Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sacerdos simplex etiam si non sit episcopus possit confirmare
ITERVM circa septimam distinctionem quaeritur. Vtrum sacerdos simplex etiam si non sit episcopus possit confirmare.
Et arguitut quod sic, quia in sacramentis ex parte conferentis requiritur ordo & intentio, sed episcopus non habet aliquem ordinem vel characterem quem non habeat simplex sacerdos, ergo sicut episcopus ita & sacerdos simplex potest confirmare si habeat intentionem confirmandi
In oppositum arguitur quia soli episcopi in locum apostolorum succedunt, sed soli apostoli in primitiua ecclesia manus imponebant, quod erat confirmare, ergo soli episcopi nunc possunt confirmare.
Inhac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. Solus episcopus potest propria potestate & auctoritate confirmare. Hanc ponit Sanctus Thomas septima dis. quarti q. 3. ar. primo qustiuncula secunda vbi sic dicit. In omnibus artibus & potentijs ordinatis vel habitibus, ita est quod vltima perfectio reseruatur inducenda per suprimam artem in genere illo, sicut artes quae operantur circa materiam nauis reseruant inductionem formae arti superiori quae nauem compaginat, & illa reseruat vlterius finem scilicet vsum nauis arti superiori scilicet gubernatoriae. Vnde cum episcopi in ecclesiastica hierarchia teneant supremum locum, illud quod est vltimum in actionibus hierarchicis eis reseruandum fuit. Et quia perficeretur aliquid hoc modo quod sit supra communem statum aliorum est supremum in actionibus hierarchicis, ideo sacramenta confirmationis & ordinis quibus hoc efficitur solis Episcopis reseruantur dispensanda. Haec ille.
Item 3. parte q. 72. arti. 11. sic dicit. In vnoquoque opere vltima consumatio supremae arti aut virtuti reseruatur, sicut praeparatio materiae pertinet ad inferiores artifices superior autem dat formam. Supremus autem est ad quem pertinet vsus qui est finis artificiatorum. Et epistola quae a notario scribitur a domino signatur. Fideles aut Christi sunt quoddam opus diuinum secundum illud primae Cor. 3. Dei aedificatio estis. Sunt etiam quasi quaedam epistola spiritui Dei descripta, sicut dicitur 2. ad Cor. 3. Hoc autem confirmationis sacramentum est quasi vltima consummatio sacramenti baptismi, ita scilicet quod per baptismum aedificatur homo in domum spualem, & conscribitur quasi quaedam spiritualis epistola. Sed per sacramentum confirmationis quasi domus aedificata dedicatur in templum spiritus sancti, & quasi epistola conscripta signatur signo crucis. Et ideo collatio huius sacramenti Episcopis reseruatur, quia obtinent summam potestatem in ecclesia, sicut in primitiua ecclesia per impositionem manus apostolorum quorum vicem gerunt Episcopi plenitudine spiritus sancti dabatur, vt habetur Actis. 8. vnde Vrbanus Papa dicit. Omnes fideles per manus impositionem Episcoporum Spiritum Sanctum post baptismum accipere debent, vt pleni. Christiani inueniantur. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione Vlti ma consumatio baptismi, & vltimum in actionibus hierarchicis ecclesiae reseruatur Episcopis sed confirmatio & ordinatio sunt huomod, igitur.
Secunda conclusio. Simplex sacerdos & non Episcopus potest ex commissione solius Papae confirmare. Hanc ponit vbi supra Nam in 4. eisdem q. &. ar. in solutione 3. q. sic dicit. Circa hanc quaestionem sunt tres opiniones. Quidam enim dicunt quod praesbyter simplex de mandato Papae non potest confirmare, & quod dicitur in litera de Gregorio exponunt quod illi praesbyteri ex mandato Papae non couferebant sacramentum confirmationis, sed aliquid sacramentale simile illi sacramento, sicut alicui porrigitur panis benedictus loco Eucharistiae. Sed non videtur conueniens quod talem simulationem in dispensatione sactuorum induxisset Gregorius vel sustinuisset, quia dispensatio sacramentorum pertinet ad veritatem doctrinae, quae non est peropscandalum dimittenda. Et ideo aliqui dcotest quod auctoritas Papae tanta est quod eius mandato quilibet potest conferre quod hebte, vt confirmatus confirmare, sacerdos sacerdotium conferre, diaconus diaconatum. Non autem mandato ipsius potest conferre quod non habet, vt diaconus ordinem sacerdotalem. Sed haec opinio videtur nimis ampla. Et ideo media via secundum alios tenenda est. Et ideo sciendum quod cum Episcopatus non addat super sacerdotium aliquid per relationem ad corpus dcnmeoni verum, sed solum per relationem ad corpus mysticum, Papa per hoc quod est Episcoporum summus non dicitur habere plenitudinem potestatis per relationem ad corpus dnmeoni verum, sed per relationem ad corpus mysticum. Et quia gratia sacramentalis descendit in corpus mysticum a capite, ideo omnis operatio in corpus mysticum sacramentalis per quam gratia datur, dependet ab operatione sacramentali super corpus dcneoni verum. Et ideo solus sacerdos potest absoluere in foro pniali, & baptiaare ex officio. Et ideo dicendum quod promouere ad illas perfectiones quae non respiciunt corpus domini verum, sed solum corpus mysticum potest a Papa qui habet plenitudinem potestatis pontificalis committi sacerdoti, qui habet summum actum supra corpus dcnmeoni verum, non autem diacono vel alicui inferiori, qui non hebtam perficere corpus dnmeoni verum, sicut nec absoluere in foro poenitentiali. Non autem potest sacerdoti committere promouere ad perfectionem quae aliquo modo respicit corpus dcnmeoni verum, & ideo simplex sacerdos ex mandato Papae non potest conferre ordinem sacerdotij, quia ordines sacri habent actum supra corpus Chcar verum vel supra materiam eius. Potest autem concedere simplici sacerdoti quod conferat minores ordines, quia isti nullum actum habent supra corpus dcnmeodi verum vel materiam eius, nec supra corpus mysticum actum per quem gratia conferatur, sed habent ex officio quodam actus secundarios & praeparatorios. Et similiter potest concedere alicui sacerdoti quod confirmet, quia confirmatio perficit eum in actu corporis mystici, non autem hebtem aliquam relationem ad corpus domini verum. Haec ille.
Item ibidem arguit sic. Maius est ordinem conferre quam confirmare, sed ex mandato Papae aliqui non Episcopi conferunt quosdam ordines sicut sunt praesbyteri cardinales qui conferunt minores ordines, ergo multo fortius ex mamdato Papae potest aliquis sacerdos simplex confirmare. Haec ille.
Item arguit, quia in litera pesentis distinctionis dicitur quod Gregorius in casu permisit quod sacerdotes simplices possent confirmare. Item 3. parte q. 72. ar. 11. in solutione, primi sic dicit. Papa in ecclesia hebtm plenitudinem potestatis, exquo potest quaedam quae sunt superiorum ordinum committere inferioribus quibusdam, sicut presbyteris cardinalibus concedit conferre minores ordines, quod pertinet ad potestatem Episcopalem. Et ex hac plenitudine potestatis concessit beatus Gregorius Papa quod simplices sacerdotes conferrent hoc sacramentum quandiu scandalum tolleretur. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quicunque habtam plenitudinem potestatis sacramentalis tam super corpus Christi verum quam super corpus Christi mysticum potest committere habenti potestatem sacramentalem super corpus Christi verum promotionem sacramentalem super corpus Chiti mysticu: sed Papa habet plenarie vtranque potestatem, & sacerdos simplex habet potestatem sacramentalem super corpus Christi verum. Confirmare autem est promouere ad perfectionem concernentem solum corpus Christi mysticum, ergo Papa potest committere simplici sacerdoti collationem confirmationis. Et in hoc primus articulus terminatur
Articulus 2
QVantum ad 2. arti. arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra secundam arguit Durandus multipliciter, primo sic. Quia de integritate cuiuslibet sacramenti sunt materia & forma & minister, sed Papa non potest mutare aliquid circa formam sacramentorum vel circa materiam, rgio nec circa ministrum. Aut ergo simplex sacerdos ex institutione diuina est minister confirmationis, & tunc absque commissione Papae potest eam conferre. Aut non est minister, sed solus Episc. & tunc ex quacunque commissione moto potest eam conferre. Ad hoc tamen posset aliquis dicere quod minister non est ita de integritate sacramenti sicut materia & forma, quia materia & forma sunt intrinseca sacramento, minister autem extrinsece se habet ad ipsum. Propter quod aliqua variatio potest fieri circa ministrum, & non circa mateteriam vel formam. Quod patet in sacramento paenitentiae in quo potest fieri variatio circa ministrum per papam, sicut cum Papa dat aliquibus priuilegium absoluendi, cum prius absoluere non possent, vel cum subtrahit ab his quae prius habuerunt, nunquam tamen potest mutare materiam aut formam sacramenti poenitentiae. Et similiter videtur quod posset facere circa alia sacramenta, vt scilicet posset variare ministrum, non autem materiam vel formam. Sed istud non videtur. Primo, quia Papa circa sacramentum pniae non mutat ministrum, quia minister eius est omnis sacerdos, cum omni sacerdoti dicatur, accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata &c. sed subtrahit materiam isti vel illisicut sibi placet, quod est pro tanto, quia cum sacramentum pniae sit iudiciale, materia huius est peccator subditus. Potest autem Papa facere quod subditus isti sacerdoti sibi amplius non sit subditus, & sic subtrahit isti vel illi materiam absoluendi, qua sub tracta non potest soluere nec ligare, sicut si sacerdoti subrraheretur panis & vinum non posset conficere. Similiter Papa potest alicui subdere subditum qui prius einon erat subditus, & tunc poterit eum absoluere quem prius non poterat ex defectu materiae. Non ergo mutat Papa ministrum poenitentiae, sicut nec in alijs sacramentis, sed dat materiam vel subtrahit. Vel potest alio modo. diciquod Papa ministrum alicuius sacramenti mutare non potest Potest tamen praecipere quod nullus a tali vel tali ministro recipiat sacramenta, & tunc recipiens contra inhibitionem Papae peccat, nec recipit gratiam. Et quantum ad sacramentum poenitentiae nihil omnino recipit, nec sacramentum, nec rem sacramenti, non quia sacerdos non sit minister, sed quia confessio non est integra, quando tacet peccatum quod actu committit, & sic est defectus in materia Aut si non tacet, nihilominus non recipit rem sacramenti scilicet gratiam, cum actu committat culpa, est tamen verum samentum. Sed quia totus effectus paenitentiae est remissio culpae, ideo sacramentum est in tali iterandum, sicut esset aliud sacramentum, per quod nihil penitus esset factum. Nec valet quod dicitur ministrum se habere extrinsece ad sacramentum, & materia & forma intrinsece, quia sicut minister conferens se habet extrinsece ad sacramentum, sic & suscipiens ipsum. Sed vbi suscipiens aliquod sacramentum est determinatus sicut in extrema vnctione infirmus vel in ordine masculus, per Papam mutari non possunt. Vnde nullum est sacramentum si sanus inungatur vel mulier ordinetur, ergo similiter circa ministrum nihil omnino potest mutari absque euacuatione sacramenti quamuis extrinsece se habeat ad sacramentum. Et hoc est secundum argumentum.
Tertio arguit sic. Dispensare sacramenta, quorum actus respicit corpus Christi mysticum, non conuenit Papaeaut Episcopis ratione iurisdictione, quia cum Papa electus & Episcopus confirmatus habeant plenariam iurisdictionem antequam sint consecrati, possent tunc sacramenta conferre seu dispensare quod est falsum, ergo non competit eis ratione iurisdictionis, sed ratione consecrationis. Sed ea quae consecrationem respiciunt, non consecrato committi non possunt, vt habetur extra de conse. eccle. vel alta. c. vl. ergo Papa vel Episcopus non possunt non Episcopo committere quod possit alia sacramenta conferre.
Quarto sic Papa non habet maiorem potestatem quam Episcopus nisi in foro causarum. si ergo ex commissione Papae simplex sacerdos potest conferre confirmationem vel minores ordines idem poterit quilibet sacerdos ex commissione proprij episcopi, quod a nullo conceditur.
Quinto quia sicut in bapti mo confertur potestas suscipiendi sacramentum, sic in ordine dispensandi ea, sed papa non potest facere quod non baptizatus suscipiat verum sacramentum, ergo non potest facere quod non ordinatus illa ordinatione, qua quis recipit potestatem dispensatiuam confirmationis vel ordinis, possit hoc sacramentum conferre.
Sexto quia mirum esset si aliquis posset in actionem respectu eius cuius non habet potentiam. Secundum istos autem character ordinis vel baptismi sunt potestas suscipiendi & conserendi sacramenta, nullus autem potest habere characterem baptismi vel ordinis ex commissione Papae, sed requiritur susceptio sacramentorum, ergo non habenti characterem ordinis per susceptionem sacramenti non potest per quemcunque committi actus illius sacramenti.
Item deducatur vt prius, quia minister confirmationis aut est ordinatus ordine Epopali, aut simplicis sacerdotis. Si episcopali, committi non potest non episcopo. Si simplicis sacerdotis, simplici sacerdoti non est necessaria commissio, nisi forte propter prohibitionem ecclesiae ad vitandum culpam inobedientiae.
Septimo arguitur, quia ratio tuae opinionis non videtur concludere. Cum enim dicit quod Papa habet plenitudinem potestatis supe corpus mysticum verum est vnam qua potest sacramenta dispensare, sed non committere, cum haec sit potestas consecrationis in qua cum ipso communicant omnes episcopi. Aliam potestatem habet quae est iurisdictionis quae est in scrutando citando excommunicando suspendendo, in qua nullus ei aequatur, & hanc potest committere cui vult in toto vel in parte. Sed de hoc nihil ad propositum, sed de prima quae committi non potest.
Octauo quia quod dicitur quod illa commissio non potest fieri nisi sacerdoti qui habet potestatem super corpus domini verum non videtur cogere, quia a corpore domini vt consideratur in se vel per se puta passo vel mortuo influit gratia in corpus mysticum & non ab ipso solum vt est in sacramento. Sacerdos autem non habet potestatem super corpus domini verum, vt est in se sed solum prout est in sacramento & ideo quantum est de virtute sermonis vel rationis non est necessarium quod sibisoli competat dispensatio sacramentorum per quae efsuit gratia super corpus mysticum. Quod etiam patet, quia alius a sacerdote potest conferre baptismum quantum est de ratione sacramenti, licet ex institutione ecclesiae solus sacerdos habeat auctoritatem ministerii.
Nono quia cum dicitur quod presbyteri cardinales conferunt minores ordines. Dicendum est quod aeque dubium est de minoribus ordinibus, & de confirmatione. Non enim claret quomodo possint a non episcopo conferri si solus episcopus ex ordinatione Christi sit horum sacramentorum minister. Si vero omnis sacerdos sit minister, sed eordinatione ecclesiae reseruatur solis Episcop1, tunc quilibet sacerdos potest vere confirmare, & minores ordines conferre, licet peccet conferendo faciens contra statutum ecclesiae. Ecclesia enim potest ministrum sacramenti ligare suo statuto, sed non potest irritare sacramentum concurrentibus his quae sunt de necessitate sacramenti. Et si hoc est verum, tunc Gregorius potuit conferre sacerdotibus quod licite consirmarent, qui alias peccassent confirmando, licet alias confirmassent. Si autem non est ita, sed solus Episcopus est minister, nescio cur non possit dici quod Gregorius cum fuerit homo & non Deus errare non potuerit Decimo, quia videtur quod proprius minister confirmationis sit Episcopus per illud quod dicitur de conse. dis. 5. si nister autem minorum ordinum videtur esse simplex sacesdos, & patet per illud quod dicitur extra de ord. ab epis. qui renun. suo epis.c. 1. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obicctionibus supradictis. Et quidem ad primum respodet Pe. de palu. in praesenti dicicsc. q. 4. quod cum sacerdos fiat Episcopus minister huius sacramenti sit sacerdos Episcopus, quia non potest esse episcopus nisi sit sacerdos, immo non videtur alius character, sed idem plenior committere sacerdoti simplici non est mutare ministrum quo ad substantiam.
Sciendum est autem quod forte ex dispensatione Papae echrismate non consecrato & de oleo non benedicto possent sani confirmari & mnorientes inungi, & esset eadem materia, quia consecratio illa nihil reale addit, sed puram relationem rationis dicit. Vnde Christus materiam instituit, & sanctificationem ecclesiae commisit. Vnde qui est super totam ecclesiam non potest quidem materiam mutare, sed eius consecrationem forte posset mutare vel omittere, quia sic Christus instituit quod oleum vel chrisma sit materia, eo modo quo fuerit per ecclesiam determinatum, vnde forte non est apud omnes. Et quia consecratio illa non est sacramentum, sed aliquid sacramentale, ideo videtur esse in dispositione ecclesiae. Sed sicut nullum est matrimonium inter personas, quas ecclesia reddit illegitimas, sic non esset confirmatio nec vnctio si fieret de materia contra ritum ecclesiae praeparata. Similiter ergo si consecratio Episcopi non sit sacramentum, sed sacramentale, videtur quod Papa possit circa illud dispensare, vt scilicet minister conferens illa sacramenta quibus aliquis praeficitur corpori Christi mystico, sic sit a Christo determinatus, scilicet quod sit sacerdos secundum quod placuerit ecclesiae ipsum consecrare.
Vnde qui praeest toti ecclesiae potest ei committere sine hac consecratione. Sed quia generaliter statuit quod non episcopus hoc non faciat, ideo qui contra hoc agit, nihil facit. Determinationem enim sacerdotis Christus ecclesiae commissit, sed quod sacerdos esset hoc determinauit. Vnde forte Papa potest facere quod simplices sacerdotes episcopum consecrarent, sed respectu aliorum sacramentorum quae respiciunt corpus Christi verum, Christus determinauit non solum quod esset sacerdos, sed etiam qualis sacerdos, quiapiscopus secundum ritum ecclesiae consecratus. Vnde modum conferendi ecclesiae commissit, sed eum consecratum voluit esse vlteriori ritu quam simplicem sacerdotem. Et quamuis ista non probentur, tamen isto modo esse potuit, & istomodo saluari potest quod ecclesia Ro. facide qua supponendum est quod non errat. Haec Petrus. Sed contra hanc solutionem arguit Durandus dicens quod haec opinio non solum videtur falsa, sed fidei & ecclesiae valde periculosa. Et quod sit falsa patet, quia secundum omnes sanctos & doctores Theologos & sacros canones Christus non commisit alicui homini respectu sacramentorum nisi simplex ministerium, & non potestatem excellentiae, vel aliquid ad eam pertinens. Sed ordinare de materia sacramenti puta de oleo vel chrismate quod benedicatur vel non benedicatur, vel quod benedicatur tali benedictione vel alia Et quod huiusmodi ordinatio sit de necessitate sacramenti, & non solum de solennitate pertinet ad poteatitem ex ce lentiae, & non ad simplex ministerium. quod consistit solum & praecise in faciendo ea quae circa sacramenta sunt instituta per Christum, & istud non fuit commissum alicuihomini, nec papae, nec alicui alii. Et quod dictum est de materia habet locum de ministro, quia ordinare quod minister sit ordihiatur tali vel tali consecratione prout placet ordinanti, & quod talis ordinatio seu consecratio sit de necessitate sacramenti pertinet ad potestatem excellentiae, & nullo modo ad simplex ministerium. Quia etiam praedicta opinio sit fidei & Ecclesiae valde periculosa patet, quia sicut isti dicunt & ponunt quod Christus commisit voluntati & dispositioni Ecclesiae vel Papae quod chrisma vel oleum sit benedictum vel non bene dictum, & si benedictum quod benedicatur tali benedictione secundum voluntatem & ordinationem ecclesiae vel Papae. Et sicut ponunt de ministro confirmationis vel ordinationis episcopalis quod sit sacerdos consecratus consecratione simplicis sacerdotij vel summi pro voluntate & ordinatione papae vel Ecclesiae, quae ordinatio est de necessitate sacramenti, ita possunt dicere circa alia sacramenta scilicet baptismi eucharistiae poenitentiae & extremae vnctionis. Poterit enim dici quod minister Eucharistiae poenitentiae & extremae vnctionis ex institutione Christi est sacerdos. Sed Christus commisit dispositioni Ecclesiae, vel papae, quali consecratione sit ille sacerdos consecratus videlicet consecratione simplicis sacerdotii vel consecratione Episcopali. Et si papa orduinaret quod esset consecratus consecratione episcopali, tunc soli episcopi possent sacramentum eucharistiae perficere vel conficere, & absoluere in foro poenitentiae, & infirmos vngere, nec alias esset verum sacramentum. Similiter circa sacramentum baptismi posset dici quod Christus solum instituit quod baptismus fieret in aqua, sed commissit Papae vel Ecclesiae determinationem aquae videlicet an esset benedicta vel non bene dicta, calida vel frigida. Et similiter posset diciquod christus instituit solum quod vinum esset materia consecrationis sanguinis sed commisit determinatio niPapae vel Ecclesiae quale esset illud vinum album vel rubeum. Et si Papa circa aquam baptismi determinaret quod deberet esset calida, & circa vinum quod deberet esse rubeum baptismus non posset fieri saltem extra casum necessitatis, nisi in aqua calida, nec sanguis Christi consecrari nisi in vino rubeo, quia ordinatio ecclesiae esset de necessitate sacramenti ex commissione Christi. Nec est maior ratio dicendi illa quae isti dicunt, quam dicendi haec quae subiecta sunt. Quia periculosa autem sint haec omnia perpendere potest quilibet prudens, eo quod fides quam habemus de sacramentis dependeret ex illa voluntate vnius hominis, scilicet Papaeetiam quantum ad aliqua quae essent de necessitate.
Item absurdum videtur & contrarium sacrae scripturae quod ex commissione Papae simplices sacerdotes possent episcopum consecrare, dicit enim apostolus ad Haebreos quod absque illa conditione minor a maiore benedicitur, sed episcopus non est minor simplici sacerdote. immo maior, siue consecratio Episcopalis sit sacramentum siue sacramentale, ergo absurdum est dicere quod simplices sacerdotes possunt episcopum consecrare. Tenendum est ergo secundum communem & sanam doctrinam quod circa sacramenta & sacramentalia per Christum instituta nihil potest mutari perquemcunque hominem quantum ad ea quae sunt de necessitate sacramentorum vel sacramentalium, siqua per Chrlstum instituta fuerint, nec in his Christus commisit homini Papae vel alteri nisi simplex ministerium, quamuis ad solennitatem ministeri potuerit & possit ecclesia addere vel subtrahere vel mutare prout iudicauerit expedire. Haec Durandus in forma. Sustinendo autem opinionem Peas dicendum est primo quod illa opinio non est falsa, sed vera. Et ad probationem dicitur negando minorem, scilicet quod ordinare aliquid circa benedictionem sacramentorum materiae, quae quidem ordinatio sit de necessitate sacramenti, & non solum de solennitate, pertineat ad potestatem excellentiae quam Christus habuit respectu sacramentorum nouae legis. Vnde sciendum est quod talis potestas non consistit in his quae dicit arguens, sed in alijs. De hoc Sanctus Thomas tertia parte quaestione 64, argu. tertio sic dicit. Interiorem effectum sacramentorum operatur Christus, & secundum quod est Deus & secundum quod est homo, aliter tamen & aliter. Nam secundum quod est Deus operatur insacramentis per auctoritatem, secundum autem quod homo operatur ad interiores effectus sacramentorum meritorie & efficienter, sed instrumentaliter. Dictum est enim quod passio Christi quae conpetit er secundum humanam naturam causa est iustificationis nostrae meritorie & effectiue, non quidem per modum principalis agentis siue per auctoritatem, sed per modum instrumenti, inquantum humanitas est instrumentum diuinitatis eius. Sed tamen quia est instrumentum coniunctum diuinitati in persona habet quandam principalitatem & causalitatem respectu instrumentorum, que sunt ministri ecclesia, & ipsa sacramenta Et ideo sicut Christus inquantum Deus habet potestatem auctoritatis in sacramentis, ita inquantum homo habet potestatem ministerii principalis siue potestatem excellentiae, quae consistit in quattuor. Primo quidem in hoc quod meritum & virtus passionis eius operatur in sacramentis. Et quia virtus passionis copulatur nobis per fidem secundum illud Ro. tertio. Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem id sanguine eius:quam fidem per inuocationem nominis christi protestantur: ideo secundo ad potestatem excellentiae quam Christus habet in sacramentis pertinet quod in eius nomine sacramenta sanctificantur. Et quia ex institutionc sacramenta virtutem obtinent, inde est quod tertio ad excellentiam potestatis Christi pertinet, quod ille qui dedit virtutem sacramentis potuit instituere sacramenta. Et quia causa non dependet ab effectu, sed potius econtra, ideo quarto pertinet ad excellentiam potestatis Christi quod ille potuit conferre effectum sacramenti sine exteriori sacramento. Haec ille.
Et consimilia dicit 4. sen. dis. 5. q. 1. ar. 1. Item tertia parte vbi supra ar. 4. sic dicit. Christus in sacramentis habet duplicem potestatem. Vnam auctoritatis quae competit ei secundum quod Deus, & talis potestas nulli creatura potuit communicari, sicut nec diuina essentia. Aliam potestatem habuit excellentiae, quae competit er secundum quod homo, & talem potestatem potuit Christus communicare ministris ecclesiae, dando. scilicet eis tantam gratiae plenitudinem, vt eorum meritum cooperaretur ad gratiae plenitudinem ad sacramentorum effectus vt ad inuocationem nominis eorum sanctificarentur sacramenta, & vt ipsi possent sacramenta instituere & sine ritu sacramentorum effectum conferre solo imperio. Potest enim instrumentum coniunctum quanto fuerit fortius, tanto magis virtutem suam instrumento separato tribuere, sicut manus baculo: Haec ille Item ibidem in solutione primi sic dicit. Christus non ex inuidia ptetermisit potestatem excellentiae ministris tribuere vel communicare, sed peroper fidelium vtilitatem, ne in homine spem ponerent, & ne essent diuersa sacramenta, ex quibus diuisio in ecclesia oriretur sicut apud illos qui dicebant, ego sum pauli, ego autem cephae. vt dicitur prima Cori. 3. Haec ille.
Ex quibus apparet quod ordinare aliquid pertinens necessarium ad sacramentum, non quidem primarie & principaliter, sed secundarie & minus principaliter potissime ex comissione pudi non pertinet ad potestatem excellentiae in sacramentis, sed ad potestatem ministerialem. Non quidem qualiscunque aut cuiuscunque ministri, sed solum ministri qui heet plenitudinem potestatis ministe rialis in ecclesia. cuiusmodi est Papa. Hoc enim non est instituere sacramenta quo ad essentialia sacramentorum vel substantiam, sed ordinare & disponere de quibusdam actibus, necessario tamen requisitis ad complementum sacramentorum. & hoc non auctoritate propria, sed ex commiisione Christi speciali vel generali implicita vel explicita. Et ad hoc videtur facere dictum Sanctus Thomas 3. parte. q. 72. arti. 3. in solutione tertii, vbi sic dicit:materia corporalis non est capax gratiae quasi gratiae subiectum, sed solum sicut gratiae instrumentum, & ad hoc materia sacramenti consecratur, vel ab ipso Abnio vel ab eptuo qui gerit in ecclesia personam christiHaec ille.
Item in principali solutione sic dicit. Tota sacramentorum sanctificatio a Christo deriuatur. Est autem considerandum quod quibusdam sacramentis habentibus materiam corpoream Christus est usus scilicet baptismo & eucharistia, & ideo ex ipso vsu Christi materiae horum sacramentorum aptitudinem acceperunt ad perfectionem sacramenti. Vnde Chrysostomus dicit quod nunquam aquae baptismi purgare peccata credentium possent, nisi tactu dominicae carnis sanctificatae fuissent. Et ipse similiter dominus accipiens panem benedixit Similiter autem & calicem, ut habetur. Math. 20. & Lucae. 22. Et propter hoc non est de necessitate horum sacramentorum quod materia plus benedicatur, quia sufficit benedictio Christi. Si qua vero benedictio adhibeatur, pertinet ad sacramenti solenitatem, non autem ad necessitatem. Vnctionibus autem visibilibus Christus non est vsus ne fieret iniuria inuisibili vnctioni qua est vnctus praeconsortibus suis, & ideo tam chrisma quam oleum sanctum, & oleum infirmorum prius benedi cuntur quam adhibeantur ad vsum sacramenti. Haec ille.
Ex quibus videtur quod benedictio chrismatis vel olei nunquam fuerit tacta vel exercitata a Christo actualiter, nec benedictionis forma explicite ab ipso tradita, sed ecclesiae & ep scoporum primo scilicet Papae commissa, & quod hoc non pertinet ad ptantem excellentiae, sed ministerij. Institutio autem sacramentorum pertinet ad ptantem excellentiae, vt dictum est. Et de hoc Sanctus Thomas 3. sen. dis. 17. q. 3. ar. 1in solutione quintae quaestiunculae sic dicit. Ministri ecclesiae instituuntur in ecclesia diuinitus fundata & ideo institutio ecclesiae praesupponitur ad operationem ministrorum sicut opus creationis praesupponitur ad opus naturae. Et quia eccletia fundatur in fide & sacramentis, ideo ad ministros ecclesiae, nec nouos articulos fidei edere, aut editos remouere, aut noua sacramenta instituere aut instituta remouere pertinet, sed hoc est ptantis excellentiae quae soli debetur xpto qui est ecclesiae fundamentum. Et ideo sicut papa non potest dispensare vt aliquis sine baptismo saluetur, ita nec quod saluetur sine confessione &c. Ite dist. 7. q. 1. ar. 1. in solutione primi argumenti primae quaestium culae sic dicit. Circa institutionem huius sacramenti scilicet confirmationis est triplex opinio. Vna enim dicit quod hoc sacramentum non fuit institutum nec a Christo nec ab apostolis, sed postea processu temporis in quodam concilio generali, & dicunt quod dominus rem huius sacramenti conferebat sine sacramento manus imponendo, similiter & apostoli, eo quod ipsi confirmati fuerunt immediate a spiritu sancto. Sed hoc videtur valde absonum, quia secundum hoc ecclesia tota die posset noua sacramenta instituere quod est falsum, cum ipsi non sint factores legis, sed ministri, & fundamentum cuiusubet legis in sacramentis consistit, & praeterea in litera dicitur quod tempe apostolorum non ab alijs quam ab apostolis fuit peractum. Ideo alij dicunt quod non fuit a Christo, sed ab apostolis institutum hoc sacramentum. Sed hoc etiam non competit, quia & ipsi apostoli quauis essent bases ecclesiae, non tamen fuerunt legislatores, vnde ad eos non pertinebat sacramenta instituere, & ideo probabilior videtur aliorum opinio qui dicunt hoc sacramentum sicut & omnia alia a Christo fuisse instituta, quod patet ex hoc quod ipse etiam dominus pueris manus imponebat, vt patet Maths 19. Nec obstat quod in euangelio vel in actibus apostolorum non fit mentio de miateria vel de forma huius sacramenti, quia formae sacramentorum & alia quae in sacramentis exiguntur, occultanda erant in primitiua ecclesia propter irrisiones infidelium, vt dicit Dionysius &c.
Item eadem q. art. 3. q. 1. in solutione secundi sic dicit. Quidam dicunt quod apostoli propter digtita tem & auctoritatem ipsorum confirmabant sine materia & forma per solam manus impotitionem. Sed hoc non videtur bene dictum, quia quantumcunque ipsi essent magnae auctoritatis, tamen potestatem excellentiae in sacramentis dispensandis non habebant. Et ideo dicendum est quod Apostoli aliqua forma vtebantur quamuis non fuerit scripta. Multa enim apostoli seruabant in sacramentorum dispensatione quae nolebant diuulgari pperirrisionem infidelium euitandam Sicut patet per apostolum dicentem. 1. Cor. 11. Caetera cum venero disponam, & loquitur de celebratione sacramenti eucharistiae &c.
Item di. 2. q. 1. arti. 4. in solutione quartae, q. sic dicit. Quidam dicunt non omnia sacramenta a Christo immediate instituta fuisse, sed quaedam ipse per se instituit, quaedam vero apostolis instituenda commisit scilicet confirmationem in qua spiritus sanctus datur ad robur cuius institutio esse non debuit ante plenam spiritus sancti missionem, & extremam vnctionem quae cum ad gloriam resurrectionis sit immediatum & proximum praeparatorium ante resurrectionem institui non debuit. sed quia institutio sacramentorum videtur ad potestatem plenitudinis excellentiae in sacramentis pertinere quam sibi Christus reseruauit in sacramentis, cuex institutione sacramenta habeant. quod significent, ideo alijs prbabilius videtur quod sicut puri hominis non est sacramenta mutare uel a sacramentis absoluere, ita nec noua sacramenta instituere, & ideo omnia sacramenta nouae legis ab ipso Vpeo institutionem habent. Haec ille.
Similia ponit 3. parte q. 64. ar. 2. vbi probat quod solus Deus est sacramentorum institutor. Et similiter. q. 72. art. 1. vbi probat quod Christus instituit sacramentum confirmationis non exhibendo, sed promittendo. Ex quibus omnibus apparet quod noua institutio sacramentorum pertinet ad potestatem excellentiae solius Vpui, non autem institutio benedictionis aut alicuius accidentalis & non substantialis determinatio materiae sacramentalis, illa enim competere potest papae. Sed tunc restat dubium, quia Sanctus Thomas dicit 2. parte q 64. art. 2 in solutione primi quod illa quae aguntur in sacramentis per homines instituta non sunt de necessitate sacramenti, sed ad quandam solennitatem quod adhibetur scsicet cramentis ad excitandam deuotionem & reuerentiam in his quae sacramenta suscipiunt. Ea vero quae sunt de necessitate sacramenti sunt ab ipso Vptno instituta qui est Deus & homo, & licet non omnia sint tradita in scripturis habet tamen ecclesia ea ex familiari traditione apostolorum sicut apostolus 1. Corinu 11 caetera cum venero disponam. Haec ille. dicendum est quod loquitur de institutis per homines non habentes plenitudinem potestatis hierarchicae in ecclesia cuiusmodi sunt inferiores papa, sed non intendit includere papam, quod patet, quia 4. sen. dist. 40. q. 1. art. 4. vl. & determinat quod gradus consa quinitatis impedientes matrimonium possunt taxan ab ecclena vsque ad quartum gradum, ita quod de necessitate sacramenti est quod contrahentes, & illud sacramentum accipientes non attineant sibi in aliquo quattuor graduum. Vnde secundo loco arguit sic Matrimonium, est sucamentum sicut baptisinus, sed non potest ex statuto ecclesiae fieri quod ille qui ad baptismum accedit non reciperet characterem baptismalem si ex iure diuino eius capax fuerit, ergo ecclesiae statutum facere potest quod matrimonium non sit inter illos qui per ius diuinum matrimonialiter coniugi non prohibentur. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod matrimonium non tantum est sacramentum, sed etiam est in officium & ideo magis subiacet ordinationi ministrorum ecclesiae quam baptismus, qui est tantum sacramentum quia sicut contractus & ossieia humana determinantur legibus humanis, ita contractus & officia spiritualia lege ecclesiae. Haec ille.
Item dis. 25. q. 1. ar. 1. arguit sic. 3. loco. Illa quae sunt ordinis non possunt alicui committi qui non habet ordinem, sed conferre minores ordines conmtttitur aliquibus qui non sunt episcopi sicut presbyteris cardinalibus, ergo conferre ordines non est episcopalis ordinis. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod papa qui habet plenitudinem potificalis potestatis potest committere non episcopo ea quae ad episcopalem dignitatem pertinent, dum tamen illa non habeant immediatam relationem ad verum corpus &pudrEt ideo ex eius commissione aliquis sacerdos simplex potest conferre minores ordines & confirmare, non autem aliquis non sacerdos nec iterum simplex sacerdos maiores ordines qui habent immediatam relationem a d corpus pi, supra quod consecrandum papa non habet maiorem potestatem qumsimplex sacerdos. Haec ille.
Ex quibus apparet primo quod papa potest instituere circa materiam sacramentorum aliquam determinationem vel conditionem aut circunstantiam ita necessariam sacramento quod eius omissio facta ab inferioribus. Papa reddit sacramentum nullum, secundo quod papa propter complementum & plenitudinem suae potestatis aliquam conditionem ministri sacramentorum necessariam sacramento collato ab inferioribus Papa potest facere non necessariam, vt patet de minisiro ordinis & confirmationis:tertio conceditur quia nihil institutum a papa circa sacramentorum materiam aut formam aut ministrum est sic & taliter necessarium sacramento quod non possit per eundem papam aut per alium ministrum ecclesiae sibi aequalem puta suum succesiorem reddi non necessarium sacramentoSecus est de institutis circa sacramenta per Christum, in quibus ex quae sunt necessaria nullus minister ecclesiae potest reddere non necessarium sine ptudi ve bo aut expresso aut interpretatiuo, & aequipollenti mandato, cuiusmodi est in praesenti materia circa sacramenta confirmationis & minorum ordinum circa quorum commissionem Papa spalem ptantem accepit, qua Petrus vsus fuisse creditur, & multi sui successores potissime beatus Gregorius & mos Romanae ecclesiae sic habet. Ex quibus omnibus patet. qualiter potestas Papae licet non sit ptas excellentiae, potest tamen duo supradicta. Conceditur etiam quod nihil institutum per Papam consistens praecise in verbis est de necessitate sacramenti stricte sumendo sacramentum. Non enim potest aliquid addere vel subtrahere necessarium formae sacram enti. Cum autem vlterius dicit arguens quod opinio Petri est periculosa fidei vel Ecclesiae, negandum est.
Nec valet sua probatio per similitudinem de sacramento baptismi vel Eucharistiae. Tum quia nec Apostolorum Princeps, nec Romana Ecclesia, cuius fides periclitari potest, sed non deficere, vnquam circa sacitunbaptismi aut Eucharistiae aliqua necessaria praedictis sacramentis quantum ad materiam vel formam aut ministrum leguntur instituisse, sicut circa sacramentum ordinis confirmationis & matrimonij. Tum quia baptismus est sacramentum necessitatis, ideo minister & materia non potest per Papam arctari aliqua speciali determinatione sicut materia matrimonij aut minister ordinis aut confirmationis, quae sacramenta non sunt tantae necessitatis, tum quia vt saepe dictum est sacramenta maiorum ordinum & Eucharistiae habent immediatam relationem ad corpus Christi verum, non sic est de sacramentis confirmationis aut matrimonij vel minorum ordinum. Papa vero licet non habeat in sacramentis potestatem excellentiae sicut Christus habet tamen completissimam potestatem ministri, & ideo quaedam non necessaria potest reddere necessaria, & circa quaedam necessaria potest dispensare & reddere non necessaria circa sacramenta quae non habent immediatam relationem ad corpus Chriverum, sed perficiunt in aliquo gradu corporis mystici, & hoc sufficiat pro nunc ad replicam Durandi contra solutionem Petus ad primum Durandi. Forte tamen non oportet sustinere omnia quae dicit Petus circa benedictionem materiae confirmationis aut vnctionis, aut Episcopi, quia non omnia videntur esse de mente Sanctus Thomas cuius dicta suscepimus defendenda, vel potius sustinenda duntaxat.
Ad secundum Durandi respondet Petrus dicens, quod actio transiens non solum essentialiter, sed etiam subiectiue differt ab agente, sed patiens est idem subiecto cum ea. Vnde essentialius se habet patiens ad actionem transeuntem quam agens. Vel potest dici quod sicut Papa non potest mutare subiectum a Deo determinatum, sic nec agens a Deo determinatum, sed subiectum est quidem quandoque a Deo determinatum totaliter & simplr, & tunc Papa nihil potest. Aliquando conditionaliter scilicet supposita ordinatione Ecclesiae, sicut in matrimonio vir & mulier, vnde ibi Papa potest facere personas illegitimas & legitimas, & similiter est ex parte ministri, quia quando est determinatus totaliter & simpliciter Papa nihil potest, puta sacerdos est deminatus ad vngendum & absoluendum, quando autem est determinatus sub conditione cuius impletio est in potestate Ecclesiae, tunc Papa potest. Et sic supponitur esse hoc, sicut econuerso supponitur in suscipiente omnia sacramenta praeter baptismum & matrimonium, quorum baptizatus est susceptiuus, & non alius, vnde nec Papa potest facere, quod non baptizatus possit aliquod sacramentum suscipere, quia sic Christus ordinauit, si autem ordinauit similiter quod solus sacerdos sit susceptiuus Episcopalis consecrationis, tunc Papa non potest dispensare.
Vnde quia supponimus quod Ecclesia non errat in his in quibus Ecclesia dispensatione vtitur, supponendum est determinationem vltimatam esse Ecclesiae commissam. In quibus vero nondum attentauit supponendum est a Christo determinationem esse factam. Haec Petrus & bene. Posset tamen dici quod in casu quo Papa committit collationem confirmationis simplici sacerdoti non proprie mutat ministrum sacramenti, quia minister illius sacramenti est sub disiunctione Episcopus vel simplex sacerdos commissarius Papae ad hoc specialiter deputatus, tum quia in tali casu Papa committens dicitur confirmare qui est competens minister, tum quia si hoc non conceditur, tamen in tali casu factum Papaeest factum Christi, & talis ministrat sacramentum institutione Christi non noua, sed antiqua, non absoluta, sed conditionali. Ad tertium respondet Petrus dicens quod licet Episcopus non possit committere non consecrato in Epteum ea quae sunt Epuralis consecrationis puta dedicare Ecclesias & huiusmodi. Papa tamen posset non Episcopo, immo etiam non sacerdoti nisi illa quae includunt Missae celebrationem committere, quia talia sunt de iure positiuo. De his veros quam sunt de iure diuino nihil licet inferiori Papa, sed Papaesic secundum distinctionem factam. Vel potest dici quod non consecrato non possunt committi etiam a Papa, sed consecrato in sacerdotem, licet non sit consecratus in Eptund possunt aliqua committia Papa, & non ab alio sicut sunt illa de quibus agitur.
Vnde decretalis, aquam de consec. Eccle. non est ad propositum, quia loquitur de Episcopo qui ea quae sunt consecrationis non Episcopo non potest committere, immo nec tonsuram conferre, cum tamen corstet quod Papa huotiodi committat, quia cum habeat plenitudinem Pontificatus ea quae sunt Pontificum etiam non Pontificicommittit, quod non potest facere particularis Pontifex perfectum enim est quod potest sibi simile generare. Et quando vnus Eptus committit alteri ordines in sua dicecesi conferre vel huomodi ille qui ordines confert iure suo confert, & auctoritate sua non committentis, quia etiam non consecratus committere potest, propter quod oportet quod is cui conmittit quod iure suo hoc facere potest, sit consecratus illa consecratione ad quam hoc pertinet. Sed quando ex commissione Papae confirmat vel dat minores ordines non sua auctoritate, sed vice Papae hoc facit, quia si potest facere perfectum Epecundum sicut vult scilicet mutando materiam & formam, sic & partialem Episcopum id est in parte dare alicui potestatem Episcopi vt Episcopus est, non quam habet vt Episcopus & Sacerdos scilicet collationum ordinum maiorum qui respiciunt corpus Christi verum. Haec Petus & satis conformiter dictis Sanctus Thomas in simili proposito. Vnde 4. sent. dist. 25. q. 1. artic. 1. arguit sic quinto loco. Plus distat sacerdos a diacono quam Episcopus ab Episcopo sed Episcopus potest consecrare Episcopum: ergo Sacerdos potest promouere diaconum. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod ad concandum alteri quod quis habet, non tantum exigitur propinquitas, sed completio potestatis, & quia sacerdos non habet completam potestatem in hierarchicis officijs sicut Episcopus, ideo non sequitur quod possit diacones facere, quamuis ille ordo sit sibi propinquus. Haec ille. Sic in proposito dicipotest de Papa respectu Episcoporum aliorum.
Ad quartum respondet Petrus dicens, quod licet Papa non habeat maiorem potestatem conferendi sacramenta per se quam Episcopus, tamen habet maiorem potestatem inconferendo ea per alium, qua conferre est consecrationis, sed committere est iurisdictionis. Est autem Papa maior in iurisdictione quam alius Episcopus, sed aequalis est in consecratione, quia aequalis est vtriusque consecratio, cum sit eadem, vnde Episcopus factus Papa non amplius consecratur. Et potest poni exemplum in Eftuo & Inquisitore, quia non habet Episcopus maiorem potestatem in cognoscendo de crimine haeresis per se, immo de pari currunt, sed Episcopus cum sit ordinarius habet maiorem in committendo quam Inquisitor qui committere non potest Eptuo. Praeterea consequentia apparet falsa in omnibus consecrationibus quae sunt sacramentales & non sacramenta, quia ita potest in illis Episcopus per se sicut Papa, tamen potest eas committere non Episcopo, non autem potest hoc simplex Episcopus. Vnde in decretali aqua, Papa dissimulando ratam habet consecrationem factam ad quod ratihabitio inferioris non valeret, nec aliquod faceret. Haec Petus & bene.
Ad quintum raeudet Petus dicens, quod sicut Papa non potest facere quod non baptizatus recipiat alia sacramenta, quia character baptismalis est simpliciter potentia passiua ad alia sacramenta, & nemo recipit illud, cuius non habtem potentiam receptiuam, & similiter Papa non potest facere quod non ordinatus qui caret charactere ordinis possit conferre confirmationem vel minorem ordinem, quia character ordinis est potentia actiua ad conferendum ea, vnde bene oportet quod characterem sacerdotalem habeat ille cui Papa hoc committit, sed non oportet quod heat ordinem Epalem, sicut diceretur quod character ordinum inferiorum est potestas faciendi ex officio quod sine illis homo facere non potest ex se, sed solum ex commissione. Ita etiam ordo Episcopalis est potestas conferendi ordines ex se, sine quo quasi ex se & ex proprio officio nullus potest conferre, sed ex commissione Papae Sacerdos potest illud quod Episcopus ex se potest in talibus quasi non sit ordo potestas conferendi sicut character baptismalis recipiendi, sed aliquis ordo est potestas faciendi quod aliter fieri non potest, vt sacerdotium conficiendi, & ligandi & soluendi, & Episcopatus ad maiores ordines ordinandi quod alius non potest. Est autem potestas in alijs faciendi ex officio ordinarie quod alius non potest nisi ex commisso & vice alterius, & sic ordo inferior ad suos actus & Episcopatus ad minorum collationem & confirmationem proportior. aliter se habent. Haec Petrus & bene.
Ad sextum respondet quod minister est duplex. Vnus simpliciter qui sic potest hoc facere quod nullus alius & talis per Papam non potest poni nec amoueri, sicut sacerdos est minister conficiendi, quia nec prohibitio bapeimpedit quin sacerdos conficiat, & sic nullus est minister confirmandi vel ordinandi minores ordines: secundo est aliquis minister non simpliciter, sed ex officio, quiscilicet potest facere aliquid ex officio suo quasi ordinarie quod alius iure suo non potest, sed tantum excommisso, & talis minister per Papam poni potest licet per Papam ille qui ex se hoc habet non possit amoueri, sicut confiteri fidem pertinet ad confirmatum, & ad minoris ordinis actus quos tamen superior altericommittere potest, vt fiant ab alio licite, auctoritate etiam minoris prelati quam Papa sit, sed non potest facere quin ad istos ex officio pertineat istud, licet possit prohibere quod officium suum non exerceant, & sic minister confirmationis & collationis minorum ordinum est Episcopus, vt ad ipsum solum pertineat ex officio, quod Papa sibi auferre non potest, licet possit eum ab executione suspendere, sed hoc ipsum Papa potest committere non Episcopo, dum tamen sit Sacerdos, quia ille est minister simpliciter, sed im pfectus de se, nisi vel maior consecratio vel superioris commissio suppleat. Haec Petrus. & bene conformiter dictis Sancti Thomae in alia materia scilicet de confirmatione dicens quod aliquid potest confirmatus ex officio quod non potest ex offico non confirmatus, licet alias possit, vt confiteri publice fidem coram aduersarijs fidei, vt patet 3. par. q. 72. artic. 5. in solut. 2. Potest etiam dici quod dato quod ad consirmandum & ad conferendum minores ordines necessario requiratur character sacerdotalis, & vltra hoc potestas Episcopalis, tamen Papa ex plenitudine & complemento potestatis ministerialis, & ex ordinatione Christi, cuius est Vicarius, potest tollere illam necessitatem, qua illa necessitas non est nisi respectu inferiorum ministrorum, sicut aliquid est necessarium per respectum ad causas secundas naturales, quod non est necessarium per respectum ad causam prima, sicut mortuum non resurgere, virginem non parere, & similia. Et de hoc Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 1. artie. 3. & 4. & multis alijs locis.
Ad septimum respondet Petrus dicens quod illud argumentum innuit talem rationem. Quia aut intelligitur Papam habere plenitudinem potestatis ratione consecrationis vel ratione iurisdictionis. Non ratione consecrationis, quia quantum ad istam omnes Episcopi sunt aequales Papae, si autem ratione iurisdictionis, sic est verum, sed ad illam non pertinet conmmissio talis: ergo Papa non potest committere non sacerdoti collationem confirmationis & minorum ordinum. Sed ad hoc dicitur quod Papa habet plenitudinem potestatis etiam quantum ad consecrationem in qua etiam alij non sibi aequantur, quia licet omnia sacramenta possint alij Episcopi conferre sicut ipse, tamen in sacramentis conserendis alij tenentur ad modos consecrandi, ad quos ipse non tenetur. Item in multis consecrationibus ipse habet ptatem excelsentiae, qua sine illis potest res consecrare, ex quo cosecratio est per institutionem Ecclesiae. Item quod dicitur quod ad plenitudinem iurisdictionis in qua nullus aequatur ei non pertinet commissio, falsum est. Omnis enim commissio ad iurisdictionem pertinet, quia in iurisdictione continetur iudicium dandi licentiam ff. de iure & iudi. l. 1. Et licet per se ordinare & confirmare sit consecrationis, tamen hoc committere est iurisdictionis, vnde non sacerdos curatus potest committere audientiam confessionum sacerdoti, & non consecratus Episcopus committit Episcopo ordines conferre in sua dioecesi. Haec Petrus & bene.
Ad octauum rnendet quod licet gratia fluat a Christo non solum prout est in hoc sacramento, sed etiam prout est in se, & prout est in alijs sacramentis, quamuis sacerdos non heat ptantem super ipsum prout est in se, habet tamen potestatem super ipsum prout est in hoc sacramento & in alijs, quia omnia illa ordinantur aliquo modo ad istud. Et ideo ille qui ex officio habet potestatem in istud sacramentum scilicet Eucharistiam, ex hoc ipso aptus est vt habeat ptantem in alia ex commissione. Potuit tamen Deus aliter ordinare, sed supponimus quod sic ordinauerit ex quo Rom. Eccles. sic facit. Quia autem dicitur quod non sacerdos potest baptizare, & sic confert sacramentum gratiae, qui tamen non habet ptatem super corpus Christi verum. Dicitur quod hoc est ex ordinatione Christi, & non Papae. Et similiter matrimonium contrahunt in quo datur gratia non sacerdotes, quod non est ex commissione Papae, sed ex ordinatione Dei, sed ex commissione Papae fieri non potest quod ille conferasactum gratiae qui non est sacerdos, nec alias sine ordinatione Papae illud conferre posset, tunc enim Papa haberet ptantem excellentiae in sacramentis, si ad libitum posset ministrum instituere re. delutuere. Haec Petus & bene.
Ad nonum ratendet quod aliqua sunt Ipiscopi vt Episcopus est quantum ad posse simrlicite & totaliter, quae non possunt committi non Episcopo, sicuconferre maiores ordines. Alia autem sunt Episcopi vt Episcopus est non quantum ad posse simpliciter, sed quantum ad posse ex officio sicut confirmare & conferre minores prdines, & ista a solo Papa possunt committi non Episcopo vfiant auctoritate summi Episcopi.
Ad illud autem quod dideGregutius non bene respondetur, quia extra de consecr. c 4 dicitur quod si simplex sacerdos sine commissione confirmat non solum peccat sed inaniter confert, & veritas sacramenti non subest, & multo magis de minoribus ordinibus: ergo illud membrum quo dicit sacerdoti competere, sed superioribus reseruatum non valet. Aliud vero quo dicit Gregorius errasse peius est. Haec Petus Ad decimum respondet quod cum dicitur quod simplex sacerdos est minister minorum ordinum, dicendum quod verum est ex commissione iuris vt Abbates lectoratus secundum quosdam antiquitus vel ex conimissione Papae vt Presbyteri Cardinales; aliter non, vnde dicitur de ordinatis ab illo qui renunciauit Episcopatui quod tales ordines aliquando conferuntur a non Episcopis, quando scilicet eis committitur, & non ex osf cio, & de aetate & qualitate ordinandorum, cum contingat 69. dist. quoniam videmus, sed si diceremus subdiaconum & minores ordines ab Ecclesia institutos propria auctoritate, tunc Papa pro libito posset horum collationem committere etiam non sacerdoti, sicut consecrationes alias quas non sunt sacramenta. Haec Petrus & bene. sic ergo patet ad argumenta Durandi. Ad argum. pro quotuone raendet Sanctus Thomas in praesenti dist. q. 3. arti. 1. quaestiunc. 2. in solut. 3. vbi sic dicit Quamuis Episcopus non habeat aliquem ordinem supra sacerdotem secundum quod ordines distinguuntur per actus relatos ad corpus Dameodi verum, veruntamen habet aliquem ordinem supra sacerdotem secundum quod ordines distinguuntur per actus supra corpus mysticum, vnde Dionycstes in ecclesiastica Hierarchia ponit Episcopatum ordinem. Vnde & cum quadam consecratione dignitas Episcopalis confertur, & ideo etiam in promotione membrorum corporis mystici aliquid potest competere Episcopo, quod non competit simplici sacerdoti. Haec ille. Et haec de qua stionc sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen