Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus Christi sit in Altaris vel Eucharistiae Sacramento realiter
DISTINCTIO. X. QVAESTIO I. Vtrum corpus Christi sit in Altaris vel Eucharistiae Sacramento realiter.
CIRCA decimam distinctionem 4. sent. quaeritur. Vtrum corpus Christi sit in Altari vel Eucharistiae Sacramento realiter.
Et arguitur quod non, quia nullum corpus potest esse in diuersis locis, sed corpus Christi est vere in caelo quo ascem dit: ergo impossibile est quod sit in Altari. Probatio primae, quia nihil habet esse extra terminos suos, sed termini cuiuslibet corporis locati sunt simul cum terminis corporis locantis: ergo nullum corpus locatum in vno loco potest esse extra terminos illius loci, & ita non potest simul esse in duob. locis.
IN oppositum arguitur: quia veritas noui testamenti debet respondere figuris veteris testamenti, sed in veteri testamento ipse agnius qui figurabat Christum sumebatur in cibum vt patet Exod. 12. ergo in noua lege ipsum verum corpus Christi quod per agnum significatur debet manducari.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur &conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit haec prima conclusio. Verum corpus Christi est in Sacramento Eucharistiae secundum veritatem, & non solum sicut in signo, vel secundum solam figuram. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 75. artic. 1. vbi sic dicit. Verum corpus Christi & sanguinem esse in hoc Sacramento neque sensu neque ratione depraehendi potest, sed sola fide tenetur quae diuinae auctoritati innititur: vnde super illud Lucae. 22. hoc est corpus meum &c. dicit Cirillus. Non dubites an hoc sit verum, sed potius suscipe verba Saluatoris in fide, cum enim sit veritas non mentitur. Hoc autem conueniens est, primo quidem perfectioni nouae legis. Sacrificia enim veteris legis illud verum sacrificium passionis Christi continebant solum in figura secundum illud Hebrus 10. Vmbram habet lex suturorum bonorum, non ipsam rerum imaginem, & ideo oportuit vt aliquid plus haberet sacrificium nouae legis a Christo institutum, vt scilicet contineret ipsum Christum passum, non solum in signo vel figura, sed etiam in rei veritate, & ideo ipsum sacramentum quod ipsum Christum realiter continet, vt dicit Dionys 3. cap. Ecclesiasticae hierarchiae est perfectissimum omnium sacramentorum aliorum, in quibus virtus Christi participatur. secundo hoc competit charitati Christi ex qua pro salute nostra corpus verum naturae nostrae assumpsit, & quia maxime proprium est amicis conuenire prout dicit Philosophus 9. Ethicorum, sui praesentiam corporalem nobis repromittit in praemium Matth. 24. Vbi fuerit corpus ibi congregabuntur & Aquilae. Interim tamen nec sua praesentia corporali in hac peregrinationae destituit, sed per virtutem corporis, & sanguinis suinos sibi coniungit in hoc sacramento: vnde ipse dicit Ioan. 6. Qui manducat carneam meam, & bibit sanguinem meum, in me manet & ego in eo: vnde hoc sacramentum est maxime charitatis signum, & nostrae spei subleuamentum ex tam samiliari coniunctione Christi ad nos. tertiohoc competit fidei perfectioni quae sicut est de diuinitate Christi, ita est de eius humanitate secundum illud Ioan. 14. Creditis in Deum, & in me credite: & quia fides est inuisibilium, sicut diuinitatem suam nobis exhibet Christus inuisibiliter, ita & in hoc sacramento carnem suam nobis exhibet innisibili modo. Quae quidam non attendentes posuerunt corpus Christi & sanguinem non esse in sacramento nisi sicut in signo, quod est tanquam haereticum abiiciendum, vtpote verbis Christi contrarium: vnde & Berengarius qui primus inuentor huius erroris fuerat, postea coactus est suum errorem reuocare & veritatem fidei confiteri. Haec ille.
Item 4. sent. dist. 10. q. 1. artic. 1. sic dicit. Sub Sacramento Altaris continetur verum corpus Christi quod de Virgine traxit, & contrarium dicere est haereticum, quia derogat veritati scripturae qua Dominus dicit. Hoc est corpus meum. Ratio autem quare oportet quod Christus in hoc sacramento contineatur est, quia non ita perfecte nobis Christus coniungeretur, si sola illa Sacramenta haberemus, in quibus coniungitur nobis Christus per virtutem suam in illis sacramentis participatam, & ideo oportet esse aliquod sacramentum quo Christus non participatiue, sed per suam essentiam contineatur, vt sit perfecta coniunctio capitis ad membra. Consequuntur etiam multae aliae vtilitates, sicut est ostensio maximae charitatis in hoc quod seipsum dat nobis in cibum, & subleuatio spei ex tam samiliari coniunctione ad ipsum, & maximum meritum fidei in hoc quod in hoc sacramento creduntur multa quae non solum sunt praeter rationem, sed etiam contra sensum, vt videtur. Et multae aliae vtilitates quae sufficienter explicari non possunt. Haec ille.
Ex quibus possunt formari multae rationes pro conclusione. Prima conclusio quia competit perfectioni nouae legis perfectioni charitatis Christi perfectionique fidei & spei nostrae. secunda quia hoc competit perfecte coniunctioni capitis ad membra, tertia quia oppositum conclusionis derogat omnibus supradictis, & insuper est condemnatum tanquam haereticum.
Secunda conclusio. Verum corpus Christi per hoc quod incipit esse realiter in sacramento in terris, non desinit esse realiter in coelis, immo simul est in coelo localiter, & in terra vel Altari sacramentaliter, & in diuersis locis & altaribus in terra simul. Hanc ponit Sanctus Thomas in 4. vbi supra in solutione 5. vbi sic dicit. Nullum corpus comparatur ad locum nisi mediantibus dimensionibus quantitatiuis, et ideo ibi est aliquod corpus vt in loco, vbi commensurantur dimensiones eius dimensionibus loci. Et secundum hoc corpus christi non est nisi in vno loco tantum, scilicet in coelo, sed quia substantia panis conuersa est in corpus christi, quae prius erat in hoc loco determinato mediantibus dimensionibus suis, quae manent transubstantiatione facta, ideo manet locus, non quidem immediate habens ordinem ad corpus christi secundum proprias dimensiones, sed secundum dimensiones panis remanentes, sub quibus succedit corpus christi substantiae panis. Et ideo non est hoc vt in loco per se loquendo, sed vt in sacramento, non solum significante, sed continente ipsum ex vi conuersionis factae. Et sic patet quod corpus christi non est extra terminos suiloci per illum modum per quem conuenit ei esse alicubivel esse extra aliquid ex dimensionibus proprijs, esse autem alicubi per commensurationem propriarum dimensionum est per se esse alicubi, & similiter esse extra aliquid secundum situm propriarum dimensionum est esse extra aliquid per se, sed corpus christi est extra terminos loci qui competit ei secundum proprias dimensiones quasi per accidens, & hoc modo est sub sacramento, quia competit ei esse alicubiratione illarum dimensionum, quae remanserunt ex illo corpore. quod conuersum est in corpus Christi. Haec ille.
Simile dicit tertia parte q. 75. artic. 1. in solutione tertij, vbi sic dicit. Corpus Christi non est eo modo in sacramento sicut corpus in loco, quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed quodam speciali modo qui est proprius huic sacramento: vnde non dicimus quod corpus Christi est in diuersis altaribus sicut in diuersis locis, sed sicut in sacramento &c.
Item artic. 2. sic dicit. Corpus Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem. Primo quidem, quia sequeretur quod desineret esse in coelo. Non enim quod mouetur localiter peruenit de nouo ad aliquem locum, nisi deserat priorem, secundo quia omne corpus localiter motum pertransit omnia media, quod hic dici non potest, tertio quia impossibile est quod vnus motus eiusdem corporis localiter moti terminetur simul ad diuersa loca, cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sacramento esse simul incipiat &c. Haec ille.
Ex quibus potest formari pro conclusione talis ratio. Ea quae nullam important contradictionem, oppositionem, aut quancunque repugnantiam, vel incompossibilitatem circa idem subiectum si possunt eidem successiue inesse, & similiter possunt eidem simul inesse, saltem per Dei potentiam, sed esse in diuersis locis in vno per se & in alio per accidens se habent hoc modo circa Christi corpus: ergo possunt simul inesse corpori Christi. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus probando quod corpus Chrilli non sit in hoc sacramento tanquam contentum, sed solum tanquam praesens. Dicit enim sic. Refert aliquid esse praesens alteri & esse in altero, & vt loquamur in proposito refert aliquid esse in loco, & esse praesens loco, esse enim in loco importat habitudinem continentiae ex parte loci. Esse autem praesens loco non importat habitudinem continentiae, sed solum realem exhibitionem essentiae. Vnde & locus est praesens realiter locato sicut econuerso, quamuis locus non contineatur a locato, sed econuerso. Et quamuis proprie loquendo ita sit, vt dictum est, tamen large loquendo consueuit dici omne illud esse in loco quod est praesens loco. vnde & Deum dicimus esse in omni loco, & Angelum in aliquo, cum tamen Deus & Angelus loco non contineantur. Et secundum hoc dicere possumus quod aliquid e st in loco dupliciter, scilicet proprie ratione continentiae, vel large ratione solius praesentiae ad locum. Primo modo aliquid potest esse in loco dupliciter, scilicet circunscriptiue vt quantitas & ea quae quantitate extenduntur, & diffinitiue, vt ea quae sunt in quanto, sed quantitate non extenduntur, sicut ponitur de anima humana. Ex quo enim corpus cuius anima est actus loco terminatur & finitur tanquam termino & fine extrinseco, consequens est quod anima eodem termino finiatur, sed non circunscribatur, quia non est quanta, nec secundum se, nec secundum accidens. Large vero aliquid dicitur esse in loco ratione solius praesentiae ad locum, sicut illud quod nec est quantum nec est in quanto, vt Angelus dicitur esse in loco ratione solius ordinis quem habet ad locum vel ad corpus existens in loco. His suppositis dicendum est quod corpus Christi non est in hoc sacramento primo, scilicet circunscriptiue, nec secundo modo, scilicet diffinitiue, sed tertio modo. Primum patet, quia illud est alicubi circunscriptiue quod commensuratur loco continenti, & confignratur ei, sed corpus Christi non commensuratur nec configuratur dimensionibus specierum panis & vini, nec locoaeorum: ergo non est ibi circunscriptiue. secundum patet quia corpus Christi non est in speciebus sacramentalibus, nec in aliquo alio subiectiue quemadmodum anima est in corpore, vt per illud possit dici corpus esse diffinitiue in sacramento quemadmodum anima est diffinitiue in locoin quo corpus animatum est circunscriptiue. Haec ille.
Ex praedictis itaque vult deducere quod inconuenienter dicatur corpus Christi esse in hoc sacramento tanquam contentum in sacramento vel in loco sacramenti, quia omne quod continetur loco oportet quod circunscribatur vel diffiniatur loco vel corpore existente in loco, quorum neutrum conuenit corpori Christi prout est in sacramento, sed solum dicitur esse in sacramento per praesentiam essentiae suae, eo modo quo substantia non quanta. puta angelus dicitur esse in corpore quod potest ab eo moueri per talem praesentiam, & respectu praesentiae ad tale corpus sine quacunque continentia a tali corpore. Et ad hoc inducit aliquas probationes quas non recito, quia non sunt proprie contra conclusionem.
Contra eandem conclusionem arguit econtra Aureolus immo verius contra Durandum probando quod praesentialitas quam habet corpus Christi ad species non sit ordo aut respectus. Primo sic. Nullam habitudinem habet nunc corpus Christi ad species quam non haberet prius substantia panis ad illas dum ibi erat praesens, licet enim non omnem habitudinem quam habebat panis ante transubstantiationem ad species habeat nunc corpus Christi post transubstantiationem, quia non habitudinem subiecti ad accidens vel extensi ad extensionem, tamen econtra verum est dicere quod omnem habitudinem quam habet corpus Christi ad species post transubstantiationem habuit panis antetransubstantiationem. Et hoc potest confirmari per hoc quod fide tenemus quod corpus Christi est hic, per hoc quod panis conuertitur in ipsum: ergo corpus Christi virtute, illius conuersionis acquisiuit habitudinem ad species quas habuit prius panis, & circa istud fundatur tota intentio antiquorum doctorum, sed panis ante conuersionem non habuit ad species aliquem respectum extrinsecus aduenientem, non enim panis mediante aliquo respectu erat praesens illis speciebus, eo quod inter accidens & subiectum nullus cadit respectus medius, quod patet, quia ea quae per se vniuntur, non vniuntur mediante aliquo respectu, sed subiectum & accidens per se vniuntur. Patet 8. Metaphys. vbi dicitur quod nulla causa quaerenda est quare figura & aes faciunt vnum. De omni autem eo quod cum alio mediante aliquo respectu tertio facit vnum, contingit causam quaerere quare cum isto facit vnum. Cum ergo panis nullum talem respectum fundaret in ordine ad species: ergo nec corpus Christi nunc fundat talem respectum.
Secundo sic Illud quod proprie & per se non denominatiue respondetur ad interrogationem factam per quid est hoc demonstratis speciebus illud non habet tantum ad species respectum praesentialitatis extrinsecus aduenientem, probatur: nam de Angelo qui habebat talem respectum ad columnam nubis non poterat responderi demonstrata columna ad interrogationem factam per quid est hoc proprie nisi tantum denominatiue. Puta quia erat ab angelo mota vel huiusmodi: sed secundum doctrinam sanctorum, & verbum Christi demonstrato eo quod Sacerdos tenet in manibus & facta interrogatione quid est hoc, respondetur proprie & non tantum denominatiue. Corpus Christi ergo habet ad species aliam habitudinem quam respectum praesentialitatis, maior probata est, & patet per exemplum de columna qua demonstrata non poterat responderi quod esset Angelus vel Spiritus sanctus, maior probatur auctoritate Augustinus in lib sententiarum prosperi, & similiter de consecratione dist. 2. c. ante benedictionem, & in illo c. ego Berengarius, & est confessio sibi tradita a Papa in consistorio, vbiconfitetur quod illud quod sacerdos tenet in manibus est veraciter corpus Christi, & Augustinus in cap. allegato dicit, quod illud quod ante benedictionem fuit panis est corpus Christi. Et Christus in coena dicit. Accipite & manducate hoc, scilicet quod teneo est corpus meum.
Tertio quia respectus praesentiae extrinsecus adueniens subest voluntati ipsius praesentis, si sit naturae intellectualis, sicut de angelo praesente huic loco: vnde potest se mutare de vna praesentia ad aliam pro libito voluntatis, sed praesentia quam habet Christus ad species non subest voluntati ipsius Christi, sed immediate soli diuinae voluntati, & inquantum est Deus: vnde inquantum homo non potest voluntate sua transferre se de praesentia quam habet ad species ad absentiam: ergo &c.
Quarto quia omnis respectus est aliquid derelictum in aliquo ab alio secundum auctorem sex principiorum, & patet inducendo. Nam vbi est aliquid derelictum ex circunscriptione passiua, & quando ex adiacentia temporis, habitus vero ex ornatu, sed circa corpus Christi non relinquitur aliquid quod dicatur praesentia nec ornari nec circunscribi & huiusmodi: igitur. Si dicas quod ille respectus praesentiae non est in aliquo sex praedicamentorum. Contra ergo erit dare vndecimum praedicamentum.
Dices quod non est inconueniens quod Aristotele non viderit omnia praedicamenta. Contra, ita inconueniens est quod tu non videas quod quicquid detur quod sit dicibile incomplexum non reducatur ad aliquod decem generum. Quinto, quantitas corporis Christi nullam habet praesentiam quae sit respectus ad illas species: ergo nec substantia corporis Christi. Tenet consequentia, quia vniformis est connexio substantiae corporis Christi ad species, & omnium concomitantium. Antecedens probatur: quia praesentia quantitatis ad quantitatem non est aliud quam contactus, quod patet: quia talis praesentia est simultas. Tunc sic. Illa simultas aut est secundum vltima, aut secundum se tota, & quocunque modo dicas semper est ibi contactus, eo enim modo quo duae quantitates sunt simul, eo modo se tangunt, impossibile est enim duabus quantitatibus sibi inuicem praesentibus circunscribere rationem contactus. Si ergo quantitas corporis Christi haberet talem praesentiam ad tales species, esset ibi virtus contactus, & ita esset ibi extensa. Haec ille in forma. Ex quibus videtur quod corpus Christi non sit realiter in Eucharistia tanquam contentum, nec tanquam praesens speciebus praesentia respectiua.
Contra secundam conclusionem arguit Scotus multipliciter. Et primo vult probare quod modus ponendi quod corpus Christi simul est in coelo & in sacramento vel simul in pluribus locis sacramentaliter sit inconueniens. Primo quia conuersio non est ratio formalis corpori Christi essendi hic, neque quod sit praesens, quod patet quia ipsa conuersione transeunte manet hic corpus Christi. Neque conuersio vt praeterita, quia tunc Deus non posset facere corpus suum non esse hic sicut neque conuersionem praeteritam non esse praeteritam. Nec etiam illud quod vocatur sacramentum, scilicet species sunt formalis ratio corpori Christi essendi hic, quia non sunt formaliter aliquid in corpore Christi, nec per ea potest aliquid inesse corpori Christi. Ex hoc arguitur sic. Deus potest facere in creatura aliquid sine eo quod non est formalis ratio ei essendi, nec aliquo modo de essentia eius, conuersio autem vt ostensum est non est huiusmodi ratio essendi corpori Christi, nec species: ergo Deus potest faccte corpus Christi esse hic sine vtroque istorum, quare &c.
Secundo sic. Non est minor repugnantia corpus Christi esse simul cum substantia panis quam cum quantitate eius, quia non magis repugnat substantia substantiae, quam quantitas substantiae, quo ad talem simultatem, sed corpore Christi existente in caelo potest Deus facere idem corpus simul esse cum quantitate panis secundum omnes: ergo potest facere idem simul esse cum substantia quanta panis, & per consequens sine conuerone: si etiam illa substantia panis quanta ponatur sacramentum, adhuc est contra te, quia vt supra ostensum est, facilius est facere corpus esse alicubi cum suo modo naturali quam sine illo, sed cum substantia panis quanta potest Deus facere corpus suum modo sacramentali, id est non naturali: ergo & modo naturali: ergo possibile esset quod Deus alibi quam in caelo faceret idem corpus sub modo suo naturali sub substantia quanta. Et si dicas quod relatio non potest esse vel fieri sine proprio termino, sicut nec sine fundamento Proprius autem terminus huius praesentiae est sacramentum 1. aliquid sensibile replens locum cum quo & sub quo est corpus Christi non localiter. Contra non magis est possibile vt videtur corpus Christi esse cum isto quam cum alio: ergo non magis sibi repugnat esse cum substantia panis quam cum quantitate, vt dictum est. Et sic de quocunque alio a se. Et tunc vltra si potest fieri alibi quam vbest sub modo non naturali: ergo & cum vel sub substantia modo naturali, non enim apparet si potest fieri idem in diuersis locis sacramentaliter, quin possit esse in diuersis locis modo naturali, cum in primo sint duo miracula, & in secundo tantum vnum. In primo quidem sunt duo miracula, vnum in causando praesentiam corporis Christi hic, & aliud in separando illud a suo modo naturali, sic ergo potest esse hic modo naturali, sicut modo non naturali sub sacramento. Haec Scotus in forma. Vlterius nititur probare quod idem corpus possit esse localiter simul in diuersis locis. Primo in generali, quia quodlibet est tenendum Deo possibile quod nec ex terminis est inanisestum esse impossibile, nec ex coimpossibilitas vel contradictio euidenter concluditur, sic autem est in proposito, quod patet cum enim dico idem corpus esse simul in diuersis locis localiter, nihil dico supra corpus nisi quendam respectu extrinsecus aduenientem sunda tum in vno quanto ad aliud quantum circunscribens. Talem autem respectum plurificari super idem fundamentum ad diuersos terminos non apparet contra aliquid notum secundum rationem, quia respectus intrinsecus aduenientes, de quibus minus videtur possunt plurificari manente eodem fundamento, vt supra eandem albedinem possunt fundari duae similitudines ad duos terminos. Assumptum patet, quia scilicet vbi non dicit respectum intrinsecus aduenientem notum est, & mirum est quod sequentes rationem tantum loquantur secundum imaginationem, quod quia imaginatio non separat locum a corpore, nec contra, nec percipit vnum plurificari sine alio, ideo dicatur simpliciter impossibile vnum plurificari sine alio, sequendo enim tantum imaginationem non apparet aliud, sed sequendo rationem ex rationibus terminorum nulla est necessitas, quod plurificato vno plurificetur aliud sicut plurificato posteriori non est necesse prius plurificari. Ipsa autem vbi sunt manifeste posteriora ipso quanto locato, & accidentaliter & contingenter aduenientia. In multis enim alijs vbi est maior connexio secundum rationem conceditur vnum plurificari sine alio. Vix enim est aliqua alia habitudo accidentalior suo fundamento quam sit vbi, neque aliquis modus essendi in, neque aliquis modus ab, & de alijs habitudinibus non ita proterue asseritur impossibilitas plurificationis habitudinum circa idem fundamentum. Et si dicas quod verum est quod plures respectus possunt fundari in eodem fundamento, quando vnus eorum non adaequat totum fundamentum, hoc autem vnum vbi adaequat totam rationem quanti inquantum est locale. Hoc videtur esse dictum sine ratione, quia respectus qui oritur ex natura sundamenti magis videtur adaequari fundamento quam ille qui oritur extrinsecus caeteris, paribus, sed ad duos possunt esse in eodem fundamento duo tales respectus orientes ex natura fundamenti, vt duae aequalitates ad duo quanta aequalia: ergo sine ratione fingitur quod hic vnus respectus adaequat.
Confirmatur, quia non magis adaequat quantitatem suam praesentia ad locum quam adaequat substantia in sua praesentia sibi conuenienti, sed nulla, praesentia in Altari adaequat substantiam, quia substantia potest habere plures praesentias etiam primo, cum sit primus terminus multarum conuersionum in altaribus, & cum hoc tamen est praesens in caelo sub suo modo quantitatiuo.
Secundo arguitur principaliter. Non minus inconueniens videtur duo corpora esse simul quam idem corpus esse simul in duobus locis, sed Deo est possibile primum: ergo & secundum: maior patet, quia secundum principia sua Philosophi ponerent omnino repugnantiam inter duo quanta respectu eiusdem vbi, sicut inter album & nigrum respectu eiusdem subiecti sicut patet 4. Physicor. cap. de vacuo, quia quantum vnum eo quod quantum expellit aliud eiusdem quantitatis non quia tale vel tale. Et exemplificat de cubo. minor patet de facto per dotem subtilitatis in natiuitate Christi, similiter Christus intrauit ad discipulos ianuis clausis, & de sepulchro clauso exijt. Dicetur forte quod duae dimensiones repugnant propter situm localem, & hoc tollit dos subtilitatis, sed illud quod est ratio limitationis ad vnum vbi sicut situs determinatus non potest tolli per aliquod donum vel dotem, quia etiam corpus gloriosum habet situm determinatum quo oportet ipsum ita esse hic quod non alibi, licet non habeat situm localem quo resistat alteri corpori. Sed contra hoc arguitur, quia aut vnum corpus esse in diuersis locis est impossibibile quia oportet locatum multiplicaricum multiplicatione locorum, quia commensuratur loco. Aut propter aliam rationem aliquam specialem, si propter primum, cum aeque oportuerit loca commensurari locatis sicut econtra, quia talis respectus est communis, tunc sequitur quod ad multiplicationem locatorum sequitur multiplicatio socorum, & tunc aeque impossibile est duo corpora esse in eodem loco sicut vnum in diuersis. Si vero propter aliquid aliud, hoc non potest esse nisi posteritas naturalis vel naturalis simultas loci respectu dimensionis locatae. Nam prius naturaliter non oportet multiplicari cum posteriori, sed posterius priori, et simul ei cum quo est simul, & si ista est ratio, manifestum est quod dimensiones loci sunt posteriores dimensionibus locati: ergo magis oportet dimensiones loci multiplicari ad multiplicationem dimensionum locati quam econtra. Assumptum patet, tum quia dimensiones locati sunt causa dimensionum loci, quia locatum facit latera continuitatis distare, & superficiem eius esse in actu. Tum quia prius est quod potest esse sine alio, & non econtra, dimensiones autem corporis locati possunt esse sine dimensionibus loci. Quod patet de superficie primi coeli, non autem econtra, quia superficies locantis non possunt distare absque distantia partium locati. Et patet per aliud, quia in quocunque motu localimanet eadem superficies locati non autem loci, immo coniter mutatur superficies loci mutato locato etiam si corpus aequale succedit aequali, & similiter figurato adhuc non manet eadem superficies priori circunscribens corpus secundum. Et ideo ratio potest sic formari ad probandum istam consequentiam. Duo corpora possunt simul esse in eodem loco: ergo idem corpus in diuersis locis simul. Antecedens conceditur ab omnibus, probatur consequentia, quia magis possibile est simul cum vnitate prioris naturaliter stare multitudinem posterioris naturaliter quam econtra. Dimensio autem locati est prior dimensione loci, vt nunc probatum est: ergo similiter magis, possibile est vni corpori locato correspondere plures dimensiones locorum quam econtra.
Tertio arguitur sic principaliter. Possibile est quod Deus conuertat quantitatem in quantitatem, sicut conuertit substantiam in substantiam. Hoc posito cum secundum te illud in quod aliquid conuertitur sit vbi prius erat aliud conuersum in ipsum, sequitur tunc quod corpus in quod fit conuersio sit vbi prius fuit illud quod conuertitur, & non potest esse secundum suam quantitatem in aliquo loco, ita quod quantitas sit ei ratio essendi ibi, sicut esset si esset per se terminus conuersionis, nisi sit ibi localiter secundum te: ergo idem corpus erit localiter, vbi prius localiter fuerit aliud conuersum. Et cum hoc manet in proprio loco, quia conuersio non transfert terminum in quem est a loco suo: ergo potest esse simul localiter in duobus locis. Dicetur forte, quod aut substantia panis manet in tali conuersione & tunc vel afficitur dimensionibus corporis Christi, & non sequitur propositum quod corpus Christi sit dimensiue in duobus locis, sed tantum in vno, aut non afficitur substantia panis illis dimensionibus corporis Christi, & tunc corpus Christi non est vbi substantia panis, nisi ratione substantiae panis, & per consequens non dimensiue, quia secundum Philosophum 1. Phy. substantia nullam habet magnitudinem, & sic non erit ibi localiter in duobus locis. Aut omnino totum conuertitur in totum, & tunc nihil manet, ratione cuius corpus Christi dicatur esse in loco illius conuersi, & ideo hoc vltimum non est ponendum quia non esset alicubi sacramentaliter, quia sub nulla specie sensibili, & non est alicubi aliter quam sacramentaliter nisi in coelo. Et propter hoc cum corpus Christi non esset ibi dimensionaliter, non impleret locum, quem prius impleuerunt dimensiones panis, & ita non remaneret illa capacitas. Sed in instanti conuersionis partes aeris concurrerent & desineret esse locus, qui prius, & sic per ipsum non maneret ibi corpus Christi, sicut nec modo manet corruptis speciebus panis. Si ergo adhuc maneret, hoc non esset nisi prope substantiam partium aeris quae immediate prius tangebant dimensiones panis, & sic semper maneret ibi corpus Christi, quia semper manere possent in eodem subiecto vel situ illae partes aeris. Contra istam solutionem ostenditur, quia non soluit, quia conuertatur substantia quanta aequalis corpori Christi in corpus Christi quantum, & tunc stat argumentum quod illud in quod fit conuersio erit quantitatiue in loco termini conuersi, & cum hoc in loco proprio vbi prius. Quando ergo raendetur diuidendo potest dari hoc membrum, quod totum omnino conuertitur in totum. Nec sequitur quod terminus conuersionis non sit ibi, si nihil maneat nisi negetur ista propositio, quod terminus conuersionis sit vbi prius fuit conuersum, & forte negares eam, nisi cum ista additione si illud manet, quod fuit in conuerso ratio locandi. Et tunc istud argumentum non concludit contra rateosionem. Nec etiam de aere aequali conuerso in corpus Christi curo insistere, quia credo quod illa propositio cui innititur ista ratio sit falsa scilicet quod oportet terminum conuersionis esse vbi prius fuerit conuersum siue maneat illud quod in conuerso fuit ratio locandi siue non. Posset tamen dari aliud membrum scicet quod quantitas aeris conuerteretur in quantitatem corporis Christi substantia aeris remanente, & tunc posset inferri quod corpus Christi esset sub sua quantitate & dimensione. Patet & quantitas eius vbi praefuit quantitas aeris conuersi: ergo corpus Christi ibi erit dimensiue, & cum hoc in caelo. Quarto arguitur sic principaliter. Vbicunque Deus potest facere substantiam naturalem non sub suo modo naturali vel sub modo opposito, potest eam facere sub suo modo proprio naturali seuconuenienti suae naturae, quia in primo scilicet faciendo illud sine suo modo naturali sunt duo miracula, & in secundo est tamen vnum, sed Deus secundum omnes potest facere corpus suum sacramentaliter. 1. non sub modo naturali simul esse in diuersis, & facit de facto: ergo potest facere idem in eisdem sub modo naturalisclice localiter & dimensiue.
Nec valet si dicatur quod est ibi per conuersionem alterius in ipsum. Immo potest fieri sine conuersione alterius in ipsum, sicut cum conuersione: quia transeunte conuersione, adhuc manet: ergo formalis ratio illi essendi hic non est conuersio: ergo sine contradictione potest alicui conferri esse hic sine conuersione alicuius in ipsum: ergo &c.
Dices forte quod conuersio vt pesterita est causa huius praesentiae. Contra. De potentia Dei absoluta Deus non potest facere huiusmodi conuersionem praeteritam non praeterijsse: ergo de sua potentia absoluta non posset facere praesens hic non esse praesens hic, quod est falsum, vt patet. Forte dicetur quod species conuersi remanens post conuersionem est ratio corporiChristi essendi hic, & ideo si contingit panis nihil remanere, sed totum conuerti in totum, sequitur quod corpus Christi non erit in loco conuersi. Contra. Illa species non est formaliter in corpore Christi: ergo non est formaliter ratio corpori Christi essendi aliquale. Et hoc loquendo de aliquali pro quocunque quod formaliter inest corpori Christi, sed corpus Christiconceditur esse hic formaliter praesens: ergo &c. minor probatur sic. Possibile est nouitatem esse circa posterius sine nouitate circa prius: ergo possibile est talem praesentiam esse nouam sint nouitate circa formam substantialem quae prior est omni tali respectu.
Quinto sic. Angelus potest esse simul in pluribus locis ditsinitiue: ergo & idem corpus dimensionaliter & localiter, consequentia patet: quia consimilis est limitatio hic & ibi, & pconsequens similis determinatio ad locum modo vtrique conuenienti. Ansd probatur: quia Deus potest panem conuertere in angelum, vt post ostendetur, sed secundum te, vbi est conuersum, ibi est illud in quod conuertitur post conuersionem saltem si ratio localis manet: ergo angelus est vbi fuit panis. Sed non potest esse ibi praesens quin sit ibi vt in loco, & secundum modum sibi conuenientem essendi in loco, & cum hoc manet in proprioloco, nec mouetur de coelo: ergo est in duobus locis. Et non potest nisi modo conuenienti sibi scilicet diffinitiue: ergo &c. Haec Scot. in forma.
Contra eandem conclusionem arguit Aurilus Idem corpus esse in diuersis locis localiter non est repugnantia primi modi: ergo Deus potest illud facere. Vnde ro potest sic formari. Deus potest illud quod non implicat contradictionem vel repugnantiam in primo modo, quia hoc facere non est facere afurmationem & negationem eiusdem de eodem, sed facere quod idem corpus sit in diuersis locis non est contradictio aut repugnantia in primo modo, quia non est affirmatio & negatio eiusdem: ergo &c. Probatur minor. Si Deus facit idem corpus in diuersis, facit vnam affirmatiuam, & aliam negatiuam, non de eodem subiecto, sed de eodem ptedicato, affirmatio est ista plurificari, negatio est ista non plurificari, modo plurificatio ibidem dicitur de situ, quia situs plurificatur, non plurificatio dicitur de corpore, quia corpus ibi non plurificatur. Sed constat quod situs & corpus non sunt idem: ergo affirmatio & negatio ibi non dicitur de eodem. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium artic. respondendum est obiadionibus supradictis. Et ideo ad argumenta Durandi contra primam conclusionem dicitur quod solum concludunt quod corpus Christi non sit in Eucharistia proprie localiter nec circunscriptiue nec diffinitiue, & quod neutro illorum modorum continetur in sacramento. Et hoc conceditur. Non tamen concludunt quod nullo modo ibi contineatur. Est enim alius modus continentiae praeter illos scilicet modus quo quantitas continet substantiam cuiinhaeret vel substantiam succedentem subnae, cui quantitas inhaesit, & hoc modo species sacramenti continent corpus Christi Vnde Sanctus Thomas praesenti dis. q. 1. ar. 3. in sol. 1. quaestiunculae sic dicit. Locus dicitur circunscribere locatum ex eo quod in circuitu describit figuram locati, qua loci proprij & locati oportet esse vnam figuram. Figura autem est qualitas circa quantitatem, & corpus Christi no habet ordinem ad species, sub quibus continetur mediante quantitate, sed econuerso, ideo neque figura corporis Christi respondet figurae specierum sicut patet ad sensum. Et ideo patet quod non est sub speciebus circunscriptiue, & per consequens nec est in eis sicut in loco, quia nihil proprie & per se loquendo est in loco vt in loco nisi quod loco circunscribitur. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Comparatio corporis Christi ad species sub quibus est, non est similis alicui comparationi naturali, & ideo non potest reduci proprie loquendo ad aliquem modorum essendi in alio a philosopho assignatorum. habet tamen aliquam similitudinem cum illo modo quo aliquid dicitur esse in loco secundum esse in loco est esse in aliquo separato extra substantiam suam, quod non est causa eius. Et secundum hoc Innocentius dicit corpus Christi esse in pluribus locis secundum quod continetur sub pluribus speciebus. Haec ille.
Item in solutione secundae q. deterininat quod corpus Christi non diffinitiue continetur sub speciebus sacramenti. Item tertia parte. q. 76. ar. quinto sic dicit. Corpus Christi non est in hoc sacramento secundum proprium modum quantitatis dimensiuae, sed magis secundum modum substantiae. Omne autem corpus locatum est in loco secundum modum quantitatis dimensiuae inquantum secommensuratur loco secundum suam quantitatem. Vnde relinquitur quod corpus Christi non est in hoc sacramento sicut in loco, sed per modum substantiae, eo scilicet modo quo substantia continetur a dimensionibus. Succedit enim substantia corporis Christi in hoc sacramento substantiae panis. Vnde sicut substantia panis non erat sub suis dimensionibus localiter, sed per modum substantiae, ita nec substantia corporis Christi. Nec tamen substantia corporis Christi est subiectum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis, & itatioeo panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi, quia comparabatur ad locum mediantibus proprijs dimensionibus. Substantia autem corporis Christi comparatur ad illum locum mediantibus dimensionibus alienis ita quod econuerso dimensiones propriae corporis Christi comparantur ad locum illum mediante substantia, quod est contra rationem locati. Vnde nullo modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter. Haec ille Ex quibus apparet quod licet corpus Christi non sit in hoc sacramento sicut in loco, continetur tamen in sacramento & a sacramento modo praedicto, non per modum locati, sed per modum substantiae contentae sub accidentibus non sibi inhaerentibus sed succedem tis priori substantiae quae substabat eisdem. Dicitur vlterius quod modus ille nouus, de cuius inuentione gloriatur Durandus, quo dicit substantiam corporis Christi esse in sacramento non per modum contenti, sed per modum praesentis, parum valet. Et de hoc multum bene inquirit Peas de palu. vbi inter caetera ostendit quod positio Durandi multa falsa vel dubia continet praesertim, quia ponit substantiam angeli semper, & simul esse praesentem omnibus corporibus ab ipso naturaliter mobilibus siue actu moueat, siue solum in potentia. 2. quia ponit expresse vel in virtute quod substantia coeli vel solis si esset separata a quantitate esset realiter simul praesens omnibus corporibus inferioribus ab ipso mobilibus, tertio quia ponit corpus Christi non aliter esse praelens sacramento eucharistiae quam angelus ex istens in caelosit praesens corporibus humanis in terra existentibus in quo potest naturaliter agere. quarto quia supponit quod substam tia, corporis Christi sit in sacramento sine propria quantitate. De cuius falsitate postea videbitur. Omnia ista prosequitur bene Petrus in praesenti distin.
Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem pro quanto potest facere contraeandem aut omnia sequentia, dicitur negando maiorem Substantia enim corporis Christi hetem habitudinem alterius rationis ad accidentia panis quam haberet ad illa substantia panis. Tum quia substantia corporis Christi habet habitudinem ad illa accidenti a per modum contenti, non subiecti ad continens non inhaerens. Substantia vero panis habebat habitudinem ad illa per modum contenti & subiecti vt dictum est. Tum quia panis habebat ad illa accidentia habitudinem vt ad rationem circunscriptiuam & diffinitiuam in loco, cuius oppositum est hic, vt dictum est, & multae aliae dissimilitudines hinc inde assignari possent. Et ad confirmationem illius maioris dicitur quod licet corpus Christi sit in hoc sacramento virtute conuersionis panis in ipsum ex hoc non sequitur quod corpus Christi acquisiuerit omnem habitudinem ad species quam prius habuit panis, sed solum similitudines in genere, licet non in specie, nec quod naturam nouam & prioribus dissimilem acquisierit, aut omnino disparatam vt dictum est. Dicitur 2. quod minor argumenti est falsa, quia panis ante conuersionem habuit aliquem vel aliquos respectus ad species derelictas in sacramento.
Nec valet probatio cum assumat falsum scilicet quod inter accidens & subiectum non est respectus medius. Et cum hoc vult probare per hoc quod accidens & subiectum vniuntur immediate &c. Dicitur quod inter vnita triplex potest considerari medium scilicetipse respectus vnionis aut ipsa vnio quae est indiuisio vnitorum in aliquo vno esse & 2. potest considerari medium causans vnionem. 3. medium sequens vnionem. Modo conceditur quod nullus respectus cadit medius inter accidens & subiectum tanquam causans eorum vnionem, sed bene cadit inter ea medium sequens vnionem, puta inhaerentia huius ad illud, & subiectio illius ad hoc & sic de similibus. De hoc in suo simili Sanctus Thomas tertio sent. di. 2. q. 2. ar. 5. in solutione tertiae quaestiunculae sic dicit. Inter humanam naturam & diuinam necesse est cadere vnionem mediam non sicut causam, sed sicut effectum coniunctionem naturarum consequentem. Est enim natura relationis vt in aliis rerum generibus causam negat quia minimum habet de natura entis vt dicit commentator in. 11. metaphysicae. Vnde quamuis relatio per se non terminet motum, quia in ad aliquid non est motus, vt in quinto phy. probatur, tamen ex hoc quod motus per se terminatur ad aliquid ens. de necessitate consequitur relatio aliqua, sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur ad albedinem consequitur relatio similitudinis ad omnia alba. Similiter ex hoc quod motus generationis terminatur ad formam, consequitur haec relatio secundum quam materia esse sub forma dicitur. Ita etiam ex hoc quod motus assumptionis naturae humanae terminatur ad personam consequitur haec relatio quae dicitur vnio Vnde vnio est medium, non sicut assumptionem causans, se potius sicut eam cosequens Haec ille.
Et similia dicit per totum illum articulum & praecedentem, & in multis alijs locis ponit similia scilicet quod inter formam & materiam inter accidens & subiectum est aliqua relatio vel respectus, non quidem vnionem praedictorum causans, sed potius consequens. Et de praedictis multa dicta sunt tam in secundo quam in tertio. sent.
Ad secundum negatur minor tanquam falsa, & forte erronea, quia sicut ista propositio est simpliciter falsa. Accidentia panis vel species panis derelictae in eucharistia post conuersionem sunt corpus Christi, ita consimiliter ista est falsa, hoc est corpus Christi, demonstrando species vel accidem tia praedicta. Sed verum est quod sicut ista est vera, contentum sub istis speciebus est corpus Christi, ita consimiliter & ista, hoc est corpus Christi, demonstrando non quidem species, sed contentum sub illis, & ad hunc sensum intelligendae sunt auctoritates & dicta Christi. Illud enim quod videtur corporaliter in manibus sacerdotis, & sentitur aliquo sensu exteriori non est corpus Christi, sed sacramentum & ve lamentum corporis Christi, ut patet ex dictis magistri in praesenti dis.
Ad tertium dicitur quod maior est falsa loquedo de pesentia supernaturaliter facta cuiusmodi est in proposito. Praesentia enim corporis Christi ad species sola virtute diuina sit principaliter, licet instrumentaliter dispositiue fiat virtute sacramenti. Et ideo talis praesentia non oportet quod subsit voluntati humanae Christi principaliter, sed diuinae voluntati. Sicut in suo simili praesentia spiritus damnati ad ignem inferni cui est diuinitus alligatus non subest voluntati eius, sed voluntatidiuinae. sicut ostendit Sanctus Thomas 4. contra gentiles ca. 9. ubi sic dicit Patiuntur ergo ab igne corporeo substantiae incorporeae per modum alligationis cuiusdam. Possunt enim spiritus alligari corporibus vel per modum formae, sicut anima corpori humano vt det ei uitam, vel etiam absque hoc quod sit forma sicut nigromanti virtute daemonum spiritus alligant imaginibus aut huiusmodi rebus. Multo ergo magis virtute diuina spiritus damnandi igni corporeo alligari possunt. Et hoc ipsum est eis in afflictionem quod sciunt se rebus inferioribus alligatos in penam. Haec ille. Similia ponit dist. 44. huius. 4. q. 3. ar. 3. in solutione tertiae quaestiunculae. vbi sic in fine dicit. Ignis secundum naturam suam habet quod spiritus incorporeus sibi possit vniri vt loco locatum, sed inquantum est instrumentum diuinae, iustitiae habet vt ipsum quodammodo detineat alligatum. Veruntamen ista similitudo non currit per omnia, quia aliter continetur corpus Christi a speciebus sacramenti, & aliter detinetur spiritus damnatus ab igne, vel ab alio corpore cui alligatur.
Ad quartum negatur minor, quia vtique circa corpus Christi vt est in sacramento derelinquitur aliquis respectus realis vel rationis ad species sactamentales. Nam sicut dictum est in solutione argumentorum Durandi comparatio corporis Christi ad species sub quibus est licet non sit similis alicui comparationi naturali, tamen habet aliquam similitudinem cum illo modo quo aliquid dicitur esse in loco & similiter cum illo modo quo dicitur substantia contineri a suis dimensionibus. Et ideo talis respequo potest reduci ad praedicamentum vbi vel habitus. Nam istae species dicuntur a sanctis o pimentum corporis Christi, vt patet ex dictis Magistri in praesenti dis.
Ad quintum negatur antecedens dicitur enim quod quantitas corporis Christi est realiter & praesentialiter in hoc sacramento, sicut & corpus, licet aliter & aliter, & per consequens habet respectum praesentiae ad species sacramenti. Vnde Sanctus Thomas praesenti dis. q. 1. ar. 2. q. 3. in sol. 2. sic dicit. Quia dimensiones corporis Chrasti non sunt ex vi sacramenti, sed solum ex eo quod concomitam tur inseparabiliter substantiam, constat quod contrario ordine sunt ibi dimensiones propriae corporis Christi & dimensiones locati corporis in loco. Coporis enim locati substantia non habet ordinem ad locum nisi mediantibus dimensionibus, & ideo quia dimensiones corporis locati non possunt esse simul cum alijs dimensionibus sequitur ex consequenti quod substantia corporis locati non possit esse simul cum alijs dimensionibus separatis, neque in alio corpore existentibus. Sed hic econtrario substantia corporis Christi per se immediate ordinatur ad hoc quod sit sub sacramento, & dimensiones eius proprie ex consequenti & per accidens. Substantia autem ex hoc quod est substaentia non prohibetur esse cum dimensionibus quibuscunque siue coniunctis siue separatis, siue etiam existentibus in alio subiecto, sicut substantia angeli potest esse simul vbi est aliud corpus, & ideo corpus Christi subpropria quantitate potest esse sub dimensionibus panis. Haec ille. Ex quibus apparet quod quantitas corporis Christi habet simultatem & praesentiam ad species sacramenti sicut & substantia corporis Christi, non tamen eodem modo. Tunc ad probationem antecedentis iam negati dicitur quod praesentia vel simultas quantitatis ad quantitatem in hoc sacramento nullo modo habet rationem contactus.
Nec valet probatio in oppositum, quia plus requiritur ad rationem contactus quam ad rationem praesentiae vel simultatis vnius quam titas ad aliam. Oportet enim quod vtraque quantitas habeat modum essendi quantitatis. Sic autem non est hic, quia quantitas corporis Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, & non per modum quantitatis in ordine ad sacramentum. Vnde sicut species sacramenti non tangunt substantiam corporis Christi, ita nec quantitatem eius. Et de hoc habebitur in sequenti quaestione.
Ad primum Scoti contra secundam colusionem dicitur primo quod conuersio panis in corpus Christi est aliquo modo causa corpori Christi quod incipiat esse in hoc loco dato quod non sit formalis ratio quod corpus Christi sit in hoc loco. Sicut generatio ignis ex lignis est causa vel concausa quod ignis sit vbi prius erant ligna, licet non sit formalis ratio igni essendi in tali loco, nec permanendi in eo. Et de hoc dicetur in sequenti distinctione latius. Dicitur 2. quod species sacramentales sunt corpori Christi ratio essendi in hoc loco puta in altari vel parapside.
Nec valet probatio in oppositum, quia licet istae species non informent corpus Christi, tamen corpus succedit substantiae informatae per illas inseparabiliter quamdiu illae manent, & ideo sicut illae species determinabant snbstant am panis ad talem locum, ita determinant corpus Christi ad locum, licet non eodem modo. De hoc Sanctus Thomas 3. parte. q. 76 ar. 5. sic dicit. Substantia panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi, quia comparabatur ad locum mediantibus proprijs dimensionibus, substantia autem corporis Christi comparatur ad locum illum mediantibus dimensionibus alienis &c. vt dicinen esin solutione argumentorum Durandi contra primam codlusionem.
Item. 1. q. huius dis. ar. 1. in solutione 5. sic dicit. Quia couersa est in corpus Christi substantia panis quae prius erat in hoc loco determinato mediantibus dimensionibus propiisuis quae manent transubstantiatione facta, ideo manet locus, non quidem immediate habens ordinem ad corpus Chrlli secundum proprias dimensiones, sed secundum dimensiones panis remanentes sub quibus succedit corpus Christi substantiae panis. Et ideo non est hic vt in loco per se loquendo, sed vt in sacramento. Haec ille.
Dicitur. 3. ad formam argumenti ibidem factam quod minor articuli falsa est, quia species sunt formalis ratio corpori Christi essendi in hoc loco, modo quo dictum est scilicet non vt in loco, sed vt in sacramento. Verum autem per potentiam Dei absolutam posset corpus Christi esse in hoc loco vt in loco sine conuersione panis in illud & sine speebremanentibus postea videbitur scilicet 11. di.
Ad secundum negatur mior, quia si corpus Christi esset simul cum substantia quanta panis in hoc loco sacramenti, hoc non posset esse nisitu aliquam mutationem vel motum factum in corpore Chisti, quod tamen non oportet ad hoc quod corpus Christi sit simul cum dimensionibus panis. vt ostendit Sanctus Thomas 1. q n dist, ar.. in solutione primae quaestiunculae. vbi sic dicit Impossibile est aliquid esse nunc vbi prius non fuit nisi ipsum mutetur vel aliquid in ipsum. Nec posset etiam per miraculum fieri sicut nec quod esset animal rationale & mortale & non esset homo. Aliter enim se habere nunc & prius est idem quod moueri vel transmutari. Si ergo verum corpus Christi esset sub sacramento nunc & non prius, oporteret aliquem motum vel mutationem interuenisse, sed nulla mutatio est facta ex parte panis secundum hanc positionem, ergo oportet quod corpus Christi sit mutatum localiter vt dicatur quod corpus Christi est hic, quia per motum localem hunc venit. Quod est omnino impossibile, quia cum simul & semel in diuersis locis corpus Christi consecretur, oportet quod simul & semel ad diuersa loca idem corpus moueretur, quod est impossibile, quia contingeret simul contrarios motus inesse eidem subiecto. Haec ille.
Et multa similia dicit ibidem & in 3. parte vt postea videbitur in. 11. dist. Et ad probationem maioris iam negatae dicitur, quod licet si multas substam tiae cum substantia sit possibilis simpliciter, sicut substantiae corporis Christi cum aliena dimensione, tamen inceptio talis simultatis requireret nouam mutationem in corpore Christi, non autem inceptio simultatis corporis Christi cum aliena dimensione. Cum autem ulterius dicitur quod facilius est facere corpus esse alicubi cum suo modo naturali &c. Dicitur quod facere corpus Christi esse in duobus locis circunscriptiue non est facere illud esse in secundo illorum locorum modo naturali, sed potius modo contra naturam, & contra omnem potentiam passiuam naturalem & obedientialem creaturae, cum contradictionem implicet vt postea dicetur Dicitur vlterius quod corpus Christi esse in multis locis de per accidens & modo sacramentalinon implicat contradictionem dato quod sint ibi multa miracula, sed corpus Christi esse in duobus locis de per se & circunscriptiue implicat contradictionem, & ibi nec vnum nec plura miracula sufficerent, sed de hoc statim plus dicetur.
Ad primum eorum quae secundo loco Scotus inducit contra eandem conclusionem probando scilicet quod possibile sit idem corpus localiter esse simul in diuersis locis, dicitur negando minorem, hoc enim implicat contradictionem, sicut ostendit Sancts Thomas tertio quolibet. q. secunda vbi sic dicit. Aliquod corpus esse localiter in aliquo loco nihil est aliud quam corpus circunscribi & comprehendi loco secundum commensurationem propriarum dimensionum, quod autem comprehenditur a locotita est in illo quod nihil eius est extra locum illum. Vnde ponere illud esse simul in alio loco est ponere contradictoria esse simul. Vanen secundum praemissa hoc a Deo fieri non potest. Ita omnia duo loca distinguuntur ab inuicem scomnm aliquam loci contrarietatem quam sunt sursum, & deorsum, ante retro, dextrum sinistrum, sed Deus non potest facere quod duo contraria sint simul, hoc enim implicat contradictionem, ergo Deus non potest facere quod idem corpus sit localiter simuli diuersis locis. Haec ille.
Similia ponit. 44. di. huius. q. 2. art. tertio in solutione tertij arti. 3. q. ubi sic dicit. Quamuis resistentia qua mobile resistit mouenti per contrarietatem quam habet ad talem motum ratione inclinationis ad contrarium motum possit a mouente infinitae virtutis totalitesuperari, non tamen resistentia qua mobile resistit ex hoc quod hebtem contrarium locum, nisi auferatur ab eo esse in tali locovel situ. Sicut enim album resistit nigro ratione albedinis, & tam to magis quanto albedo magis distat a nigredine, ita corpus resistit alicui loco per hoc quod habet locum oppositum, & tanto est maior resistentia quanto est distantia. Non autem potest a corpore remoueri quod sit in aliquo situ vel loconisi auferatur ei sua corporeitas pr quam debetur ei locus vel situs & caetera. Haec ille.
Tunc ad probationem minoris iam negatae dicitur primo quod cum dicimus idem corpus esse simul localiter in diuersis locis non solum dicimus vel addimus supra corpus quendam respectum extrinsecus aduenientem fundatum in vno quanto ad aliud quantum circunscribens ipsum, immo vltra illum respectum ponimus comprehensionem quanti vel corporis circunscripti a quam to vel corpore circunscribente, & consequenter negationem alterius circunscriptionis a quocunque quanto vel corporeextrinseco, & ita ponimus corpus locatum simul bis comprehendi, quia in duobus locis, & nullatenus comprehendi, cum totum sit extra quemlibet ipsorum locorum, quod implicat manifeste non solum vnam, immo duas contradictiones. Sit enim vnus illorum locorum .a. & alius .b. tunc prima contradictio est quod c.corpus comprehenditur ab. a & idem. c. non comprehenditur ab. a. secunda est quod. c. corpus comprehenditur a loco. b. & idem non comprehenditur a loco. b. Vel aliter. Prima contradictio est quod nihil ipsius. c. est extra. 2. & simul co hoc quaelibet pars. c. est extra. 2. secunda vero contradictio est quod nihil ipsius. c. est extra. b. & simul cum hoc quodlibet ipsius. c est extra. b. Dicitur secundo quod respectum vbi plurificari super idem fundamentum ad diuersos terminos est aeque impossibile, sicut duo contraria inesse simul eidem subiecto in actu, quia quilibet duo respectus de genere vbi ad diuersa loca sunt contrarij, sicut & quaelibet duo loca, & sicut albedo expellit nigredinem formaliter, ita vnum vbi expellit aliud vel resistit alteri. Et quidem de contrarietate locorum expresse ponit Aristoteles 10. ethicorum. cap. 4. quod. incipit. Quid autem vel quale quid manifestius &c. vbi sic dicit. In tempore enim est omnis motus & finis alicuius puta aedificatiua perfecta cum faciat quod appetit vel in omni tempore vtique vel in hoc. In partibus autem temporis omnes imperfectae & alterae specie a tota & ab inuicem. Laterum enim compositio altera a columnae baiulatione, & hae a templificatione, & templi quidem perfecta nullo enim indigens ad propositum. Fundamenti autem & sculpti imperfecta pars enim vtraque specie, ergo differunt. Et non in quacunque specie accipere motum perfectum esse, sed si quidem in omni. Similiter autem in ambulatione & in reliquos Si enim est latio motus vnde & quo & haec differre secundum species tolatio ambulatio & saltatio & talia. Non solum autem sic sed & in ipsa ambulatione. Haec enim vnde & quo non idem in stadio, & in altera & altera parte, neque pertransire lineam hanc & substantiam non solum in lineam pertransit, sed in loco existentem, in altero autem haec ab illa. Per certitudinem quidem ergo de motu in aliis dictum est. Videtur autem non in omni tempore perfectus esse, sed multi imperfecti & differentes specie. Si quidem quod vnde, & quo specificum. Haec ille.
Quod exponens Sanctus Thomas in scripto super eodem loco sic dicit. Generationes totius & partium differunt specie. Et sicut est in generatione, simile videtur esse in ambulatione, & in omnibus aliis motibus localibus. Manifestum est enim quod latio id est motus localis est motus vnde & quo, id est a termino & ad terminum, & sic oportet quod species diuersisicentur secundum diuersitatem terminorum. Sunt autem diuersae species motus localis in animalibus volatus qui competit auibus, ambulatio quae competit gressibilibus saltatio quae competit locustis, & alia huiusmodi quae differunt secundum diuersas species principiorum motuum. Non enim sunt eiusdem speciei animae diuersorum animalium nec solum modo praedicto diuersificant species localium motuum, sed etiam in vna dictarum specierum puta ambulatione diuersae species inueniuntur. S enim accipiatur motus quo quis perambulat stadium, & motus quo quis perambulat aliquam partem eius, non est vtrob que idem vnde & quo, idest terminus a quo terminus ad quem, & simile est de motibus quibus aliquis ambuiat hanc & illam partem stadij, quia non sunt ijdem termini. Non enim est idem secundum speciem pertransire hanc lineam & illam. Quamuis enim omnes lineae inquantum huiusmodi sint eiusdem speciei, tamen secundum quod in certo situ seu loco constituuntur, accipiuntur vt specie differentes secundum diuersitatem locorum, quae attenditur secundum ordinem ad primum continens. Ille autem qui pertransit lineam non solum pertransit lineam, sed lineam in loco existentem, quia in alio loco est vna linea ab alia. Et ita manifestum est quod secundum diuersitatem terminorum differt specie totus motus localis a singulis partibus, ita tamen quod totus motus habet perfectam speciem, partes autem habent speciem imperfectam &c. Haec ille.
Ex quibus patet quod diuersa loca diuersitatem specificam & cuntrarietatem habent & consequenter diuersa vbi ex circunscriptione talium socorum derelicta. Sicut. vbi sursum, & vbi deorsum, & sic de alijs. Eper consequens apparet quod maiorem incompossibilitatem habent diuersi effectus de genere vbi ad coexistendum eidem fundamento ad diuersos terminos quam diuersae similitudines in eodem albo ad diuersa coalba, quia duo vbidifferunt specie, & contrariantur ad inuicem, non sic duae similitudines in eodem fundamento fundatae in ordine ad diuersos terminos. Dicitur tertio quod nec duae reales similitudines insunt eidem subiecto per idem fundamentum simul in ordine ad diuersos terminos & de hoc satis dictum est tertio sent. cum tractaretur de filiatione Christi ad matrem & patrem. Immo idem subiectum albedinis per eandem relationem realem similitudinis refertur ad omnia alia alba. De hoc Sanctus Thomas tertio sent. dist. 8. q. 1. artic. quinto sic dicit. Relatio non habet ex hoc quod ad alterum dicitur quod sit aliquid in rerum natura, sed hoc habet. ex eo quod relationem causat in re quae ad alterum dicitur Et quia ex eo res habet vnitatem & multitudinem ex quo habet esse, ideo secundum id in quo relatio fundatur iudicandum est de ea vtrum sit secundum rem vna vel multae. Sunt ergo quaedam relationes quae fundantur super quantitatem sicut aequalitas quae fundatur super vnum in quantitate. Et cum vnitas quantitatis non sit nisi vna in vna re, inde est quod per vnam aequalitatem est res aequalis omnibus quibus aequalis dicitur. Haec ille.
Similia dicit tertia parte, q. 35 arti. quinto & multis aliis locis. Dicitur quarto, quod non solum sequendo imaginationem immo sequendo rationem habemus ponere quod plurificato loco plurificatur corpus quod patet inspicienti quid est corpus esse in loco localiter. Hoc enim importat corpus comprehendi loco, ita vt nihil eius sit extra illud, & consequenter ad aequationem loci& locati, & consequenter ad multiplicationem vnius sequtur multiplicatio alterius Nec valet ratio in oppositum de priori & de posteriori adducta. quia licet ad multiplicationem posterioris non necessario sequatur multiplicatio prioris quando posteriora taliter multiplicata respiciunt diuersa susceptiua & non idem, sicut diuersi radii vnius luminaris vel effectus solis, vel si respiciunt idem subiectum nullam tamen habent contrarietatem ad inuicem nec incompossibilitatem simul inexistendi eidem subiecto, sicut duae potem tiae animae, puta intellectus & voluntas, aut duo habitus eiusdem potentiae, tamen quando posterius recipitur in priori subiectiue & quaecunque duo accepta sub tali posteriori habent ad inuicem contrarietatem vel incompossibilitatem simul inexistendi eidem, tunc oportet quod multiplicato posteriori realiter multiplicetur prius secundum rem, sicut multiplicatis formis substantialibus multiplicatur materia & multiplicatis contrariis accidentibus multiplicatur subiectum, & idem est de accidentibus solo numero differentibus eiusdem speciei. Sic autem est in proposito, quia diuersi respectus de genere vbi licet sint posteriores corpore locato, tamen quia recipiuntur in eo, & quilibet tales duo de relicti ex diuersis locis habent contrariet tem & incompossibilitatem respectu eiusdem locati, ideo multiplicatis talibus respectibus multiplicantur eorum subiecta, nec possunt simul inesse eidem subiecto. Dicitur. 5. quod responsio quam arguens recitat potest probabiliter sustineri dicendo quod quodlibet vbi adaequat suum fundamentum & subiectum sic quod repugnat cuilibet alteri accidenti eiusdem generis circa idem subiectum modo praedicto, sicut quaelibet forma subalis cuilibet alteri circa eandem materiam, & vnum contrariorum alteri circa idem subiectum & quodlibet accens alteri eiusdem speciei. Et ad primam improbationem dicitur quod fundatur in duob. falsis.
Primum est quod duo respectus eiusdem speciei, puta duae aequalitates vel similitudines vel filiationes possint simul eidem subiecto vel fundamento inesse, secundum est quod esse in loco localiter non importet nisi solum respectum de genere ubi & non aliquam negationem alterius vbi, nec comprehensionem locati a loco, cuius oppositum visum est supra.
Ad confirmationem dicitur quod similitudo ibidem posita de praesentia quantitatis ad locum, & de praesentia substantiae ad locum penitus nihil valet, quia de ratione primae est comprehensio totaliter praesentis a loco cui dicitur esse localiter praesens, non autem de ratione. 2. potissime quia 2. praesentia est quasi per accidens, cum non sit de ratione alicuius formaliter inexistentis substantiae taliter praesenti, sed solum ratione extrinsecarum dimensionum scilicet panis conuersi in corpus Christi sub quibus 2. substantia succedit priori. Et sic patet quod prima ratio principalis non militat contra conclusionem.
Ad secundam rationem principalem negatur maior. Cuius rationem assignat Sanctus Thomas 4. sent. dis. 44. q. 2. ar. 2. quaestiuncula 3. in sol. 4. vbi sic dicit. Vnum corpus esse localiter in diuersis locis non potest fieri per miraculum, corpus enim Christi non est in altari localiter vt supradictum est quauis miraculose possit fieri quod duo corpora sint in eodem loco, quia esse in pluribus locis simul repugnat indiuiduo ratione eius quod est esse indiuisum in se, sequitur n. quod esset distinctum in situ, sed esse cum alio corporein eodem loco repugnat ei quantum ad hoc quod est esse diuisum ab alio. Ratio autem vnius perficitur in indiuisio ne, vt patet 4. metaphysicae, sed diuisio ab alijs est de consequentibus ad rationem vnius. Vnde quod idem corpus localiter sit in diuersis locis simul includit contradictionem sicut quod homo careat ratione, sed duo corpora esse in eodem loco non includit contradictionem vt ex dictis patet ideo non est simile. Haec ille.
Item primo quolibet ar. 22. arguit sic. Sicut se habet vnum corpus ad vnum locum, ita duo corpora ad duo loca. ergo commutatim sicut vnum corpus ad duo loca, ita duo corpora ad vnum. Sed unum corpus nullo modo potest esse in duobus locis ergo nec duo corpora in vno loco. Ecce argumentum. Sequitur responsio.
Dicendum proportione commutata sic est vtendum. Sicut se habet primum ad secundum vt duo ad tria, ita se habet tertium ad quartum, ergo commutatim sicut se habet primum ad tertium, vt duo ad quattuor, ita se habet secundumad quartum vt tria ad sex. Et secundum hoc ratio deberet procedere. Sicut se habet vnum corpus ad vnum locum, ita duo corpora ad duo loca, ergo sicut se habet vnum corpus ad duo corpora, ita vnus locus ad duo loca, & sic non sequitur quod si vnum corpus non potest esse in duobus locis quod duo corpora non possint esse in vno loco. Vnum enim corpus esse localiter in duobus locis implicat contradictionem quia de ratione loci est quod sit terminus locati, terminus autem est extra quem nihil est rei. vnde nihil locati potest esse in loco exteriori, quia si ponatur esse in duobus locis se quitur quod sit extra locum, & ita sequitur quod sit locatum & non locatum. Nec est instantia de corpore Christi, quia non est in sacramento altaris localiter, sed per conuersionem. Haec ille. Ex quibus patet quod minus inconueniens est duo corpora esse simul in eodem loco quam idem corpus esse simul localiter in diuersis locis, cum secundum implicet contradictionem simpliciter & absolute, primum vero non implicat contradictionem simpliciter & absolute, sed secundum quid. Et de hoc Sanctus Thomas in scripto super Boetium de trinitate in illa quaestione qua quaerit. Vtrum duo corpora possint intelligi esse in eodem loco arguit sic. Omnis propositio videtur esse intelligibilis in cuius subiecto non includitur oppotesitim praedicati, quia talis propositio non habet repugnantiam intellectuum. Sed haec propositio, duo corpora sunt in eodem loco, non est huiusmodi, alias nunquam posset fieri miraculose, quod patet esse falsum in corpore dominico quod exiuit clauso vtero virginis, & intrauit ad discipulos ianuis clausis, non enim potest Deus facere quod affirmatio & negatio sint simul vera, vt dicit Augustinus contra Faustum, ergo potest aliquis intelligere vel saltem intellectu fingere duo corpora esse in eodem loco. Ecce argumentum sequitur respoteo sio. Dicendum inquit quod dupliciter potest esse aliqua propositio non intelligibilis. Vno modo ex parte intelligentis qui deficit intellectu, sicut haec propositio. In tribus diuinis personis est vna essentia, & huiusmodi propositio non oportet quod implicet contradictionem. Alio modo ex parte ipsius propositionis. Et dupliciter. Vnomodo quia implicat contradictionem simpliciter & absolute sicut ista. Rationale est irrationale, & huotiodo propositiones nullo miraculo verificari possunt. Alio modo quia implicant contradictionem aliquo modo. sicut ista. Mortuus redit ad uitam virtute propria, cum ponatur per hoc quod dicitur mortuum omni principio vitae destitutum, & talia possunt verificari miraculo superiori virtute operante. Et similiter est in proposito. Sicut enim duobus corporibus in eodem loco positis non potest aliqua causa naturalis diuersitatis inueniri, sic diuina virtus potest ea quamuis sint vnita in situ in sua distinctione conseruare, & sic miraculose fieri potest duo corpora esse in eodem loco. Haec ille.
Tunc ad probationem maioris negatae dicitur primo, quod licet philosophi ponerent repuguantiam inter duo quanta respectu eiusdem vbi modo praedicto, non tamen talem qualis est inter duo contraria respectu eiusdem subiecti, quia vbi non est subiectum duorum corporum, nec recipit ea sicut subiectum recipit in sc contraria, sed potius respectus de genere vbi recipitur subiectiue in corpore vel quanto locato. Tamen philosophidicerent quod duo corpora vel quanta non possunt habere idem vbi simul ea ratione, quia impossibile est idem accidens esse in diuersis subiectis. Dicitur secundo quod posito per miraculum quod duo quanta essent simul in eodem loco, ex hoc nullatenus sequitur quod illa duo quanta haberent idem vbi numero, sed duo distincta sicut duo alba habent duos respectus similitudinis in ordine ad eundem terminum, & duo temporalia habent duos respectus de genere quando ad idem tempus vel instans. Dicitur tertio quod duorum quantorum repugnantia respectu eiusdem loci simul non est repugnantia proprie formalis, qualis est inter duo contraria vel contradictoria vel priuatiue opposita, sed potius repugnantia effectiua, quia scilicet vnum expellit reliquum quantum sibi aequale de eodem loco effectiue non autem formaliter, quia in expulsione formali illud quod expellitur desinit esse & inesse sicut terminus a quo adueniente termino ad quem. Talem autem repugnantiam effectiuam potest Deus suspendere nianentibus duobus quantis in eodem loco, non autem repugnantiam formalem qualis est inter duo vbi respectu eiusdem corporis.
Vnde probatio il la arguit a minori affirmatiue, ideo non valet. Dicitur quarto, quod dos subtilitatis non tollit a duobus quantis illud quod est causa incompossibilitatis duorum quantorum in eodem loco, aut duorum vbi vel locorum respectu eiusdem locati, ideo responsio ibidem recitata non est tenenda. Et de hoc Sanctus Thomas 44. distinctio. huius quarti quaestio. secunda articulo secundo in solutione secundae quaestiunculae sic dicit. Non potest dici quod corpus gloriosum ratione subtilitatis suae habeat quod possit esse cum alio corpore in eodem loco, nisi per subtilitatem auferatur ab eo illud quo prohibetur nunc esse simul cum alio corpore in eodem loco. Dicunt autem quidam quod prohibetur ab hoc in isto statu ratione corpulentiae per quam habet quod repleat locum, quae quidem corpulentia ab eo per dotem subtilitatis tolletur. Sed hoc stare non potest propter duo. Primo quia corpulentia quam dos subtilitatis aufert, est ad defectum pertinens puta aliqua inordinatio materiae non perfecte substantis suae formae: totum enim quod ad integritatem corporis pertinet in corporeresurgent, tam ex parte formae quam ex parte materiae, quia quod aliquod corpus sit repletiuum loci hoc habet per id quod est de integritate eius, & non ex aliquo defectu naturae. Cum enim plenum opponatur vacuo, illud solum non replet locum quo posito in loco locus nouus remanet vacuus. Vacuum autem diffinitur 4. phy. quod est locus non repletus sensibili corpore. Dicitur autem aliquod corpus sensibile ex materia & forma & naturalibus accidentibus quae omnia ad integritatem materiae pertinent. Constat etiam quod corpus gloriosum erit sensibile secundum tactum, vt patet in corpore domini Lucae vl. Nec ei deerit materia aut forma aut alia naturalia accidentia scilicet calidum & frigidum & huiusmodi.
Vnde patet quod corpus gloriosum non obstante subtilitatis dote replebit locum. Insania autem videtur esse dicere quod locus vbi esset corpus gloriosum esset vacuus: secundo ratio eorum praedicta non valet, quia impedire existentiam corporis in eodem loco est in plus quam replere locum. Si enim ponamus dimensiones esse separatas a ma, illae dimensiones non replent locum. Vnde quidam ponentes vacuum dixerunt vacuum esse locum in quo sunt huiusmodi dimensiones sine aliquo corpore sensibili, & tamen istae dimensiones prohibent ne sint simul cum alio corpore in eodem loco vt patet per philosophum quarto physicorum & tertio metaphysicae. vbi habet pro inconuenienti quod corpus mathematicum quod nihil aliud est quam dimensiones separatae sint simul cum corpore naturali sensibili. Vnde dato quod subtilitas corporis gloriosi auferret ab eo hoc quod est replere locum, non tamen sequeretur quod propter hoc posset esse cum alio corpore in eodem loco, quia remoto eo quod est in minus non propter hoc remouetur quod est in plus.
Dicendum est ergo quod illud quod impedit corpus nostrum nunc ne sit simul cum alio corpore in eodem loco, nullo modo poterit ab eo remouere per dotem subtilitatis. Nihil enim potest prohibere corpus aliquod ne sit simul situatum cum alio corpore in eodem loco nisi quod facit in eo quod requirat diuersum situm, nihil enim est impedimentum identitatis nisi quod est causa diuersitatis. Hanc autem distinctionem situs non requirit aliqua corporis qualitas, quia corpori non debetur aliquis situs ratione suae qualitatis. Vnde remoto a corpore sensibili quod sit calidum aut frigidum aut graue aut leue, nihilominus in eo remanet necessitas praedictae distinctionis, vt patet per philosophum quarto phy. & per se planum est. Similiter etiam materia non potest inducere necessitatem distinctionis praedictae, quia materiae non aduenit situs nisi mediante quantitate dimensiua. Similiter etiam neque forma situm hebetam nisi ex materia situm habente. Restat ergo quod necessitas distinctionis duorum corporum in situ causatur a natura quantitatis dimensiuae cui per se conuenit situs. Cadit enim in diffinitione eius, quia quantitas dimensiua est quantitas positionem habens vel situm, & inde est quod remotis omnibus alii. quae sunt in re, ta. is distinctionis necessitas inuenitur in tota quantitate dimensiua. Si enim accipiatur linea separata oportet quod si sint duae lineae vel duae partes vnius lineae quod sint distinctae in situ, alias linea addita lineae non efficeret maius: quod est contra communem animi conceptionem, & similiter est de superficiebus & corporibus mathematicis. Et quia materiae debetur situs inquantum substat dimensioni, exinde praedicta necessitas ad materiam situatam deriuatur, vt sicut no est posuhile esse duas lineas vel duas prtes lineae nisi sint distinctae secundum situm, ita impossibileest esse duas materias, vel duas partes materiae, nisi sit distinctio situs. Et quia dutinctio materiae est principium distinctionis indiuiduorum, inde est quod Boetius dicit in libro de trinitate quod duobus corporibus vnum locum fingere nullo modo possumus, vt hanc saltem varietatem accidentium distinctio indiuiduorum requirat. Subtilitas autem a corpore glorioso dimensionem non auferet. Vnde nullo modo auferet sibi praedictam necessitatem distinctionis situs ab alio corpore, & ita corpus gloriosum non habet ratione suae subtilitatis quod possit esse simul cum alio corpore. Sed poterit esse simul cum alio corpore ex operatione virtutis diuinae. Sicut etiam corpus Petri non habuit ex aliqua proprietate indita quod ad inumbrationem eius sanereutur infirmi, sed hoc fiebat virtute diuina ad aedificationem fidei. Ita faciet virtus diuina vt corpus gloriosum possit ese cum alio corpore ad perfectionem gloriae. Haec ille.
Similia dicit vltima. q. primi quolibet. Ex quibus patet veritas quarti dicti. Dicitur quinto quod licet responsio allegata non valeat, tamen impugnatio eius parum valet. Quia enim impossibile sit idem corpus esse localiter in diuersis locis, hoc non est praecise ex aliqua causarum quas arguens ponit seex commensuratione loci & locati, neque ex prioritate vel posterioritate aut simultate vnius illorum respectu alterius Sed illa impossibitas est ex causis per Sanctum Thomas assignatis scilicet quia locus comprehendit locatum, & est terminus locati, & non econtra, ideoque nihil locati potest esse extra locum proprie loquendo de ly extra scilicet vt sit ibi localiter Quia esse in alio sacramentaliter non localiter, sed de peaccidens non est proprie extra. Dicitur sexto, quod forma rationis vltimae adducta parum mouet, quia maior est neganda in illo casu, vbi multitudo posterioris cum vnitate prioris cum vnitate posterioris. Sic autem est in proposito vt patere potest ex dictis.
Ad tertiam rationem principalem respondet virtualiter Sanctus Thomas tertio quolibet. q. secunda vbi arguit sic. Difficilius est quod haec substantia mutetur in illam substantiam quam quod hoc accidens mutetur in illud accidens. Sed in sacramento altaris ex hoc quod diuina virtute substantia panis remanentibus eius dimensionibus secundum quas loco commensuratur conuertitur in substantiam corporis Christi, sequitur quod idem corpus Christi sit non localiter secundum cominensurationem propriarum dimensionum, sed sacram entaliter pluribus locis simul, ergo potest facere quod conuertatur dimensio huius corporis in dimensionem alterius & sic erit idem corpurur responsio. Dicendum inquit quod difficilius est hoc accidens mutari in illud accidens quam hanc substantiam mutari in illam substantiam. Tum quia duae substantiae conueniunt in subiecto materiali quod est pars vtriusque substantiae essentialis. Tum quia substantia habet indiuiduationem per se ipsam, accidens vero non est indiuiduabilei seipsum, sed per subiectum, vnde non potest sibi conuenire quod hoc accidens conuertatur in hoc accidens. Dato tamen quod haec dimensio conuerteretur in illam dimensionem, non sequeretur quod idem corpus esset in duobus simul, sed in vno tantum, quia sicut postquam substantia panis conuersa est in substantiam corporis Christitiam non sunt ibi duae substantiae, sed vna tantum, ita etiam si haec dimensio huius corporis conuertatur in illam dimensionem alterius corporis, iam non duae erunt dimensiones sed vna tantum, & sic non commensurabitur diuersis locis sed vni tantum. Haec ille.
Ex quo patet solutio ad argumentum Scoti. Dicitur enim quod in casu argumenti sui substantia prius subiecta quantitati conuersae in quantitatem corporis Christi vel alterius ex vi talis conuersionis non haberet quod esset in aliquo loco localiter. Non quidem in loco primo qui sibi debebatur ratione suae dimensionis, quia ilsa dimensio facta conuersione tali cum non sit non est in loco, nec dat substantiae quod sit in loco quocunque sicut dabat prius, & sic talis substantia nec ex se nec ex quacunque dimensione habet quod sit in primo loco. Similiter nec habet quod sit in loco quantitatis vel dimensionis in quam prioris infert opposita inesse eidem non autem multitudo localiter in diuersis locis simul. Ecce argumentum sequi ua dimensio conuersa est, quia dimensio sua non est in illo loco, cum tunc non sit, nec substantia illa conuersa in alilsubstantiam vt supponitur. Et dato quod in aliam suostantiam conuersa esset, non tamen virtute conuersionis, nec virtute propriae dimensionis, nec alienae esset in alio loco localiter. Et sic patet quod in dicto casu dimensio conuersa non est ex vi conuersionis in duobus locis localiter. Similiter nec substantia prius illi subiecta esset, nec in vno loco localiter, & in alio sacramentaliter, nec in duobus locis sacramentaliter, sed vna substantia quae prius erat in loco localiter ratione propriarum dimensionum si remaneret non conuersa in aliud, esset abstracta ab omni loco situ & vbi, nisi sorte diceretur esse alicubi per contactum virtutis eo modo quo substantiae separatae, qui modus non est ad propositum. Similiter nec quantitas in quam conuersa est, nec it bitanua er subiecta virtute conuersionis praedictae esset in duobus locis localiter, quod apparet. Cum enim dicit arguens quod secundum nos terminus conueruonis ad quem est vbi prius fuit terminus a quo conuersionis & in eodem loco &c. patet quod hoc non ualet ad propositum, quia illa propositio solum habet locum vbi remanet ratio locationis ipsius conuersi. Sicut in eucharistia facta conuersione remanent dimensiones subacouersae quam craut sibratio essendi in loco, ideo substantia corporis Christi incipit esse in loco vbi sunt dimensiones substantiae conuersae, quae erant ratio locandi. Sed in casu argumenti cum nulla ratio loca tiua quantitatis conuersae remaneat, non oportet quod terminus ad quem sit vbi prius fuit terminus a quo conuersionis. Vel dato quod terminus ad quem fingeretur esse ibi ad quo modo, non tamen localiter. Et sic nullo modo sequitur quod terminus ad quem sit in duobus locis localiter, sed tantum in vno. Vnde patet quod responsio quam recitat arguens sufficienter euacuat argumentum nec replica contra responsionc adductam valet vt finaliter arguens confitetur. Cum autem finaliter dicit quod in casu quo quantitas aeris conuerteretur in quantitatem corporis Christi manente substantia ac ris &c.
Respondetur quod in illo casu corpus Christi cum sua quantitate non esset localiter alibi quam prius quia nec ratione suarum dimensionum nec alienarum. Vnde argu. istud nihil concludit sicut nec praecedentia. Et si dicatur quod immo, quia dimensio corporis Christi nullo casu succederet quantitati aeris de per se & directe in eodem loco in quo prius erat quantitas aeris, & esset in quantitate & per modum quantitatis, & ita localiter, nec propter talem conuersionem desineret esse in caelo localiter, & ita simul esset in duobus locis. Dicitur quod cum locus esset quid extrinsecum quantitati conuersae, nec vllatenus foret eidem ratio essendi in loco, non oporteret quod quantitas corporis Christiesset post conuersionem in loco in quo praefuit quantitas conuersa. Vel si detur quod corpus Christi secundum suam quantitatem inciperet esse localiter in eodem loco, tunc desineret esse in coelo localiter & esset tantum in alterum in quo placeret Deo & non in vtroque & localiter simul. Et hoc sufficit ad argumentum illud.
Ad quartum principale dicitur quod forma arguendi non valet, aut nihil concludit contra conclusionem. Si autem reducatur ad debitam formam, dicendo sic. In quotcunque locis Deus potest facere substantiam naturalem simul esse modo sacramentali, potest ea in tot locis facere simul esse vel ponere modo locali & suae naturae conuenienti &c. tunc sic negatur illa maior quia substantiam naturalem corporis Christi esse in multis locis localiter implicat contradictionem, non autem illam esse simul in multis locis non localiter sed sacramentaliter vt saepe dictum fuit.
Nec valet probatio maioris, quia ad faciendum substantiam esse simul in pluribus locis localiter, vel modo conuenienti suae naturae non sufficit vnum miraculum. immo requiretur positio impossibilium vel incompossibilium scilicet quod duo contradictoria essent simul vera. De responsione vero quam recitat arguens dicendum est sicut prius dictum fuit in simili respondendo ad primum argumentum eorum quae primo loco contra istam conclusionem inducta sunt scilicet quod conuersio non est formalis ratio corpori Christi essendi in hoc loco, sed potius species panis quibus mediantibus comparatur ad locum non tamen localiter, sed sacramentaliter. Nec obstat quod tales species non insunt formaliter corpori Christi. Sufficit enim quod ifuerint substantiae panis cui substantia corporis Christi successit & habet aliquam praesentiam vel vnitionem aut alligationem ad illas species, sicut quantitas informans corpus humanum est formalis ratio animae intellectiuae essendi in loco, licet non insint animae, formaliter, nec econtra propter aliqualem vnionem eorum in tertio scilicet corpore humano potissime quia corpus Christi non est in hoc loco vt in loco, nec vt subiectum vbi vel situs, & sic nec formaliter in loco proprie. Cum autem vlterius dicit quod possibile est nouitatem esse circa posterius nulla facta nouitate circa prius &c. Dicitur quod impossibile est ponere nouum respectum sine nouitate vel innouatione facta circa aliquod absolutum, vt alias dictum est. Talis autem nouitas non apparet in poposito alia, quae sufficiat ad nouitatem praesentiae corporis Christi in loco vel sacramento nisi noua inceptio alicuius vel conuersio alicuius prius hic locati in corpus Christi vel motus vnius ad aliud. Primum & tertium non possunt dari, ergo oportet dare secundum. Sed de hoc in sequenti quaestione latior erit sermo. Et licet non omne prius innouetur ad innouationem posterioris, tamen aliquod sic innouatur sicut subiectum ad innouationem propriae passionis quae natura posterior est, & multae aliae instantiae dari possunt.
Ad quintum negatur antecedens sicut implicans contradictionem, quod enim diffinitiue est in aliquo loco, sic est ibi quod non alibi. Vnde Sanctus Thomas 3. parte q. 76. art. 5. in solutione primi sic dicit. Corpus Christi non est in hoc sacramento diffinitiue quia sic non esset alibi quam in hoc altari, vbi conficitur hoc sacramentum, cum tamen sit in coelo in propria specie & in multis aliis altaribus sub specie sacramenti. Haec ille.
Similia dicit praesenti dis. q. 1. ar. 3. in sol. secundae quaestiunc lae. Et prima parte. q. 52. ar. 2. sic dicit. Diuersimode esse in loco conuenit corpori & angelo & Deo. Nam corpus dicitur esse in loco circunscriptiue, quia commensuratur loco. Angelus autem non circunscriptiue, quia non commensuratur loco sed diffinitiue, quia ita est in vno loco quod non in alio: Deus autem neque diffinitiue neque circunscriptiue, quia est vbique. Haec ille.
Tunc ad probationem antecedentis negati dicitur primo quod dato casu illo qui multis apparet impossibilis angelus esset sub speciebus panis conuersi in angelum modo sacramentali. Nec oporteret quod esset ibi diffinitiue, sicut nec corpus Christi est diffinitiue sub spebus sacramenti. Vnde praesenti dist. vbi statim allegatum est dicit sic SThomas Ad hoc quod aliquid sit in loco diffinitiue duo requiruntur primum est. vt competat ei ibi esse, quia quod non est in aliquo loco non potest illo loco diffiniri secundum est quod sit ibi sicut in loco commensurato aliquo modo suae quantitati vel virtuti. Corpus enim cubitale non diffinitur loco vnius cubiti quamuis aliquo modo ibi sit neque anima es diffinitiue in manu, quia etiam est in alijs partibus, eo quod non est in manu secundum suam totam virtutem & ideo omne quod habet quantitatem finitam vel virtutem finitam oportet quod sit diffinitiue in loco in quo est, & ideo angoli diffinitiue sunt in loco, non tamen Deus. Corpus autem Christi quamuis secundum virtutem suam sit sub speciebus non tamen competit ei esse ibi ratione sui, quia nec ratione suae quantitatis vt dictum est nec ratione suae virtutis, sed ratione illius quod in ipsum conuersum est ibi praeexistens cuius dimensiones corporis adhuc manent, quibus ad locum illum determinabatur, & ideo non diffinitur illo locosed simili modo potest esse alibi vbicunque fuerint dimensiones panis conuersi in ipsum. Haec ille.
Item ibidem arguit sic. Omne quod potest sine sua mutatione alibi esse quam hic, non est hic diffinitiue. Propter hoc enim ponimus angelos moueri, quia loco diffiniuntur. Sed corpus Christi potest alicubi esse quam sub istis speciebus sine omnimutatione sua vel specierum, puta si alibi corpus Christi consecratur, igitur non est hic diffinitiue. Haec ille.
Dicitur secundo quod posito sed non concesso quod angelus esset in loco specierum diffinitiue, & modo naturali, qualis potest angelo competere non tamen oportet quod simul cum hoc esset alibi naturali modo, quia possibile est angelum nullibi esse localiter, immo nunquam est alicubi localiter proprie loquendo sicut subiectum vel vbi vel situs, nec est in loco sicut in loco per se, sed per accidens ratione corporis ab eo assumpti vel moti vel aliqualiter sibi vniti aut alligati, & ideo casu illo non oportetquod esset simul in duobus locis localiter immo nec alicubi localiter proprie loquendo. Et de hoc satis dictum est secundo sen. Et ista possunt sufficere ad argumenta Scoti. Ad dicta Aureoli contra eandem conclusionem dicitur negando aneus primae formae, quia sicut dictum fuit idem corpus esse in eodem loco localiter implicat contradictionem primi modisclicetaffirmationem & negationem de eodem subiecto inuicem. Sequitur enim ex hoc primo contradictio quod idem corpus est comprehensum a loco, & idem corpus non est comprehesum ab eodem loco:secundo est quod idem corpus est locatum, & idem non est locatum, & multae aliae contradictiones superius deductae ex dictis Sancti Thomae Cum autem dicit arguens quod in illo casu non sequitur quod corpus idem plurificeisecundum situs &c. Dicitur quod ex illo casu sequitur quod corpus non plurificatur cum maneat idem in duobus locis, & simul cum hoc sequitur quod idem corpus plurificetur & non maneat idem nec vnum, nec indiuisum, quia si est in hoc loco localiter, ergo nihil eius est extra hunc locum, ergo omne quod est in alio loco localiter est aliud ab isto corpore, & ab omni parte eius, & non est hoc corpus, nec aliquid corpis huius, igitur existens in 2 loco non est idem cum existente in 1. loco, sed aliud & sic sunt duo distincta corpora. Et ista sufficiant Aureolo Ad argumentum contra quaestionem responsum est supra in probatione secundae conclusionis per dicta beati Thomaein forma respondentis ad illud. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen