Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum parvuli infidelium sint invitis parentibus baptizandi
CIRCA quintam & sextam distinctiones quarti sententiarum quaeritur. Vtrum paruuli infidelium sint inuitis parentibus baptizandi.
Et arguitur quod sic. Nam magis debet homini subueniri contra periculum mortis aeternae quam contra periculum mortis temporalis, sed puero in periculo mortis temporalis existenti est subueniendum etiam si parentes per malitiam contra niterentur, ergo multo magis est subueniendum putris infidelium contra periculum mortis aeternae etiam inuitis parentibus.
In oppositum arguitur, quia in decretis dis. 45. ex concillio Toletano sic dicitur. De iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Non enim tales inuiti saluandi sunt, sed volentes, vt integra sit forma iustitiae. I hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secdo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusioPueri infidelium filij nondum habentes vsum rationis non sunt baptizandi inuitis parentibus. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 68. ar. 10. vb sic dicit. Pueri infidelium filij aut habent vsum rationis, aut non habent, si habent, iam quantum ad ea quae sunt iuris diuini vel naturalis incipiunt suae potestatis esse, & ideo propria voluntate inuitis parentibus possunt baptismum suscipere, sicut & matrimonium contrahaere, & ideo tales licite possunt moueri & induci ad baptismum suscipiendum. Si vero nondum habentrsum liberi arbitrij, secundum ius naturale sunt sub cura parentum quandiu sibi ipsis prouidere non possunt.
Vnde etiam de pueris antiquorum dicitur quod satuabantur in fide parentum, & ideo contra iusticiam naturalem esset, si tales pueri inuitis parentibus baptizarentur, sicut etiam si aliquis habens vsum rationis baptizaretur inuitus. Esset etiam periculosum taliter filios infidelium baptizare, quia de facili ad infidelitatem redirent proptet naturalem affectum ad parentes. Et ideo non habet hoc ecclesiae consuetudo, quod filij infidelium inuitis parentibus baptizentur. Haec ille Eandem conclusionem ponit secunda secundae q. 10. ar. 12. vbi sic dicit. Maximam auctoritatem habet ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda, quia & ipsa doctrina catholicorum doctorum ab ecclesia auctoritatem habet. Vn magis standum est auctoritati ecclesiae quam auctoritati Augstns vel Hieroni. vel cuiuscunque doctoris. Hoc autem vsus ecclesiae nunquam habuit quod iudaeorum filij inuitis parentibus baptizarentur, quauis fuerint retroactis temporibus multi catholici & potentissimi principes vt Constantinus & Theodosius & alij plures, quibus familiares fuerunt sanctissimi episcopi vt Siluester Constantino, & Ambrosius Theodosio, qui nullo modo praetermisissent hoc ab eis impetrare, si hoc esset consonum rationi, & ideo periculosum vdrtr hanc assertionem de nouo inducere, vt praeter consuetudinem hactenus in ecclesia obseruatam iudaeorum filij inuitis parentibus baptizentur. Et huius ratio duplex est. Vna quidem propter periculum fidei, si enim pueri nondum vsum rationis habentes baptismum susciperent, postmodum cum ad perfecta aetatem venirent de facili possent a parentibus induci, vt relinquerentur quod ignorantes susceperunt, quod vergeret in fidei detrimentum. Alia vero ratio est, quia repugnat iustitiae naturali. Filius enim naturaliter est aliquid patris, & primo quidem a parentibus non distinguitur secundum corpus quamdiu in matris vtero continetur. Postmodum vero postquam ab vtero egreditur antequam vsum liberi arbitrij habeat continetur sub cura parentum sicut sub quodam spirituali vtero. Quandiu enim vsum rationis non habet puer non differt ab animali irrationali.
Vnde sicut bos vel equus est alicuius vt vtatur eo cum voluerit secundum ius ciuile sicut proprio instrumento, ita de iure naturali est quod filius antequam habeat vsum rationis sit sub cura patris. Vnde contra iustitiam naturalem esset, si puer antequam habeat vsum rationis, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur inuitis parentibus. Postquam autem incipit habere vsum liberi arbitrij iam incipit esse suus, & potest quantum ad ea quae sunt iuris diuini vel naturalis sibijpsi prouidere, & tunc est inducendus ad fidem non coactione, sed persuasione, & potest etiam inuitis parentibus consentire fidei & baptizari, non autem antequam habeat vsum rationis. Vnde de pueris antiquorum patrum dicitur quod saluati sunt in fide parentum, per quod datur intelligi quod ad parentes pertinet prouidere filijs de salute sua, praecipue antequam habeant vsum rationis. Haec ille.
Similia verba ponit 2. quolibet q. 7. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Nihil vergens in periculum fidei & derogationem iuris naturalis induci debet in ecclesia, sed baptizare paruulos infidelium inuitis parentibus est huomodi, ergo &c. Secunda conclusio. Omnes paruuli baptizati aequalem effectum per se suscipiunt in baptismo ex ipso baptismo Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 69. ar. 8. vbi dicit. Duplex est effectus baptismi, vnus per se, & alius per accidens Per se quidem effectus baptismi est id ad quod baptismus est institutus scilicet ad generandum homines in spiritualem vitam. Vnde quia omnes pueri aequaliter se habent ad baptismum. quia non in fide propria, sed in fide ecclesiae baptizantur, omnes aequalem effectum percipiunt in baptismo. Adulti vero qui per propriam fidem ad baptismum accedunt, non aequaliter se habet ad baptismum. Nam quidam cum maiori, quidam cum minor deuotione ad baptismum accedunt, & ideo quidam plus, quidam minus de gratia nouitatis accipiunt, sicut etiam ab eodem igne accipit plus caloris qui plus ei appropinquat, licet ignis quantum est de se, aequaliter ad omnes suum calorem effundat. Effectus autem baptismi per accidens est ad quem baptismus non est ordinatus, sed diuina virtus hoc in baptismo miraculosae operatur, sicut super illud Ro. 6. Vt vltra non seruiamus peccato, dicit glo. Non hoc praestatur in baptismo, nisi sorte miraculo ineffabihi creatoris, vt lex peccati quae est in menbris prorsus extinguatur, & talis effectus non aequaliter suscipitur ab omnibus baptizatis etiam si cum aequali deuotione accedunt, sed dispensatur huiusmodi effectus secundum diuinae prouidentiae ordinem. Haec ille.
Item 4. dis 4. q. 2. art. 3. in solntione 3. quaestiunculae sic dicit. In pueris baptizatis nihil ex parte eorum requiritur, sed habent quasi pro dispositione ad salutem fidem ecclesiae, & pro effectiuo salutis virtutem passionis Christi, quae operatur in baptismo. Et haec duo aequaliter ad omnes pueros se habent, & ideo non dicuntur quantum ad effectum baptismi suscipiendum, sed aequalem gratiam suscipiunt. Haec ille Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Passa aequaliter disposita vel indisposita ad idem actiuum aequaliter se habentia, aequalempercipiunt effectum ab eodem actiuo, sed paruuli suscipientes baptismum aequaliter sunt dispositi vel indispositi ad recipiendum effectum per se baptismi, & aequaliter se habent ad passionem Christi operantem in sacramentis, igitur &c. Tertia conclusio. Recipiens scienter baptismum a malis ministris ab ecclesia Dei praecisis per haeresim vel scisma vel exconcationem extra casum necessitatis peccat. Hanc ponit Sanctus Thomas Quinta dis. 4. q. 2. art. 2. q. 5. vbi sic dicit. Malus minister aut est ab ecclesia praecisus, aut non. Si sit praecisus ab ecclesia, tunc peccat ab eo acciptens sacramentum nisi necessitate in qua posset a pagano vel iudaeo etiam suscipere. Si austem non sit praecisus ab ecclesia Dei non peccat ab eo accipiens sacramentum nisi per accidens, scilicet si eius peccato consentiret. Hac ille.
Item tertia parte q. 64. arti. 9. in solutione secundi sic dicit. Hreticorum quidam in collationem sacramentorum formam ecclesiae non seruant, & tales neque sacramentum conferunt, neque rem sacramenti. Quidam vero seruant formam ecclesiae, & tales conferunt quidem sacramentum, sed non conferunt rem sacramenti, & non dico si sunt manifeste praecisi ab ecclesia, quia ex hoc ipso quod aliquis accipit ab eis sartra peccat, & per hoc impeditur ne effectum sacramenti consequatur. Vnde Augustinus dicit in lib. de fide ad petrum. Firmissime tene & nullatenus dubites extra ecclesiam baptizatis, si ad ecclesiam non redierint baptismo cumulari perniciem. Et per hunc modum dicit Leo Papa. In sede alexandrina sacramentorum baptismum esse extinctum scilicet quantum ad rem sacramenti, non autem quantum ad ipsum sacramentum. Cyprianus autem nec sacramentum conferre hareticos credebat, sed in hoc eius snia non tenetur. Vnde Augni dicitrtyrem C prianum, qui apud haeteticos vel scismnaticos datur baptismum nolebat cognoscere, tanta merita vsque ad ttiumphum martyrij secuta sunt, vt charitatis qua excellebat luce abumbratio illa, fugaretur, & si quid purgandum erat passionis falce tolleretur. Haec ille.
Item in solutione tertij sic dicit. Ptas ministrandi sacramenta pertinet ad spiritualem characterem qui est indelebilis, & ideo per hoc quod aliquis ab ecclesia suspenditur vel excomncatur, vel etiam degradatur non amittit potestatem conferendi sacramentum, sed licentiam vtendi hac potestate, & ideo sacramentum quidem confert, sed tamen peccat conferendo, & similiter ille qui ab eo accipit sacramentum, & sic etiam non percipit rem sacramenti, nisi forte per ignorantiam excusatur. Haec ille quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quicuno scienter extra casum necessitatis participat in diuinis & in peccato cum exconicatis vel praecisius ab ecclesia peccat, sed recipiens scienter baptismum extra casum necessitatis a praedictis est huomod, igitur &c.
Quarta conclusio. Malus minister baptizans cum solennitate quasi minister ecclesiae peccat mortaliter. Non autem si in casu necessitatis sine solennitate, & non vt minister baptizet. Hanc ponit Sanctus Thomas quiuta dist. huius quarti q. 2. arti. 2. quaestinncula 4. vbi sic dicit. Quicumqua in peccato mortali existens exhibet se ministrum aeccsesiae in quocunque spirituali peccat secundum quorundam opinionem satis probabilem, quae per auctoritatem Dyonisij confirmatur, & ideo sacerdos baptizans cum solennitate quasi ministrum ecclesiae se exhibens peccat mortaliter. Si autem simpliciter baptizet in articulo necessitatis non quasi minister ecclesiae, sed sicut vetula baptiaare posset non peccat. Haec ille.
Item tertia parte q. 64. arti. 6. sic dicit. Aliquis in agendo peccat, dum hoc quod operatur non secundum quod oportet operatur, vt patet per philosophum in 2. Ethicorum. Est autem conueniens vt sacramentorum ministri sint iusti, quia ministri debent conformari ei, cuius sunt ministri secundum illud Leui. 19. Sancti Eritis, quoniam & ego sanctus sum, & Ecclesiastici, 10. Secundum iudieem populi, sic & ministri eius, & ideo non est dubium quin maliexhibentes se ministros Dei & ecclesiae in dispensatione sacramentorum peccent, & quia hoc peccatum pertinet ad irreuerentiam Dei, & contaminationem sacramentorum quantum est ex parte hominis peccatoris, licet sancta secundum seipsa incontaminabilia sint, consequens est quod tale peccatum ex genere suo est mortale. Haec ille.
Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Ille qui est in peccato mortali non est perplexus simpliciter, si ex officio incumbat ei sacramenta dispensare, quia potest paenitere de peccato & licite ministrare. Non est autem inconueniens quod sit perplexus suppo¬si to quodam scilicet quod velit remanere in peccato. In articulo tamen necessitatis non peccaret baptizando in casu, in quo laicus etiam posset dispensare, sic enim patet quod non exhibet se ministrum ecclesiae, sed subuenit necessitatem patienti. Secus autem est in alijs sacramentis, quae non sunt tantae necessitatis. Haec ille.
Ex quibus potest formari duplex ratio secundum duplicem partem conclusionis, quod enim malus minister baptigans cum solennitate peccet, arguitur, quia quicunque existens in peccato mortali exhibet se ministrum Dei & ecclesiae peccat mortaliter, sed minister malus maliti a peccati mortalis baptizans cum solennitate est huiusmodi, igitur &c. Prosecunda parte scilicet quod talis in casu necessitatis baptizans sine solennitate, nec vt minister non peccet arguitur, quia opus misericordiae licitumlaico licitum est malo ministro, sed baptizare in casu necessitatis sine solennitate est opus minime licitum laico igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus. probando quod paruuli iudaeorum & aliorum infidelium sint inuitis parentibus baptizandi, praesertim quod princeps hoc possit facere, cui in regimine rei publicae sunt tales subditi. Primo quia in paruulo dominus habet maius ius dominij quam parentes, vniuersaliter enim potestatibus ordinatis, potestas inferior non obligat in his quae sunt contra superiorem, sicut docet Augustinus de verbis dcnmeoni omelia sexta & ponitur in vltimo capitulo secundi sen. Si illud iubet potestas quod non debes facere, hic sane contemne potestatem tenendo vel sequendo potestate maiorem, & declarat in exemplo de curato re & consule & imperatore, & de imperatore & Deo igitur ille qui habet regere rem publicam magis debet cogere vnumquemque subdi domino superiori, sicut si imperator deberet sententiare aliquem obedire debere proconsuli contempto pecepto curatoris & inferioris, si contradiceret proconsuli. Ita etiam si essent sub eodem diuersa ordinata. si aliquis esset seruus titij & titius petri, magis deberet imperator cogere seruum seruire petro qui est superior titio, quam titio si titius vellet vti seruo contra dominium petri, ergo maxime debet zelare princeps pro seruando dominio suprimi domini scilicet Dei, & per consequens non solum licet sed debet princeps auferre paruulos a dominio parentum volentium eos educare contra cultum Dei qui est supremus & honestissimus dominus, & debet eos applicare cultui diuino. Dico ergo breuiter quod si princeps hoc faceret cum bona cautela scilicet ne parentes cognoscentes hoc futurum occiderent paruulos, & quod baptizatos facerent religiose educari, bene fieret immo quod plus est credo religiose fieri si parentes ipsi cogerentur minis & terroribus ad suscipiendum baptismum, & ad seruandum postea susceptum, quia esto quod ipsi non essent vere fideles in animo, tamen minus malum est eis non posse impune legensuam illicitam obseruare quam posse eam libere seruare.
Item filij eorum si bene educarentur in tertia & quarta progenie essent vere fideles. Et si dicas quod secundum prophetiam Isaiae quam recitat Paulus Ro. 9. Reliquiae Israel conuertentur in finem, & ideo iudaeos non oportet cogi totaliter ad baptismum suscipiendum & relinquendum legem suam non valet quia non dubito quin vera sit profetia Christi quam recitat Iohan. quinto. Ego veni in nomine patris mei & non recepistis me, sed alius veniet in nomine suo illum suscipietis, ergo ad minus ex verbo antichristi erunt peruertendi, quia adhaerebunt illi pessimo antichristo de quo est sermo Christi praedictus. Et si dicas quod visa destructione atichristi, illi qui sibi adhaeserant conuertentur.
Dico quod pro tam paucis, & sic tarde conuertendis, quia modicus est fructus ecclesiae, & de quibus nulla est propagatio filiorum in lege christiana, non oporteret tot iudaeos in tot mundi partibus tantis temporibus sustinere in lege sua per stare, quia finalis fructus ecclesiae de is erit modicus. Vnde sufficeret aliquos paucos in aliqua insula sequestratos permitti legem suam seruare, de quibus tandem illa profetia Isaiae.
Confirmatur quod dictum est de parentibus infidelibus cogendis per minas & terrores quia simile commendat concilium toletanum de quibusdam iudaeis qui pridem ad Christianitatem coacti sicut factum est temporibus sisebuti, in quo approbat eum tanquam religiosum principem, quia cogebat infideles ad fidem. Haec Scotus in forma.
Contra eandem conclusionem arguit Durandus ponendo tres conclusiones. Prima est quod paruuli infidelium separatorum a dominio & conuersatione fidelium, quemadmodum saraceni subiecti regi granatae sunt separati loco & dominio a fidelibus hispanis vicinis eorum, talium inquam infidelium filij non sunt eis auferendi, nec ipsis inuitis baptizandi, nec in casu quo liceret fidelibus iustum bellum contra eos mouere & bona & personas eorum tollere.
Secunda conclusio est quod si infideles subsunt dominio fendelium, & cum eis in eadem terra conuersantur tanquam liberi sicut mercatores quandoque morautur in dominio & terra fidelium & econtra, tunc non licet eorum filios ipsis inuitis rapere, nec baptismo conferre.
Tertia conclusio est quod si infideles subsint principi fideli tanquam serui sicut sunt iudaei, tunc filij talium possunt ipsis inuitis baptizari. Et hanc conclusionem quae proprie est contra nostram conclusionem probat sic, quisi non hoc maxime videretur propter rationem tactam in probatione conclusionis, quae in virtute talis est, quod quanuis aliqui possint esse serui aliorum quo ad opera ciuilia, inhis tamen quae eis competunt iuri naturali vel diuino non sunt serui, sed liberi, potest enim seruus comedere inuito domino, & contrahere matrimonium, vt habetur extra de coniugio seruorum. c. primo. Haec enim competunt eis de iure naturali. Et similiter potest inuito dcmeo credere in Deum, & huiusmodi quae pertinent ad ius diuinum, sed baptizari pertinet ad ius diuinum: ergo cum cura paruulorum iure naturali & diuino quantum ad hoc competat parentibus, manifestum est quod non possunt eis licite auferri vt baptizentur, licet possint eis auferri vi vendantur, sicut & caeterae res ad opera ciuilia. Haec autem ratio directe concludit quod iudaei & caeteri infideles adulti qui sunt serui Christianorum non possunt nec debent cogi quod baptizentur, & hoc fuit prius concessum, sed de pueris eorum carentibus vsu rationis quod non possint licite eis auferri eis inuitis & baptizari, non probat, quia si auferrentur eis & baptizarentur non fieret praeiudicium pueris, sed potius conferretur eis magnum beneficium, nec parentibus eorum, quia licite possunt eis aufe ri & vendi in seruitutem fidelibus vel infidelibus prope vel longe, vt isti concedunt, quo facto subtrahuntur totaliter a reura parentum, & subsunt in omnibus curae eorum quibus vediti sunt. Propter quod si ab eis offerantur baptismo, nulli videtur fieri praeiudicium, licet pueris stantibus sub cura parentum fieret praeiudicium & iniuria si eis inuitis baptiaa rentur, nec esset decens nec securum quod pueri baptizatimanerent sub cura infidelium, sed quia vt praedictum est, pueri seruorum infidelium possunt per dominum licite subtrahi a cura parentum vendendo eos vel donando alijs, qui extunc curam eorum habent, non apparet quin liceat illis quibus sunt venditi vel donati cuicunque offerre eos baptismo sine praeiudicio cuiuscunque. Non sic autem licet pueros infidelium liberorum auferre a cura parentum, nec perconsequens offerre eos baptismo. 2. sic ad idem. Res & bona seruorum sunt dominorum suorum, in quorum terris habitant, vt habetur extra de iudaeis & sarrac. & sitiudaeos, ergo res & bona iudaeorum sunt principum christianorum, sed filij sunt quaedam res parentum ergo filii iudaeorum sunt in potestate principum vt res eorum. Possunt ergo eis vti vt placet, offerendo eos ad baptismum. 3. quia princeps christianus dominus iudaeorum potest filios eorum vendere in seruitutem terrenam ergo fortiori ratione potest eos offerre in seruitutem diuinam quod fit per baptismum. Immo videntur in hoc mereri si hoc faciunt propter salutem paruulorum & honorem Dei, & non vt parentes cogantur ad credendum, quia illud non est licitum.
Contra secundam conclusionem arguit Scotus probando quod paruuli baptizati inaequaliter participiant gratiam in baptismo, quia Deus praedestinauit electos ad diuersos gradus gloriae, & hoc ante determinationem huius signi ad tantam vel tantam gratiam conferem dam, & quia ordinato ad maiorem gloriam rationabiliter potest conferri maior gratiam, posset Deus in determinando veritatem sen certitudine huius signi disponere conferre alicui suscipienti praecise illam gratiam quae requiritur ad certitudinem huius signi, & alicui maiorem gratiam quem praedestinauit ad maiorem gloriam, sed ille vltimus gradus non confertur virtute baptismi, sed de spirituali beneuolentia diuina, & propter hoc dici potest quod ex parte causae principalis effectus aequalis communiter datur virtute baptismi, quia supponitur de lege communi quod prima gratia non datur maior absque omnicausa alia praeter causam principalem, secundo, quia causa meritoria illius gratiae quae confertur in baptismo potest efficacius operari ad gratiam in vno quam in alio, vel quia specialius oblata pro vno quantum ad intentionem offerentis quam pro alio, vel quantum ad executionem pro vno oblata in effectu pro alio non nisi in praeuisione diuina. Primo modo Christus conter ponitur nosse omnia, quae Deus nouit sciem tia visionis, & per consequens nouit omnes electos, & ad quem gradum gloriae fuerunt electi. Potuit ergo praedestinato ad maiorem gloriam plenius offerre passionem suam, & praecipue cum se offert pro genere humano, vt de eis impleretur diuina praedestinatio. secundomon passio Christi multo efficacius operatur pro nobis qui sumus in lege euangelica quam ro patribus in lege moysi, quia obsequium praestitum ad maius bonum acceptatur quam beneficium puisum, & isto secundo modo est inaequalitas, in suscipientibus gratiam percircuncisionem & baptismum propter inaequalem applicationem causae meritoriae ad eos, & forte et in baptizatis ante passionem & post, sed quod in primo modo scilicet propter specialiorem obligationem in voluntate Christi sit inequalitas gratiae in aliquibus baptizatis est possibile.
Tertio quia licet paruulum conparando ad paruulum cum nullam habeant propriam motionem nullam habeant inaequalitatem ad gratiam ex parte sui, potest tamen in parentibus vnius esse maior motus pro suo paruulo quam alterius pro suo vel in aliquibus alijs minstrantibus vel assistentibus baptismo propter quorum merita Deus vni paruulo potest conferre maiorem gratiam quam alteri, sed hoc non est virtute baptismi sed meriti, & hoc modo forte parentes buim Nicolai omnrtionibus suis meruerunt sibi maiorem gratiam, quae erat in eo etiam paruulo vel vt principium mirabilis effectus, quia duob.s diebus in ebdomoda, vnica lactatione contentus erat tantum. Et quo ad hoc magis optandum est puerum baptizari a bono sacerdote quam malo, quia orationes boni sacerdotis quas multas facit ante & post baptismum magis valent & exaudiunt quam onrtrones mali. Haec Scotus.
Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod a malo ministro praeciso ab ecclesia romana totaliter in casu licet recipere sacramentum baptismi, quia praeceptum superioris plus obligat quam praeceptum inferioris, Deus autem praecepit baptismum suscipi, ecclesia autem prohibet comunicare cum tali ministro, ergo magis obediendum est diuino praecepto quam ecclesiae, in casu isto quo non est inuenire alium ad baptizandum meliorem: secundo plus tenetur excommunicatus vitare alium quam alius vitare eum, quia illud praeceptum de vitando non imponitur alicui nisi propter se: sed praecisus vel ex communicatus in casu isto non tenetur vitare alium, immo tenetur non vitare. Si enim talis prarcisus sciret paruulum aliquem non baptizatum statim moriturum, tenetur necessario eum baptizare, & ita non vitare in casu baptizandi. Hoc probatur, quia si inueniret eum expositum periculo vitae corporalis propter samem, tenetur necessario eum nutrire ad saluandum vitam corporalem. Magis autem tenetur diligere vitam eius spumalem quam corporalem, ergo quando paruulus est expositus periculo vitae spiritualis tenetur ille sibi conferre remedium necessarium ad vitam spualem, ergo multo magis alius non tenetur eum vitare de conicando cum eo intali casu. Tertio, quia Augunus de baptismo contra donatistas libu. 8. cito post principium videtur dicere quod adulto licet recipere paptismum a praeciso, si alius minister haberi non potest. Melius est enim quod a tali recipiat um quod de hac vita sine baptismo discedat. Quarto, qua in casu quo pater paruuli non posset habere ministrum idoneum, & imminet periculum mortis, tenetur necessario offerre illum praeciso, quia nimis esset durum dicere quod tenetur paruulum suum permittere damnari perpetuo, cum posset habere aliquem qui eum baptizaret secundum illud de conse. dis. 4. Romanus, vbi dicitur in fine. Romanus pontifex non attendit hominem qui baptizat, sed Deum, & si paganus sit qui baptianat, & 1 q. 1. si fuerit. Non exhorreat columba ministerium minorum. Haec Scotus. Contra quartam conclusionem arguit Durandus probando quod in nullo casu potest malus minister baptizare, quin baptizet vt minister, & per consequens quin peccet, quia illud quod non potest facere, nisi vt minister, aliquis nisi minister non potest facere sed administrare quodcunque Sacramentum non potest nisi minister tantum ille scilicet qui ex ordinatione diuina est minister, quia minister est de necessitate sacramenti, sicut materia & forma, ergo nullus potest ministrare quodcunque sactumnisi vt minister, & ideo quicunque baptizat, si est verus baptism, oportet quod sit minister veri baptismi, & baptizet vt minister, licet non baptizet cum solenitate instituta ab ecclesia. Solennitas enim non dat ei esse ministrum, sed est signum ministerij sui.
Secundo arguit quod nullus casus necessitatis excuset eum, quia casus euitabilis non est casus necessitatis excusantis a peccato, quia tollit rationem voluntarij, sed talis est casus noster, quia si incumbat alicui baptizare puerum morientem, & est sibi conscius alicuius peccati mortalis, in potestate eius est habere displicentiam de peccato illo, & tunc potest sine scrupulo puerum baptizare, ergo talis casus necessitatis non excusat baptizantem quin peccet. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Scotus contra primam conclusionem dicitur quod si maior intelligitur de illis, & quo ad illa quae pertinent ad ius ciuile & humanum vera est, minor in eodem sensu adcepta falsa est, quia baptizari & credere non pertinet ad ius humanum vel ciuile, sed ad naturale vel diuinum. Si autem maior intelligatur de his qua pertinent ad ius naturale vel diuinum, falsa est, quia in talibus maius dominium & potestatem habent parentes in filium quam princeps.
Nec valet probatio maioris negatae hoc in sensu quia potestas principis in talibus non est maior nec superior potestate parentum, sed minor, velforte nulla, quamdiu paruulus non habet vsum rationis, nisi sorte in casu de quo dicetur post.
Item potestas principis non se extendit ad hoc quod cogat subditos obedire Deo de nouo scilicet illos qui nunquam fidem susceperunt ad hoc quod eam suscipiant. Vnde Sanctus Thomas secunda secundae. q. 10. ar. 8. sic dicit. Infidelium quidam sunt qui nunquam susceperunt fidem sicut gentiles & iudaei, & tales nullo modo compellendi sunt ad fidem, vt ipsi credant, quia credere est voluntatis, sunt tamen compellendi a fidelibus si facultas adsit, vt fidem non impediant blasphemijs vel malis persuasionibus, vel etiam apertis persecutionibus & propter hoc etiam fideles Christi frequenter contra infideles bellum mouent, non quidem vt eos ad credendum cogant, sed etiam si eos vicissent, & captiuos haberent, in eorum libertate relinquerent, an credere vellent, sed propter hoc vt eos compellant, ne fidem Christi impediant. Alij vero infideles sunt qui quandoque fidem Christi susceperunt, & eam profitentur sicut haeretici, vel alij quicunque apostatae, & tales sunt compellendi, vt impleant quod promiserant, & reneant quod semel susceperunt. Haec ille.
Ad hoc etiam facit illud quod ipse dicit prima 2. q. 91. ar. 4. vbi sic dicit. De his potest homo legem ferre, de quibus potest iudicare. Iudicium autem hominis non potest esse de interioribus motibus qui latent, sed solum de exterioribus qui apparent &c. De hoc Peuas de palusic dicit. Vtrum quod ecclesia posset compellere iudaeos & filios eorum ad baptismum sicut filios christianorum, quia patres eorum Christiani fuerunt, & ad legem moysi se obligauerunt, & per consequens ad fidem Chaiuam, cuntem sit eadem fides modernorum & antiquorum, & eadem ecclesia quae est vna columba, ergo sicut haeretici ab ecclesia gentilium exeuntes ad eam cogi possunt, & ipsis inuitis forte filij graecorum ad ritum nostrum licite attrahuntur, sic & iudei filij sanctorum patrum, maxime quia & ipsi ad legem moysi se obligauerunt, Executio autem pertinet ad iudicium ecclesiae legis veteris, sicut & legis nouae, sicut ergo haereticos legis nouae professores ecclesia cogit ad ipsius obseruantiam secundum verum illius intellectum, quamuis non obligent se ad eam secundum verum intellectum, sed suum, quia tamen obligando se ad eam, obligant se ad verum intellectum, similiteriudaei professores legis moysi quauis non obligauerint se ad legem secundum verum intellectum, sed secundum suum, cogendi tamen sunt ad hoc ipsum, & liberi eorum vt videtur. Vtrum etiam quod omnis paganus posset cogi, sicut etamomnis homo paganus potest puniri a principe catholicopropter crimen. Vnde sarracenus si homicidium committeret parisius, iuste suspenderetur. Cum ergo infidelitas sit malus peccatum, cum ipsa teneatur ad suscipiendum legem Christi & fidem, non suscipiendo eam peccat. Cum ergopeccatum omissionis sit peccatum poena dignum, sicut peccatum commissionis, sicut posset ab ecclesia puniri de blasphemia & contumelia creatoris, sicut quotidie puniuntur iudaei, vt discant non blasphemare, sic possunt omnes infideles puniri, quia non recipiunt nec fidem, nec sacramenta ecclesia, vt sic indirecte eam suscipiant, & quia ritus iudaeorum est idolatria, hoc saltem, vt videtur punire potest ecclesia, sed licet ita videatur esse secundum rationem, aliter tamen est secundum diuinam prohibitionem. A sanctis enim traditum habemus quod non est voluntas Dei vt occidam tur, psalm. Nec occidas eos, ne quadod obliuiscantur populi meivt scilicet maneat memoria mortis Christi.
Item secundum profetias ad praedicationem Enoch & Heliae sunt conuertendi, vnen vsque tunc vult Deus eos in sua caecitate tollerari. Si autemimpsi vel eorum filij ipsis inuitis baptizentur, tunc nulli tempore Enoch & Heliae inuenirentur nec per consequens profetiae verificarentur. Similiter idem videtur de alijs infidelibus, quia ab apostolis traditum habemus, vt ad fide nemo inuitus trahatur vel cogatur, sicut patet quia haec beatus Iacobus dixit Hermogeni & fileto, & apostolus dicit. Quid ad nos de his qui foris sunt iudicare 2Vnde non homines armatos fortes & potentes, sed infirma & contemptibilia elegit Deus, vt gladio oris non materiali homines conuertat. Vnde de alijs criminibus possunt iuste infideles a fidelibus puniri, quia Deus non prohibuit, & naturalis ratio dictat, de crimine autem infidelitatis non. Vnde sicut mulier si ordinetur non solum peccat, sed etiam nihil recipit, quia Deus ordinauit quod vir & non mulier ordinetur, sic Deus ordinauit quod adultus volens voluntate propria & paruulus voluntate parentum baptizetur. Vnde aliter nihil agitur.
Item sicut brutum non est capax baptismi, sic nec puer sine voluntate parentum. Sed istud exemplum nihil valet, quia ex quo homo est susceptiuus baptismi est, sed praeter hoc ad essentiam baptismi requiritur intentio sua vel alterius, & ideo non est proprium exemplum. Sed quod aliqui dicunt quod decretum ecclesiae nihil iuris habet in paruulis non baptizatorum, sed in paruulis baptizatorum, non videtur valere, quia eo ipso quo aliquis committit crimen haeresis cuius cognitio pertinet ad ecclesiam, ecclesia habet aliquid iuris in eo, & fit de foro ecclesiae. Cum ergo peccatum originale solo iudicio ecclesiae possit purgari, scilicet sacramento baptismi, quod est solius ecclesiae, ergo eo ipso quod habet originale habet in ipso aliquid ecclesia immo cum nihil possit solui vel ligari nisi a superiore, nisi esset ecclesiae subiectus non posset ecclesia per aliquod sacramentum ei exhibitum ipsum soluere a culpa, nec a poena. Sed ad hoc dicitur quod adultus se subiicit voluntate propria, paruulus autem se subijcere non potest. Vnde oportet quod parentes eum subdant quibus natura eum subijcit, & eius procuratores fecit. Si dicatur quod istud crimen non contraxit in terra ecclesiae, quia non est natus de ventre fideli, nec de patre fideli, non videtur valere, quia dictum est Petro. Quodcunque solueris super terram &c. Vnde totus mundus est ei pro nauicula, ita enim habuit sedem in Antiochia sicut in Roma, & vbicunque vult potest esse sedes sua etiam in Babylonia. Vnde cum habeat plenitudinem potestatis in omni terra & in omni homine eam habet, etiam si nec parentes, nec ipsi se subijciant, Deus enim subiecit sibi omnem hominem, vnde non facit hoc defectus iuris, sed prohibitio superioris, vnde & de alijs criminibus punit infideles, sed de isto non, quia Deus prohibet, cui coacta seruitia non placent, & sic ecclesia potest de his quae foris sunt iudicare, sicut potest arcere infideles a comnione fidelium propter peccatum in moribus non propter peccatum in fide, quod est in eorum ritu. Et si arguatur contra ea quae dicta sunt, quia magis est occurendum periculo mortis aeternae quam temporalis, sed paruulo existenti in periculo mortis temporalis subueniendum est contra voluntatem parentum, etiam si ex malitia vellent oppositum, ergo multo magis subueniendum est pueris infidelium contra periculum mortis aeterne etiam inuitis parentibus.
Respondetur & bene quod nulli subueniendum est contra ordinem iuris ciuilis in periculo corporali. Vnde si quis a iudice suo rite condemnetur ad mortem non est per violentiam diripiendus. Et similiter contra ordinem iuris naturalis & diuini quo filius est sub cura parentum non est eripiendus vt liberetur a periculo mortis aeternae. Non enim sunt facienda mala, vt eueniant bona. Hoc autem fieret si filius infidelis parentibus auferretur, quorum curae sub est quantum est de iure naturali & diuino, quia sicut non esset auferenda aqua propria alicui eo inuito ad puerum baptizandum, si eam nollet dare gratis, nec pro peccunia, quia esset contra iustitiam, sic nec puer auferendus est patri propter baptismum, sicut licet auferre panem propter extremam necessitatem proximi releuandam, vel aquam praesertim, quia aqua & panis sunt ad hoc ex natura sua vt succurrant corpori, sed ad subueniendum animae non nisi ex institutione positiua, sicut propter mortem licet recipere eleemosi nam ab excommunicato, non tamen ei loqui vel ad missam eum recipere, si aliter mortem intentet, extra de his quae vi metusuae causa fiunt, ca. sacris. Quia cibus est per se & de se remedium contra mortem, & similiter potus: non sic autem est de loquela vel missa, sicut non licuit Susannae adultera ni propter mortem, vel vt mortem euaderet, immo si medici dicerent, & verum esset, quod nisi infirmus fornicationem fecerit morietur, nullo modo fornicari liceret, sed nec contrahere liceret religioso vel voto obligato propter tale periculum, sed propter tale periculum contrahere liceret non obligato ad continentiam. Sed de aqua videretur quod posset auferri propter puerum baptizandum, quia & si vsus eius per se non sit ad lauandum animam, est tamen ad lauandum corpus, & sicut corporis etiam lotione indiguit procorporis salute, ita in regneratione. Vnde sicut si vita pueri sine balneo non posset seruari propter hoc posset aqua auferri, ita videtur & hic, sed non est simile, quia lotio corporis de natura sua est materia balnei, non sic autem est de causa regenerationis, nisi ex diuina institutione. Si vero contra dicta arguitur, quia quilibet homo est magis Dei a quo habet animam, quam patris a quo habet corpus, non igitur videtur iniustum si pueri infidelibus auferantur, & Deo per baptismum consecrentur.
Respondetur & bene, quod homo ordinatur in Deum per rationem, per quam potest Deum cognoscere, & ideo puer antequam habeat vsum rationis ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae naturaliter subiacet. Propter quod secundum eorum dispositionem sunt circa eum agenda diuina. Vnde si puer parentes non habeat, vel non compareant quicunque vult loco parentis ei sit, & sicut in nutriendo ita in baptizando, sufficit quod non appareat voluntas parentum contraria, & si quidem pater & mater iudaei mortui essent, sicut pater aliquando moritur relicta vxore praegnante, quae etiam moritur in partu, vel moriuntur ambo parentes antequam puer habeat vsum rationis, tunc propinquiores de generatione sunt tutores legitimi loco parentum. Vnde non deberent nec possent baptizari ipsius inuitis sicut nec parentibus inuitis, sed si non apparerent nec parentes, nec proximi loco parentum, succedit tunc quicunque vult, & ideo quicunque vellet posset eum baptismo tunc offerre, quia naturalis ratio dictat vt cui parens deficit, alius parens sit, sicut vna auis alienos pullos nutrit, quando mater deficit. Ex his omnibus colligitur quod sicut parentes non possunt cogi ad ea quae sunt pure fidei supra legem naturae, & si coacti non consentientes baptismum recipiant nihil est actum licet ad ea quae sunt legis narurae possint cogi, sic filij eorum contra eorum voluntatem in his quae sunt legis naturae possunt coerceri, vt scilicet eis subijciantur, sed in his quae sunt pure iuris diuini, & quae voluntatem veram requirunt vel interpretatiuam non debent fieri hoc factum vdelicet, sed quicunque parentum consentiat cuiuscunque aetatis paruulus sit in fauorem illius videretur baptizandus, quia de patre expressum est, de conuer. in fide c. primo. De matre videtur contrarium de facto in Augustino sed sicut secundum leges quando pater egit ad diuortium, & est timor ne machinetur in prolem odio alterius per matrem debet potius educari, sic hic dent matri dari. Vnde quia ille qui non vult conuerti dat causam diuortij, Ideo apud conuersum debet educari, siue sit pater siue mater, siue maior triennio, siue minor, ar. c. de diuor. autem. si mater, quia pupillus non dent educari apud illas personas, quae ipsius pudicitiae possunt insidiari fi.s vbi pupil, debeat aedu. l. paenult. &c. Hucusque sunt verba Petri de palu. In quibus hic vnum est dubium scilicet vtrum paruuli infidelium ipsis inuitis baptizati recipiant verum baptisma quo ad primam vel vltimam rem sacramenti, scilicet characterem & gratiam, sed quicquid sit de hoc ex dictis eius apparet quod nec imperator nec Papa debet filios infidelium ipsis inuitis baptizare quamdiu pueri ex iure diuino vel naturali subsunt curae parentum. Et principalis ratio est, quia Deus prohibet ne infideles, aut eorum filij ante vsum rationis cogantur ad suscipiendum fidem vel baptismum, sed specialis ratio est de paruulis, quia hoc faciendo fieret iniuria parentibus & contra ius naturale. Et iterum quia secundum Petrum paruuli ex tali baptismo nihil susciperent cum nec adesset eis voluntas propria nec interpretatiua, quia voluntasinterpretatiua paruulorum ante vsum rationis non est nisi voluntas parentum, quorum curae subsunt. Secus autem est si curae illorum per mortem vel iustum iudicium subtraham tur, vt post dicetur.
Dicendum ergo ad dicta Scoti primo quod princeps non potest cogere infideles ad suscipiendum fidem, nec ad fidei sacramenta, nec ad obediendum Deo in his quae pure spectant ad ius diuinum, & excedunt rationem naturalem. 2. dicitur quod nullus princeps, aut praelatus christianus debet aut potest licite talium filios inuitis parentibus baptizare quacunque cautela adhibita propter rationes praedictas tertio dicitur quod posito, sed non concesso quod minus malum elset iudaeis, aut alijs infidelibus puuati libertate seruandi legem suam & ritus quam habere libertatem seruandi, taimn priuanti eos tali libertate & codenti adseruandum legem Chcitresset deterius & peccatum, quia ageret contra prohibitionem Dei. Ipsis etiam iudaeis & infidelibus poneretur scandalum, quia grauius peccarent agendo contra legem & sacramenta Christi suscepta quam ante susceptionem. 3 dicitur quod dato quod talium filij post tertiam & quartam generationem bene educati essent vere fideles, tamen non sunt sienda mala vt eueniant bona, nec propter desiderium alienae salutis dent quis propriae salutis incurrcre detrimentum. 5. dicitur quod quia diuina praescientia & reuelatio prophetica habet iudaeos per antichtistum fore peruertendos & ad praedicationem Haelie conuertendos, hoc solum debet sufficere ad propositum, quod scilicet non sunt cogendi in totum ad fidem, quia hoc esset frustra niti contra diuinam praesciam & reuelationem, & eadem ratione neque in partem, & sic reclusio & sequestratio illorum in quadam insula parum valeret. 6. dicitur quod toleratio ritus iudaici non solum infine mundi, verum etiam de praesenti prodest ecclesiae, & non modicum fructum affert. Dehoc Sanctus Thomas secunda secundae q. 10. at. 11. sic dicit. Humanum regimen deriuatur a diuino regimine, & ipsum debet imitari. Deus autem quamuis sit omnipotens & summe bonus, permittit tamen aliqua mala fieri in eniuerso quae prohibere posset, ne eis sublatis maiora bona tollerentur, vel etiam peiora mala sequerentur, sic ergo & in regimine humano illi quipraesunt recte aliqua mala tolerant, ne aliqua bona impediantur, vel etiam ne aliqua mala peiora incurrantur. Sicut etiam Augutinus dicit in secundo de ordine. Auser meretrices de rebus humanis, turbaueris omnia libidinibus Sic ergoquamuis infideles in suis ritibus peccent tolerari possunt, vel propter aliquod bonum quod ex eis prouenit, vel propter aliquod malum quod vitatur Ex hoc autem quod iudaei suos ritus obseruant in quibus olim sigurabatur veritas fidei quam tenemus, hoc bonum prouenit quod testimonium fidei nostrae habemus ab hostibus, & quasi in figura nobis repraesentatur quod credimus, & ideo in suis ritibus tolerantur. Aliorum vero infidelium ritus, qui nihil veritatis, aut vtilitatis afferunt non sunt aliqualiter tollerandi. nisi forte ad aliquod malum vitandum, videlicet ad vitandum scandalum vel dissidium, quod ex hoc posset prouenire, vel impedimentum salutis eorum, qui paulatim sic tolerati conuertuntur ad fidem. Propter hoc enim haereticorum & paganorum ritus aliquando coclesia tolerauit, quando erat magna infidelium multitudo. Haec ille.
Ibidem etiam allegat dictum Gregorij in decretis dinst. 4us. cap. qui sincera, vbi dicit. Omnes festiuitates suas sicut hactenus ipsi & patres eorum per longa colentes tempora tenuerunt, liberam habeant conseruandi celebrandique licentiam. 7. dicitur quod exemplum sisebuti prohibetur imitandum in sacro canone nec laudatur de talicoactione. sed de pia intentione, sicut patet dis. 45. vbi sic dicitur. De iudaeis autem praecepit sancta synodus neminideinceps ad credendum vim inferre. Cui enim Deus vult miseretur, & quem vult indurat, non enim tales inuiti saluandi sunt, sed volentes vt integra sit forma iustitiae, sicut enim homo propria arbitrij voluntate serpenti obediens perijt, sic vocante ad se gratia Dei propria mentis conuersione quisque credendo saluatur, ergo non vi, sed libera arbitrij sui voluntate atque facultate, vt conuertantur suadendi sunt non potius compellend, qui autem iam pridem ad Christi anitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis sisebuti, quia iam constat eos sacramentis associatos, & baptismi gratiam suscepisse, crismate vnctos esse, corporis domini extitisse participes, oportet vt fidem, quam etiam vi vel necessitate susceperint tenere cogantur, ne nomen domini blasphemetur, & fides quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur. Hoc concilium Toletanum.
Item ibidem recitatur dictum Gregorij scribentis Pascasio episcopo neapolitano. Quique sincera intentione extraneo a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam perducere blandimentis, debent non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita ratio de plano poterat reuocare, pellat procul aduersitas. Nam quicunque aliter agunt & eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura remouere, suas illic magis quam Dei probantur causas agere. Haec Gregorius. Ex quibus patet quod decreta non faciunt pro opinione Scoti, sed omnino contra.
Ad primum Durandi contra eandem conclusionem dicitur quod tertia conclusio ibi posita male probatur, sed quod filij iudaeorum possunt inuitis parentibus baptizari quamdiu carent vsu rationis. Et ad probationem dicitur quod argumentum pro conclusione nostra non solum probat de parentibus infidelibus quod non sunt compellendi ad fidem & baptismum, immo probat quod paruuli eorum non sunt ipsis inuentis & contradicentibus baptizandi. Et cum dicitur quod in casu quo omnino paruuli subtrahuntur curae parentum &c. Dicitur quod paruuli non possunt omnino subtrahi a cura parentum quo ad illa quae concernunt ius naturale aut diuinum ante vsum rationis, licet quo ad ea quae concernunt ius ciuile possint, & ideo quantuncunque vendantur & ad remotas regiones transferantur, nullus debet scienter contra voluntatem parentum eos baptizare antexsum rationis, qui nec forte ante illud tempus possunt licite patribus subtrahi, aut eis inuitis vend, aut transferri, sed post tempus illud polslunt. Nec Sanctus Thomas vllibi hoc concedit, quicquid sit de alijs suis sequacibus. Vnde Sanctus Thomas secunda secundae q. to. arti. 12. arguit sic 3. loco. Filij seruorum sunt serui & in potestate dominorum, sed iudaei sunt serui regnum & principum, ergo & filij eorum. Reges ergo & principes habent potestatem de filijs iudaeorum facere quod volunt, nulla ergo esset iniuria si eos baptizarent inuitis parentibus. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod iudei sunt serui principum seruitute ciuili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel diuini. Haec i.le.
Item in solutione quarti sic dicit. Homo naturaliter ordinatur ad Deum per rationem, per quam naturaliter eum cognoscere potest. Vnde puer antequam habeat vsum rationis naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae naturaliter subiacet, & secudum eorum disponem sunt circa ipsum agenda diuina. Haec ille. Ex quibus apparet quod paruuli iudaeorum ante vsum rationis non possunt sine praeiudicio & iniustia totaliter subtrahi curae parentum potissme in his quae sunt iuris naturalis vel diuini Dicitur secundo quod si aliquo casu sine praeiudicio paruuli possent totaliter subtrahi curae parentum, tunc de talibus vedicendum sicut de illis qui parentibus sunt orbati, quia ille qui eorum curam iuste suscipit succedit loco parentum, & secundum eius dispotionem diuina sunt circa ipsum agenda. Vnde talis si baptizetur ab eo qui habet curam eius non baptizatur inuitis immo volentibus parentibus. Et de hoc plura allegata sunt superius ex dictis Petri de plaude.
Ad secundum & tertium patet rusio per praedicta, quia continentur virtualiter in primo argumento. Vnde ad 2. respotedet Peas de palu. dicens. Non licet sua re vti ad omnem vsum. Non enim licet vti ancilla ad concubitum, sed ad seruitium, quia ad hoc est sua, & non ad illud, vnde nec inuitam potest dominus accipere vel dare in vxorem. Similiter est seruus principis non plus filius quam pater, immo filius non est seruus, nisi quia pater vel mater quia partus sequitur ventrem, sic ergo patrem non posset cogere ad baptismum quamuis sit res sua, ita non potest cogere patrem in filio voluntas enim patris voluntas filij reputatur, sicut pater testatur, filio sicut & sibi, & eligit ei sepulturam sicut sibi, vnde sicut filium adultum contra eius voluntatem baptizare non posset, sic nec filium impuberem contra voluntatem patris, quae est dispositiua de filio, quia illo iure videlicet testamentum pupillare factum a patre, quo testantmr adulti sui iuris factum ab eo.
Ad tertium retendens qui supra dicit. Per idem patet ad 3. quia in his quae sunt iuris humani ad quae se extendit seruitus potest disponere princeps patre inuito, sicut & de ipso patre, sed non his quae sunt de iure naturali vel diuino, sicut non posset contrahere sponsalia pro filio vel filia patre inuito, sicut nec ipsum patrem inuitum posset vxorare. Haec Pe. Ex quibus patet solutio ad dicta Scoti & Durandi.
Sed contra praedicta potest obijci, quia opinio Sancti Thomae & sequentium videtur fundari in quinque rationibus. Quarum prima est quod quamuis aliqui possint esse serui aliorum quatum ad opera ciuilia, tamen in his quae eis competunt iure naturali & diuino non sunt serui, sed liberi. Potest enim seruus comedere & bibere, inuito domino & matrimonium contrahere, haec enim competunt eis de iure naturali, & similiter potest inuito domino credere in Deum & huiusmodi, quae pertinent ad ius diuinum, sed baptizari pertinet ad eius diuinum, ergo cura paruulorum de iure naturali & diuino copetit quantum ad hoc parentibus. Manifestum est autem quod non possunt eis licite auferri vt baptizentur, licet possint eis auferri vt vendantur, sicut & ceterae res & opera ciuilia. Contra illam rationem vt dicit Petrus de palude posset sic instari. Potest enim dici ad minorem quod educatio liberorum est de iure naturali, quod omnia animalia docent, sed doctrina in moribus est de iure gentium. Si autem pater vellet docere filium malos mores non esset permittendus, puta quod esset mechandum, aut quod esset furandum, & huiusmodi, immo iuste hoc sibi prohibetur, etiam tutela filij auferretur, & merito iure patriae potestatis priuaretur, sicut dominus prostituens ancillam. C. de episcop. si lenones, etiam si pater liber esset, auferenda esset sibi filia quam vellet prostituere. Cum ergo fornicatio spiritualis sit peior & magis noceat ciuilitati Christianae, multo magis auferenda est sibi proles quam vult facere a fide adulteram.
Secunda ratio est, quia non minorem potestatem habent domini temporales super iudaeum quam super eius filium, immo quasi maiorem, quia a seruitute patris deriuatur seruitus filij, sed constat quod princeps non posset licite iudaeum compellere ad cultum baptismi suscipiendi in se, vt habetur dist. 45. ex concilio toletano, vbi dicitur sic. De iudaeis praecepit sancta Synodus &c. ergo non potest ei inferre vim auferendo filium vt baptizetur, cum voluntas filij paruuli sit voluntas patris quousque habeat vsum rationis. Sed ad istam rationem potest responderi quod contra voluntatem suam directam vel interpretatiuam nullus est baptizandus, sed voluntas patris non est voluntas filij nisi in bonis filij, & inquantum se exhibet pium patrem, non autem hostem, sicut tutores & curati dicuntur domini, quando bene administrant, non autem quando pupillum spoliant.
Item si voluntas parentum non requiritur ad baptismum, ergo contraria voluntas non impedit baptismum, quia sicut oppositum in oppositum in proposito, sed si puer non habet patrem nec matrem, sed ambo sunt mortui, cum non desit remedium salutis, siue sit fidelium filius siue infidelium, puer potest & debet baptizari, & parentis gerens officium qui eius curam gerit hoc facere habet, sicut ex pietate nutritur puer expositus, cuius parentes ignorantur, si ergo sine voluntate parentum potest esse verus baptismus, ergo & contra voluntatem eorum. Similiter in habente vsum rationis eorum voluntas non requiritur ad effectum, & per consequens nec contraria voluntas impedit effectum, licet ad hoc posset dici quod voluntas non requiratur, nec per oppositum impeditur, quando non habet parentes, vel quando finita est tutela parentum, sed quandiu viuunt & curae eorum incumbunt secus est.
Tertia ratio est, quia si hoc esset licitum, credendum est quod sancti & ecclesiae rectores hoc consuluissent terrenis principibus quos habuerunt valde fauorabiles, vt Siluester Constantinum, & Ambrosius Theodosium, qui nunquam leguntur hoc fecisse, ergo non est probabile quod hoc possit licite fieri. Sed vt dicit Petrus ad hanc rationem posset instari, & dici quod propter scandalum in principio ecclesiae multa omittebantur & dissimulabantur, quae modo non dissimulantur. Tunc enim haeretici ad fidem non cogebantur, qui tamen iuste poterant, ne videretur fides viribus non virtutibus prosperari. Tunc enim ecclesia solum pugnabat gladio oris, nunc autem & gladio materiali pugnat contra hostes fidei.
Quarta ratio est, quia non est securum, sed valde periculosum quod puer baptizatus dum veniret ad aetatem adultam posset de facili resilire ab eo quod fecisset ignorans contra voluntatem habentium curam eius. Ex quibus patet quod non est licitum principibus terrarum auferre filios iudaeorum & offerre eos baptismo. Sed ad hanc rationem potest dici secundum Petrum de palude. quod magis simile est quod non redeat ad fidem, in qua non est nutritus, quam si esset in ea nutritus, quia adolescens iuxta viam suam &c. Vnde magis probabiliter timetur quod manens in iudaismo in perpetuum non conuertatur, vel quod conuersus peruertatur, sicut saepe accidit, quam si a principio esset conuersatus inter solos christianos, quia tunc raro ad iudaismum redit. Si dicatur quod hoc videtur esse contra naturam, sicut mater habens filium suum mortuum quae alterius filium surripuit, cui iusto iudicio redditus fuerit, & in perdicibus vna alterius oua surripit, & quae non peperit fouet, ad vocem tamen verae matris redit, illa spreta quae fouerat.
Dicendum quod non est simile in proposito, quia pia fraus est hic, & nutrix est mater, mater autem nouerca. Quia ratio est, quia ad susceptionem baptismi non sufficit quod non inueniatur obex contrariae voluntatis in eo qui debet baptizari, sed requiritur intentio suscipiendi baptismum directa vel interpretatiua, quod patet, quia si adultus aliquis sic esset nutritus quod nihil omnino audiuisset de fide, & esset in suo originali, si talis dormiret & in dormiendo baptizaretur constat quod nihil fieret, & tamen in voluntate eius baptismus nullum obicem inueniret. Plus ergo requiritur scilicet intentio suscipiendi baptismum directa vel interpretatiua, directa in adulte, interpraetatiua in paruulo, sola autem voluntas parentum est voluntas interpretatiua paruulorum antequam habeant vsum rationis. Propter quod consueuit dicit quod antiquitus ante datam circuncisionem saluabatur in fide parentum, non autem aliorum, nisi quatenus gerebant vicem parentum. Quare si inuitis parentibus puer baptizaretur paruulus, nihil videtur fieri, cum desit voluntas eorum directa & interpretatiua. Sed vt dicit Petrus haec ratio verum dicit in maiore quod requiritur intentio vera vel interpretatiua, nec sufficit non habere obicem, sicut in illo qui haberet legem naturalem, & non fidem. Sed in minori posset dici quod intentio interpretatiua non est solum parentum carnalium, sed magis spiritualium, vel adoptantium, vnde cum iste qui agit curam salutis animae exhibeat se patrem, alius vero hostem, ex quo iste qui adoptat eum exhibet se patrem, & ille tanquam patrinus pro eo respondet qui gerit typum ecclesiae, videtur quod intentio & voluntas interpretatiua parentum spiritualium ibi fuerit, & hoc sufficit. Si enim tutor personae & curator rerum succedunt loco parentum, multo magis isti qui quasi parentibus famosis vel furiosis existentibus tutelam & curam filiorum suscipiunt. Sed his non obstantibus tenendum vt prius quia responsiones datae rationibus non valent, quod patet per singulas discurrendo. Responsio siquidem ad primam rationem data non valet, quia paruulum ante vsum rationis pater non potest docere malos mores, & ideo ante illud tempus non est sibi paruulus auferendus ad addiscendum bonos mores, nec ad praeseruandum ipsum a malis. Secus est dum puer est capax rationis, & ideo tunc in tali casu posset sibi auferri si doceret eum malos mores Item secus est de doctrina morum secus de doctrina in fide, quia primum pertinet ad ius ciuile, secundum ad ius diuinum, & ideo similitudo non valet. Similiter responsio ad secundam rationem non valet. Primo quia voluntas patris est voluntas filij in his quae pertinent ad ius naturale vel diuinum antequam paruulus habeat vsum rationis, secus est de his quae spectant ad dispositionem iuris humani & ciuilis, secundo, quia non est simile de carente parentibus baptizato sine voluntate parentum carnalium, & de habente parentes carnales baptizato contra voluntatem parentum carnalium, quia in secundo casu fit iniuria parentibus paruuli, in primo vero nulli fit iniuria vt diffuse dictum est prius, vnde similitudo non valet. 3. quia aliud est de adulto habente vsum rationis, & de paruulo nondum habente.
Vnde responsio ibidem data bona est de non habente parentes, & de finita tutela. Similiter responsio ad tertiam rationem non valet, quia nec in primitiua ecclesia nec post aliquis imperator super hoc legem sanxit, nec sacri canones, immo talem coactionem reprobauerunt, quod non fecissent si esset consona rationi. Attento quod tam imperatores quam reges christianorum quam pontifices maiorem zelum habuerunt ad cultum Dei quam moderni & huius opinionis inuentores. Et ecclesia quae nunc gladio materiali pugnat contra haereticos, nullo modo approbat coactionem iudaeorum ad fidem, immo reprobat, & recte propter multa superius dicta. Similiter responsio ad quartam non valet, quia ad ea quae fiunt circa paruulum ante vsum rationis nullum habitum moralem aut intellectualem causant in eo, & ideo non inclinatur ad talia potissime cum fiunt ipso ignorante & contra voluntatem parentum suorum ad quos naturaliter afficitur. Et quicquid fit de hoc tamen non sunt fienda mala vt eueniant bona, fieret autem malum subtrahendo paruulum parentibus, quibus cum Deus & natura subiecit. Deus etiam prohibuit talem fraudem quam respondens dicit esse piam, nec vult holocaustum offerri sibi de rapina rerum aut personarum sicut fieret in proposito. Similiter responsio ad quintam rationem data non valet, quia voluntas interpretatiua paruuli ante vsum rationis in his quae sunt iuris naturalis aut diuini est sola voluntas parentum vel eorum qui loco parentum iuste succedunt, secus est de ciuilibus & humanis. Et ideo similitudo data de tutore & curatore nullum in proposito locum habet vt diffuse patuit ex praedictis. Haec Petus Ad primum Scoti contra secundam conclusionem dicitur quod si maior vniuersaliter intelligatur falsa est scilicet quod omnes & quoslibet electos Deus praedestinauerit ad diuersos & inaequales gradus gloriae, quod nulli duo sint praedestinati ad aequalem gradum gloriae, quia vnus homo non solum aequatur alteri homini gloria, verum etiam angelo sicut communiter dicunt doctores, vt Sanctus Thomas prima parte q. 108. ar. 8. vbi sic dicit. Quidam considerantes distinctionem naturarum posuerunt quod nullo modo homines transferri possunt ad aequalitatem angelorum, quod est erroneum. Repugnat enim promissioni Christi dicentis Lucae. 20. quod filij resurrectionis erunt aequales angelis in coelis. Illud enim quod est ex parte naturae se habet vt materiale in ratione ordinis, completiuum vero est id quod est ex dono gratiae quae dependet ex liberalitate Dei non ex ordine naturae. Et ideo per donum gratiae homines mereri possunt tantam gloriam vt angelis aequentur secundum singulos angelorum gradus, quod est homines assumi ad ordines angelorum. Haec ille.
Similia ponit secum do, sen. dis. 9. & multis alijs locis. Dicitur secundo quod si illa maior non intelligatur vniuersaliter, sed particulariter, tunc ex illa non sequitur quod talis inaequalitas sit inter paruulos baptizatos, quibus ex sola gratia baptismali sine alijs meritis Deus disponit vel praedestinauit dare gloriam, & qui in sola tali gratia decedunt, sed est fallacia consequem tis.
Dico tertio, quod si maior intelligatur de paruulis baptizatis quibus Deus disponit dare gloriam non solum ex gratia baptismali, sed propter alia merita sequentia, tunc concesso quod aliqui tales sint praeordinati ad inaequalem gloriam, & consequenter ad inequalem gratiam, tunc dico quod quicquid sit de conclusione, tamen ex hoc argu. sine pluri non probatur quod illam inaequalitatem gratiae percipiant in baptismo, sed post per inequalem dispositionem ad augmentum gratiae vel per inaequalia bona opera vel inaequalem susceptionem sacramentorum & per alia quae faciunt ad inaequale augm. Et ideo argumentum nullo modo probat ex parte causae principalis quae est diuina praedestinatio, nec ex parte causae instrumentalis quae est baptismus quod tales paruuli in baptismo suscipiant inaequalem gratiam. Dicitur quarto quod illud quod additur de speciali benuolentia Dei ad vnum paruulum praedestinatum plusquam ad alium, quorum vterque decedit in sola gratia baptismali non probatur ratione nec auctoritate quod sit ita, sed quod possit esse, &hoc non negatur.
Ad secundum dicitur similiter quod passio Christi quae est causa meritoria & effectiua instrumentaliter illius gratiae quae confertur in baptismo & in alijs sacramentis aeque efficaciter operatur quantum est de se in aeque dispositis ad suscipiendum eius effectum, dum tamen eis aequaliter applicetur per actum suscipientis, vel per adhibitionem sacramenti. Quia autem Christus specialius obtulerit passionem suam pro vno paruulo baptizato quam pro alio quorum vterque decedit in sola gratia baptismali, non probatur quod ita fuerit ratione nec auctoritate, sed solum quod ita potuerit esse, & hoc non negatur. Posito tamen quod ita fuerit, non tamen ex hoc habetur quod ista inaequalitas gratiae veniat ex virtute baptismi aut passionis Christi praecise. & de per se, sed propter aliud scilicet propter specialiorem affectionem Christi ad vnum quam ad alium. Sicut in alio proposito ostendit Sanctus Thomas tertio sen. dist. 22. q. 2. ar. secundo in solutione quartae q. vbi quaerit. Vtrum Christus in suo descensu ad inferos liberauit omnes qui erant in purgatorio. Dicit enim sic. Quamuis hoc non inueniatur determinatum a sanctis, potest tamen dici quod illi qui erant in purgatorio non fuerunt liberati, quia cum poena purgatorij debeatur peccato actuali, oportet quod expietur per proprium actum vel passionem illius qui peccauit, vealterius specialis personae agentis pro ipso. In purgatorio autem culpa non potest expiari per aliquem actum meritorium, quia non sunt in statu merendi. Vnde oportet quod expietur culpa eorum per poenam quam ipsi suscipiunt nisi per suffragium eorum qui sunt in statu merendi liberentur. Passio autem Christi immediate remouit impedimentum ex peccato originali proueniens, quod ex altero contractum est. Sed ad remouendum poenam debitam proactuali peccato quod quis ex seipso commisit pertingit eius efficacia mediante aliquo sacramento circa personam exhibito, aut aliquo actu ipsius personae vel alterius ad ipsam relato, & ideo non decebat vt per solam passionen Christi a purgatorio liberarentur, nisi dicatur quod in vita sua hoc meruerunt vt per passionem Christi liberarentur, vel hoc ex speciali gratia fuit quod illi qui in purgatorio inuenti sunt absoluti sunt per passionem Christi, quanuis nunc illi qui sunt in purgatorio non consequentur effectum plenariae liberationis ex sola passione Christi. Haec ille.
Item tert ia parte q. 52. ar. 8. in solutione secundi sic dicit. Virtus Christi operatur in sacramentis per modum sanationis & expiationis cuiusdam, vnde sacramentum Eucharistiae liberat homines a purgatorio inquantum est quoddam satisfactorium pro peccato descensus autem Christi ad inferos non fuit satisfactorius. Operabatur tamen in virtute passionis quae fuit satisfactoria, sed erat satisfadoria in generali, cuius virtutem oportuit applicari ad vnum quenque per aliquid specialiter ad ipsum pertinens, & ideo non oportet quod per descensum Christi ad inferos omnes fuerint a purgatorio liberati. Haec ille.
Sic inproposito dicitur quod posito quod paruuli inaequale gratiam acciperent in baptismo, hoc non esset ex ipso baptismo, nec proprie ex passione Christi quae se habet vt causa quaedam vniuersalis collationis gratiae & remissionis peccatorum, nec agit effectum particularem nisi adhibeatur singulis mediante aliqua causa particulari puta per fidem vel sacramenta, vt ostendit Sanctus Thomas tertia parte q. 49. arti. primo in solutione quarti & quinti. Et eadem ratione fructus passionis & effectus non inaequaliter participatur nisi propter inaequalitatem dispositionis vel applicationis &c. hoc autem in paruulis locum non habet.
Ad tertium dicitur quod nihil arguit contra conclusionem sicut nec praecedentia. Tum quia non probat quod de facto maior gratia conferatur vni paruulo baptizato quam alio, sed solum quod ita potest esse. Tum 2. quia hoc posito, non habetur quod ista inaequalitas sit virrute baptismi sed aliunde, & quod hoc accidit baptismo & eius effectui, nec conuenit de per se. de praedictis & specialiter de aequalitate baptismia quocunque conferatur, ponit Sanctus Thomas quarto sen dist. 5. q. 2. ar. 2. q. tertia vbi quaerit. Vtrum baptismus datus per meliorem ministrum habeat maiorem effectum, arguit enim sic. Multiplicata causa multiplicatur effectus, sed baptismus ex opere operato gratiam confert, & similiter etiam patet quod sancti homines ex opere operante primam gratiam alicui meretur, ergo si opus operans baptizantis adiungatur cum efficacia baptismi maior gratia datur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod aliquid dicitur esse effectus alicuius per se, & aliquid per accidens. Per se quidem effectus alicuius est quod per ipsum ad hoc ordinatum producitur, sicut domus aedificatoris. Per accidens autem est id quod coniungitur eiquod est effectus per se, sicut si inhabitatio domus dicatur effectus aedificatoris. Sic ergo dico quod effectus per se baptismi aequalis est a quocunque detur vel a malo vel a bono, caeteris paribus ex parte baptizati. Sed cum effectu baptismi potest aliquid baptizato conferri siue pertineat ad salutem corporis siue animae ex merito baptizantis. Sed hoc non est proprie effectus baptismi, quia baptismus non est nisi causa instrumentalis, & non est instrumentum agens in virtute ministri qui & ipse est instrumentum, sed in virtute Christi & Dei. Et per hoc patet solutio ad obiecta. Haec ille.
Ex praedictis concludit quod effectus de perse baptismi aequalis est in omnibus paruulis baptizatis, sed effectus de per accidens potest esse inaequalis ex illo triplici capite tacto per arguentem, & ideo argumenta eius non procedunt contra mentem conclusionis, immo exponunt conclusionem.
Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem dicitur quod nec illud nec alia procedunt contra conclusionem quia sicut patet in probatione conclusionis licetum est in casu necessitatis quam bene cxprimit arguens recipere baptismum ab haeretico vel scismatico, aut excomuni cato, aut quocunque praeciso ab ecclesia, vt puta si suscipiens erit in periculo mortis nec adesset alius qui sciret & vellet, posset eum baptizare. Ideo conceditur conclusio argumentorum tanquam declaratiua conclusionis nostrae. Vnde beatus Thomas quarto, sen. dis. 6. q. 1. ar. tertio in solutione tertiae q. sic dicit. Ille qui baptizatur ab haeretico propter peccatum haeretici non priuatur gratia baptismali, sed quam doque propter peccatum proprium. Vnde si sit puer in quem culpa actualis non cadit, si baptizatur in forma ecclesiae recipit sacramentum & rem sacramenti. Et similiter si sit adultus, & baptizans non sit haereticus manifestus, & ab ecclesia praecisus vel si baptizatus sit in ariculo necessitatis. Si autem scit ipsum esse haerericum & ab ipsobaptismum extra casum necessitatis recipiat, hoc contingit, vel quia fauet haeresi suae, vel in contemptum ecclesiae vel propter aliquod commodum temporale, & sic ipsemet peccat. Vnde proprio peccato obicem ponit spiritui sancto ne consequatur rem sacramenti. Haec ille.
Et ibidem in solutione primi exponens dictum Augustini dicentis, quod qui foris ecclesiam baptizantur, non suscipiunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem &c. respondet Thomas quod Augustnus loquitur in casu quo aliquis in fauorem haeresis ab haeretico baptismum suscipit. Haec ille.
Et ad hunc sensum intelligenda sunt omnia quae dicit tertia parte q. 64. ar. 9. quae recitata sunt in probatione conclusionis. Et similiter illud quod dicit ibidem in solutione tertij, vbi dicit quod qui accipit sacramentum ab excomunicato suspenso vel degradato peccat, & non recipit rem sacramenti nisi per ignorantiam excusetur. Et similiter intelligendum est illud quod dicit eadem quaestione ar. 6. in solutione secundi. Vbi dicit quod qui accipit sacramentum a ministro praeciso ab ecclesia, qui est excommunicatus vel suspensus vel degradatus peccat, qui communicat peccato eius &c. Haec omnia intelligenda sunt quando baptizandus non est in articulo necessitatis extremae. Si dicatur quod adultus non potest esse in tali articulo necessitatis extremae, quia vbi non inueniret alium bactistam nisi eum quem scit esse haereticum vel ab ecclesia praecisum sufficit ei baptismus poenitentiae.
Non valet, quia vt arguit Scotus, & bene praeceptum Dei est de baptismo suscipiendo &c. Nec valet si dicatur quod participat peccato alterius &c. quia in tali casu baptizans non peccat, vt dicit quarta conclusio, & sic nec baptizatus ab eo communicat peccato eius. Ad primum Durandi contra quartam conclusionem respondet Petrus de palu. dicens quod maior illius argumenti quantum est ex forma est falsa, quia homo non potest baptizare nisi sit coloratus, quia si non sit coloratus non est homo Non tamen baptizat inquantum coloratus. Tamen concedendum est gratia materiae quod homo non baptizat nisi vt minister Christi & sacramenti. Nec tamen iudex qui vt minister Christi & legis suspendit latronem, & carnifex exequendo actum propter hoc peccat, quamuis sit in peccato. Sed qui facit aliquid inquantum minister ecclesiae sanctus & sanctificatus ille nisi sanctus sit peccat. Sed si facit aliquid non inquantum minister ecclesiae, ad hoc ipsum sanctificatus exterius, quia hoc idem de voluntate ecclesiae facit minister non sanctificatus tunc secus est. Vnde si mancus videret puerum morientem consulere debet peccatori, vel etiam dicenti se nolle de peccato paenitere, vt baptizaret eum, & tamen nulli consulendum est quod peccet.
Item decretalis dicit recipiendam esse confessionem dius qui etiam dicit de peccato se non paenitere, & similiter consulitur ei licet immundo sacramentum tangere, sed hoc non facit vt minister sanctificatus ad hoc sicut sacerdos qui absoluit.
Item dicit Innocentius de poeni, & remiss. capitulo, quod in te, quod sacerdos peccator in necessitate communicans morientem excusatur a peccato. Similiter si quis non solenniter dicit epistolam sicut & laicus faceret quanuis sit subdiaconus excommunicatus non efficitur irregularis, quia non administrat in suo ordine solenniter sicut prius, ergo a simili in proposito. Vnde tunc peccat quando administrat solenniter sacramentum solennitate ab ecclesia instituta, quia sic non debet ministrare nisi quiad hoc est solenniter institutus siue consecratus. Et licet solenitas sacramenti quod dat non faciat ipsum ministrum tamen supponit eum, & requirit ministrum solenniorem & solenniter sacrum. Vnde solenitas sacramenti requirit solennitatem ministri. Et sicut solenitas requirit solenita tem, sic sanctitatem. Haec Petrus. & bene.
Ad secundum dicit quod in aliquo casu est possibile interuenire ministro aliquod tale & reale impedimentum, quod minister non potest ammouere, vt si est cathecuminus non baptizatus, non potest seipsum baptizare, saltem baptismo fluminis.
Item si est excommunicatus non potest seipsum absoluere & sic necessitatur in suo impedimento remanere, & tamen hoc non obstante potest & debet baptizare multo magis quam fame morientem pascere, & tamen excommunicatus est magis separatus a sanctis vel sacramentis quam peccator. Plus enim peccat sciens se excommunicatum si celebret antequam absolueretur, dato quod de omni peccato esset contritus quam non excommunicatus si in peccato mortali celebrat. Et quicquid sit de hoc ad minus episcopus conferens ordines plus peccaret excommunicatus quam in peccato mortali existens. Vnde plus punitur, & ipse & qui sacramentum ab ipso susciperet, & tamen hoc non obstante dicitur quod magis sit prohibitum excommunica to conferre sacramentum quam peccatori. Tamen exconmunicatus in necessitate baptizans excusatur a peccato, etgo multo magis peccator.
Item potest dici quod sola necessitas non excusat, quando non est necessitas absoluta sicut bene arguitur, quia ita habet sacerdos necesse baptizare puerum solenniter quando requiritur in ecclesia sicut vetula quando moritur. Et sic peccaret mortaliter si renueret. Nec propter hoc excusatur si est in peccato mortali, quia potest poenitere. Sed quando necessitas est absoluta tanta quod ipse sacramentum ministret sine illa solennitate quae est propria ministro ecclesiae qui est ad hoc consecratus, talis necessitas excusat, quia tunc non baptizat vt minister sanctificatus, & per consequens non requiritur quod ipse sit sanctus interius sicut nec sanctificatus exterius.
Item necessitas facit quod ipse non ex contemptu facit hoc, sed cum dolore & inuitus timens quod plus peccaret si omitteret, & sic nec exhibet irreuerentiam sacramento nec contemptum, sicut ille qui nulla necessitate imminente sponte se ingerit. Qui etiam sacramenta ministrat solenniter mentitur facto in eo quod est christinae religionis, ostendens se sanctum in vestibus sacris saltem stola, cum tamen sanctus non sit. Sed qui vt vetula baptizat nullam sanctitatem ostendat, sed solum hoc est quod sacramentum pollutus tangit, sicut ille qui corpus dominicum metu & timore, licet peccator, recolligit de luto. Vel potest dici quod hoc est necessitas, quia de quolibet peccato mortali debet homo in speciali conteri, & ideo magnus peccator si deberet dolere de singulis, antequam de singulis dosoluisset contingeret paruulum baptizandum quandoque sine baptismo mori. Et si tunc dolore cordis contritus in generali curat, & ipsum baptizat cum proposito confitendi & conterendi in speciali postea melius facit. Et ideo posset inueniri via media talis de illo qui est in necessitate, & sine solennitate baptizat, quia aut actu recolit de peccato nec atteritur nec conteritur de peccato, sed vult in peccato remanere, & nihilominus vult baptizare, & tunc si est talis qui scire debeat quod huiusmodi a peccatoribus contingi non debent quamuis non ex libidine vel contemptubaptiz et, sed intuitu necessitatis hoc faciat, non excusatur ab irreuerentia & contemptu, quia sic conscientia ei dicebat vel dicere debebat. Immunde, tu nunc sancta contractas. Et sic est vera superior opinio, quia minister est, & necesse non habet cum peccato baptizare, licet necessario habeat baptizare. Si autem cum metu & tremore & dolens de peccato in generali, licet propter hoc sciat se de peccato non mundari, sub spe tamen ad plenum conterendi, vel quia est excommunicatus & non potest absolui vel propter aliquid huiusmodi hoc facit, tunc excusatur articulo illorum qui immundi manducauerunt Pascha, quia non ita cito poterant purificari pro quibus Ezechias orauit & Deus cito remisit. Et sic est vera opinio Thomas Sed qui solenniter baptizat ex quo non est periculum in mora prius debet se perfecta paenitentia lauare vel saltem si sacerdote non habet debet se lauare per perfectam contritionem. Si autem non recoleret non faceret irreuerentiam sacramento & sic excusatur. Haec petrus, & bene ad mentem Sancti Thomae sicut potest patere ex prius recitatis & similiter ex dictis eius. 24. dist. huius. q. 1. ar. tettio, quaestiuncula quinta.