Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Sacramenta veteris legis possint post passionem Christi sine peccato mortali observari
QVAESTIO III. Vtrum Sacramenta veteris legis possint post passionem Christi sine peccato mortali obseruari.
ITERVM circa primam distinctionem quarti sententiarum & duas sequentes quaeritur. Vtrum Sacramenta veteris legis possint post passionem Christi sine peccato mortali obseruari.
Et arguitur quod sic. Non enim credendum est quod Apostoli post acceptionem Spiritus sancti mortaliter peccauerunt, eius enim plenitudine sunt induti virtute ex alto, vt dicitur Lucae vltimo, sed Apostoli post aduentum Spiritus sancti legalia obseruauerunt. Dicitur enim Actis 12. cap. quod Paulus circuncidit Timotheum. Et Actis 21. cap. quod Paulus secundum consilium Iacobi assumptis viris purificatus est, cum eis intrauit templum annuncians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro vnoquoque eorum oblatio: ergo sine peccato mortali possunt post Christi passionem legalia Sacramenta obseruari.
In oppositum arguitur, quia dicit Apostolus Gal. 5. cap. Si circuncidimini, Christus nihil vobis proderit, sed nihil excludit fructum Christi, nisi peccatum mortale: igitur circuncidi & alia Sacramenta legalia obseruare post Christi passionem est peccatum mortale. II hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones obiectorum.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Sacramenta veteris legis & aliae cerimoniae legales cessauerunt quo ad vim obligandi, & quo ad vtilitatem eorum in aduentu Christi. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas quarto sententiarum distinctio. 1. quaest. 2. artic. 5. quaestiuncula secunda, vbi sic dicit. Triplex est praecipua ratio cessationis legalium. Vna est, quia lex fuit instituta ad significandum gratiam noui Testamenti, quae per Christum facta est, & ideo adueniente Christo cessare debuerunt, sicut veniente corpore cessat vmbra. Et hanc causam tangit Apostolus Hebrus 10. cap. Vmbram habens futurorum bonorum & caetera. Alia est ex imperfectione, quia in legalibus gratia non conferebatur quam oportebat in nouo Testamento dari. Sicut enim virtus rei naturalis rei naturali proportionatur, ita virtus Sacramentalis Sacramento, vnde oportuit alia Sacramenta institui, in quibus amplior gratia conferretur. Et hanc causam assignat Apostolus Heb. 7. Reprobatio quidem fit prioris mandati propter infirmitatem & inutilitatem: tertia accipitur ex parte eorum quibus lex data est qui erant paruuli, & ideo erant paulatim a pristina consuetudine Idolatriae abstrahendi, vt sic eis concederetur ea offerre Deo, quae prius Idolis obtulerunt vel offerri viderunt, sicut Rabi Moyses dicit. Sed postmodum quando ad perfectam aetatem genus humanum peruenit, debuit ab his obseruantijs liberum esse. Et hanc causam tangit Apostolus Galat. 3. & 4. & Petrus Actis 15. ostendens illa legalia in onus esse imposita populo rudi. Haec ille.
Item ibidem in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Cum venit quod perfectum est, sic euacuari debet quod ex parte est, si ad idem ordinetur, quia gratia non facit per duo quod potest facere per vnum, sicut nec natura. Circuncisio autem imperfecta erat respectu baptismi tripliciter. Primo quantum ad significationem, quia non ita expresse significabat emundationem totius hominis ab immundicia culpae originalis, sicut ablutio baptismalis: secundo quantum ad efficientiam, quia non tam abundans gratia ad bene operandum & reprimendum fomitem dabatur in circuncisione sicut in baptismo: tertio quantum ad vtilitatem, quia non erat eius vtilitas ita communis sicut baptismi, cum haberet determinatum populum, determinatum sexum, determinatum membrum, & tempus. Sed in baptismo non ita accidit, & ideo adueniente tempore plenitudinis debuit cessare baptismo substituto. Haec ille. Eandem conclusionem ponit prima secundae. q. 103. artic. 3. Ex quibus potest formari multiplex ratio pro conclusione.
Secunda conclusio. Sacramenta legalia non possunt obseruari pro nunc sine peccato mortali. Hanc ponit Sanctus Thomas praesenti distinctione vbi supra in solutione tertiae quaestiunculae. Haec inquit quaestio videtur habere difficultatem ex quibusdam contrarietatibus quae super hoc inueniuntur tam in canone quam in dictis Sanctorum. Quandoque enim inueniuntur legalia esse obseruata tempore gratiae, quandoque autem prohibita. Et de hoc etiam Petrus a Paulo redargutus videtur Gal. 2. & ideo super hoc Hieronymus & Augustinus diuersa sensisse videntur. Volebat enim Hieronymus quod legalia statim post passionem Christi quantum ad illos ad quos gratia noui Testamenti manifeste diuulgata erat, fuerunt mortifera, sed Apostolos quadam pia dispensatione his vsos fuisse ad vitandum scandalum Iudaeorum, & ideo Petrum Iudaizans non peccauit dispensatorie id faciens secundum quod dicitur prima Corinth. 9. cap. Omnibus omnia facta sum. Et similite Paulus dispensatorie eum redarguit, ne Gentiles exemploPetri, quorum ipse Apostolus erat, sacramenta illa quasi necessaria quaererent, quia & ipse inuenitur pia simulatione ea seruasse, & sic vterque excusatur, & Petrus a culpa, & Paulus a procaci reprehensione. Sed quia non videtur conueniens quod Apostoli contra veritatem doctrinae fecissent ad vitandum scandalum Iudaeorum. Nec iterum conueniens quod Paulus in Epistola ad Galat. aliquid simulate diceret, vbi dicit Petrum fuisse reprehensibilem, ideo Augustinus dicit aliter & melius quod ante passionem legalia fuerunt obseruanda ex necessitate diuinae iussionis, & habuerunt adhuc effectum, sed post Christi passionem ante diuulgationem Euangelij obseruari poterant a Iudaeis ad fidem conuersis non spem in illis ponentibus quasi alicuius virtutis essent, aut quasi sine eis gratia Christi non sufficeret ad salutem, sed ne omnino videretur lex vetus reprobanda si statim quasi Idolatria fugeretur. Et hoc modo erat deducenda mater synagoga ad tumulum cum honore. Sed post diuulgationem Luangelij non solum non sunt salutifera, sed mortifera. Medio ergo tempore Petrus & Paulus & alij Apostoli legalia obseruabant, non simulatorie, sed vere. Petrus tamen incaute se habuit in obseruatione legalium nimis condescendens Iudaeis illis, qui legalia illa obseruanda esse dicebant, ita vt aliqui exemplo eius inducerentur ad ea obseruanda quasi necessaria, & ideo vere repraehensibilis erat, & aliquam leuem culpam incurrit, & Paulus vere & non dispensatiue ipsum repraehendit. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Ante Christi passionem quando Christus ea seruauit non erant mortua nec mortifera, sed salutifera, tempore vero Apostolorum ante diuulgationem Euangelij erant quidem mortua quasi nullius existentia vtilitatis, sed non mortifera. Haec ille.
Item prima secundae. quaest. 103. artic. 4. ponit eandem conclusionem vbi sic dicit. Omnes cerimoniae sunt quaedam protestationes fidei in qua consistit interior fidei cultus. Sic autem fidem interiorem potest homo protestari factis sicut verbis, & in vtraque protestatione si aliquid falsum homo protestatur peccat mortaliter, quamuis autem eadem sit fides quam habemus de Christo & quam antiqui Patres habuerunt, tamen quia ipsi praecesserunt Christum & nos sequimur, eadem fides diuersis verbis significatur a nobis & ab ipsis. Nam ab eis dicebatur. Ecce virgo concipiet & pariet filium, quae sunt verba futuri temporis. Nos autem idem repraesentamus per verba praeteriti temporis dicentes quod concepit & peperit. Et similiter cerimoniae veteris legis significabant Christum nasciturum & passurum, nostra autem Sacramenta significant ipsum vt natum & passum. Sicut ergo peccaret mortaliter qui nunc suam fidem protestando diceret Christum nasciturum, quod antiqui pie & veraciter dicebant, ita etiam peccaret mortaliter si quis nunc cerimonias obseruaret quas antiqui pie & fideliter obseruabant. Et hoc est quod Augustinus dicit contra Faustum. Iam non promittitur nasciturus passurus resurrecturus, quod illa Sacramenta quodammodo personabant, sed annunciatur quod natus sit passus sit resurrexit, quod haec Sacramenta quae a Christianis aguntur iam personant. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Circa hoc diuersimode sensisse videntur Hieronymus & Augustinus. Hieronymus enim distinxit duo tempora. Vnum tempus ante passionem Christi in quo legalia non erant mortua quasi non habentia vim obligatoriam aut expiatoriam pro suo modo, nec etiam mortifera, quia non peccabant ea seruantes. Statim autem post passionem Christi incaeperunt esse non solum mortua quasi non habentia virtutem & obligationem, sed etiam mortifera, ita scilicet quod peccabant obseruantes ea. Vnde dicebat quod Apostoli nunquam legalia obseruauerunt post passionem Christi secundum veritatem, sed solum quadam pia simulatione, scilicet ne scandalizarent Iudaeos, & eorum conuersionem impedirent, quae quidem simulatio sic intelligenda est, non quidem ita quod illos actus secundum rei veritatem non facerent, sed quia non faciebant tanquam legis cerimonias obseuantes. Sicut si quis pelliculam membri virilis abscinderet propter sanitatem non causa legalis circuncisionis obseruandae. Sed quia indecens. videtur quod Apostoli ea occultarent propter scandalum quae pertinent ad veritatem vitae & doctrinae, & quod simulatione vterentur in his quae pertinent ad salutem fidelium, ideo conuenientius Augustinus distinxit tria tempora, scilicet vnum quidem ante passionem Christi, in quo legalia non erant mortua, nec mortifera. Aliud autem post Euangelij dinulgationem, in quo legalia sunt & mortua & mortisera. Tertium autem est tempus medium, scilicet a passione Christi vsque ad diuulgationem Euangelij, in quo legalia fuerunt quidem mortua, quia neque vim aliquam habebant, neque aliquis ea obseruare tenebatur, non tamen fueruntmortifera, quia illi qui conuersi erant ad Christum vt Iudaei poterant illa legalia licite obseruare, dum tamen non sic ponerent spem in eis vt ea reputarent sibi necessaria ad salutem, quasi sine legalibus fides Christi iustificare non posset. His autem qui conuertebantur ex Gentilitate ad cunstum non erat causa, vt ea obseruarent, & ideo Paulus circuncidit Thimoteum qui ex matre Iudaea natus erat. Titum autem qui ex Gentilibus genitus erat circuncidere noluit. Ideo autem voluit Spiritus sanctus vt non statim prohiberetur his qui ex Iudaeis conuertebantur obseruatio lezalium, sicut inhibebatur his qui ex Gentilibus conuertebantur gentilitatis ritus, vt quaedam differentia inter hos ritus ostenderetur. Nam gentilitatis ritus repudiabatur tanquam omnino illicitus, & a Deo semper prohibitus, ritus autem legis cessabat tanquam impletus per passionem Christi, vtpote a Deo in figura Christi constitutus vel institutus. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Mendacium in protestatione fidei catholicae est peccatum mortale, sed obseruatio legalium inquantum huiusmodi praesenti tempore facta est mendacium circa protesta tionem fidei: ergo & caet.
Tertia conclusio. Baptismus non obligauit ad sui susceptionem, nec cadebat sub praecepto ante passionem Christi. Hanc ponit Sanctus Thomas 4. sententiarum distinct. 2. q. 1. artic. 4. quaestiuncula tertia vbi sic dicit. Sacramenta nouae legis dupliciter instituta sunt. Primo ad documentum & exercitium quoddam, & sic potuerunt esse ante passionem Christi: secundo quantum ad necessitatem & obligationem, & sic eorum institutio non fuit ante passionem, quia ad huc legalia non fuerunt mortua. Vnde a tempore praedicationis Christi vsque ad passionem Sacramenta nouae legis simul currebant cum legalibus, & vtraque ad salutem operabantur. Sic ergo quantum ad secundum modum institutionis omnia simul in passione Christi instituta sunt. Sed quantum ad primum oportuit vt primo instituerentur illa quae sunt maioris necessitatis, vnde statim in principio praedicationis praedicauit poenitentiam, vt legitur Matth. 4. & baptismum docuit, vt legitur Ioan. 3. alia Sacramenta processu temporis instituit & docuit. Haec ille.
Item tertia parte. quaestio. 66. articul. 2. sic dicit. Sacramenta ex sua institutione habent quod gratiam conferant. Vnde tunc videtur aliquod Sacramentum institui quando accipit virtutem producendi suum effectum. Hanc autem virtutem accepit baptismus quando Christus est baptizatus. Vnde tunc vere baptismus institutus fuit quantum ad ipsum Sacramentum. Sed necessitas vtendi hoc Sacramento inducta fuit hominibus post passionem & resurrectionem. Tum quia in passione Christi terminata sunt figuralia Sacramenta, quibus succedit baptismus & alia Sacramenta nouae legis. Tum etiam quia per baptismum figuratur homo passioni & resurrectioni Christi inquantum moritur peccato, & incipit nouam vitam iustitiae, & ideo oportuit Christum pati prius & resurgere quam hominibus indiceretur necessitas se configurandi morti & resurrectioni eius. Haec ille.
Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Homines non debebant multiplicibus figuris characterizari per Christum, qui venerat sua veritate figuras impletas auferre, & ideo ante passionem suam baptismum institutum non posuit sub praecepto, sed voluit homines ad eius exercitium assuefieri & praecipue in populo Iudaeorum, apud quem omnia facta figuralia erant, vt Augustinus dicit contra Faustum. Post passionem vero & resurrectionem non solum Iudaeis, sed etiam Gentilibus suo praecepto necessitatem baptismi imposuit dicens. Euntes docete omnes gentes. Haec ille.
Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Sacramenta non sunt obligatoria nisi quando sub praecepto ponuntur, quod quidem non fuit ante passionem. Quia enim ante passionem Dominus dixit Nichodemo Ioann. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei, magis videtur ad futurum respicere quam ad praesentempus. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Sacramenta nouae legis non cadebant sub praecepto, nec erant obligatoria durantibus legalibus Sacramentis, sed sacramenta legalia obligabant vsque ad passionem & resurrectionem Christi: ergo & caetera.
Quarta conclusio. Sacramenta nouae legis conferunt gratiam alterius rationis quam sit gratia donorum & virtutum. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas tertia parte. quaestio. 62. artic. 2 vbi sic dicit. Gratia secundum seconsiderata perficit essentiam animae inquantum participat quandam similitudinem diuini esse. Et sicut ab anima fluunt eius potentiae, ita & a gratia fluunt quaedam perfectiones ad potentias animae, quae dicuntur dona & virtutes, quibus potentiae perficiuntur in ordine ad suos actus. Ordinantur autem Sacramenta ad quosdam effectus speciales necessarios in vita Christiana, sicut baptismus ordinatur ad quandam spiritualem regenerationem qua homo moritur vitijs & fit membrum Christi, qui quidem effectus est aliquid speciale praeter actus potentiarum animae, & eadem ratio est in alijs Sacramentis, sicut ergo virtutes & dona addunt super gratiam communiter dictam quandam perfectionem determinate ordinatam ad proprios actus potentiarum, ita gratia Sacramentalis addit super gratiam communiter dictam & supra virtutes & dona quoddam diuinum auxilium ad consequendum Sacramenti finem. Et per hunc modum gratia Sacramentalis addit super gratiam donorum & virtutum. Haec ille Similia dicit quarto sententiarum distinctio. 1. quaestio. 1. articulo quarto in solutione quintae quaestiunculae, vt fuit recitatum prima quaestione huius distinctionis. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Ad speciales effectus gratificos distinctos a communibus actibus potentiarum animae requiritur speciale principium gratificum, sed Sacramenta nouae legis ordinantur ad tales effectus: ergo conferunt speciale principium gratificum. Hoc autem dicitur gratia communi nomine. Et in hoc primus articuluterminatur
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam & secundam conclusiones arguit Scotus. Ipse namque primo vult probare quod circuncisio non aliter obligauit post mortem Christi quam ante, & quod Iudaei non aliter tenebantur vel non tenebantur vsque post Christi Ascensionem. Primo, quia nullus aliter se habet ad aliquam legem, nisi quia est sibi aliter promulgata, sed post passionem Christi antequam Apostoli praedicassent baptismum non fuit baptismus aliter promulgatus quam ante: ergo per consequens non habuerunt sae aliter ad circuncisionem quam ante. Secundo, quia ab eodem habent praecepta vim obligandi & medend & curandi. Patet per Bedam super illud Iohan. 3. & ponitur in littera distin. 1. Nisi quis renatus fuerit &c. Qui nunc per Euangelium suum terribiliter ac salubriter clamat, nisi quis renatus fuerit &c. terribiliter dicitur propter artam obligationem salubriter propter efficacem medelam. Ille dudum clamabat per legem. Masculus cuius caro praeputij circuncisa non fuerit, peribit anima eius de populo suo, sed circuncisio habuit vim medendi vsque ad eius reuocationem, sed per solam Christi mortem non est aliter reuocata quam prius. Patet ex ratione praecedenti, quia non erat aliter promulgata.
Tertio. Post mortem Christi vsque ad tempus promulgationis Iudaei tenebantur circuncidere paruulos suos, quia nullo modo constabat eis de reuocatione circuncisionis, non autem contulit eam paruulo nisi vt vtile & necessarium ad salutem, quia tenebatur ponere spem in ea, sicut prius: ergo tenebantur necessario habere opinionem de circuncisione, quod nihil est dictu, quia Deus nullum decipit, nec obligat necessario ad decipiendum. Quarto. Nunquam fuit homo relictus sine rimedio certo, de quo esset certus quod erat remedium certum, sed illo tempore post passionem ante publicationem Euangelij nullum fuit certum remedium Iudaeis datum de nouo, quia nec publicatum: ergo remansit idem quod prius aeque certum remedium sicut prius. Haec Scotus. Vlterius vult probare directe contra secundam conclusionem quod post publicationem Euangelij poterant sine peccato legalia obseruari. Primo, quia Actis 12. legitur de Paulo quod ascendit in Hierusalem, & ibi de consilio lacobi & aliorum fratrum post quartam synodum habitam hierosolymis purificatus secundum legem ascendit templum, & obtulit sacrificium pro se. Quia autem Euangelium esset ibi solenniter publicatum patet Actis 12. Dixit Iacobus. Vide quot milia hominum in Iudaea crediderunt, & omnes aemulatores sunt legis: ergo stante tanta publicatione Euangelij ibi & ipso Paulo & Iudaeis conuersis approbatur obseruatio legis, & ipse Paulus ibi inter tot Christianos opus legis impleuit. Quo autem tempore fuerit ista Paul¬conuersio purificatio & obligatio secundum legem conuinci potest partim ex processu Actuum, partim ex Magistro historiarum. Istud enim fuit ante captionem Pauli per sex dies, sicut patet Actuum 21. Ista autem captio fuit circa principium Regis Neronis, quia tertio anno Neronis venit Romam secundum magistrum historiarum. Nero autem incepit regnare circa vigesimum annum post passionem Christi. In tauto autem tempore videtur Euangelium satis publicatum, vbi tamen Paulus maxime seruauit legalia. Haec Scotus Contra tertiam conclusionem arguit Scot. probando quod si ante passionem Christi baptismus fuit sub consilio, tunc circuncisio non fuit sub praecepto. Primo quia si vnum praeceptum impositum reuocat totaliter aliud, consilium seu monitio de vno facit aliud non necessarium, quia cuius actus praeceptum est alterius prohibitio, eiusdem actus consilium est licentia de non obseruando reliquum: ergo si praeceptum de baptismo erat prohibitio circuncisionis quantum ad fructum, sequitur quod consilium de baptismo erat reddens circuncisionem non necessariam. Secundo, quia si ante passionem aliquis Iudaeus ad praedicationem Christi vel Petri paruulum baptizasset & non circuncidisset, si paruulus fuisset mortuus fuisset saluatus, quia recepisset gratiam in baptismo, a prima enim institutione baptismus contulit gratiam. Si dicatur quod paruulo suffecisset baptismus, sed pater peccasset non circuncidendo illum. Contra. Pater ante octauum diem potuit paruulum suum baptizare, & ex quo ille habuit remedium contra originale, & hoc pater credidisset, nam credidit baptismum efficacem ad hoc, tunc videtur quod non tenebatur necessario prouidere paruulo de alio rimedio. Haec Scotus in forma.
Contra quartam conclusionem arguitur a non nullis, quorum dicta recitat Petrus de Palude sic primo. Sicut se habet sanitas per artem restituta ad sanitatem per naturam, sic gratia Sacramentalis ad virtutes, quia Sacramenta sunt quaedam medicinae, sed illa est eadem 7. Meta ergo &c. Secundo per idem tollitur inquantum priuat bonum oppositum, & inquantum laedit subiectum diminuendo habilitatem ad illud. Vnde & visus miraculose restitutus qui tollit caecitatem & indispositionem, est vnus & idem cum visu naturali, sed peccatum vnum & idem est quod priuat gratiam & corrumpit potentias animae per maculam: ergo eodem tolleretur formaliter quantum ad vtrunque. Tertio, quia eodem tollitur defectus potentiae & perficitur potentia, cum enim defectus potentiae dicat puram priuationem perfectionis, quae est imperfectio. positione habitus destrueturimperlectio: primo quidem ex parte materiae: secundo perficietur potentia, sicut eodem lumine expellitur tenebra & illuminatur aer. Quarto, quia licet vni secundum diuersa opponantur plura, vt aequali maius & minus 10. Metaphys. tamen sicut vnum est peccatum quod habet inordinationem actus & imperficit potentias animae, ita vna est virtus quae habentem perficit, & opus eius bonum reddit. Quinto. Quia per idem recedit aliquid ab vno termino, & tendit ad oppositum, vt per leuitatem a centro sursum.
Nec valet solutio qua dicitur quod vt opportitur virtuti, & vt vulnerat, quia si oppositio ad virtutem esset formaliter per aliud quam per vulnus bene requireretur aliud & aliud remedium, sicut in vulnerato qui cum hoc habet febrem, duplex requiritur sanitas, sed quando vtrunque est per idem, vtrunque tollitur per idem. Verbi gratia aer est tenebrosus per absentiam luminosi, & perinterpositionem opaci, vnde requiritur lux formaliter expellens tenebram, & remouens opacum interpositum, quod causat inhabilitatem ad lucem, sed si sola absentia lucis causat tenebram sola restitutio eius tollet vmbram quantum ad omnem eius effectum. Et sic est in proposito, quia peccatum non corrumpit potentiam animae per habitum aliquem vel priuationem differentes ab habitu & priuatione oppositis virtuti, & ideo sola virtus restituta sufficit quo ad vtrunque &c.
Nec valet quod dicitur quod gratia Sacramentalis non erat necessaria in statu innocentiae, sed gratia virtutum tunc erat necessaria & sic videtur quod non sint idem, quia licet gratia Sacramentorum & virtutum sit vna, tamen fuit necessaria haec & non illa in statu innocentiae, inquantum huiusmodi, sed tamen id quod vtraque fuit necessarium, sicut sanitas per medicinam restituta non est necessaria ei qui nunquam fuit infirmus, est tamen necessaria mfirmo, & tamen non differt a naturali nisi penes causam extrinsecam & accidentalem. Vel dicendum quod gratia Sacramentalis non fuit necessaria in statu innocentiae inquantum confertur per Sacramenta nec inquantum ordinatur ad sanandum, sed inquantum ordinatur ad bene operandum fuit necessaria. Nec obstat secundo illud quod dicitur quod scilicet contritus recipit gratiam Sacramentalem si non fictus accedat, non contritus autem non habet virtutem poenitentiae, nec per consequens alias virtutes, & sic videtur quod non sunt idem, quia licet nullus adultus recipiat gratiam nisi non fictus, tamen non fictus potest carere gratia & virtutibus, vt si sit attritus & non contritus, nec tunc erit sine peccato & gratia, immo erit in peccato mortali, sed virtute Sacramenti attritio mutabatur in contritionem, & suscipiet gratiam virtutum & Sacramenti. Sic enim dicit H.s Thomas super 4. sent. dist. 6. art. 3. q. 1. in vlt. argum. quod sufficit attritio praecedens ad excludendum fictionem, si autem sit contritus, tunc suscipiet gratiam Sacramentalem, non per infusionem nouae gratiae, sed per augmentum praeexistentis, sicut in illo qui bis vere paenituit de eodem peccato. Nam in secunda susceptione Sacramenti constat quod nulla gratia noua sibi infunditur, sed sola praeexistens augetur, quia nouiter infusa esset eiusdem rationis cum prima.
Nec valet quod tertio dicitur quod virtutes sunt connexae, sed gratiae sacramentales non: ergo non sunt idem, quia non est simile, virtutes enim habent connexionem, quia fsuuntem ab vna gratia, quae sine eis esse non potest, sed Sacramenta non fluunt a gratia quae sine eis esse potest.
Nec valet quod quarto consueuit argui, quia diuersorum effectuum sunt diuersae causae, sed effectus sacramentales sunt diuersi: ergo a diuersis gratijs, & sic non est vna. Et dicendum quod diuersa sacramenta habent diuersos effectus qui sunt charactares vel ornatus, non autem gratiae. Vel dicendum quod ad diuersitatem causarum formalium, sequitur diuersitas effectus, non aut em ad diuersitatem efficientium maxime instrumentalium Sicut enim vna est sanitas quae diuersis infirmitatibus potest tolli, & sic diuersis medicinis reparari, ita vna est gratia, quae diuersis peccatis tollitur, & diuersis sacramentis reparatur. Haec ille Petrus recitat dicta contrariae opinionis Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum eorum quae primo loco Scotus arguit contra duas primas conclusiones. Dicitur primo quod circuncisio quantum est ex parte sui non obligauit iudaeos post passionem Christi, sicut obligabat ante passionem. Cuius ratio est quia circuncisio sicut caetera legalia in passione Christi reuocata fuit, & terminum accepit. De hoc Sanctus Thomas quarto sententiarum distintione prima quaestione secunda articulo quinto quaestiuncula secunda vbi arguit sic tertio loco. Praeceptum non potest reuocari nisi per aequalem vel superiorem, sed Deus nunquam legitur reuocasse praeceptum de sacramentis legalibus in noua lege: ergo adhuc durant. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod dominus ipso facto reuocauit adimplens, quae in figuram praeceperat obseruanda, & ideo in sui passione dixit consummatum est Ioa. Decimonono. Haec ille.
Item prima secundae quaestio. 103. articulo tertio in solutione secundi sic dicit. Mysterium redemptionis humanae completum fuit in passione Christi, vnde tunc dominus dixit. Consummatum est, vt habetur Ioa. Decimonono, & ideo tunc totaliter debuerunt cessare legalia, quasiiam veritate eorum consummata. In cuius signum in passione Christi velum templi legitur esse scissum Matth. vigesimooctauo. Et ideo ante Christi passionem Christo praedicante & miracula faciente currebant simul lex & Euangelium, quia iam mysterium Christi erat inchoatum, sed nondum consummatum. Et propter hoc mandauit dominus ante passionem suam leproso, vt legales caerimonias obseruaret. Haec ille.
Item ibidem in principali responsione articuli sic dicit. Omnia praecepta caerimonialia veteris legis ad cultum Dei sunt ordinata. Exterior autem cultus debet proportionari interiori cultui qui consistit in fide spe, & charitate, vnde secundum diuersitatem interioriscultus debuit diuersificari cultus exterior. Potest autem distingui triplex status interioris cultus. Primus quidem secundum quem habetur fides & spes, de bonis caelestibus, & de his per quae in coelestia introducimur, de vtrisque quidem sicut de quibusdam futuris, & talis fuit status fidei & spei in veteri lege. Alius autem est status interioris cultus, in quo habetur fides & spes de coelestibus bonis, sicut de quibusdam futuris, sed de his per quae introducimur in caelestia sicut de praesentibus vel praeteritis, iste est status nouae legis. Tertius autem status est in quo vtraque habentur vt praesentia, & nihil creditur vt absens, nec speratur vt futurum, & iste est status beatorum. In illo autem statu beatorum nihil erit figurale ad diuinum cultum pertinens sed solum gratiarum actio & vox laudis, & ideo dicitur Apocalus 21. de ciuitate beatorum. Templum non vidi in ea, dominus Deus omnipotens templum illius est. Pari ratione caerimoniae primi status, per quas figurabatur, & secundus, & tertius, veniente secundo statu cessare debuerunt, & aliae caerimoniae induci quae conuenirent illi statui cultus diuini, pro quo tempore illo in quo bona caelestia sunt futura, beneficia autem Dei per quae ad coelestia introducimur sunt praesentia. Haec ille.
Ad hoc sunt expresse multa dicta sanctorum. Augustinus & Hieronymi & communis opinio sanctorum doctorum quod legalia omnem vim obligandi& omnem vtilitatem perdiderunt in passione Christi. Ex quibus patet quod circuncisio non ita obligauit post passionem Christi sicut ante etiam loquendo pro tempore medio inter passionem Christi & eius ascensionem vel publicationem euangelij & baptismi. Dicitur secundo quod nec iudei pro illo tempore eodem modo obligabantur ad obseruationem circuncisionis sicut ante passionem Christi, quia tempore illo non obligabantur ad circuncisionem ex aliqua vi circuncisionis, nec ex diuino praecepto, quod erat renouatum in passione Christi, sed obligabantur ex quadam erronea conscientia qua credebant circuncisionem adhuc obligatoriam & salutiferam esse, & ex ignorantia quanesciebant solum baptismum esse salutiferum, immo oppositum credebant, & sorte in talem erroneam conscientiam & ignorantiam multi merito peccatorum praecedentium inciderant. Conscientia autem erronea obligat ad non faciendum contra illam, sicut ostendit Sanctus Thomas in prima secundae quaest. 19. art. quinto vbi sic dicit. Cum conscientia sit quoddam dictamen rationis, est enim quaedam applicatio scientiae ad actum, idem est quaerere vtrum voluntas discordans a ratione errante sit mala, quod est quaerere vtrum conscientia errans obliget. Circa quod aliqui distinxuerunt tria genera actuum, quidam enim sunt boniex genere, quidam sunt indifferentes, quidam sunt mali ex genere. Dicunt ergo quod si ratio vel conscientia dictat aliquid esse faciendum quod sit bonum ex genere, non est ibi error. Similiter si dictat aliquid non esse faciendum quod est malum ex suo genere. Eadem enim ratione praecipiuntur bona qua prohibentur mala, sed si ratio vel conscientia dictat alicui quod illa quae sunt secundum se mala, homo teneatur facere ex praecepto, uel illa quae sunt secundum se bona, sint prohibita, erit ratio vel conscientia errans. Et similiter si conscientia vel ratio dictat alicui quod illud quod est secundum se indifferens, vt leuare festucam de terra, sit prohibitum vel praeceptum, erit ratio vel conscientia errans. Dicunt ergo quod ratio vel conscientia errans circa indifferentia siue praecipiendo siue prohibendo obligat, ita quod voluntas discordans a tali ratione vel consciem tia errante, est mala & peccatum, sed ratio vel conscientia errans praecipiendo ea quae sunt per se mala vel prohibendo ea quae sunt per se bona & necessaria ad salutem non obligat, vnde in talibus voluntas discordans a ratione vel corscientia errante non est mala. Sed hoc irrationabiliter dictur. In indifferentibus enim voluntas discordans a ratione vel conscientia errante est mala aliquo modo propter obiectum a quo bonitas vel malitia voluntatis dependet, non autem propter obiectum secundum sui naturam, sed secundum dum quod per accidens a ratione comprehenditur vt malum ad faciendum vel vitandum. Et quia obiectum voluntatis est id quod proponitur a ratione, ex quo aliquid proponitur a ratione vt malum, voluntas dum in illud fertur accipit rationem mali. Hoc autem contingit non solum ir indifferentibus, sed etiam in per se bonis vel malis. Non enim solum illud quod est indifferens potest accipere rationem boni vel mali per accidens, sed. etiam id quod est bonum potest accipere rationem mali, vel id quod est malum rationem boni propter apprehensionem rationis. Puta abstinere a fornicatione bonum quoddam est, tamen in hoc bonum non fertur voluntas nisi secundum quod a ratione proponitur Si igitur proponitur vt malum a ratione errante fertur in hoc subratione mali, vnde voluntas erit mala, quia vult malum, non quidem illud quod est per se malum, sed per accidens propter apprehensionem rationis. Et similiter credere in Christum est per se bonum & necessarium ad salutem, sed voluntas non fertur in hoc nisi secundum quod a ratione proponitur. Vnde si a ratione proponitur. vt malum, voluntas fertur in hoc vt in malum, non quia sit malum secundum se, sed quia est malum per accidens ex apprehensione rationis, & ideo philosophus dicit sexto Ethicorum, quod perse loquendo incontinens est qui non sequitur rectam rationem, per accidens autem qui non sequitur etiam falsam. Vnde simpliciter dicendum est quod omnis voluntas discordans a ratione siue recta siue errante semper est mala Haec ille.
Et similia ponit in multis alijs locis. Ex quibus apparet quod iudaer habentes conscientiam erroneam dic tantem legalia post passionem Christi esse obligatoria & salutifera, obligabantur ad non faciendum contra talem conscientiam. Vtrum autem sequendo talem conscientiam essent a peccato excusati, est idem quaerere quod vtrum conscientia erronea excuset. De quo dicit Sanctus Thomas ibidem articulo sexto. Sicut quaestio qua quaeritur, vtrum conscientia erronea, liget est eadem cum quaestione praecedente, scilicet vtrum voluntas discordans a ratione errante sit mala, ita quaestio qua quaeritur vtrum voluntas concordans rationi erranti sit mala est eadem cum illa qua quaeritur, vtrum conscientia erronea excuset. Haec autem quaestio dependet ab eo quod supra de ignorantia dictum est. Dictum est enim supra quod ignorantia quandoque causat inuoluntarium, quandoque autem non. Et quia bonum & malum morale consistit in actu in quantum est voluntarius, manifestum est quod illa ignorantia quae causat inuoluntarium, tollit rationem boni & mali moralis, non autem illa quae inuoluntarium non causat. Ignorantia autem quae est aliquo modo volita, siue directe, siue indirecte, non causat inuoluntarium. Et dico ignorantiam directe voluntariam, in quam fertur actus voluntatis, indirecte autem propter negligentiam, ex eo quod aliquis non vult illud scire quod scire tenetur. Si igitur conscientia errat errore voluntario, vel directe vel propter negligentiam, quia est error circa id quod quis scire tenetur, tunc talis error rationis vel conscientiae non excusat, quin voluntas concordans rationi vel conscientiae sic erranti sit mala. Si autem sit errorqui causet inuoluntarium proueniens ex ignorantia alicuius circunstantiae absque omni negligentia, tunc talis error rationis vel conscientiae excusat vt voluntas rationi erranti concordans non sit mala. Puta si ratio errans dictat quod homo teneatur ad vxorem alterius accedere. voluntas concordans huic rationi erranti est mala eo quod error iste prouenit ex ignorantia legis Dei, quam scire tenetur. Si autem ratio er rat in hoc quod credit aliquam mulierem submissam esse suam vxorem, & ea petente debitum velit eam cognoscere, excusatur voluntas eius vt non sit mala, quia error iste ex ignorantia circunstantiae prouenit, quae excusat & causat inuoluntarium. Haec ille.
Ex quibus potest deduci quod illi Iudaei qui ignorabant inuoluntarie tempus cessationis circuncisionis, & tempus obligationis baptismi ponentes spem in circuncisione, & eam obseruantes vt necessariam ad salutem excusabantur a peccato, non autem qui voluntarie ignorabant, & pertinaciter errabant, vel Christi doctrinam aut apostolorum repulerant, aut contempserat aut neglexerant. Dicitur tertio quod istud primum argumentum Scoti licet non probet quod circuncisio aequaliter obligaret Iudaeos tempore medio inter passionem & publicationem euangelij vel sacramentorum nouae legis sicut ante, tamen satis bene probat quod illo tempore baptismus non obligabat eos, quia nondum praeceptum de baptismi susceptione erat promulgatum, & ideo non obligabat eos, apud quos nondum erat promulgatum actu ve pr xima potentia. Vnde Sanctus Thomas prima secundae quaest. 9o. articulo. quarto sic dicit. Lex imponitur aliis per modum regulae & mensurae. Regula autem & mensura imponitur per hoc quod applicatur his qui regulantur & mensurantur. Vnde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineaquod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus qui secundum eam regulari debent, talis applicatio siper hoc quod in noticiam eorum. deducitur ex ipsa promulgatione. Vnde promulgatio necessaria est ad hoc quod sex suam habeat virtutem. Haec ille.
Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Illi coram quibus lex non promulgatur obligantur ad legem seruandam inquantum in eorum notitiam deuenit per alios, vel deuenire potest promulgatione facta. Haec ille.
Ex quibus patet quod dictum est, scilicet quod baptismus non obligat iudeos antequam praeceptum de illius susceptione esset eis promulgatum actu vel potentia proxima. Quia si dicatur contra praedicta quod sicut praeceptum de baptismi susceptione non habuit vim obligandi ante suam promulgationem, sic praeceptum de circuncisionis obseruantia non perdidit vim suam ante reuocationis promulgationem & ita non statim in passione Christi perdidit vim obligandi, sed solum tunc primo quando reuocatio legalium & institutio baptismi publicata fuit. Dicitur ad hoc quod non est simile, quia plura requiruntur ad corstruendum quam ad destruendum, & ad hoc quod sententia aliqua vel praeceptum superioris liget, quam ad hoc quod non liget, quia.d secundum sufficit sola reuocato, ad primum autem non sufficit sola institutio, sed requiritur promulgatio. Verum licet sola reuocatio praecepti tollat ei vim obligandi, tamen subditus cui datum est istud praeceptum ligaad illud obseruandum, donec sibi innotescat reuocatio non quidem virtute praecepti, sed propter dictamen conscientiae, vt supra dictum est. Patet igitur ex praedictis quid sit dicendum ad primum Scoti.
Ad secundum eiusdem negatur minor Dicitur enim quod per solam mortem Christi circuncisio fuit reuocata & penitus mottifera, quia ex tunc non habuit vim obligandi nec medendi. Nec valet quod dicitur de promulgatione, quia illa non est necessaria ad reuocationem legis, sicut est necessaria ad eius efficaciam, vt sup. dictum est. Licet possit dici quod Christus verbo & facto promulgauit reuocationem legis in sua passione dicens: consummatum est.
Ad tertium dicitur, quod tempore medio inter passionem Christi & promulgationem reuo cationis & cessationis legalium Iudaei non tenebantur ex diuino praecepto ad circuncidendum paruulos suos, nec ad ponendum spem in circuncisione quasi in remedio sa lutisero, sed tenebantur & obligabantur aliunde, vt saepedictum fuit.
Ad quartum dicitur quod tempore illo intermedio Iudaei habebant certum remedium contra originale paruulorum, scilicet fidem parentum, sine qua circuncisio non valebat, & a qua sola erat tota vtilitas circuncisionis, vnde illo tempore medio circuncisio exterior cum fide interiori erat remedium contra originale paruulorum, sicut ante passionem Christi non quidem ita quod tempore medio circuncisio aliquam virtutem effectiuam haberet, quia nec talem vnquam habuit ante passionem Christi, nec obligatoriam ex diuino praecepto, sicut habuit ante passionem, sed propter fidem interiorem, cuius circuncisio protestatio erat, licet falsa pro tunc. Et similiter ex obedientia & opere operante circuncidentis puerum, qui in hoc arbitrabatur obedire se diuino praecepto, licet false, & pro hac solutione facit illud quod dicit Sanctus Thomas tertia parte quaest 70. arti. quarto in solutione secundi vbi sic dicit. Sicut ante institutionem circuncisionis fides Christifuturi iustificabat tam pueros quam adultos ita etiam circuncisione data, sed antea non requirebatur aliquod signum protestatiuum huiusmodi fidei, quia nondum homines fideles seorsum ab infidelibus separati poterant adunari ad cultum vnius Dei, tamen probabile est quod parentes pro paruulis natis & maxime in periculo existentibus aliquas preces Deo funderent, vel benedictionem aliquam eis adhiberent, quod erat quoddam signaculum fidei, sicut adulti proseipsis preces & sacrificia offerebant. Haec ille.
Ex quo apparet quod principale iustificatiuum, & remedium contra originale ex parte homines erat tam ante institutionem circuncisionis quam tempore circuncisionis, non ipsa exterior circuncisionis, sed fides Christi suturi, & ideo nimirum fitempore illo intermedio fides illa profuit paruulis cum illa exteriori falsa, sed obedienti protestatione fidei modo praeexposito. Nec est mirandum si obedientia habens aliquam rlsam opinionem adiunctam possit alicui prodesse non quidem ratione falsitatis, sed ratione obedientiae & amore veritatis, quia sicut dicit beatus Thomas secunda secundae quaestio. prima artic. tertio in solutione primi. Quia verum est bonum intellectus, non est autem bonum appetitiuae virtutis, ideo omnes virtutes quae perficiunt intellectum excludunt totaliter falsum, quia de ratione virtutis est quod se habeat solum ad bonum. Virtutes autem perficientes partem appetitiuam non excludunt totaliter falsum. Potest enim aliquis secundum iustitiam aut temperam tiam agere, aliquam falsam opinionem habens de eo circa quod agit. Haec ille.
Item tertio sen. dis. vigesimaquarta q. prima articu. primo quaestiuncula tertia arguit sic quarto loco. Latria per fidem dirigitur, sed in actu latriae aliquis potest errare sicut qui credit esse hostiam consecratam, quae non est consecrata, & eam adorat, ergo & fidei potest sub esse falsum. Ecce argumentum. Sequitur responsio.
Dicendum est quod fides non est de hac hostia rite consecrata, sed quod haec hostia sit rite consecrata, hoc est humanae aestimationis, & ex hac parte potest accidere error in latria. Haec ille.
Sic in proposito dico quod tempore intermedio inter passionem & promulgationem Baptismi ac renouationis legalium, Iudaei quibus nondum erat facta promulgatio praedictorum, habebant sufficiens remedium contra peccatum originale paruulorum videlicet fidem interiorem & obedientiam parentum, licet ipsi adhiberent circuncisionem falsam protestationem fidei ad quam non tenebantur ex praecepto diuino, sed ex dictamine conscientiae errantis vt supra dictum est. Quia si dicatur quod fides eorum interior falsa erat, cum crederent Christum futurum, qui tunc erat praeteritus, & ita illa falsa fides nullo modo poterat paruulum iustificare, nec ei prodesse.
Respondetur quod illa aestimatio falsa non procedebat ex habitu fidei theologicae, nec iustificabat puerum, sed illa aestimatio qua credebat Christum aliquando nasci, vel ante, vel tunc, vel post, illa procedebat ex habitu fidei, & erat vera & iustificabat paruulum. De hoc Sanctus Thomas secunda secundae quaest. prima arti. tertio arguit sic tertio loco. Fides antiquorum fuit quod Christus esset nasciturus, & haec fides durauit in multis vsque ad praedicationem euangelij, sed Christo iam nato antequam praedicare inciperet, falsum erat Christum nasciturum, ergo fidei potest subesse falsum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod hoc ad fidem credentis pertinebat post Christi natiuitatem quod crederet eum quandoque nasci, sed illa determinatio temporis in qua decipieba, temnon erat ex fide, sed ex coniectura humana. Possibile est enim hominem fidelem ex coniectu ra humana falsum aliquid aestimare, sed quod ex fide falsum estimet, hoc est impossibile. Haec ille.
Ad primum eorum quae secundo loco obijcit Scotus contra primas duas conclusiones, & directe contra secundam dicitur quod publicatio euangelij duplex fuit. Prima quidem imperfecta quascilicet per apostolos, ante alios praedicatum fuit mysterium incarnationis, & passionis, resurrectionis, ascensionis, & aliiarticuli fidei ad Christi diuinitatem & humanitatem pertinentes, & necessitas obseruandi sacramenta nouae legis, & Christi praecepta, & huiusmodi. Alia vero publicatio euangelij dicitur perfecta qua scilicet non solum praedicata sunt supradicta, verum etiam sufficientia & virtus nouae legis sine obseruatione legalium, & inutilitas veterum legalium & eorum nocumentum. Et quod ista distinctio sit recte facta patet ex gloscessuper Actuum. vigesimoprimo & magistrum in historijs, vbi distinguuntur quattuor synodi Hierosolymis celebratae. Ex quo potest concludi quod non omnia pertinentia ad euangelium fuerint simul promulgata, sed per vices. Dicit enim Magister. Sic distingue quattuor synodos in primitiua ecclesia Hierosolymis caelebratas. Primam de substitutione Matthiae. secundam de electione septem diaconorum:tertiam de legalibus, quando statutum est conuersis ad fidem ex gentibus non esse imponendum onus legalium, quando ascenderunt Paulus & Bernabas de antiochia in Hierusalem: quartam de qua hic agitur, quando constitutum est non prohibereiudaeos ab obseruam tijs legalibus dummodo non ponerent spem in eis. Haec Magister & similia ponit gl. Rabani Actis. vigesimoprimo Ex quo patet quod tempore quartae synodi nondum virtus euangelij erat perfecte publicata. Oportet ergo quod fieret post, quando determinatum fuit legalia esse non solum mortua, sed mortifera, quod quando factum sit non legi. Dicitur ergo quod post primam publicationem euangeliji legalia sine peccato potuerunt obseruari a Iudaeis non ponenumbus speciem in eis, & hoc modo Paulus legalia olseruauit, vt probat Scotus. non autem post secundam completam & perfectam publicationem nec tunc Paulus obseruauit ea, nec hoc arguit Scotus.
Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem dicitur quod maior nullam habet apparentiam, nisi in illis praeceptis quae sunt de oppositis actibus, vel de aliquis incompossibilibus, vtputa de virginitatis obseruatione & matrimonio, vel de statu religiosi & laici, & similibus, tunc enim consilium de vno facit aliud non necessarium, & tollit eius obligationem. Vbi autem praecaepta dantur de actibus nec oppositis nec incompossibilibus, sed solum se habentibus vt perfectum & imperfectum, vel vt bonum & melius, tunc consilium de vno talium actuum non reuocat praeceptum de alio, nec tollit eius obligationem, sicut patet, quia consilium de charitate perfecta non tollit obligationem praecepti de habenda qualicunque dilectione Dei & proximi: sic autem est in proposito, quia baptismus, & circuncisio non se habebant tempore illo sicut actus incompossibiles aut oppositi, sed sicut perfectum & imperfectum, vt ostendit Sanctus Thomas tertia parte in multis locis, & quarto sen. dist. prima quaestio. secunda articulo quinto in solutione primae quaest.
Item potest dici quod maior est vera quando consilium sequitur praeceptum renoca tiuum alterius non autem si praecedat illud. Sic autem fuit in proposito, quia ante passionem Christi non fuit datum praeceptum reuocatiuum circuncisionis, ideo non valet Ad secundum dicitur quod responsio ibidem recitata es sufficiens, & ad improbationem eius dicitur quod pater quod baptizasset filium ante octauum diem licet prouidisset filio de remedio efficaci, tamen non prouidisset sibiipsi de obseruatione legis & praecepti, & ideo tanquam transgressor legis peccasset mortaliter, nisi circuncideret puerum octauo die, si puer adhuc viueret. De hoc Sanctus Thomas quarto sen. dist. prima. quaest. secunda articulo tertio in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Circuncisio & erat praeceptum, & erat sacramentum. Octauus ergo dies erat de necessitate circuncisionis quantum ad obligationem praecepti, ita quod reus trangressionis erat qui illud tempus non obseruabat, sed non erat de necessitate eius quantum ad efficaciam sacramenti, quia alio etiam tempore circuncisio facta suum effectum sacramentalem habebat &c. Haec ille.
Et quod istud argumentum non valeat ostendit Sanctus Thomas in simili modo arguendi tertia parte. quaest. 68. art. primo vbi arguit sic tertio loco. Baptismus datur ad hoc quod aliquis per gratiam a peccato mundetur, sed hoc consequuntur illi qui sunt sanctificati in vtero sine baptismo, ergo non tenentur ad suscipiendum baptismum. Eccc argumentum. Sequitur responsio. Illi inquit qui sunt sanctificati in vtero consequuntur quidem gratiam emundantem a peccato originali, non tamen ex hoc ipso consequum tur characterem quo Christo configurentur, & propter hoc si aliqua nunc sanctificantur in vtero, necesse est eos baptizari, vt pe susceptionem characteris alijs mobris &xptuodi conformenem Haec ille. similiter dico in proposito quauis paruulus baptizatus esset mundatus a culpa originali per gratiam, non tamen sine circuncisione erat conformatus Abrahae & residuo populo Dei, nec protestabatur passionem Christi futuram signo ad hoc initituto, ideo pater eius tenebatur illum circuncidere quantumcunque esset sanctificatus. Dohoc Sanctus Thomas tertia parte quaest. 68. arti. primo in solutione primi sic dicit. Nunquam homines potuerunt saluari etiam ante Christi aduentum nisi fierent membra Christi quia vt dicitur Acti. quarto Non est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri, sed ante aduentum Christi homines incorporabantur Christo per fidem futuri aduentus, cuius fidei signaculum erat circuncisio, vt apostolus dicit Rom. quarto. Ante vero quam circuncisio institueretur sola fides, vt Gregorius dicit cum sacrificiorum oblatione, cum quibus suam fidem antiqui patres protestabantur, homines Christo incorporabantur. Post aduentum Christi etiam homines per fidem Christo incorporantur secundum illud Eph. tertio. Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. sed alio signo manifestatur fides reiiam praesentis quam demonstrabatur quando erat futura, sicut aliis verbis significatur praesens praeteritum & futurum, & ideo licet sacramentum baptismi non semper fuerit necessarium ad salutem, fides tamen cuius baptismus est sacramentum semper necessaria fuit. Haec ille.
Ex quibus patet quod ante passionem Christi iudaei tenebantur protestari passionem Christi futuram significatione circuncisionis, nec sufficiebat aliud signum, puta baptismus. Ad argumenta contra quartam conclusionem respondet Petrus ce palude in tertia quaestione secundae distinctionis, vbi sic dicit. Singularis opinio Thomas est in contrarium & sic posset concordari quod ipse in quarto dicit sacramenta non attingere ad gratiam, sed ad ornatum, quod verum est de gratia gratum faciente, & in vltima parte dicit quod attingit ad gratiam, quod verum est sacramentale, quae differt a prima Sed Thomas videtur velle quod ista gratia sacramentalis non solum differat a gratia gratum faciente, & virtutibus acquisitis, & infusis, & donis, sed etiam ab iplo ornatu vel charactere, quia dicit quod gratiae sacrameutales fluunt a gratia sicut & virtutes, & sic supponunt gratiam gratum facientem, quod non facit character nec ornatus, & pro ista opinione est, quia vnumquodque sacramentum est introductiuum in speciale remedium contra specialem defectum, siue sit culpa, siue poena ex culpa derelicta, siue quodcunque aliud, vnde cum effectus particularis reducatur in causam particularem non vniuersalem immediatam, cum commune sit sacramentis nouae legis gratiam & virtutes conferre, speciale vero sit vnicuique supposita gratia remedium praebere contra specialem defectum, videtur quod vnumquodque sacramentum habet aliquem specialem effectum contra suum proprium defectum, & hoc patet in singulis, sicut paenitentia contra omne peccatum actuale. Baptismus contra peccatum originale. Matrimonium contra concupiscentiam. Confirmatio contra timiditatem & verecundiam. In confirmatione igitur audacia manifesta, formaliter est per gratiam sacramentalem, & non solum per virtutem fortitudinis, quae maior datur in sacramento quod plus confert de gratia, sicut in eucharistia & ordine. Et similiter in eucharistia maior temperantia infunditur quam in matrimonio, sed in matrimonio specialis gratia sacramentalis datur, vt sciat vnusque vas suum possidere. Ergo in confirmatione est aliquod robur, grtragratis data supponens tamen gratiam gratum facientem, & similiter in matrimonio. In ordine vero datur specialis gratia exequendi suum officium, & sic de alijs. Si dicatur quod per vnum sacramentum plenius habetur effectus, alterius specialis, sicut per baptismum actualia plenius remittuntur quam per paenitentiam, ergo a simili non est inconueniens per aliud sacramentum plenius mederi contra concupiscentias quam per matrimonium & sic de alijs. Hoc non valet, quia illud est per accidens, istud autem per se, scilicet collatio virtutum & augmentum in eucharistia.
Vnde si specialia remedia in alijs sacramentis essent per se ex gratia gratum faciente, & virtutibus per se non per accidens, eucharistia plus remediaret ad omnia quam caetera, & sic alia superfluerent. Ad quinque autem rationes pro alia opinione quae sunt contra istam est simul respondendum pe¬intentionem illius quod supponitur, quia in omni sacramento datur remedium contra specialem defectum diuersum, cui non subuenitur per gratiam gratum facientem pr se& immediate nec per eius augmentum, cum se compatiam tur, licet per gratiam gratum facientem tollatur culpa, & macula mortalis, & poena aeterna, quia ista non possunt simul stare, tamen nec culpa venialis, nec poena temporalis nec verecundia, nec concupiscentia, nec multi alij defectus inclinantes ad peccatum qui stant cum ea etiam intensa per eam tolluntur, quia nibil corrumpitur nisi a suo contrario, ergo est alia gratia contraria isti defectui vel in istis desectibus per quam tolluntur vel remittuntur. Vtrum autem ex vno sacramento iterato prossuat gratia vna tantum specie ante diuersae, dubium est. Et posset dici probabilite quod quando defectus est vnius speciei, tunc est vna sicut in matrimonio & similibus, sed quando defectus est vnius generis licet sit differens specie, tunc forte gratiae differunt specie, sicut in sacramento poenitentiae de eodem peccato numero vel specie bis confitentes gratiam eandem vel augmentum eiusdem reciperent, de diuersis diuersam vel forte sicut virtus poenitentiae est de omnibus, sic & hic vna gratia, differens tamen cum illa maior infundatur in eucharistia. Haec ille in forma & conuenienter dictis Sancti Thomas vnde tertia parte. q. 62. art. secundo arguit sic primo loco. Per gratiam virtutum & donorum perficitur anima sufficienter & quantum ad essentiam animae & quantum ad potentias, sed gratia ordinatur ad animae perfectionem ergo gratia sacramentalis non potest aliquid addere super gratiam virtutum & donorum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod gratia virtutum & donorum sufficienter perficit essentiam & potentias animae quantum ad generalem ordinationem actuum, sed quantum ad quosdam effectus speciales qui requiruntur in vita christiana, requiritur sacramentalis gratia Haec ille.
Item secundo loco arguit sic Defectus animae ex peccatis causantur, sed omnia peccata sufficienter excluduntur per gratiam virtutum & donorum, quia nullum est peccatum quod non contrarietur alicui virtuti, ergo gratia sacramentalis cum ordinetur ad defectus animae tollendos non potest aliquid addere super gratiam virtutum & donorum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod per dona & virtutes sufficienter excluduntur vitia quantum ad praesens & futurum, inquantum scilicet impeditur homo a peccando per virtutes & dona, sed quantum ad praeterita quae transeunt actu & permanent reatu, adhibetur homini speciale remedium per sacramenta. Haec ille.
Ex quibus patet ad omnia argumenta. Primum enim deficit in hoc quod putat quod gratia sacramentalis, & gratia vitutum non aliler differant, nisi sicut sanitas per naturam, & sanitas per artem restituta. Hoc autem longe est a proposito nostro, quia plus differunt, vtputa sicut sanitas per naturam, & aliquis nouus effectus alius a sanitate per medicinam collatus. Nec similiter secundum valet, quia supponit quod gratia sacramentalis non sit propter aliud nisi ad tollendum inhabilitatem ad gratiam derelictam ex, peccato in potentijs animae, vel in essentia animae. Hoc autem falsum est, quia non solum ad illum generalem defectum, sed ad quosdam alios speciales defectus tollendos, & speciales effectus inducendos ordinatur. Et illud argumentum supponit falsum, scilicet quod gratia sit subiectiue in potentij animae & quod formaliter tollat priuationem, vel vulnus potentiarum, & multa alia falsa & neganda secundum mentem Sancti Thomae Gratia enim gratum faciens talia non tollit formaliter, sed effectiue, scilicet causando aliquid in dictis potentiis, per quod talia formaliter tolluntur. Et per idem patet nullitas sequentium quae in eodem falso fundatur, scilicet quod gratia sacramentalis solum sit ad tollendum illum generalem defectum potentiae qui est priuatio virtutis aut gratiae Nec valet quartum, quia gratia sacramentalis non ordinatur ad perficiendum animam illa generali perfectione quae est per gratiam & virtutes, nec ad eliciendum bonum opus virtutis in generali ratione virtutis, sed ad aliud.
Nec valet quintum, quia gratia sacramentalis non ordinatur solum nec directe ad tollendum illud vuluus generale quod est priuatio gratiae aut virtutis, sed potius ad tollendum reatum peccati praeteriti, sicut in poenitentia, vel ad remittendum & mitigandum concupiscentiam, vt in matrimoniovel veraecundiam &timorem confitendi nomen Christi, vt in confirmatione, vel inordinationem, & indenotione circa actus latriae, vt in ordine, & sic de caeteris. Et potissime omnia ista quinque deficiunt vt praedictum est quia gratia gratum faciens nullum defectum tollit immediate & formaliter ab aliqua potentia animae, neque est immediatuin productiuum aut elicitiuum alicuius operationis potentiarum animae, sed causat & efficit proxima tollentia defectum & proxima elicitiua operationum. Ideo praeter gratiam gratum facientem requiruntur habitus virtutum & donorum & similiter gratiae sacramentales. Et sicut praedicta quinque argumenta fundantur in falso, ita omnia sequentia, vt per se patet. Ad quos autem actus speciales in vita christiana & contra quos defectus ordinentur singula sacramenta, ostendit idem Sanctus Thomas tertia parte quaest. 65. articu. primo vbi sic dicit. Sacramenta ecclesiae ordinantur ad duo scilicet ad perficiendum hominem in his quae pertinent ad cultum Dei secundum religionem vitae christianae, & in remedium contra defectum peccati. Vtroque autem modo conuenienter ponuntur septem sacramenta. Vita enim spiritualis conformitatem aliquam habet ad vitam corporalem, sicut & caetera corporalia similitudinem quandam habent spiritualium. In vita enim corporali dupliciter aliquis perficitur, vno modo quantum ad propriam personam alio modo quo ad respectum ad totam communitate societatis in qua uiuit, quia homo est animal naturaliter sociale, respectu autem suiipsius perficitur homo in vita corporali dupliciter. Vno modo per se acquirendo scilicet aliquam vitae perfectionem.
Alio modo per accidens, scilicet remouendo aliqua vitae impedimenta, puta aegritudines, vel aliquid huiusmodi: per se autem perficitur vita corporalis tripliciter. Primo quidem per generationem per quam homo incipit esse & viuere, & loco huius in vita spirituali est baptismus, qui est spiritualis regeneratio secundum illud ad Titum tertio. Per lauacrum regenerationis &c. secundo per augmentum quo aliquis perducitur ad perfectam quantitatem & virtutem, & loco huius in spiritualivita est confirmatio, in qua datur spiritus sanctus ad robur Vnde dicitur discipulis iam baptizatis Lucae vltimo. Sedete in ciuitate quousque induamini virtutem ex alto:tertio per nutritionem qua conseruatur in homine vita & virtus & loco huius in spirituali est eucharistia.
Vnde dicitur. lo. sexto. Nisi manducaueritis & biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis: & hoc quidem sufficeret homini si haberet & corporaliter & spiritualiter impassibilem vitam sed quia homo incurrit interdum & corporalem infirmitatem & spiritualem, scilicet peccatum, ideo necessaria est huiusmodi curatio ab infirmitate, quae quidem est duplex. Vna quidem est sanatio quae sanitatem restituit, & loco huius in spirituali vita est paenitentia secundum illud Psal. Sana animam meam quia peccaui tibi. Alia autem est restitutio valitudinis pristinae per conuenientem dietam & exercitium, & loco huius in spirituali vita est extrema vnctio, quae remouet peccatorum reliquias, & hominem paratum reddit ad finalem gloriam habendam.
Vnde dicitur Iaco. quinto. Et si in peccatis sit, dimittentur ei Perficitur autem homo in ordme ad totam communitatem dupliciter. Vno modo per hoc quod accipit potestatem regendi multitudinem, & exercendi actus publicos, & loco huius in spirituali vita est sacramentum ordinis secundum illud Hebre. septimo: Sacerdotes hostias offerunt non solum pro se, sed etiam pro populo: secundo quantum ad naturalem propagationem quod fit per matrimonium tam in corporali quam in spirituali vita, eo quod est non solum sacramentum, sed naturae officium. Ex his etiam patet numerus sacramentorum secundum quod ordinantur in remedium contra defectum peccati, nam bapt ismndus ordinatur contra carentiam vitae spiritualis. Confirmatio contra infirmitatem animi quae in nuper natis inuenitur. Eucharistia contra labilitatem ad peccandum. Poenitentia contra actuale peccatum post baptismum commissum. Extrema vnctio contra reliquias peccatorum, quae scilicet non sunt sufficienter per poenitentiam sublatae, aut ex negligentia, aut ex ignorantia. Ordo contra dissolutionem multitudinis: matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem, & contra defectum multitudinis qui per mortem accidit. Haec ille.
Similia dicit quarto sen. dis. secunda quaest. prima arti. secundo. Item quarto sent. dis. prima quaest, prima art. quarto in solutione quintae quaestiunculae sic dicit. Gratiam gratum faciens est vna, & est in essentia animae sicut in subiecto, & ab ipsa fluunt virtutes & dona ad perficiendum potentias animae, sicut etiam potentiae fluunt ab essentia, & distinguuntur istae virtutes secundum diuersos actus, ad quos oportet potentias animae perfici, similiter etiam a gratia illa quae est in essentia animae fluuut aliqua ad reparandum defectus qui ex peccato inciderat, & haec diuersificantur secundum diuersitatem defectuum, sed quia huiusmodi defectus non sunt ita noti sicut actus ad quos virtutes perficiunt, ideo effectus ad repatandum defectum non habet speciale nomen sicut virtus, sed retinet nomen suae causae, & dicitur gratia sacramentalis, ad quam sacramentum directe ordinatur, quae tamen non potest esse sine gratia quae respicit estsentiam animae, sicut nec virtutes, sed tamen gratia quae est in essent a animae non potest esse sine virtutibus, & ideo virtutes habent in ea connexionem. Potest tamen esse sine gratia sacramentali, nam gratiae sacramentales connexionem non habent, & ita patet quod gratia quam sacramentum directe continet, differt a gratia quae est in virtutibus & donis, quamuis etiam illam gratiam per quandam continuationem contineat. Haec ille Item de veritate quaest. 27. art. quinto in solutione duodecimi sic. Sicut diuersae virtutes & diuersa dona spiritus sancti ad diuersos actus ordinantur, ita etiam diuersi sacramentorum diuersorum effectus sunt vt diuersae medicinae peccati & participationes virtutis dominicae passionis, quae tamen a gratia gratum fadiente dependent, sicut virtutes, & dona, sed virtutes & dona nomen speciale habent propter hoc quod actus ad quos ordinantur sunt manifesti: vnde etiam secundum nomen a gratia distinguuntur, defectus autem peccati contra quos sacramenta instituuntur latentes sunt vnde sacramentorum effectus nomen proprium non habent sed nomine gratiae nominantur. Dicuntur enim gratiae sacramentales, & penes has sacramenta distinguuntur, sicut penes proprios effectus. pertinent etiam isti effectus ad gratiam gratum facientem, quae etiam istis effectibus coniungitur, & sic cum istis propriis effectibus habent effectum communem qui est gratia gratum faciens, quae etiam per sacramentum, & non habenti datur, & habenti augetur. Haec ille.
Ex quibus patet quod gratia gratum faciens sicut non immediate elicit actum virtutis, scilicet mediante habitu virtutis, ita non immediate elicit actus ad quos sacramenta ordinantur, nec immediate tollit defectum, aut vulnus potentiarum animae, sed mediante aliquo habitu, vel sehabente per modum habitus infuso in collatione, vel susceptione sacramenti: nec ad talem effectum sacramenti sufficiunt habitus virtutum aut donorum, quia cum tales habitus infundantur in susceptione baptismi vel cuiuslibet sacramenti, sequeretur quod quodlibet sacramentum haberet effectum omnium sacramentorum, & ita non differrent penes effectus suos, & multa alia falsa & inconuenientia sequerentur. Cum autem dicunt arguentes quod argumentum illud de gratia sacramentali non necessaria in statu innocentiae non valet &c. dicitur quod illud argumentum satis bene concludit propositum nostrum, nec valet solutio, quia gratia virtutum & gratia sacramentorum non solum differunt poenes connotationem infirmitatis praecedentis vel non connotationem, sed sicut causa & effectus, vel sicut sanans formaliter immediate cuiusmodi est gratia sacramentalis & sanans effectiue & mediate, cuiusmodi est gratia virtutum, vel gratia gratum faciens &c. & similiter gratia sacramentalis non ordinatur ad meritorie operandum sicut gratia gratum faciens. Quod autem inducitur secundo de attrito & ficto &c. male soluitur, quia non omnis non fictus est attritus, ideo aliquis non fictus recipit characterem baptismi vel confirmationis vel ordinis, qui non recipit gratiam gratum facientem, & similiter est de ornatu in paenitentia, vt postea patebit. Quod vero inducitur tertio loco est de mente Sancti Thomae scilicet quod gratiae sacramentales non sunt connexae sicut virtutes vel dona, vt supra patuit Et quod instatur contra hoc, nihil valet, qua quaecunque sit causa quare gratiae sacramentales non sunt connexae, sicut dona & virtutes, tamen ex hoc solo quod non sunt connexae sufficienter arguitur quod gratia sacramentalis non est essentialiter gratia gratum faciens, nec virtus, nec donum, sed aliud a praedictis.
Ex quo tam gratia gratum faciens quam virtutes & dona possunt esse sine gratia sacramentali, vt patet in sanctificatis in vtero, & similiter cum gratiae sicramentales sint multae, gratia vero gratum faciens sit vna tantum, sequitur quod differunt. Quod autem vltimo adducitur, male soluitur: prima enim solutio non valet, dicitur enim quod characteres & ita ornatus sacramentales sunt gratiae quaedam sacramentales, nec alias oportet ponere praeter characteres vel ornatus per modum actus pr mi vel habitus, quicquid sit de actibus secundis. Secunda vero solutio etiam non valet, quia quandocunque diuersorum efficientium instrumentalium specie distinctorum idem est effectus specie non refert quantum est ex parte efficientium quodcunque illorum instrumentorum apponatur ad inducendum vltimum effectum instrumenti immo quicquid potest induci per vnum, potest induci per reliquum quod in proposito dici non potest quia tunc omnem effectum sacramentalem quem inducit matrimonium induceret baptismus uel poenitentia econtra, quod est manifeste fal sum, & aeque valeret contrito suscipere matrimonium, sicut sacramentum poenitentiae. Sed obuci potest contra praedicta, quia saepe dictum est quod gratiae sacramentales fluunt a gratia gratum faciente sicut virtutes & dona. quare ergo gratiae sacramentales non sunt connexae sicut virtutes & dona. Dicitur ad hoc quod non est simile quia virtutes & dona fetuunt a gratia gratum faciente sicut a causa totali in genere causae efficientis causatae, quae quidem cum efficiat quicquid efficit immediate mere naturaliter, & habeat semper passum eiusdem rationis, ideo semper efficit eadem dona spiritus sancti, & eosdem habitus uirtutum, sed gratia gratum faciens non est totale productiuum gratiarum sacramentalium, immo ad hoc concurrunt effectiue sacramenta, & quia sacramenta, sunt diuersa, & non connexa, ideo a gratia gratum faciente non simul producuntur omnes gratiae sacramentales sed modo vna cum baptismo, modo alia in poenitentia, modo alia in confirmatione, & sic de caeteris, & haec sufficiant ad argumenta contra quartam conclusionem. Ad argumentum pro quaestione patet quid dicendum ex allegatis in probatione secundae conclusionis, quia scilicet apostoli nunquam seruauerunt secundum veritatem legalia post perfectam publicationem euangelij & reuocationis legalium. Et haec de quaestione sufficiat de qua benedictus Deus omne per aeuum. Amen