Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum baptismus aut confirmatio a ficto suscepta recedente fictione sortiatur suum effectum
QVAESTIO II. Vtrum baptismus aut confirmatio a ficto suscepta recedente siffione sortiatur situm effecstum
CIRCA praecedentes & septimam distinctionem quaeritur. Vtrum baptismus aut confirmatio a ficto suscepta recedente fictione sortiatur suum effectum
Et arguitur quod non, quia opus mortuum quod est sine charitate non potest vnquam viuificari, sed ille qui fictus accedit ad baptismum vel confirmationem recipit sacramentum sine charitate, ergo nunquam potest viuificari hoc modo, vt gratiam conferat.
In oppositum arguitur, quia dicit Augustinus in lib.s de baptismo. Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit quae corde in malitia perseuerante vel sacrilegio, peccatorum oblationem non sinebat fieri.
I hac quaestione tres erunt articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. rictio impedit esectum paptisi & confirmationiHanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 69. ar. 9. vbi sic dicit. Sicut dicit Damastcts Deus non cogit hominem ad iustitiam. Et ideo ad hoc quod aliquis iustificetur per baptismum requiritur quod voluntas hominis amplectatur & baptismum & baptismi effectum. Dicitur autem aliquis fictus per hoc quod voluntas eius contradicit vel baptismo vel eius effectui. Nam secundum Augustinum quattuor modis dicitur aliquis fictus. Vno modo ille qui non credit, cum tamen baptismus sit fidei sacramentum. Aliomodo per hoc quod contemnit ipsum sacramentum, tertio modo per hoc quod aliter celebrat sacramentum, non seruans ritum ecclesiae. quarto modo per hoc quod aliquis indeuotus accedit. Vnde manifestum est quod fictio impedit effectum baptismi. Haec ille.
Idem ponit, quarta dist. huius. q. 3. arti. secundo in solutione primae, & secundae. q. In solutione nanque primae q. sic dicit. Duplex est effectus baptismi. Primus qui est res & sacramentum scilicet character, & quia character non imprimit ad praeparandum hominis voluntatem, vt aliquid bene fiat, cum non sit habitus, sed potentia, ideo hunc effectus indispositio voluntatis non impedit dummodo sit aliqualis voluntas sacramentum suscipiendi. Alius autem effectus est qui est res & non sacramentum scilicet gratia, & quae ad eam consequuntur, per quam voluntas hominis praeparatur vt bene velit & bene operetur, & ideo ad hunc effectum percipiendum non sufficit quaelibet voluntas sacramentum percipiendi, sed requiritur voluntas talis a qua omnis indispositio gratiae contraria gratiae baptismi remoueatur, quia contraria non se compatiuntur. Vnde manente contraria dispositione baptismus suum effectum habere non posset. Haec ille.
Item in solutione secundae. q. sic dicit. Ad hoc quod aliquid alicuius agentis effectum percipere debeat, oportet quod se habeat in debita dispositione ad causam agentem & ad effectum percipiendum, & ideo indispositio voluntatis quae vltimum effectum baptismi inpedit est duplex. Vna secundum ordinem ad ipsu in sa cramentum. Alia secundum ordinem ad effectum sacramenti. Ad ipsum aut sacramentum contingit voliintatem esse indispositam dupliciter. Vnomodo per subtractionem necessarij. Alio modo per positionem contrarij. Quia autem omnis actio est per contactum, ideo dispositio per positionem necessarij est quod recipiens sacramentum quodammodo ipsum contingat, & per intellectum, quem quidem contactum facit fides, & per effectum, quem facit deuotio, & ideo indispositus reputatur & qui non credit, & qui indeuotus accedit. Similiter autem duplex est contrarium quod oportet abstrahi. Vnum est ex parte eorum quae exterius aguntur, & sic indispositus est qui aliter celebrat. Aliud est ex parte virtutis intrinsecae quae secretius operatur salutem, & sic indispositus est qui contennit. Similiter per comparationem ad effectum baptismi oportet quod disponatur aliquis adhibendo necessarium scilicet fidem quae cor purificat, & quod remoueat contrarium scilicet peccatum per contritionem. Et ideo Ambrosius dicit quod non sunt necessaria ex hac parte nisi fides & contrito, & tamen contritio etiam in deuotione includitur. Haec ille, Item ibidem in solutione primi sic dicit. Fictio proprie est cum quis aliquid ostendit dicto vel facto quod non est in veritate. Hoc autem contingit dupliciter. Vnomodo quando hac intentione aliquid fit vel dicitur, vt aliud ostendatur quam rei veritas habet & tunc fictio est speciale peccatum & sic non accipitur hic. Aliomodo quando aliquid ostenditur quod rei veritas non habet dicto vel facto, etiam si non popter hoc dicatur vel fiat, & sic accipitur hic fictio. Quicunque enim ad baptismum accedit ostendit se veteri vitae abrenunciare & nouam inchoare. Vnde si voluntas eius adhuc in vetustate vitae remaneat aliud ostendit quam sit in rei veritate, & ideo est fictio. Haec ille.
Ex quibus possunt formari multae rationes pro conclusione potissime talis. Quia gratia quae est vltimus effectus baptismi & confirmationis nulli indisposito infunditur, sed omnis fictus est iudispositus, ergo nulli tali gratia infunditur quanuis recipiat sacramentum, secunda conclusio. Recedente fictione baptismus vel confirmatio suum vltimum sortitur effectum. Hanc ponit Sanctus Thomas quarta dis. 4. q. 3. ar. secundo, in solutione tertiae, q. vbi sic dicit. In baptismo imprimitur character qui est immediata causa disponens ad gratiam, & ideo cum fictio characterem non auferat recedente fictione quae effectum characteris ipediebat, character qui est praesens in anima incipit habere effectum suum, & ita recedente fictione baptismus suum effectum consequetur Haec ille.
Item ibidem arguit sic incontrarium. Remota causa remouetur effectus, sed causa impediens effectum baptismi erat fictio, ergo remota fictione baptismus suum effectum consequitur. Item cuilibet morbo culpae in statu viae potest remedium adhiberi, sed contra originalem culpam non est aliud remedium quam baptismus, ergo cum ficte accedentibus originale non remittatur, oporteret baptismum iterari si recedente fictione baptismus suum effectum non haberet, quod est inconueniens & haereticum Haec ille.
Itemtertia parte. q. 69. arti. 10. sic dicit. Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, cum autem aliquid generatur simul cum forma recipit effectum formae, nisi sit aliquod impedimentum quo re moto forma rei generatae perficit suum effectum, sicut simul cum corpus graue generatur, mouetur deorsum nisi sit aliquod impediens, quo remoto statim incipit moueri deorsum. Et similiter quando aliquis baptizatur accipit characterem quasi formam, & consequitur proprium effectum qui est gratia remittens omnia peccata. Impeditur autem quandoque per fictionem, vnde oportet quod ea remota per paenitentiam baptismus statim consequatur suum effectum. Haec ille. Ex quibus natent multae rationes in forma pro conclusione. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones, & quidem contra secundam arguit Durandus. Primo quia effectus in actu requirit causam in actu vt dicitur secundo phy. sed in eo qui prius ficte recipit baptismum, & postmodum recedit fictio, non suscipitur actu baptismus, ergo non potest esse in eo actu aliquis effectue baptismi: secundo quia dispositio necessitatis ad formam nunquam potest stare cum opposito formae, quicquid sit de dispositione necessitatis ad motum, sicut dispositio necessitatis ad formam ignis non potest stare cum forma aquae. Sed character potest stare cum opposito gratiae, ergo character non est dispositio necessitatis ad gratiam, tertio quia illud per quod homo disponitur ad aliquid simpliciter, & non secundum bene, non est dispositio necessitatis ad gratiam, quia quod simpliciter dicitur & absolure indifferens est ad bene vel male, gratia autem determinat ad id quod est bene. Sed character disponit ad aliquid agendum simpliciter, & non secundum determinationem ad bene, ergo &c. quarto, quia illud non est dispositio necessitatis ad gratiam sine quo datur gratia, & cum quo non datur. Sed sine charactere datur gratia, vt in baptismo fsaminis, & cum charactere quandoque non datur vt in ficte accedentibus, ergo &c. quinto, quia si in sacramentis est subiectiue aliqua virtus spiritualis agens ad effectum baptismi, tunc non apparet qualiter recedente fictione baptismus prius susceptus possit de nouo habere aliquem effectum, quia virtus illa agit de necessitate naturae, nec agere potest nisi dum est. Sed talis virtus non est nisi in actuali ex hibitione, transit enim & non permanet: igitur nihil potest nisi in actuali ex hibitione.
Nec valet si dicatur quod licet baptismus transeat, tamen manet character ad quem necessario sequitur gratia, quia ostensum est quod character non est dispositio necessitans ad gratiam: sexto, quia dispositio necessitatis potest accipi dupliciter. Vnomodo dicitur dispositio necessitatis omnis illa dispositio quae necessario praeexigitur in subiecto ad hoc quod aliqua forma in eo in troducatur sicut diaphaneitas est in aere dispositio necessitatis ad recipiendum lumen. Aliomodo dicitur dispositio necessitatis ad quam necessario sequitur, sicut ad dispositionem quam facit semem hominis in generatione hominis sequitur infallibiliter anima rationalis. Sed character nullo praedictorum modorum est dispositio necessitatis ad gratiam, ergo nullo modo: maior patet ex dictis mnior probatur. Quia enim character non sit dispositio necessitatis ad gratiam primo modo clarum est, quia sine character potest in anima recipi gratia. Nec secundo modo, quia talis dispositio non stat cum opposito formae ad quam disponit, nec se habet in differenter ad formam & priuationem formae. Character autem stat cum opposito gratiae, & indifferenter se habet ad gratiam & culpam, quare &c. Si autem dicatur quod character est dispositio congruitatis, patet, & alias probatum est quod illud non est conuenienter dictum, ergo &c. Haec Durandus. Et in hoc secum dus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum dicitur quod licet in eo qui primo recipit ficte baptismum, & postea recedit fictio, non suscipiatur actu baptismus tempore quo paenitet de fictione, tamen pro tunc remanet baptismus quo ad illud quod est res & sacramentum scilicet character, & ideo quo ad hoc potest esse causa in actu alicuius effectus in actu scilicet gratiae. De hoc in suo simili Sanctus Thomas tertia parte. q. 66. art. primo vbi quaerit. Vtrum baptismus sit ipsa ablutio, arguit enim sic primo loco. Ablutio corporalis transit, baptismus autem permanet, ergo baptismus non est ipsa ablutio, sed potius regeneratio sigillum, & custodia, & illuminatio vt dicit Damasts in quarto. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod in baptismo id quod est sacramentum & res scilicet character, & id quod est res tantum scilicet interior iustificatio permanent, sed character permanet indelibiliter, iustificatio autem permanet, sed amissibiliter. Damascenus ergo baptismum diffinit non quantum ad id quod exterius agitur quod est sacramentum tantum, sed quantum ad id quod est interius &c. Haec ille.
De hoc pe. de Palu quarto dist. 4. sic dicit. Cum inquit dicitur quod effectus in actu requirit causam in actu. Dicendum quod sicut pater relinquit in vtero matris illud cuius virtute co mortuo generatur posthumus, quia pater est causa prolis non immediate, sed mediante dispositione cuius est causa in fieri, & non in esse, vnde ipso non existente, virtus formatiua operatur, sic in regeneratione spirituali per baptismum sicut per causam in fieri producitur character, qui recedente fictione est dispositio ad gratiam. Et ideo maior propositio intelligenda est de causa in esse & effectu immediato, non autem de causa in fieri. Vnde causa in actu efficiens gratiae est Deus charecter autem vel ornatus est causa dispositionis. Haec Peas & satis conformiter Sanctus Thomas in simili proposito. Nam de potentia Dei, q. 3. articu. 11. in solutione quinti sic dicit. Instrumentum intelligitur moueri a principali agente quamdiu retinet virtutem a principali agente impressam, vnde sagitta tandiu mouetua a proijciente quamdiu manet vis impulsus proijcientis, sicut etiam generatum tandiu mouetur a generante in grauibus & leuibus, quamdiu retinet formam sibi traditam a generante. Vnde semen tandiu intelligitur moueri ab anima generantis, quamdiu remanet virtus impraessa ab anima, licet corporaliter sit diuisum. Oportet autem mouens & motum esse simul quantum ad principium motus, non tamen quantum ad totum motum, vt apparet in proiectis. Haec ille.
Ex quibus apparet quod baptismus exterior potest habere effectum in actu etiam postquam cessat esse actu, quia remanet character ab eo impressus. Ad Seeundum respondet Peas vbi supra dicens Cum dicitur quod dispositio necessitatis non stat cum opposito formae.
Dicendum quod hoc verum est de dispositione quae est necessitas simpliciter, non autem de illa quae est necessitas ex suppositione. Sicut diaphaneitas est dispositio necessitatis ad illuminationem non simpliciter, sed supposito quod non sit interpositum aliquod corpus opacum in medio, & talis dispositio bene stat cum corpore opaco & illo remoto fit dispositio necessaria supposito quod corpus luminosum sit praesens. Consimilter character est dispositio necessitatis ad lucem gratiae Deo semper praesente, supposito quod peccatum mortale non diuidat inter hominem & Deum. Sed sicut diaphanum potest habere corpus medium quo stante non illuminabitur, & quo remoto statim illuminabitur, sic character stat cum peccato mortali, quo stante non infunditur lux gratiae, sublata autem vmbra mortalis culpae statim infunditur lux gratiae. Vel potest dici quod character non est dispositio necessitatis nec ex parte agentis, quia Deus non necessitatur, nec ex parte patientis, quia liberum arbitrium non cogitur, sicut generatio hominis est dispositio ex parte materiae, dispositio inquam necessitati vel necessitans materiam ad receptionem animae secundum quosdam, sed est dispositio necessitatis respectu eius ad quod disponit supposita ordinatione diuina, & remoto prohibente ex parte hominis, quia istis positis necessario sequitur infusio gratiae. Sicut organizatio fetus est dispositione necesitans ad infusionem animae ex ordinatione diuina nisi sit in disposito. Haec Petrus & bene. Potest etiam in eodem sensu breuiter dici vt alias dictum est quod maior argumenti est vera duntaxat de dispositione necessitatis, quae includit omne positiuum & omne priuatiuum requisitum ad introductionem formae, talis enim dispositio non potest stare cum opposito formae. Sicut si dicamus quod dispositio ad introductionem lucis vel luminis in aere est diaphaneitas cum remotione omnis obstaculi inter aerem & corpus luminosum & omnis impedimenti. Si autem maior intelligatur de dispositione necessitatis, quae includit omne positiuum sed non omne priuatiuum necessarium ad introductionem formae, maior est falsa, quia talis dispositio potest stare cum opposito formae sicut diaphaneitas cum tenebra in aere. Character autem est dispositio necessitatis ad gratiam secundo non autem primo modo, & ideo potest stare cum opposito gratiae scilicet culpa.
Ad tertiam respondet Petrus dicens. Nihil prohibet aliquid de se esse indeterminatum & per aliquid superueniens determinari. Sicut potentia concupiscibilis est indeterminata ad bene & male concupiscendum, sed per habitum superuenientem determinatur ad alterum. similiter character de se est indeterminatus ad bene & male, sed per gratiam determinatur ad bene. Sed ista solutio parum valet, quia tunc non esset dispositio ad gratiam plusquam ad oppositum, sicut nec potentia plus ad habitum bonum quam ad habitum malum. Et ideo dicedum quod character per se quidem est dispositio ad gratiam supposita carentia peccati mortalis, & sic. determinatur ad bene. Sed quia potest stare cum opposito, ex hoc indifferenter se habet ad bene & male. Sicut diaphaneitas est dispositio necessitatis ad lucem, sed inquantum potest coniungi opaco medio indifferens est & ad tenebram. Vel dicendum est per interemptionem, quia grauitas est dispositio ad esse deorsum & ad moueri deorsum, & tamen potest esse sursum praeter naturam vel deorsum per naturam. Nec propter hoc est per se indifferens ad vtrunque sicut superficiens ad album & nigrum. Si dicas quod aliud est disponere ad motum, & aliud disponere ad formam, non valet, quia contrarietas in motibus & formis aequaliter respicit causam suam. Videmus enim formam aquae quae per se est determinata dispositio ad frigiditatem quod potest stare cum calore, sed hoc est praeter naturam suam, sic & character, per se quidem disponit ad gratiam, sed per accidens stat cum opposito. Haec Pe. Potest etiam dici quod maior est vera tantum de dispositione necessitatis ad gratiam quae se habet per modum operationis vel habitus. Non autem de dispositione ad gratiam quae se habet per modum potentiae. Est enim triplex dispositio ad gratia.
Prima est operatio & actus liberi arbitrij, sicut patet in iustificatione impij adulti habentis vsum liberi arbitrij. Talis enim non iustificatur per gratiam primam sine dispositione praedicta: secunda dispositio se habet per modum actus primi & habitus, sicut contingit in sacramentis non imprimentibus characterem, sed solum ornatum habitualem quae est dispositio ad gratiam:tertia dispositio se habet per modum potentiae sicut est dispositio quam imprimunt sacramenta in quibus imprimitur character, quae non est operatio nec habitus, sed potentia supernaturalis vt superius saepius dictum fuit. Talis autem dispositio indeterminata est ad bene & male agendum, & potissime, quia non disponit ad gratiam directe & immediate, sed per quandam congruentiam. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 63. ar. quarto, in solutione primi sic dicit. Character directe quidem & propinque disponit animam ad ea quae sunt diuini cultus exequem da. Et quia haec idonee non fiunt sine auxilio gratiae, quia vt dicitur Iobus quarto. Eos qui adorant Deum in spiritu adorare oportet, ex consequenti diuina largitas recipienti bus characterem gratiam largitur, per quam digne impleant ea ad quae deputantur. Haec ille.
Item quarto sen. dis. 4. q. i1. ar. primo in solutione quinti sic dicit. Character est dispositio ad gratiam per quandam congruitatis dignitatem. Ex hoc enim quod homo mancipatus est diuinis actionibus & inter membra Christi connumeratus, sit ei quaedam congruitas ad gratiam suscipiendam, quia Deus perfecte prouidet homini in sacramen tis. Vnde simul cum charactere quo datur homini vt possit exercere spirituales actiones fidelium vel passiones seu receptiones, datur ei gratia qua hoc bene possit. Haec ille.
Ad quartum respondet Petrus vbi supra dicens, quod triplex est dispositio necessitatis, vna sine qua non est illud ad quod disponit, siue illa sit posita siue non. Sicut quantitatis est dispositio necessaria ad triangulum & albedinem, qua sublata non potest esse hoc vel illud, vnde est necessaria ad hoc quod sint. Sed tamen posita superficie non propter hoc ista ponuntur, sed forte eorum opposita. Et talis dispositio necessitatis ad gratiam non est character, cum non sit immediatum subiectum gratiae, & cum gratia sit in CHRISTO & angelis & in multis viris sanctis cathecuminis, & veteris testamenti in quibus nullus character est. Nam talis dispositio ad gratiam non est substantia intellectualis quae sola susceptiua est gratiae & suae priuationis. Secundo modo dicitur dispositio necessaria non sine qua esse non possit ad illud quod disponit, sed quae posita necessario ponitur illud ad quod disponit. Et hoc dupliciter. Vel simpliciter sicut alteratio completa est dispositio necessaria ad generationem & corruptionem, sine qua posset Deus corrumpere & generare, sed illa posita necessario sequitur generatio & corruptio. Vel ex suppositione sicut diaphaneitas respectu lucis vt dictum est Tertio modo dicitur dispositio necessaria vtroque modo, sicut est subiectum respectu propriae passionis quae inestisoli & omni & semper, quia illo posito necessario ponitur propria passio, & illo sublato corrumpitur. Character autem incidit in secundum membrum secundi membri, quia est dispositio necessaria sicut diaphanum, vt dictum est. Vel dicendum quod duplex est dispositio ad gratiam. Vna per se vt motus liberi arbitrij in Deum, & hanc supplet character. Alia per accidens sicut motus in peccatum si habet peccatum, & hanc non supplet. Vnde in paruulis sufficit character, & in amentibus & dormientibus, licet nunquam habuerint poenitentiam de pecccatis, quia tunc habere non possunt. Haec Petrus & bene. Potest etiam dici quod character est dispositio necessitatis ad gratiam, non ideo quia non potest esse sine gratia, sed quia sine ea non potest bene operari ea quae sunt cultus diuini, vt, superius expressum fuit. Et sic est necessaria sequela gratiae ad characterem, non quidem absoluta, nec ex causa efficiente, sed ex suppositione finis characteris, quia talis finis sine gratia non potest congrue haberi Et haec solutio potest fundari in dictis beati Thomas septimdis. huius. q. 1. ar. primo in solutione secundae. q. & similiter in dictis eius in solutione tertij recitatis.
Ad quintum dicitur quod virtus quae ponitur in sacramentis non agit nist dum est in se vel remanet in suo effectu. Et quia recedente fictione post vsum & exhibitionem sacramenti remanet character a dicta virtute derelictus, ideo dicta virtus dicitur tunc agere vel potius habere effectum suum mediatum vel immediatum eo modo quo diffuse expositum fuit in solutione primi. Nec valet replica contra hanc solutionem, quia vtique character est dispositio necessitatis ad gratiam modis saepe dictis.
Ad sextum dicitur quod character est dispositio necessitatis ad gratiam non primo modo, sed secundo Et ad huiusmodi impobationem patet quid sit dicendum ex praedictis in solutione secundi & tertij. Cum vlterius dicit quod character non potest poni dispositio congruitatis ad gratiam, patet quid dicendum ex praedictis in hac quaestione, & multis praecedentibus, potissime quarta dis. huius.
Ad argumentum in principio contra quaestionem factum respondet Sanctus Thomas tertia parte. q. 69. ar. 10. in solutione primi dicens sacramentum baptismi est opus Dei & non homnis, & ideo non est mortuum in ficto qui sine charitate baptizatur. Haec ille. Item quarto sen. dis. 4. q. 3. arti. secundo quaestiuncula tertia in solutione primi sic dicit. Baptismus non habet efficaciam solum ex opere operante, quod est opus Dei, & non hominis, & ideo non potest esse mortuum. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. Dequa benedictus Deus. Amen