Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum sacramenta veteris legis causent gratiam

DISTNCTIO II. QVAESTIO II Vtrum sacramenta veteris legis causent gratiam.

ITERVM circa eandem distinctione quaeritur. Vtrum sacramenta veteris lc gis causent gratiam.

Et arguitur quod sic, quia dicit Beda in Homelus circuncisionis. Idem salutifere curationis auxilium circuncisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod baptismus agere reuelatae gratiae tempore consueuit, sed baptismus nunc confert gratiam, ergo & circuncisio gratiam conserebat. Et pari ratione alia sacramenta legalia, quia sicut baptismus est ianua sacramentorum nouae legis, ita circuncisio erat ianua sacramentorum veteris legis. Propter quod Apostolus dicit Gal. quinto Testificor omni circuncidenti se, quoniam debitor est vniuersae legis faciendae.

In oppositum arguitur, quia dicitur Gal. 4. Conuertimini iterum ad infirma elementa & egena, glosa. 1. ad legem quae dicitur infirma, quia non perfecte iustificat, ergo sacramenta veteris legis non conferebant gratiam.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. in secundo obiectiones. In tertio responsiones

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Sacramenta veteris legis non conferebant gratiam ex aliqua virtute eis inhaerente sicut faciunt sacramenta nouae legis. Hanc ponit beatus Thomas tertia parte. q. secunda ar. 6. vbi sic dicit. Non potest dici quod sacramenta veteris legis conferant gratiam iustificantem per seipsa. i. propria virtute, quia sic non fuisset necessaria passio Christi secundum illud Gal. 2. Si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est, sed nec potest dici quod ex passione Christi virtutem haberent conferendi gratiam iustificantem. Sicut enim patet ex praedictis virtus passionis Christi copulatur nobis per fidem & sacramenta, differenter tamen. Nam continuatio quae est per fidem fit per actum animae interiorem, continuatio autem quae est per sacramenta fit per vsum exteriorum rerum. Nihil autem prohibet id quod est posterius tempore, antequam sit mouere secundum quod praecedit in actu animae, sicut finis qui est posterior tempore mouet agentem secundum quod est appraehensus & desideratus ab eo. Sed illud quod nondum est in rerum natura non mouet secundum vsum exteriorum rerum. Vnde causa efficiens non potest esse posterior in esse ordine durationis sicut causa finalis. Sic ergo manifestum est quod a passione Chrr quae est causa humana iustificationis, conuenienter deriuat virtus iustificatiua ad sacramenta nouae legis, non autem ad sacramenta veteris legis, & tamen per fidem passionis Christi iustificabantur antiqui patres sicut & nos. Sacramenta autem veteris legis erant quaedam illius fidei protestationes inquantum significabant passionem Christi & effectus eius. Sic ergo patet quod sacramenta veteris legis non habebant in se aliquam virtutem, qua operarentur ad consequendum gratiam iustificam tem, sed solum significabant fidem per quam iustificabantur. Haec ille.

Item 4. sen. dis. 1. q. 1. arti. 5. in solutione primae quaestiunculae sic dicit. In sacramento est duo considerare scilicet ipsum sacramentum & vsum sacramenti, ipsum sacramentum dicitur aliquod opus operatum, vsus autem sacramenti est ipsa operatio quae a quibusdam dicitur opus operans. Cum ergo dicitur sacramentum per se loquendo gratiam conferre vel non conferre, iustisicare vel non iustificare, reserendum est ad opus operatum. De opere autem operato in sacramentis veteris legis duplex est opinio. Quidam enim dicunt quod in illis sacramentis opus operatum erat signum sacrorum nouae legis & passionis Christi, a qua efficaciam habent, & ideo illud opus operatum erat cum quadam protestatione fidei, & ideo indirecte & ex consequenti habebant iustificare quasi mediantibus nostris sacramentis per ea significatis a Deo sanctificationem habentia, vt dicit Hugo de Sancto victore. Nostra autem sacramenta directe & immediate iustificant, quia ad hoc directe sunt instituta. Sed haec opinio non videtur conuenire dictis sanctorum. Dicunt enim quod lex erat occasio mortis inquantum ostendebat peccatum, & gratiam adiutricem non conferebat. Nec differt quantum ad hoc qualitercunque directe vel indirecte gratiam conferrent. Et praeterea secundum hoc nulla esset vel modica praeeminentia sacramentorum nouae legis ad sacramenta veteris legis, quia etiam sacramenta nouae legis a fide significatione causandi efficaciam habent, vt dictum est. Et ideo aliqui dicunt & melius quod nullo modo ipsa sacramenta veteris legis, id est opus operatum in eis gratiam conferebat excepta circuncisione, de qua postea dicetur. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Nullum sacramentum non agens in virtute verbi incarnati aut passionis Christi est aut fuit efficienter gratiae causatiuum per virtutem sibi inhaerentem, sed omnia sacramenta veteris legis erant huomod, igitur nullum tale causabat gratiam efficienter per aliquam virtutem sibi inhaerentem.

Secunda conclusio In circuncisione conferebatur gratia, licet non virtute circuncisionis. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 70. arti. 4. vbi sic dicit. Ab omnibus communiter dicitur quod in circuncisione peccatum originale remittebatur. Quidam tamen dicunt quod non conferebatur gratia, sedsolum remittebatur peccatum, quod magister ponit in prima distinctione quarti sen. Et ad Ro. 4. in glosa. 53. hoc non potest essequia culpa non remittitur, nisi per gratiam secundum illud Ro. 3. Iustificati gratis per gratia ipsius, &c. Ideo alij dixerunt quod per circunciuonc conferebatur gratiam quantum ad effectus priuatiuos remotionis culpae, sed non quantum ad effectus positiuos, ne dicere cogerentur quod gratia in circuncisione collata sufficiebat ad implendum mandata legis, & ita superfluus fuisset aduentus Christi. Sed etiam haec positio stare non potest. Primo quidem, quia per circuncisionem dabatur pueris facultas suo tempore perueniendi ad gloria quae est vltimus effectus gratiae positiuus. 2. quia priores sunt naturaliter secundum ordinem causae formalis effectus positiui quam priuatiui, licet secundum ordinem causae materialis sit econtra, forma enim non excludit priuationem, nisi in formando subiectum. Et ideo alij dixerunt quod in circuncisione conferebatur gratia etiam quantum ad aliquem effectum positiuum qui est facere dignum vita aeterna, sed non quantum ad omnes effectus, quia non susficiebat reprimere concupiscentiam somitis, nec etiam ad implendum mandata legis, quod etiam aliquando mihi visum est. Sed diligenter consideranti apparet quod non est verum, quia minima gratia potest resistere concupiscentiae, & vitare omne peccatum mortale quod committitur in trangressione mandatorum legis. Minima enim charitas plus diligit Deum quam cupiditas milia auri & argenti. Et ideo dicendum est quod in circuncisione conferebatur gratia ad omnes gratiae effectus, aliter tamen quam in baptismo. Nam in baptismo confertur gratia ex virtute ipsius baptismi quam habet inquantum est instrumentum passionis Christi iam perfectae, circuncisio autem non ferebat gratiam inquantum erat signum fidei passionis Christi futurae, ita scilicet quod homo qui accipiebat circuncisionem profitebatur se suscipere talem fidem, vel adultus pro se vel alius pro paruulis. Vnde & Apostolus dicit ad Ro. 4. Abraham accepit signum circuncisionis signaculum iustitiae fidei, quia scilicet iustitia erat ex fide signata, & non ex circuncisione significante, & quia baptismus operaretur instrumentaliter in virtute passionis Christi, non autem circuncisio, ideo baptismus imprimit characterem incorporantem hominem Christo, & copiosiorem gratiam confert quam circuncisio. Maior enim est effectus rei iam praesentis quam spei. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi dicit, quod ex circuncisione non erat iustitia aliter quam per fidem passionis Christi. Similia dicit 4. sen. prima dis. quo ad hoc quod circuncisio non erat vllo modo causa gratiae iustificantis, licet in circuncisione Deus conserret gratiam accedenti non ficto. Ibidem tamen ponit aliqua quae postea retractauit in summa vt praedictum est, ait enim Circa hoc multiplex est opinio. Quidam enim dixerunt quod circuncisio quantum est de se culpam tollebat, sed gratiam non conferebat, innitentes cuidam glosae quae habetur Ro. 4. quae dicit. In circuncisione peccata remittebantur, sed non per eam gratia praestabatur. Dicebant enim quod cum originale nihil aliud sit quam concupiscentia intensa, cum carentia debite iustitiae, circuncisio sine hoc quod gratia conferretur, poterat auferre debitum, auferendo reatum, vt per hoc quod homo illam iustitiam non habebat, non imputaretur ad poenam. Sed hoc non potest esse, quia manente inordinatione culpae, nullo modo potest non imputari ad poenam a Deo cum culpae inordinatio per poenam ordinetur. Et ideo oportet si imputatio ad poenam tollitur quod inordinatio tollatur, quod sine gratia fieri non potest. Et ideo alij dicunt quod circuncisio ex sua virtute culpam tollebat, & gratiam circuncisio conferebat, non ex vi circuncisionis, sed ex diuina liberalitate ablato gratiae impedimento. Sed hoc non potest esse, quia quamuis ex parte recipientis prius fit expulsio contrarij quam introductio formae, tamen ex parte agentis prius est inductio formae, quia non expellit contrarium nisi introducendo formam, & ideo nisi circuncisio aliquo modo gratiam conferret, nullo modo culpam tolleret. Et ideo alij dicunt quod circuncisio conferebat gratiam quantum ad effectus priuatiuos qui sunt priuare culpam, sed non quantum ad effectus positiuos. Sed hoc nihil est, quia effectus vltimus positiuus gratiae est facere dignum vita aeterna, quod fiebat per circuncisionem, sicut nunc fit per baptismum. Et ideo alij dicunt & probabilius vt videtur quod dabat gratiam quantum ad effectus priuatiuos culpae & reatus, & quatum ad quosdam effectus positiuos sicut ordinare animam & facere dignum vita aeterna, non tamen quantum ad omnes quos habet gratia baptismalis, quia illa sufficit ad reprimendum totaliter concupiscentiam & ad meritorie agedum, ad quod gratia in circuncisione data sufficere non valebat, & secundum hoc intelligitur glosa inducta. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Sicut in sacramento altaris est aliquid ex vi sacramenti aliquid autem ex naturali concomitantia, ita circuncisio principaliter erat ordinata ad ablationem culpae, sed ex consequenti ad collationem gratiae. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione quo ad primam sui partem. Illud sacramentum in quo culpa remittitur, & dantur effectus gratiae tam positiui quam priuatiui, conferigratiam vel tanquam causam sine qua non, vel tanquam causa efficiens, sed circuncisio erat huiusmodi: ergo & caet. Pro secunda parte conclusionis arguitur sic. Sacramenta veteris legis non habebant virtutem causatiuam gratiae, nec tanquam agens principale, nec tanquam instrumentum passionis Christi, sed circuncisio fuit huiusmodi: igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aureolus probando quod differentia inter sacramenta veteris & nouae legis inconuenienter assignetur per hoc quod sacramenta nouae legis causant gratiam per virtutem eis inhaerentem, alia vero non, primo sic. Nobilitas instrumenti & cuiussibet ordinati in finem sumitur ex ratione vtilitatis quoniam quanto instrumentum est vtilius tanto est nobilius, sed tantae vtilitatis esset circuncisio sicut est baptismus si per vtrunque detur gratia aequalis, quantumcunque detur alio & alio modo, siue per vnum Sacramentum detur gratia per virtutem inhaerentem, & per aliud ex solo pacto diuino, siue per vnum detur principaliter, & per aliud ex consequenti, quantumcunque enim fiat variatio de modo, dum tamen vtrobique detur aequalis gratia in eodem gradu, erunt aeque vtilia: igitur sacramenta nouae legis & veteris erunt aequalis nobilitatis, si tantum modo differant, vt tuponis. Probatur minor dupliciter. Primo inductione: secundo ratione. Primo sic. Dato quod in circuncisione, nulla sit virtus infusa, in baptismo autem sit virtus infusa, deinde gratia conferatur vtrobique in eodem gradu, quid ad me de tali virtute inhaerente 2. Verbi gratia in simili. Si ista medicina conferat mihi sanitatem in eodem gradu, & aeque faciliter sicut illa, quid ad aegrum vel medicum si ista medicina non agit per aliquam virtutem a tota specie sicut alia, sed aliunde 2Vndecunque veniat talis operatio aequalis vtilitatis iudicabuntur. Ratione probatur sic idem. Nobilitas illius quod nullam habet appetibilitatem propter se sed propter aliud debet pensari ex nobilitate illius a quo habet totam suam appetibilitatem, sed tota appetibilitas sacramentorum est ex ratione effectus scilicet gratiae quam conferunt: ergo si conferant gratiam in aequali gradu, dato quod eam conferant differenter quantum ad modum, putam quod vnum per virtuteninfusam, aliud ex pacto, vnum principaliter aliud ex consequenti, erunt aequalis nobilitatis in ratione instrumenti.

Confirmatur, quia vbi vnum propter alterum vtrobique tantum vnum 2. Topic. sed nobilitas Sacramenti est propter nobilitatem effectus: igitur &c. Confirmatur, quia virtus infusa non est ponibilis in Sacramentis. Si etiam ponatur talis virtus, illa non est propter se diligibilis, non enim sacramenta diligo peropervirtutem, sed propter effectum, & si eorum effectus est aequalis, nobilitas erit aequalis. Non ergo per hoc saluatur differentia sacramentorum veteris & nouae legis quantum ad eorum dignitatem. Dicetur forte quod differunt, quia sacramenta nouae legis conferunt gratiam in maiori gradu, puta baptismus quam circuncisio. Contra, quia hoc non sufficit, quia maior debet poni differentia inter baptismum & circuncisionem quam inter baptismum & baptismum, sed inter baptismum & baptismum est differentia maioris & minoris gradus a parte effectus scilicet gratiae & aliarum virtutum in baptismo infusarum. Probatio, quis enim dubitat quin Paulus receperit maiorem gratiam & virtutem abundantius in baptismo quando baptizatus fuit, quam vnus paruulus quando baptizatur. Secundo, quia in illis quae sunt alterius rationis in sanctificando oportet assignare effectus alterius rationis, sed sacramenta veteris & nouae legis sunt alterius rationis in sanctificando: igitur eis correspondet effectus alterius rationis in sanctificando, sed gratiae maioris & minoris gradus non sunt alterius rationis, magis enim & minus, non diuersificant speciem: igitur &c. Haec Aureolus in forma.

Contra secundam conclusionem arguit Scotus probando quod de potentia Dei absoluta possibile est culpam originalem deleri sine gratiae infusionae, cuius contrarium innuitur in probatione dictae conclusionis. Primo sic. Quaecunque sibi inuicem repugnant circaaliquod subiectum, mutuo se excludunt circa illud: ergo cuirepugnant plura circa aliquod subiectum, illud potest per quodlibet illorum expelli vel excludi ab illo subiecto, sed culpae originali repugnat rectitudo in puris naturalibus etiam sine gratia, patet de facto secundum magistrum ponentem hominem a Deo sic conditum, patet etiam de possibili per rationem, quia si non posset natura fieri recta rectitudine naturali sine gratia, tunc gratia esset naturalis, licet non naturae lapsae, tamen naturae in sua propria rectitudine institutae: illud enim est naturale quod consequitur naturam secundum se: ergo sequitur quod per solam rectitudinem & naturalem & sine gratia potest culpa expelliSi dicatur quod rectitudo absolute potuit esse in natura absque gratia, tamen post culpam non potest restitui absque gratia colata. Contra illud & simul ad principale arguitur. Forma non habens esse alterius rationis non habet aliam irreparabilitatem a quocunque, quia enim est talis forma & tale esse habens, ideo est reparabilis vel irreparabilis a quocunque, sed forma non habet esse alterius rationis in subiecto ex hoc quod eius oppositum praecessit in eo, vt patet de frigore & calore circa aquam: ergo forma non habet aliam irreparabilitatem a quocunque per hoc quod eius oppositum praecessit in subiecto, vt patet. Sed rectitudo naturalis si non praecessisset suum oppositum, posset separari per te: ergo &c.

Tertio sic. Qualemcunque secundum formam absolutam potest Deus hominem creare, etiam secundum talem formam absolutam potest post culpam reparare, sed in pura rectitudine naturali potest Deus hominem creare: igitur &c. maior patet, quia culpa non facit naturam in se esse aliam, nec quin sit capax illius cuius prius fuit capax, agens autem diuinum potest illi imprimere quodcunque cuius est capax, & hoc sine alio quocunque quod non includitur in ratione illius impressi, & maximsi id inclusum sit posterius ipsa forma impressa, sed gratia est huiusmodi respectu iustitiae vel rectitudinis naturalis: ergo &c. Sed si instetur contra maiorem, quia Deus non potest de non virgine facere virginem secundum Hierony mum, & tamen a principio potest creare hominem virginem, non valet instantia, quia in maiori dictum est qualem cunque secundum formam absolutam, & sic non est instantia, quia quodcunque absolutum importatum per virginitatem siue sit perfectio in mente siue dispositio in carne totum potest Deus reparare, sed vltra ista virginitas dicit quandam negationem actus praeteriti, scilicet nunquam cecidisse mente vel carne in peccatum carnis. Ex quo autem actus praeterijt non potest Deus facere quin praeterierit. Vnde Philosophus 6. Ethicorum cap. 3. commendat dictum Agathonis dicentis. Hoc solo priuatur Deus ingenita facerquae facta sunt, & ratio est, quia nulla factio potest esse non entis vel de non aliquo ente, quia maxime extendendo factionem quaelibet est vel entis de non ente, vel non entis de ente, vt in annihilatione. Praeteritum autem non est ens & ipsum non praeterijsse est aliud non ens: ergo non potest ex praeterito fieri non praeteritum. Quarto, quia gratia non opponitur formaliter peccato originali, nec modo dimittitur illud peccatum per collationem gratiae, nisi quia gratia includit aequiualenter vel principaliter in acceptatione diuina iustitiam originalem quae formaliter opponitur peccato originali. Haec Scotus in forma. Contra eandem arguit Aureolus primo sic. Quandocunque aliquod subiectum est tale quod ipsum est susceptiuum oppositorum & medij inter illa opposita non immediata, non videtur repugnantia quin aliquod agens possit illud reducere de vno extremo opposito ad medium, non reducendo ipsum ad aliud extremum, sed status purorum naturalium est status medius inter culpam & gratiam, quia alias gratia esset ex puris naturalibus, & sequeretur error Pelagij, vel peccatum inesset ex puris naturalibus, & sequitur error Manichaei: ergo cum anima sit susceptiua culpae & gratiae, & similiter status medij, sequitur quod non est repugnantia quod Deus omnipotens faciat animam transire de statu culpae ad statum naturalem non deducendo ipsam ad gratiam.

Secundo arguit probando quod baptismus & circuncisio non differant penes hoc quod baptismus prius delet culpam, & circuncisio prius remittit obligationem ad poenam. Primo quia vbi vnum sequitur & inest propter aliud vt propter causam propriam, non conuenienter aufertur secundum, non ablato primo. Verbi gratia, medicus volens curare morbum conatur praescindere prius causam, nec possibile est morbum curari causa relicta, sed culpa in habente originale erat causa obligationis ad carentia visionis: ergo Deus qui est medicus ordinatissime sanans animam prius curat causam morbi: ergo prius delet culpam. Secundo, quia si circuncisio prius deleret obligationem quam culpam, sequitur quod in aliquo instanti rationis esset aliquis dignus visione, & in peccato originali. Per te enim quodam ordine rationis est prius absolutus ab obligatione ad carentiam visionis, quam sit deleta culpa originalis, & tunc in instanti quo culpa esset, inesset simul vtrunque, scilicet culpa, & spes diuinae visionis, quod est impossibile: igitur & caet. Contra eandem conclusionem potissime contra aliqua contenta in probatione arguit Durandus primo, quia vt dicit, culpaoriginalis vel actualis non est priuatio gratiae formaliter & directe, sed solum meritoriae, quia propter meritum culpae, vel potius demeritum Deus aufert gratiam, si peccans prius eam habebat. Propter demeritum etiam Adae Deus abstulit gratiam ab omnibus de stirpe eius descendentibus per viam naturalis generationis, quam gratiam Deus omnibus illis infudisset si Adam non peccasset, sed ipsa culpa originalis vel actualis non est formaliter priuatio gratiae, vt tua ratio assumit.

Praeterea. Priuatiue oppositorum alterum necesse est inesse subiecto apto nato, sed Deus posset facere quod aliquis esset sine culpa originali & actuali & sine gratia, sicut si quis miraculose sormaretur de limo terrae vt Adam, talis enim non haberet culpam originalem neque actualem, neque esset necesse, quod Deus daret ei gratiam, quod etiam aliqui aestimauerunt de Adam in sua creatione: gratia ergo& culpa originalis vel actualis non opponuntur priuatiuae, vt necesse sit semper alterum inesse subiecto. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Aureoli contra primam conclusionem dicitur primo quod sacramenta veteris legis non conferebant gratiam ex opere operato, vt dictum fuit in probatione conclusionis, sacramenta vero nouae legis illo modo conferunt gratiam, & non solum ex opere operante vel ex deuotione suscipientis. Dicitur secundo, quod nec in Sacramentis veteris legis conferebatur regulariter gratia nisi in circuncisione, ita quod circuncisio erat causa sine qua non, & non causa per quam vel aliqualiter effectiua collationis gratiae, alia vero sacramenta neutro modo erant causatiua gratiae ex opere operato, licet vsus eorum & deuota susceptio esset meritoria accedentibus ad ea cum charitate, vt diffuse dicit Sanctus Thomas praesenti distinctio. q. 1. artic. 5. in solutione secundae quaestiunculae, & tertia parte. q. 62. artic. 6. Dicitur tertio, quod posito sed non concesso quod omnia sacramenta veteris legis conferrent gratiam tanquam causa sine qua non, & sacramenta nouae legis conferant gratiam per virtutem eis inhaerentem, adhuc sacramenta nouae legis arguuntur esse excellentiora, & digniora, & vtiliora Sacramentis veteris legis. Et ad probationem in oppositum dicitur quod minor est manifeste falsa, quia illa sacramenta quae nullo modo causant gratiam nec introductiuae, nec dispositiue, nec principaliter, nec instrumentaliter nullo modo sunt dicenda vtilia ad susceptionem gratiae, licet vsus talium possit esse vtilis ad hanc, & sic opus operans erit vtile, sed non opus operatum. Sicut enim dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 5. artic. 6. in solutione secundi. Illa proprie dicuntur delectabilia quae nullam habent aliam rationem appetibilitatis nisi delectationem, cum aliquando sint noxia & inhonesta. Vtilia vero dicuntur quae non habent in se vnde desiderentur, sed desiderantur solum vt sunt ducentia in alterum, sicut sumptio medicinae amare. Honesta vero dicuntur quae in seipsis habent vnde desiderentur. Haec ille.

Ex quo patet quod nihil dicitur vtile nisi ducat in alterum, & per consequens sit causa aliqualiter effectiua vel dispositiua illius ad quod ducit. Tunc ad primam probationem huius minoris dicitur quod si aliqua medicina nullo modo causat nec efficit sanitatem, sed solum in sumptione illius datur sanitas non tamen per illam, constat quod illa nullo modo est vtilis ad sanitatem, licet aliquid concomitans illam sit vtile ad sanitatem, puta illud quod sanitatem aliqualiter efficit vel principaliter & dispositiuae, medicina autem quae aliquo modo efficit sanitatem vtilis est illo modo quo efficit.

Ad secundam probationem dictae minoris dicitur quod sacramenta quae nihil efficiunt ad gratiae susceptionem, nec habent respectu illius aliquam veram causalitatem, non habent appetibilitatem veram & propriam ratione sui effectus ex quo nullum habent effectum proprie loquendo, sed sunt signa effectus alieni, & nullo modo sui. Vsus vero talium qui dicitur opus operans habet illam appetibilitatem & vtilitatem, & consequenter talia sacramenta possunt dici appetibilia & vtilia ratione sui vsus, & sic remotae & multum de per accidens sunt appetibilia propter gratiam non cuius sint causa, sed occasio.

Ad primam confirmationem patet ex praedictis, quia sacramenta veteris legis nullum habent effectum spiritualem gratificum, ideo omnia ista argumenta falsum implicant & contradictoria dum ex vna parte dicunt sacramenta veteris legis habere effectum, & ex alia tollunt omnem effectiuitatem & causalitatem veram ab eis, vt dictum est.

Ad secundam confirmationem dicitur quod in Sacramentis nouae legis est ponenda virtus inhaerens vt patuit in quaestione praecedenti. Dicitur secundo, quod virtus illa diligibilis, & appetibilis, & vtilis est propter suum effectum, sed sacramenta nullam virrutem habentia nullum habent effectum, & consequenter nullo modo sunt diligibilia propter suum effectum. Dicitur tertio, quod positio quae ponit sacramenta nouae legis habere veram rationem causalitatis effectiue respectu gratiae, & quod habent veraciter effectum gratificum verius saluat dignitatem & excellentiam eorum supra sacramenta veteris legis quam contraria opinio quae nullo modo potest saluare praedicta. Cum vero vlterius arguens recitat quandam responsionem ad dicta sua, dicitur quod non necessario habemus sustinere praedictam responsionem, quia non lego alicubi Sanctum Thomam illam responsionem posuisse scilicet quod sacramenta veteres legis differant a Sacramentis nouae legis principaliter & duntaxat in hoc quod noua conferunt gratiam in maiori gradu quam vetera, sed potius quod noua conferunt gratiam effectiue, vetera vero nequaquam.

Item quia in susceptione nouorum datur gratia excellentior, & forte alterius speciei quam in susceptione veterum appellando largegratiam characterem & ornatum & alios effectus sacramentales in nouorum susceptione collatos, & per hoc patet responsio ad ambas improbationes dictae responsionis si eam oporteat sustinere. Veruntamen sicut recitatum fuit in im probatione secundae conclusionis Sanctus Thomas tertia parte. q. 70. artic. 4. dicit quod copiosiorem gratiam confert baptismus quam circuncisio, & quod imprimit characterem quem non conserebat circuncisio. Et sic ex praedictis patet quod quicquid conferebatur in Sacramentis veteris legis confertur in sacramentis nouae legis, & adhuc plus.

Item quod sacramenta nouae legis conferunt gratiam & ex opere operato & ex opere operante in adultis rite suscipientibus ea, & duplan gratiam conferant vel in duplici gradu ad gratiam collatam in Sacramentis veteris legis in quibus solum conferebatur vnica gratia, vel simpla, scilicet ex opere operante, & sic patet quod opinio nostra saluat conuenienter differentiam vtrorunque Sacramentorum & excellentiam nouorum super vetera, & plura alia circa hoc dicentur in sequenti quaestione.

Ad primum Scoti contra secundam conclusionem dicitur primo quod responsio ibi data est bona & sufficiens. Illam enim ponit Sanctus Thomas in multis locis. Nam de veritate. quaestio. 28. artic. 2. arguit sic in quarto loco. Contrariorum mediatorum vnum potest remoueri sine hoc quod aliud inducatur, sicut nigredo potest expelli absque inductione albedinis, sed inter statum culpae & statum gratiae est aliquod medium scilicet status naturae conditae in quo secundum quosdam homo neque gratiam habuit neque culpam: ergo non est necessarium ad remissionem culpae quod aliquis gratiam accipiat. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod supposita illa opinione quod Adam aliquo tempore neque gratiam neque culpam habuerit, quamuis hoc a quibusdam non concedatur, dicendum est quod nihil prohibet aliqua contraria esse mediata respectu alicuius subiecti simpliciter accepti quae sunt immediata quantum ad tempus determinatum. Sicut caecum & videns sunt mediata in cane, non tamen post nonum diem. Similiter ergo homini respectu status naturae conditae gratia & culpa comparantur, vt contraria mediata, sed post illud tempus, quo Adam gratiam accepit vel accipere potuit, ita etiam quod in omnes eius posteros transiret, nullus caret etatia nisi per culpam actualem vel originalem. Haec ille.

Item prima secundae. q. 113. artic. 2. in solutione primi sic dicit. Plus requiritur ad hoc quod offendenti remittatur offensa quam ad hoc quod simpliciter aliquis non offendens non habeatur odio. Potest enim apud homines contingere quod vnus homo aliquem alium nec diligit nec odit, sed si eum offendat quod ei dimittat offensam, hoc non potest contingere absque speciali beneuolentia. Beneuolentia autem Dei ad hominem reparari dicitur per donum gratiae, & ideo licet anrequam homo peccet possit esse sine gratia & sine culpa, tamen post peccatum non potest esse sine culpa nisi gratiam habeat. Haec ille.

Et est responsio directe ad argumentum praerecitatum. Similem responsionem ad simile argumentum ponit 4. sen. distin. 17. q. 1. artic. 3. quaestiuncula prima in solutione secundi, vbi sic dicit. Quamuis non sequatur positio gratiae ad remotionem vel negationem culpae, tamen destitutio culpae prius existentis non potest fieri nisi per gratiam, quia illa innocentiae bonitas, quae inter vtrunque media videtur non sufsceret ad hoc quod dignum redderet immunitate ab infinita offensa commissa prius, quamuis sufficeret vt immunem redderet illum in quem peccatum non praecessit, in eo enim qui peccauit requiritur quod non solum peccatum absit actu, sed etiam quod peccatum prius commissum expietur & quodammodo tegatur, quod fieri non potest ab aliquo habente infinitam virtutem. Haec ille.

Vnde ad huiusmodi declarationem notandum est quod ipse in principali responsione sic dicit. Necessitas ponendi habitus virtutum infusos in anima est ex hoc quod illi actus qui homini necessarij sunt ad vitam aeternam consequendam sunt supra humanae naturae facultatem, quia propriae vires non sufficiunt ad merendum infinitum bonum. Sicut autem beatitudo summa habet infinitatem ex obiecto, & per consequens actus suos meritorios oportet esse ad quo modo infinitae virtutis, vt sint tali fini poportionati, ita offensa in Deum commissa habet quandam infinitatem ex eo in quem commissa est, ideo ad culpae remissionem non sufficit humana natura, & propter hoc oportet quod ad eius remissionem sicut ad merendum vitam aeternam gratia insundatur. Haec ille.

Item prima secundae vbi supra sic dicit. Homo peccando Deum offendit, offensa autem non remittitur alicui nisi per hoc quod animus offensi pacatur offendenti, & ideo secundum hoc peccatum nobis remitti dicitur quod Deus nobis pacatur, quae quidem pax consistit in dilectione qua Deus nos diligit. Dilectio autem Dei quantum est ex parte actus diuini est aeterna & immutabilis, sed quantum ad effectum quem nobis imprimit quandoque interrumpitur, prout scilicet ab ipso quandoque deficimus, & quandoque iterum recuperamus. Effectus autem diuinae dilectionis in nobis quiper peccatum tollitur est gratia qua homo fit dignus vita aeterna, a qua peccatum mortale excludit, & ideo non posset intelligi remissio culpae uisi esset insusio gratiae. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Sicut dilectio Dei non solum consistit in actu voluntatis diuinae, sed etiam importat quendam gratiae effectum, ita etiam hoc quod est Deum non imput re peccatum homini importat quendam effectum in illo cuius peccatum non imputatur. Quod enim alicui non imputatur peccatum a Deo, ex diuina dilectione procedit. Haec ille.

Item de veritate vbi supra sic dicit. Remissio peccatorum nullo modo sine gratia gratum faciente esse potest. Ad cuius euidentiam sciendum est quod cum in peccato sint duo scilicet auersio & conuersio, remissio & retentio peccati non respiciunt conuersionem, sed magis auersionem, & illud quod ad auersionem sequitur. Et ideo cum aliquis desinit habere voluntatem peccandi non ex hoc ipso est sibi peccatum remissum, etiam si in contrariam transeat voluntatem. Dicit enim Augustinus in lib.s de nuptijs & concupiscentia. Si a peccato desistere hoc esset non habere peccata, sufficeret vt hoc nos moneret scriptura. Fili tu peccasti, non adijcias iterum. Non autem sufficit, sed addidit. Et de pristinis deprecare vt tibi remittantur. Secundum hoc ergo peccatum remitti dicitur, quod auersio & ea quae consequuntur illam ex actu peccati praeterito consequens sanatur. Sunt autem triaex parte auersionis sese concomitantia, ratione quorum sine gratia peccatorum remissio fieri non potest, scilicet auersio, offensa Dei, & reatus. Auersio autem intelligitur a bouo incommutabili quod quis poterat habere, respectu cuius se impotentem fecit, alias auersio non esset culpabilis Non ergo potest praedicta auersio remoueri nisi fiat coniunctio ad bonum incommutabile, a quo homo per peccatum discessit. Haec autem coniunctio non est nisi per gratiam per quam Deus mentes inhabitat, & mens ipsi Deo per amorem charitatis inhaeret. Vnde ad sanandum praedictam auersionem requiritur gratiae & charitatis infusio, sicut ad sanationem caecitatis requiritur restitutio potentiae visiuae. Offensa etiam quae ex peccato sequitur sine gratia aboleri non potest, siue accipiatur offensa ex parte hominis, inquantum homo peccando Deum offendit, siue ex parte Dei secundum quod peccatori est offensus secundum illud Psalm. Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Quicunque enim rem aliquam digniorem indigniori supponit, iniuriam ei facit, & tanto amplius quanto res est dignior. Quicunque enim in re temporali finem sibi constituit, quod facit omnis mortaliter peccans, ex hoc ipso quantum ad effectum suum praeponit creaturam creatori, diligens plus creaturam quam creatorem, finis enim est quod maxime diligitur. Cum ergo in infinitum Deus creaturam excedat, erit peccantis contra Deum infinita offensa ex parte dignitatis eius, cui per peccatum quodammodo fit iniuria dum ipse Deus contemnitur & eius praeceptum. Vnde ad hanc offensam abolendam non sufficiunt vires humanae, sed requiritur munus diuinae gratiae. Ipse etiam Deus dicitur peccatori offensus vel eum odire, non odio quod opponitur amori quo diligit omnia, sic enim nihil odit eorum quae fecit, vt dicitur Sapien. 11. sed opponitur amori quo diligit Sanctos bona aeterna eis praeparando. Huius autem amoris effectus est donum gratiae gratum facientis. Vnde offensa qua Deus homini offenditur non remouetur nisi per hoc quod gratiam dat. Reatus etiam peccati non solum est obligatio ad poenam sensibilem, sed praecipue ad damni poenam quae est carentia gloriae. Vnde reatus non tollitur quandiu non datur homini vnde possit ad gloriam peruenire, hoc autem est gratia, ideo sine gratia peccatorum remissio fieri non potest. Haec ille.

Item ibidem sexto loco arguit sic. Peccatum postquam actu transit dicitur remanere secundum Augustinus libus de nuptijs & concupiscentia, inquantum actus peccati praeteritus imputatur ad poenam: ergo econuerso dicitur remitti secundum quod non imputatur ad poenam secundum illud Psal. Beatus vir cui non imputauit Dominus peccatum. Sed imputare vel non imputare ponit aliquid tantum in Deo imputante vel non imputante: ergo ad remissionem peccati non requiritur gratia in eo, cuius peccatum remittitur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut dilectio Dei qua diligit nos consequenter aliquem effectum in nobis relinquit scilicet gratiam per quam digni reddimur vita aeterna ad quam nos diligit, ita hoc ipsum quod est Deum non imputare nobis delicta ex consequenti relinquit aliquid in nobis per quod a reatu praedicto digni simus absolui, & haec est gratia. Haec ille.

Ex quibus patet quod anima creaturae rationalis potest creari sine culpa & sine gratia, tamen ex quo peccauit non potest esse immunis a culpa & reatu & offensa Dei, & ab auersione sine infusione gratiae gratum facientis. Et puto sine temeraria assertione quod hoc non solum est impossibile potentiae Dei ordinatae, immo potentiae Dei absolutae. Tamen vt securins loquamur restringamus dicta & dicenda ad potentiam Dei ordinatam. Et tunc ad improbationem praedictae responsionis & ad secundum principaletiuxta verba arguentis dicitur primo quod argumentum peccat in forma, cum sit ex puris negatiuis. Dicitur secundo, quod dato quod posset reduci ad bonam formam, maior est falsa, scilicet quod forma non habens esse alterius rationis non habet aliam irreparabilitatem, si loquatur de irreparabilitate quocunque modo dicta. Constat enim quod vita nullo modo potest reparari per naturam in eodem subiecto, in quo mors praecessit nisi per multa media, & idem est de caecitate post visum, & de multis habitibus post suas priuationes, & de hoc Aristoteles in fine 8. Metaphys. in illo cap. De materiali auiem substantia. Vbi Sanctus Thomas sic dicit. Quaecunque sic transmutantur adinuicem sicut ex vino fit acetum, & animali sit mortuum, non fit conuersio transmutationis nisi redeatur ad materiam. Sicut si ex mortuo debet fieri animal viuum, oportet quod redeatur in materiam primam, inquantum corpus mortuum resoluitur in elementa, & iterum ordine debito venitur ad constitutionem animalis, & simile est de aceto & vino. Et huius ratio est, quia materia quandocunque se habet ad diuersa secundum ordinem non potest ex posteriori redire in id quod praecessit secundum ordinem. Sicut in oeneratione animalis ex cibo fit sanguis, & ex sanguine fit menstruum, & semen ex quibus generatur animal. Non potest autem mutari ordo vt scilicet ex semine fiat sanguis, aut ex sanguine cibus nisi per resolutionem in primam materiam, eo quod cuiussibet rei est determinatus modus generationis. Et similiter quia materia vini non comparatur ad acetum nisi per vinum scilicet inquantum est corruptio vini, & similiter est de mortuo & viuo, & de caeco & vidente & caeteris huiusmodi. Et ideo a talibus priuationibus non sit reditus ad habitum nisi per resolutionem ad primam materia. Si autem sit aliqua priuatio, ad quam materia ordinatur immediate quae scilicet nihil significet nisi negationem formae in materia sine ordine ad formam, a tali priuatione potest fieri reditus ad formam, sicut a tenebris ad lucem quae nihil aliud sunt quam absentia lucis in diaphano. Haec ille.

Ex quibus apparet quod aliquam irreparabilitatem habet forma ex hoc quod suum oppositum & sua priuatio praecessit in eodem subiecto potissime vbi talis priuatio importat non solum negationem formae in subiecto, immo deprauationem, conuptionem, inhabilitaten subiecti ad talem formam, tunc enim forma non potest reparari nisi subiectum prius reparetur & habilitetur & idoneum reddatur ad recipiendum formam. Sic autem est in proposito. Nam priuatio naturalis rectitudinis per peccatum originale importat negationem talis rectitudinis in anima, & cum hoc tria indisponentia animam ad recipiendum naturalem rectitudinem l auersionem a Deo, offensam Dei, & reatum poenae, ad quorum abolitionem requiritur infusio gratiae gratum facientis, vt patet per praedicta. Et ideo argumentum non concludit quod naturalis rectitudo possit reparari post peccatum sine gratiae infusione. Conceditur tamen quod potest reparari cum infusione gratiae, & ideo non est simpliciter irreparabilis, sed est irreparabilis secundum quid, quia scilicet non addito nec immediate. Dicitur vlterius quod posito sed non concesso quod rectitudo naturalis posset restitui vel repararisine gratiae infusione, non tamen sequitur ex hoc quod peccatum originale possit remitti simpliciter & perfecte sine gratiae gratum facientis infusione, cuius ratio est, quia vt dictum est tale peccatum non solum importat negationem talis rectitudinis, verum etiam quaedam alia. Et ideo positio naturalis rectitudinis non tolerat peccatum originale simpliciter, sed secundum quid, vtputa quantum ad deordinationem subiecti in se non quo ad deordinationem subiecti in ordine ad Deum, nec quo ad reatum poenae extrinsecae.

Sciendum autem quod rectitudo naturalis animae rationalis potest intelligi & accipitripliciter. Primo modo prout importat aliquid positiuum absolutum vel respectum naturalem animae humanae ante peccatum Adae sine pluri: secundo modo prout importat praedictum positiuum, & cum hoc negationem, & carentiam omnis obliquitatis culpae originalis & actualis in potentiis animae susceptiuis vitij & peccati: tertio modo put importat duo praedicta & vltra hoc carentiam cuiuslibet effectus & sequelae peccati siue sit macula, siue reatus, siue diminutio boni naturae, siue inclinatio habitualis vitiosa, siue offensa Dei aut quodcunque aliud ex peccato derelictum. Hac distinctione praemissa dicitur quod naturalis rectitudo primo modo dicta potest a Deo post peccatum reparari sine infusione gratiae gratum facientis, & de illa probant argumenta Scoti quae praetendunt rectitudinem naturalem esse quandam formam absolutam sine cuiuscunque respectus aut negationis importatione, sed rectitudo naturalis secundo & tertio modo dicta non potest post peccatum reparari sine infusione grtae gratum facientis, nec de tali reCtitudine procedunt argumenta Scoti, quia rectitudo taliter dicta non est quid pure positiuum absolutum, sed quaedam alia includit, & ex hoc melius intelliguntur praedicta & post dicenda, & sic potest patere responsio ad primum principale Scoti, & similiter ad replicam contra responsionem Sanctus Thomas & ad secundum principale contra secundam conclusionem.

Ad tertium principale contra eandem dicitur, primo, quod forte forma arguendi peccat per sophisma figurae dictionis, quia mutatur quid in quale, qua maior loquitur de forma absoluta, & minor de forma pure & praecise accepta ideo non recte subsumitur minor sub maiori. Dicitur secundo quod si forma arguendi debite ordinetur, oportet quod maior sic intelligatur quod secundum qualemcunque formam absolutam, & solam praecisam puram potest Deus hominem creare, secundum tale solam praecisam puram, hoc est sine pluri potest illum postculpam mortalem originalem vel actualem recreare absque aliquo addito, & in hoc sensu maior negatur vt patet pepraedicta.

Nec valet probatio maioris, cum falsum assumat scilicet quod culpa non reddat naturam aliquo modo incapacem illius cuius prius capax fuerit loquendo de capacitate immediata, quia vt prius visum fuit natura ante culpam fuit capax immediate innocentiae a culpa, & immunitatis a paena. Post culpam autem non est capax talium nisi mediante gratia gratum faciente, & per consequens nec rectitudinis naturalis quae laeditur per peccatum tam originale quam actuale, vt ostendit Sanctus Thomas prima secundae. q. 85. artic. 3. Nec sanatur nisi per gratiam, vt idem ostendit ibidem. q. 109. artic. 2. Dicitur tertio, quod posito quod Deus recrearet hominem secundum rectitudinem naturalem, hoc est cum omnibus formis absolutis, in quibus creatus fuit, hoc non sufficeret ad remissionem vel deletionem peccati originalis postea subsecuti simpliciter dictam vt saepe dictum est, quia adhuc cum omnibus illis possent stare illa quae sunt principalia in peccato originali scilicet auersio, offensa, & reatus poenae. Et ideo ad perfectam deletionem peccati originalis vel actualis mortalis requiritur restitutid non solum formarum absolutarum prius habitarum vel consimilium in specie, verum etiam multarum negationum & respectuum qui sine gratia gratum faciente nequeunt reparari, vt dictum est. Dicitur quarto quod licet virginitas corporalis importans solam integritatem carnis possit post eius amissionem per Deum reparari sine gratia gratum faciente, non tamen virginitas spiritualis si contingat eam per culpam mortalem amitti potest sine praedicta gratia reparari, sicut nec aliae virtutes vel status virtutum Deo accepti. Vel breuius ad haec & ad omnia praecedentia in hoc argumento diciuiuxta praemissam distinctionem de rectitudine naturali quod hoc arcumentum solum concludit quod Deus potest reparare virginitatem sicut & naturalem rectitudinem si vtrunque horum importet praecise formam absolutam sine infusione gratiae, non autem si dicant absolutum cum negatione, quia rectitudo naturalis hoc modo sumpta nullo modo sine gratia potest reparari, virginitas nutem nec cum gratia, nec sine gratia reparari potest.

Ad quartum eilisdem dicitur quod qualitercunque gratia gratum faciens opponatur peccato originali siue formaliter siue virtualiter sine demeritorie, aut alio modo, tamen constat quod ad peccatum originale & actuale mortale consequuntur multa quae siue gratiae gratum facientis infusione deleri & aboleri non possunt.

Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem patet solutio per superius dicta, quia licet status culpae & gratiae non sint contraria immediata respectu humanae naturae simpliciter acceptae, sunt tamen contraria immediata post tempus innocentiae & in statu naturae lapse & tempore nunc currenti quo ad descendentes ab Adam modo naturali, nec propter hoc sequitur quod gratia sit naturalis homini nec culpaDicitur secundo, quod argumentum non est proprie contra conclusionem, quia dato quod aliquis de statu culpae transferretur ad statum rectitudinis naturalis quo ad omnia absoluta, quae includit non transeundo per statum gratiae, non tamen ex hobhabetur quod peccatum mortale originale vel actuale sine gratia gratum faciente possit deleri, quia pura naturalia tali pu¬ritate scilicet per remotionem quoruncunque positiuorum absolutorum contrariorum naturae non excludunt peccatum mortale praeteritum quo ad omnes eius effectus relictos quicquid sit de peccato mortali praesenti.

Ad secundum eiusdem dicitur primo quod illud dictum quod arguens impugnat non continetur formaliter vel virtualiter in nostra conclusione. Veruntamen illud dictum ponit Sanctus Thomas 4. sent. pstesti dist. q. 2. art. 4. in solut. 2. quaestiunc. vbi sic dicit. Peccatum quod ex alio contrahitur conueniens est vt per alium tollatur. Et ideo in quocunque statupost peccatum fuit aliquod remedium per quod orig. peccatum ex virtute passionis Christi tolleretur. Et iterum, quia non poterat puer natus antequam haberet vsum liber. arbit. se ad gratiam praeparare, ve omnino sine remedio relinqueretur, oportuit aliquod remedium dari quod ex irso opere operato peccatum aboleret, & tale remedium fuit circuncisio. Et ideo ab omnibus conceditur quod peccatum auferrebat sicut significat ablationem, & in hoc cum Sacramentis nouae legis quodammodo conueniebat quod efficiebat hoc quod figurabat. Operabatur autem circuncisio peccati dimissionem a posteriori. In peccato originali sunt tria, scilicet culpa reatus, carentia diuinae visionis, & fomes. Prima duo totaliter tolluntur, sed tertium per sacramenta diminuitur. Et ideo circuncisio quae erat particularis abscisio directe significabat & causabat diminutionem fomitis, & per consequens auferebat reatum carentiae diuinae visionis, & per consequens culpam. In baptismo autem econuerso, quia prius destruit culpam cuius ablutionem significat ablutio exterior & etiam causat, & per consequens destruit alia. Haec ille.

Veruntamen hunc modum loquendi non legi in summa nec alijs dictis suis vbi loquitur de efficacia circuncisionis. Ideo tale dictum non habemus necessario sustinere ratione praecedentium conclusionum. Dicitur secundo, quod qui vult dictum illud sustinere potest probabiliter dicere quod ille ordo quem praetendunt dicta Beati Thomas inter sublationem reatus & deletionem culpae non est ordo durationis, sed ordo naturae, vel rationis, & naturalis intelligentiae, vel figurationis, aut alicuius significationis voluntariae a Deo institutae. Et si contra istum ordinem obijcitur dicitur ad primam obiectionem quod quia causalitas Dei est realis effectiua & principalis, idco Deus primus delet culpam quam tollat reatum. Sed quia causalitas circuncisionis respectu talium effectuum erat mere significatiua vel figuratiua & non realiter effectiua, ideo sicut prius secundum naturam & rationem significabat diminutionem fomis quam sublationem reatus, & prius sublationem reatus quam deletionem culpae, ita & prius dicebatur hoc quam illud causare vel efficere.

Ad secundam obie cionem dicitur quod secundum praedicta nihil aliud concludit nisi quod in aliquo instanti rationis vel naturae significatur sublatio reatus in quo non significatur deletio culpae, & hoc non est inconueniens. Sciendum etiam est quod non est inconueniens aliquid esse prius secundum ordinem causae materialis quod est posterius secundum ordinem causae efficientis vel finalis, vt saepe dicit Sanctus Thomas de remissione culpae & infusione gratiae. Et similiter non est inconueniens aliquid esse prius secundum ordinem causae instrumentalis quae non efficit nisi significando quod tamen est posterius secundum ordinem causae principalis &c.

Ad primum Durandi contra eandem conclusionem respondet Petrus de Palude dicens quod illa obiectio non valet, quia licet culpa actualis & gratia non opponantur priuatiue, sed demeritorie, tamen culpa originalis nihil aliud est formaliter nisi priuatio gratiae propter peccatum Adae. Et non est meritum aliquod nec demeritum in paruulo, qui sicut propter alienum & non suum meritum saluatur, sic propter alienum & non suum demeritum damnatur, & licet posset Deus de limo terrae producere hominem sine culpa & gratia in puris naturalibus, tamen Deus dedit Adae pro se & pro sua tota posteritate gratiam infundendam & iustitiam transfundendam sub pacto non peccandi. Vnde quicunque est de posteritate Adae, aut est in peccato Adae, aut suo, aut habet gratiam. Et ideo mox vt sibi aufertur culpa, datur gratia. Haec Petrus in forma, & quidem bene & conformiter didis Sanctus Thomas de veritate. q. 28. artic. 2. in solutione quarti quooe recitata fuit superius in solutione primi argumenti Scoti contra secundam conclusionem. Veruntamen quod dicit Petrus peccatum originale non esse aliud formaliter nisi priuationem gratiae propter peccatum Adae, oportet sane intelligi. Dicit enim Sanctus Thomas prima secundae. q. 82. artic. 3. quod prinatio originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo est formale in peccato originali, omnis autem alia inordinatio virium animae se habet in peccato originali sicut quoddam materiale. Inordinatio autem aliarum virium animae praecipue in hoc attenditur quod inordinate conuertuntur ad bonum commutabile, quae quidem inordinatio communi nomine potest dici concupiscentia, & ita peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia, formaliter autem defectus or iginalis iustitiae. Haec ille.

Et prima parte. q. 5. artic. 1. ostendit quod originalis iustitia includebat donum gratiae gratum facientis. Ex quibus apparet quod nec peccatum originale nec actuale est formaliter sola priuatio gratiae, licet omne peccatum mortale actuale vel originale includat talem priuationem in recto vel in obliquo intrinsece vel extrinsece. Et cum dicit arguens quod probatio nostrae conclusionis fundatur in hoc quod peccatum originale & gratia priuatiue opponuntur, dicitur quod ad probationem conclusionis sufficit quod peccatum originale includat priuationem gratiae aliquo modo, & ideo tolli non potest sine collatione gratiae praesertim quia omne peccatum mortale originale aut actuale relinquunt in anima quaedam quae sine infusione gratiae tolli non possunt, sicut saepe dictum est. Vltra hoc Sanctus Thomas deveritate. q. 28. art. 2. arguit sic quinto loco. Plus potest Deus in reparando quam homo possit in corrumpendo, sed homopotuit a statu naturae in quo gratiam non habebat corruere in statum culpae: ergo Deus potest hominem a statu culpae reducere in statum naturae sine infusione gratiae. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod & si Adam in statu suae conditionis gratiam non habuerit secundum quosdam, ponitur tamen ab eisdem quod ante casum gratiam adeptus est. Vnde a statu gratiae cecidit & non solum a statu naturae. Et si a solo statu naturae cecidisset, nihilominus ad expiationem infinitae offensae donum diuinae gratiae requireretur. Haec ille.

Ad secundum Durandi patet per praedicta. Ad argumentum pro quaestione respondet Sanctus Thomas tertia parte. q. 62. artic. 3. in solutione tertij vbi sic dicit. De hoc inquit multiplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt quod per circuncisionem non conferebatur gratia, sed solum auferebatur peccatum. Sed hoc non potest esse, quia homo non iustificatur a peccato nisi per gratiam secundum illud Rom. 3. Iustificati gratis per gratiam ipsius. Et ideo alij dixerunt quod per circuncisionem conferebatur gratia quantum ad effectus remotiuos culpae, sed non quantum ad effectus positiuos. Sed hoc etiam videtur esse falsum, quia per circuncisionem dabatur pueris facultas perueniendi ad gloriam quae est effectus vltimus positiuus gratiae.

Praeterea secundum ordinem causae formalis priores sunt naturaliter effectus positiui quam priuatiui, licet secundum ordinem causae materialis sit econuerso, forma enim non excludit priuationem nisi informando subiectum. Et ideo alij dicunt quod circuncisio conferebat gratiam etiam quantum ad aliquem effectum positiuum qui est facere dignum vita aeterna, non tamen quantum ad hoc quod est reprimere concupiscentiam impellentem ad peccandum. Quod aliquando etiam mihi visum est, sed diligentius consideranti apparet hoc etiam non esse verum. Minima enim gratia potest resistere cuilibet concupiscentiae & mereri vitam aeternam. Et ideo melius dicendum videtur quod circuncisio erat signum Dei iustificantis, vnde Apostnus dicit Romas 4. quod Abraham accepit signum circuncisionis signaculum iustitiae fidei, ideo in circuncisione conferebatur gratia inquantum erat signum passionis Christi futurae. Haec ille.

Et nota quod non dicit quod circuncisio causaret gratiam vel daret aut conferret, nec quod per eam daretur aut conferretur, sed quod in ea confrrebatur, quia sic erat signum & non efficiens, nisi sicut causa sine qua non. Similia dicit. q. 70. arti. 4. prout recitatum fuit in probatione secundae conclusionis. In de veritate autem. q. 28. art. 2. in solutione duodecimi sic dicit. Sacramenta significando causant hoc enim causant quod figurant. Et quia circuncisio habet significationem in remouendo, ideo eius efficacia directe ordinabatur ad remotionem culpae originalis, sed ex consequenti ad gratiam, siue ex virtute circuncisionis gratia daretur per modum, quo datur ex virtute baptismi, vt quidam dicunt, siue daretur a Deo concomitante circuncisionem. Et sic remissio culpae non fiebat sine gratia, tamen illa gratia non ita perfecte reprimebat concupiscentiam, sicut gratia baptismalis. Vnde difficilius erat concupiscentiae resistere circuncisio quam baptizato, & occasione huius lex vetus dicebatur occidere occasionaliter quamuis circuncisio intra legis Moysacae sacramenta non contineatur, eo quod non est ex Moyse, sed ex patribus, vt dicitur Ioan. 7. Et si in circuncisione aliqua gratia dabatur, non est contra hoc quod dicitur, lex vetus iustificabat. Haec ille.

Item in praesenti distinctione. q. 2. art. 4. in solutione primi argumenti tertiae quaestiunculae sic dicit, vt prius recitatum fuit. Sicut in Sacramento Altaris est aliquid ex vi Sacramenti, aliquid autem ex naturali concomitantia, circuncisio principaliter ordinata erat ad ablationem culpae, sed ex consequenti ad collationem gratiae. Haec ille.

Ex quibus omnibus apparet quod licet Sanctus Thomas in aliquibus locis visus fuerit sensisse quod circuncisio ex opere operato & per virtutem inhaerentem delebat culpam vel conferret gratiam aut vtrunque, tamen in tertia parte determinauit quod nec circuncisio nec aliquod Sacramentum veteris legis contulit gratiam nec abstulit culpam ex opere operato, nec per virtutem inhaerentem. Tamen in circuncisione remittebatur culpa & conferebatur gratia ex diuina virtute concomitante, non autem in alijs Sacramentis veteris legis. Aliter autem est in baptismo & alijs Sacramentis nouae legis. Tunc ad dictum Bedae qui videtur assimilare circuncisionem baptismo in modo conferendi gratiam dicitur, quod dictum illud est sic intelligendum quod scilicet in vtroque datur vel dabatur gratia non tamen per vtrunque, quia in baptismo datur per baptismum sicut per coefficiens instrumentale dispositiuum gratiae, non autem in circuncisione quae nihil penitus coefficiebat. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext