima, licet corporaliter sit diuisum. Oportet autem mouens & motum esse simul quantum ad principium motus non tamen quantum ad totum motum, vt patet in proiectis. Haec ille.

Item prima parte q. 118. ar. primo in solutione tertij sic dicit. Illa vis activa quae est in semine ex anima generantis est quasi quaedam motio ipsius animae generantis, neque est anima aut pars animae nisi in virtute, sicut in serra vel securi non est forma lecti, sed quaedam motio ad talem formam. Et ideo non oportet quod ista vis activa habeat aliquod organum in actum, sed fundatur in ipso spiritu incluso in semine quod est spumosum, quod etiam attestatur ipsa albedo eius, in quo etiam spiritu est quidam calor ex virtute corporum coelestium, quorum virtute agentia inferiora agunt. Et quia in huiusmodi spiritu concurrit virtus animae cum virtute caelesti dicitur quod homo generat hominem & sol. calidum autem elementare se habet instrumentaliter ad virtutem animae, sicut etiam ad virtutem nutritiuam, vt dicitur in secundo de anima Haec ille.

Ex quibus patet quod animal generans imprimit virtutem instrumento suo quod est semen, & idem patet de planta generante plantam. Quod autem sensibilia imprimant medio intentiones formarum suarum quarum virtute medium mouere sensum, patet ex septimo, physi. commento 12. & per totum secundum librum de anima. Ex quibus apparet falsitas illius dicti arguentis quo dicit quod agens secundarium separatum nullam virtutem accipit aprimario agente nisi suam propriam formam substantialem, & accidentia naturalia illam consequentia. Vtrum autem agens secundarium coniunctum vel principium agendi quod est qualitas activa recipiat aliquam virtutem ab agente principali quod est forma substantialis in eodem subiecto vel supposito existens, puta calor ab anima rationali vel sensitiua. Dicitur quod sic ad hunc sensum, quia calor ille alterius speciei est quam sit calor existens in non viuentibus, aut non sentientibus, aut non rationalibus, ita quod virtus addita tali calori non intelligatur esse aliqua qualitas distincta essentialiter a calore, sed esse quaedam differentia specifica addita ipsi generi caloris ad constituendum speciem quandam caloris distinctam ab alijs caloribus. Posset etiam dici quod virtus animae influxa calori animalis quae est instrumentum animae vegetatiuae esset quaedam virtus calori illi superaddita, sicut & calor coelestis inclusus in semine concurrens ad generationem animalis. Nec valet ratio quam arguens in oppositum inducit quod esset processus in infinitum, hunc enim processum non oportet timere, quia dicetur faciliter quod illa virtus calori naturali superaddita non agit vltra suam speciem, quia continet in virtute totam speciem animae vel animalis, non autem calor naturalis elementaris. Veruntamen quicquid sit de calore & de similibus qualitatibus, tamen sicut in secundo sen. diffusius ostensum est, intellectus agens influit in fantasmata, & vna potentia animae in aliam, & habitus in habitum. Et haec sufficiant ad quintum principale Durandi. Ad Sextum dicitur quod prima conclusio ibidem deducta optime sequitur ex praemissis scilicet quod sacramenta nouae legis sicut non sunt signa gratiae nisi ex diuina pactione vel institutione vel ordinatione, ita nec sunt causa gratiae nisi ex tali ordinatione, & illa conclusio conceditur tanquam vera, sed secunda conclusio quae ibidem infertur scilicet quod sacramenta nouae legis non sunt causa gratiae per aliquam virtutem inhaerentem, nullo modo sequitur ex praemissis, ideo negatur tanquam falsa & impertinens argumento, plus enim requiritur ad rationem causae, potissime causae per se, quam ad rationem signi ad placitum instituti, cuiusmodi sunt sacramenta nouae legis.

Item secundum illum modum arguendi probaretur quod nullum signum esset causa per aliquam virtutem inhaerentem, quod est falsum. Vnde Sanctus Thomas quarto sen. dist. 1. q. 1. arti. primo quaestiuncula prima in solutione quinti sic dicit. Signum quantum in se est importat quid manifestum quo ad nos quo manuducimur in cognitionem alicuius occulti, & quia vt frequentes effectus sunt nobis manifestiores causis, ideo signum quandoque contra causam diuiditur, sicut demonstratio, quia dicitur per signum a Commentatore in primo physicorum. Demonstratio autem propter quid est per causam, quandoque autem causa est manifesta quo ad nos, vt pote cadens sub sensu, effectus autem occultus, vt si quid expectatur in futurum, & tunc nihil prohibet causam signum sui effectus dici. Haec ille.

Ad septimum negatur, minor. Vnde Petrus de palude ad hoc argumentum sic respondet. Licet circuncisio non imprimeret characterem, tamen dispositionem imprimebat, quia secundum Bedam agebat ad originale tollendum, quia erat perfectius quam quodcunque aliud sacramentum. Haec ille.

Et huic solutioni satis concordat Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. arti. 4. quaestiuncula prima in solutione tertij vbi sic dicit. Sicut in baptismo manet character spiritualis, ratione cuius fictus deposita fictione effectum baptismi recipit, ita manebat character exterior in circuncisione, quae hoc idem efficiebat. Haec ille.

Aliter dicitur & melius quod similitudo data de baptismo & circumcisione non valet, quia vt dicitur in sequenti quaestione. Circuncisio nihil causabat effectiue, secus est de baptismo.

Ad octauum respondet Petrus de palude in hunc modum dicens quod non valet similitudo, quia legis non est facere, sed docere. Vnde legis perfectioris non est facere quod imperfectior non facit, sed perfectiora praecepta, aut consilia dare, & imperfecta mutare, & sic se habet lex noua ad veterem. Sed sacramentum dicitur a sacrando, vnde imperfectum est sacramentum quod sanctitatem significat & non causat, perfectum autem debet aliquo modo causare ideo &c. Vel dicendum quod aliqua permissa in lege veteri soluuntur in noua per ipsammet legennouam, sicut declaratio veritatis & gratiae. Quod enim lex vetus docebat obscure & promittebat docendum clare, hoc claret docet lex noua, sicut articulos de humanitate Christi & huiusmodi, alia vera Deus exhibet in ea sicut quae sunt gratiae, aliqua post eam, sed per eam sicut quae sunt gratiae, & similiter est de sacramentis, quia gratiam quam vetera promittebant Deus exhibet in nouis, sed peream dispositionem ad gratiam causat. Haec ille.

Et bene & concorditer Sancto Thomas de veritate. q. 27. arti quarto, vbi sic dicit. Sacramenta nouae legis esse aliqualiter causam gratiae necesse est poni. Propter hoc enim lex vetus occidere dicebatur, & transgressionem augere, quia cognitionem peccati faciebat, gratiam vero adiutricem contra peccatum non conferebat. Si igitur noua lex gratiam non conferret, similiter occidere diceretur, & transgressionem augere, cuius contrarium doctrina apostolica profitetut. Non autem confert gratiam per solam instructionem, quia lex vetus hoc habebat, sed per sua sacramenta aliqualiter causando. Vnde ecclesia non est contenta cathechismo quo instruit accedentem, sed ei superaddit sacramenta ad gratiam habendam, quam quidem sacramenta veteris legis non conferebant, sed tantum significabant, significatio vero ad instructionem pertinet. Sic ergo quia vetus lex tantum in struebat eius sacramenta erant gratiae solum signa, quia vero lex noua instruit & iustificat, eius Sacramenta sunt causa gratiae & signa. Haec ille.

Dicitur vlterius quod excellentia nouae legis & suorum Sacramentorum, quam eis arguens attribuit supra Sacramenta veteris legis nulla est, aut multum insufficiens, quia ex quo Sacramenta nouae legis nihil penitus efficiunt ad iustificationem plus quam Sacramenta veteris legis, sequitur quod lex noua non plus iustificat quam vetus, sed solum quod alio modo significat gratiam quam vetus, & quod Deus iustificat in ista, & non in illa. De hoc Beatus Thomas de veritate vbi supra sic dicit. Quomodo autem Sacramenta sint causa gratiae, non eodem modo omnes tradunt. Quidam enim dicunt quod sunt causa gratiae, non quia aliquid ad gratiam habendam operentur per aliquam virtutem eis inditam, sed quia in eorum susceptione gratia datur a Deo quae Sacramentis assistit, vt sic dicantur causa gratiae per modum causae sine qua non & ponunt exemplum de hoc quod aliquis habens denarium plumbeum accipit centum libras, non ideo quod denarius plumbeus sit causa faciens ad acceptionem centum librarum, sed quia sic est statutum ab eo qui potest dare, vt quicunque defert talem denarium accipiat tantam pecuniam. Similiter statutum est a Deo, vt quicunque accipiat sacramenta non fictus, gratiam accipiat, non quidem a Sacramentis, sed ab ipso Deo. Et hoc idem dicunt sensisse Magistrum 4. sentent. distin. 1. cum dixit, quod accipiens Sacramentum quaerit salutem in inferioribus se & sic non ab illis. Haec autem opinio non videtur sufficienter dignitatem Sacramentorum nouae legis saluare. Si enim recte consideretur exemplum ab eis positum & alia similia, non inuenitur quod causa quam dicunt sine qua non se habeat ad effectum nisi sicut signum. Denarius plumbeus non est nisi signum acceptionis pecuniae. & baculus potestatis qui confertur abbati, vnde si sic se habent Sacramenta nouae legis ad gratiam, sequitur quod sint solum signa gratiae, & ita nihil habebunt prae Sacramentis veteris legis, nisi forte quis dicat quod Sacramenta nouae legis sint signa gratiae simul cum eis datae, Sacramenta vero veteris legis gratiae promissae sed hoc magis pertinet ad conditionem temporis quam ad dignitatem Sacramentorum, quia in tempore illo promittebatur gratia, nunc autem est tempus plenitudinis gratia propter reparationem humanae naturae iam factam. Vnde secundum hoc Sacramenta ista si tunc fuissent cum toto eoquod nunc habent nihil plus fecissent quam illa, nec illa nunc minus facerent quam ista, etiam nulla additione eis facta. Haec ille.

Ad nonum dicitur primo quod sicut supra visum fuit ex illa diffinitione Augustini bene intellecta arguitur quod Sacramenta sunt causa gratiae instrumentalis aliquo modo effectiua, cum dicit quod diuina virtus in eis operatur. Et dato quod prima facie appareret alicui quod Augustinus in diffinitione quam allegat arguens, non dicat Sacramentum esse causam gratiae, tamen ex multis dictis eius hoc habetur, vt puta cum dicit aquam baptismalem abluerecor, & habere tantam vim ad hoc, si enim nihil faceret ad iustificationem, sed esset tantummodo signum non diceret illam habere tantam vim, sicut de denario plumbeo non recte dicitur quod habeat vim, nec quod det centum libras. De hoc Gratianus 1. q. 1. detrahe sic dicit. Detrahe verbum aquae, quid est nisi aqua, accedit verbum ad elementum, & fit Sacramentum. Vnde ista est tanta virtus aquae, vt corpus tangat & cor abluat, nisi faciente verbo? non quia hoc dicitur, sed quia creditur Nam & in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus permanens. Haec ille. Et sunt verba Augustini super illud Ioan. 15. Vos mundi estis propter sermonem & caet. vbi multa dicit de virtute verbi & baptismi, quae nullo modo possunt bene intelligi de causa sine qua non, quae nihil penitus efficit respectu effectus, cuius dicitur causa.

Item de consecratio. distin. 4. Per baptismum agitur vt caro peccati euacuetur, & sunverba Augustinus de baptismo paruulorum. Item ibidem. Non potest quis gratiam vitae coelestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per paenitentiae confessionem perdonum baptismi salutaris Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi, & sunt verba Chrysostomi.

Item ibidem. Paruili baptizati inter credentes reputantur per Sacramenti virtutem, & offerentis responsionem, & sunt verba Auguus de Baptismo paruulorum. Item ibidem. Per aquam baptismi transitus est de terrenis ad coelestia, ideo pasca dicitur transitus, hoc est de terrenis ad coelestia, de peccato ad vitam, de culpa ad gratiam, de inquinato ad sanctificationem, qui per hanc aquam transit non moritur, sed resurgit, non omnis aqua sanat, sed illa quae habet gratiam Christi. Aliud est elementum, aliud consecratio. Non sanat aqua nisi spiritus sanctus descendat in eam, & aquam illam consecret, & sunt verba Ambrosii de sacramentis.

Item ibidem. Nunquam baptismi aqua purgare peccata credentium posset nisi tactu dominici corporis sanctificata fuisset & sunt verbaChryso. Item ibidem. Proprie in morte crucifixi, & in resurrectione a mortuis potentia baptismi nouam creaturam condidit ex vetere, & sunt verba Siricij Papae in concilio Teraconen si, & multa similia ibidem recitantur.

Item Ambrous in quodam sermone de Epifania qui incipit. Intelligere possumus fratres &c. sic dicit. Sicut post partum glorificata est Mariae castificatio, ita post baptismum Christi aquae est puri ficatio comprobata, nisi quod maiori munere quam Maria haec vnda ditata est. Illa enim sibi tantum meruit castitatem, ista etiam nobis contulit sanctitatem. Illa meruit ne peccaret, ista vt peccata portaret. Illa propria delicta a se repudiat, ista in seper Dei gratiam aliena condonat. Illi est collata virginitas, isti donata fecunditas. Illa vnum procreauit & pura est, ista generat plures & virgo est. Illa praeter Christum filium nescit, ista cum Christo mater est populorum. Haec Ambroius Item Augustius vt recitat Sanctus Thomas tertia parte q. 62. ar. 4. p. in solutione tertij in quodam sermone de Epifania. sic dicit. Nec mirum quod aquam hoc est substantiam corporalem ad purificam dam animam dicimus peruenire, peruenit plane & penetrat conscientiae vniuersa latibula, quauis enim ipsa sit subtilis & tenuis, benedictione tamen Christi subtilior, occultas vitae causas ad secreta mentis subtili rore pertransit. Haec ille.

Item Sanctus Thomas quarto sen. dis. 7. q. 1. ar. 3. quaestiuncula prima in solutione secundi sic dicit. Diony. dicit in fine ecclesiasticae hierarchiae. Consumatiuas autem inuocationes. 1. verba quibus perficiuntur sacramenta non est iustum scripturas interpretantibus, neque mysticum earum, aut in ipsis operatas ex Deo virtutes ex occulto ad commune adducere, sed nostra traditio habet sine pompa. 1. occulte ea edocens &c. Ex quibus verbis tria possumus accipere. Primo, quod apostoli insacramentis vtebantur certa forma verborum, quia ipse alibi dicit, quod tradit ritum sacramentorum sicut apostoli docebant, secundo, quod in occulto tradebantur huiusmodi sacramentalia in primitiua ecclesia:tertio quod in ipsis verbis est quaedam virtus, quod quidam negant. Haec ille.

Item tertia parte. q. 73. ar. 1. in solutione secundi, sic dicit. Aqua baptismi non causat aliquem spiritualem effectum propter ipsam aquam, sed propter virtutem spiritus sancti in aqua existentem, vnde Chrysostomus dicit super illud Ioan quinto Angelus domini secundum tepus &c. In baptizatis non simpliciter aqua operatur, sed cum spiritus sancti susceperit gratiam, tunc omnia soluit peccata Haec ille.

Ex quibus omnibus & multis alijs sanctorum dictis quae adduci possent, apparet manifeste quod cum Magister addit diffinitionem Augustini sacramenta esse causam gratiae, non addit ex proprijs, sed ex dictis Augustinus & aliorum sanctorum, & quod in hoc sequitur mentem eorum.

Item aparet quod opinio Durandi & aliorum dicentium sacramenta nihil efficere ad iustificationem vel gratiae susceptionem, nec habere aliquam virtutem eis inditam ad hoc efficiendum, multum extranea & discors est a mente sanctorum, & quod detrahit nouae legi & suis sacrarentis ponendo ea infirma egena, & nullius actiuitatis sicut erant sacramenta veteris legis.

Dico secundo, quod glosa quam dat arguens ad dicta magistri nihil valet cum sit contra mentem magistri & sanctorum, & forte contra dicta Christi & apostolorum. Christus enim dicit Ioan tertio Nisi quis renatus fuerit ex aqua &c. Constat autem quod li ex non potest importare ibidem solam causam sine qua non, nisi summe abusiue loquendo.

Item. Paulus Ephe. 5. Mundans eam lauacro aquae in verbo vitae. Item Petrus prima. cap. tertio saluos facit baptisma, & multa talia quae Augustinus recitat Ioan. 15. & applicat ad propositum nostrum & suum. Dicitur 3. quod distinctio quam facit arguens de duplici accidente non valet ad propositum. Tum quia vt visum est sacramentum non se habet ad causandum gratiam solum per modum causae per accidens nihil omnino efficientis. Tum quia licet accidens proprium vel inseparabile, quod ideo dicitur accidens, quia inhaeret ei cuius dicitur accidens, possit poni in descreptione subiecti vel diffinitione quid nomns, tamen accidens quod non dicitur accidens ab inhaerendo, sed ex sola concomitantia ad illud, cuius dicitur accidens, nec fluit ex principijs eius, nec notificat eius essentiam nec virtutem, immo potius ducit in errorem circa praedicta, nullo modo debet poni in eius descriptione vera, sicut in vera diffinitione quid nominis. Sic autem esset in proposito, si sacramentum nihil omnino efficeret respectu gratiae, quia causalitas gratiae non inhaeret sacramentorum, sed concomitaretur illud. Nec notificaret eius essentiam aut virtutem, sed potius abduceret ab eius noticia, cum non causa diceretur esse causa & non efficiens, sicut si quis vellet describere quantitatem dicens eam esse principium motus & quietis corporum physi. quia scilic et talia non fiunt sine quantitate. Ad Vigesimum dicitur primo quod arguens false glosat Augustinum. Nam quantuncunque garruletur non potest euadere quin Augustinus dicat quod aqua baptismi cor abluit, quae ablutio non fit sine gratia.

Item Augustinus dicit quae est tanta vis in illa aqua, quod non diceret, si sentiret illam solum esse causam sine qua non, & per accidens & nihil omnino efficere, sed significare, quia in signo & in causa per accidens & sine qua non oportet ponere vim nec virtutem ad abluendum aut efficiendum.

Item quia non solum Auguius dicit hoc semel sed saepissime sicut & alij sancti post Christum & apostolos. Dicitur secundo quod false exponit Bedam & alios scons post quos Beda locutus est, vt patet ex praedictis. Et cum dicit arguens quod dictum Bedae est contra nos, quia caro Christi non est passio Christi &c. dicitur quod passio Christi non causat virtutem sacramentalem vt passio est, sed ratione subiecti sui quod fuit caro Christi vnita diuinitati, vel ratione sui suppositiquod est Christus & ideo & caro Christi & passio causant illam virtutem, sed immediatius caro ex parte principalis agentis, passio autem fuit mediatio. effectui, vt supra in simili dictum fuit. De pedictis Sanctus Thomas de veritate q. 27. ar. 4. sic dicit. Nec sacramentum nec aliqua creatura potest dare gratiam per modum personae agentis, quia hoc solius diuinae virtutis est, sed sacramenta instrumentaliter ad gratiam operantur. Quod sic patet. Damastcts enim tertio libus dicit quod humana naturam erat velut organum diuinitatis, & ideo humana natura aliquid concabat in operatione virtutis diuinae, sicut quod Christus tangendo leprosum mundauit, sic enim tactus Christi causabat instrumentaliter salutem leprosi. Sicut autem humana natura in Christo communicabat ad effectum diuinae virtutis instrumentaliter in corporalibus effectibus, ita etiam in spiritualibus, vnde sanguis Christi pro nobis fusus habuit vim ablutiuam peccatorum Apoca primo. Lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et Roma 3. Iustificati in sanguine ipsius. Et sic humanitas Christi est causa instrumentalis iustificationis, quae quistem causa nobis applicatur spiritualiter per fidem, & corporaliter per sacramenta, quia Christi humanitas & spuns & corpus est ad hoc vt effectum sanctificationis quae est per Christum in nobis percipiamus, vnde illud sacramentum est perfectissimum, in quo corpus Christi realiter continetur scilicet Euchari. & est omnium aliorum consumatiuum, vt dicit Dionysius in de ecclesiastica hierarchia. Alia vero sacramenta quae participant aliquid de virtute illa quae humanitas Christi instrumentaliter operatur ad iustificationem, ratione cuius sanctificatus baptismo sanctificatus in sanguine Christi dicitur ab apostolo Heb. 10. Vnde & passio Christi in Sacramentis dicitur operari, & sic Sacramenta nouae legis sunt causa gratiae quasi instrumentaliter operantia ad gratiam. Haec ille.

Ex quibus patet quod & Christi humanitas & eius passio operantur in Sacramentis, sed specialiter circa sacramentum baptismi, de quo vertitur quaestio a quo habeat efficaciam, vtrum carne Christi vel eius passione Sanctus Thomas quarto sen. dis.tertia q. 1. ar. 5. dicit sic in solutione secundae quaestiunculae Multiplex inquit fuit baptismi institutio. Fuit enim primo institutus quantum ad materiam baptismo Christi. Cum enim vim regeneratiuam aquis contulit, & aliquo modo forma fuit figurata per praesentiam trium personarum in signo visibili, quia pater apparuit in voce, filius in carne, spiritus in columba. Et similiter fructus baptismi ibidem praefiguratus fuit, quia coeli aperti sunt super eum, sed necessitas eius fuit declarata Ioan. 3. vbi dixit. Nisi quis renatus fuerit &c. Sed vsus eius fuit inchoatus quando misit discipulos ad praedicandum & baptizandum, vt patet Matheo. 10. Sed efficaciam habuit ex passione Christi quantum ad eius vltimum effectum qui est apertio ianuae, sed diuulgatio eius quantum ad omnes nationes praecepta fuit Mathe. vlt. vbi dixit. Euntes docete omnes gentes &c. Ex quibus patet quod baptismus accepit virtutem instrumentaliter & ex contactu carnis Christi & ex eius passione, sed diuersimode.

Item tertia parte q. 66. articulo secundo in solutione secundi sic dicit. Ante passionem Christi baptismus habebat efficaciam a Christi passione inquantum ipsam praefigurabat, aliter tamen quam sacramenta veteris legis. Nam illa erant figurae tantum, baptismus autem ab ipso Christo habebat virtutem iustificandi, per cuius virtutem etiam ipsa passio salutifera fuit. Haec ille.

Ex quo patet quod false dicit arguens quod Christi contactus nullam vim aquis contulit, & temerarie negat dicta Sancts Cum vero dicit vlterius quod secundum nos sacramenta non habent virtutem nisi quando applicantur ad vsum &c.

Respondet Sanct Thomas quarto sen. dist. prima q. 1. ar. 4. quaestiuncula secunda in solutione secundi. Instrumento inquit datur virtus agendiinstrumentaliter dupliciter. Vno modo quasi inchoatiue quando constituitur in specie, & ideo dicit Hugo de Sancto Victore, quod continent gratiam ex sanctificatione. Alio modo datur complete quando actio mouetur a principali agente, sicut quando carpentarius vtitur serra, & similiter complete datur virtus Sacramentis in ipso vsu sacramentorum. Nec est inconueniens si virtus quae motui proportionatur datur rei statim vel post modicum desiturae. Haec ille.

Item in tertia parte quaest. 66. arti. secuudo sic dicit. Sacramenta ex sui institutione habent quod conferant gratiam. Vnde tunc videtur aliquod sacramentum institui quando accipit virtutem producendi suum effectum. Hanc autem virtutem accepit baptismus quando Christus est baptizatus, vnde tunc vere baptismus institutus fuit quantum ad ipsum Sacramentum. Haec ille. Ex quibus patet quod aqua accepit virtutem sacramentalem inchoactiue in ipso baptismo Christi quo caro sua aquas tetigit, sed completiue accepit virtutem in ipso vsu sacramenti accedente verbo ad elementum, & sic concordari possunt dicta sanctorum. Dicitur vlterius quod circunsio non causabat gratiam effectiue sicut causat baptimus, & alia sacramenta nouae legis, sicut prius dictum est, & in sequentibus latius explicabitur. Sed verum est quod in circuncisione rite collata & suscepta conferebatur gratia a Deo non circuncisione, nisi sicut a causa sine que non, ideo non est simile hic & ibidem. Dicitur vltimo quod auctoritas Christi quam arguens affert est gladius Goliae suum decapitans vectorem. Christus enim expresse dicit. Nisi quis renatus fuerit ex aqua &c. vbi ostendit aquam regnerare baptizatum, & consequenter aliquid agere ad eius iustificationem quae fit per gratiam.

Nec valet quod dicit arguens quod Christus postea totam efficaciam attribuit spiritui Sancts &c. licet enim attribuat efficaciam spuim Sanctus tanquam agenti principali, non tamen negat, immo praemittit aquam aliquid in suo ordine agere tanquam instrumentum. Et ista sufficiant ad obiecta Durandi contra quartam conclusionem. Ad primum Scoti contra eandem quartam conclusionem dicitur quod virtus quam ponimus in sacramentis secundum quod sonant dicta Sanctus Thomas est forma spumalis per essentiam & non solum ratione effectus quem in anima causat. Et cum quaerit arguens, an sit in sacramento diuisibiliter, dicitur quod est ibi indiuisibiliter. 1. t0 ta in toto, & tota in qualibet eius parte. Et ad huius iprobationem dicitur quod licet inter formas perficientes materiam corporalem per modum entis completi sola anima intellectiua ponatur talis. 1. tota in toto, & tota in qualibet parte materiae suae, tamen nihil prohibet multas alias formas spuales se habentes per modum entis in completi & intentionis ssuentis illo modo perficere, non quidem corporalem materiam, sed rem corpoream & subiectum corporeum, sicut superius fuit saepius recitatum ex dictis Sancti Thomae Nec est noua ista positio. Nam Auerro, in tertio de anima commento 5. ponit fantasmata corporalia esse subiectum speciei intelligibilis quam constat esse indiuisibilem, & penitus inextensam & omnino spualem. In quo licet falsum dixerit, tamen vt apparet apud eum non erat inconueniens accidens spunale & indiuisibile esse in subiecto extenso & diuisibili corporali.

Ad secundum patet responsio per praedicta, quia virtus quam ponimus in verbis sacramentalibus est subiectiue duntaxat in vltima syllaba, vel in actu eius vltimo, siue illud sit diuisibile siue indiuisibile. Nec tamen praecedentes syllabae superssuunt, quia licet non maneant in vltimo instanti prolationis & totius orationis in se, manent tamen in suo effectu scilicet in completa significatione totius orationis ad quam causandum aliquid efficit quaelibet syllaba. De hoc Petrus depalude in suo quolibet. q. 2. sic dicit. Nullum inconueniens sequitur si ponatur quod virtus sacramentalis sit tantum in vltima syllaba verborum, & in vltima gutta aquae, quia licet praecedentes syllabae vel praecedentes partes aquae nihil efficiant ad causandum effectum sacramenti, tamen facerent ad significandum seu repraesentandum, & vtrunque est de ratione sacramentiscilicet significare & efficere. Et ideo aliae syllabae & aliae partes aquae non superfluerent, quia facerent aliquid ad hoc, quod est de ratione sacramenti scilicet significando & repraesentando. Si autem ponatur quod virtus conferatur cuilibet syllabae, aut cuilibet parti aquae, adhuc non sequitur aliquod inconueniens. Et hoc patet primo de aqua. Nam esto quod illa virtus con serretur toti aquae a principio lotionis, & vltimus effectus scilicet character non habeatur nisi in vltimo instanti, in quo conpleta est lotio, tamen non frustra confertur virtus illa partibus aquae fluentibus antelotionem completam, quia sicut dicetur infra, sacramentum exercendo propriam actione circa compositum, quod est necessarium ad hoc quod agat ad effectum principalis agentis, effectus ille proprius instrumenti quod est sacramentum siue sit mundatio, siue infrigidatio, siue quodcunque aliud, manet, dato quod partes motus, quo homo lauatur nopmaneant, & ideo manente effectu agitur ad effectum principalis agentis, qui quidem effectus est character. Et idem potest dici de verbis. Ad cuius euidentiam sciendum est quod verbum quantum ad sonum causatum in aere moto non est proprie quantitas, sed qualitas nata mouere organum auditus, sed mensura motus quo talis qualitas generatur est quantitas discreta suc cestiua composita ex diuersis instantibus, quorum tamer vnum succedit alteri, sicut nec in quolibet tempore discreto & ideo talis qualitatis effectus potest manere in composito, sicut est organum auditus transeuntibus primis partibus orationis vel dictionis, sicut dictum est de partibus lotionis, & ideo etiam quantum ad causalitatem non supe rsluunt tales partes praecedentes, quia effectus earum manet.

Sed contra hoc posset obijci, quia qua ratione potest manere effectus partium priorum lotionis vel orationis transeuntibus primis partibus lotionis vel orationis, eadem ratione transeunte tota lotione vel oratione potest remanere effectus in composito, sed hoc est inconueniens, quia in vltimo instanti quo completur lotio vel oratio habetur effectus principalis agentis scilicet character, & ideo frustra maneret ille effectus incomposito in comparatione ad effectum principalem agentis. Secundo, ad idem, quia sicut communiter dicitur non est dare vltimum instans in quo res vltimo sit, sed est dare primum instans it quo res primo non est, quod est vltimum instans temporis in quo res fuit, sed effectus sacramenti fit in instanti. Non in instanti in quo incipit vsus sacramenti, sed in instanti in quo terminatur talis vsus, sed in illo instanti, nec est vsus, nec virtus collata, sed in illo instanti virtus collata sacramento & vsus eius primo non est, sed nihil agit quando non est: ergo virtus illa nihil agit ad characterem, quia tunc primo est character, quando illa virtus primo non est. Ad principium istorum dicitur quod non est inconueniens quod effectus lotionis & orationis maneat in composito transeunte tota latione vel oratione. Nec tamen frustra, licet habeat suum effectum, in vltimo instanti quo completur oratio vel lotio, quia licet maneat dum nihil efficit hoc est, quia natura rei hoc facit quod nulla res potest manere in solo instanti.tenporis continui, sed bene potest aliquid manere vel stare in solo instanti temporis discreti, & tunc esse in solo nunc temporis discreti est esse in aliqua parte temporis continui, & potest manere postquam habet suum effectum absque hoc quod sit frustra, quia nec esse potuit habere nec agere, nisi esset in aliqua parte temporis continui, sed secundum eos qui ponunt quod aliqua res potest esse in instanti temporis continui, effectus qui sit in composito habet esse completum in solo nunc temporis continui, nec est ante, nec post in quo nunc haberet effectum, si character est.

Ad secundum facile esset respondere secundum eosdem, quia secundum eos est dare vltimum instans temporis continui quo res habet esse vltimo, & sic non consequeretur quod illa virtus ageret cum primo non est, sed quando vltimo est hoc autem non est inconueniens quod res agat quando est vltimo loquendo de actione instantanea. Loquendo autem secundum communem opinionem dicitur quod quando dicitur quod non est dare vltimum instans in quo res vltimo sit, hoc intelligitur de nunc temporis continui, non autem de nunc temporis discreti, nunc autem ita est quod virtus illa collata sacramentis, vel effectus causatus in composito, non mensuratur tempore continuo vel nunc eius sicut propria mensura, sed nunc temporis discreti, quod potest coexistere parti temporis continui, & ideo non oportet quod agat quando vltimo est, vel quando primo non est quantum ad primum & vltimum acceptum secundum nunc temporis continui, sed agit quadod vltimo est secundum nunc temporis discreti, in quo est dare vltimum nunc in quo vltimo res est, quod quidem nunc coexisti alicui parti temporis continui quae hebtam nunc primum & nunc vltimum, in quorum primo habet suum effectum illa virtus, & in vltimo habet primo non esse. Haec Petrus in forma, & bene nisi quod recurrit ad instantia temporis discreti, vbi non apparet necessitas. Potissime quia Sanctus Thomas quarto sen. di. 11. q. 1. ar. 3. quaestiuncula secunda in solutione secundi ponit quod conuersio panis in corpus Chii sequitur motum prolationis verborum qui hebtam reduci ad mensuram motus coeli, sicut illuminatio sequitur ad motam localem quo deferiur illuminans, & ideo oportet quod instantia accipiantur in hac conuersione secundum mensuram motus coeli. Haec ille.

Et similiter dicit tertia parte q. 75. ar. 7. insolutione secundi. Et ideo dicendum est sicut alias tam in 2. quam in 3. dictum est quod non est inconueniens talia entia incompleta cuiusmodi sunt relationes, mutationes, genteationes, corruptiones, puncta instantia, mutata esse, & alia huiusmodi, quae non proprie fiunt nec gerantur nec corrumpuntur, sed consequuntur aliorum factiones, durare per vnicum instans temporis continui, inter quae potest connumerari virtus sacramentalis quae consequitur prolationem verborum sacramentalium, & cuius operatio durat per solum instans temporis continui, ideo non oportet eam amplius durare. Omnia enim arg. quae possunt adduci contra hoc quod dicimus illam virtutem durare per solum instans temporis continui, possunt adduci contra hoc quod eius operatio, puta productio characteris vel ornatus vel cooperatio ad transubstantiationem panis in corpus Chciteri dicitur durare per solum instans temporis continui, & tamen argu. contra secundum inducibilia non valent, & consequenter nec inducibilia contra primum oportet multum formidare.

Ad tertium principale Scoti patet responsio per praedicta ad arg. Durandi, quia virtus sacramentalis datur inchoatiue rebussacramentalibus ante vsum sacramentisicut aquae baptismali in ipso contactu corporis Christi fuit collata vis regnenratiua. Et consimiliter alijs rebus sacramentalibus collata fuit virtus iustificandi inchoatiue in ipsa institutione sacramentorum a Christo, tamen completiue hanc virtutem accipiunt in ipsa applicatione sacramenti ad vsum proprium. Nec valent obiecta in oppositum enim Nam prima collatio non est aliter miraculosa quam institutio sacramentorum, in qua Christus fecit perpetuum pactum cum ecclesia de assistendo & cooperando sacramentis Similiter tunc dedit idoneitatem sacramentis ad hoc, vt essent instra habilia ad causandum dispositionem ad gratiam. Non est etiam inconueniens si agens principale plus confert instrumento dum vtitur actualiter eo ad inductionem sui principalis effectus, quam ante vsum talis instrumenti, quia etiam secundum arguentem confert ei aliquam portionem, quam antea non conferebat.

Ad quartum negatur consequens, pluralitas enim quam opinio nostra ponit, sequitur ex fide scilicet ex dictis Christi & apostolorum & sanctorum doctorum scilicet quod talis virtus causatiua dispositiue ad gratiam, sit in sacramentis, vt patuit ex praedictis. Omne nanque agens oportet agere per aliquam virtutem vnde Sanctus Thomas quarto sen. di. 1. ar. 4. quaestiuncula. 4. sic dicit. Quia omne agens agit sibi simile ideo effectus agentis oportet quod aliquo modo sit in agente. In quibusdam enim est idem secundum speciem, & ista dicuntur agentia vniuoca, sicut calor est in igne calefaciente. In quibusdam vero est idem, secundum proportionem vel analogiam, sicut cum sol calefacit, est enim idem in sole aliquid quod ita facit eum calefacientem sicut calor facit ignem calidum & secundum hoc calor dicitur esse in sole aequiuoce, vt dicitur in libro de substantia orbis. Et ex hoc patet, quod illud quod est in effectu, vt forma dans esse est in agente inquantum huiusmodi, vt virtus actiua, & ideo sicut se habet agens ad virtutem actiuam, ita se habet ad continuandum formam effectus. Et quia agens instrumentale non habet virtutem agendi, vt aliquod ens completum, sed per modum intentionis, ideo & forma introducta continetur in eo per modum intentionis, sicut sunt spes colorum in aere, a quibus aer non denominatur coloratus. Et hoc modo gratia est in sacramentis, sicut in instrumento non complete quantum ad effectum &c. vt prius allegatum fuit. Cum autem dicit arguens quod si esset in sacramentis talis virtus non causaretur in eis nisi ex diuina pactione &c. Dicitur quod Deus pepigit dare gratiam per talia instrumenta. Vnde Sanctus Thomas de veritate q. 27. ar. 4. in. 16. loco arguit sic. Habere auxilia signum est impotentiae agentis, sed instrumenta coadiuuant ad actionem principalis agentis: ergoDeo qui est potentissimum agens non competit, vt per sacramenta quasi per instrumenta gratiam conferat. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod Deus non vtitur instrumentis vel causis medijs in sua actione propter sui indigentiam, sed propter effectuum conuenientiam, conueniens enim est, vt nobis diuina remedia exhibeantur secundum modum nostrum. 1. per sensibilia, vt dicit Diony.s primo. c. ecclesiasticae hierarchiae. Haec ille.

Ad quintum negatur antecedens. Na exempla quae beatus Thomas adducit sufficientia sunt ad hoc ad quod inducuntur. Et ad primam improbationem primi exempli de secunduone audibili dicitur quod sermo doctorum continet virtualiter conceptionem intelligibilem, ad quam excitat discipulum. Et cum dicit arguens quod impositio vocum vel scriptorum non potest dare voci, aut scripto aliquam formam absolutam &c. dicitur quod licet non det voci aliquam formam absolutam habentem esse completum, potest tamen dare sibi formam habentem esse intentionale fluens scilicet virtutem excitandi audientem, vt reducat se de actu primo in secundum vt conceptionem quam hebeta habitu consideret in actu. De hoc Sanctus Thomas de veritate q. 11. arti. primo arguit sic. 11. loco. Scientia nihil aliud esse videtur quam descriptio rerum in anima, cum scientia esse dicatur assimilatio scientis ad scitum, sed vnus homo non potest in anima alterius describere rerum similitudines sic enim interius operarentur in ipso, quod solius Dei est, ergo vnus homo alium docere non potest. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod in discipulo describuntur formae intelligibiles, ex quibus scientia per doctrinam accepta constituitur immediate quidem per intellectum agentem, sed mediate per eum qui docet. Proponit enim doctor rerum intelligibi sum signa ex quibus intellectus agens accipit intentiones intelligibiles, & describit eas in intellectu possibili, vnmen ipsa verba doctoris audita, vel visa in scripto, hoc modo se habent ad causandum scientiam in intellectu, sicut res quae sunt extra animam, quia ex vtrisque intellectus agens intentiones intelligibiles accipit, quauis verba doctoris propinquius se habeant ad causandum sciam quam sensibilia extra animam existentia, inquantum sunt signa intelligibilium intentionum. Haec ille.

Item. 12. loco arguit sic. Boetius dicit in libro de consolatione, quod per doctrinam solummon excitatur mens hominis ad sciendum, sed ille qui excitat intellectum ad sciendum non facit eum scire, sicut ille qui excitat aliquem ad videndum corporaliter non facit eum videre, ergo vnus homo non facit alium scire, & ita non proprie potest dici quod eum doceat. Ecce argu. sequitur reisio.

Dicendum quod non est omnino simile de intellectu & visu corporali, visus enim corporalis non est vis collatiua, vt ex quibusdam suorum obiectorum in alia pueniat, sed omnia obiecta sua sunt ei visibilia quam cito ad illa conuertitur, vnen habens potentiam visiuam se habet hoc modo ad omnia visibilia intuenda, sicut habens habitum ad ea quae habitualiter scit consideranda. Et ideo videns non indiget alio excitari ad videndum nisi quatenus per alium eius visus dirigitur in aliquod visibile, vt digito vel aliquo huiusmodi. Sed potentia intellectiua cum sit vis collatiua, ex quibusdam in alia deuenit, vnde non aequaliter se habet ad omnia intelligibilia consideranda, sed quaedam statim videt, vt quae sunt perse nota, in quibus implicite continentur quaedam alia quae intelligere non potest, nisi per officium rationis, ea quae in principijs implicite continent explicando, vnde ad huiusmodi cognoscenda ante quam habitum habeat non solum est in potentia actuali, sed etiam in potentia essentiali, indiget enim motore qui reducat eum in actum per doctrinam, vt dicitur in 8. phy. quo non indiget ille quihabitualiter aliquid nouit. Doctor igitur excitat ad intelligendum vel sciendum illa quae docet, non sicut motor naturalis, & educens de potentia in actum, sed sicut ostendens rem aliquam visui corporali excitat eum, sicut motor per accidens, prout habens habitum scientiae potest excitari ad considerandum de aliquo. Haec ille.

Ex quibus apparet quomodo verba vel scripta habent excitare mentem discipuli ad reducendum se de potentia in actum, & ad formandum conceptiones & intentiones intelligibiles, & consequenter habet aliquam vim ad hoc, vt prius deductum est in solutione quarti, quia omne agens agit sibi simile, & aliquo modo continet formam sui effectus.

Sciendum est etiam quod illud quod dicit arguens scilicet quod per sermonem non intelligimus res, nisi quarum species praehabebamus, & quod per voces nulla noua species potest in nobis causari. Hoc si quidem potest & debet rationabiliter negari, quia licet per vocem non possit causari spes rei totaliter noua, sic quod nec ipsa nec aliquid eius praecesserit in intellectu audientis, nec actu, nec habitu, nec virtute, nec in se, nec in suo simili nec secundum totum, nec secundum partem, tamen per vocem & sermonem doctoris auditor potest formare in seipso species aut conceptum perfectiorem, & magis specialem, & determinatum quam prius haberet, vt quilibet in seipso experiri potest, potissime circa obiecta insensibil a, vel nunquam sensata, puta circa substantias separatas, & animam rationalem, & eius potentias & habitus, & similia. De hoc Sanctus Thomas de veritate, q. 11. art. primo vbi sic 3. loco arguit. Si aliquarum rerum signa alicui proponantur per hominem, aut ille cuiproponuntur cognoscit resillas, quarum sunt signa, aut non. Si quidem res illas cognoscit de eis non docetur, si vero non cognoscit, ignoratis autem rebus, nec eorum signa, aut significationes cognosci possunt, qui enim non cognoscit hanc rem quae est lapis, non potest scire quid hoc nomen lapissignificet. Ignorata vero significatione signorum non potest per signa aliquid addiscere, si ergo hoc nihil aliud faciat ad doctrinam nisi signa proponere, videtur quod hoc ab homine doceri non possit. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum est inquit quod illa de quibus per signa edocemur cognoscimus quidem quantum ad aliquid, & quantum ad aliquid ignoramus, vtpote si doceamur quid est hoc, oportet quod de eo praesciamus aliquid scilicet rationem animalis vel substantiae, aut saltem ipsius entis quae nobis ignota esse non potest. Et similiter si doceamur aliquam conclusionem, oportet praescire de subiecto & passione quid sunt, & principia per quae docetur conclusio esse praecognita. Omnis enim disciplina fit ex praeexistenti cognitione, vt dicitur primo posteriorum. Haec ille.

Item & multum ad propositum secunda secundae. q. 173 ar. secundo sic dicit. Repraesentantur menti humanae res aliquae secundum aliquas species & secundum naturae ordinem. Primo ergo oportet quod species repraesententur sensui, secundo imaginationi, tertio, intellectui possibili qui immutatur a speciebus fantasmatum secundum illustrationem intellectus agentis. In imaginatione autem non solum sunt formae rerum sensibilium secundum quod accipiuntur a sensu, sed transmutantur diuersimode vel propter aliquam transmutationem corporalem, sicut accidit in dormi entibus & furiosis vel etiam secundum imperium rationis disponuntur aliqua fantasmata in ordine ad id quod est intelligendum. Sicut autem ex diuersa ordinatione earundem literarum accipiuntur diuersi intellectus, ita etiam secundum diuersam dispositionem fantasmatum resultant in intellectu diuersae species intelligibiles. Iudicium autem humanae mentis sint secundum vim intellectualis luminis. Per donum autem prophetiae confertur aliquid humanae menti supra id quod pertinet ad naturalem facultatem quantum ad vtrunque scilicet & quantum ad iudicium per fluxum intellectualis luminis, & quantum ad acceptionem seu repraesentationem rerum quam sit quantum ad aliquas spes. Et quantum ad hoc secundum potest assimilari doctrina humana reuelationi popheticae, non autem quantum ad principium. Homo enim suo discipulo repraesentat aliquas res per signa locutionum, non autem potest interius illuminare sicut facit Deus. Haec ille. Simile dicit de veritate q. 12. ar. 7. per totum.

Ad secundam vero improbationem huius exempli dicitur quod maior est falsa, quia dato quod sit idem agens principale & instrumentale sufficiens, non oportet quod sequatur eadem actio nisi passum sit aequaliter dispositum. Modo graecus & latinus audientes eundem doctorem latinum, & eadem verba latina non sunt aequaliter dispositi ad suscipiendum effectum doctoris, cum vnus sit in potentia essentiali respectu conceptus significati per verba, & alius in potentia accidentali, sicut autem dictum est, sermo non hebte vim eductiuam de potentia essentiali, sed solum de potentia accidentali ipsum audientem ad formandum intelligibiles conceptiones. Cum autem dicit arguens quod sermo audibilis est signum remotum respectu conceptuum rerum &c. dicitur quod hoc concesso qualitercunque sermo excitet audientem, tamen oportet concedere quod habtem in se aliquam vim causatiuam mediate, vel immediate alicuius conceptus siue sui, siue rei quam significat, siue vtriusque cum quodam ordine & collatione, aliter vnus homo non posset dici doctor alterius. Similem responsionem dat Petrus de palude ad consimilem rationem. Arguit enim sic. Si virtus ponatur in sacramentis, aut ista virtus ageret ex necesitate naturae, aut ex electione, non ex necessitate naturae, quia tunc aequaliter ageret in dormientem & vigilantem, & in fictum & non fictum, nec etiam ex electione, quia illa virtus non est in potestate liberi arbitrij. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod illa ratio habet multiplicem defectum. Primo quia virtus agens de necesitate naturae non agit indifferenter & aequaliter in subiectum qualitercunque dispositum. Et ideo non oportet quod virtus sacramenti si ageret de necesicate naturae ageret indifferenter & aequalter in fictum & non fictum, in vigilantem & dormientem, sicut non oportet quod ignis indifferenter agat in coelum & in aerem. secundo, deficit, quia operatio illius virtutis potest dici operatio agentis ex electione inquantum illa virtus nihil potest agere nisi cooperante agente principali qui agit ex electione. Et ideo illa virtus non agit indifferenter in quodcunque, sed tantum in illud ad quod ordinatur ex electione principalis agentis. Sicut securis non agit in quodcunque, sed in illud circa quod mouetur a principali agente, quod est agens per electionem. Haec Petrus. Ad improbationem secundi exempli dicitur primo quod non oportet formam artis profluentem ab intellectu artificis in instrumentum coniunctum vel remotum, esse formam spiritualem, quia illa ordinatur ad effectum mere corporalem, secus est de virtutem instrumentali ordinata ad gratiae susceptionem vel inductionem quae est effectus summe spiritualis. Dicitur secundo, quod non maius inconueniens est formam artis causari frequenter instrumentis artificis quam idem instrumentum frequenter moueri ab artificead inducendum diuersas formas in diuersas materias. De hoc Albertus 12. metaphy. sic dicit. Mouens ad sanitatem est ars medicinae, & est mouens non coniunctum, mouens autem coniunctum sanitatis est medicina sumpta. Et mouens non coniunctum domus est ars q dificatoria, & mouens domus coniunctum est ars in manibus & instrumentis architecti secundum actum aedificantis. Haec ille.

Et similia dicit in pluribus locis scilicet quod mouens coniunctum semper est aliquo modo o vniuocum cum suo effectu. Ad improbationem tertij exemplidicitur quod motus caeli est formale principium vel instrumentum dducendi omnia generabilia & corruptibilia naturaliter. Et de hoc multa dicta sunt in secundo, sen quae hic non oportet repetere, sed hic pecise adduco dictum Alberti, qui. 13. metaphy. sic dicit. Omnis forma educitur de potentia ad actum mouente aliquo, quod est conueniens in nomine & ratione, hoc autem quod verum sit, patet si ponamus quae & quot circunstant generationem substantiae sensibilis. Sunt autem illa vt in communi dicatur quinque quorum primum & principale est, quod omne quod generatur educitur de potentia ad actum, & potentia de qua educitur est intra materiam, & tamen nihil est de substantia materiae: secundum est quod omne quod educitur depotentia ad actum extrahitur per aliquid mouens, quod aut genito est vniuocum, aut reducitur ad vniuocum 3. est quod omnis motus inferior qui est in materia generabilium reducitur ad motum coeli, qui est causa & mensura huomiodo motus per formam intelligentiae mouentis motum illum, & per formas stellarum & orbes, & per virtutes radiorum, quartum est quod nihil fit ex nihilo penitus secundum naturam, sed quaecunque fiunt procedunt ex indeterminatis & confusis inchoatiouibus suarum essentiarum quae sunt inductae materiae. quintum est quod non quodlibet fit ex quolibet sed omne quod fit procedit ex aliquo sui generis. Et hoc genus ambitu suo & extensione ambit id quod fit & suum contrarium, & ideo contraria sunt vnum in radice sui generis. Plato igitur considerans quod mouens primum non coniunctum materiae est intelligentia per formam motus coeli causans motum materiae, & formans & regulans totam generationem, dicit omne quod generatur sic fieri ab vniuoco, quia forma illa quae regulat & format generationem est habens virtutem seminis in efficiendo & formando & regulando. Et hanc dicit esse ideam ad hac materia separatam. Et quo ad hoc bene dixit tangendo primam causam & vltimam & non propriam & proximam. Et ideo dictum est in 2. perigeneseos, quod sol & circulus decliuus sunt causa gneoationis & corruptionis. Sed in hoc male dixit quod posuit quod haec forma in, materiam induceretur, quia hoc non est verum &c Ad sextum principale Scoti negatur antecedens, & conceditur oppositum scilicet quod instrumenta artis non solum formaliter, sed effectiue sunt actiua, puta serra, gladius, martellus & huomodi. Et ad primam probationem antecedentis iam negati dicitur primo quod serra non solum hebtea in se quantitatem & figuram & motum localem, dum actu mouetur ab artifice, immo praeter hoc habet in se virtutem mouendi localiter aliud corpus, & expellendi illud de loco suo sicut saepius supra dictum est. Habet vlterius in fe formam artis quam artifex inducit in materiam exteriorem, & hoc per modum entis incompleti & intentionis fluentis, & non per modum entis completi, vt saepe dictum est. Dicitur 2. quod licet figura & quantitas non sint formae actiuae primo & per se respectu naturalium transmutationum, tamen non omnino de per accidens se habent ad illas. De hoc beatus Thomas in simili prima parte q. 78. ar. 3. in solutione tertij sic dicit. Magnitudo & figura & huiusmodi quae dicuntur communia sensibilia, media sunt inter sensibilia per accidens & sensibilia propria quae sunt obiecta sensuum. Nam sensibilia propria primo & per se imutant sensum, cum sint qualitates alterantes, sensibilia vero communia omnia reducuntur ad quantitem, & de magnitudine quidem & numero patet quod sunt spes quantitatis. Figura autem est qualitas circa quantiratem, cum ratio figurae consistat in terminatione magnitudinis. Motus autem & quies sentiuntur secundum quod subiectum vno motdovel pluribus se hatem secundum magnitudinem subiecti vel localis distantiae quantum ad motum augmenti & motum localem, vel etiam secundum sensibiles qualitates, vt in motu alterationis, & sic sentire motum & quiete est quodammodo sentire vnum & multa, quantitas autem est pprium subiectum qualitatis alteratiuae, vt superficies coloris, & ideo sensibilia communia non mouent sensum primo & per se sed ratione sensibilis qualitatis, vt superficies ratione coloris, nec tamen sunt sensibilia per accidens, quia huiusmodi sensibilia aliquam diuersitatem faciunt in immutatione sensus. Alio enim modo immutat sensus a magna superficie, & a parua, quia etiam ipsa albedo dicitur magnam & parua, & omnino diuiditur secundum proprium subiectum. Haec ille.

Et sicut ipse dicit de immutatione sensus, ita potest dici de alijs naturalibus mutationibus, quia aliter agit calor in parua quantitate, & aliter existens in magna & aliter mouet grauitas corpus acutum quam corpus ob tusum vel rotundum aut latum, vnde Aristoteles quarto coeli& mundi, vltimo cap. sic dicit. Figurae autem non sunt causa eius quod est ferri simpliciter, aut deorsum aut sursum sed eius quod est velocius, aut tardius &c. Vbi Albertus sic dicit. Quamuis figurae non sint causae motus tamen figura ad facilitatem motus facit per medium aeris vel aquae sicut diximus, quarto, phy. tractatu de vacuo, quia acutum facilius penetrat quam latum. Inquiramus igitur de hoc, de quo antiqui philosophantes inquirebant. Et est vna quaestio eorum quare corpora terrestria lata vel concaua natant super aquam, sicut ferrum latum, & plumbum tenue & latun& vasa concaua & clausa, longa autem & stricta non concaua merguntur in ipsa, etiam si sint minora quam prius memorata, sicut acus vel aliud tale corpus &c. sequitur. Dicamus autem nos soluentes quaestionem inductam quod corporum continuorum quaedam sunt facilis diuisionis, & quaedam difficilis. Aer enim citius diuiditur quam aqua, & quanto fuerint aliqua corpora subtiliora & rariora, tanto facilius diuiduntur, quanto vero fuerint spissiora, tanto diuiduntur difficilius, & difficilius penetrantur, quia omne penetrans per alterum diuidit ipsum. Similiter autem diuidentium & penetrantium quaedam diuidunt & penetrant faciliter, & quaedam difficiliter Quanto enim aliqua fuerint acutiora & grauiora & duriora, tanto diuidunt & penetrant facilius, & quanto fuerint obtusiora & minus grauia & molliora, tanto diuidunt & penetrant difficilius & tardius. Dico autem diuisionem facilem per transitionem & penetrationem. Quanto enim aliquid facilius diuidit, tanto facilius penetrat & pertransit & potentia diuidens actiue optime congregatur ex tribus dictis scilicet acuto & graui & duro, & quantum deficit in his tribus tantum deficit a bonitate potentiae diuisionis. Similiter autem bonitas potentiae diuisionis passiue congregatur ex humido & raro, & quanto fuerit humidum rarius, tanto facilius diuiditur, & quantum de his duob. deficit, tamen deficit de bonitate potentiae diuisionis passiue. Reuertentes ergo ad solutionem quaestionis dicimus quod aer facilius impellitur & diuiditur quam aqua, & aqua facilius quam terra, quia quanto aliquid fuerit subtilius & humidius, tanto facilius recipit impulsionem diuisionem & paenetrationem. Si ergo haec ita se habent, tunc dicimus quod corpora latae figurae tenua non grauia multum, licet sint dura & terrestria, tamen quia non diuidunt bene propter defectum acuminis & defectum grauitatis natant super aquam, quae non adeo de facilisicut aer diuiditur, quia cum iacent super aquam tangunt late aquam, & multam aquae superficiem non ita possunt comprimere sicut pauca, & ideo natant super aquam & non profundantur velocius super aqua. Et huius signum est, quia cum merguntur non cadunt sub aquam sequendo superficiem latam, sed potius inclinantur super latus strictum, & super illud aquam diuidunt. Corpora autem longa & stricta eo quod non tangunt aquae superficiem nisi parum, non comprimunt sub se multa aquam, & ideo facile diuidunt eam, & cito merguntur sub aqua &c. Haec ille.

Et similia dicit beatus Thomas super eodem textu. Ex quibus apparet quod figura non omnino de per accidens se habet ad motum localem naturalem & alias naturales transmutationes, potissime diuisionem & penetrationem corporum, & quo acuties est pars potentiae actiue diuisiuae. Et tunc cum arguens obijcit contra hoc, quia tunc mathematicus considerans quantitatem & figuram non abstraheret a motu &c. Dicitur quod consequentia non valet, quia licet talia de per se faciant ad motum & actionem naturalem, non tamen primo, vt supra dictum est nisi ex adiunctione qualitatum actiuaram & passiuarum, puta grauitate duritie, & huiusmodi. Et sicut dictum est quod de per se faciunt ad motum naturalem ratione adiuncti, sic de per se faciunt ad motum violentum & artificialem ratione impulsus impressi instrumento vel mobili Sicut patet de acumine sagittae proiectae & gladij vel securis, aut serrae. Vnde in virtute artificis possunt inducere hanc qualitatem quae est figura, cuius rationem tangit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 6. ar. 7. in solutione 13. vbi sic dicit. Figura est quaedam formam quae per abscisionem materiae, & condensationem vel rarefactionem vel diuisionem, aut aliquid huiusmodi, motum in materia fieri potest. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod durities non est qualitas formaliter actiua &c. Dicitur quod probatio huius non valet, quia in illo casu, quem ponit arguens, Deus supplet vicem duriciei, quod patet, quia durum dicitur quod non cedit comprimenti, sed tenet figuram suam. In illo autem casuDeus facit illa duo. Et ideo per hoc non probatur quod duricies nullo modo sit actiua respectu diuisionis & compressionis, potissime addita grauitati & acuciei vel impulsui violenter mouentis. Cum vlterius dicit, quod vnum corpus motum non expellat aliud corpus ab eodem vbi effectiue, sed tantum modo formaliter &c. patet quod illa tota deductio vana est, sicut ostensum est respondendo ad argu. Aureoli contra tertiam conclusionem quae in eadem vanitate fundantur. Instrumentum enim vel aliud corpus motum violenter localiter a mouente extrinseco non solum recipit motum a suo motore violento immo impulsum & vim motiuam expulsiuam aliorum corporum de suis sitibus. Dicitur vlterius quod ponere sacramentum nihil penitus efficere in anima disponens ad gratiam, nec habere aliquam vim regeneratiuam aut iustisicatiuam, sed solum esse quendam effectum ordinatum ad gratiae susceptionem, est derogare dignitati sacramentorum nouae legis, & ipsi nouae legi, & dictis Christi & apostolorum, & doctorum sanctorum, & ideo illa positio videtur temeraria & praesumptuo sa & conueniens legi veteri sicut supra beatus Thomas deduxit.

Ad argumentum Aureoli dicitur primo quod virtus dispositiua instrumentaliter ad gratiam in sacramento matrimonij est subiectiue in verbis vel in aliquo signo aequipollente verbis, qualecunque sit illud, & hoc si tale matrimonium sit sacramentum nouae legis, quia alias non oportet, vnde in illo casu quo sacramentum matrimonij efficeretur per verba de futuro cum carnali copula, concurreret aliquod signum aequipollens verbis de praesenti. Dicitur secundo quod virtus praedicta causat in contrahentibus & suscipientibus sacramentum dispositionem ad gratiam quae dicitur ornatus, & obligationem mutua quae est quid respectiuum, & potestatem vtendi corpore coniugis, & petendi debitum, quae non est solus respectus rationis, aut si sit ille potest consequi aliquem motum vel actionem aliquam aut passionem, & ideo respectu illius potest poni virtus actiua. Veruntamen de hoc erit sermo latior loco suo domino concedente. Ad arg. principale contra quaestionem respondet Sanctus Thomas tertia parte q. 62. ar. 4. in solutione quarti sic dicens. Sicut eadem vis pricipalis agentis instrumentaliter inuenitur in omnibus instrumentis ordinatis ad effectum prout sunt quodam ordine vnum, ita etiam eadem vis sacramentalis inuenitur in verbis & rebus, prout ex verbis & rebus perficitur vnum sacramentum. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant.

PrevBack to TopNext