Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum baptismus characterem aliquem imprimat in anima

DISTINCTIO III. QVAESTIO I Vtrum baptismus characterem aliquem imprimat in anima.

CIRCA quartam quaestionem quarti sent en. quaeritur, vtrum baptismus imprimat aliquem characterem in anima.

Et arguitur quod non, quia vt dici. philosophus secundo ethicorum. omne quod est in anima vel est potentia, vel habitus vel passio, sed character non est potentia, quia potentiae omnibus hominibus communes sunt character autem non: cum sit signurn distinctiuum sicut ipsum nomen ostendit. Et praeterea potentiae sunt a natura, non autem character, nec iterum est passio, quia passiones animae contingunt cum aliqua transmutatione corporali, vt dicitur quarto Ethicorum, & pertinent ad sensitiuam partem, vt dicitur in septimo physicorum, nec iterum est habitus ordinatus ad agendum, vt patet per diffinitionem Augustini. Habitus est quo quis agit cum tempus fuerit: ergo character non est aliquid in anima, & sic baptismus nullum characterem imprimit in anima.

INoppositum arguitur, quia Damascenus in diffinitione baptismi ponit sigillum, sed sigillum impressum in aliquo est character quidam: ergo in baptismo imprimitur character.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusioAliqua sacramenta nouae legis imprimunt characterem. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas quarto. sentent. dist. quarta quaesprima articu. primo vbi sic dicit Characterem imprimi in aliquibus omnes moderni confitentur, sed in modo ponendi ipsum in anima partim differunt & partim conueniunt. Conueniunt quidem in hoc quod omnes dicunt per characterem importari triplicem relationem. Est enim character signum distinctiuum & configuratiuum. Inquantum ergo est signum, importat relationem ad id quod significat. Inquantum autem est distinctiuum, importat resolutionem ad ea a quibus distinguit. Inquantum autem est confirmatiuum, importat relationem ad ea quibus assimilat differunt tamen in hoc, quia quidam ponunt istis relationibus non subesse aliquod accidens absolutum, sed immediate in anima fundari ista relationes Hoc autem esse non potest quia signum per formam quam sensibus ingerit vel intellectui imprimit facit aliud in cognitionem venire. Similiter etiam nihil dist inguitur ab alio nisi per aliquam formam. Similitudo etiam relatio est super vnitate qualitatis fundata, vt dicitur quinto metaphy.

Vnde patet quod quaelibet illarum relationum quas importat character requirit aliam formam substratam, & cum non sit forma substantialis, quia forma substantialis in sacra mentis non datur, relinquitur quod forma substrata sit qualitas quaedam, cuius vnitas consignificationis similitudinem facit, & ideo quidem dicunt quod non est in aliqua quattuor specierum qualitatis, & tamen est in genere qualitatis innitentes illi verbo philosophi in praedicamentis. Fortasse inquit alij apparebunt qualitatis modi, sed haec est fuga quaedam quia quamuis sint alij modi qualitatis, tamen omnes reducuntur ad has species. Quod patet ex hoc quod nulla alia species inueniri ad hoc potuit, & ideo dicunt alij, quod est in quarta specie qualitatis, quia ipsa configuratio quam character suo nomine exprimit, importat vnitatem figurae quae est in quarta specie qualitatis. Et quidam dicunt hanc figuram esse crucem Christi, sed hoc non potest stare quia aut figura proprie accipitur & sic importat terminationem quantitatis dimensiuae, quam constat in anima non esse.

Si autem metaphorice dicatur, tunc oportet quod metaphora reducatur ad aliquam proprietatem, quia res non ponitur in genere per id quod de ea metaphorice dicitur sicut non dicitur quod apostoli sint in genere qualitatis, quia eis dictum est Matth. quinto. Vos estis lux: nec poterit aliquid in quarta specie qualitatis inueniri quod sit in anima secum dum proprietatem. Vnde character de quo loquimur non potest fundari supra qualitatem quartae speciei & ideo quidam dicunt quod est in tertia specie, eo quod sensui spiriruali infert quandam mulcebrem passionem inquantum anmam ornat & decorat, sed hoc iterum stare non potest quia sicut probat philosophus in septimo physicorum tertia species qualitatis non est nisi in sensibili parte animae: character autem a nullo ponitur in hac parte animae, sed in intellediua. Et praeterea illae qualitates semper habent ordinem ad aliquam transmutationem corporalem vel quam inferunt vel a qua causantur. Et ideo alij dicunt quod est in prima specie qualitatis, & est quasi media inter dispositionem & habitum: inquantum enim est difficile mobilis conuenit cum habitu, inquantum autem non est vltima perfectio, sed ad gratiam disponit, cum dispositione conuenit, sed hoc non potest stare, quia secundum philosophum in secum do ethicorum habitus est quo habemus nos ad passiones bene vel male. Et vniuersaliter consideranti haec apparet differentia inter habitum & potentiam, quia potentia est qua possumus aliquid, sed habitus est quo possumus illud bene vel male, sicut intellectus est quo consideramus, scientia qua bene consideramus, concupiscibilis est qua concupiscimus, temperantia qua bene concupiscimus, intemperantia qua male. Similiter est de dispositione, quia dispositio nihil aliud est quam quidam habitus incompletus. Cum ergo character ordinetur ad aliquid simpliciter & non ad illud bene vel male, quia sacerdos potest conficere bene & male, non potest esse quod qualitas super quam fundatur characteris relatio, sit habitus, sed magis potentia.

Vnde relinquitur quod non sit in prima specie qualitatis, sed magireducitur ad secundam, vt quidam alii dicunt, & hoc sic patet, sicut enim cuiuslibet existentis in aliqua natura sunt aliquae operationes propriae, ita etiam est in spirituali vita resgenerati, vt dicit Dionysius in secundo capitulo ecclesiasticae hierarchiae. Vbicunque autem sunt operationes propriae oportet quod sint propria principia illarum operationum Vnde sicut in alijs rebus sunt potentiae naturales ad proprias operationes, ita etiam renati in vitam spiritualem habent quasdam potentias secundum quas possunt illa opera, quae potentiae sunt similes illis virtutibus quibus sacramenta efficaciam habent sibi inditam, quia sicut sacramenta causant gratiam instrumentaliter, ita recipientes characterem operantur diuina per ministerium. Minister autem est sicut instrumentum eius cuius ministrat. vnde dicit phrlosophus in octauo ethicorum, quod seruus est organum animatum, & ideo tam virtus sacramenti quam ministri, quae est character, erit instrumentalis, & quod huiusmodi potentia sit character patet si quis diligenter considerat verba Dionisij a quo primo traditio characteris nobis aduenit Assignans enim mysterium ritus cuiusdam qui in primitiua ecclesia obseruabatur quando adulti baptizabantur, dicit quod accedenti ad baptismum hierarcha id est pontifex manum imponebat, & signabat eum signo crucis, & praecipiebat eum describi inter nomina Christianorum, vt de caetero ad diuina cum aliis admitteretur. Dicit enim quod sic accedentem scilicet ad vitam spiritualem diuina beatitudo ad suiipsius participationem recipit scilicet sacerdos baptizandum, & de proprio lumine quasi quodam signo ipsi tradit, scilicet sui participationem, perficiens eum sicut diuinum & communicantem diuinorum &c. Patet ergo quod ipse per hoc signum non aliud intendit quam illud quod facit eum participatiuum diuinarum operationum. Vnde hoc signum nil aliud est quam quaedam potentia qua potest in actiones hierarchicas quae sunt ministrationes & receptiones sacramentorum, & aliorum quae ad fideles pertinent, & ad hoc quod has operationes bene exerceat indiget habitu gratiae, sicut & aliae potentiae habitibus indigent., Haec ille.

Eandem conclusionem ponit tertia parte quae. 63. articu. primo & secundo. Nam primo arti. ostendit quod sacramenta imprimant characterem in anima sic dicens. Sacramenta nouae legis ad duo ordinantur, scilicet ad remedium contra peccatum, & ad perficiendum animam in his quae pertinent ad cultum Dei secundum ritum vitae christianae. Quicunque autem ad aliquid certum deputatur, consueuit ad aliud consignati, sicut milites qui ascribebantur ad militiam antiquitus solebant aliquibus characteribus insigniri eo quod deputabantur ad aliquid corporale, & ideo cum homines per sacramenta deputentur ad aliquid spirituale pertinens ad cultum Dei conueniens est quod per ea fideles aliquo spirituali charactere insigniantur. Vnde Augustinus dicit secundo contra. Permenianum. Si militiae characterem in corpore suo non militans pauidus ex horruerit, & ad clementiam Imperatoris confugerit, ac pre cefusa & venia impetrata militare iam coeperit nunquid homine liberato atque correcto character ille repetititur, ac non potius agnitus approbatur, an forte minus habent sacramenta christiana, an corporalis haec nota. Haec ille ibidem etiam arguit sic. Dicit enim inquit apostolis secunda Corinth. primo. Qui vnxit nos, Deus est, & qui signauit nos & dedit pignus spiritus in cordibus nostris, sed nihil aliud importat character quam quandam signationem: ergo deus per sacramenta suum nobis characterem imprimit. Haec ille.

Item articu. secundo probat quod character sit potestas spiritualis. Sacramenta inquit nouae legis characterem imprimunt inquantum per ea deputamur ad cultum diuinum secundum ritum christianae religionis. Vnde Dionysius secundo capitulo ecclesiasticae hierarchiae cum dixisset, quod Deus quodam signo tradit sui participationem accedentisubiungit, perficiens eum diuinum & communicatorem diuinorum, diuinus autem cultus consistit vel in recipiendo aliqua diuina vel in tradendo alijs. Ad vtrunque autem horum requiritur quaedam potentia, nam ad tradendum alijs requiritur potentia actiua ad recipiendum autem requiritur potentia passiua, & ideo character importat quandam potentiam spiritualem ordinatam ad ea, quae sunt diuini cultus.

Sciendum tamen quod haec potentia spiritualis est instrumentalis, sicut virtus quae est in sacramentis. Habere enim sacramenti characterem competit ministris Dei, minister autem operatur & se habet per modum instrumenti, vt dicit philosophus primo Politicae. Et ideo sicut virtus quae est in sacramentis non est in genere per se, sed per reductionem, eo quod est quiddam fluens incompletum, ita etiam character non proprie est in genere vel specie, sed reducitut ad secundam speciem qualitatis. Haec ille.

Ex quibus possunt elici duae rationes. Prima ad probandum quod in sacramentis nouae legis imprimitur character, quae talis est. Quicunque ad spiritualem militiam & ad specialem cultum deputatur, debet per aliquod spirituale signari, & per spiritualem characterem consignari, sed susceptionem sacramentorum nouae legis homo deputatur ad spiritualem militiam & cultum Dei, ergo &c.

Secunda est ad probandum quod character sit potentia spiritualis, & est talis. Quicunque deputatur ad recipiendum vel tradendum diuina mysteri, c cipit potentiam spiritualem actiuam vel passiuam, per quam distinguitur a non habentibus & configuratur habentibus, sed recipiens characterem est huiusmodi: ergo &c. per Secunda conclusio. Character est subiectiuae in potentia animae & non immediate in essentia. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte quaest. 63. art. 4. vbi sic dicit Character est quoddam signaculum quo anima insignitur ad suscipiendum vel tradendum alijs ea quae sunt diuini cultus. Diuinus autem cultus in quibusdam actibus consistit, ad actus autem proprie ordinantur potentiae animae, sicut essentia ordinatur ad esse, & ideo character non est sicut in subiecto in essentia animae sed in eius potentia. Haec ille.

Item quarto senten. dist. 4. q. prima artic. tertio in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Natura proportionaliter spiritualitati substernitur sicut perfectibile psectioni, vnde sicut gratis quae est spiritualis vitae principium est in essentia animae sicut in subiecto, ita etiam character qui est spiritualis potentia est sicut in subiecto in naturali potentia animae, & non in essentia animae, vt quidam dicunt nisi mediante potentia animae. Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Character confgurat trinitatem creatam trinitati increatae, vt patet per quadam diffinitione magistralem quae talis est. Character est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali secundum imaginationem consignans trinitatem creatam trinitati creanti & recreanti, & distinguens a non configurati secundum statum fidei, sed trinitas creata consistit in potentijs sicut vnitas in essentia: ergo character non est subiectiue in essentia animae, sed in potentijs. Haec ille. Ex quibus possunt formari multae rationes pro conclusione, vt patet.

Tertia conclusio. Character est subiectiue in potentia intellectiua. Hanc ponit Sanctus Thomas quarto sen. vbisupra in solutione tertiae quo vbi sic dicit. Imago principaliter consistit in potentia cognitiua, quia ex memoria & intelligentia oritur uoluntas, vnde tota imago est in parte intellectiua sicut in radice. Et ideo omne quod attribuitur homini ratione imaginis principaliter respicit intellectiuam & ex consequenti affectiuam, quia etiam ex intellectiua parte homo habet quod sit homo, sed ex affectiua habet quod sit bonus vel malus, & ideo quia character respicit imaginem, principaliter est in parte intellectiua. Haec ille. Item tertia parte. quaest. 63. art. quarto in solutione tertij dicit Character ordinatur ad ea quae sunt diuini cultus, qui quidem est quaedam fidei protestatio per exteriora signa, & ideo oportet quod character sit in potentia animae cognitiua in qua est fides. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Illud quod principaliter respicit imaginem creatam, & cultum diuinum pertinet ad potentiam cognitiuam vel intellectiuam, sed character est huiusmodi: ergopertinet ad partem intellectiuam.

Quarta conclusio. Non omnia sacramenta nouae legis imprimunt characterem, sed solum tria. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte quaestio 63. articu. sexto vbi sic dicit. Sacramenta nouae legis ad duo ordinantur, scilicet in remedium peccati, & ad cultum diuinum. Est autem omnibus sacramentis commune quod per ea exhibetur aliquod remedium contra peccatum perhoc quod gratiam conferunt. Non autem omnia sacramenta ordinant directae ad cultum diuinum, sicut patet de paenitentia per quam homo liberatur a peccato. Non tamen perhoc sacramentum exhibetur homini aliquid de nouo pertinens ad diuinum cultum, sed restituitur in praestinum statum. Pertinet autem aliquod sacramentum ad diuinum cultum tripliciter. Vno modo per modum ipsius actionis Alio modo per modum agentis tertio modo per modum recipientis. Per modum quidem ipsius actionis pertinet ad diuinum cultum Eucharistia in qua principaliter diuinus cultus consistit, in quantum est ecclesiae sacrificium. Et per hoc idem sacramentum non imprimitur homini character, quia per hoc sacramentum non ordinatur homo ad aliquod vlterius agendum vel recipiendum in sacramentis, cum potius sit finis & consummatio omnium sacramentorum, ut dicit Dionysius tertio capitulo Ecclesiasticae Hierarchiae Continet tamen in seipso Christum in quo non est character, sed tota sacerdotij plenitudo. sed ad agentes in sacramentis pertinet sacramentum ordinis, quia per hoc sacramentum deputantur homines ad tradendum alijs sacramenta. Sed ad recipientes pertinet sacramentum baptismi per quod homo accipit potestatem recipiendi alia Ecclesiae sacramenta, vnde baptismus dicitur esse ianua sacramentorum, & ad idem ordinatur quodam modo confirmatio, & ideo per haec tria sacramenta character imprimitur, scilicet baptismum confirmationem & ordinem. Haec ille.

Item quarto sen. vbi supra in articu. quarto in solutione secundae quaestionis sic dicit. Sacramenta nouae legis sunt quaedam sanctificationes. Sanctificatio autem duobus modis accipitur. Vno modo pro emundatione, quia sanctum est idem quod mundum, alio modo pro mancipatione ad aliquo d sacramentum sicut dicitur altare sanctificari vel aliquid huiusmodi. Omnia ergo sacramenta sunt sanctificationes primo modo, quia omnia dantur in remedium contra aliquem defectum. Sed quaedam sunt sanctificationes etiam secundo modo, sicut patet praecipue in ordine quia ordinatus mancipatur ad aliquod sacramentum non autem omnia, sicut patet de poenitentia. Quicunque autem mancipatur ad aliquod sacramentum spirituale exercendum oportet quod habeat spiritualem potestatem & solum talis, & ideo non omnia sacramenta nouae legis characterem imprimunt, sed quaedam quae etiam secundo modo sanctificationes dicuntur. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertiae. q. sic dicit. Sicut in naturalibus est potentia naturalis actiua & potentia naturalis passiua, ita etiam in spiritualibus est potentia spiritualis quasi passiua per quam homo efficitur susceptiuus spiritualium actionum. Et talis potentia spiritualis confertur in baptismo, quia non baptizatus effectum aliorum sacramentorum suscipere non posset, vnde per consequens nec alijs tradere, & haec est prima distinctio, qua communiter totus populus fidelis cuius est sacramentorum participem esse, ab alijs distinguitur. Alia potentia est actiua spiritualis ordinata ad secramentorum dispensationem, & aliarum sacrarum hierarchicarum actionum exercitium, & haec potestas traditur in confirmamatione & ordine. Et quia in ecclesiastica hierat chia non omnes sunt agentes, vtputa purgantes illuminantes perficientes, sicut omnes sunt recipientes diuina puta purgandi illuminandi perficiendi, vt dicit Dionysius, ideo isti duo characteres non distinguunt populum Dei vniuersaliter ab alijs, sed quosdam de populo ab aliis. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Per illa sacramenta imprimitur character per quae mancipatur homo ad aliquod sacramentum exercendum actiue vel passiue, sed baptismus confirmatio & ordo sunt huiusmodi, & non alia, igitur in istis imprimitur character & non in alijs. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus probando quod character non sit forma absoluta Primo quia si sic contradicis tibiipsi. Nam secundum tediffinit io Characteris est talis Character est signum communionis fidei & ordinationis datum a hierarcha. vel quod est signum communionis diuinorum & sacrae ordinationis fidelium, & quocunque modo sic vel sic diffiniatur signum ponitur in diffatione characteris tanquam genus. Ex hoc arguitur quod character non potest esse forma absoluta, quia ad quiditatem formae absolutae non pertinet aliquis respectus quia tunc illa quiditas esset ad se, & non esset ad se. Nec etiam potest dici quod relatio ponatur ibi tanquam genus & non sit vere genus quia hoc modo ponitur subiectum in diffinitione accidentis: patet enim quod relatio non est subiectum absoluti nec etiam relatio est susceptiua.

Secundo quia sicut non sunt ponenda plura sine neces sitate, ita cum aliquid ponitur praecise propter aliud non est illud ponendum perfectius quam requiratur ad illud aliud, vel quam possit ex illo alio concludi. Nam illa perfectio vl terior quae poneretur frustra poneretur, sed propter omnia illa propter quae ponitur character non est necesse quod sit perfectio absoluta possunt enim omnia illa sufficienter saluari, si ponatur quod sit forma respectiua, ergo superflue & sine causa ponitur esse perfectio absoluta.

Tertio quia falsum accipitur quod nulla relatio nouiter adueniat sine nouitate absoluti, huiusmodi enim falsitas patet tripliciter. Primo sic, respectus non potest magis intrinsece aduenire fundamento quam quod necessario sequitur ipsum posito termino, quia omnino non potest inesse sundamento circunscripto termino, quia tunc non esset respectus, sed forma absoluta, ergo si aliquis respectus potest extrinsecus aduenire sundamento, sequitur quod non necessario sequitur fundamentum posito termino, ergo iste respectus potest esse nouus sine nouitate fundamenti vel termini, ergo ad eius esse nouum potest esse mutatio, quia non est ad aliquod absolutum. Quia si dicas aliquem respectum extrinsae cum aduenire subiecto non fundamento, hoc nihil est quia relationes intrinsecae vt pote similitudo quae consequitur albedinem & huiusmodi, possunt extrinsecus aduenire subiecto, quia fundamentum de nouo aduenit. ergo si ille sunt intrinsecae & aliae sunt extrinsecae erit differentia earum in comparatione ad fundamentum.

Item agens naturale non potest de nouo agere nisi ponatur aliquid nonum in ipsovel in passo vel habitudo noua illorum. Hoc apparet, qua omnibus istis vniformiter se habentibus vniformiter erit actio cum tale agens agat de necessitate naturae, ergo si aliquod agens naturale habet nouam actionem, vel est aliqua forma absoluta ante illam actionem noua in agente, vel aliqua noua in passo vel noua habitudo agentis ad passum Sed nec primum, nec secundum est necessarium, potest enim ignis de nouo agere in lignum absque hoc quod ante illam actionem ignis recipiat nouam formam, vel lignum, quia prima forma absoluta quam recipit lignum est per illam actionem: ergo ibi est nona habitu do ignis ad lignum abique omni nouitate formae absolutae. Hoc etiam patet experimentaliter, quia actiuo eodem modo se habente secundum formam actiuam, & passiuo eodem modo se habente secundum potentiam passiuam proximam si fuerit aliquod impedimentum etiam inter illa interpositum, non aget illud agens in passum, amoto autem illo impedimento siue obstaculo aget, ergo ibi noua habitudo agentis ad passum sine noua forma absoluta erit.

Item hoc probatur ex intentione philosophi. 5. phy. quia licet neget motum esse in ad aliquid, put ad genus ad aliquid pertinent relationes intrinsecus aduenientes, non negat tamen motum vel mutationem esse in ad aliquid extriasecus adueniens, immo concedit. Concedit enim in genere vbi esse motum proprie, & tamen vbinon est nisi respectus quidam corporis circunscripti ad locum vel corpus circumscribens.

Quarto principaliter arguit, quia vt dicit aliud falsum ibi assumitur scilicet quod relatio non possit fundare relationem, quia secundum Euclidem quinto geometriae in principio proportionalitas duarum proportionum est similitudo: ergo super proportionem quae dicit formaliter relationem vel super vnitatem eius fundatur similitudo. Et si dicas quod similitudo est vnitas in qualitate secundum philosophum. 5. meta. non valet quia & si vno modo quid appropriatur substantiae & eodem modo idem & diuersum quae consequuntur aliquid inquantum quid fundatur in vnitate substantiae, & aequale in vnitate quam titatis stricte acceptae, & simile in vnitate qualitatis, tamen alio modo accipiendo quid & quale, & simile in omni genere inuenitur quid accipiendo rationem illius generis praecise ad se, & inuenitur quale accipiendo formam in illo genere in ratione formae, & inuenitur quantitas virtutis, & sic in omni genere inuenitur vnum simile & aequale, hoc modo enim possunt relationes vnius speciei dici similes secundum vnitatem illius relationis sicut habentes vnam formam substantialem sunt similes secundum substantiam.

Item quod additur de relatione fundata in charactere scilicet signi illa potest fundari in alia quod praeter notitiam quam sensibus ingerit aliud in cognitione venire facit, quod est verum non solum de signo sensibili, sed etiam verum est de signo intelligibili accipiendo sensum generaliter pro quacunque potentia cognitiua. Nihil autem est ex cuius cognitione non possit deueniri in cognitionem alterius. saltem vt ex cognitione posteriorum in prius, & sic illud posterius potest dici signum prioris, & sic conceditur quod super aliquam relationem realem potest fundari relatio signi ad aliquid prius si talis relatio non tantum ducit in cognitionem sui, sed alterius. Et hoc modo, si quis videret paternitatem in suo fundamento posset esse signum rememoratiuum actus generationis praeteritae. Et illo modo in proposito, & maxime hoc non est inconueniens, quia illa relatio signi non est nisi relatio rationis loquendo de signo instituto ad placitum, cuiusmodi est character respectu sacramenti suscepti.

Item illud quod dicitur de relatione configurationis vel obligationis non valet. Potest enim religiosus per votum religionis obligari ad seruiendum religioni, & qui facit homagium per actum faciendi homagium obligari domino suo, & vniuersaliter in talibus per promissionem praecedentem, & tamen non est ibi aliqua forma absoluta, super quam fundetur illa obligatio, nec forte alia relatio nisi rationis, & ita bene posset saluari ratio obligationis sicut si poneretur relatio realis. Sicut in filio posset esse relatio alicuius habitudinis ad patrem puta obligationis ad dilectionem naturalem, & si possibile esset filiationem esse solam.

Nec valet probatio de processu in infintum in relationibus realibus, quia aliqua est vltima relatio realis in qua non potest fundari aliqua relatio realis, sicut aliquod accidens est vltimum in entibus, quod non potest vlterius esse subiectum alicuius alterius accidentis & ideo non sequitur si accidens est in accidente quod in accidentibus esset processus in infinitum. De relationibus tamen rationis bene conceditur quod ibi potest esse processus in infinitum quia quaelibet relatio siue realis siue rationis potest vlterius fundare aliam relationem, ergo &c.

Quinto principaliter, quia aliud falsum assumitur in probationibuscilicet quod character sit potentia isto modo quod habens characterem possit in aliquem actum in quo sine illo non posset. Nam baptizatus in nullum actum simpliciter potest in quem non posset non baptizatus, & hoc siue loquendo de actu in quem potest actiue siue de actu quem quodammodo ab alio recipit. Ita eni posset non baptizatus vngi chrismate sicut baptizatus, & ita posset abluere sicut baptizatus. Si autem loquamur de ptate ministri, hoc est per quam fit conueniens minister alicuius principalis agentis, & sine illa potestate non esset conueniens minister talis principalis agentis, talis potestas non oportet quod sit forma absoluta immo sufficeret in multis quod sit tememmodo relatio rationis, probatur secundum te, nam dicis episcopatum non est ordinem vltra sacerdotium, & tamen episcopus habet talem potestatem ministerialem quam non habet non episcopus. Est enim conueniens minister in aliquo actu cui deus assistit, vt in actu ordinandi, & non similiter assifteret si aliquis non episcopus exequeretur similem actum. Consimiliter constitutus iudex si ferat sententiam, sententia tenet, prius autem non tenuisset. quia sententia a non suo iudice lata nulla est. Nec tamen ille iudex, sed nec ille epeus habet aliquam formam absolutam realem sed respectiuam forte nisi rationis tantum, per illam enim relationem rationis qua ille a principe constituitur iudex, voluntas principis ratificat sententiam ab eo latam, & vult eam obseruari, non autem vult seruari sniam alterius non constituti iudicis, nec ratificat illam: & ita iste per aliquam habitudinem ad voluntatem principis habet potestatem ministerialem respectu principis & illius principalis agentis ad aliquem actum conuenienter exequi, & multo minus posset relatio realis poni si inesset talis potestas conuenienter exequendi ministerialiter aliquem actum, patet enim quod filius, quia filius potest habere aliquam auctoritatem ministerialiter exequendi conuenienter in domo patris aliquem actum, quam non hebtm non filius & iterum nepos aliquem alium actum, sed inferiorem, & potestas illa sic vel sic in auctoritate praecipiendi vel imperandi non est nisi cognatio vel filiatio. Sic esse apparet istas potestates. De quibus arguitur in speciali. Nam potestas ordinati & confirmati si est actiua non est nisi ad ministrandum conuenienter in tali actu diuino vt ipse ad talem actum ministerialem assistat operanti principaliter eo modo quo non assisteret similiter ministerio exhibito ab alio. Si autem character baptismaliter ponatur potentia passiua, neque vt receptiua, neque vt ratio recipiendi poni potest. Nihil enim potest absolute recipere anima baptizati quod non posset recipere anima non baptizati, sed est potestas quaedam receptiua de congruo a principali agente disponente agere in passum habens talem formam & non in aliud passum: talis aut ratio receptiua de congruo respectu principalis agentis voluntarie potest esse sola relatio sicut aliquis disponit aliquid agere in aliquem, quia filius vel consanguineus nolens aliquid simile causare in non habente talem relationem. Haec Scotus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus probando quod character non sit potentia actiua, primo quia si sic, huiusmodi esset character sacerdotalis, sed nulla potentia acctiua potest esse in sacerdote respectu consecrationis. Non enim aliqua actio creata attingit terminum ad quem transubationis vt etiam tu concedis, quoniam ibi fiunt multa miraculosa, ad quae nullum ordinem potest habere virtus creata. Nec etiam aliqua virtus quae sit in sacerdote attingit ad terminum a quo scilicet panem. Vel enim attingeret disponendo vt transeat in corpus Christi facilius vel faciendo ad ipsius desitionem. Non primo modo, quia illa dispoe induceretur in fine prolationis, pro illo enim instanti est ptecise actio verborum. In illo autem instanti panis non est & tunc illa dispoto essetnon entis, tum quia illa dis spoteo cum sit creatura aeque distat ab illo transitu sicut panis, tum quia non apparet qualis dispoteo esset illa, vtrum rarefactio vel calefactio vel huiusmodi. Similiter nec secundo modo. Nulla enim actio creaturae est sine subiecto, nec etiam corruptiua: quaelibet enim requirit in quid agat, tunc quaero vbi esset illa actio quae ageret ad definitionem panis, non potest dici quod in pane, quia panis non est quando est illa actio Nec in corpore Christi quia corpus Christi non est terminus illius actionis, nec subem cum sit nobilius, nec illa actio attingit terminum ad quem.

Item actio illa esset absque termino ad quem, ad ipsam enim sequeretur non esse panis simpliciter absque aliquo termino vltra, & sic illa actio esset annihilatiua, quod non potest competere creaturae.

Secundo quia si deus infundit partem illius virtutis in anima & partem in verbis, vt tu dicis, quare oportet quod illa quae ponitur in anima sit permanens & non sufficit quod sit virtus quaedam transiens, quare etiam ponitur duplex talis virtus vna immanens, alia transiens: Si dicas quod propter nobilitatem sacramenti. Contra nobilitas non ponitur ex aliquo inhaerente, sed ex tertio nobiliori inducto, sicut patet de medicina posito quod induceret sanitatem non a tota specie, sicut alia aeque nobiliter esset si induceret sanitatem sicut alia, dum tamen aeque perfectam sanitatem induceret.

Tertio quia illa qualitas in verbis & anima aut est eiusdem rationis aut alterius, si eiusdem rationis. Contra si sint eiusdem rationis ita quod quaelibet sit perfecta, & ambae constituant vnam perfectam virtutem tunc altera poterit tantum intendi quod sufficeret sine alia ad illam actionem.

Dices quod hoc Deus bene posset facere, sed non ordinauit &c. Contra quia iam venis ad pactum. Quarto Idem inquit apparet de potestate diaconi & subdiaconi, non enim oportet in eis ponere qualitatem a qua profluat operatio. Similiter quia sufficit ad hoc intellectus dictans voluntas imperans & potentia exequens. Nec quia faciliori modo eliciatur operatio, quia aeque bene & faciliter leget epistolam non subdiaconus sine manipulo. Similiter probatum est prius quod nulla est dispositio in baptismo respectu gratiae quae sit dispositio ex natura rei.

Quinto quia si character baptismi esset potentia susceptiua non deberet dici potentia, sed impotentia. Nam potentia facile patiendi quae ponitur in secunda specie qualitatis in praedicamentis est in potentia ad resistendum.

Sexto quia secundum dicta sanctorum character non est aliud quam quaedam qualitas existens in anima quae est similitudo & propria species animae Christi sic quod nullius alterius essentiae sit similitudo. Quia enim Christus est princeps & caput fidelium placuit Deo instituere characterem agni qui daretur omnibus venientibus ad fraternitatem Christi & familiam per quam appareant filij & cohaeredes regni. Assumptum probatur primo per Apostolum Gal. 3. Omnes qui inquit in Christo baptizati estis Christum induistis. Aut ergo baptizatus dicitur Christum induere, quia induit gratiam & virtutes quae in baptismo infundunt & hoc non videtur bene dictum, eo quod multi suscipiunt sacramentum qui. non suscipiunt rem sacramenti. Aut quia induit Christum essentialiter, & hoc est impossibile: ergo non ex alio videtur nisi quia induit similitudinem animae ipsius Christi.

Item Ro. 8. Quos praesciuit hos & ptedestinauit conformes fieri imagini eius, ergo aliqua imago &ptui formatur in nobis ex diuina pedestinatione. Item 1. corint. 15. Sic ut portauimus imaginem terreni, sic portemus imaginem caelestis.

Item Dion. 2. de ecclesiastica hierarchia vocat characterem lumen quo signamur. Istud autem lumen non videtur esse aliud quam pulchritudo & assimiliatio. Similiter ibidem vocat characterem sigillum quoddam. Potest autem ad hoc talis ratio induci. Sicut omnes qui assumuntur ad familiam principis portant signum & arma militiae vel politiae principis & ciuitatis vt per hoc protestentur se ee de tali dcimneonio, sic est rationabile quod in eis qui assumuntur ad Npmudi familiam sit signum siue qualitas conformans xpteuo capiti. Et sicut in politia exteriori quanto magis quis appropinquat ad principem & dignitatem sicut milites & barones signis specialioribus distinguuntur, sic infra Christi samiliam milites, cuiusmodi sunt qui recte receperunt sacramentum confirmationis, ac principes scilicet qui receperunt sacramentum ordinis, diuersis similitudinibus designantur, ac per hoc alius & alius character in sacramentis infunditur, ergo character non est aliud quam species & imago praedicta, & signum distinctiuum samiliae Christi. Haec Aureolus in forma contra primam conclusionem.

Contra eandem conclusionem er arguit Durandus. Et primo contra hoc quod conclusio ponit characterem esse potentiam actiuam dicens. Quia in ministro sit aliqua virtus sicut in verbis & rebus sacram entalibus, licet habeat aliquam probabilitatem quantum ad characterem ordinis per quem ordinatus dicitur operari diuina per ministerium, tamen nullam probabilitatem hebtea de charactere baptismi, quia per baptismum non efficitur aliquis minister sacramentorum, sed solum receptiuus eorum, vnde cum virtus quae ponitur ab aliquibus in sacramento sit actiua ad producendum aliquid in altero, character quiponitur proportionaliter in ministro debet esse potentia actiua ad producendum aliquid in altero, quod non potest dici de charactere baptismali. De charactere autem ordinis qui secundum hanc positionem dicitur esse potentia actiua, licet sit maior probabilitas, tamen instantiam habet etiam supposita praedicta opinione, quia virtus quae ponitur in sacramentis secundum positores huius opinionis, non est permanens sed transiens. Solum enim ponitur esse in rebus sacramentalibus pro tempore actualis exhibitionis sacramenti, ergo consimiliter virtus quae ponitur in ministro debet esse transiens & non permanens post exhibitionem sacramenti, hoc autem secundum eos non conuenit characteri ordinis quem dicunt indelebiliter permanere. Et confirmatur, quia non baptizatus potest baptizare dum tamen, seruet ritum ecclesiae, & habeat intentionem faciendi quod facit ecclesia, & tamen baptizatus non habet aliquem characterem. Aut ergo habet aliam virtutem sibi pro tempore quo baptizat exhibitam aut non. Si non, ergo in ministro non requiritur aliqua virtus proportionaliter correspondens virtuti quam dicunt esse in sacramentis. Si autem habet cum illa non sit character, vt dictum est, sequitur quod virtus quae in ministro correspondet virtuti existenti in sacramentis non est character, sed alia transiens, si tamen aliqua sit, quod pro tanto dico, quia non videtur quod aliqua virtus transiens aut permanens actiua vel passiua sit in ministro vel in suscipiente sacramentum per modum quo isti ponunt. Dicunt enim quod sicut gratia est principium vitae spumalis, sic talis virtus vel potentia est principium operationis spiritualis, quia quandocunque in eodem supposito sunt formaliter principium quo viuitur, & principium quo opatur opa vitae, siue manens in ipso siue transiens in alterum, impossibileest quod corrupto principio quo viuitur formaliter remaneat in ipso principium operationis vitalis actiuum vel passiuum, quamuis enim in semine equi quod non est viuens sit virtus instrumentalis vitalis operationis, puta generandi alium equum, tamen in equo viuente & habente vim generatiuam alterius equi impossibile est quod corrupta anima per quam viuit remaneat in eo potentia generatiua, & idem est de potentia receptiua opationis vitalis vt ea vifus vel auditus. Cum ergo secundum istos gratia de qua homo viuit spiritualiter possit corrumpi in aliquo remanente in eo charactere ordinis vel baptismi, impossibile est quod gratia & character sic se habeant sicut principium vitae spumalis & principium spiritualis operationis, quia principium vitalis operationis non potest esse vbi non est vita, si subiectum sit capax vtriusque. Haec Duram dus in forma.

Ad secundam & tertiam conclusiones arguit Scotus probando quod inconuenienter ponatur character subiectiue in potentijs animae primo, quia dispositio ad formam nunquam debet poni in posteriori susceptiuo formae, patet discurrendo per singulas formas & dispotiones earum. Sed character est secundum te dispositio ad gratiam, & gratia per te est in essentia animae. ergo character non potest poni in aliquo susceptiuo posteriori quam essentia animae, sicut est potentia, quia est accidens eius. Secundo quia ratio tua non valet, cum sic arguis. Gratia est in essentia animae ergo potentia vel dispositio ad gratiam est in potentia animae immosequitur oppositum scilicet quod vel ipsummet susceptiuum gratiae sit susceptiuum potentiae vel dispositionis, vel saltem si est dispo, illa non potest esse un aliquo posteriori illo in quo ea forma, hoc et patet in alijs, quia habitus supernaturalis non est in habitu naturali, sed in potentia naturali in qua est habitus naturalis, & hoc ideo quia potentia naturalitatis est prior vtroque habitu.

Tertio quia probatio qua probatur gratia esse in essentia animae non concludit, quia perfectio naturalis prius inest alicui quam potentia supernaturalis, nam potentia naturalis & intrinseca statim sequitur naturam sui psectibilis. Potentia autem & sit accidens secundum te tamen est perfectio intrinseca ipsius animae, ergo prius naturaliter inest sibi potentia quam gratia, & per consequens posset habere rationddeur subiecti receptiui.

Quarto quia illud quod additur de vita non concludit, quia vita spiritualis primo inest animae vt est coniungibilis Deo. Vnde secundum Augustinum de ciuitate Dei Deus propter hoc dicitur vita animae, quia animae non inest vita nisi in coniunctione eius ad deum vt ad obiectum. Anima autem non est coniungibilis Deo in ratione obiecti nisi per potentiam.

Quinto quia illud quod additur de voluntate quod ipsa oritur ex intellectu non valet. Quaero enim aut intellectus hebtem talem prioritatem aut voluntatem generationis siue originis, & ex hoc non probatur psectio in intellectu respectu voluntatis, sed imperfectio. Vnluer saliter enim imperfectiora praecedunt perfectiora ordine generationis. 9. meta. Si autem intelligitur quod intellectus sit prior vel radix voluntatis tanquam eminenter vel virtualiter continens voluntatem, hoc improbatur ex dictis, quia ordinatum ad alterum vt prius origine non continet ipsum virtualiter vel eminem ter, actus autem intellectus ordinatur essentialiter ad actum voluntatis, ut probabitur inferius.

Sexto quia si character est signum ut fundamentum obligationis animae ad Deum, rationabile est quod ponatur in illa potentia cuius est primo obligari vel esse rationem obligandi, talis autem est voluntas, quia praecipue per eius actum aliquis se obligat principaliter. Illa enim quae concurrunt ex parte intellectus vel alterius potentiae in homine non sunt nisi praeambula ad futurum velle vt quaedam signa manisestantia illud esse futurum. Haec Scotus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Durandus probando quod character non sit in potentia intellectiua tanquam in subiecto, quia illa virtus quae non perficit hominem quantum ad cognoscere nec quantum ad appetere sed solum quantum ad operari, non est ponenda in potentia cognitiua, nec appetitiua, sed solum in potentia executiua, sed character non perficit hominem quantum ad cognoscere vel appetere, sed solum ordinatur ad operari, ergo non potest poni in potentia cognitiua vel appetitiua, sed in potentia appetitiua, sed in potentia executiua per quam minister applicat formam & materiam sacramenti ad suscipientem, maior patet. Ars enim ponitur in potentia intellectiua, quia perficit hominem ad veram cognitionem factibilium. Et virtus moralis ponitur in appetitu, qua inclinat ad appetendum prout recta ratio determinat. Sed potentia factiua est in manibus artificis minor de se manifesta e, qua character non perficit ad cognoscere nec ad appetere, sed solum ad ministrationem sacramentorum. Vnde conuenientius poneretur esse in manibus sacerdotis quibus tenet hostiam consecrandam, & ad hoc consecratae sunt, vel in ore vel in lingua proferente verba consecrationis quam in intellectu, vt sic virtus quae ponitur in verbis & virtus ministri quae dicitur character simul vnitae concurrent ad effectum sacramenti. Secundo arguit, quia dispositio & forma ad quam disponit debent esse in eodem subiecto, sed secundum te character est dispositio quaedam ad gratiam, ergo debet esse in vno subiecto cum gratia & non in alio. Ad hoc dicunt quidam quod duplex est dispositio, vna quae disponit subiectum in comparatione ad vlteriorem actum, siue ille actus sit forma siue operatio, & talis dispositio est in eodem subiecto cum actu ad quem disponit, character autem non est talis dispositio ad gratiam Alia est dispositio congruitatis, sicut si diceretur homo prudens dispositus est dispositione quadam congruitatis quod conmittatur sibi regimen aliorum, & sic est vt dicunt de charactere, quia cum per characterem efficiatur aliquis dispensator sacramentorum congruum est quod sibi detur gratia, sine qua non posset ea bene & digne ministrare, & talis dispositio non oportet quod sit in eodem sutro cum eo ad quod disponit. Sed hoc non valet propter duo.

Primum est quia dictum eorum & exemplum per eos adductum magis est ad oppositum quam ad propositum: congruum enim est quod digno detur potestas, & quia per prudentiam effecti aliquis dispositus & dignus ad regendum alios, ideo prudentia est dispoe congruitatis ad regimem aliorum. Qui vero non est prudens expectare dent quod efficiatur prudens vel bonus. Cum ergo character sit potestas administrandi sacramenta, & gratia sit aliquid per quod digne administrantur, rationabile esset dicere quod gratia esset dispositio congruitatis ad characterem, sicut prudentia vel virtus est dispositio congruitatis ad habendum regimen aliorum, & non econuerso scilicet quod character sit dispositio congruitatis ad gratiam sicut non est dicendum quod potestas vel auctoritas regendi sit dispositio ad prudentiam: secundum est, quia isti videntur diuertere a dicto suo de causalitate sacramentorum. Dicunt enim quod virtus quam ponunt esse in sacramentis attingit instrumentaliter ad productionem characteris & per hoc attingit dispositiue ad gratiam, sicut virtus quae est in semine hominis attingit instrumentaliter ad aliquam dispositionem corporis, & p consequens attingit dispositiue ad formam fiendam in eodem subiecto, igitur character vel quaecunque dispositio quam faciunt sacramenta instrumentaliter in anima: si sunt dispositiones ad gratiam causandam sunt in eodem subieqo aliter non valet eorum similitudo seu comparatio. tertio arguit sic. Sicut nummus sortitur rationem precij & merlus rationem signi ex humana institutione, sic res naturales sortiuntur rationem sacramenti & homo rationem ministri ex diuina institutione, sed nummus efficitur precium & merlus signum per solam relationem rationis humanae sic instituentis, ergo res sacramentales sortiuntur rationem sacramenti, & homo rationem ministri per solam relationem rationis diuinae sic instituentis. Cum ergo character sit aliquid quo homo efficitur minister sacramentorum vel susceptiuus eorum, patet quod character non est nisi relatio rationis ex ordinatione vel pactione diuina.

Quarto quia cum scriptum sit Eccle. 24. Qui elucidant me vitam aeternam habebunt, ad ea quae sunt fidei cum sint satis obscura de se non est conueniens adducere vias obscuras, & quae plus habent obscuritatis & difficultatis quam propositum principale. Sic autem est de virtute quae ponitur in sacramentis & de charactere qui ponitur in ministro. Dicere autem quod res naturales habent rationem sacramenti & homo rationem ministri ex sola institutione & ordine Dei qui solus dat gratiam & omnem effectum spiritualem quem recipit suscipiens sacramenta nihil difficultatis continet apud fideles, ergo &c.

Quinto quia beatus Dionysius aquo prima traditio characteris apud nos aduenit, videtur idem sentire cum eo quod dictum est de charactere, recitat enim quendam ritum qui obseruabatur in primitiua ecclesia quamdo adulti baptizabantur. Tunc enim accedenti ad baptismum hierarcha, id est pontifex manum imponebat & signabat eum signo crucis & praecipiebat eum ascribi inter nomina christianorum vt de caetero cum aliis admitteretur ad diuina, & iste ritus exterior cum baptismo erat characterizatio sua: nec de alio charactere locutus est Dionysi. Haec Durandus in forma.

Contra quartam conclusionem arguit Scotus probando quod baptismus non imprimat aliquam formam quae dicatur character. Primo quia sicut sequendo rationem naturalem non sunt ponenda plura quorum necessitas non apparet ex notis secundum rationem naturalem, ita de creditis vel de sacramentis non sunt poneda plura quorum necessitas non apparet secundum fidem, sed necessitas talis formae impressae non apparet etiam secundum ea quae credita sunt de baptismo, ergo &c. minor probatur, qua nec scriptura sacra illud exprimit esse necessarium in baptismo, nec sancti explicite, nec sequitur euidenter ex veritate baptismi credita, quia tota veritas baptismi consistit in sacramento visibili & in effectu inuisibili, & effectum inuisibilem Auguias vbique vocat gratiam spiritualiter scilicet in litera vbi dicitur quod sancti satis tradunt de charactere secundum illum modum quo loquimur, vt patet de Dionysio & de Damasceno, sed istae auctoritates videntur esse vocales, & non ad intentionem sanctorum, sicut enim respiciendo translationem & expositionem. Vercellen. cap. 2. Ecclesiasticae Hierarchiae in parte sexta in libro quem vidi sunt ista verba quae alleguntur vt dicit secundum istam transsationem. In sursum actum diuina beatitudo ad suiipsius participationem recipit, & de proprio lumine sicut quodam signo ipsi tradit diuinum faciens & conmunicatorem in Deo manentium, & sequitur ibidem. Sanctum signum a hierarcha accedenti data assignatio. Vbi adducunt aliqui de alia translatione talia verba quod venienti ad baptismum donatur a summo sacerdote sacrum signaculum. Similiter de Damasceno lib. 4. cap. 1. sic adducitur quod per baptismum datur nobis regeneratio & sigillum per sigillum intelligitur secundum eos character. Ibidem autem dicitur quod illud est sigillum. Quod autem istae auctoritates non adducantur ad intentionem auctorum, patet de prima quia sic continet planum literae, & vercellen. expositio in prima parte cap. 7. 2. declarat de quodam praeambulo ad baptismum secundum ritum graecorum. In primitiua enim ecclesia baptizandus primo in ecclesiam induce batur cui hierarcha manum capiti imponens signabat eum praecipiens sacerdotibus quod tam ipsum quam eius susceptionem describant. Illud autem fiebat longe ante baptizationem, sicut apparet ex processu litterae ibi, quia de actu baptizandi determinatur parte illa sub littera p.

Vnde vel textus ille Dionysii secundum intentionem illius Vercellem sis truncate adducitur. Praemisso enim de proprio lumine sicut quodam signo, ipsi tradit & communicationem in Deo manentium, & tamen de istis subdit. Quorum est sanctum signum a hierarcha accedenti data signatio, & sacramenti salutaris descriptio. Quorum inquam redde singula singulis scilicet illuminationis traditae sanctum signum est a Hierarcha data signatio scilicet impositio manuum in capite, quod sit communicator diuinorum signum est sacerdotum salutaris descriptio, qui scilicet describunt eum & eius susceptionem tanquam in communicationem Christianorum receptum. Illa autem impositio manuum & descriptio fiebat longe ante baptizationem, ergo nullo modo illa hic dicta possunt intelligi de aliquo signo impresso in baptismo quare &c. Similiter auctoritas Damassts valde inepte adducitur, quia pars vnius orationis adiungitur cum parte alterius sequentis praetermissa sententia concipienda cum parte praecedente. Iacet enim sic littera in Damast. Per baptismum primitias spiritus sancti assumimus. Et est ibi versus, & sequitur alius versus, & principium alterius vitae fit in nobis regeneratio, & tunc sequitur statim. Custodia & sigillum & illuminatio, ergo nullo modo vult ipse dicere quod per baptismum fit in nobis sigillum, sed quod per baptismum sumimus primitiua spiritus sancti in primo versu, & in alia clausula quod regeneratio est principium vitae & sigillum &c. ergo ex illa auctoritate non potest haberi nisi quod baptismum siue regeneratio sit sigillum, non autem quod per baptismum fiat in nobis sigillum Alia autem auctoritas Damassts nihil valet. Nam expresse ibiloquitur de cruce. d. Illa nobis signatio in fronte data est quemadmodum israeli circuncisio, per ipsam enim fideles ab infidelibus distinguuntur, & sequitur de eadem cruce. Illa scutum est arma & trophaeum aduersus diabolum, illud est sigillum vt non approximet nobis vastator. Non plus dicere vult nisi quod impressum est nobis sigillum contra inimicum, & constat hoc non esse ad propositum.

Secundo principaliter arguit, quia Augustinus qui tantum tractat de intentione baptismi, vtpote in libro sexto de baptismo contra donatistas, & in vno volumine de baptismo paruulorum, & in tertio volumine de vnico baptismo, & cum hoc multa super Iob. & in aliquibus capitulis libri de fide ad Petrum, non tacuisset de charactere si ipse fuisset immediatus & necessarius effectus baptismi. Et si dicas quod ad propositum sufficit quod non affirmet, quia tantae inuesti gationis supponitur quod si character fuisset res proxima baptismi alicubi expressisset, nunc autem in baptismo non distinguit nisi sacramentum hoc est aliquid uisibile & rem sacramenti scilicet gratiam, nec vnquam dicit fictum recipere rem sacramenti, nec vnquam initerabilitatem baptismi ostendit per talem characterem impressum.

Confirmatur quia de consecratione dist. quarta colliguntur auctoritates sanctorum de baptismo, nec videtur verisimile quod nullus eorum locutus esset de charactere, si ipse fuisset necessarius effectus baptismi. Et quod videtur magni ponderis magister sententiam nunquam de illo charactert secundum illam intentionem locutus est, cum tamen ipse diligenter auctoritates sanctorum de materijs quas tractat compilauerit.

Tertio quia nihil fruitra ponendum est in operibus Dei, quia Deus & natura nihil faciunt frustra, sed character secundum illum intellectum positus frustra ponitur. Quod probatur dupliciter. Primo comparando ad effectum principalem baptismi qui est gratia, secundo ad illos effectus qui attribuunt characteri scilicet assimilare distinguere &c. Quantum ad primum arguitur sic. Si character requiritur vt dispostio ad gratiam, aut ergo ex parte susceptiui aut ex parte agentis, non ex parte susceptiui, quia anima non habens actu peccatum est summe supposita ad suscipiendum gratiam Nec ex parte agentis, quia agens est infinitae virtutis. Et si dicas quod requiritur vt dispositio permanens ad effectum inducendum quandoque posterius tempore, qui non statim inducitur, vtpote ad hoc quod fictus baptizatus postea recipiat effectum baptismi. Contra hoc autem arguitur. Aut prillo posteriori quando recipit vltimum effectum baptismi requiritur character vt dispositio ex parte susceptiui, aut ex parte agentis, & stat ratio vt prius. Arguit etiam hic specialiter, quia sine tali signo posset Deus assistere baptizato ad causandum effectum baptismi recedente fictione, sicut astitisset in ipso baptismo, si non fuisset prius fictus.

Confirmatur quia effectus baptismi non datur illi qui ponitur habere characterem nisi paeniteat vere, sed per veram poenitentiam sine tali forma daretur gratia. Quantum autem ad alios effectus probatur propositum, quia sine forma inhaerente posset baptizatus assimilari baptizato & distingui a non baptizato per hoc quod recipit baptismum, sicut patet in multis alijs, quia professus in aliqua religione assimilatur alteri professo & distinguitur ab altero non professo non per aliquam formam sibi inhaerentem post professionem sed quia talem actum habuit in praeterito. Eodem modo de tertio effectu quod ponitur signum configuratiuum Christo siue obligatiuum, potest enim aliquis esse obligatus alicui, & ita configuratus illi quantum ad obligationem consigurandi sine omni forma inhaerente, sicut ille qui facit homagium obligatur alteri ad fide litatem seruandam, & ita ad quandam configurationem vel confederationem, & professus ex professione tenetur conformari seu configurari praelato, suo & tamen nec faciens homagium nec profitens recipit aliquam formam absolutam quae sit signum profitendi. De quarto effectu scilicet quod ponitur signum commemora tiuum ipsius sacramenti. Arguitur quia aut respectu sacramenti ponitur tale signum rememoratiuum propter excellentiam sacrament in se, aut propter aliquam habitudinem ad alios qui ex signo cognoscant signatum. Non primo modo, quia excellentiora sunt fides & charitas quam suscepisse baptismum, & tamen illa non habent aliquod signum rememorativum postquam infuerunt. Nec secundo modo, quia vel in comparatione ad Deum vel ad proximum. Non ad Deum, quia Deus sine omni inexistente cognosceret illum suscepisse sacramentum: non ad proximum, quia vel ad beatum in gloria ad maiorem gloriam habentis tale signum, vel ad damnatum in inferno ad maiorem confusionem habentis tale signum. Neutrum est dare, quia maior gloria est beato habuisse actum characteris quam snscepisse baptismum, & maior consusio est damnato cecidisse a charitate quam a susceptione bapismi, & tamen charitatis seu actus meritorii nullum ponitur signum rememoratiuum in beato vel damnato. Specialiter autem arguo de beatitudine, quia si illud signum esset in habente ad excellentiam in gloria sequitur quod solus sacerdos inter omnes christianos posset habere talem excellentiam in gloria, quia solus sacerdos habet omnes characteres. Sequeretur etiam quod Christus careret illa excellentia in gloria quia ipse non est sic baptizatus baptismo Christi, nec baptismus Ioannis impressit characterem, nec fuit ordinatus ita vt confertur in ordine sacerdotali, quia non fuit ab aliquo ordinatus, pari ratione nec confirmatus confirmatione sacramentali: etiam sequitur quod sancti patres & beata virgo non haberent illam excellentiam in gloria.

Quarto principaliter arguit sic, quia non videtur probabile quod alicui qui non tantum est in peccato mortali sed teiam actu peccat mortaliter Deus conferat suum donum, & huiusmodi probatio est quia Dei perfecta sunt opera Deutero. 32. & ideo nullum curat quem non perfecte curat Impium enim est a Deo dimidiam sperare salutem vel imperfectam veniam. Nullum ergo donum suum dat alicui peccanti mortaliter, sed fictus in suscipiendo baptismum peccat mortaliter, quia facit irreuerentiam sacramento, sed Deus ex virtute huius actus quo peccat mortaliter non dat sibi aliquid donum speciale, ergo patet minor quia omne donum dei datum homini, aut est gratia gratum faciens vel actualiter vel dispositiue. Qd breuius dici pt, quia deus nullum donum dat homini, nisi vel peroper bonum eius vel propter bonum ecclesiae, cuiusmodi est donum linguarum vel illa de qua loquitur Apostolus prima Corinthu. 9. sed talis character non porest poni nec dici gratia gratis data propter bonum exclesiae, quia illud nulli valet etiam nisi tantum habenti, patet quia nihilominus effectus vtilis ecclesiae sequitur, sed nec est donum gratum faciens, quia per istud donum non constituitur persona in aliquo gradu acceptionis respectu dei, nec etiam tale confertur sine gratia & charitate, quia deus perfecte sanat.

Sexto arguitur ex modo ponendi characterem, quia scilicet ponitur indelebilis, & hoc sic. Nulla forma inest animae quam non possit delere deus quia minus est delere quam creare, saltem non includeret contradictionem formam creatam in anima deleri ab anima: ergo si character sit indelebilis nulla talis forma est in anima baptizata.

Confirmatur istud, quia si character est indelebilis, ergo eadem ratione illa virtus quam ponis in sacramentis est indelebilis, quod tu negas. Septimo. Tu ponis quod circuncisio non imprimebat characterem. Contra, quia secundum te circuncisio non erat causa gratiae nisi quia imprimebat dispositionem ad gratiam illa autem dispositio videtur character. Haec Scotus in forma. Et in hoc secundus articulusterminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad principium Scoti contra primam conclusionem dicitur negando primam consequentiam ibi factam. Et ad probationem dicitur quod neutra illarum diffinitionum est essentialis aut quidditatiua, & ideo signum non ponitur ibi tanquam genus characteris nec ut subiectum eius sed illa diffinitio est per posteriora & accidentalia, & est quaedam descriptio per respectus consequentis essentiam characteris absolutam, essentia enim characteris est qualitas absoluta de v. specie qualitatis, quam consequuntur in separabiliter respectus, sicut & omnes qualitates de 2. specie qualitatis. Vnde sicut in suo simili fuit dictum in. 3. talis character non est respectus nec compositum ex respectu & absoluto, sed est absolutum sub respectu. Et teustam diffiniri dupliciter scilicet vel quo ad absolutum vel quo ad respectum, & simile est de omnibus quam sunt relatiua secundum dici. De hoc Sanct Thomas de veritate. q. 21. ar 6. sic dicit. Aliquod nomen potest importare respectum dupliciter. Vno modo sic quod nomen imponatur ad significandum ipsum respectum sicut hoc nomen pater vel filius aut paternitas ipsa: quaedam vero dicunt importare respectum, quia significant rem alicuius generis quam comitatur respectus quamuis nomen non sit impositum ad significandum ipsum respectum, sicut hoc nomen scientia est impositum ad significandum qualitatem quandam quam sequitur quidam respectus non autem ad significandum respectum. Et per hunc modum ratio boni respectum implicat, non quia ipsum nomen boni significet ipsum respectum solum, sed quia significat id ad quod sequitur respectus cum respectu ipso. Haec ille.

Similia dicit in multis locis. Hanc solutionem magis exprimit tertia parte q. 63. arti. 2. vbi arguit sic. Character a quibusdam diffinitur sic. Character est signum sanctum communionis fidei sanctae ordinationis datum a hierarcha. Signum autem est in genere relationis non in genere potestatis: non ergo character est spiritualis potestas. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod relatio quae importatur nomine signi oportet quod super aliquid fundetur relatio, at huius signi quod est character non potest fundari immediate super essentiam animae, & ideo oportet poni aliquid m anima super quod sundetur talis relatio, & hoc est essentia characteris. Vnde non oportebit quod sit in genere relationis, vt quidam posuerunt. Haec ille.

Item ibidem in solutione quarti sic dicit. Character habet rationem signi per comparationem ad sacramentum sensibile, sed secundum se consideratum habet rationem principij per:modum iam dictum. Haec ille.

Item artic. 1. in solutione secundi sic dicit, Charat cter animae impressus habet rationem signi inquantum per sensibile sacramentum imprimitur per hoc enim scitur aliquis baptismali charectere insignitus quod est ablutus aqua sensibili. Nihilominus tuncharacter vel signaculum dici potest per quandam similitudinem, omne quod configurat alicui vel distinguit ab alio etiam si non sit sensibile, sicut Christus dicitur figura vel character paternae substantiae secundum Apo. Heb. 1. Haec ille.

Ex quibus patet quod sicut ista consequentia non valet principium ponitur in diffatine potentiae actiue, sed principium dicit relationem, ergo potentia actiua est relatio vel est essentialiter in genere relationis, ita nec argumentum arguentis. Potest etiam breuiter dici quod de charactere possumus loqui dupliciter. Primo modo quo ad rem & vt quaedam res in se. 2. modo quo ad nomen & vt character est & nominatur. Primo modo est absolutum quid, nec est in gemerde ad aliquid nec in genere signi essentialiter. 2. modo est ad aliquid & relatiuum. Modo dictae diffoines dantur de charactere. 2. modo autem primo modo Sunt enim diffoines quid nomns, non autem quid rei. Et haec solutio in idem redit cum prima.

Ad secundum negatur minor, quia character non solum ponitur vt signum immo vt principium actiuum vel passiuum vt statim dictum est. Pura autem relatio non est principium actiuum nec passiuum, & ideo oportet quod essentia characteris sit forma absoluta, quam tamen comitatur respectus.

Ad tertium negatur antecedens, verum enim est quod nunquam aduenit noua relatio aut nouus respectus sine nouitate absoluti vel circa absolutum facta, quae tamen potest multipliciter contingere, vtputa quia alterum correlatiuorum nouiter acquirit vel deperdit aliquid absolutum sibi inhaerens, puta aut formam substantialem, aut esse, aut aliquam partem, aut aliquam qualitatem, aut quantitatem, aut huiusmodi. Alio modo quia nouiter acquirit vel deperdit aliquod absolutum extrinsecus adiacens, puta locum vel habitum vel consimile. Tunc ad primam probationem accidentis principalis iam negati dicitur quod licet respectus. quem vocat extrinsecus aduenientem cuiusmodi est vbi vel quando aut habitus, & similes possint nouiter aduenire alicuisine nouitate subiecti aut fundamenti primi aut termini, tamen semper est ibi quaedam innouatio penes aliquod absolutum inhaerens vel extrinsecum, quod patet quia respectus vbi nunquam causatur de nouo in corpore locato, nisi quia acquirit nouum locum extrinsece, nec respectus de praedicamento habitus nouiter acquiritur nisi quia subiectum illius nouiter acquirit vestem, aut alium habitum, vel aliquid consimile, & idem est de actione passione, & alijs. In omnibus enim talibus vniuersaliter verum est quod ad nouitatem talium concurrit aliqua nouitas alicuius absoluti quodvel nouiter incipit aut desinit, vel nouiter applicatur alicui cui non prius applicabatur, vel cessat applcari ei cui prius applicabatur saltem terminus absolutus fundamento absoluto, & econtra. Et pro hac solutione facit Sanctus Thomas 2. sent. dist. 1. q. 1. art. 5. vbi arguit sic. 5. loco. Impossibile est nonam relationem esse inter aliqua nisi aliqua mutatione facta circa alterum eorum. Sicut in aequalitate, non enim aliqua fiunt aequalia de nouo nisi altero extremorum augmentato vel diminuto, sed omnis motus importat relationem mouentis ad motum, ergo impossibile est aliquem motum esse nouum nisi precedat aliqua mutatio vel in mouente vel in moto, sicut quod vnum approximatur ad alterum vel aliquid huiusmodi: ergo ante omnem motum est motus, & sic motus est ab aeterno & mobile & mundus. Et haec est ratio philosophi 8. physi. Ecce arg. sequitur responsio. Dicendum inquit quod nouitas relationis contingit non ex mutatione moueri, sed ex mutatione mobilis, vt large mutatio sumatur pro creatione, quae mutatio proprie non dicitur.

Vnde motum coeli praecedit creatio eius ad minus natura, creationem autem non praecedit aliqua mutatio, cum sit ex non esse simpliciter. Si tamen supponeretur quod caelum extitisset antequam moueretur, adhuc ratio non procederet, quia intelligendum est quod est duplex relatio, quaedam est relatio absoluta sicut in omnibus quae sunt ad aliquid secundum esse, vt paternitas & filiatio & talis relatio non efficitur noua nisi per acquisitionem illius in quo relatio fundatur. Vnde si acquiatur per motum talis relatio sequitur motum. Sicut similitudo vnius ad alterum sequitur altertionem in qualitate supra quam fundatur relatio. Si autem acquiritur per creationem, sequitur creationem, sicut similitudo creaturae ad Deum fundata super bonitatem quae per creationem acquiritur, per quam creatura Deo assimilatur: quaedam autem relatiua sunt quae simul important relationem & fundamentum relationis. Nouitas autem talium relationum exigit acquisitionem illius rei quae significatur per nomen, sicut ipsius habitus quod est scientia. Et similiter est de relatione quam importat nomen motus quae efficitur nona per acquisitionem ipsius motus a mouente immobili. Haec ille. Ex quibus patet quod nouitas relationis semper requirit nouitatem circa absoluta qualiscunque sit illa nouitas.

Ad secundam probationem dicitur iuxta ptemissa quod agens naturale non potest nouiter agere in suum passum nisi concurrat aliquid trium quae enumerat arguens. Sed totus processus vlterior nihil valet, quia licet noua habitudo agentis ad passum possit contingere sine nouitate formae absolute in ipso agente vel passo non tamen sine nouitate cuiussibet absoluti circa agens vel passum puta loci vel habitus vel alicuius extrinseci. Et ideo in argumento committit fallacia consequentis arguendo negatiue ab inferiori ad superius.

Ad tertiam probationem quae sumitur ex experimento dicitur quod amotio impedimenti inter agens & passum non pteutm fieri sine aliqua innouatione circa absoluta, & consequenter nec noua habitudo nec actio inter illa. Ad quartam probationem quae sumitur ex dicti philosophis patet perpendicta, quia nec nouum vbi nec motus ad vbi posset contingere nisi mobile & corpus vbicatum vltra illum respectum acquirere extrinsecet nouum absolutum puta locum, & sic patet antecedens principale huius tertij argumenti nulliter fuisse probatum, & eius oppositum in sua manere veritate.

Ad quartum negatur antecedens, & conceditur eius oppositum, nulla enim relatio realis potissime de genere ad aliquid potest fundari principaliter & praecise supra puram relation em aut purum respectum nisi radicaliter & primarie fundetur super aliquod absolutum, ideo omnis relatio fundata pure & praecise in relatione est respectus rationis & non respectus realis. De hoc Sanctus Thomas de veritate q. 1. ar. 5. in solutione. 51. argumenti sic dicit. Cum omnia alia genera inquantum huiusmodi ponant aliquid in rerum natura, quantitas enim eo ipso quod quantitas aliquid dicit, sola relatio non habet ex hoc quod est huiusmodi quod aliquid ponat in rerum natura, quia non praedicat aliquid, sed ad aliquid Vnde inueniuntur quaedam relationes quae nihil in rerum natura ponunt, sed in ratione tantum, quod quidem quadrupliciter contingit vt ex dictis philosophi & Auicenae ptesta haberi. Vno modo quando aliquid ad seipsum refertur, vt cum diciturindem eidem idem. Si enim haec relatio aliquid ir rerum natura poneret additum ei quod dicitur idem esset in infinitum procedere in relationibus, quia ipsa relatio per quam aliqua res diceretur eadem esset eadem sibi ipsi per aliquam aliam relationem, & sic in infinitum. 2. modo quando ipsa relatio ad aliquid refertur, non enim petm dici quod paternitas referatur ad subiectum suum per aliquam relationem mediam, quia illa etiam media relatio indigeret alia media relatione, & sic in infinitum Vnde illa relatio quae significatur in comparatione paternitatis ad subiectum non dicitur in rerum natura, sed in ratione tamen. 3. quando vnum relatiuum dependet ab altero & non econuerso, vnde relatio scientiae ad scibile est aliquid in rerum natura non autem relatio scibilis ad sciam, sed in rationem tam. 4. quando ens conparatur ad non ens, vt cum dicimus quod nos sumus priores his qui suturi post, alias sequeretur quod possent esse infinitae relationes in eodem, si gneatio in infinitum protenderetur in futurum. Haec ille.

Similia ponit. 1. sen. di. 26. q. 2. ar. 1. & de potentia dei q. 7. ar. 11. Item 1. parte. q. 52. art. 1. in solutione 41. sic dicit. Idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali, neque iterum vna relatio refertur ad alteram per a liquam relationem. Cum enim dicimus quod paternitas opponitur filiationi, oppositio non est relatio media inter paternitatem & filiationem, quia vtroque modo relatio multiplcaretur in infinitum. haec ille. Tunc ad primam probationem illius antecedentis negati dicitur quod proportionalitas & quaecunque alia habitudo inter duas proportiones vel hitudines aut relationes non est relatio, nec respectus realis, sed rationis tamen & per consequens non est aliquid realiter distinctum ab extremis. vt patet ex dictis.

Ad secundam probonem de relatione signi fundata in charactere &c. Dcitr iuxta pedicta quod si relatio vel respectus importatus nomine signi fundetur in sola pura relatione, ille respectus non erit realis sed tamenmodn rationis, tale autem ens rationis cum nihil sit in rerum natura, non potest dici immediatus effectus sacramentorum nouae legis. Dicitur vlterius quod sicut paternitas non ptetr intelligi nec videri ex se, sed ex fundamento & termino, ita nec potest ex se ducere in cognitionem alterius, nec esse signum nisi ratione fundamenti, & termini. Ad aliud quod de relatione consigurationis vel obligationis &c. dicitur primo quod relatio consigurationis oportet quod sundetur in aliqua forma absoluta vt dictum fuit in probatione primae conclusionis. Vnde consiguratio talis attenditur in hoc quod character est quaedam patticipatio sacerdotij Christi, vt dicit. Sanctus Thomas 3. parte. q. 63. arti. 3. vbi sic dicit Character proprie est signaculum quoddam quo aliquid insignitur vt ordinatum in aliquem finem, sicut charactere insignitur denariis ad vsum commutatiuum, & milites charactere insigniuntur quasi ad militiam deputa ti. Homo autem fidelis ad duo deputatur. Primo quidem & principaliter ad fruitionem gratiae, & ad hoc insigniuntur signaculo gratiae secundum illud Exech. 9. Signa thau supefrontes virorum gementium & dolentium. Et Apocs 7. No lite nocere terrae & mari neque arboribus quoadusqu, e signemus seruos Dei nostri in frontibus eorum. secundo deputatur quisque fidelis ad recipiendum vel tradendum alijs eaquae pertinent ad cultum Dei, & ad hoc proprie deputatur character sacramentalis, totus autem ritus Christianae religionis deriuatur a sacerdotio Christi, & ideo manifestum est quod character sacramentalis est character Christi, cuius sacerdotio configurantur fideles secundum sacramentales characteres, qui nihil aliud sunt quam quaedam participationes sacerdotij Christi ab ipso deriuatae. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundi argumenti sic dicit. Character sacramentalis est res respectu sacramenti exterioris, & est sacramentum respectu vltimi effectus, & ideo dupliciter potest aliquid characteri attribui. Vno modo sub ratione sacramenti, & hoc modo est signum inuisibilis gratiae quae in sacramento confertur. Alio modo secundum rationem characteris, & hoc modo est signum configuratiuum alicui principali apud quem residet auctoritas eius ad quem aliquis deputatur, sicut milites qui deputantur ad pugnam insignium tur signo ducis quo quodammodo ei configurantur. Et hoc modo illi qui deputantur ad cultum Christianum cuius auctor est Christus, characterem quo Christo configurantur accipiunt, vnde proprie est character Christi. Haec ille.

Dicitur secundo quicquid sit de relatione obligationis vtrum fundetur in aliquo absoluto praesenti vel praeterito puta consensu voluntatis ad seruiendum vel aliquid agendum. Et vtrum per relationem rationis aliquis dici possit realiter obligatus, tamen hoc non est ad nostrum propositum quia non legi quod. Sanctus Thomas vllibi ponat characterem esse signum tantum modo obligationis, vel esse relationem obligationis aut fundatiuum talis relationis. Ad aliud quod adducitur ibidem de processu in infinitum in realibus relationibus &c. Dicitur quod similitudo ibidem adducta de subiecto accidentis, & de fundamento relationis non valet. Cuius ratio est, quia nullum accidens per se aut proprie dicitur esse subiectum alterius accidentis, sed solum ratione substantiae, cuiinhaeret naturaliter loquendo, & ideo quia aliquod accidens immediatius inhaeret substantiae quam aliud, ideo rationabile est quod vnum accidens possit subiici & aliud non. Secus est de sundamento relationis, quia accidens quod ponitur fundare relationem non fundat eam ratione sui subiecti, sed secundum se. vt ideo si aliqua relatio realis fundet aliam relationem realem vel de praedicamento ad aliquid non videtur alicui relationi reali repugnare ex natura suigeneris aut speciei fundare aliam relationem, & hoc eiusdem generis, quia forte non apparet aliquibus iuconueniens, quod relatio realis fundet respectum realem alterius generis quo ad aliquid puta respectum vbi aut quando. De primo horum scilicet quo vnum accidens dicitur subiectum alterius dicit. Sanctus Thomas de virtutibus q. 1. art. 3. Subiectum tripliciter comparatur ad accidens. Vno modo sicut praebens ei sustentamentum, nam accidens per se non subsistit, fulcitur vero per subiectum. Alio modo sic ut potentia ad actum, nam subiectum accidenti subiicitur sicut quaedam potentia actui, vnde & accidens forma dicitur. 3. modo sicut causa ad effectum nam principia subiecti sunt principia per se accidentis. Quantum ergo ad primum vnum accidens subiectum alterius esse non potest. Nam cum nullum accidens per se subsistat non porest alteri sustentamentum praebere, nisi fortasse dicatur quod inquantum est a subiecto sustentatum vnum accidens aliud sustentat. Sed quantum ad alia duo vnum accidens se habet ad aliud per modum subiecti. Nam vnum accidens est in potentia ad aliud, sicut diaphanum ad lucem, & superficies ad colorem. Vnum etiam accidens potest esse causa alterius vt humor saporis. Et per hunc modum dicitur vnum accidens alterius accide tis esse subiectum, non quod vnum accidens possit alteri sustentamentum praebere, sed quia subiectum est receptiuum vnius accidentis mediante altero. Haec ille.

Ex quibupatet quod nullum accidens est principale subiectum alterius, nec secundum se sed ratione substantiae, secus est de fundamento relationis, quia ad hoc nihil facit subiectum. Quia autem relatio possit fundare respectum alterius generis, legitur in quodam tractatm de relationibus qui attribuitur Sanctus Thomas vbi sic habetur. Ista quattuor praedicamenta scilicet quando vbi positio & habitus relationes quaedam sunt, sed alterius modi quam ea quae sunt in praedicamento relationis, propter quod diuersa geneoaconstituunt ab inuicem & a relatiuis, & non sunt in praedicamento relationis. Quia autem relationes sint, non aliter ostendo quam per eorum diffinitiones, quae vltro se offerunt. Quia autem sit alterius modi quam ea quae sunt in praedicamento relationis patet, quia genus respectiuorum & aliorum quinque generum cadunt in spiritualibus citra deum & in corporalibus & in naturalibus, & quae circa naturam sunt. Dico citra Deum, quia & si relationes in Deo cadant, non tamen accidens. Sed alia quattuor genera in solis naturalibus & corporalibus accidunt, quia causant ex adiacentia temporis & loci, aut alicuius localiter continentis, locus autem & tempus non sunt nisi in naturalibus & corporalbus.

Item genus relatiuorum continet relatiua fundata supres quinque generum absolutas suo modo immediate. Alia vero quatuor genera sunt relationes & sunt fundata super relationes, & ideo quodammodo minus sunt quam relatiua, quia magis remota sunt ab esse absoluto. Cum ergo corporalia sint in tempore, & in eo quod localiter continet sensibili circunscriptione, vtrobique esse in respectus quidam & est relatio per quam hoc continet illud quod continetur Super hanc autem relationem per adiacentiam temporis ad temporalia relinquitur quando in re temporali corporali, vnde mihi videtur quod quamdod super huotmodi relationem fundatur. Et hoc testatur sua diffinitione quae est quod quando est quod ex adiacentia temporis relinquitur. Haec enim adiacentia temporis non est nisi aliquid temporale, quod in tempe est. Super illam autem relationem continentiae peradiacentiam loci ad corporalia causantur caetera genera, & hoc penes continere. Penes enim adiacentiam loci ad corputotale secundum quod ille continet & illud continetur causatur in corpore contento vbi. Vnde vbi radicatur supe continentiam passiuam testante sua diffone quae est, quod vbi est citcunsctiptio corporis ex loci circumscriptione procedens. Penes adiacentiam autem loci ad corporis partes & partium ad inuicem ordinationem & respectu loci causatur positio secundum suam diffotinem, quae est quod positio est quidam situs partium &c. vnde positio radicatur super continentiam passiuam partium. Penes autem adiacentiam corporis ad illud quod continet ipsum vel econuerso secundum quod contentum dicitur habere, & continens heri derelinquitur habitus in continente. vnde secundum commentatorem su pr. 5. meta. Vbi & habitus sic differunt quod respectus ille quo continens dicitur habere contentum, facit ubi prout scyphus dicitur habere aquam, & ciuitas homines, & omnino locus locatum. Conuersus autem respectus scilicet prout contentum dicitur here continens facit praedicamentum habitus, vt animal habet cutem & hovestem. Vnde habitus fundatur super relationem continentiae actiuae, vbi super relationem continentiae passiuae. Haec ille ex quibus patet quod relatio potest fundare respectum realem qui non est de praedicamento ad aliquid, sed nulla relatio potest per se fundare relationem de praedicamento ad aliquod realem, cum ergo relationes importatae nomine characteris vel signi sint de praedicamento ad aliquid constat quod non possunt fundari de per se in sola & pura relatione. Vnde breuiter similitudo arguentis magis est in oppositum quam ad propositum, quia sicut nullum accidens secundum se est principale subiectum alterius accidentis, sic si similitudo valeat, nulla relatio potest esse fundamentum principale alterius relationis realis. Veruntamen vtrum illa quae sunt vltimo allegata de illo tractatu sint de mente Sancti Thomas non est multum curandum, nec illis innitendum, quia priora sufficiunt pro responsione ad dicta Scoti scilicet quod respectus characteris requirit pro fundamento aliquid absolutum cum sit de genere ad aliquid.

Ad quintum principalenegatur antecedens. Nam non baptizatus nullum sacramentum nec effectum sacramenti recipere potest a sacramento, licet forte aliunde reciperet effectum sacramenti sine sacramento a deo. De hoc. Sanctus Thomas 3. parte. q. 72. art. 6. sic dicit. Character confirmationis ex necessitate supponit characterem baptismalem, ita etiam quod si aliquis non baptizatus confirmaretur, nihil reciperet, sed oporteret ipsum iterato confirmari post baptismum. Cuius ratio est quia sic se habet confirmatio ad baptismum sicut augmentum ad generationem. Manifestum est autem quod nullus potest permoueri in aetatem perfectam nisi primo fuerit natus. Et similiter nisi aliquis primo fuerit baptizatus, non potest sacramentum confirmationis accipere. Haec ille.

Item ibidem arguit sic primo loco. Sacramentum confirmationis ordinatur ad confitendum publice fidem Christi, sed multi etiam ante baptismum fidem Christi publice confessi sunt sanguinem fundentes pro fide, ergo character confirmationis non praesupponit characterem baptismalem: Ecce argumentum Sequitur responsio. Dicendum inquit quod virtus diuina non est alligata sacramentis. Vnde potest conferre homini spirituale robur ad confitendum publice fidem Christi ab que sacramento confirmationis sicut etiam potest consequi remissionem peccatorum sine baptismo, tamen sicut nullus consequitur effectum baptismi sine voto baptismi, ita nullus consequitur effectum confirmationis sine voto ipsius quod potest haberi etiam ante susceptionem baptismi. Haec ille.

Item in solutione tertii sic dicit audientes praedicationem Petri acceperunt effectum confirmationis miraculose, non tamen sacramentum confirmationis. Dictum est autem quod effectus confirmationis potest alicui conferri ante baptismum, non autem sacramentum confirmationis. Sicut enim effectus confirmationis quae est robur spirituale praesupponit effectum baptismi qui est iustificatio ita sacramentum confirmationis praesupponit sacramentum baptismi. Haec ille.

Similia dicit. quarto sen. dis. 7. q. 2. ar. 1. q. 3. vbi sic dicit. Nihil potest percipere actionem aut proprietatem alicus naturae nisi prius habeat subsistentiam in illa natura, vnde cum per baptismum qui est spiritualis generatio homo acquirat subsistentiam in vita spirituali christianae Religionis non potest non baptizatus aliquid eorum quae ad hanc spiritualem vitam pertinent percipere & ideo non potest accipere characterem confirmationis. Et hanc causam assignat Dionysius secundo secuudo capit. ecclesiasticae hierarchiae. Haec ille.

Item ibidem adducit dictum Dionysij vbi supra dicentis. Nihil diuinitus traditorum operari potest qui non est regeneratus per baptismum. Dicitur secundo quod non baptizatus potest quidem baptizare, sed non ex officio. De hoc Petrus de palude secunda q. huius distinctionis sic dicit. Non est aliquis character qui sit potentia baptizandi absolute nec actiue nec passiue, licet aliquis sit potentia baptizandi ex officio, non tamen passiue, sed eo ipso quod aliquis est voluntarius vere vel interpretatiue potest baptizare & baptizari eo quod character non est principium omnis actionis hierarchicae simpliciter exercendae, sed alicuius simpliciter & alicuius ex officio. Vnde character sacerdotalis & episcopalis est principium simpliciter conficiendi & ordinandi, & character baptismalis est simpliciter principium alia sacramenta suscipiendi. Vnde qui caret istis characteribus nihil horum facere aut recipere potest, quia caret principio operatiuo. Sed character aliorum ordinum est principium operandi ex officio, & character confirmationis confitendi ex officio. & character sacerdotalis baptizandi ex officio. Nullus autem character est principium baptizandi actiue vel passiue simpliciter loquendo, & ideo hos actus potest quidem homo exercere sine omni charactere, sed non ex officio. Haec petrus. Et conformatur Sanctus Thomas 3. par. vbi supra. Dicit enim art. 5. in solu. secundi. Omnia sacramenta sunt quaedam fidei protestationes. sicut ergo baptizatus accipit potestatem spiritualem ad protestandum fidem per susceptionem aliorum sacramentorum, ita confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profiteri quasi ex officio. Haec ille.

Item 7. dis. 41. q. 2. ar. 1q. 3. in solutione primi sic dicit. Ad ea quae sunt necessitatis homo admittitur etiam si illud non competat sibi ex officio. sicut patet quod etiam non habens ordinem in casu necessitatis baptizare potest licite, quamuis hoc non competat sibi ex officio. Similiter quia confiteri nomen Christi vbi confessio exquiritur est necesitatis, ideo etiam non baptizatis hoc competit, quamuis haec non habeant ex officio characteris. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet quod arguens false putat quod confirmans nihil causet in anima confirmati, sed solum corpus eius exterius vngat, vel quod sacramentum baptismi consistat in solaablutione exteriori, & sacramentum confirmationis in sola vnctione non ponendo aliquid interius quod sit res & sacramentum puta character & ornatus.

Item falsum est quod quicquid potest actiue baptizatus possit non baptizatus, quia nullus non baptizatus potest conficere, aut confirmare, aut ordines conferre, quia potestas episcopalis & character sacerdotalis necessario praesupponunt characterem baptismi.

Ad illud vero quod adducit de potestate ministeriali dicitur quod potestas ministerialis ministri dispensantis sacramenta non potest esse pura relatio realis vel rationis, tum quia nulla relatio potest esse principium actionis, tum quia relatio realis requirit reale fundamentum, tum quia aduenit nouiter nisi facta innouatione circa absoluta, tum quia talis respectiua potentia non potest immediate fundari in essentia animae, vt superius ostensum est. Relatio enim supernaturalis vel gratuita requirit fundamentum supernaturale vel gratuitum absolutum, & non pura naturalia. Cum autem dicit arguens quod secundum nos potestas episcopalis non est forma absoluta, & quod episcopatus non est ordo vltra sacerdotium &c.

Dico quod neutrum dicit. Sanctus Thomas quod patet, nam 4. sen. dis. 24. q. 3. art. 2. q. 2. determinat quod episcopatus est ordo, & alius a simplici sacerdotio licet non sit aliud sacramentum ab illo. Vnde ibidem sic dicit. Ordo potest dici dupliciter. Vno modo secundum quod est sacramentum, & sic omnis ordo ordinatur ad Eucharistiae sacramentum. Vnde cum episcopus non habeat potestatem superiorem sacerdote, quantum ad hoc episcopatus non erit ordo. Alio modo potest considerari ordo secundum quod est quoddam officium respectu quarumcunque actionum sacrarum, & sic cum episcopus habeat potestatem in actionibus hierarchicis respectu corporis mistici supra sacerdotem episcopatus est ordo. Haec ille Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Ordo prout est sacramentum imprimens characterem ordinatur specialiter ad sacramentum Eucharistiae in quo ipse Christus continetur, quia per characterem ipsi Christo configuramur. Et ideo licet detur aliqua potestas spiritualis Episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris, & propter hoc Episcopatus non est ordo secundum quod ordo est quoddam sacramentum. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Potestas episcopalis non est tantum iurisdictionis, sed etiam ordinis vt ordo communiter accipitur. Haec ille. Ex quibus apparet quod licet ordo episcopalis non imprimat characterem, tamen imprimit spiritualem potestatem quae est principium aliquarum actionum hierarchicarum, & consequenter secundum mentem Sancti Thomae illa potestas non est relatio rationis nec realis, sed forma absoluta. Vlterius cum dicit arguens quod habenti talem relationem rationis Deus assistit &c. Dicitur quod Deus assistit episcopo in actu confirmandi & ordinandi non quidem tanquam nihil agenti vel causae sine qua non, immo sicut agens principale agenti instrumentali, & ideo oporteret quod potentia eptui sit forma absoluta. Quia vt dicit arguens de potestate iurisdictionis, non valet, quia non est simile de potestate iudicis, & de potestate episcopalis ordinis, vt postea videbitur. Qd vlterius dicitur de filiatione reali, quod potest dici potentia non valet, quia filiatio non est principium realis actionis sicut character sacramentalis, & potestas ordinis episcopalis, vnde omniaista fundantur in falso scilicetquod minister sacramentorum nihil agat in anima recipientis sacramentum, sed solus Deus ulterius falsum est quod potestas ordinati & confirmati non sit ad aliquid spirituale agendum, sed ad solas actiones sensibiles exteriores. Vlterius falsum est quod anima baptizati nihil possit absolute recipere quod non possit recipere anima non baptizati. vnde contra totam deductione huius quinti argumenti facit bene Petrus de Palude. 2. q huius praesentis distinctionis, vbi sic dicit. Character est potentia & res absoluta. Quod probatur, quia illud per quod potest aliquis in effectum realem actiue vel passiue pe indifferentiam ad bene & male est res vera. & absoluta & potentia proprie dicta, quia potentia actiua est principium transmutandi aliud inquantum aliud, & potentia passiua est principium transmutandi ab altero inquantum alterum, & istud non est ens rationis nec relatio sed absolutum, sed character est huiusmodi ergo &c. maior probata est minor postea probabitur. Sed prius remouebuntur tres instantiae comntra maiorem & conclusionem.

Prima est, quia si dicatur quod cum in matrimonio non sit aliqua res, quae dicatur vinculum, quia Sanctus Thomas dicit quod essentialiter relatio tali ratione effectus aliorum sacramentorum scilicet ornatus character & huiusmodi est aliqua relatio & non aliqua res absoluta.

Dicendum quod matrimonium prout est quid humanum est pura relatio rationis sed prout est quid diuinum ex eo causatur aliquod reale quod est ens absolutum quod tamen concomitatur relatio, sed forte est in virtute organica, vnde in morte tollitur aliter maneret indelebiliter vt character. Sed de hoc plenius dicetur dist. 26. secunda instantia est, quia videtur quod posse, & non posse sacramenta dare vel suscipere non arguit diuersitatem realem in principio, quia per cognationem spiritualem, & publicae honestatis iustitiam quae sunt de iure positiuo humano dirimitur matrimonium, ita quod non potest huiusmodi sacramentum matrimonij suscipere qui habet illud impedimentum. Quivero non habet potest illud suscipere & quasi dare, quia essentiam matrimonij sibi mutuo dant contrahentes. Non enim eam a sacerdote suscipiunt, sed forte hoc est, quia illud diuinum reale quod ibi est praesupponit priuationem huius impedimenti, inquantum matrimonium est quodam contractus qui subest ordinationi principum & praelatorum non quod ens reale fundetur in fundamento rationis, sed in ipsa potentia vel essentia naturali, licet m via generationis ex diuina institutione vel ordinatione aliud praesupponat, quod non est nihil ens rationis vel eius priuatio. Tertia instantia est, quia si dicatur sicut sacerdos potest ligare & absoluere & conficere, & Episcopus ordinare quod non potest non Episcopus, & non sacerdos, ita iudex potest ligare & absoluere in foro exteriori quod non potest non iudex, quia a non suo iudice lata sententia non tenet nec tamen potestas iudiciaria propter hoc ponit aliquid reale in iudice, nec habere claues iurisdictionis est nisi purus respectus rationis: ergo a simili nec habere claues ordinis & huiusmodi ponunt aliquid reale in homine. Hoc non valet, quia ille claues non habent realem effectum interius sicut istae habent, & propterea potest illas pro libito voluntatis auferre non istas, quia potest facere de iudice non iudicem, nonon autem de sacerdote non sacerdotem, & propter hoc videtur aliquid diuinum indelebile in isto, quod non in illo. Tunc probatur minor principalis, quia sacerdos potest conficere & absoluere quod prius non poterat, & episcopus confirmare & ordinare quod prius non poterat. ergo sequitur conclusio quod nihil potest quod prius non poterat nisi habeat aliquod esse reale quod prius non habebat, vnde instrumentum potest hoc quod prius non poterat, quia realiter mouetur cum prius non moueretur, & caloranimae participat esse animae quod prius non habebat, & sic agit quod prius non poterat. vnde cum dicimus quod sacerdos non possit celebrare in calice non consecrato, & in altari & vestibus non consecratis, sed solum quod non debet, quia scilicet potest. Sed de illo qui characterem sacerdotalem non habet non solum dicimus quod non debet, sed cum hoc quod non potest consecrare, qui tamen postquam haber characterem potest quod non poterat prius. Similiter Episcopus post consecrationem potest & dicitur conferre ordines, quod prius non poterat. Si autem sola relatio rationis fieret sicut per consecrationem rerum inanimatarum, tunc idem esset sicut de illis.

Praeterea si directe & perfecte non potest in effectum realem, in quem prius non poterat sicut dicunt quidam, tunc mentitur sacerdos dicens ego absoluo te vel baptiao te, sed debet dicere, ego aspergo te corporaliter, & Christus baptiz at te spiritualiter. Si ergo vere ab soluit & vere ordinat & vere confirmat & non alius, ergo vere hanc potestatem hoc faciendi, quia cuius est actus est potentia ergo idem quod prius.

Praeterea sicut differunt re absoluta potens baptizare & non potens baptizare per se, sicut homo & non homo, ita differunt re absoluta potens absoluere & non potens, potens ordinare & non potens idest sacerdos & non sacerdos, episcopus & non episcopus.

Item si non est plus in marito quam in sponso, quare non potest Papa dispensare in matrimonio sicut in sponsalibus. Et sicut papa potest facere quod calix non sit sacer post consecrationem quia omne quod est per solam ordinationem ecclesiae potest amouere, quare non potest similiter facere quod sacerdos sit non sacerdos, non apparet.

Item quare sacramentum eucharistiae habet realem effectum, quia realiter desinit ibi esse substantia panis & vini, & realiter transubstantiatur praeter effectum gratiae, quae est in vsu non in essentia sacramenti, sed alia sacramenta non habent aliquem realem effectum praeter gratiam, non apparet.

Nec valet nd alij dicunt quod nec in sacramento nec in ministro est vir. tus subiectiue, & sic non est principium effectus realis, quia ex quo actio & effectus vtrique attribuitur effectiue, quia sacramentum dicitur purgare illustrare perficere, quia sacramentum dicitur a sacrando actiue, & minister dicitur soluere & ligare, & sibi dicunt dari claues regni coelorum, & non solui nec ligari nisi prout ipse soluerit & ligauerit: ergo in sacramento & ministro est potestas actiua, cum sit ibi actus, alias nullus a Deo in coelis nec soluitur nec ligatur. Verum est tamen quod sunt aliqua sacramenta, in quibus nulla virtus spiritualis est in ministris, sed tota in sacramento, & sacramentum est totum sanctificatum praeter Deum, minister autem non est nisi sicut causa sine qua non siue applicans, propter quod in ipso non requiritur aliquid supra naturam. Et hoc est in baptismo ex parte ministrantis, & etiam in sacramento matrimonij ex parte vtriusque quia vterque est dans & recipiens. Nec requiritur dispositio sacramentalis ad recipiendum hoc sacramentum, cum apud non baptizatos sit verum matrimonium, nisi aliquis diceret probabiliter quod ante baptismum est verum matrimonium, sed illud non est sacramentum, quia baptismus est ianua omnium sacramentorum nouae legis, sed solum est tale sacramentum quale erat tempore legis scriptae. In omnibus autem alijs sacramentis ex parte suscipientis potestas passiua supernaturalis requiritur quae character baptismalis dicitur, alias si sola relatio rationis per ea daretur non video quare ante baptismum talia non possint recipi. In alijs autem quinque sacramentis ex parte conferentis vel sa cientis id ad quod sequitur essentia sacramenti requiritur in ministro potestas alia ab illa, quae est in verbis & materia, & in ipso est principalior virtus quam in essentia sacramenti. Alias sicut non sacerdos & non baptizatus potest baptizare & matrimonium dare vel suscipere, sic non Episcopus potest ordinare & confur mare, & non sacerdos conficere inungere & absoluere, dum tamen diceret verba, & haberet materiam, si in ministro non plus requiritur hic quam ibi quod nullus catholicus diceret, immo error esset quod non sacerdos factus possit conficere sicut sacerdos.

Item in charactere baptismali est potentia transmutandi ab alio. 1. recipiendi sacramenta, quibus realiter transmutatur per dispositionem realem, quia secundum cursum naturae Deus non dat gratiam nisi soli perparato & disposito nec tali negat, vnde cum secundum communem cursum Deus det gratiam paruulo post baptismum & non ante, & in paruulo non est alia praeparatio quam prius pertinens ad actum secundum, ergo est ibi aliqua praeparatio quam prius pertinens ad actum primum. Sed verum est quod ista ratio concluderet quod in circuncisione fuisset character vel ornatus, de quo dictum est prima distinctione.

Item in adulto semper est aliqua dispositio per se requisita ad hoc quod gratiam recipiat, sed in suscipiente actu baptismum non requiritur per se deuotio, sed solum per accidens ergo alia est ibi dispoe, sed huomiodi non est illud quod exterius geritur, ergo aliquid interius fit quod est immediata dispo ad illud.

Item per sacramenta quae imprimunt characterem modo recedente fictione consequitur gratiam quam a principio consecutus fuisset. ergo videtur quod quaedam dispositio ad gratiam impressa fuit per modum habitus immanentis & non transeuntis.

Nec valet si dicatur quod per characterem homo non potest in aliquem effectum in quem prius non posset nisi sicut per causam sine qua non, quia causae quae purae est sine qua non nunquam attribuitur effectus, verbi gratia, nunquam dicitur quod merlus det prandium, sed ille a quo est merlus. Nec dicimus quod sacramenta veteris legis darent gratiam, & tamen erant causa sine qua non ita bene sicut sacramenta nouae legis. Et plus illa quae tunc erant necessitatis, quam illa quae nunc sunt voluntatis, licet secum per se requirerent opus operans. Ex quo apparet quod claues iurisdictionis non sunt res vera sicut claues ordinis, quia ad illos non sequitur nisi effectus rationis, sicut esse excommunicatum vel esse absolutum a vinculo exteriori, & quod non est particeps suffragiorum Ecclesiae, hoc non est ex virtute excommunicationis, sed ex diuina pactione, quia humana ordinatio nil reale causat, sed secus est de clauibus ordinis in quibus diuina ordinatio operatur.

Sed contra hoc arguitur sic. Illud non potest in operationem in quo non est principium operationis, alioquin ageret quod non posset, sed aliquis in quo non est character potest in operationem diuinam, vt nunc loquimur. Iudaeus enim vel Gentilis in quo nullus est character potest baptizare, quod est opus diuinum: ergo character impressus ex Sacramento non est principium talium operationum.

Dicendum quod non est aliquis character qui sit potentia baptizandi absolute nec actiue nec passiue &c. vt supra recitatum est. Haec omnia dicta Petrus bene sunt consona Sanctus Thomas & veritati. Et haec sufficiunt ad obiecta Scoti contra primam conclusionem. Patet enim quod sola relatio rationis sine nouo sundamento absoluto non sufficit ad saluandum actiuitatem, quam Sancti, & determinatio Ecclesiae attribuunt Sacramentis & eorum ministris, & per consequens character non potest poni sola relatio, sed oportet quod sit forma absoluta. Sed dubium est in dictis Petrus videtur enim contradicere sibijpsi. Nam ex vna parte dicit quod minister baptismi nullam habet virtutem supernaturalem ad aliquem effectum causandum in anima, sed solum est causa sine qua non. Ex alia vero parte dicit quod si Sacerdos non potest directe & perfecte in realem effectum in quem prius non poterat tunc mentitur dicens, ego te baptizo, sed debet dicere ego te aspergo, & Christus te baptizat interius, & sic videtur asserere quod minister baptismi aliquid operatur interius, & consequenter quod in ipso sit ponenda virtus spiritualis, & non solum in Sacerdote, immo in quocunque ministrante baptismum, alias quilibet talis mentiretur dicendo, ego te baptizo. Dicitur quod secundum veritatem illud argumentum Petrus bene concludit de ministro Eucharistiae & poenitentiae, quia miniitris Eucharistiae dixit Christus, haec quotiescunque feceritis, & hoc facite in meam commemorationem, & similia, in quibus asserit ministrum aliquid spirituale facere & consecrare. Similiter ministris poenitentiae dicit, quodcunque ligaueritis &c. vnde minister mentiretur si nihil ageret in anima cum dicit, ego te absoluo, & Christus falsum dicens, hoc facite, si minister non facit aliquid in transubstantiatione & conuersione panis in corpus Christi. Sed argumentum illud nihil concludit de ministro baptismi, quia concesso quod nihil spirituale agat in anima baptizati, non sequitur quod mentiatur dicendo, ego te baptizo, quia baptizare quadoque sumitur pro exterius abluere, nam & ipsa exterior ablutio dicitur baptismus, vt ostendit Sanctus Thomas tertia parte. q. 66. artic. 1. Constat autem quod talem ablutionem facit minister. Quandoque autem sumitur baptizare pro causare rem proximam vel vltimam baptismi, scilicet characterem vel gratiam, & isto modo solus Christus vel sacramentum exterius baptizat, & si minister diceret se hoc modo baptigare falsum diceret & mentiretur in casu, ideo illud secundum dictum Petrus non habemus sustinere, sed tantum primum.

Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem negatur minor, scilicet quod nulla potentia actiua respectu consecrationis sit in Sacerdote. Et ad probationem eius patet quid sit dicendum ex dictis in prima quaestione primae distinctionis huius quarti. Dicitur enim vt prius character sacerdotalis sicut & virtus quae est in verbis consecrationis facit ad desitionem substantiae panis modo prius exposito. Et cum arguens quaerit de subiecto actionis illius corruptinae, responsum est quod nec subsistit, nec est in subiecto quantum ad absolutum quod includit, scilicet formam vel substantiam desinentem esse, licet quantum ad respectum quem importat sit subiectiue in Sacramento vel ministro, concedit etiam quod forma quae desinit fuit in subiecto vel quod fuit subiectum.

Nec valet quod dicit quod agens causatum requirit in quod agat, quia vt supra dictum est, hoc est verum quantum ad terminum a quo non autem quo ad subiectum mutationis, vt dicit Beatus Thomas 8. distin. huius q. 2. art. 3 in solutione secundi. Virtus inquit creata praesupponit mteriam in qua operetur, quod quidem contingit esse dupliciter. Vno modo ita quod sit mutationis subiectum sicut accidit in conuersionibus naturalibus. Alio modo ita quod subsit termino a quo, non autem mutationi, sicut accidit in dicta conuersione, sed creatio neutro modo materiam praesupponit, & ideo magis potest aliquid cooperari Deo instrumentaliter in hac conuersione quam in opere creationis. Haec ille.

Cum autem arguens vlterius infert quod ista actio esset annihilatiua, dicitur quod actio potest dici annihilatiua dupliciter. Primo quia per ipsam aliquod desinit esse, & nihil per ipsam incipit esse, nec eliquid per eam producitur, & hoc modo conceditur istam actionem esse annihilatiuam. Alio modo quia nec per ipsam producitur aliquid, nec est dispositio ad productionem nec ad acquisitionem alicuius positiui termini, nec subordinatur alteri actioni pductiuae vel acquisitiuae positiui termini, & isto modo negatur dictam actionem esse annihilatiuam, quia talis actio est dispositio ad hoc quod corpus Christi sit sub speciebus Eucharistiae, & subordinatur actioni diuinae qua positiuus terminus acquiritur. Et ideo dicta actio non est annihilatiua simpliciter, sed secundum quid, immo potest dici acquisitiua dispositiue noui & positiuitermini. Ponere autem actionem creaturae primo modo annihilatiuam non est inconueniens.

Ad secundum dici. tur primo quod ideo virtus quam ponimus in verbis est transiens & non permanens, quia non est nisi ad vnum effectum, & ideo habito tali effectu cessat, virtus autem & character ministri est ad plures effectus, & ideo est permanens & non transiens. Et hanc solutionem dat implicite Sanctus Thomas 8. distin. q. 2. artic. 3. in solutione octaui, vbi sic dicit. Valde conueniens est quod omne quod est propter aliquid desinat esse perfecto eo ad quod erat. Et quia virtus illa non erat ad perfectionem eius cui dabatur, sed magis ad faciendum conuersionem de qua loquimur, cum sit tantum virtus in. strumentalis, ideo non est inconueniens si statim conuersione facta & verba & virtus verborum desinant esse. Haec ille Item in solutione noni sic dicit. Quando aliquod opus perficitur pluribus instrumentis, virtus instrumentalis non est complete in vno, sed complete in vtroque sicut manu & penna scribitur. Et similiter contingit in proposito, quia virtus instrumentalis ad faciendum praedictam conueruonem non tantum est in verbo nec in Sacerdote, sed in vtroque complete, quia nec Sacerdos sine verbo, nec verbum sine Sacerdote conficere potest. Et quia Sacerdos similior est agentiprincipali quam verbum, quia gerit eius figuram, ideo simpliciter loquendo sua virtus instrumentalis est maior & dignior, vnde & permanet & ad multos effectus huiusmodi se habet. Virtus autem verbi transit & ad semel tantum est, sed secundum quid est potior virtus verbi inquantum effectui propinquior quasi signum ipsius. Sicut etiam penna est propinquior scripturae, quam manus scribentis. Haec ille.

Ex quibus apparet nullitas argumenti & responsio ad duplicem quaestionem quam continet. Cum autem vlterius dicit quod nobilitas instrumenti non attenditur ex aliquo inhaerente, sed ex nobiliori termino inducto &c. Dicitur quod illa copulatiua implicat contradictionem, quia si instrumentum nobilem terminum inducit, oportet quodhabeat nobilem virtutem inhaerentem, vel inexistentem, naturalem vel supernaturalem, aut violentam vel huiusmodi. Rursus cum secundum arguentem Sacramentum nihil vere & realiter inducat in suscipiente, non potest dici nobile propter quemcunque terminum ab alio agente inductum, licet posset dici nobile signum, non tamen nobile instrumentum. Similitudo autem de medicina adducta nihil valet ad propositum, quia illud quod nihil penitus efficit ad expulsionem morbi nec ad inductionem sanitatis, non potest dici medicina, nec vllo modo instrumentum inductiuum sanitatis, vt alias dictum fuit.

Ad tertium dicitur quod virtus quae est in verbis sacramentalibus non est eiusdem rationis cum charactere qui est in ministro, vt alias dictum est prima questione primae distinctionis huius quarti. Dicitur secundo quod posito quod haec virtus & illa essent vnius rationis, tamen ratio in oppositum inducta non valet, quia quando ad aliquem effectum requiruntur duo instrumenta diuersari rationum, quantumcunque virtus vnius intendatur non sufficit ad effectum sine virtute alterius, sicut patet de manu& peena respectu scripturae. Dicitur tertio quod positio nostra non negat pacta Dei cum sua Ecclesia, nec assistentiam virtutis diuinae cum ministris Sacramentorum, sed ponit quod praeter illud pactum & talem assistentiam sacramenta & eorum ministri aliquid instrumentaliter operantur ad vltimam rem sacramentorum, non quidem principaliter, sed instrumentaliter & dispositiue, & quod non sunt solum causa sine qua non, nec solum signa nihil penitus intrinsecus operantur, sicut ponit arguens & caeteri partis aduersae, quia sicut arguit Petrus de Palude, absurde videtur quod Deus non aliter agatin Sacramentis ad iustificandum quam diabolus in sortilegijs ad malefaciendum scilicet ex pactione herbae vel charte ponendae sub lecto vel limine, & nihil penitus agente, aut quod verba sacramentalia nihil plus faciant nec minister quam verba incantatorum aut ipse, sed sicut illis dictis ex pactione daemon agit in serpente trahendo venenum vel mortificando vel aliquid huiusmodi, sic esset in proposito. Ad quartum dicitur negando antecedens, vnde Sanctus Thomas 24. dist. huius q. 1. arti. 2. in solutione secundae quaestiunculae sic dicit. Circa hoc fuit triplex opinio, quidam dixerunt quod in solo ordine sacerdotali imprimitur character, sed hoc non videtur verum, quia actum diaconi nullus potest exercere licite nisi diaconus, & ita patet quod habet aliquam spiritualem potestatem in dispensatione sacramentorum quam alij non habent. Et propter hoc dixerunt alij quod in sacris ordinibus imprimitur character, non autem in minoribus. Sed hoc iterum nihil est, quia per quemlibet ordinem aliquis constituitur supra plebem in aliquo gradu potestatis ordinatae ad sacramentorum dispensationem, vnde cum character sit signum distinctiuum ab alijs, oportet quod in omnibus imprimatur ch¬racter. Cuius etiam signum est quod perpetuo manent & nunquam reiterantur, & haec est tertia opinio quae communior est. Haec ille.

Et cum dicit arguens quod ad actum diaconi & subdiaconi non oportet ponere qualitatem a qua prossuat operatio &c. Rursum est supra ex dictis Petri de Palude in solutione ad quintum Scoti, quod character sacerdotalis & potestas Episcopalis est principium exercendi operationem hierarchicam simpliciter, character autem aliorum ordinum est principium exercendi operationem ex officio. Cum autem dicit arguens quod non subdiaconus aeque bene & faciliter legit Epistolam &c. non valet, vt Sanctus Thomas vbi supra in solutione primi sic dicit. Quilibet ordo vel habet actum circa ipsum sacramentum vel ordinatum ad sacramentorum dispensationem sicut ostiarij habent actum admittendi homines ad diuinorum sacramentorum inspectionem & sic de alijs. Et in omnibus requiritur spiritualis potestas. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod nulla est dispositio in baptismo respectu gratiae &c. Dictum est alias quod quicquid sit de hoc, tamen congruentius dicitur quod dispositio ad gratiam sit aliquid spirituale, sicut nos ponimus quam aliquid mere corporale, cuius capax potest esse asinus puta exterior ablutio, vnde illa positio derisibilis est.

Ad quintum dicitur quod duplex est potentia susceptiua, nam quaedam recipit cum violenta abiectione alicuius actus praeexistentis conuenientis naturae, & talis potest dici impotentia. Alia vero recipit sine tali abiectione sicut diaphanum & potentiae cognoscitiuae, sensitiuae, & intellectiuae & tales non dicuntur impotentiae, vnde si hoc argumentum valeret, vtique probaret quod nec visus nec intellectus debent dici potentiae, sed quaedam impotentiae, quia suscipiunt speciem sui obiecti, vnde patet quod in proposito non valet, quia character non est potentia susceptiua primo modo, sed secundo modo.

Ad sextum negatur assumptum, si enim talis species imprimeretur in baptismo, tunc adultus non impeditus posset per illam cognoscere animam Christi propria & distincta cognitione, quod non experimur. Tunc ad primam probationem negati dicitur quod diuisio ibidem data est insufficiens, quia induere Christum potest quis non solum modis ibidem recitatis, sed aliter puta per participationem Sacerdotij Christi & eius spiritualis potestatis, vt supra dictum est, vnde sicut saepius dictum fuit character est talis participatio & configuratio ad Christum.

Item dico quod prima auctoritas adducta intelligitur de indutione Christi per gratiam & virtutes & imitationem actionis & passionis, improbatio autem huius intellectus non valet, quia Paulus loquitur de suscipiente baptismum quo ad sacramentum & rem sactamenti proximam & remotam scilicet characterem & gratiam, non autem de ficte accedentibus, qui non vtrunque recipiunt. Aliter respondet glo. super eodem loco dicens. Induunt homines Christum aliquando vsque ad perceptionem sacramenti, aliquando etiam vsque ad vitae sanctificationem. Ex illud primum bonis & malis commune est, hoc alterum vero proprium est bonorum. Haec glo.

Item R.s Thomas tertia parte. q. 69. arti. 9. in solutione primi sic dicit. Baptizari in Christo potest intelligi dupliciter. Vno modo in Christo, idest in Christi conformitate, & sic quicunque baptizantur in Christo consormati ei per fidem & charitatem Christum induunt per gratia. Alio modo dicuntur aliqui baptizari in Christo inquantum sacramentum Christi accipiunt, & sic omnes induunt Christum per configurationem characteris, non autem per conformitatem gratiae. Haec ille.

Patet ergo quod character non est Christi nec animae Christi, sed est similitudo potestatis Christi accipiendo large similitudinem pro qualicunque participatione vel forma participata & non pro specie intelligibili sicut putat arguens. Ad alias duas auctoritates Pauli dicitur quod imago Christi non solum potest dicispecies anmae Christi, verum etiam participatio Sacerdotij Christi & suae spiritualis potestatis, vel conformitas ad gratiam & virtutes & vitam Christi, & finaliter ad gloriam & beatitudinem Christi, vnde illae auctoritates nullo modo sunt ad propostum, sicut patet inspicienti glosas illarum.

Ad primam auctoritatem Dionysij dicitur quod ex illa habetur quod character pertinet ad intellectum, vt ostendit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. arti. 3. in solut. 3. q. non autem quod sit species intelligibilis, vnde argumentum peccat per fallaciam consequentis, quia ad intellectum pertinet potentia intellectiua & species & habitus & actus. Ex secunda vero auctoritate Dionysij concluditur quod per characterem quis configuratur Christo sicut caera sigillo. Haec tamen configuratio non oportet quod fiat per speciem intelligibilem, sed alio modo sit, vnde similiter peccat hoc argumentum sicut praecedens.

Ad rationem vltimo inductam patet per praedicta quod peccat per fallaciam consequentis. Immo si aliquid valet concludit oppositum illius quod intendit, quia si character non sit aliud quam expressa species animae Christi non apparet rationalis modus distinguendi charitates sacramentales specifice nisi dicatur, quod character Sacerdotalis vel potestas Episcopalis aut Papalis sit expressissima similitudo animae Christi, non sic de alijs characteribus. Ex hoc autem quot sequuntur inconuenientia quis non videat, similiter sequeretur quod Papa expressius intelligit animam Christi quam aliquis viator, & Episcopus quam simplex sacerdos, & sacerdos quam non sacerdos, quod est falsum.

Ad primum Durandi contra eandem conclusionem patet responsio per praedicta, quia character baptismi non est potentia actiua sed pasiua. Nec valet obiectio de virtute Sacramenti, quia illa ordinatur ad agentem, ideo oportet quod sit potentia actiua, sed character baptismi non ordinatur ad agendum, nec ad ministrandum, sed solum ad suscipiendum, vt saepius dictum fuit Ad illud quod obijcit contra characterem ordinis quod scilicet non debet esse res permanens, sed transiens sicut virtus quae ponitur in verbis &c. Dicitur quod hoc nullam habet probabilitatem, quia non est simile hinc inde, vt dictum fuit in solut. 2. arg. Aureoli.

Ad confirmationem dicitur quod non baptizatus quando alium baptizat non facit aliquid in anima baptizatinec tanquam agens principale, nec tanquam instrumentale, sed applicat actiuum suo passiuo scilicet sacramentum homini, & ideo non oportet quod habeat aliquam virtutem supernaturalem permanentem aut transeuntem, secus est de ministris aliorum sacramentorum. Ideo vlterior consequentia facta non valet Et de hoc satis dictum est in solut. 5. arg. Scoti recitando verba Petrus Cum autem vlterius vult probare quod in nullo ministro ponenda sit virtus actiua quae remaneat cum priuatione gratiae, respondet Petus de Palude quod illa ratio non valet, quia omnis forma quae est principium operandi quodcunque siue remotum siue propiuquum est principium essendi formaliter, cum omne quod agit agat secundum quod est actu, sed non conuertitur, quia aliquid est principium essendi quod non est principium operandi immediate, sicut est forma substantialis vel nullo modo sicut quantitas vel relatio aut aliquid huotmod. Illa ergoforma actualis quae sic est principium essendi quod non operandi saltem immediate congrue ponitur in esse illi subiecto quod est principium essendi, non autem principium operandi immediate, vt sic perfectio & perfectibile sibi inuicem correspondeant. Et propter hoc gertra quae nullius operationis est principium immediate congrue est in essentia & non in potentia, sed omnis forma quae est immediate principium agendivel patiendi superaddita essentiae & potentiae, congruentius ponetur in potentia, quae similiter est principium immediatum quam in essentia, quae solum est principium remotum. Et qua huiusmodi est character, ideo congrue ponitur in potentia. Et cum dicitur quod destructo principio essendi destruitur principium operandi, verum est de illo quod fundatur super illud principium. Principium enim operandi meritorie quod est charitas fundatur super principium essendi quod est gratia. Vnde destructa gratia destruitur charitas, sed principium operandi actiue vel passiue actiones hierarchicas non est gratia. Immo gratia est terminus & finis, quia ad hoc exercentur vt gratia habeatur. Nec pro tanto dicitur character principium operandi & gratia principium essendi, quod vnum respondeat alteri sicut fundamentum, sed quia quantumcunque sint disparata principium essendi & non operandi, debet esse in essentia, & sibi conformari, sed principium operandi in potentia. Haec ille.

Sed haec solutio videtur dubia, quia non videtur quare nec quomodo charitas quae est principium operandi magis fundetur super gratiam quae est principium essendi quam character, cum tam charitas quam character sint in alio subiecto quam gratia, charitas quidem in voluntate, character in intellectu, gratia vero in essentia animae. Et sic gratia neutrum illorum fundat subiectiue, nec apparet ex dictis eius alia sundatio. Non enim gratia fundat characterem eo modo quo absolutum fundat relationem aut subiectum, vel ratio subijciendi fundat accidens, nisi forte dicatur quod gratia fundat charitatem per modum causae vel effectus prioris naturali prioritate, sicut intellectus voluntatem, ita quod naturaliter prius producitur & infunditur gratia quam charitas, licet simul tempore vel duratione, nec charitas est dispositio vel aliquo modo praeuia ad gratiam. Non sic autem fundat characterem, cum character sit dispositio ad gratiam non econtra. Posset etiam aliter dici ad argumentum Durandi quod maior argumenti est vera solum & duntaxat quando principium operandi necessariam connexionem habet cum principio essendi, sicut potentia animae cum essentia eius, non autem vbi inter illa principia non est talis necessaria connexio, sicut inter gratiam & fidem & spem, quod contingit potissime quando principium essendi in aliqua natura vel vita non est principium essendi simpliciter, sed principium bene essendi vel bene se habendi in tali natura. Principium vero operandi ordinatur ad operandum simpliciter, & non ad bene operandum, sic autem est de gratia respectu characteris, & similiter de gratia respectu virtutum quae possunt esse informes, cuiusmodi sunt fides & spes, vt dictum est. Et multis alijs modis potest dici pro nullitate illius argumenti.

Ad primum Scoti contra secundam & tertiam conclusionem dicitur negando minorem loquendo de dispositione indirecta vel remota, vnde ad hoc argumentum respondet Sanctus Thomas tertia parte. q. 63. artic. 4. in solutione primi, vbi sic dicit. Subiectum alicui accidenti attribuitur secundum rationem eius ad quod propinque disponit, non autem secundum rationem eius ad quod disponit remote vel indirecte. Character autem directe quidem & propinque disponit animam ad ea quae sunt diuini cultus exequenda, & quia haec idonea non fiunt sine auxilio gratiae, quia vt dicitur Ioan. 4. Eos qui adorant Deum in spiritu & veritate oportet adorare, ex consequenti quod diuina largitas recipientibus characterem gratiam largiatur per quam digne impleant ea ad quae deputantur. Et ideo characteri magis est attribuendum subiectum secundum rationem actuum ad diuinum cultum pertinentium quam secundum rationem gratiae. Haec ille.

Item 1. q. huius distin. arti. 3. q. 1. in solut. 1. sic dicit. Dispositionem esse in eodem subiecto cum eo ad quod disponit non est necesse nisi quando dispositio postea sit perscctio, sicut scientia quae prius fuit dispositio postea fit habitus. Et ideo scientia dispositio & scientia habitus sunt in eodem subiecto proximo Non autem hoc oportet quando dispositio & perfectio differunt per essentiam, sed possunt esse in diuersis subiectis, & praecipue quado illa diuersa habent ordinem ad inuicem, sicut operatio sensibilis est dispositio ad intelligibilem operationem, & similiter character est dispositio ad gratiam. Haec ille.

Ex quibus apparet quid dicendum ad argumentum. Item actus liberi militer displicentia peccati, & dolor sensualitatis, & actus multarum potentiarum animae. Gratia autem secundum communem doctrinam ponitur subiectiue in essentia animae quae ordine naturae praecedit omnes potentias: non ergo est inconueniens dispositionem ad aliquam formam inesse subiectiue subiecto. posteriori secundum naturam subiecto formae ad quam disponit. Item complexio corporis est dispositio ad animam & eius potentias, ita quod secundum diuersitatem corporum est diuersa nobilitas animarum & potentiarum animae, vt alias in secundo visum fuit.

Ad secundum patet responsio ex dictis Petus in solutione argumentorum Durandi contra primam conclusionem recitatis, quia sicut ibidem dictum est, illud quod est principium essendi supernaturaliter & non est immediatum principium operandi, debet poni esse subiectiue in essentia animae & non in aliqua potentia. Illud autem quod est immediatum principium operandi debet in esse potentiae animae & non essentiae. Et ideo gratia ponitur in essentia animae, character autem in potentia. Quod autem obijcitur de habitu supernaturali & naturali non habet apparentiam, quia habitus non est natus subijci sicut potentia animae. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 63. artic 4. vbi arguit sic secundo loco. Potentia animae non videtur esse subiectum alicuius nisi habitus vel dispositionis, sed character non est habitus nec dispositio, sed magis potentia, cuius subiectum non est nisi essentia animae: ergo videtur quod character non sit sicut in subiecto in potentia animae, sed magis in essentia ipsius. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod essentia animae est subiectum potentiae naturalis quae ex principijs animae procedit, talis autem potentia non est character, sed est quaedam spiritualis potentia ab extrinseco adueniens, vnde sicut essentia per quam est naturalis vita hominis perficitur per gratiam qua anima spiritualiter viuit, ita potentia naturalis animae perficitur per spiritualem potentiam quae est character. Habitus enim & dispositio pertinent ad potentiam animae, eo quod ordinantur ad actus quorum potentiae sunt principia, & eadem ratione omne quod ad actum ordinatur est potentiae attribuendum. Haec ille.

Ad tertium negatur antecedens. Et ad probationem illius dicitur quod perfectio naturalis cuius sunt potentiae animae prius inest animae quam potentia vel pfectio supernaturalis loquendo de prioritate durationis vel naturae, non autem de prioritate immediationis, nam aeque immediate inest essentiae animae gratia sicut intellectus vel voluntas quae sunt potentiae naturales, non autem ita inseparabiliter vel necessario, & ideo non oportet quod gratia sit subiectiue in aliquo posteriori ad essentiam animae, puta in aliqua potentia, vnde ad hoc argumentum soluit Sanctus Thomas de veritate. q. 27. artic. 6. Arguit enim sic tertio loco. Gratuita praesupponunt naturalia, sed potentiae sunt naturales proprietates animae secundum Auicennam ergo gratia non est in essentia animae nisi praesupposita potentia, & sic est immediate in potentia animae sicut in subiecto. Ecce argum. sequitur responsio. Dicenarbitrij in adulto est dispositio ad infusionem gratiae, & sidum inquit quod gratuita praesupponunt naturalia si proportionaliter vtraque accipiantur, & ideo virtus quae est gratuitum operationis principium praesupponit potentiam quae est eiusdem principium naturale, & gratia quae est spiritualis esse principium praesupponit essentiam animae quae est principium esse naturalis. Haec ille.

Ad quartum negatur maior scilicet quod vita spiritualis primo insit animae vt est coniungibilis Deo vt obiecto, nec hoc dicit Auguius Est enim aliqua alia coniunctio prior animae ad Deum qua per actum secundum vel quodcunque principium actus secundi scilicet per donum gratiae a qua pullulant virtutes & habitus, vnde Bacus Thomas de veritate vbi supra arguit sic. Primum donum Dei est in eo quod est in nobis prius & Deo propinquius, sed gratia est primum donum Deiin nobis, ipsa enim praecedit fidem & charitatem & alia huiusmodi, vt patet per Augustinus in 2. lib. de praedestinatione Sanctorum, id autem quod in nobis est, & Deo propinquius est essentia animae a qua fluunt potentiae: ergo gratia est in essentia sicut in subiecto. Item causa secundaria per prius recipit inssuentiam primae causae quam effectus causae secundariae, sed essentia animae est principium potentiarum, & sic est causa secundaria earum, quarum Deus est causa primaria: ergo essentia animae per prius recipit influentiam gratiae quam potentiae. Haec ille ibidem cum multis alijs bene facientibus ad propositum.

Ad quintum dicitur quod intellectus est prior voluntate non solum prioritate originis aut generationis, sed etiam prioritate perfectionis vel tanquam continens illam eminenter & virtualiter, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 82. arti. 3. per totum, & de veritate. q. 22 art. 11. & multis aliis locis. Tunc ad argumentum in oppositum dicitur quod actus intellectus simpliciter & absolute loquendo non ordinatur essentialiter ad actum voluntatis vt ad finem, sed potius se habet ad illum vt causa ad effectum, & similiter intellectus se habet ad voluntatem vt motor ad mobile, vnde hoc argumentum soluit quasi in forma Sanctus Thomas prima parte vbi supra, arguit enim sic secundo loco. Res naturales inueniuntur procedere de imperfectis ad perfecta, & hoc etiam in potentijs animae apparet, quoniam proceditur de sensu ad intellectum qui est nobilior, sed naturalis processus est de actu intellectus ad actum voluntatis: ergo voluntas est nobilior & perfectior potentia quam intellectus. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod illud quod est prius generatione & tempore est imperfectius, quia in vno & eodem potentia praecedit actum tempore, & imperfectio perfectionem sed illud quod est prius simpliciter & secundum naturae ordinem est perfectius sic enim actus est prior potentia. Et hoc modo intellectus est prior voluntate sicut motiuum mobili & actiuum passiuo, bonum enim intellectum mouet voluntatem. Haec ille.

Item 4. distin. huius q. 1. artic. 3. in solutio. 3. q. sic dicit. Imago principaliter consistit in potentia cognitiua, quia ex memoria & intelligentia oritur voluntas, vnde tota imagoest in parte intellectiua sicut in radice, & ideo omne quod attribuitur homini ratione imaginis principaliter respicit intellectiuam partem, & ex consequenti effectiuam, quia etiam ex intellectiua parte habet homo quod sit homo, sed ex affectiua quod sit bonus vel malus, & ideo quia character respicit imaginem principaliter est in intellectiua parte. Haec ille.

Item in solut. 2. sic dicit. Assimilatio hominis ad Deum in bonitate praecipue est per voluntatem, sed assimilatio in esse & posse magis est ex parte intellectus, quia ex hoc ipso quod aliquid immateriale esse habet, intellectiuum est & potentiam habet quodammodo infinitam secundum quod intellectus vniuersalium est, quae quodammodo sunt infinita virtute. Et ideo cum conformitas characteris respiciat spiritualem potestatem, magis competit parti intellectiuae quam affectiuae. Haec ille.

Ad sextum dicitur primo quod Sanctus Thomas nullibi dicit characterem esse signum vel fundamentum obligationis animae ad Deum, ideo ad obiecta contra hoc non habemus respondere. Dicitur secundo quod dato quod character esset tale quid, tamen quia non solum est signum, sed etiam principium suscipiendi vel ministrandi actiones hierarchicas quae sunt quaedam protestationes fidei, ideo potius ponitur in potentia intellectiua quam in volitiua, quia fides est in intellectu, vnde Sanctus Thomas tertia parte. q. 63. artic. 4. in solut. 3. sic dicit. Character ordinatur ad ea quae sunt diuini cultus, qui quidem est quaedam protestatio fidei per exteriora signa, & ideo oportet quod character sit in cognitiua potentia animae in qua est fides. Haec ille. Item in praesenti distin. q. 1. artic. 3. q. 3. in solut. 1. sic dicit. Gratia non est in intellectiua, neque in affectiua, sed in essentia animae. Tamen magis de propinquo respicit affectiuam, quia gratia datur ad bene operandum. Qualiter autem aliquis operetur, praecipue ex voluntate dependet, sed character datur ad exer cendas actiones spirituales aliquas simpliciter, quod autem benevel male fiat, hoc est per gratiam & habitum virtutum, & ideo non est similis ratio de charactere & de gratia. Haec ille. Et ad hoc facit illud quod ipse dicit prima secundae. q. 56. axti. 3. quodscilicet habitus qui sunt in intellectu inquantum huiusmodi praestant facultatem agendi, non autem bene vel male agendi nisi in ordine ad volutatem, sed habitus qui sunt in voluntate non solum praestant facultatem agendi simpliciter, sed etiam bene vel male agendi, ideo character quo quis potest bene & male vti potius debet poni in intellectu quam in voluntate.

Ad primum Durandi contra eandem conclusione respondet Petrus de Palude dicens. Licet character non faciat subiectum, nisi instrumentum agendi vel patiendi respectu sacramentorum, quae sunt corporalia, non tamen propter hoc debet esse character in parte corporea, puta manu quae tangit materiam, vel ore quod producit formam, quia homo est instrumentum Dei animatum, quod per intellectum applicat se ad conferendum sacramentum vel suscipiendum, ad quod etiam requiritur intentio quae est actus intellectus sicut dirigentis, vnde in primo principio directiuo huius intentionis & applicationis debet esse character, & non in membris exequenribus. Sicut etiam potentia medicatiua facit medicum cooperatorem instrumentalem naturae per applicationem medicinalium, cum natura sit principale agens sanitatem. Nec propter hoc ars medicatiua ponitur in ore dictante, nec in manu chirurgizante, sed in intellectu dirigente. Et similiter ars domificatiua & huiusmodi, & simile est in proposito. Ideo &c. Nec obstat quod talis directio vel intentio non potest esse in paruulo, quia istud accidit sacramento. Haec ille.

Ex quo apparet ad vnam partem argumenti qua arguens vult probare characterem debere poni in parte organica. Ad aliam vero partem qua vult probare quod non dent poni in intellectu respondet Petrus dicens. Sicut scientia practica & factiua est principaliter propter opus operatum, nec tamen sunt in potentia dirigente & cooperate, sic character est principaliter propter recipere vel conferre sacramentum, cuius collatio vel susceptio immediate elicitur a potentia organica, non tamen propter hoc est in &, quia ista collatio & susceptio exterior debet regi & dirigi ab interiori actione vel intentione. Et ideo in intellectu quod est principium regulans & dirigens in dando & suscipiendo sacramenta debet poni character, vt scilicet intellectus per fidem illustratus dirigat intentionem ad conferendum & suscipiendum sacramentum hoc vel illud, quamuis etiam in infideli sit character, & in non characterizato fides, sicut in cathecumino. Et ideo non est sic intelligendum quod character eliciat intentionem nec dirigat, cum aequaliter non characterizatus intendat & characterizatus non intendat, sed quia intentio per characterem habet virtutem quam aliter non haberet. Et ideo dicendum quod character est propter vtranque operationem in tellectus scilicet elicitam & imperatam, non quidem vt eliciat elicitam vel dirigat, nec vt imperet aliam, sed vt directio & imperium habeat effectum. Qui enim sacramenta ministrat debet intendere quod faciat illud quod facit Ecclesia, nec ad hoc iuuat directe character, sed lsacit vt intentio habeat effectum. Per characteemr enim baptismalem intentio recipiendi alia sacramenta facit ipsum vere suscipere ea, & character sacerdotalis facit quod sacerdos confitendo vel absoluendo efficiat quod intendit. Haec Petrus. Et haec sufficiunt ad primum Durandi, quia vt patet ex dictis minor est falsa, nam character perficit actum intellectus vel appetitus dando eidem efficaciam modo supradicto.

Ad secundum dicitur quod responsio ibidem data bona est satis, & est secundum mentem Sancti Thomae in parte vbi supra visum est, licet Sanctus Thomas non adducat illud exemplum de prudentia & praesidentia. Et ad primam improbationem dictae responsionis dicitur, quod & prudentia est dispositio congruentiae ad susceptionem & executionem potestatis, & similiter econtra potestas est dispositio ad solicite acquirendum prudentiam, licet differenter, quia prima dispositio est quasi causae efficientis ad bene operandum. Secunda vero quasi causae materialis est dispositio ad suscipiendum, sicut enim dicit Rancts Thomas de virtutibus. q. 2. artic. 1. in solutione noni argumenti. Dispositio dicitur tribus modis. Vno modo per quam materia disponitur ad formae receptionem, sicut calor est dispositio ad formam ignis. Alio modo per quam aliquod agens disponitur ad agendum sicut velocitas est dispositio ad cursum: tertio modo dicitur ordinatio aliquorum adinuicem &c. Cum vero arguens dicit quod gratia potius deberet dici dispositio ad characterem &c. Non valet quia sicut potentijs naturalibus intellectu & voluntate nemo bene operatur sine habitu virtutis, nec tamen dicimus quod habitus sit dispositio ad potentiam naturalem, sed econtra habens potentias dispositus est ad habitum sic in proposito. Non tamen necesse est sustinere dictum exemplum per omnia, sed solum quo ad hoc quod sicut habens potentiam dispositus est ad habitum, sic habens characterem dispositus est ad gratiam, quia iam habet quoddam debitum & exigentiam gratiae, sine qua non potest bene vti charactere illo.

Ad secundam improbationem dicitur quod Sanctus Thomas non diuertit a suo proposito per hoc quod dicit characterem esse in alio subiecto quam gratiam, & tamen sit dispositio ad gratiam, nam sicut ipse dicit prima secundae. iq. 74. artic. 4. in solut. 3. Dispositio tripliciter se habet ad id ad quod disponit. Quandoque enim est idem & in eodem, sicut scientia inchoata dicitur esse dispositio ad perfectam scientiam. Quandoque autem est in eodem sed non idem, sicut calor est dispositio ad formam ignis. Quandoque vero nec est idem nec in eodem, sicut in his quae habent ordinem adinuicem vt ab vno perueniatur in aliud. Sicut bonitas imaginationis est dispositio ad scientiam quae est in intellectu. Et hoc modo peccatum veniale quod est in sensualitate, potest esse dispositio ad peccatum mortale quod est in ratione. Haec ille. Cum autem dicit arguens quod Sanctus Thomas assimilat virtutem instrftralem quae est in Sacramentis virtuti instrumentali quae est in semine &c. Dicitur quod non oportet quod similitudo currat per omnia hinc & inde, sed solum quo ad hoc quod vtraque dicitur esse causa vltimae formae dispositiuae, quia scilicet inducit dispositionem ad formam principalem, siue in eodem subiecto siue in alio. Et hoc sufficit ad suum propositum.

Ad tertium respondet Petrus dicens quod ratio illa non valet, quia institutio humana non est causa rerum naturalium, vnde nihil potest addere vel detrahere naturae rerum propter hoc quod rebus naturalibus nihil acquiritur ex pactione humana, quod sit forma realis, sed solum ordo & relatio rationis. Vnde omnia iura incorporalia de quibus iura loquuntur non sunt nisi entia rationis, vnde quod ego emendo rem fiam Dominus, dominium seruitus obligatio actio haereditas & omnia huiusmodi sunt entia rationis, sed Dei ordinatio & institutio sunt causa rerum. Vnde sicut institutio naturae ponit in rebus entitatem naturae, sic institutio gratiae ponit entitatem ad gratiam: nec est relatio etiam realis, quia illa non est principium agendisicut character confirmationis & ordinis, nec patiendi sicut character baptismi.

Nec valet si dicatur quod in Politicis Dominus potest obligare & alicnare rem, no Dominus autem non potest, & tamen Dominus non differt a non Domino nisi relatione rationis, quia ibi non est effectus realis cum in reper translationem conuentionalem nulla fiat realis mutariqu, & per consequens non requiritur causa realis, sed consecratio hominum quae est sacramentum, & omnis vera sacramenti administratio habet effectum realem: ergo ibi oportet esse causam realem & principium reale.

Item sicut Papa potest committere cui vult omnem consecrationem sacramentalem quae non est sacramentum, quia per illam sola relatio rationis acquiritur, sic posset omnem quae est samentum, si per illam similiter non nisi relatio rationis acquireretur. Nunc autem non potest, sed aliquam sic & aliquam non. Sed quamuis ista ratio aequaliter concludat de omni sacramento, tamen est specialis ratio quod Papa plus potest immutare circa vnum sacramentum quam circa aliud. Et quare vel quomodo possit mutare ministrum confirmationis vel ordinis dicetur loco suo. Quare autem potest mutare materiam matrimonij, licet sit impertiuens, praeter id quod de hoc alibi dicetur, ad praesens potest dici quod sic Deus res administrat vt eas proprios motus agere sinat secundum Augustinum vnde sicut corpus suum facit realiter esse in sacramentalibus speciebus, quas tamen vult ita subesse agentibus naturalibus sicut prius suberat, & secundum variationem illarum diuersimode ibi esse, puta si species corrumpantur desinit ibi esse, si augentur, incipit in maiori loco esse, si quidem condensantur in minori, sic virtus quam ponit in verbis est subiectiue in aere, sicut & verba quae sunt quidam sonus. Et quandiu verba durant tandiudurat ibi virtus, hoc est quandiu durat prolatio vltimae syllabae, in qua significatio completur, postea desinit ibi esse virtus, sicut columba redijt in praeadiacentem materiam peracto officio, vel si verba cessant antequam motus aer perueniat ad rem in qua debet esse effectus, species soni eodem instanti defertur ad illam rem cum qua subiectiue est virtus in aere. Alias esset sine subiecto cum sonus sit accidens, cuius subiectum est solus aer. Sic & Deus expressionem consensuum accipit pro instrumentis dimittens tamen ea sub dispositione praelatorum sicut natura humanae politiae requirit Propter quod secundum quod Papa dispensat & irritat est ibi virtus vel non est, sicut in speciebus corruptis vel non corruptis est vel non est corpus Christi. Haec ille. Ex quibus satis patet responsio ad tertium Durandi vt videtur.

Ad quartum negatur minor. Nam positio nostra non adducit vias obscuras ad saluandum efficaciam sacramentorum sane intelligentibus, nec aliquid quod non contineatur implicite in dictis Christi vel discipulorum eius, aut Sanctorum Doctorum. Positio vero arguentis & aliorum multa falsa & contraria dictis Sanctorum & determinationi Ecclesiae continet, vt post dicetur suo loco. Item dato quod positio contraria sit prima facie facilior non sequitur quod ideo sit verior, quia multa falsa multis veris sunt probabiliora secundum Philosophum sicut opposita articulis fidei sunt pbabiliora ipsis articulis. Ad quintum negatur minor, nam Dionysices loquitur ibidem de alio signo quod vocat lumen vt postea dicetur praeter signa exteriora. Et quicquid sit de Diony. tamen Ecclesia determinauis pro charactere quem ponit opi. Sanctus Thomas vt postea dicetur.

Ad primum Scoti contra quartam conclusionem negatur minor. Sancti enim & Ecclesia ponunt istum characterem, quem nos ponimus sicut patet, nam Augustinus in Epistola ad Donatum presbyterum, & habetur in decretis 23. q. 4. c. displicet circa medium sic dicit. Vos oues Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed eratis &c. Ex quibus Doctores concludunt quod in baptismo imprimitur character. Vnde pro intellectu praedictorum sciendum quod Sanctus Thomas tertia parte. q. 66. artic. 1. arguit sic primo loco. Videtur inquit quod baptismus non sit ipsa ablutio. Ablutio enim corporalis transit, baptismus autem permanet: ergo baptismus non est ipsa ablutio, sed potius regeneratio & sigillum & custodia & illuminatio, vt Damasc. dicit in 4. lib. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod in baptismo id quod est sacramentum & res tantum, scilicet character, & id quod est res tantum scilicet interior iustificatio permanent, sed character permanet indelebiliter, iustificatio autem permanet sed amissibiliter. Damascen. ergobaptismum diffinit non quantum ad id quod exterius agitur, quod est sacramentum tantum, sed quantum ad id quod est interius, vnde ponit duo pertinentia ad characterem scilicet sigillum & custodiam inquantum ipse character qui dicitur sigillum quantum est de se custodit animam in bono. Duo etiam ponit pertinentia ad vltimam rem sacramenti, scilicet regenerationem quae ad hoc pertinet, quod per baptismum homo inchoat nouam vitam iustitiae, & illuminationem quae pertinet specialiter ad fidem per quam homo spiritualem vitam accipit secundumillud Abachuc secundo. Iustus autem ex fide viuit. Baptismus autem est quaedam fidei protestatio, vnde dicitur fidei sacramentum. Et similiter Dionys.s baptismum diffinit per ordinem ad alia sacramenta dicens 2. cap. coel. Hierarch. quod est quoddam principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis ad eorum susceptiuam opportunitatem formans nostros animales habitus. Et iterum in ordine ad coelestem gloriam quae est finis vniuersalis sacramentorum cum subdit. Ad supercoelestis quietis anagogem nostrum iter faciens. Et iterum quantum ad principium spiritualis vitae per hoc quod subditur. Sacrae & diuinissimae nostrae regenerationis traditio. Haec ille.

Item idem Augstnus 2. lib.s contra Parmenianum, & habetur 1. q. 1. quod quidam. S forte militiae characterem in corpore suo non militans pauidus exhorruit, & ad clementiam Imperatoris confugerit, & impetrata venia militare iam caeperit, nunquid homine liberato atque correcto character ille repetitur? An non potius agnitus approbatur? An forte minus haberent sacramenta Christiana quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere baptismate, quibus vtique per poenitentiam redeuntibus non restituitur? Et ideo amitti non posse iudicatur. Haec ille.

Vbi glos. baptizatus characterem non potest amittere. Item Augustin. in Epistola ad Vincentium donatistam & recitatur. 23. q. 7. c. quemadmodum. Quaerimus perditos vt de inuentis gaudere possimus dicentes. Mortuus erat frater noster & reuixit, perierat & inuentus est. Quare ergo me inquit non baptizas, vt abluas me a peccatis? respondeo quia non facio iniuriam characteri Imperatoris, cum etrorem corrigo desertoris &c.

Item in lib. de baptismo, & habetur de consec. dist. 4. c. quomodo Deus sic dicit. Non malignis sed bonis filijs dictum est, si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, & reliqua. Habere tamen & dare & accipere sacramentum baptismi satis Ecclesiae Catholicae pastoribus eluxit, & ouem quae foris errabat, & dominicum characterem foris accipiebat, venientem ad Christianae vnitatis salutem ab es rore corrigi, characterem tamen dominicum in ea cognosci potius quam improbari. Quandoquidem ipsum characterem multi & lupi & lupis infigunt qui videntur esse intus &c. Ex quibus & multis alijs dictis Augusins patet eum sensisse characterem imprimi in baptismo.

Item quod haec sit sententia catholicae Ecclesiae determinatione suffulta patet extra de baptis. & eius effect. c. maiores vbi sic dicitur. Item quaeritur vtrum dormientibus & amentibus sacramenti saltem character in baptizato imprimatur &c. & sequitur post pauca. Alij non absurde distinguunt quod is qui terroribus atque supplicijs violenter attrahitur, & ne detrimentum incurrat baptismi suscipit sacramentum, talis sicut & is qui ficte ad baptismum accedit characterem suscipit Christianitatis impressum &c. Et post sequitur. Ille vero qui nunquam consensit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti. Et sequitur post. Tunc ergo characterem imprimit sacramentalis operatio cum obicem voluntatis contrariae non inuenit obsistentem. Haec Alexander Tertius. Ex quibus patet propositum. Et multa alia ex decretis & decretalibus possent ad propositum induci nisi breuitati studeremus. Cum autem dicit arguens quod verba Dionysii non adducuntur ad mentem eius, negatur.

Nec valet quod dicit arguens quod signum de quo loquitur Dionysces non est aliud quam signatio Hierarchae & impositio manuum & descriptio baptizandi, quae omnia fiebant longe ante baptismum &c. Hoc si quidem non valet propter multa. Tum quia falsum assumitur quod Dionystes non loquatur nisi de vnico signo, quod manifeste patet, quia de signo interiori dicit quod est lumen datum a diuina beatitudine. Vt enim allegat arguens verba Dionyss sunt ista. In sursum actum diuina beatitudo ad sui ipsius participationem recipit, & sic de proprio lumine quasi quodam signo ipsi tradit diuinum faciens & communicatorem in Deo manentium. Et vlterius loquitur de signo exteriori dato a Hierarcha cum dicit. Diuinum faciens & communicatorem in Deo manentium adimpletionis & sanctae ordinationis, quorum est signum factum a hierarcha accedenti data signatio & sacerdotum salutaris descriptio &c. Vbi patet quod istud secundum signum aliud est a primo, quia secundum verba Dionycstus primum signum est lumen faciens hominem diuinum & communicatorem adimpletionis & ordinationis, quorum signum est signatio hierarchae, vnde istud secundum signum significat effectum prim. Tum secundo quia aliud falsum assumit arguens scilicet quod Dionvystces per tale signum & lumen intelligat aliquid praecedens baptismum, & quod prius loquatur de tali lumine ac signo quam de actu baptizandi, huius enim falsitas manifeste patet, nam 2. cap. Ecclesiasticae Hierarchiae sub rubrica quae dicit. Mysterium illuminationis, in fine sic dicit. Et cum quidam sacerdotum ex descriptione & ipsum & susceptionem praedicauerint, ille quidem a sacerdotibus in aqua agitur ad hierarchae manum ab ipsis manu actus, hierarcha vero desuper stans clamantibus rursum sacerdotibus ad hierarcham in aqua nomen eius, qui perficitur ter quidem ipsum baptizat tribus eius qui perficitur depositionibus & alleuationibus trinam diuinae beatitudinis superclamans personam &c. Vbi patet quod expresse loquitur de actu baptizandi. In sequenti vero rubrica quae dicitur contemplatio & nigrum quae incipit sic. Hoc quidem est sicut in signis &c. post pauca loquitur de charactere dicens. Nos autem ascensionibus Sanctis ad eorum quae fiunt principia respicientes, & ista sancte docti cognoscemus, quorum characterum sunt expressiones, & quorum occultorum imagines, nam sicut in negotio de intelligibilibus & sensibilibus plane annunciatum est, quaedam quidem sensibiliter facta sunt intelligibilium imagines &c. Ex quo patet quod Diony. loquitur de aliquo charactere intelligibili designato per signa sensibilia sacramentalia.

Item post multum & magnum processum iterum loquitur de illo lumine intelligibili. Si bonae inquit ordinationis principium est secundum quod sui ipsorum sunt cognitrices mentes, quae ad proprium visibile naturae recurrit, in principio quidem quis ipse est videbit, & hoc sumet ex respectu ad lumen primum sanctum donum.

Item post multa subdit verba quae primo allegat arguens. In sursum actum diuina beatitudo &c. Ex quo patet quod arguens importune exponit Dionysium, & forte non aduertit, quod in rubrica primo allegata Dionysts ponit ritum sacramenti, & in alia exponit significationem ritus, sicut manifeste patet legenti ambas rubricas. Cum autem vlterius dicit arguens quod auctoritas Damasc. inepte adducitur, negatur.

Nec valet quod dicit, quod nos de duabus sententijs separatis faciamus vnam aut continuam. Nam sicut patet ex praecedentibus & sequentibus illius capituli in illa auctoritate Damasscts exprimit effectum huius baptismi, vnde arguens male punctuat dicta Damasceni. & facit versum vbi non est, & de propositione quae est de copulato extremo, vult facere copulatiuam, vnde httera debet sic continuari, visibilia enim symbola notae eorum quae intelliguntur sunt, regeneratio namque secundum animam fit, fides enim filios facere nouit, & si sint creaturae per spiritum, & in pristinam reducere beatitudinem. Igitur peccatorum quidem remissio omnibus similiter per baptisma datur, gratia autem spiritus secundum proportionem fidei & purgatio. Igitur nunc quidem per baptisma primitias Spiritus sancti accipimus, & principium alterius vitae fit nobis regeneratio, & sigillun& custodia & illuminatio. Haec Damascen. Ex quibus patet primo quod baptismus exterior non est regeneratio, sed signum & causa vel principium effectiuum intelligibilis regenerationis quae sit in anima, & consequenter false exponit Damascenum dicentem quod baptimus est regeneratio: secundo sequitur quod secundum Damascenum baptismus non est sigillum, nec custodia, nec illuminatio, sed est signum & causa praedictorum. tertio sequitur quod baptismus non est principium alterius vitae, accipiendo principium pro prima parte rei, sed est principium productiuum instrumentale alterius vitae, vt consequenter totum hoc pertineat ad eandem propositionem de copulato praedicatoscilicet hanc. Per baptisma primitias Spiritus sancti accipimus, & principium alterius vitae sit nobis &c. vt sit sensus quod baptismus operatur in nobis omnia illa: quarto sequitur quod dato quod nouus versus inciperet ibi, & principium alterius vitae &c. adhuc habemus propositum, quia cum baptismus non sit essentialiter principium alterius vitae, nec regeneratio, nec sigillum, oportet quod sit causa praedictorum. Et ideo in illa oratione secunda ad hoc quod habeat perfectum sensum, oportet quod intelligatur hoc complexum per baptismum. Dicitur vlterius quod in toto primo cap. Damascen. non loquitur in materia baptismi de signo crucis, nec in 2. cap. vbi loquitur de fide, sed in 3. quod solum est de cruce. Nec de illo 3. cap. adducimus auctoritatem sed solum de primo, quod expresse loquitur de sigillo inuisibiliquod dicitur character. Ex quibus patet quod antiqui melius intelligebant Dionysium & Damascenu quam Scotus, & quod expositio antiquorum stat in suo vigore, expositio vero Scoti nulla est.

Ad secundum principale patet responsio per praedicta, quia Augutinus in multis libris & Epistolis suis locutus est de charactere baptismi, & quod ex indebilitate charadteris arguit initerabilitatem baptismi. Sed Scotus sorte non omnia dicta Augustinus legerat. Dicitur vlterius quod Gratianus locutus est de charactere de consec. distin. 4. cap. quomodo Deus, vt supra recitatum est. Magister autem sententiarum loquitur de hoc charactere 6. distinct. huius capDe his vero qui baptizantur & caet. in fine & dato quod non faceret mentionem sufficiunt auctoritates aliorum. Ad tertium principale dicitur negando minorem, scilicet quod character frustra ponatur. Et ad primam probationem eius dicitur. Primo quod character ponendus est tanquam dispositio ad gratiam, non quidem ex parte Dei agentis, sed ex parte susceptiui, quia secundum praesentem legem nemini datur gratia, nisi sit ad eam dispositus aliqua dispositione superaddita essentiae & potentijs animae se habente per modum actus primi vel per modum actus secundi. Paruuli autem non habent secundam dispositionem cum non habeant actum liberi arbitrij: ergo restat quod habent primam quae dicitur character vel ornatus habitualis. Et de hoc alias plura dicta sunt, prima distin. huius. Et cum dicit arguens quod anima non habens actu peccatum est summe disposita ad gratiam, negandum est. Cum vlterius dicit quod sine tali signo Deus possit assistere baptizato &c. Dicitur quod Deus non alligauit potentiam suam sacramentis quin sine illis posset conferre gratiam, & per consequens nec characteri, tamen secundum ordinationem suae sapientiae aliter instituit vt hominis sanctificatio per sensibilia fiat, vnde ista ratio si aliquod valeret, sequeretur quod frustra instituta essent sacramenta, quia sine illis posset Deus conferre gratiam. Cum autem in confirmatione dicitur quod ficte baptizatus, licet habeat characterem, non accipit gratiam nisi paeniteat. Dicitur quod talis accipit gratiam per poenitentiam tanquam per remouens prohibens, sed per characterem sicut per causam per se disponentem ad gratiam, vt ostendit Bnctus Thomas praesenti distin. q. 3. arti. 2. quaestiuncula tertia & tertia parte vt post dicetur. Quantum vero ad alia quae obijcit contra secundum effectum characteris scilicet quod est signum assimilatiuum &c. Dicitur quod ista ratio multos habet defectus secundum quod patuit in praemissis.

Tum quia character non solum est signum assimilatiuum, immo est principium actiuum vel passiuum, & ideo oportet quod sit forma absoluta & inhaerens. Tum quia character est signum permanens post receptionem baptismi, ideo non sufficit dicere quod sit ipsa receptio baptismi transiens in praeteritum. Tum quia non est simile de professione religionis humanae quae nullum absolutum causat in profitente, & de professione Christianae Religionis p susceptionem sacramenti, quod est instrumentum Dei animam sanctificantis, & gratiam in ea causantis. Tum quia character est signum spirituale, signum vero religionis est sensibile. Tum quia plus efficit diuina institutio quam humana ordinatio vel promissio.

Tum quia auctoritates Sanctorum sunt in oppositum, & propter multa alia patet nullitas argumenti. Quantum autem ad illa quae arguens obijcit de tertio effectu, scilicet quod character est signum configuratiuum &c. patet responsio ex praedictis, scilicet quia character non solum est signum, sed principium actiuum vel passiuum, ideo non potest esse aliquid transiens in praeteritum, nec relatio realis aut rationis, sed oportet quod sit aliquod absolutum permanens, sicut character & nota militiae Principis, vt saepe dictum est. Quantum ad illa quae obijcit de quarto effectu, scilicet quod est signum rememoratiuum &c. patet solutio ex praedictis. Nam non solum ponitur vt signum rememoratiuum, sed etiam vt principium actiuum vel passiuum. Tum quia concesso quod ponatur vt tale signum, ratio in oppositum non valet. Dicitur enim quod tale signum ponitur propter ipsum sacramentum in se, & propter ipsum suscipientem, & propter alios. De hoc Sanctus Thomas praesenti distin. q. 1. artic. 2. quaestiuncula secunda in solutione primi sic dicit. Character non est signum tantum vt distinctionis nota, sed vt distinctionem causans, sicut & alia sacramenta signa, & ideo eo indigetur ad distinctionem faciendum.

Item in solutione secundi sic dicit. Istud distinctionis signum est & propter ipsum hominem qui suscipit, qui eo accipit distinctum posse ab alijs, & propter alios homines qui eum admittunt ad spirituales actiones ex consignatione sacramentali exteriori interiorem perpendentes, & quo ad Deum qui eius actionibus spiritualibus efficaciam praebet. Haec ille. Cum autem dicit arguens quod charitas non habet aliquod signum rememoratiuum &c. non valet, vnde Sanctus Thomas ibidem in quarto loco arguit sic. Charitas est excellentior virtus quam fides, sed charitati non ponitur aliquod signum distinguens nec alijs virtutibus: ergo nec fidei debet poni. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod fides homini nota est, charitas autem incerta: nihil enim est alicui certius sua fide, vt Augustinus dicit, sed an charitatem habeat, non est alicui certum. Et ideo distinctio data magis respicit fidem quam charitatem vel alias virtutes. Vel dicendum quod distinctio ista praecipue attenditur quantum ad operationes quae sunt in sacramentis in quibus maxime operatur fides. Haec ille.

Item quinto loco arguit sic. Contrarium sufficienter distinguit a contrario, sed fides est infidelitati contraria: ergo sufficienter fides ab infidelibus distinguit, & ita non oportet quod per characterem distinguantur. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod fides sufficienter distinguit fideles ab infidelibus quantum ad actus fidei, sed non quantum ad actus spirituales qui competunt fidelibus, quia ad hos oportet quod spiritualis potentia addatur. Haec ille.

Item tertio loco arguit sic. Homo non configuratur Trinitati nisi per imaginem & similitudinem, sed prima configuratio est per naturam, & secunda per gratiam: ergo character nullo modo configurat. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod configuratio ista attenditur ad Deum secundum participationem diuinae potestatis, quae non est neque per gratiam virtutum neque pernaturam. Haec ille.

Ex quibus patet quale signum est character, & ad quid ponitur, & quomodo potius ponitur ve signum rememoratiuum Sacramenti quam charitatis vel fidei sine sacramento, & similiter quomodo character ponitur propter ipsum suscipientem, & propter Deum, & propter proximum, aliter tamen & aliter. Cum autem dicitur quod non debet poni in damnatis aut beatis propter maiorem gloriam, aut confirmationem. Dicitur quod hoc falsum est. Primo quidem de beatis, quia sicut in via debet poni signum spiritualis potestatis, non autem charitatis ratione iam dicta, ita & in patria remanebit spiritualis potestatis signum acquisitum in via, non autem signum charitatis acquisitum in via, sed alia signa ibidem erunt, scilicet excellentior gloria essentialis. Et proportionaliter dicendum de damnatis, quia maior damnatio erit signum casus a maiori charitate, & ita erit ibi signum nouum, non in via impressum. Secus est de signo sacramenti. De praedictis Sanctus Thomas praesenti distin. q. 1. arti. 3. quaestiuncula quarta in solutione secundi sic dicit. Per characterem homo consignatur quod sit de caetu fidelium & particeps hierarchicarum actionum. Ecclesiasticae autem hierarchiae succedit coelestis, & ideo ad communionem fidelium in Ecclesia triunphanti, & ad participationem coelestis hierarchiae actionum character in patria perficiet, & sic erit ad alios actus, sicut virtutes & dona. In damnatis etiam manet, sed hoc per accidens est, & praeter intentionem imprimentis characterem quod recipiens damnetur, & ita non est ibi ordinatus ad aliquem finem, tamen Deus qui nihil inordinatum relinquit, elicit ex hoc aliquod bonum, scilicet quod apparet iustior eorum damnatio qui tantum munus neglexerunt. Haec ille.

Item tertia parte. q. 63. artic. 5. in solutione tertij sic dicit. Quamuis post hanc vitam non remaneat exterior cultus, remanet tamen finis illius cultus, & ideo post hanc vitam remanet character, & in beatis ad gloriam, & in malis ad eorum ignominiam. Sicut etiam militaris character remanet in militibus post adeptam victoriam, & in his qui vicerunt ad gloriam, & in his qui sunt victi ad poenam. Haec ille. Ex quibus apparet soliditas praedictorum.

Ad illud autem quod arguens addit de sacerdote &c. Dicitur quod non est inconueniens quod sacerdos beatus habeat aliquod gaudium accidentale & excellentiam accidentalem beatitudini supra omnes beatos non sacerdotes, nec habentes aliquid supereminentet continens characterem sacerdotalem, quod dico propter Beatam Virginem, quae licet non habeat talem characterem, habet tamen aliquid eminentius potestate sacerdotali, Episcopali, Papali, vt pulcherrime declarat Dominus Albertus in Mariali loquens de gratijs sacramentalibus. Sicut etiam Praedicator virgo martyr habent Aureolas quas caeteri non habent, licet maioris meriti, vt habet declarari. 49. distin. huius. Quod vlterius addit de Christo, nihil valet penitus, qua licet Christus non habeat characterem, habet tamen aliquid supereminenter continens characterem, vt alias dictum est. Vnde Sanctus Thomas tertia parte. q. 63. artic. 6. sic dicit. Character sacerdotalis est quaedam participatio sacerdotij Christi infidelibus eius, vt scilicet sicut Christus habet plenam spiritualis sacerdotij potestatem, ita fideles eius ei configurentur in hoc quod participant aliquam specialem potestatem respectu sacramentorum, & eorum quae pertinent ad diuinum cultum. Et propter hoc Christo non competit habere characterem, sed potestas sacerdotij eius comparatur ad characterem sacerdotum, sicut illud quod est plenum & perfectum ad aliquam suiparticipationem &c. Haec ille.

Item dist. praesenti. q. 1. arti. 3 quaestiuncula quinta sic dicit. Christus nullum characterem habuit, quia ipse habuit potestatem plenitudinis in sacramentis, quasi ea instituens, & eis efficaciam praebens. Vnde sicut poterat inducere effectum Sacramenti in aliquo sine sacramento exteriori, ita &x parte ipsius ad hoc requirebatu aliquid sacramentale interius.

Item in solut. 1. sic dicit. Christus fuit sacerdos quasi sacerdotium instituens, & eius non est habere characterem, sed illius qui sacramentum aliunde suscipit, vt per characterem principali sacerdoti configuretur.

Item in solut. 2. sic dicit. Aliquid est perfectionis in nobis quod non esset in Christo, sicut gratia adoptionis. Et similiter est de charactere, quia ponerent in eo speciale potestatem coarctatam, & ab alio deriuatam Haec ille. Ex quibus melius intelliguntur praedicta.

Item tertia parte. q. 22. arti. 1. in solut. 1. sic dicit. Potestas hierarchica conuenit quidem angelis inquantum & ipsi sunt medij inter Deum & hominem, vt patet per Dionysium in lib. coel. Hierarch. ita quod ipse sacerdos inquantum est medius inter Deum & populum angeli nomen habet secundum illud Malach. 2. Angelus Domini exercituum est. Christus autem maior angelis fuit non solum secundum diunitatem, sed etiam secundum humanitatem inquantum habuit plenitudinem gratiae & gloriae, vnde etiam excellentiori modo hierarchicam seu potestatem sacerdotalem prae angelis habuit, ita etiam quod ipsi angeli fuerunt ministri sacerdotij eius secundum illud Matth. 4. Accesserunt angeli & ministrabant ei &c.

Ad illud vero quod obijcitur de Beata Maria & patribus veteris Testamenti patet solutio per praedicta. Tum qua nullum inconueniens est dicere quod ipsa non habet omnia gaudia accidentalia beatitudini, nec omnes characteres, sicut etiam in via non habuit vsum omnium gratiarum gratis datarum. Vnde ostendit Sanctus Thomas tertia parte q. 27. artic. 5. in solutione tertij vbi sic dicit. Non est dubitandum quin Beata Virgo acceperit excellenter donum sapientiae, & gratiam virtutum, & etiam gratiam prophetiae, sicut habuit Christus, non tamen accepit vt haberet vsus harum & similium gratiarum sicut habuit Christus, sed secundum quod conueniebat conditioni illius. Habuit enim vsum sapientiae in contemplando secundum illud Lucae 2. Maria autem conseruabat omnia verba haec conferens in corde suo. Non autem vsum sapientiae quantum ad docendum, eo quod hoc non conueniebat sexui mulierum secundum illud secundae Timoth. 2. Docere autem mulieri non permitto. Miraculorum autem vsus sibi non competebat dum viueret, quia tunc temporis confirmanda erat doctrina Christi miraculis, & ideo soli Christo & discipulis eius qui erant baiuli doctrinae Christi conueniebat miracula facere. Propter quod etiam de Ioanne Baptista dicitur Ioan. 10. quod signum nullum fecit, vt scilicet omnes in Christo intenderent. Vsum autem prophetiae habuit, vt patet in cantico quod fecit. Magnificat anima mea Dominum. Haec ille. Ex quibus patet quod sicut non habuit vsum omnium gratiarum in via, nec omnes characteres, nec in gloria, oportet quod habeat omnes excellentias accidentales potissime illas quae suo sexui non competunt. Tum secundo quia vt dictum est secundum Albertum, ipsa habuit aliquid excellentius illis characteribus in via, & consequenter excellentiora gaudia in patria.

Ad quartum principale negatur antecedens, quia donum prophetiae est donum Dei, & tamen datur alicui actualiter peccanti mortaliter, sicut patet de Balaam cui actualiter peccanti peccato auaritiae, infidelitatis, & idolatriae, & odij populi Dei, & alijs multis peccatis data fuit pphetia sicut habetur Numeri 23. & 24. Et potissime non est inconueniens dona Dei quae subiectiue pertinent ad intellectum dari actualiter peccanti, quia peccatum mortale directe contradicit gratiae quae est in essentia anime, & charitati, quae est in affectu subiectiue, non autem omnia peccata contrariantur fidei aut characteri, aut prophetiae, quae sunt in intellectu. De hoc in suo simili Sanctus Thomas secunda secundae. q. 172. arti. 4. sic dicit. Prophetia potest esse sine charitate, quod apparet ex duobus: primo quidem ex actu vtriusque. Nam prophetia pertinet ad intellectum, cuius actus praecedit actum voluntatis, quam perficit charitas. Vnde & Apostnes 1. Corinth. 13. prophetiam connumerat alijs ad intellectum pertinentibus, quae possunt haberi sine charitate: secundo ex fine vtriusque &c. Haec ille.

Sic in proposito dico de charactere quem ponimus subiectiue in intellectu quod potest esse sine charitate, immo in actualiter peccante mortaliter. De hoc Sanctus Thomas in praesenti distinctio. q. 2. artic. 2. in solutione primae quaestiunculae sit dicit. Duplex est effectus b peismi. Primus qui est res & sacramentum, scilicet character. Et quia character non imprimitur ad praeparandum hominis voluntatem, vt aliquid bene fiat, cum non sit habitus, sed potentia, vt dictum est, ideo hunc effectum baptismi indispositio voluntatis non impedit, dummodo adsit aliqualis voluntas suscipiendi sacramentum. Alius effectus est qui est res & non sacramentum, scilicet gratia, & ea quae ad ipsam consequuntur per qua voluntas hominis praeparatur vt bene velit, & bene operetur. & ideo ad hunc effectum percipiendum non sufficit quaelibet voluntas sacramentum percipiendi, sed requiritur talis voluntas a qua remoueatur omnis indispositio contraria gratiae, quia contraria non se compatiuntur. Vnde remanente contraria dispositione baptismus vltimum effectum suum habere non potest. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod opera Dei perfecta sunt, & quaecunque curat, perfecte curat &c. patet quid dicendum ex praedictis. Tum quia non omne opus Dei est perfectum perfectione gratiae gratum sa cientis, nec semper in esse naturae, licet aliqualiter sit perfectum. Tum quia character non curat, nec directe datur ad bene, vel male agendum, & ideo fictus recipiens charactere non curatur a Deo secundum totum, nec secundum dimidium, nec recipit dimidiam veniam, immo nullam. Vnde argumentum non valet. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 68. artic 4. in solutione tertij sic dicit. Non est inquit per impressionem characteris baptismalis aliqui dispositus ad gratiam quandiu apparet in eo voluntas peccandi, quia Deus neminem ad virtutem compellit, vt dicit Damascen Haec ille.

Ad quintum principale dicitur ad primam diuisionem ibi factam quod character est donum Dei, & non est gratia gratum faciens. sed est dispositio habitualis ad illam, non tamen totalis dispositio in adulto qui potest accedere fictus ad baptismum, est tamen sufficiens dispositio in paruulo, in quonon potest habere locum fictio. Dicitur secundo pro alia diuisione quod character est donum Dei, & est vtile quantum est de se ipsi habenti, quia disponit eum ad receptionem gratiae, & per eum ascribitur caetui fidelium, & efficitur particeps hierarchicarum actionum. Quod aut habenti characterem non detur gratia, accidit characteri ex defectu suscipientis ponentis obstaculum, quo remoto character habet suum effectum. Insuper talis character vtilis est alijs potissime character ordinis, cum sit potestas ministrandi populo sacramenta. Character etiam baptismalis vtilis est populo ad hoc quod sciat quem debet admittere vel repellere a perceptione diuinorum, & quia auget populum Dei numero semper in actu, & merito in potentia proxima. de praedictis Sancti Thomae tertia parte. quaestio. 69. articul. 10. sic dicit. Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Cum autem aliquid generatur simul cum forma recipit effectum formae, nisi sit aliquid impediens, quo remoto forma rei generatae perficit suum effectum, sicut simul cum corpus grauae generatur, mouetur deorsum, nisi sit aliquid prohibens, quo remoto statim incipit moueri deorsum, & similiter quando aliquis baptizatur accipit characterem quasi formam, & consequitur proprium effectum, qui est gratia remittens omnia peccata. Impeditur autem quandoque pefictionem, vnde oportet quod remota per poenitentiam, baptismus statim consequatur suum effectum. Haec ille.

Item in solutione secundi sic dicit. Fictio non remouetur perbaptismum, sed per poenitentiam, qua remota baptismus aufert omnem culpam, & reatum omnium peccatorum praeccdentium, & etiam simul existentium cum baptismo, vnde Augustinus dicit. Soluitur hesternus dies, & quicquid superest, soluitur & ipsa hora momentumque &c. & sic ad effectum baptismi consequendum concurrit baptismus & poenitentia, sed baptismus sicut causa per se agens, poenitentia vero sicut causa per accidens. 1. remouens prohibens. Haec ille.

Et attende quod baptismus quo ad illud quod est sacramentum tantum, & non res non est regeneratio formaliter, sed effectiue quantum vero ad id quod est res tantum scilicet gratia vel res & sacramentum scilicet character est regeneratio formaliter & peressentiam.

Ad sextum dicitur quod character non ideo dicitur indelebilis, quia Deus illum & subiectum eius non posset delere coniunctim & separatim de sua omnipotentia absoluta, sed ideo quia de potentia Dei ordinata non potest deleri, quia sic habet ordo diuinae sapientiae quod non deleatur. Cuius rationem assignat Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. arti. tertio in solutione quartae quaestiunculae dicens. Impressio charasteris est per quandam animae rationalis sanctificationem prout sanctificatio est deputatio alicuius ad aliquod sacrum. Ad hanc autem sanctificationem non magis actiue operatur anima sanctificanda quam aqua sanctificanda, vel oleum vel chrisma ad sui sanctificationem, nisi quod homo se subijcit huic sanctificationi per consensum, res autem praedictae sine consensu subijciuntur, quia libero arbitrio carent, & ideo qualitercunque anima varietur per proprias operationes, nunquam characterem amittit sicut nec chrisma vel oleum aut panis consecratus nunquam sanctificationem perdunt, qualitercunque transmutentur, dum tamen non corrumpatur. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Causa indelebilitatis characteris est & ex parte subiecti quod est incoruptibile, & ex parte causae quae inuariabilis est. Gratia autem habet aliquo modo causam non efficientem, sed disponentem ex parte subiecti, quia secundum Augustinus qui creauit te sine te non iustificabit te sine te, & ideo per indispositionem subiecti gratia amittitur. Haec ille.

Item tertia parte. q. 63. arti. quinto sic dicit. Character sacerdotalis est quaedam participatio sacerdotij Christi in eius fidelibus, vt scilicet sicut Christus habet plenam spiritualis sacerdotij potestatem, ita fideles ei configurantur in hoc quod participiant aliquam specialem potestatem respectu sacramentorum, & eorum quae ad cultum Dei pertinent, & propter hoc etiam Christo non competit habere characterem, sed potestas sacerdotij eius comparatur ad characterem sacramentorum, sicut illud quod est plenum & perfectum ad aliquam sui participationem. Sacerdotium autem Christi est aeternum secundum illud psalmi. Tues sacerdos in aeternum &c. & inde est quod omnis sanctificatio quae fit per sacerdotium eius est perpetua re consecrata manente, quod patet etiam in rebus inanimatis. Nam ecclesiae vel altaris semper manet consecratio nisi destruantur. Cum ergo anima sit subiectum characteris secundum intellectiuam partem in qua est fides, manifestum est quod sicut intellectus est perpetuus & incorruptibilis, ita character indelebiliter manet in anima. Haec ille.

Ad confirmationem dicitur, quod similitudo non valet, quia nec materia nec forma sacramenti est incorruptibilis sicut anima, nec virtus datur sacramentis ad hoc ad quod character animae, vt ex praecedentibus satis patet, & ideo virtus sacramentorum transit, character manet.

Ad septimum dicitur secundum vltima dicta beati Thomas circuncisio nullo modo effectiue causabat gratiam, sed solum erat causa sine qua non, secus de sacramentis nouae legis, & ideo non oportebat quod aliquam dispositionem actualem aut habitualem imprimeret animae, sed solum corpori. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 70. arti. quarto, vt saepae recitatum fuit sic dicit. Apostolus dicit Ro. quarto, quod Abraham accepit signum circuncisionis signaculum iustitiae fidei, quia scilicet iustitia ex fide erat significata non ex circuncisione significante, & quia baptismus operatur in virtute passionis Christi, ideo baptismus imprimit characterem incorporantem hominem Christo, & copiosiorem gratiam confert quam circuncisio &c. De hoc plura dicta sunt dist. prima. Eandem sententiam expressius ponit tertia parte. q. 63. arti. primo in solutione tertij vbi dicit. Sacramenta veteris legis non habebant in se spiritualem virtutem ad operandum aliquem spiritualem effectum, & ideo in illis sacramentis non requirebatur aliquis spiritualis character, sed sufficiebat ibi corporalis circuncisio, quam Apostolus signaculum nominat Ro. quarto. Haec ille.

Ad argumentum in oppositum quaestionis respondet Sanctus Thomas praesenti dis. q. 1. arti. primo in solutione primi dicens. Character inquit non est habitus nec passio, sed potentia quaedam consequens animam secundum quod est in vita spirituali regenerata, & ideo non oportet quod omnibus insit, vel quod a natura insit. Haec ille. Et haec dequaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen

PrevBack to TopNext