Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum forma Sacramenti Eucharistiae sit conveniens, scilicet hoc est corpus meum et hic est calix sanguinis mei

DISTINCTIO. VIII. & IX. QVAESTIO I. Vtrum forma Sacramenti Eucharistiae sit conueniens, scilicet hoc est corpus meum, & hic est calix sanguinis mei.

CIRCA octauam & nonam distinctionem 4. sent. quaeritur. Vtrum forma sacramenti Eucharistiae sit conueniens scilicet hoc est corpus meum, & hic est calix sanguinis mei.

Et arguitur quod non, quia forma sacramenti sufficit ad perfectionem sacramenti, vnde sacramentum baptismi quandoque perficitur solis verbis formae prolatis & omnibus alijs praetermissis: si ergo praedicta verba sint forma sacramenti huius, videtur quod aliquando hoc sacramentum possit perfici his solis verbis prolatis & omnibus alijs praetermissis quae in missa dicitur, quod tamen videtur esse falsum, quia vbi alia verba praetermitterentur, praedicta verba acciperentur ex parte sacerdotis proferentis in cuius corpus & sanguinem panis & vinum non conuertuntur: non ergo praedicta verba sunt forma huius sacramenti conueniens.

In oppositum arguitur quia Ambrosius dicit in lib. de sacramentis quod consecrati sit verbis & sermonibus Dameodni Iesu, nam perreliqua omnia quae dicuntur laus Deo defertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris, vbi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus vtitur sacerdos, sed vtitur sermonibus Christi: ergo sermo Christi conficit hoc sacramentum. I hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Eucharistia est sacramentum. Hanc ponit & probat Sanctus Thomas tertia parte. q. 73. articul. 1. vbi sic dicit Sacramenta Ecclesiae ordinantur ad subueniendum hominin vita spirituali. Vita autem spiritualis vitae corporali conformatur, eo quod corporalia similitudinem spiritualium gerunt: Manifestum est autem quod sicut ad vitam corporalem requiritur generatio per quam homo vitam accepit, & augmentum quo homo producitur ad perfectionem vitae, ita requiritur alimentum per quod homo conseruatur in vita. Et ideo sicut ad vitam spiritualem oportuit esse baptismum qui est spiritualis generatio, & confirmationem, quae est spirituale augmentum, ita oportuit esse sacramentum Eucharistiae quod est spirituale alimentum. Haec ille.

Item 8. dist. huius. q. 1. art. 1. quaestiun. 1. sic dicit Eucharistia Sacramentum quoddam est, alio tamen modo ab omnibus alijs sacramentis. Sacramentum enim secundum sui nominis proprietatem sanctitatem actiue importat, vnde secundum hoc aliquid habet rationem sacramenti secundum quod habet rationem sanctitatis vel sanctificationis, qua fit aliquid sanctum. Dicitur autem aliquod sanctum dupliciter. Vno modo simpliciter & per se, sicut quod est subiectum sanctitatis, sicut dicitur homo sanctus. Alio modo secundario & secundum quid ex eo quod habet ordinem ad sanctitatem hanc, vel sicut habens virtutem sanctificandi, sicut chrisma dicitur sanctum, vel quocunque alio modo ad aliquod sanctum deputetur, sicut altare sanctum. Et ideo ea quibus aliquid fit sanctum primo modo dicuntur sacramenta simpliciter, illa autem quibus aliquid fit sanctum secundo modo non dicuntur sacramenta, sed sacramentalia magis. In alijs ergo sacramentis sit aliquid sanctum primo modo scilicet homo suscipiens sacramentum, non autem elementum corporale sanctificans hominem, quia est sanctum secundo modo, & ideo hoc quod pertinet ad sanctitatem materiae in omnibus sacramentis alijs non est sacramentum, sed sacramentale, sed hoc quod pertinet ad vsum materiae qua homo sanctificatur est sacramentum. In hoc autem sacramento illud quod est sanctificans hominem est sanctum primo modo, quasi subiectum sanctitatis quod est ipse Christus. & ideo ipsa sanctificatio materiae est hoc sacramentum, sed sanctificatio hominis est effectus sacramenti. Et ideo hoc sacramentum in se consideratum est dignius omnibus alijs sacramentis, quia habet absolutam sanctitatem etiam praeter suscipientem, omnia autem alia non habent nisi in ordine ad aliud. Et ideo hoc sacramentum est perfectio aliorum sacramentorum, quia omne quod est aliud reducitur ad id quod est per se, sicut patet de substantia & accidente. Haec ille.

Item ibidem arguit sic secundo loco. In omni facio nouae legis id quod figuratur efficitur per id quod figurat, vel per signum figurans, sed species panis & vini quae figurant & significant corpus Christi verum & mysticum non efficiunt illud: ergo Eucharistia non est sacramentum nouae legis. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut ad species sensibiles aliorum sacramentorum se habet virtus quae interius inest quae sanctitatem acquirit, ex qua sacramentum efficit secundum Hugonem ita in hoc sacramento se habet verum corpus Christi quod per consecrationem sub speciebus illis sit, vnde sicut in alijs sacramentis materiale elementum non est causa virtutis quae ipso est, neque alicuius spiritualis effectus in hoie nisi mediante virtute, secundum quod ex elemento & virtute vnum quasi efficitur, ita in hoc sacramento species non sunt causa corporis Christi, nec alicuius effectus spiritualis in anima, nisi mediante corpore Christi vero secundum quod ex speciebus & corpore Christi fit vnum sacramentum. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio proconclusione. Omne signum sensibile sanctificatiuum homnins est sacramentum nouae legis, sed Eucharistia est huiusmodi: igitur &c.

Secunda conclusio. Eucharistia est vnum sacramentum, & non plura sacramenta. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. part. q. 73. art. 2. vbi sic dicit. Sicut dicitur 5. Met. vnum dicitur non solum quod est indiuisibile vel quod est continuum, sed etiam quod est perfectum, sicut cum dicitur vna domus & vnus homo. Est autem vnum perfectione, ad cuius integritatem concurrunt omnia quae requiruntur ad finem eiusdem, sicut homo integratur ex omnibus membris necessarijs operationi animae, & domus ex partibus quae sunt necessariae ad inhabitandum. Et sic hoc sacramentum dicitur vnum, ordinatur enim ad spiritualem refectionem, quae corporali conformatur. Ad corporalem autem refectionem duo requiruntur. sd cibus qui est alimentum siccum, & potus qui est alimentum humidum. Et ideo etiam ad integritatem huius sacramenti duo requiruntur scilicet spiritualis cibus, & spiritualis potus secundum illud Ioan. 6. Caro mea vero est cibus, & sanguis meus vere est potus: ergo hoc sacramentum multa quidem materialiter est, sed vnum est formaliter & perfectiue. Haec ille.

Item 1. q. huius dist. artic. 1. q. 2. sic dicit. Per se vnum simpliciter, & quod est numero vnum dicitur tripliciter: vno modo sicut indiuisibile est vnum, vt punctus & vnitas, quod neque est multa actu, neque potentia. Alio modo quod est vnum continuitate, quod tamen est multa potentia, sicut linea: tertio modo quod est vnum perfectione, sicut dicitur calciamentum vnum quod habet omnes partes quae requiruntur ad calciamentum, & haec vnitas dicitur in omnibus illis, ad quorum integritatem aliqua exiguntur, sicut vnus homo, vna domus. Et quia ad esse sacramenti multa concurrunt, sicut forma & materia & huiusmodi, ideo ab hac vnitate dicitur sacramentum vnum esse. Illa enim sunt de integritate alicuius instrumenti, quae requiruntur ad operationem illam ad quam instrumentum est deputatum, hoc autem sacramentum deputatum est ex diuina institutione ad cibationem spiritualem, quae per cibationem corporalem significatur. Et quia cibatio corporalis duo requirit scilicet aliquid per modum cibi, & aliquid per modum potus, ideo ad integritatem huius sacramenti ex diuina institutione est aliquod per modum cibiscilicet corpus Christi, & aliquid per modum potus scilicet sanguinis. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Omne continens plura requisita ad alicuius totius integritatem & habens omnia ordinata ad vnam principalem operationem est & dicitur vnum perfectione, sed Eucharistia est huatmodo: ergo &c. Tertia conclusio. Forma huius sacramenti consistit in verbis praedictis a principio. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. par. q. 78. art. 1. vbi sic dicit. Hoc sacramentum differt ab alijs sacramentis in duobus: primo quantum ad hoc quod sacramentum perficitur in consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in vsu materiae consecratae: secundo quia in alijs sacramentis consecratio materiae consistit solum in quadam benedictione, ex qua materia consecrata accipit instialiter quandam spiritualem virtutem, quae per ministrum qui est instrumentum animatum potest ad instrumenta inanimata procedere, sed in hoc sacramento consecratio materiae consistit in quadam miraculosa conuersione substantiae, quae a solo Deo perfici potest. Vnde minister in hoc sacramento perficiendo non habet alium actum nisi prolationem verborum. Et quia forma dicitur esse conueniens rei, ideo forma huius sacramenti differt a formis aliorum sacramentorum in duobus: primo quia formae aliorum saciiorum important vsum materiae, puta baptizationem vel confirmationem, sed forma huius sacramenti importat solam consecrationem materiae quae in transmutatione consistit, puta cum dicitur. Hoc est corpus meum, vel hic est calix sanguinis mei: secundo quia formae aliorum sacramentorum proferuntur ex parte ministri siue per modum exercentis actum, sicut cum dicitur. Ego baptizo te, vel ego consirmo te, siue per modum imperantis, sicut in sacramento ordinis dicitur. Accipite potestatem &c. siue per modum deprecantis, sicut cum in sacramento extremae vnctionis dicitur. Per istam vnctionem & nostram intercessionem &c. Sed forma huius sacramenti profertur ex persona ipsius Christi loquentis, vt detur intelligi quod minister in perfectione huius sacramenti nihil agit nisi quod profert verba Christi. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione illa. Forma verborum competit sacramento quae perfecte proportionatur consecrationi sacramenti quantum ad omnia quae ad illam concurrunt, sed sic est de praedictis formis: ergo praedicta verba competunt sacramento per modum formae.

Quarta conclusio. Forma consecrationis panis conueniens & completa duntaxat & praecise consistit in his verbis hoc est corpus meum. Hanc ponit 3. par. q. 78. artic. 2. vbi sic dicit. Haec est conueniens forma consecrationis panis. Dictum est enim quod haec consecratio consistit in couersione panis in corpus Christi. Oportet autem formam sacramenti significare illud quod in sacramento efficitur, vnde & forma consecrationis panis debet significare istam conuersionem panis in corpus Christi. In qua tria considerentur, scilicet illa conuersio, & terminus a quo, & terminus ad quem, conuersio autem potest considerari dupliciter, vno modo vt in fieri, alio modo vt in facto esse. Non debuit autem significari conuersio in hac forma vt in fieri, sed vt in facto esse. Primo quidem, quia haec conuersio non est successiua, sed instantanea. In huiusmodi autem mutationibus fieri non est nisi factum esse: secundo, quia ita se habent formae sacramentales ad significandum effectum sacramenti sic vt se habent formae artificiales ad repraesentandum effectum artis, forma autem artificialis est similitudo vltimi effectus, in quem fertur intentio artificis. Sicut forma artis in mente aedificatoris est forma aedificati principaliter, sed aedificationis per consequens. Vnde & in hac forma debet exprimi conuersio, vt in facto esse ad quod fertur intentio. Et quia conuersio exprimitur in hac forma vt in facto esse, necesse est quod extrema conuersionis significentur, vt se habent in facto esse conuersionis. Et tunc aut terminus ad quem habet propriam naturam suae substantiae, sed terminus a quo non manet secundum suam substantiam, sed solum secundum accidentia, quibus sensui subiacet, & ad sensum terminari potest. Vnde conuenienter terminus a quo conuersionis exprimitur per pronomendemonstratiuum relatum ad accidentia sensibilia quae manent, terminus autem ad quem exprimitur per nomen significans naturam eius in quod sit conuersio, quod quidem est totum corpus Christi, & non sola caro eius. Vnde haec est forma conuenientissima, hoc est corpus meum. Haec ille.

Item 8. dist. 4. q. 2. art. 1. in solut. 1. q. sic dicit. Per formam cuiuslibet sacramenti oportet quod exprimatur hoc, in quo substantia sacramenti consistit, sicut in forma baptismi absolutio exterior exprimitur, qua baptismi perficitur sacramentum, tota autem perfectio huius sacramenti in ipsa materiae consecratione consistit, quae est per transubstantiationem panis in corpus Christi. Et hanc transubstantiationem exprimunt verba haec. Hoc est corpus meum, & ideo haec verba sunt forma huius sacramenti. Haec ille.

Item ibidem in solut. 2. q. sic dicit. In hoc sacramento sicut & in alijs duo sunt scilieconsecratio materiae & vsus materiae consecratae, & haec duo per verba Dameodi exprimuntur. In hoc enim quod dicitur. Accipite & manducate ex hoc omnes, praecipitur vsus sacramenti. In hoc quod dicitur. Hoc est corpus meum, traditur materiae consecratio, & quia consecratio materiae est ad vsum fidelium, ideo vsus praemittitur in demonstratione sacramenti, quamuis sequatur in executione, quia finis est prior in intentione & cognitione, & vltimus in executione vel operatione. Sed quia vsus materiae in hoc sacramento non est de essentia sacramenti sicut in alijs, ideo illa verba quae ad vsum pertinent non sunt de forma, sed tantum illa quae ad consecrationem materiae pertinent scilicet Hoc est corpus meum. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio. Illa est completa & praecisa forma consecrationis panis in sacramento Eucharistiae quae ex institutione Christi perfecte exprimit illud quod in sacramento & consecratione panis efficitur, sed praedicta forma est huomsodi: ergo &c.

Quinta conclusio. Praedicta locutio quam prosert Sacerdos in consecratione panis scilicet Hoc est corpus meum, vera est. Hanc probat Sanctus Thomas 3. part. q. 78. art. 5. vbi sic dicit. Circa hoc fuit multiplex opinio, quidam enim dixerunt quod in hac locutione. Hoc est corpus meum, haec dictio hoc importat demonstrationem vt conceptam, non vt exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter cum recitatiue proferatur, recitat enim Sacerdos Christum dixisse, hoc est corpus meum. Sed hoc stare non potest, quia secundum hoc verba non applicarentur ad materiam corporalem praesentem, & ita non perficeretur sacramentum, dicit enim Augustinus super Ioan. Accedit verbum ad elementum, & sit sacramentum. Et ex hoc totaliter non euitatur huius difficultas conclusionis, quia eaedem rationes manent circa primam prolationem qua Christus protulit haec verba, in qua manifestum est, quod non materialiter, sed significatiue sumebantur. Et ideo dicendum est quod etiam quando proferuntur a Sacerdote significatiue, & non tantum materialiter accipiuntur. Nec obstat quod Sacerdos etiam ea recitatiue profert quasi a Christo dicta, quia propter infinitam virtutem Christi, sicut ex contactu carnis suae mundissimae vis regeneratiua peruenit non solum ad illas anquas quae Christum tetigerunt, sed ad omnes vbique terrarum per omnia futura saecula, ita etiam ex prolatione ipsius Christi haec verba virtutem consecratiuam sunt consecuta a quocunque Sacerdote dicantur, ac si Christus ea praesentialiter & personaliter proferret. Et ideo alij dixerunt quod haec dictio hoc in hac locutione facit demonstrationem non ad sensum, sed ad intellectum, vt sit sensus. Hoc est corpus meum, id est significatum per hoc est corpus meum. Sed nec hoc stare potest, quia cum in sacramentis hoc efficiatur, quod significat non fieret per hanc formam, vt corpus Christi sit in hoc sacramento secundum veritatem, sed solum sicut in signo, quod est haereticum, & ideo alij dixerunt quod haec dictio hoc facit demonstrationem ad sensum, sed intelligitur haec demonstratio non pro illo instantilocutionis quo profertur haec dictio, sed pro vltimo instanti locutionis. Sicut aliquis dicit, nunc taceo, hoc aduerbium nunc facit demonstrationem pro instanti immediate sequenti locutionem, est enim sensus, statim dictis his verbis taceo. Sed nec hoc stare potest, quia secundum hoc huius locutionis sensus est, corpus meum est corpus meum, quod praedicta locutio non facit, quia hoc fuit etiam ante prolationem verborum. Et ideo aliter dicendum est quod haec locutio habet virtutem factiuam conuersionis panis in corpus Christi, & ideo comparatur ad alias locutiones quae solum habent vim significatiuam & non factiuam, sicut comparatur conceptio intellectus practici quae est factiua rei conceptioni intellectus nostri speculatiui quae est accepta a rebus. Nam voces sunt signa intellectuum secundum Philosophum & ideo sicut conceptio practici intellectus non praesupponit rem conceptam, sed facit eam, ita veritas huius locutionis non praesupponit rem significatam, sed facit eam. Sic enim se habet verbum Dei ad res factas per verbum, haec autem conuersio non fit successiue, sed in instanti, & ideo oportet quidem intelligere praedictam locutionem secundum vltimum instans prolationis verborum, non tamen ita quod praesupponatur ex parte subiecti id quod est terminus conuersionis scilicet quod corpus Christi sit corpus Christi, neque etiam id quod fuit ante conuersione scilicetpanis, sed id quod coiter se habet quantum ad vtrunque scilicet contentum in generali sub istis speciebus. Non enim faciunt haec verba quod corpus Christi sit corpus Christi, neque quod panis sit corpus Christi, sed quod contentum sub his speciebus quod prius erat panis, sit corpus Christi, & ideo signanter non dicit Dominus. Hic panis est corpus meum, quod esset secundum intellectum secundae opinionis, neque hoc corpus meum est corpus meum, quod esset secundum intellectum tertiae, sed in generali, hoc est corpus meum, nullo nomine apposito am parte subiecti, sed solo pronomine quod significat in con substantiam sine qualitate, idest sine forma determinata. Haec ille.

Similia dicit 2. q. huius dist. art. 1. q. 4. in sol. 1. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Locutio vel oratio practice factiua alicuius effectus vel operationis exprimens illud quod esfieit sufficienter & praecise, eo modo quo efficit vera est, sed huius forma consecrationis est huotmodi: igitur &c.

Secunda conclusio. Sola conueniens & completa forma consecrationis sanguinis Christi est haec. Hic est calix sanguinis mei noui & aeterni Testamenti mysterium fidei, qui pro vobis & pro multis efsundetur in remissionem peccatorum. Hanc probat Sanctus Thomas 3. part. q. 78. artic. 3. vbi sic dicit. Circa hanc formam est duplex opinio, quidam enim dixerunt quod de substantia formae huius est hoc solum quod dicitur, hic est calix sanguinis mei, non autem ea quae sequuntur. Sed hoc videtur inconueniens, quia ea quae sequuntur sunt determinationes praedicati, idest sanguis Christi, vnde pertinent ad integritatem locutionis. Et propter hoc sunt alij qui melius dicunt quod omnia sequentia fiunt de substantia formae vsque ad hoc quod sequitur postea scilicethaec quotienscunquae feceritis, quae pertinent ad vsum sacramenti huius, vnde non sunt de substantia formae. Et inde est quod Sacerdos eodem ritu & modo scilicet tenendi calicem in manibus, omnia haec verba profert. Lucae etiam 22. interponuntur verba sequentia verbis primis cum dicitur, hic calix nouum Testamentum est in sanguine meo.

Dicendum est ergo quod omnia praedicta verba sunt de substantia formae, sed per prima verba, hic est calix sanguinis mei, significatur ipsa conuersio vini in sanguinem, eo modo quo dictum est in forma consecrationis panis, per verba autem sequentia designatur virtus sanguinis effusi in passione qua operatur in hoc sacramento, quae quidem ad tria ordinatur: primo quidem & principaliter ad adipiscendam aeternam haereditatem secundum illud Heb. 10. Habentes fiduciam in introito Sanctorum per sanguinem eius, & ad hoc designandum dicitur, noui & aeterni Testamenti: secundo ad iustitiam gratiae quae est per fidem secundum illud Rom. 3. Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius, vt sit ipse iustus & iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi, & quantum ad hoc subditur. Mysterium fidei: tertio ad remiouendi impedimenta vtriusque praedictorum scilicet peccata secundum illud Heb. 10. Sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis. id est peccatis, & quantum ad hoc sudditur. Qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec ille.

Similia dicit 8. dist. huius. q. 2. artic. 2. in solut. 1. q. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. In illis verbis praecise & adaequate consistit forma conueniens & completa consecrationis sanguinis quam continent omnia & singula pertinentia ad integritatem locutionis consecratiuae quam Christus consecrando protulit, & quae congruunt modo & ritui sacerdotis consecrantis secundum vsum Apostolicum & Romanum, sed praedicta verba sunt huiusioditergo &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam conclusionem arguit Aureolus probando primo quod in probatione conclusionis inconuenienter dictum sit, quod corpuae Christi cum speciebus concurrat per modum vnius virtutis, & arguit sic. Quia illud quod est res sacramenti non est sacramentum, saltem non est virtus sacramenti, quia secundum te virtus quae cum elemento est sacramentum, non est res sacramenti, vnde in baptismo character & gratia non sunt virtus sacramento, eo quod sunt res ipsae sacramenti. Sed corpus Christi est vere res significata per sacramentum Eucharistiae, sic enim diffinit, c. cum Martha de cele. Mis. & de consecr. dist. 2. c. cum Christo, quod res huius sacramenti est duplex scilicet corpus Christi, & charitas in mente fidelium, similiter magister idem dicit in praesenti distinctione: ergo intra sacramentum Eucharistiae non ingreditur corpus Christi, sed tantummodo species & verba.

Secundo arguit contra aliud dictum probando quod species non sint materia huius sacramenti, quia illud non est materia huius sacramenti, in quo recipitur primus effectus sacramenti, non enim res sacramenti recipitur in materia sacramenti, sicut character baptismi non recipitur in aqua, sed in anima, sed in speciebus panis recipitur prima res huius sacramenti, puta corpus Christi: ergo &c.

Confirmatur, quia secundum te materia sacramenti est illud quod recipit virtutem infusam quam ponis agere instrumentaliter saltem ad primam rem huius sacramenti, hic autem nulla est talis virtus, nam corpus Christinon est hoc modo virtus, nec pars virtutis, vt probatum est cum sit res sacramenti.

Confirmatur, quia diaconus non potest dici materia ordinis, & ratio est quia recipit primum effectum ordinis: ergo cum species hoc modo primum effectum sacramenti huius recipiant, sunt enim tegumentum sub quo virtus diuina operatur salutem secundum Ambrus quare non sunt proprie materia huius sacramenti.

Tertio arguit quod vsus huius sacramenti est pars essentialis huius sacramenti, quia illud quod facit aliquid circa sacramentum quod figurat vere pertinet essentialiter ad illud sacramentum, de ratione enim sacramenti est quod efficit, quod figurat. Sed sic est de comestione, quia licet sacramentum habeat primum effectum, & rem sacramenti, puta corpus Christi, non tamen habet secundum effectum qui est vnitas & charitas fidelium. Immo absque sumptione sacramenti non habent species quod significent talem vnionem fidelium & Ecclesiae cum Christo: ergo &c.

Confirmatur, quia illud quod non tamen er deuotione, sed ex opere operato significat & efficit id quod significat est vere sacramentum, patet per diffinitionem sacramenti quam ponit magister, sed acceptio & sumptio corporis Cristi est huiusmodi, non enim efficit quod significat ex deuotione sumentis, sed ex opere operato. Pone enim duos habentes aequalem actum deuotionis & vnus celebret missam, & alius audiat. In istis est inaequalitas fructus sacramenti stante aequalitate deuotionis. Haec ille.

Contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando quod istud sacramentum non sit dicendum vnum vnitate integritatis praecise. Quia vbi est sola vnitas integritatis, non est verum dicere quod accipiens vnam partem accipiat totum, sicut non potest dici quod habens manum habeat totum corpus, sed recipiens corpus Domini recipit vere totum sacramentum, vnde recipiens baptismum & confirmationem & solum corpus Domini cum alijs sacramentis vere dicitur quod recipit omnia sacramenta. Et ista ratio aeque probat quod istud sacramentum non solum dicitur vnum vnitate refectionis. Haec ille in forma.

Contra tertiam & quartam conclusionem arguit Scotus probando quod non solum illa verba, hoc est corpus meum, sint praecisa forma consecrationis corporis Christi: primo quia verba sacramentalia ex vi verborum debent significare illud quod efficitur ex vi sacramenti, sed ex vi huius consecrationis efficitur quod ibi sit verum corpus Christi: ergo verba sufficienter ex vi propria debent significare proprie ibi contineri corpus Christi: sed haec verba, hoc est corpus meum prolata sine praecedentibus, hoc non significant absolute, quia ly meum significatur referri ad personam loquentis, quia licet minister possit intendere, vt loquatur in persona Christi, non tamen propter hoc significatum illorum esset, quia ly meum, non demonstraret corpus Christi, sed corpus loquentis. Sicut si inciperem sic loqui, mea doctrina non est mea, licet intenderem loqui in persona Christi, tum ex vi verborum non habetur quod ista doctrina sit Christi sed illius qui loquitur. Sicut angelus quando loquebatur in persona Dei, ego sum Deus Abraham, & per consequens non esset propositio falsa pro sensu pro quo fieret, tamen non erat proprie significatum huius propositionis, quod ly ego supponeret pro persona Dei.

Secundo arguit, quia dicit Ambroius de consecr. distin. 2. Panis est in altari sermo Christi creaturam mutat. Consecratio quibus verbis fiat attendite. Accipite & edite ex hoc omnes, hoc est corpus meum. Vbi videtur coniungerae illa verba scilcetaccipite tanquam verba consecrationis, sed non est intelligendum tanquam sicut essentialiter pertinentia ad necessitatem consecrationis, sed tanquam necessario praemittenda. Et non solum illa, sed plura alia praecedentia in canone. Ex quibus possit ex vi sermonis haberi quod ista verba, hoc est corpus meum, dicantur in persona Christi. Vnde non sine causa Ecclesia ita connectit totum canonem missae quod ab illo loco, communicantes vsque ad illum locum, supplices te rogamus omnipotens Deus, non est aliqua oratio quae non necessario connectatur cum praecedente, vel per copulam vel per coniunctionem copulatiuam. Sicut, hanc ergo oblationem, & huiusmodi, vel per nomen infinitum, vt quam oblationem &c. Et qui pridie quam &c. & post consecrationem, supraque propitio &c. vel per relationem, vt ibi, simili modo &c. Haec Scotus in forma. Contra quintam conclusionem arguit Scotus probando quod in hac oratione, hoc est corpus meum, ly hoc demonstret aliquid determinatum scilicet vel in tempore praesenti vel in futuro & non aliquid commune vtrique: primo quia licet non oporteret quod hoc pronomen hoc demonstraret aliquid pro determinato tempore cui conueniret, tamen sicut tu arguis, significatio orationis constituitur ex significato partium, & partes significant quando proferuntur, ideo secundum te etiam necesse est dicere quod ly hoc quando profertur, illud significat etiam quod tunc demonstrat, tunc autem non videtur posse demonstrare aliquid quod non est nunc contentum sub illis speciebus, quia sic posset dici, hic ignis est aqua, vel hoc corpus est aqua, loquendo de igne statim conuertendo in aqua, & faciendo talem demonstrationem ad sensum in obliquo, ad intellectum in recto, & hoc distinguendo corpus quod nunc est vel in proximo erit, sed non videtur rationabile dicere de aere statim corrumpendo quod hoc corpus est ignis, haec enim est simpliciter vera, hoc corpus est aer, & de eodem non dicitur simul ignis & aertigitur &c.

Secundo, quia si tunc significant partes orationis, quando proferuntur, & ex significatis earum hoc modo acceptis est significatum totius orationis secundum quod accipitur, oportet dicere quod ly est quando profertur ponat significatum suum propraesenti quod significat, subiectum autem pro alia parte disiunctionis non accipitur pro aliquo eodem tempore cum illo quod importatur per copulatiuam: ergo significatio totius illius orationis non refertur ad aliquod idem tempus vel instans. Tertio, quia disiunctiua non ponit alteram determinate, sed est fallacia consequentis: ergo si stat disiunctiue non determinate ponit respectu praedicati vnam scilicet hoc quod in proximo erit sub istis speciebus, sicut nec alteram scilicet quod nunc est sub istis speciebus, & sic non efficitur per istam orationem secundum te nisi vt ipsa est vera: ergo per istam non efficitur magis illud quod erit quam illud quod est nunc sub istis. Contra eandem arguit Aureolus probando quod hoc pronomenhoc non demonstret aliquid partiale immo aliquid totale, ita per demonstrat non solum substantiam, sed quantitatem & accidentia cum totali ratione quantitatis, primo sic. Illud demonstratur per hoc pronomen hoc quod respondet ad quaestionem factam per quid est hoc. Ista probat, quia de significato interrogatiuorum non habemus certitudinem nisi per significatum responsiuorum. Sed quaerendo quid est hoc, non respondetur aliquid partiale, sed totum. Possum enim quaerere quid est hoc vel quale est hoc, vel quantum est hoc, sed cum quaeritur quid est hoc, respondetur tam substantia quam quantitas & quam qualitas: ergo absolute loquendo ly hoc claudit omnia sub se, & econtra.

Confirmatur per Aristotes & Commentat. 7. Met. qui per hoc probant quod substantia est prior, qua per prius respondetur ad quaestionem factam per ly hoc. Secundo arguit contra conclusionem in hoc quod ponit corpus Christi esse sub speciebus per modum contenti, quia vt dicit, hoc falsum est.

Item quia ly hoc non habet per se demonstrare aliquid contentum, sed aliquid per se determinatum ad situm, haec Aureolus in forma. Contra sextam conclusionem arguit Durandus probando quod in istis verbis, hic est calix sanguinis mei, contineatur tota forma consecrationis, ita quod eis dictis & non alijs sequentibus, vere esset sanguis Christi sub speciebus vini. Et arguit sic primo, quia in illis verbis praecise continetur forma consecrationis sacramenti quae sunt significatiua & expressiua totalis effectus contenti in sacramento, sed huiusmodi sunt haec verba, hoc est corpus meum, respectu consecrationis panis, & hic est calix sanguinis mei, respectu consecrationis vini: ergo in his verbis consistit praecise forma sacramenti: maior patet, quia hoc sacramentum consistit in consecratione materiae, & minor similiter, quia quicquid est in consecratione totum sufficienter exprimitur per illa verba.

Confirmatur, quia secundum omnes Doctores sacramenta nouae legis efficiunt quod significant, sed praedicta verba, hoc est corpus meum, & hic est calix sanguinis mei, cum dicantur recitatiue vt prolata per Christum, significant corpus & sanguinem Christi esse sub speciebus panis & vini: ergo illa sola verba sufficiunt quantum est de necessitate sacramenti. Ad haec duo inquit respondent quidam per interemptionem maioris vtriusque rationis, quia si aliquis dicat, ego baptizo te, & nihil plus, non est puer baptizatus, nisi addatur in nomine patris &c. & tamen totus effectus baptismi significatur in primis verbis siue secundis. Et similiter in proposito quamuis per illa verba significetur quicquid continetur in sacramento Eucharistiae, non tamen oportet quod alia non sint de necessitate sacramenti vel formae sacramenti. Sed haec responsio parum valet, quia cum effectus sacramenti sit a Deo & non a sacramentis, nisi sicut a signo, vel sicut a causa sine qua non, ideo formae verborum debent significare effectum sacamenti esse a Deo, quod fit per inuocationem Trinitatis vel diuini nominis in omnibus sacramentis quae consistunt in applicatione ad suscipientem, vt sunt omnia sacramenta praeter Eucharistiam, in qua significatur corpus & sanguis Christi esse sub speciebus sacramenti virtute diuina per hoc quod verba consecrationis recitantur vt prolata a Christo. Cum ergodicatur communiter ab omnibus Doctoribus quod sacramenta efficiunt id quod significant & formae sacramentorum sunt illae quae significant effectum sacramenti, subintelligitur quando significant illum effectum esse a Deo, modo quo dictum est.

Secundo arguit sic. Forma consecrationis corporis consistit essentialiter in his verbis praecise, hoc est corpus meum, nec de essentia huius formae est ly enim ibi interpositum cum dicitur, hoc est enim corpus meum, & hoc tenent omnes doctores: ergo similiter forma consecrationis sanguinis consistit essentialiter in his verbis, hic est calix sanguinis mei, nec de essentia formae est aliquod ei appositum: consequentia patet, quia non minoris efficaciae sunt haec verba, hic est calix sanguinis mei, ad transubstantiandum vinum in sanguinem Christi quam sint haec verba, hoc est corpus meum, ad transubstantiandum panem in corpus Christi: ergo &c.

Tertio arguit. Quia Graeci conficiunt vere sacramentum Eucharistiae sicut & Latini, nec vnquam inuentum est quod Ecclesia Romana senserit Graecos non vere conficere, sed Graeci in consecratione sanguinis non ponunt omnia verba quae ponit Romana Ecclesia, maxime ab illo verbo, noui & aeterni Testamenti vsque ad finem: ergo illa verba non sunt de essentia formae, quia omissio illorum euacuaret consecrationem, quare &c. Minor patet, quia forma consecrationis corporis secundum Graecos prout continetur in MissaliB. Basilij, quam angelo dictante accepit, vt dicitur & prout in canone praedictae Missae de verbo ad verbum hitur sicut nos secimus coram nobis legi & extrahi est ista. Accipite & comedite, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum, verba autem consecrationis sanguinis prout in eodem canone continetur sunt ista. Bibite ex eo omnes, hic est sanguis meus noui Testamenti qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ex quibus apparet quod forma Graecorum in consecratione corporis Christi, non habet enim sicut nos habemus, habet tamen, quod provobis tradetur in remissionem peccatorum, quod nos non habemus. In consecratione vero sanguinis forma Graecorum non habet aeterni, nec mysterium fide, nec calix quae tamen omni. nos habemus. Vnde non videtur cum ipsi vere consecrent sicut & nos, quod omnia quae nos habemus & omnia quae ipsi habent sint de essentia formae, alioquin nec ipsi nec nos vere consecramus. Quid autem veritatis habeat vtraque opinio aduertendum est quod quicquid ponitur in forma verborum qua vtitur Rom Eccles. siue antecedenter siue consequenter totum continet veritatem, quamuis non totum sit de intraneitate formae, quo enim praemittitur quod Iesus eleuatis oculis in coelum gratias agens benedixit &c. quamuis non habeatur in textu Euangelico pro tempore quo Christus hoc sacramentum instituit, tamen ex alijs locis Euangelij potest hoc comprobari. Si enim in resurrectione L zari Iesus eleuatis oculis sursum gratias egit patri, probabilius est quod simile fecerit & dixerit quando panem & vinum in suum corpus & sanguinem transubstantiauit. Haec tamen non sunt de substantia formae, sed quaedam antecedentia, quod autem additur aeterni, & mysterium fidei, vtique verum est, quia nouum Testamentum quod Christi sanguine confirmatum est aeterna promittit, sicut vetus Testumem promittebat temporalia. Dicitur etiam mysterium fidei, quia aliud exterius visibiliter cernitur, & aliud inuisibiliter continetur. Et sic exponitur extra de cel. Mis. c. cum marthe. Ista tamen non sunt de essentia formae, sicut nec antecedentia, sed ponuntur ad excitationem deuotionis & ad exprimendum sructum dominicae passionis. Quis enim dicit quod illud verbum mysterium fidei sit de essentia formae consecrationis sanguinis, cum aequaliter conueniat consecrationi panis, sicut consecrationi vini. vtrobique enim aliud visibiliter cernitur, & aliud inuisibiliter continetur.

Item si illud quod additur noui & aeterni Testamenti vsque in finem esset de substantia formae consecrationis vini fortiori ratione de substantia formae consecrationis panis esset non solum, hoc est corpus meum, sed etiam quod pro vobis tradetur Hanc enim determinationem expressius ponunt Euangelistae quam aliam Constat autem quod nullus dicit quod de substantia formae consecrationis sit illa determinatio, quod pro vobis tradetur, quare vt videtur de substantia formae consecrationis vini non est illa alia determinatio, noni & aeterni Testamenti &c. Est tamen de necessitate praecepti Ecclesiae, & ideo totum sub eodem ritu profertur.

Quarto arguit. Quia verba pertinentia ad vsum huius sacramenti magis pertinent ad integritatem formae quam verba pertinentia ad eius effectum, quia inter hoc sacramentum quod consistit in consecratione materiae, & eius effectum, vsus est medius, sed verba pertinentia ad vsum non sunt de integritate formae, vt illud, accipite & manducate, vel illud, accipite & bibite: ergo multo minus verba pertinentia ad eius effectum, talia autem sunt illa quae adduntur, vt noni Testamenti, vsque, in remissionem peccatorum: ergonon sunt de essentia formae.

Quinto arguit contra probationem conclusionis quod non valeat, quia cum dicitur quod de integritate orationis est totum illud inclusiue vsque in remissionem peccatorum, cum sit determinatio praedicati. ergo est de integritate consecrationis, ac per hoc de essentia formae. Hoc siquidem non valet, quia etiam determinatio praedicati est hoc, quod pro vobis tradetur, & tamen non est de essentia formae consecrationis panis.

Sexto ad idem, quia cum arguitur quod sub eodem ritu profertur a principio vsque ad finem dicendo, hic est calix sanguinis &c. vsque, in remissionem peccatorum, quod non fieret nisi totum pertineret ad formam consecrationis, hoc siquidem non valet, quia non quaecunque proferuntur eodem ritu sunt de essentia, sicut accipite, & huiusmodi, quae non sunt de essentia. Arguit ad idem Aureolus 1. quia sicut hoc quod dicitur noui & aeterni Testamenti, est determinatio formae, qua sanguis conficitur, sic hoc, quod pro vobis tradetur, est determinatio formae qua corpus conscitur, quod potest expresse probari per illud Pauli. 1. Cor. 11. & per Euangelia. Sed Ecclesia a forma qua conficitur corpus, abstulit hoc quod dico, quod pro vobis tradetur, ac per hoc non est de essentia formae: ergo similiter est dicendum de hoc quod dicitur noui & aeterni Testamenti, respectu formae qua conficitur sanguis: ergo &c. Secundo, quia Ecclesia tenet quod Graeci vere conficiunt, qui tamen vtuntur praecise forma quam tradit Paulus, hic calix noui Testamenti est in meo sanguine.

Tertio arguitur etiam contra eandem ab aliquibus probando quod verba non sint de essentia huius sacramenti, sic quia nihil transiens est de essentia alicuius permanentis, sed sacramentum Eucharistiae est quid permanens, permanet enim quandiuremanent species, verba autem consecrationis transeunt in vltimo instanti prolationis verborum: ergo &c. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Aureolicontra primam conclusionem dicitur primo, quod positio Sanctus Thomas non habet quod verum corpus Christi sit virtus sacramenti Eucharistiae formaliter & per essentiam, sed quod est subiectum talis virtutis partialiter, & similiter species sunt subiectum illius virtutis partialiter. Aggregatum autem ex vtroque sunt completum integrum adaequatum subiectum eius. Dicitur secundo quod non est inconueniens aliquid idem esse rem proximam sacramenti Eucharistiae, & tamen intrinsece pertinere ad sacramentum Eucharistiae. Est autem inconueniens idem esse rem vltimam sacramentum scilicet effectum sacramenti, & simul pertinere intrinsece ad essentiam sacramenti, sicut arguitur de effectu baptismi qui est character & gratia, illa enim sunt subiectiue in suscipiente sacramentum, & non in sacramento. Secus autem est de corpore Christuquod est sub speciebus sacramentalibus. De praedictis Beatus Thomas 3. part. q. 73. artic. 1. in solut. 3. sic dicit. Sacramentum dicitur eo quod continet aliquod sacrum. Potest autem aliquid esse sacrum dupliciter scilicet absolute, & in ordine ad aliud. Haec autem differentia est inter Eucharistiam & alia sacramenta habentia materiam sensibilem quod Eucharistia continet aliquid sacrum absolute scilicet ipsum Christum. Aqua vero baptismi continet aliquod sacrum in ordine ad aliud scilicet virtutem ad sanctificandum, & eadem ratio est de chrismate & similibus. Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur in ipsa consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in applicatione materiae ad hominem sanctificandum. Et ex hoc etiam sequitur alia differentia. Nam in sacramento Eucharistiae id quod est res & sacramentum est in ipsa materia, id autem quod est res tantum, est in ipso suscipiente scilicet gratia quae confertur. In baptismo autem vtrunque est in suscipiente scilicet & character qui est res & sacramentum, & gratia remissionis peccatorum, quae est res tantum. & eadem ratio est de alijs sacramentis. Haec ille.

Item 1. q. huius dist. art. 1. q. 1. quinto loco arguit sic. In omni sacramento id quod est res & sacramentum est aliquid effectiuum in suscipiente, sicut character in baptismo, sed corpus Christi verum quod ponitur hic res & sacramentum, non est aliquid in suscipiente effectiuum: ergo non est sacramentum eiusdem rationis cum alijs. Ecce argum. sequitur responsio. Dicendum inquit quod ex hoc ipso quod alia sacramenta perficiuntur in acceptione vel collatione, contingit quod illud quod in eis estisacramentum & res est aliquid acquisitum in suscipiente. In hoc autem sacramento est aliter. Haec ille.

Dicitur tertio quod in Eucharistia sacramentum potest sumi tripliciter: primo modo pro signo sensibili quod est signum & sacramentum, & non res: secundo modo proillo quod est res & sacramentum: tertio modo pro aggregato ex vtrisque: modo corpus Christi non est pars sacramenti Eucharistiae primo modo dicti, nec pertinet intrinsece ad illud, sed solum continetur sub illo. Sumendo autem sacramentum Eucharistiae secundo modo, constat quod corpus Christi est essentialiter illud sacramentum primo & adaequate, sed sumendo sacramentum tertio modo conceditur quod corpus Christi verum pertinet ad sacramentum Eucharistiae intrinsece partialiter.

Ad secundum dicitur primo quod ex verbis Sancti Thomae non potest haberi quod species sint materia proprie loquendo huius sacramenti Eucharistiae, sed potius panis & vinum, quod patet. Nam 3. part. q. 74. art. 1. determinat quod materia sacramenti Eucharistiae sunt panis & vinum quadruplici ratione scilicet ratione vsus sacramenti, & ratione passionis Christi, & ratione effectus sacramenti considerati in ipso suscipiente, & ratione effectus sacramenti respectu totius Ecclesiae. Et similia dicit. 11. dist. huius 4. q. 2. art. 1. quaestiunc. 2. & 3. Dicitur secundo quod accipiendo extenso nomine materiam sacramenti pro quolibet signo sensibili habente conditiones materiales, puta extensionem situm & huiusmodi, sic posset concedi quod species panis & vini sunt materia huius sacramenti, eo modo quo dicit Hugo quod sacramentum est materiale elementum exterius oculis suppositum &c. De hoc Sanctus Thomas 8. dist. huius. q. 1. artic. 1. quaestiunc. 1. arguit sic tertio loco. Sacramentum est materiale elementum exterius oculis suppositum secundum Hugonem, sed corpus Christi verum quod hic dicitur sacramentum & res non est oculis videntium suppositum: ergo non est sacramentum. Haec ille.

Ecce argumen. sequitur responsio Dicendum inquit quod omne sacramentum est visibile, non tieoportet quod quicquid est in sacramento sit visibile, videtur enim species sensibilis aquae in baptismo, sed non videtur virtus spiritualis quae secretius operatur salutem. Et similiter hic videntur species, sed non videtur verum corpus Christi. Vel dicendum quod est visibile non in se, sed in speciebus quae ipsum tegunt, sicut & substantia aliorum corporum videtur mediante colore. Haec ille.

In quibus apparet quod non negat, immo conceditur quod species sunt materiale elementum visibile in hoc sacramento, & sic quodammodo materia. Item 1. distin. huius. q. 1. artic. 1. quaestiunc. 5. arguit sic primo loco. Materia non praedicatur de toto, sed materiale elementum est materia sacramenti: ergo male ponitur in diffinitione sacramenti vt genus. Ecce argum. sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut formae artificiales quia sunt accidentales, & in artificialibus tota substantia est materia, & propter hoc praedicatur vt dicatur phiala est aurum, ita etiam cum forma sacramenti non det esse substantiale sed accidentale in genere causae & signi, non est inconueniens vt materia sacramenti de sacramento praedicetur & ponatur in eius diffinitione sicut genus. Hoc enim in alijs actibus contingit vt dicitur 7. Meta. vt cum dicitur simum est nasus curuus. Haec ille.

Ex quibus patet quod signum sensibile potest dici materia sacramenti, non quidem materia ex qua, sed in qua vel circa quam. Tunc ad formam argumenti contra praedicta dicitur quod maior est falsa loquendo de sacramento quod consistit in consecratione materiae. Ibi enim oportet quod prima res sacramenti recipiatur in materia sacramenti, vel saltem in speciebus materialibus sacramenti, sicut est in proposito. Secus est de alijs sacramentis, quae non consistunt in consecratione materiae, sed in vsu& applicatione materiae ad suscipientem, sicut est in baptismo, de quo procedit argumentum. Vnde similitudo de baptismo & Eucharistia nulla est.

Ad primam confirmationem dicitur primo quod virtus instrumentalis quam ponimus in sacramentis non solum est subiectiue in materia sacramenti, immo in verbis, & quandoque in prima re sacramenti, & quandoque in ministro, sicut alias diffuse dictum est. Dicitur secundo quod virtus instrumentalis agens ad primam rem huius sacramenti non est subiectiue in materia qualitercunque sumatur materia, neque est in prima re sacramenti, sed est partim in forma verborum & partim in ministro. Dicitur tertio quod virtus instrumentalis agens ad inductionem secundae rei huius sacramenti scilicet gratiae est partim in speciebus materialibus sacramenti & partim in prima re sacramenti scilicet corpore Christi, vt dictum est in solut. 1. vbi responsum est ad illud quod dicit se probasise scilicet quod corpus Christi non sit subiectum talis virtutis vel partiale agens ad vltimum effectum sacramenti.

Ad secundam confirmationem patet solutio per praedicta, nam non est simile de sacramento ordinis & de Eucharistia, nam sacramentum ordinis non consistit in sanctificatione alicuius materiae exterioris, sed potius in sanctificatione personae per materiam exteriorem, vt dicit Sanctus Thomas 24. dist. huius. q. 1. artic. 1. in solut. 5. quaestiuncu. vbi sic dicit. Materia in sacramentis exterius adhibita significat virtutem in sacramentis agentem extrinsecus omnino aduenire, vnde cum effectus proprius huius sacramenti scilicet character non percipiatur ex aliqua operatione illius qui ad sacramentum accedit, sicut erat in poenitentia, sed omnino extrinsecus adueniat, competit ei habere materiam, tamen diuersimode ab alijs sacramentis quae materiam habent, in hoc quod illud quod in hoc sacramento confertur, in alijs sacramentis deriuatur tantum a Deo, non a ministro, qui sacramentum dat sicut potestas imperfecta a perfecta. Et ideo efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia quae virtutem diuinam & significat & continet ex sanctificatione per ministrum adhibita. Sed efficacia huius sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat, materia autem adhibetur magis ad determinandum potestatem quae traditur particulariter ab habente eam complete, quam ad potestatem causandum, quod patet ex hoc quod materia competit vsui potestatis. Haec ille. Ex quibus patet quod falsa est illa propositio in qua fundat se arguens in prima confirmatione, scilicet quod virtus sacramentalis principaliter sit in materia sacramenti si eam generaliter intelligat. Huius enim oppositum patet in sacramento ordinis, & similiter Eucharistiae, vt dictum fuit supra.

Ad tertium principale negatur antecedens. Et ad probationem negatur minor, scilicet quod vsus huius sacramenti per se & seorsum aliquid efficiat vltra illud quod efficit sacramentum, scilicet species cum corpore Christi efficientia proprie dicta. Et ad eius probationem dicitur, quod vltimus effectus sacramenti, scilicet gratia, & illa concomitantia causatur ab ipso sacramento & non ab eius vsu. Veruntamen vsus potest dici causa sine qua non habetur vltima res sacramenti, vel corditio sacramenti sine qua non agit. Et hoc quia est quaedam perfectio secundaria ipsius, licet non pertineat ad essentiam eius. Et de hoc Sanctus Thomas tertia parte. quaestio. 78. artic. 1. in solutione secundi sic dicit. In his verbis, accipite & comedite, intelligitur vsus materiae consecratae quae non est de necessitate huius sacramenti. Et ideo nec haec verba sunt de substat tia formae, quia tamen ad quandam perfectionem sacramenti pertinet materiae consecratae vsus sicut operatio non est prima, sed secunda perfectio rei, non per omnia haec verba, hoc est corpus meum, exprimitur tota perfectio huius sacramenti. Et hoc modo Eusebius intellexit his verbis confici sacramentum quantum ad primam & secundam perfectionem illius. Haec ille.

Item q. 2. huius dist. artic. 1. quaestiuncula secunda in solutione primi sic dicit. Quamuis vsus sacramenti non sit de essentia sacramenti, est tamen ad completum esse illius, inquantum pertingit ad hoc ad quod est institutum, & ideo quandoque dicuntur esse de forma non solum illa quae pertinent ad consecrationem, sed etiam illa quae pertinent ad vsum, & sic loquuntur Ambrus & magister sententiarum in littera. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod species sacramentales sine vsu sacramenti non significant vltimam rem sacramenti, negandum est, vnde Sanctus Thomas tertia parte. q. 74. art1. 1. sic dicit. Panis & vinum sunt materia conueniens huius sacramenti, & hoc rationabiliter. Primo quidem quantum ad vsum huius sacramenti qui est manducatio, sicut enim aqua assumitur in sacramento baptismi ad vsum spiritualis ablutionis, quia corporalis ablutio comnter fit in aqua, ita panis & vinum quibus communius homines reficiuntur, assumitur in hoc sacramento ad vsum spiritualis manducationis: secundo quantum ad passionem Christi in qua sanguis a corpore est separatus, & ideo in hoc sacramento quod est memoriale dominicae passionis, seorsum sumitur panis vt sacramentum corporis, & vinum vt sacramentum sanguinis: tertio quantum ad effectum consideratum in vnoquoque sumentium, quia vt dicit Ambrosius super Epist. ad Corindus In hoc sacramento caro Christi sub specie panis prosalute corporis, sanguis vero pro salute animae sub specie vinioffertur, sicut dicitur Genes. 10. quod animalis anima in sanguine ste. quarto quantum ad effectum respectu totius Ecclesiae quae constituitur ex diuersis fidelibus, sicut panis conficitur ex diuersis granis, & vinum fluit ex diuersis vuis, vt dicit glo. super illud 1. Corinu. 10. Multi vnum corpus sumus. Haec ille.

Ex quibus patet quod species panis & vini inquantum huiusmodi praeter vsum & significationem vsus sacramenti significant vltimam rem sacramenti, licet vsus sacramenti faciat ad completissimam significationem sacramenti, sicut & ad eius potissimum esse & vltimatam perfectionem. Et de significatione vsus huius sacramentiscilicet naducationis & potationis loquitur Sanctus Thomas 1. q. 9. dist. arti. 1. in solut. 1. quaestiun. ostendens quomodo illa manducatio significat primo vnionem manducantis ad Christum: secundo vulnerationem Christi in sua passione: tertio robur animae: quarto visionem beatificam per quam per essentiam suam videnti coniungitur. Ideo illa vnio exprimitur nomine manducationis.

Ad confirmationem patet per praedicta quod minor est falsa ad intellectum arguentis, quia sumptio sacramenti nihil per se seorsum efficit aliud ab effectu sacramenti, sed est causa vel conditio sine qua sacramentum non habet suum vltimum effectum, sane tamen intelligendo modo quo exprimit Sanctus Thomas 3. part. q. 80. artic. 1. in solut. 3. vbi sic dicit. Effectus sacramenti potest ab aliquo percipi si sacramentum habeatur in voto, quamuis non habeatur in re. Et ideo sicut aliqui baptizantur baptismo fsaminis propter desiderium baptismi antequam baptizentur baptismo aquae, ita & aliqui manducant spuitualiter hoc sacramentum antequam sacramentaliter sumant, sed hoc continqu duurr Vno modo propter desiderium suscipiendi illud sacramentum, & hoc modo dicuntur baptizari & manducare spiritualiter & non sacramentaliter illi qui desiderant sumere haec sacramenta iam inllitut2. Alio modo propter figuram sicut dicit post 1. Corinth. 10. quod antiqui patres baptizati sunt in nube & in mari, & quod spiritualem escam manducauerunt & spiritualem potum biberunt, nec tamen frustra adhibetur sacramentalis manducatio, quia plenius inducit effectum sacramenti ipsa sacramenti susceptio, quam solum desiderium sicut supra circa baptismum dictum est. Haec ille.

Ad primum Aureoli contra secundam conclusionem negatur minor. Nec valet probatio dicitur enim quod sumens tantum sacramentum sub specie panis non sumit complete hoc sacramentum quantum ad duo. Primo non quantum ad illud quod est sacramentum tantum, & non res. secundo nec quantum ad completum & integrum vsum sacramenti qui est cibatio & potatio. De hoc Sanctus Thomas 8. dist. huius q. 1. art. 1. quaestiun. 2. in solu. 5. sic dicit. Quamuis Christus perfectus sit sub vtraque specie, non tamen quantum ad integrum vsum sacramenti est sub vtraque, sed quatum ad diuersos vsus.

Item secundo loco arguitic. Sacramentum est in genere signi, sed ea quae sunt in genere signi sicut nomina plurificantur ad plurificationem siguificantium, quanuis sit idem significatum, sicut Marcus & Tullius sunt duo nomina, quauis sit eadem res significata. Cum ergo in Eucharistia sint duo significantia, sicut species panis & vini, videtur quod sint plura sacramenta. Ecce argum. sequitur responsio. Dicendum inquit quod illa ratio procedit quando vtrunque signum habet integram significationem, sic autem non est hic, quia cibatio spiritualis non significatur perfecte neque per panis sumptionem tantum, neque per vini sumptionem, sed per vtrunque simul, sicut in lignificatione nominum compositorum. Haec ille.

Ex quibus & multis alijs dictis in solut. illius q. patet, quod sumens praecise speciem panis consecrati non sumit integre totum sacramentum, licet sumat integre totum Christum qui est res vtriusque spei. Et si aliquae auctoritates sonent oppositum exponendae sunt ad sensum praedictum. De hoc etiam multa ad propositum dicit Beatus Thomas 11. dist. huius q. 2. artic. 1. quaestiun. 2. & in solut. 2. vbi sic dicit. Quamuis totus Christus sit sub specie panis secundum rei veritatem, non tamen est ibi ex vi sacramenti nisi corpus eius, & secundum quod venit in vsum fidelium. Haec ille.

Et multa alia ibidem dicit ad propositum facientia. Ex quibus patet responsio ad dicta Aureotaus contra secundam conclusionem. Veruntamen ne sa ueatur nouis haereticis Boemistis qui dicuntur hussitae, sciendum quod Beatus Thomas 3. part. q. 80. art. 12. sic dicit. Circa vsum huius sacramenti duo possunt considerari. Vnum ex parte ipsius sacramenti. Aliud ex parte sumentium. Ex parte ipsius sacramenti conuenit quod vtrunque sumatur scilicet & corpus & sanguis, quia in vtroque consistit perfectio sacramenti. Et ideo quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum consecrare & perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere sine sanguine. Ex parte autem sumentium requiritur summa reuerentia & cautela, ne aliquid accidat quod vergat in iniuriam tanti sacramenti & misterij, quod praecipue posset accidere in sanguinis sumptione, quiquidem si incaute sumeretur de facili posset effundi. Et quia crescente multitudine populi Christiani in qua continent senes & iuuenes & paruuli, quorum quidam non sunt tantae discretionis vt cautelam debitam circa vsum huius sacramenti adhiberent, ideo prouide in quibusdam Ecclestis obseruat, vt nopulo sanguis sumendus non detur, sed solum a sacerdote sumatur. Haec ille.

Item ibidem in solut. 2 sic dicit. Perfectio huius sacramenti non est in vsu fidelium, sed in consecratione materiae. Et ideo nihil derogat perfectioni huius sacramenti si populus sumat corpus sine sanguine, dummodo sacerdos consecrans sumat vtrunque.

Item in solut. 3. sic dicit. Repraesentatio dominicae passionis agitur in ipsa consecratione huius sacramenti in qua non debet corpus sine sanguine consecrari. Potest autem a populo corpus sine sanguine sumi, nec exinde aliquod detrimentum sequitur, quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert & sub vtraque specie totus Christus continetur. Haec ille.

Ad primum Scoti contra tertiam & quartam conclusionem respondet bene & sufficienter Durandus 2. q. huius distin. vbi sic dicit. Hic est vnum dubium si posset consecraricorpus Christi per ista verba praecise, hoc est corpus meum, non expressis verbis praecedentibus, scilicet qui pridie quam pateretur. Et dicunt quidam quod non, quia sacramentalia verba debent significare illud quod continetur in sacramento, sed ista verba, hoc est corpus meum, sine alijs verbis praecedentibus prolata, non significant corpus Christi realiter contineri sub speciebus panis, sed significant corpus sacerdotis oroterentis contineri sub eis er go &c.

Confirmatur, quia si ego dicerem. Paulus dicit. Haec est doctrina mea non &c. sequitur responsio. Istud inquit Durandus non valet quia susncit quod verba consecrationis significent corpus Christi esse ibi ex institutione Christi ordinantis & ex intentione ministri proferentis, quamuis praecedentia verba hunc sensum non innuant. Quod patet, quia si oporteret quod ex forma verborum insinuaretur corpus Christi ibi esse, non solum non fieret consecratio per haec verba, hoc est corpus meum alijs non praemissis. Quod patet, quia praecedentia verba recitantur vt dicta a Christo scicet Accipiens panem benedixit fregit deditqu, discipulis suis dicens hoc est corpus meum. Constat autem quod per hanc seriem verborum non significatur quod corpus Christi sit sub speciebus panis quem sacerdos tenet, vel coram se habet, sed solum sub speciebus panis quem Christus accepit & benedixit, ergo per haec verba non esset corpus sub speciebus panis praesentibus sacerdoti, quod est falsum, & erroneum. Sufficit ergo quod verba consecrationis significent illud quod continetur in hoc sacramento non ex serie verborum praecedentium sed ex institutione Christi, & intentione ministri gerentis personam Christi. Haec Durandus in forma & bene, conformiter ad dicta Sanctus Thomas tertia parte. q. 87. art. primo in solutione quarti, vbi sic dicit. Si sacerdos sola praedicta verba proferret, & cum intentione conficiendi hoc sacramentum perficeretur hoc sacramentum, quia intentio faceret vt haec verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata, etiam si verbis praecedentibus hoc no recitaretur. Grauiter tamen peccaret sacerdos sic conficiens hoc sacramentum, vtpote ritum ecclesiae non seruans. Haec ille. Similia dicit secunda q. huius dis. art. primo quaestiuncula quarta in solutione quarti. Ex quibus patet solutio ad primum Scoti, & ad eius confirmationem.

Ad secundum patet solutio ex dictis ad tertium Aureoli contra primam conclusionem. Ambroenim & Eusebius dicunt illa verba, accipite &c. pertinere ad consecrationem ratione ibidem tacta, non quia sint de essentia formae consecratiuae, sed quia faciunt ad pleniorem expressionem consecrationis sacramenti, dum explicant non solum primam, sed etiam secundam perfectionem sacramenti, vnde in missali Ambrosiano haec oratio, hoc est enim corpus meum, est scripta literis aureis, & similiter totum hoc hic est enim calix &c. vsque in remissionem peccatorum inclusiue vt recitat. Petrus de palude. Ex quo patet quod solum haec verba, hoc est enim corpus meum sunt de essentia formae consecrationis panis, & non aliqua praecedentia, & similiter quod ad essentiam formae consecrationis sanguinis pertinent non solum haec verba, hic est sanguis meus immo omnia sequentia vsque ly remissionem peccatorum inclusiue. Nec obest si dicatur etiam quod ly enim est ibi scriptum literis aureis, & tamen non est de essentia, quia hoc ideo est, quia est in medio partium essentialium formae, & ne viderentur duae formae, ideo factum est.

Ad primum Scoti contra quintam conclusionem dicitur primo quod arguens false imponit Sancto Thomas quod totalis signatio orationis constituatur ex partialibus significationibus partium quasi totum. Hoc enim expresse negat Sanctus Thomas licet concedat quod significatio totius orationis resultat ex significatis partium, vnde secunda. q. huius dist. art. tertio in solutione 7. sic dicit significatio orationis quamuis relata ad partes quibus fit significatio videatur composita tamen relata ad rem significatam simplex est, inquaatum signifificat vnum quid scilicet compositionem huius cum hoc. sicut etiam philosophus dicit in quinto metaphisicae quod substantia senarij non est bis tria, sed semel sex, quam ibi qualitatem nominat, vnde sicut ad hanc qualitatem senarij se habent partes eius vt dispositiones materiales, & non vt qualitates partium sicut partes vnius totius qualitatis, ita significationes partium sunt dispositiones ad significationem totius orationis, quae consurgit ex significatione vltime partis in ordine ad omnes praecedentes &c. Haec ille.

Item art, primo in solutione primi argumenti quarte. q. sic dicit. Ea quae sunt in voce proportionantur his quae sunt in anima. Conceptio autem animae duobus modis est. Vno modo vt representatio rei tantum, sicut est in omnibus cognitionibus vel conceptibus acceptis a rebus, & tunc veritas conceptionis praesupponit entitatem rei sicut propriam mensura, vt dicitur. r0. metaphysicae, & per modum huius conceptionis se habent locutiones, quae causa significationis tantum proferum tur. Alio modo conceptio animae non est repraesentatiua rei tantum, sed magis praesignatiua, sicut exemplar factiuum sicut patet in scientia practica, quae est causa rei, & veritas huius conceptionis non praesupponit entitatem rei, sed praecedit illam naturaliter, quasi causa eius, & si sint simul tempore. Et per hunc modum se habent verba praemissa scilicet hoc est corpus meum, quia sunt significatiua & factiua eius quod significatur. Vnde veritas & significatio huius locutionis praecedit naturaliter entitatem rei quam significat, & non praesupponit illam, quamuis simul sit causa propria cum suo effectu proprio, sed quia significatio & veritas locutionis quae est simul tempore cum transubstantiatione consurgit ex significationibus partium successiue prolatarum, ideo oportet quod dictio vltimo prolata compleat significationem locutionis, sicut differentia specifica, & simul cum significatione sit entitas rei, & per consequens significationes primarum partium praecedant transsubstantiationem quae quidem non successiue fit, sed in instanti vltimo per significationem locutionis iam perfectam. Sic ergo hoc pronomen hoc neque demonstrat terminum ad quem transubstantiationis determinatae, quia iam significatio locutionis praesupponeret entitatem rei, & non esset causa eius, neque iterum demonstrat terminum a quo determinate, quia eius significatiompediret veritatem significationis totius locutionis cum terminus a quo non remaneat in vltimo instanti locutionis. Relinquitur ergo quod demonstret hoc quod est commune vtrique termino indeterminate. Sicut autem in formalibus mutationibus commune vtrique termino est subiectum vel materia, distinguuntur autem termini per formas substantiales vel accidentales, ita in transubstatiatione commune est accidentia sensibilia quae remanent, diuersitas autem est substantiarum. Vnde sensus est, hoc id est contentum sub his speciebus est corpus meum. Et haec est causa quare cum pronomine non ponitur aliquod nonem, ne demonstratio ad aliquam speciem substantiae determinetur, sicut enim in locutione quae significat tantum alterationem, per se subiectum est subiectum alterationis commune, vt cumdicitur hoc sit album, ita oportet quod in locutione quae facit transubstantiationem subiectum sit hoc quod est commune in transubstantiatione. Haec ille.

Ex quibus apparet quod secundum mentem Sancti Thoma significatio huius cathegoricae, hoc est enim corpus meum & aliarum similium, est quaedam forma simplex non composita ex significationibus partium, sed se habens ad illas sicut formale ad sua materialia. Secundo quod totalis significatio consurgit ex significationibus partialibus sicut forma ex sua dispositione materiali. Tertio quod in hac oratio ne, hoc est corpus meum, ly hoc non demonstrat determinate terminum a quo nec determinate terminum ad quem transubstantiationis, sed aliquid commune vtrique per modum indiuidui uagi, puta hic homo secundum modum loquendi Durandi & Petri de palude & multorum aliorum: quarto quod ly hoc non demonstrat aliquid sub disiunctione, puta terminum a quo vel terminum ad quem, ita quod dicta locutio aequipollet tali disiunctiuae hoc est enim a. est corpus meum, vel hoc. 1. b est. c.m. Nec aequipollet alicui propositioni de disiuucto subiecto puta tali hoc i. a. vel b. est corpus meum, sed ly hoc habet ibi suppositionem non simplicem, nec determinatam, sed suppositionem consusam tantum, & si non ex virtute sermonis, tamen ex institutione Christi accommodantis hanc locutionem practicam & factiuam ex suo beneplacito ad talem suppositionem & significationem, & subiectum eius ad praedictam demonstrationem vnius consusi communis ad terminum a quo ad terminum ad quem sine actuali expressione vel demonstratione alicuius illorum per modum copulatiuae vel diliunctiuae, aut per modum propositionis de disiuncto aut copulato subiecto, sed vterque terminus ibidem demonstratur in quodam communi confuse & potentialiter, sicut singulare in suo vniuersali vel communi vel superiori.

Ex quibus patet quod argumentum Scoti non vadit ad mentem Sancti Thomas Tum quia falsum supponit in hoc quod dicit significationem orationis constitui ex significationibus partium. Tum quia concesso quod ly hoc quando profertur demonstret illud quod significat & econtra, non ideo sequitur quod demonstret actu & determinate & in particulari significato aliquid quod tempore illius prolationis est contentum sub illis speciebus, nec aliquid pro tunc non contentum sub illis. Sufficit enim quod demonstret aliquid commune vtrique vtrunque continens in potentia & confuse, & neutrum actu & determinate vel distincte sicut animal, continet suas species, & homo sua indiuidua.

Tum quia similitudo quam adducit de ista locutione, hoc corpus est aqua, & ista hoc est corpus meum, nihil valet, quia prima locutio est speculatiua secunda autem est practica. Prima non est accommodata tali demonstrationi, secunda vero sic. Tum quia supponit quod ly hoc demonstret tempus certum vel sub certo tempore. Hoc enim falsum est, quia pronomen non habet significare nec supponere cum tempore. Et de hoc Peas de palu. in proposito sic dicit. Quidam dicunt quod hoc pronomen hoc facit demonstrationem ad sensum & intellectum simul, sic intelligendo quod demonstrat aliquid quod est obiectum intellectus, & aliquid quod est obiectum sensus, primum in recto, secundum in obliquo, vt sit sensus, hoc id est aliquid sub hac specie sensibili, non restringendo existentiam sub hac specie sensibili, ad aliquam temporis differentiam determinatam. Significatio enim nominis siue substantiui siue adiectiui non restringitur ad aliquam differentiam temporis, vnde secundum Donatum tempus non est de accidentibus nominis. Et quia suppositio nominis fundatur super eius significationem, ita quod nihil supponit nisi in quo saluatur significatum eius, ideo per hunc terminum substantialem vel substantiuum potest supponi substantia, quae est vel quae fuit vel quae erit. Cum ergo secundum Donatum ideo dicatur pronomen, quia ponitur pro nomine, demonstratum per hoc pronomenhoc potest intelligi aliquid praesens vel de propinquo futurum sub hac specie: secundum enim Donatum pronomini non accidit tempus. Nec potest dici quod restringatur per verbum praesentis ad supponendum pro aliquo, quod est praesens sub illa specie, cum verbum futuri temporis restringere non possit terminum ad supponendum tantum pro resutura. Cuius ratio est, quia quamuis res signata per verbum sit immediate vnita rei significatae per suppositum, tamen significat per modum distantis. Idem autem significatum per modum distantis non restringit id quod est significatum per modum distantis. Cum enim dicitur, iste homo est albus iste terminus homo non restringitur ad supponendum pr albis tantum, sicut cum dicitur homo albus. Cum ergo sacerdos in persona Christi proferat hanc propositionem, hoc est corpus meum sensus est, quod aliquid sub hac specie praesens vel de propinquo futurum est corpus meum. Et hoc est simpliciter verum, quia quamuis haec disiunctiua ratione huius partis aliquid praesens sub hac specie, non sit vera nisi secundum vsum loquendi, quo aliquid statim conuertendum in rem illam dicitur res illa esse, vt aqua statim conuertenda in aerem dicitur aer, & humor statim conuertendus in carnem dicitur caro. Tamen ratione alterius partis disiunctiuae ex vi locutionis vera est. Orationi enim assistit virtus operans in fine propositionis rem significatam per eam Disiunctiua autem est vera si altera pars est vera, & indefinita vel particularis similiter est vera cuicunque supposito per subiectum conueniat praedicatum, se d haec dicta de demonstratione quantum ad intellectum indiuidui vagi videtur bene saluare quod non sit falsitas, si addatur quod non simpliciter, fiat demot. stratio quo ad sensum & intellectum. Nam si solumlad intellectum, non esset necesse quod sacerdos haberet ante se materiam, cum demonstratio ad intellectum abstrahat ab hic & nunc, sed ex quo sensus est. Contentum sub his speciebus est corpus meum vel illud quod continetur sub his speciebus est corpus meum, vel id quod continebitur sub his speciebus est corpus meum &c. est duplex demonstratio. Vna ad sensum quae refertur ad species, & haec est indiuidui significati. Alia autem ad intellectum quae est indiuidui vagi, & potest esse vera, sed prodiuersis, quia si dicat id quod est contentum sub his speciebus eacorpus verum est, quia corpus panis. Si dicat corpus meum verum est, quia quando dicit meum tunc est ibi corpus Christi. Et potest poni tale exemplum: ponatur quod Deus ex aere faciat ignem remanente quantitate & qualitate si mbola, sicut aliqui dicunt fieri naturaliter, & ponatur quod alteratio qua fit hoc incipiat me incipiente dicere, id quod continetur sub hac quantitate & qualitate est ignis, & compleatur, me complente hanc orationem, tunc oratio erit vera.

Sed contra hoc videtur, quia quando dicohoc, illud quod continetur vel est contentum &c. vtrunque verbum est praesentis temporis, vnde sensus est. Illud quod continetur nunc vel est contentum nunc est illud. Et hoc est falsum, quia aliud continetur in principio orationis, & aliud in fine nec vnum est aliud. Et dicendum quod sermoni non res, sed rei substantiae est sermo intentioni dicentis, & quia non intendit de contento pro fine locutionis ideo &c. Sed nec illud valet, quia tunc esset sensus hoc idest quod continendum est, & non id quod est contentum &c. & sic prius erat factum quam significatum. Et sic verba non efficerent, sed supponerent. vnde videtur quod sicut demonstratio ad intellectum est de indiuiduo vago, sic etiam consignificetur tempus vagum, ita quod intendat prius sinnificari quam verificari & entitas rei sit media inter significationem & veritatem significantis, quasi diceret hoc est corpus meum idest volo quod hic sit corpus meum, dum hic dicetur & quia dicetur & vere dicatur. Sed secundum hoc videtur quod non de virtute sermonis, sed de bonitate intellectus verificetur. Sed dicendum quod aliud est loqui de rebus factis, in quibus locutio accipitur pro tempore quo incipit proferri vel ante, aliud de fiendis in quibus etiam ex proprietate loquendi significatio refertur ad futurum & aliud de sermone speculatiuo qui sequitur rem, & de factiuo qui praecedit, & talis est sermo iste, vnde non est intentio quod pro illo nunc sit vera, sed pro vltimo. Sic ergo sensus est, hoc est corpus meum idest contentum sub his speciebus est corpus meum, & tunc pronomen supponit & demonstrat contentum abstrahendo ab omni differentia temporis, vnde potest verificari pro instanti vltimo locutionis. Sicut contra dici posset, hic est panis idest contentum sub his speciebus &c. & tunc verificaretur pro primo instanti. Nomen enim & pronomen vt dictum est abstrahunt a tempore, cum non consignificent tempus. Nec obstat quod verbum substantiuum est consignificant tempus praesens, quia prior est eius significatio qua copulat praedicatum subiecto quam consignificatio temporis quae designat tempus illius copulae, vnde cum copulatio non compleatur ante vltimae dictionis prolationem, per consequens non designatur illud tempus. Vnde sensus est, contentum sub his speciebus est corpus meum, tunc primo cum hoc dictum est. Haec Peas in forma. In quibus multa dicit ad propositum potissime de consignificatione temporis in copula verbaliscilicet ly est, & de ampliatione vel restrictione & omnimoda suppositione & connotatione consignificatione & demonstratione huius pronominis hoc in praedicta oratio ne, hoc est corpus meum. Apparet autem mihi quod quantumcunque ly hoc restringeretur ad demonstrandum aliquid praesens & ad tempus significatum per ly est sicut habet communis logica, ex hoc tamen nullo modo posset in ferri quod supponere pro aliquo praesenti significato, puta pane vel corpore Christi, sed sufficit quod supponat proaliquo praesenti vago communi confuso eo modo quo talia possunt dici praesentia praeterita vel futura.

Item nec oportet quod illa praesentia intelligantur respectu mensurae, in qua profertur ly hoc, sed respectu mensurae in qua completa est significatio totius orationis. Nam pro illo instanti ly est, intelligitur copulare praedicatum subiecto & non prius in talibus orationibus factiuis, quarum completa significatio naturaliter praecedit entitatem rei & veritatem orationis. Secus est de orationibus speculatiuis, quarum veritas praesupponit entitatem rei, nec aliquo modo eam causat aut efficit.

Ad secundum patet responsio per idem, quia fundatur in multis falsis. Primum est quod significatio totius orationis constituatur ex significatis partium: secundum est quod partes illius orationis supponant pro aliquo significato determinato praesenti pro mensura prolationis vocum:tertium est quod sy est designet praesentiam mensurae praecedentis completam prolationem orationis: quartum est quod subiectum orationis praedictae supponat disiunctiue pro altero duorum signanter & determinate & in actu, scilicet pro termino a quo vel ad quem, & quod dicta locutio aequipolleat hypoteticae disiunctiuae vel cathegoricae de disiuncto subiecto continente actu & determinate duo aliqua signata, & multa alia supponit per nos neganda Ad tertium patet responsio per praedicta, quia fundatur in falso. Et hoc sufficit ad argumenta Scoti.

Ad primum Aureoli contra eandem dicitur, quod ly hoc demonstrat contentum sub speciebus sacramenti sub illis autem non continetur proprie quodcunque accidens virtute sacramenti, sed sola substantia tanquam signabile per ea vel succedens signabili virtute conuersionis. si autem alia continentur sub praedictis speciebus scilicet quantitate qualitate, hoc non est virtute sacramenti nec conuersionis, sed per concomitantiam ad substantiam vt alias forte dicetur. Nec ly hoc demonstrat primo & per se in hac locutione nisi substantiam, & non quodcunque accidens, nec compositum ex substantia & accidente. Et si forte concedi posset quod aliquam do in aliqua demonstratione ad sensum demonstr at substantiam sub accidentibus, non tamen vtrunque ex aequo, nec aeque primo aut per se, sed substantiam directe, & vt quod accidentia vero indirecte & cuius. Vel substantiam et illud quod directe demonstratur, accidentia vero, vt quibus substantia est demonstrabilis & signabilis, si loquamur de demonstratione ad sensum. Et ad probationem minor est neganda. Nam ad quaestionem per quid est hoc non necesse est responderi per aliquod ens per accidens comprectens in se substantiam & accidens, sed sufficit respondere per meram substantiam. Potissime vbi est demonstratio ad intellectum & non ad sensum, vel simul ad intellectum & ad sensum. Ad intellectum in recto, & ad sensum in obliquo, sicut est in hac locutione, hoc est corpus meum, vt superius est expressum.

Ad confirmationem dicitur, quod magis est ad oppositum quam ad propositum, quia substantia de qua ibi loquitur philosophus & commentator accipitur prout de ea tractat metaphysicus, & vt est communis ad substantiam sensibilem & ad separatam, & prior vtraque Et constat quod talis substantia non includit accidentia significantia substantiam, nec facientia ad eius situalem demonstrationem. Cum ergo secundum Aristeles talis substantia respondeatur ad quaestionem quid est hoc, constat quod ly hoc non oportet quod demonstret substantiam cum accidentibus, cum possit demonstrare substantias separatas ab omni tali accidente signatiuo substantiae. De praedictis Sanctus Thomas parte q. 13. arti. primo in solutione tertij sic dicit. Pronomina demonstratiua dicuntur de Deo secundum quod faciunt demonstrationem ad id quod intelligitur, non autem ad id quod sentitur, secundum enim quod a nobis intelligitur secundum hoc sub demonstratione cadit. Haec ille Similia dicit primo sent. dist. 12. q. 1. art. primo in solutione tertij.

Item ad propositum tertia parte q. 78 arti quinto arguit sic secundo loco. Hoc pronomen hoc facit demonstrationem ad sensum, sed species sensibiles quae sunt in hoc sacramento neque sunt ipsum corpus Christi neque sunt accidentia corporis Christi, ergo haec locutio non potest esse vera, hoc est corpus meum. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod hoc pronomen hoc non de nonstrat accidentia ipsa, sed substantiam sub accidentibus contentam quae primo fuit panis, & postea est corpus Christi, quod licet non informetur his accidentibus, tamen sub eis continetur. Haec ille.

Ad secundum dicitur quod corpus Christi continetur in hoc sacramento & dicitur contentum esse in sacramento non sicut locatum continetur a loco, sed modo quodam speciali, vnde Sanctus Thomas tertia parte. quae. 75. arti. primo in solutione tertij sic dicit. Corpus Christi non est eo modo in sacramento sicut corpus in loco quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed quodam speciali modo qui est proprius huic sacramento, vnde dicimus quod corpus Christi estin diuersis altaribus non sicut in diuersis locis, sed sicut in sacramento. Per quod non intelligimus quod Christus sit ibi solum sicut in signo, licet sacramentum sit in genere signi, sed intelligimus corpus Christi inesse secundum modum proprium huic sacramento. Haec ille.

Item. 10. dis. 4. quaesto. 1. articulo primo in solutione 5. Corpus Christi non est hic vt in loco per se loquendo, sed vt in sacramento non solum significante, sed continente ipsum ex vi conuersionis factae &c. Conceditur tamen quod cum corpus Christi sit in hoc sacramento modo spirituali, & quasi consimiliter illi modo quo spiritualia sunt in loco, non est inconueniens concedere, quod corpus Christi contineat aliquo modo species sacramentales. De hoc Sanctus Thomas 9. dist. 4. q. 1. art. primo. q. 1. in solutione secum di sic dicit. De ratione manducationis est quod aliquid peros introrsum sumatur, sed esse in aliter est in corporalibus & aliter in spiritualibus, quia in corporalibus quod est in continetur sicut locatum in loco, in spiritualibus autem quod est in continet sicut anima corpus. Et ideo conuenienter cibus corporis trahitur ad corpus vt contentum ad id quod continet, cibus autem mentis trahit ad se mentem vt continens contentum. Haec ille.

Et sicut ipse dicit Christum continere sumentem vel mentem eius, ita potest concedi quod Christus continet hoc sacramentum vnomodo, licet alio modo contineatur a sacramento. Prima continentia est virtualis, & quasi causae efficientis secunda est relatiua interiorum per modum habitus & accidentis, sed de hac materia diffusius dicetur post.

Ad illud autem quod vltimo inducitur, scilicet quod ly hoc, non habeat demonstrare aliquod contentum &c. dicitur quod hoc est falsum, quia omne intelligibile potest demonstrari per philosophum demonstratione ad intellectum, etiam Deus. Demonstratione vero ad sensum non potest nisi ipse situs vel aliquid determinatum ad situm. Quod tamen potest multipliciter contingere, scilicet quia tale quid est subiectum situs vt quantum, vel est pars subiecti situs vel accidens eius vel vnitum illivel velatum ab illo, aut alio modo contentum qualicunque continentia ab ipso quanto.

Ad primum Durandi contra sextam conclusionem respondet Petrus de palude modo quo recitat arguens. Dicit enim sic Dicendum ad primum quod maior est falsa, quia in illis verbis quae Christus instituit consistit forma & non in medietate illorum, quamuis continerent totum effectum. Si enim dicatur, ego baptizo te, & nihil plus, non est baptismus, quamuis illud quod additur in nomine patris &c. non pertineat ad effectum, sed ad causam. Et similiter si dicatur confirmo te, & non addatur consigno te & crismate, & in nomine &c. non est confirmatio. Ita & in proposito, quia ex ritu romanae ecclesiae ab apostolis traditum supponimus sicut acceperunt a domino quod illa verba dicantur sub eodem ritu, ideo supponimus illis verbis & non paucioribus consecrari. Haec Peas in forma, & multum bene. Cum autem contra hoc replicat Durandus dicitur Primo quod replica sua destruit argumentum. Si enim in maiori argumenti sui intendat dicere quod non sufficit quod forma verborum sacramentalium exprimat totum effectum sacramenti, nisi cum hoc exprimat causam primariam effectiuam sacramenti & sui effectus & quaedam alia determinatiua praedictorum, tunc apparet quod maior intellecta & debite sumpta sub maiore sic intellecta falsa est quia in istis verbis praecise, hic est calix sanguinis mei &c. non exprimuntur omnia praedicta scilicet determinantia causam & effectum sacramenti, & potissime ex institutione Christi. Si autem in maiori velit & intendat dicere quod sufficit quod forma verborum sacramentalium consecrationis sanguinis exprimant praecise effectum consecrationis sanguinis non exprimendo causam sacramenti, nec aliquam determinationem causae, vel effectus sacramenti, tunc per argumenta. Pe apparet quod maior est falsa, & similiter ex propria concessione Durandi in sua replica. Si autem intendat dicere quod requiritur expressio causae primariae sacramenti puta inuocatio trinitatis vel Christi nominatio, non autem quaecunque alia determinatio effectus vel causae vel materiae vel actus ministri, tunc apparet quod dictum suum est voluntarium, & falsum in forma Sacramenti confirmationis, & contra ritum Romanae Ecclesiae quo ad Sacramentum Eucharistiae, & contra modum & ritum consecrationis beati Ambrosts de quo supradiectum est: vnde responsio Petus stat, & replica Durandi, & corroboratio argumenti sui non valet vsquequaque. Dicitur secundo, quod cum dicunt Doctores autentici quod illae sunt formae Sacramentorum quae significant effectum sacramenti, non intelligunt quod illa verba praecise pertineant ad formam sacramenti: quae significant effectum vel causam sacramenti, vt bene probat Petrus sed intelligunt quod talis significatio necessaria est formae sacramenti. Sed non sufficit sine pluri ad integram formam sacramenti, nisi addantur omnia & singula verba instituta a Christo ad completam significationem Sacramenti. Sic autem non est in praedictis verbis, hic est Calix sanguinis mei. Si autem Doctores non autentici dicant oppositum, non est curandum de dictis eorum, quia saepe plus student contentioni quam veritatis auditioni. Et ex praedictis patet ad confirmationem primi argumenti Durandi.

Ad secundum principale respor det Petus dicens quod non mirum si verba consecrationis panis sine determinatione sufficiunt, quia in consecrando Christus ea sine determinatione protulit, & talem vim eis dedit, qui potuit etiam vni verbo eandem vim tribuere si voluit. Nam quod addidit, quod pro vobis tradetur, non in consecrando, sed ante vel post dictum est, vt supponimus ex rituEcclesiae, qui nec ante nec post illud dicit, quae tamen in consecrando nihil de verbis Christi omittit. In consecratione autem sanguinis pro tanto talia verba non sufficiunt, quia Christus ea sine determinatione non protulit sicut prima, & sic voluit proferri vt ipse protulit, & sic habere efficaciam, sicut tunc habuerunt, non aliter. Et si quaeratur quare in consecratione sanguinis plus voluerit addere determinationem quam in consecratione corporis. Potest dici quod ideo quia in totali effusione sanguinis fuit consumatum mysterium redemptionis, non autem in traditione corporis, quod die praecedenti factum est, & quia in lanceatione expressius significatum est quod de latere Christi formata est Ecclesia, sicut de latere Adae dormientis Eua. Haec Petrus & bene & conformiter Sancto Thomas tertia parte q. 78. artic. 3. vbi arguit sic secundo loco. Non sunt minoris efficaciae verba quae proferuntur in consecratione panis quam ea quae proferuntur in consecratione vini, cum vtraque sint verba Christi, sed statim dicto, hoc est corpus meum, est perfecta consecratio panis: ergo statim vt dictum est, hic est calix sanguinis mei, est perfecta consecratio vini & sanguinis, & ita ea quae consecrantur non sunt de substantia formae, praesertim cum pertineant ad proprietates huius sacramenti. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod quia sancuiseorsum consecratus expresse passionem Christi repraesentat, ideo potius in consecratione sanguinis fit mentio de effectu passionis quam in consecratione corporis quod est passionis subiectum. Quod etiam designatur in hoc quod Dominus dicit, quod pro vobis tradetur q. dquod pro vobis passioni subijcietur. Haec ille.

Item secunda q. huius dist. art. 2. q. 1. in solutione secundi respondetur sic ad idem argumentum. Cum Eucharistiae Sacramentum sit memoriale Dominicae passionis in consecratione corporis non repraesentatur nisi passionis subiectum, sed in consecratione sanguinis repraesentatur passionis meritum. Non enim a corpore Christi sanguis eius seorsum fuit nisi per passionem, & ideo conditiones Dominicae passionis exprimuntur per verba sequentia magis in consecratione sanguinis quam in consecratione corporis. Haec ille.

Item ibidem tertio loco arguit sic. Proprietates naturaliter consequuntur substantiam rei, sed illud quod consequitur substantiam non potest esse factiuum transubstantiationis: ergo cum illa verba quae sequuntur designent aliquas proprietates sanguinis in quem fit transubstantiatio, videtur quod non sint de forma. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod quamuis illa quae sequuntur sint vt proprietates consequentes Christi sanguinem inquantum huiusmodi; sunt tamen essentiales sanguini Christi inquantum est per passionem effusus. Non autem seorsum a corpore Christi consecratur sanguis Christi, sicut nec aliae partes eius, nisi proeo quod est in passione effusus, & ideo illa quae sequuntur sunt essentialia sanguini prout in hoc sacramento consecratur, & ideo oportet, quod sint de substantia formae. Haec ille.

Et multa similia dicit in praedictis locis conformia solutioni PeirAd tertium respondet Petrus quod si verum est quod dicitur quod scilicet Graeci aliqua verba omittant, tunc dicendum quod ipsi non consiciunt, licet baptiaent. Nec non negantur conficere propter mutationem formae, sed solum dicitur quod mutatio qualitatis materiae, quia in fermentolconficiunt, non impedit sacramentum quamuis ipsi econtrario dicant nos non conficere in azimo. Haec Petrus & bene: vnde apparet mihi quod vel historia Durandi falsa est, vel si vera est, oportet dicere quod si graeci vere conficiunt, hoc est ex spirituali consilio & virtute Spiritus sancti, sicut Apostoli aliquando baptiaabant in nomine Christi: vnde Sanctus Thomas tertia parte q. 66. art. 6. sic dicit. Sacramenta habent efficaciam ex institutione Christi, & ideo si praetermittatur aliquid eorum quae Christus instituit circa aliquod sacramentum efficacia caret, nisi ex speciali dispensatione eius qui virtutem suam Sacramentis non alligauit &c.

Ad quartum respondet Petrus dicens quod verba pertinentia ad effectum qui causatur ex vsu huius sacramenti, inter quem & sacramentum est vsus medius, non sunt de essentia sacramenti, nec de his verbis sit hic mentio, sed verba pertinentia ad effectum sanguinis Christi, non prout est in sacramento, sed prout fuit fusus in cruce pertinent ad essentiam pro tanto, quia vt determinatiua praedicati sunt posita in oratione vua, quae est consecratiua sanguinis, nec est completa significatio quousque tota oratio sit completa, nec per consequens est totalis effectus ante, quia significando causant. Et de talibus verbis est quaestio, non autem de primis. Haec Petus Et conformiter ad alia superius dicta in solutione tertij principalis Aureoli contra primam conclusionem. Ibi enim allegatur Sanctus Thomas tertia parte q. 68. artic. 1. in solutione secundi, vbi sic dicit. His verbis accipite & comedite intelligitur vsus materiae consecratae qui non est de necessitate huius sacramenti, & ideo nec haec verba sunt de substantia formae &c.

Ad quintum respondet Petus quod impugnatio rationis non valet: quia illa determinatio, quod pro vobis tradetur, non ponitur in forma, licet ponatur in historia Euangeliji. Alia vero ponitur in forma plusquam in historia, quia nec intentio euangelistarum fuit ponere formas sacramentorum, sed magis historias doctorum & sanctorum. Haec Petrus & conformiter dictis beati Thomas tertia parte q. 78. artic. 3. in solutione noni, vbi sic dicit. Euangelistae, non intendebant tradere formas sacramentorum, quas in primitiua Ecclesia oportebat esse occultas, vt dicit Dionysius in finae Ecclesiasticae Hierarchiae, sed intenderunt de Christo historiam texere &c Simile dicit secunda q. huius dist. artic. 2. q. 1. in solutione primi argumenti.

Ad sextum respondet Petus quod impugnatio illa non valet, quia non omnia quae pertinent ad ritum sunt de essentia, sed illa sola quae significant illa, quae ad essentiam pertinent sacramenti, vel ex parte subiecti vel ex parte praedicati, & sub eodem ritu proferuntur. De talibus intelligitur maior, de quibus est illud noui & aeterni testamenti &c. Quia autem dicit Magister in littera, & Ambrosius de consecratione dist. 2. Panis est in Altari quod illis verbis consicitur, &c. quia corpus & reliqua pertinent ad laudes & orationes. Referendum est ad reliqua quae non sunt pars illius orationis qua fit consecratio. Haec Petus & bene.

Ad primum & secundum Aureoli contra eandem patet responsio ex dictis ad secundum Durandi. Nam illam determinationem. quod pro vobis tradetur, non addidit Christus in forma consecrationis panis sicut illam, noui & aeterni &c. Addidit in forma consecrationis vini. De forma vero graecorum satis dictum est in solutione tertij Durandi.

Ad tertium dicitur quod forma verborum est de essentia consecrationis sacramenti, non autem de essentia sacramenti consecrati, & completi. Hoc enim sacramentum differt ab alijs, quia alia consistunt in quadam successione & factione & receptione, & ampliatione materiae exterioris ad hominem, & ideo forma verborum in illis est de essentia sacramenti, sed hoc sacramentum consistit in consecratione materiae, non quidem actiua, sed passiua: vnde differt ab aliis sicut permanens : successiuis. Propter quod non oportet formam verborum esse de essentia huius sacramenti, sed de essentia consecrationis actiuae sacramenti, quia transeunte forma manet integrum sacramentum quandiu species sacramentales manent. Vel si concedatur quod forma est aliquo modo de essentia sacramenti, hoc intelligendum est quo ad fieri non quo ad sactum esse.

Ad argumentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas tertia parte q. 78. artic. 1. in solutione quarti. Quidam inquit dixerunt hoc sacramentum perfici non posse praedictis verbis prolatis & alijs praetermissis praecipue quae sunt in canone missae. Sed hoc patet esse falsum, tum ex verbis Ambrosij praedictis, tum etiam quia canon missae non est idem apud omnes, nec secundum omnia tempora, sed diuersa sunt a diuersis apposita. Vnde dicendum est quod si sacerdos sola verba praedicta proferret, & cum intentione consecrandi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacramentum, quia intentio faceret vt haec verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata, etiam si verbis praecedentibus hoc non recitaretur. Grauiter tamen peccaret sacerdos sic conficiens hoc sacramentum, vtpote ritum Ecclesiae non seruan 5. Nec est simile de baptismo, quod est sacramentum necessitatis. Defectum autem huius sacramenti potest supplere spiritualis manducatio, vt Augustinus dicit. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus Deus. Amen

PrevBack to TopNext