Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum corpus Christi sit in Eucharistiae sacramento vel Christus totaliter
DISTINCTIO X QVAESTIO II. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistiae sacramento vel Christus totaliter.
ITERVM circa decimam distinctionem quaeritur. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistiae sacramento, vel Christus totaliter.
Et arguitur quod non quia Christus incipit esse in hoc sacramento per conuersionem panis & vini, sed manifestum est quod panis & vinum non possunt conuerti neque in diuinitatem Christi neque in eius animam. Cum ergo Christus exigat ex tribus substam tijs, scilicet diuinitate anima & corpore, videtur non Christus non sit totus in hoc sacramento. IN oppositum arguitur, quia dicit Ambrosius in libro de sa
crainentis. In isto sacramento totus Christus est. IN quaestione tres erunt articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Christus est totus & totaliter in hoc sacramento quo ad omnem sui substantiam. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte, q. 76. art. primo dicens. Omnino necesse est confiteri secundum fidem catholicam quod totus Christus sit in hoc sacramento.
Sciendum est tamen quod aliquid est in hoc sacramento dupliciter, vno modo ex vi sacramenti aliomodo ex naturali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti est sub speciebus huius sacramenti id, in quod directe conuertitur substantia panis & vini praeexistens, prout significatur perverba formae quae sunt effectiua in hoc sacramento sicut & in caeteris puta cum dicitur, hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Ex naturali autem concomitantia est in hoc sacramento illud quod est realiter coniunctum ei in quod peudicta conuersio terminatur. Si enim aliqua duo sunt realiter coniuncta, vbicunque est vnum realiter oportet & aliud esse. Sola enim operatione animae distinguuntur quae sunt realiter coniuncta. Haec ille.
Item. q. 75. ar. se xto in solutione secundi sic dicit. Alia est forma corporis dans ei totum ordinem esse perfectiui scilicet esse & esse corporeum, & esse animatum, & sic de alijs Conuertitur ergo forma panis in formam corporis Christi secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quod dat esse animatum tali anima. Haec ille.
Similia ponit praesenti dist. q. 1. ar. 2. in solutione primae quaestiunculae. Item dis. 11. q. 1. art. 1. quaestiuncula 3. arguit sic. 2. loco. Illud quod non mutatur in aliquid corporis Christi oportet quod post consecrationem maneat, sed forma substantialis panis non conuertitur in aliquid corporis christi, quia si conuerteretur, oporteret quod conuerteretur in animam quae est forma substantialis corporis Christi, in quam non conuertitur aliquid: ergo forma substantialis panis manet sicut accidentia. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod anima non est forma quae perficiat vniformiter suum perfectibile in toto & in omnibus partibus, vnde singulae partes ex anima consequuntur perfectionem eis proportionabilem. Vnde quanuis in animam Christi secundum quod est perfectio totius non conues titur aliquid, tamen substantia panis tota, & quantum ad materiam, & quantum ad formam conuertitur in ipsum corpus christi totum secundum quod intelligitur accepisse congruemtes perfectiones in singulis partibus, quia sic est organicun& propria materia animae. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Vbicunque est aliqua causata & integra substantia Christi est quaelibet substantia Christi, sed in eucharistia est aliqua causata substantia Christi, puta caro & sanguis, ergo ibi est quaelibet substantia Christi, puta diuinitas anima, & sic de alijs partibus humanae naturae.
Secunda conclusio. In eucharistia est totus Christus totalitate quantitatis dimensiuae sic quod tota quantitas dimensiua corporis christi est in hoc sacramento. Hanc ponit SanctTh. 3. parte q. 76. ar. 4. vbi sic dicit. Dupliciter aliquid Chnsti est in hoc sacramento, vno modo ex vi sacramenti, alio modo ex naturali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti quantitas dimensiua corporis Christi non est in hoc sacramento. Ex vi enim sacramenti est in hoc sacramento illud in quod conuersio directe terminatur. conuersio autem quae sit in hoc sacramento terminatur directe ad substantiam corporis Christi, non autem ad dimensiones eius, quod patet ex hoc quod quantitas dimensiua panis remanet facta consecratione sola substantia panis transeunte. Quia tamen substantia corporis Christi realiter non diuiditur a sua quantitate dimensiua & ab alijs accidentibus, inde est quod ex virealis concomitantiae est in hoc sacramento tota quantitas dimensiua corporis Christi & omnia alia accidentia eius Haec ille.
Item ar. 3. sic dicit. Quia in hoc sacramento substantia corporis Christi est ex vi sacramenti, quantitas autem dimensiua ex vi realis concomitantiae, ideo corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, idest per modum quo substantia est sub dimensionibus, non autem per modum dimensionum, id est non per illum modum quo quam titas dimensiua alicuius corporis est sub quantitate dimensiua loci. Manifestum est autem quod natura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum, sub quibus continetur &c.
Item ar. 4. arguit sic primo loco Totum corpus christi continetur sub qualibet parte hostiae consecratae, sed nulla quantitas dimensiua tota continetur in aliquo toto & in qualibet eius parte, ergo impossibile est quod tota quantitas dimensiua corporis Christi contineatur in hoc sacramento. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod modus existendi cuiuslibet rei determinatur secundum illud quod inest ei per se, non autem secundum illud quod est per accidens. Vnde & dulcedo est in visu secundum modum albedinis, & non secundum modum dulcedinis. Quia ergo ex vi sacramenti huius est in altari substantia corporis Christi, quntitas autem dimensiua est ibi concomitanter & quasi per accidens, ideo quantitas dimensiua corporis christi est in hoc sacramento non secundum proprium modum, vt scilicet sit totum in toto, & singulae partes in singulis partibus, sed per modum substantiae, cuius natura est tota in toto & tota in qualibet parte. Haec ille.
Idem ponit. 1. q. huius di. ar. 2. in solutione 3. & 4. q. Item. 8. quolibet. q. 8. ponit idem. Ex quibus possunt formari rationes pro conclusione, prima sic de ratione corporis viui est organizatio quae requirit diuersum situm partium, situs autem praesupponit quantitatem, ergo oportet quod corpus Christi si sit viuum in sacramento quod sit ibi sub propria quantitate: secundo sic. Subiectum nunquam separatur a propria passione, sed substantiae corporalis propria passio est quantitas dimensiua, ergo cum substantia corporis xpui sit sub sacramento & quantitas eius dimensiua erit in sacramento. 3. Totalitas corporis attenditur secundum totalitate quantitatis eius, quia secundum quantitatem diuiditur & habet partes, sed secundum Augustns totus xnptus manducatur in sacramento, igitur est ibi secundum tota suam qutitatem. 4. sic. Impossibile est aliquid esse alicubi secundum partem quantitatis & non secundum totam nisi diuisa quantitate ipsius, sed quantitas corporis xptudi non diuiditur actu, quia corpus illud est incorruptibile, igitur cum in sacramento contineatur aliquid quantitatis eius impossibile est quin contineatur ibi tota.
Item quandncunquoe duo sunt realiter coniuncta & neutrum excedit reliquum, sed vtrunque adaequat alterum, vbicunque est realiter vnum illorum & reliquum, sed sic est de corpore Christi & eius tota quantitate, igitur &c. Dico autem notanter quando neutrum excedit reliquum propter instantias quae possent dari de dinitate respectu humanitatis assumptae, & de anima respectu suarum potentiarum. Et in hoc primus art. terminat
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra aliqua contenta in declaratione primae conclusionis. ex vi sacramenti continetur in eucharistia anima rationalis, non inquantum anima, sed inquantum dat esse corporeum. Et quidem supponitur quod in, Christo non est aliqua forma substantialis praeter animam rationalem quae dat & esse substantiam & esse corpus, & esse animal & esse hominem & caetera, arguit Scotus. 1. sic, Quia si hostia consecrata in caena a Christo in pixide fuisset conseruata in triduo, permansisset ibi eadem res primocontenta. Illud autem in quod fiebat primo conuersio non fuit materia 1. nec accidentia nec compositum ex materia & accidente, ergo compositum ex materia & forma substantiali, illud ergo super mansisset in triduo. Sed tunc non erat compositum ex prima materia & anima intellectiua, quia Christus fuit vere mortuus in cruce, & ita anima intellectiua vere fuit separata, sed non potest simul esse separata & vnita corpori, igitur.
Secundo quia terminus huius conuersionis oportet quod sit ens reale, quia conuersio est realis, sed anima intellectiua vt dat esse corporeum distinguendo contra esse intellectiuum secundum te non est esse reale, sed tantum quoddam abstractum per actum intellectus sicut commune est aliquid praeter singularia secundum te, ego ista conuersio non potest esse in animam vt est dans esse corporeum.
Tertio sic arguit. Illud corpus quod ponis terminum conuersionis primum est corpus mathematicum aut corpus naturale, non enim distinguit philosophus corpus in plura. Si mathematicum, ergo includit actu quantitatem, ergo quantitas esset ibi primo ex vi conuersionis, nec erit transubstantiatio, sed transaccidentatio, si accidens per se requiratur in termino. Si sit corpus naturale, ergo est naturale per formam substantialem vel per qualitatem. Si primo modo, habetur propositum. quod illa forma non est anima intellectiua. S secundo modo cum qualitas naturalis praesupponat quantitatem, adhuc habetur propositum quod primus terminus conuersionis includit materiam cum quantitate & qualitate, & ita erit dupliciter ens per accidens. Quarto. Quia non efficaciora sunt verba super sanguinem quam super corpus, sed dicendo hic est sanguis, vel hic est calix sanguinis mei, non potest ibi fingi terminus conuersionis sola materia sub modo quantitatiuo, quia illud non est sanguis, cum sanguis dicat aliquam substantiam quae generatur a nutrimento sumpto, & est proximum conuertendum in carnem. Non autem generaretur: nec conuerteretur nisi haberet propriam formam substantialem. Quinto. Quia cum dicitur, hoc est corpus, non ponitur ad distrahendum de veritate carnis & ossis & huiusmodi, sed potius vt includit omnes partes eius quod est primo animabile, sed si diceretur, haec est caro vel os. fictio videretur ponere terminum conuersionis esse tantummodo materiam sub modo quantitatiuo vel materiam sine forma substantiali ergo multo magis in proposito accipiendo corpus vt est quoddam includens omnia illa sicut hic accipitur. Sexto. Quia ista via non solum non saluat sufficienter veritatem eucharistiae, sed nec saluat veritatem rei contentae in Eucharistia secundum varitatem corporis & sanguinis Christi, quia sicut in existentia materiali, ita & in eucharistia erat idem corpus viuum & mortuum vt probatur per multas auctoritates sanctorum. Similiter nec identitatem sanguinis effusi super terram de latere Christi mortui. Haec ille, cum multis aliis rationibus addustis super secundo sen. in materia de pluralitate formarum in homine quae non sunt ad praesens propositum. Ideo non recitantur.
Contra eandem conclusionem arguit Aureolus, & secundum idem tripliciter. Primo quia quando aliqua differunt sola ratione, impossibile, est quod per aliquam actionem attingatur vnum & non aliud, sed anima vt dat esse corporeum per te sola ratione differt a seipsa vt dat esse intellectiuum, transubstantiatio autem est actio realis. ergo impossibile est quod attingat animam vt dat esse corporeum, quin attingat eam vt dat esse intellectiuum, ergo vi conuersionis aeque directe anima est in sacramento vt dat esse intellectiuum sicut vt dat esse corporeum, ergo videtur contradictio quod terminus conuersionis sit anima dans esse corporeum, & vt est intellectiua sit tantummodo terminus per concomitantiam.
Secundo sic Nam Innocentius in de officio misse dicit. Ego vitam aeternam habere desiderio, ideo carnem Christi comedo veraciter illam, quam extraxit de virgine. Tunc sic. Si in triduo aliquis apostolorum confecisset, aut fuisset illa caro quae hodiel est, aut, non. Si sic habetur propositum, quia illa caro quae tunc fuit non includebat animam vt Christi dat esse corporeum, sed aliam formam carnis. Si vero non sit eadem caro quae hodie est in eucharistia & illa quae fuisset in triduo, ergo non est saramentum semper vniforme. Et sequitur vlterius quod illa quae est hodie. non est illa a qua fluxit sanguis in cruce, uit in sepulchro, quia sanguis exiuit a carne separata ab anima rationali, vt habetur loam 19. Similiter sequitur quod hodie non fit transubstantiatio in sanguinem quae emanauit de Christi latere, quia ille non erat animatus.
Tertio sic ex eadem auctoritate. Nam dicitur ibi Illam carnem manduco quam Christus de virgine traxit, sed constat quod Christus non traxit de virgine animam cum anima non sit ex traduce, igitur &c. Haec Aureolus in forma. Contra eandem conclusionem arguit Henricus nono quolibet q. 8. dicens post multa argumenta quibus probat in homine esse aliam formam substantialem praeter animam rationalem infert sic. Ex parte corporis patet inquit quod sit conuersio, quia corpus aliam formam habens praeter animam rationalem.
Item videndum est ex parte conuersionis totaqua substantia panis conuertitur in verum corpus, quia est ibi, & non aliter nisi per conuersionem, & ideo cum materia non sit corpus, non fit conuersio in solam materiam, tunc enim cum minus esse habeat materia quam forma substantialis, habens maius, & verius esse conuerteretur actione diuina in minus esse. Quod est inconueniens: quia sicut Deus nulli est causa tendendi in non esse secundum Au. 83. quaestionum, ita nec tenendi in minus esse, quia vtrunque sonat in defectum, ergo tota substantia panis non conuertitur in materiam.
Item nec in materiam cum intentione corporeitatis absque re alicuius formae, quia sic non esset conuersio in corpus reale, sed rationis, vnde non sit conuersio in rem quae est anima rationalis, sicut nec in diuinitatem, licet quaedam noua positio dicat quod econuersio fit in animam secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quod dat esse animatum tali anima, sed si hoc esset tunc non esset conuersio in corpus generatum ex virgine, quia anima rationalis secundum nullam rationem generata est, quod falsum est, quia dicit Ambrosius quod conficimus corpus quod de uirgine est. Secundo. Quia si ita esset tunc in triduo anima separata a corpore non potuit dici quod corpus Christi fuit in sepulchro nisi secundum materiam, nec fuisset facta consecratio nisi in nudam materiam, & non in corpus, quia deficiebat terminus conuersionis, quia corpus Christi non est corpus, vt dicunt nisi ab anima rationali, nec fuit illud corpus idem viuum & mortuum nisi vnitate suppositi, & sic in triduo non fuissent vera verba consecrationis, hoc est corpus meum. Tertio. Si hostia consecrata ante mortem Christi fuisset seruata cum fuisset anima separata in morte non mansisset corpus, & sic manentibus speciebus defecisset res sacramenti, & non fuisset corpus Xpudi sub hostia, quae sunt inconuenientia, nec possunt euadi nisi ponendo formam aliam in homine praeter animam. Fit ergo conuersio in tale corpus quod mansit in triduo idem quod prius & consecratum remansisset nisi quod hora mortis in cruce mortuum fuisset per separarationem animae. Vnde dicit Gulielmus altisiodocen. quod si corpus Christi fuisset seruatum in pixide, concedenda esset illa, corpus Christi moritur in pixide. Nec per hoc intelligitur aliqua noua proprietas aduenire, sed sensus est anima Christi incipit non esse hic & & sic non est ponendum quod maneat materia nuda sine forma, nec quod forma cadaueris introducatur, & sic stat quod diuinitas & anima non sunt in sacramento ex ui sacramenti, licet sint ibi per naturalem comitantiam quamdiu anima coniuncta fuit praeter triduum, ideo non valet quod moderni dicunt quod conuersio fit in animam secundum quod dat esse corporeum, tamen vt est rationalis non est nisi per comitantiam, immo fit conuersio in corpus quod habet aliam formam. In bruto autem cum non sit alia forma qua animam, si uirtute diuina fieret conuersio alicuius in corpus bruti dicendo, hoc est corpus bruti anima bruti esset ibi vi verborum, & per comitantiam, quo ad illud quod est ibi secundum rem, quo ad rationem autem vegetabilis & sensibilis non esset conuersio in corpus, sed tamen in materiam & partes eius, quae corpus non appellatur. Haec Henricus in forma.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus probando quod in eucharistia non sit quantitas dimensiua corporis Christi. Primo quia non sequitur, quantitas Christi non separatur a corpore suo ergo est cum corpore in sacramento per concomitantiam, sicut enim locus caeli non separatur ab eo secundum contactum, qui tamen non poper hoc est in sacramento, sic videtur esse hic.
Secundo sic. Cessante causa cessat effectus, & ideo corpus Christi sit hic propter ordinem quem habet ad species vt substantia non vt quantum: ergo est hic substantia, & non quantitas. Tertio quia quod aliqui arguunt valet, dicunt enim quod non sequitur Deus facit calidum praesens calefactibili, nisi comparetur ei in ratione calefacientis suspendendo actionem & retinendo calorem, ergo in se non est calidum vel calefactiuum, ergo licet non faciat quantitatem corporis Christi esse in se indiuisibilem, quia hoc esset contradictio, potest tamen facere ipsam comparari ad species quae sunt extra modo indiuisibili. Hoc autem non est simile, quia quod sequitur ad approximationem agentis ad patiens est aliquid absolutum, quod Deus potest impedire, sed sicut non potest facere quod quantitates vnius rationis ad inuicem comparatae vna non sit inferior alia vel aequalis, sic etiam nec quin vna sit maior aut minor aut aequalis, quo facto sic non comparetur dissimiliter ad totum & partem, vel pars ad partem & totum ad totum &c.
Quarto sic. Impossibile est quod quantitas comparetur quantitati modo naturae incompossibili, sed modus naturae quantitatis est diuisibilitas, ergo imposibile est quod quantitas comparetur modo indiuisibili, sed si quantitas corporis Christi praesens esset speciebus modo substantiae compararetur ad eas modo indiuisibili, igitur &c.
Quinto quia substantia potest comparari ad locum circunscriptiuum mediante quantitate quam habet, & sequitur modum quantitatis, quia hoc non repugnat suae naturae. Licet enim substantia non sit diuisibilis, aut quanta secundum se, est tamen quanta & diuisibilis per accidens ratione quantitas sibi inhaerentis, per quam extenditur, sed quantitas cum de ratione sua intrinseca habeat partes possibiles distinctas, & per hoc sit diuisibilis, nullo modo potest sibi competere respectu cuiuscunque alterius indiuisibiliter se habere, propter quod non comparari potest ad locum modo substantiae vt tota sit sub speciebus, & tota sub qualibet parte. Sexto, quia anima rationalis quae secundum se est indiuisibilis quamuis sit in corpore quanto & mediante eo sit in loco, tamen non comparari potest diuisibiliter seu quantitatiue ad ipsum corpus quantum, nec ad eius locum, immo ipsa tota est in corpore & quamlibet parte corporis, & similiter se habet ad locum continens corpus suum, ergo similiter quantitas quae de se & de natura sua intrinseca est diuisibilis, quia habet partes positione differentes, quamuis sit in substantia quae de se est non quanta nec diuisibilis, non potest ratione substantiae comparari ad aliquid indiuisibiliter, sed necessario comparatur quantitatiue & diuisibiliter, ita quod necessario se habet dissimiliter ad totum & ad quamlibet eius partem, & sic si quantitas corporis Christi est in sacramento per concomitantiam ad substantiam, non apparet possibile qualiter ipsa tota possit esse aequaliter praesens speciebus & cuilibet parti specierum. Septimo quia vbicunque est substantia in se realiter, ibi est substantialiter, quia iste modus est ab ea inseparabilis, ergo similiter vbicunque est quantitas in se realiter est ibi quantitatiue, quia iste modus est sibi essentialis vel inseparabilis, sed illud quod inest quantitatiue alicui non potest comparariad totum vel eius partem consimiliter, igitur vt prius. Haec Durandus.
Contra eandem conclusionem arguit Scotus probando quod modos ponendi corpus Christi quantum non quantitatiue in Eucharistia non sit conueniens. Primo quia vnumquodque siue sit primus terminus transubstantiationis sine secundus, si tamen est ibi, habet proprietates suas quae sibi necessario & naturaliter conueniunt, quod probatur ex eo quod si Deus creet substantiam quantam vel natura generet substantiam, vt concomitetur quantitas vtriusque productionis, primus terminus est substantia & terminus concomitans est quantitas, & tamen tam in genito quam in creato quantitas habet suum modum realem sicut haberet si primo terminaret aliquam mutationem, & hoc probatur per rationem, quia alia & alia habitudo ad agens non variat naturam rei hoc est prama vel secunda mediata vel immediata, dum tamen producatut, quia nec habitudo ad aliud agens variat naturam rei actae secundum Augustinum 3. de trinitate capitulo 9. Non ergo carebit quantitas suo proprio modo naturali propter hoc tantum, quia non est primus terminus transubstantiationis, dum tamen sit ibi realiter siue primo, siue secundo per illam mutationem.
Secundo sic. Si per conuersionem sit terminus ad quem, vbi prius fuit terminus a quo, ergo modus essendi huius & illius erit similis, ille saltem qui potest esse communis vtrique, sed panis conuersus erat hic quantitatiue suo modo, quia sub quantitate habens partem extra, ergo & substantia corporis Christi existens hic ex vi conuersionis erit hic suo modo quantitatiue, habens scilicet partem substantiae sub parte quantitatis, & tunc quantitas eius erit hic proprie dimensiue. Tertio, quia positio quae est differentia quantitatis necessario est in quanto continuo permanenti, & istam oportet saluari in proposito, quae scilicet dicit ordinem partium in toto. Non enim est intelligere aliquid esse dimensionatum quin sit significare in toto ordinem huius partis ad illam secundum quantitatem interminatam. Hae ille. Contraeandem arguit Aureotles probando quod non ideo quantitas corporis Christi in Eucharistia absoluitur a legibus quantitatis, quia non est ibi nisi per concomitantiam. Primo quia secundum te dimensiones interminatae non sunt in materia nisi per formam ita quod concomitantur formam in materia, & generatio quae per se terminatur ad formam, reminatur secundario & per accidens ad quantitatem & quantum dat generans de forma, tantum dat de quantitate, sed hoc non obstante quod quantitates sint in materia per concomitantiam non absoluntur in se a legibus quam titatis, alias omne corpus esset indiuisibile secundum suam quantitatem &c.
Secundo quia si ratio tua sit bona, quod quia substantia est ibi sine legibus quantitatis, ideo illae dimensiones sint sine proprietatibus quantitatis, eo quod sunt ibi qui concomitantiam substantie, qui eandem rationem sequitur quod istae dimensiones ibi sint ad indiuisiblitatem reductae, quia sunt ibi modo substantiae, quae de se indiuisibilis est. Tertio, quia omne accidens & si sit posterius suo subiecto, in illo tamen posteriori quo aduenit subiecto ponit suum effectum formalem, & suarum passionum circa subiectum, sicut albedo in posteriori, quo aduenit subiecto dat esse album, sed per te in sacramento altaris est vera quantitas corporis Christi realiter, licet per accidens, ergo in illo posteriori dabit esse quantum corpori, & alias passiones quantitatis. Quarto Illud quod concurrit cum substantia ad fundandum ordinem ad diuisibilitatem videtur habere per se ordinem ad illam, sed quantitas cum substantia concurrit ad fundandum illum ordinem, quia illa substantia corporis Christi, aut est diuisibilis, aut indiuisibilis, si vt fundat illum ordinem partium adinuicem sit diuisibilis, ergo per quantitatem, & habetur propositum, si sit indiuisibilis, ergo non habet partes, & sic corpus Christi in sacramento. non habet caput, nec plura membra. Haec ille in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supra dictis. Et quidem ad primum Scoti contra prima conclusionem dicitur quod in illo casu quem tangit arg. eodem modo remansisset in Eucharistia res primo ibi contenta eadem numero vel specie sicut remansit eadem extra Eucharistiam, puta in sepulchro vel supra terram, nec oportet dare maiorem indentitatem corpori vel sanguini Christi pro tunc in Eucharistia quam habuerit protunc extra Eucharistiam. Corpus autem & sanguis Christi in trieduo non fuerunt extra Eucharistiam eadem quae prius identitate specifica propter vnitatem alicuius formae substantialis remanentis in corpore Christi vel sanguine mortuo & prius existentis in viuo, sed fuerunt eadem numero propter tria, scilicet propter vnitatem materiae, propter vnitatem suppositi, & propter vnitatem eiusdem esse actualis existentiae secundum quod declarat Bernardus de Gannaco in impugnationibus quolibet 9. Henrici q. q. 8. & primo quolibet. q. 4. & secundo quolibet. q. 2. & tertia.
Item Sanctus Thomas tertia parte. q. 50. arti. quinto, sic dicit. Hoc quod dico simpliciter potest dupliciter accipi. Vnomodo prout simpliciter idem est quod absolute, sicut simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur, vt philosophus dicit, & hoc modo corpus Christi mortuum & viuum fuit simpliciter idem numero. Dicitur enim simpliciter aliquid esse idem numero, quia est idem supposito. Corpus autem Christi viuum & mortuum fuit supposito idem, quia non habuit aliam hypostasim viuum & mortuum praeter hypostasim verbi Dei & hoc modo loquitur Athanasius in epistola ad Epitetum dicens. Circunciso corpori, & potato & manducanti & laboranti, & in ligno asfixo inerat impassibile & incorporeum Dei verbum, hoc erat in sepulchro positum. Aliomodo simpliciter idem est quod omnino, vel totaliter, & sic corpus Christi viuum & mortuum non fuit simpliciter idem numero, quia non fuit totaliter idem, cum vita sit aliquid de essentia corporis viuentis. Est enim praedicatum essentiale non accidentale, vnde consequens est quod corpus quod desinit esse viuum, non totaliter idem remaneat. Si autem diceretur quod corpus Christi mortuum totaliter idem numero remaneret, sequitur quod non esset corruptum corruptione dico mortis, quod est haeresis gaionitarum, vt dicit Isidorus, & habetur in decretis. 24. q. 3. Et damastce dicit in tertio li. quod nomen corruptionis duo significat vno modo separationem animae a corpore & alia huiusmodi, aliomodo dissolutionem in elementa, ergo incorruptibile dicere corpus domini secundum Iulianum & Galanum secundum primum corruptionis modum ante resurrectionem impium est, quia corpus Christi non esset consubstantiale nobis, nec in veritate mortuum esset, nec secundum veritatem saluati essemus, secundo modo autem corpus Christi fuit incorruptum. Haec ille.
Item tertio quolibet. q. 4. quaerit. Vtrum oculus Christi post mortem fuerit aequiuoce oculus. Et respoteo det sic. Aequiuocum & vniuocum secundum rationem diffinitiuam dicuntur eadem, vel non eadem. Ratio autem diffinitiua cuiuslibet speciei sumitur a forma specifica ipsius, forma autem specifica hominis est anima rationalis, vnde remota anima rationali non potest remanere homo vniuoce, sed tantum aequiuoce. Oportet autem idem accipere in partibus quod est in toto, nam sicut anima se habet ad totum corpus, ita pars animae se habet ad partem cor poris vt visus ad oculum, vt dicitur secundo de anima, vnde separata anima a corpore, sicut non dicitur homo nisi aequiuoce ita nec dicitur oculus nisi aequiuoce, & hoc indifferenter, siue praesupponatur alia forma substantialis in corpore ante animam rationalem, vt quidam volunt, siue non, vt magis videtur consonum veritati. Quodcunque enim principiorum essentialium subtrahatur, iam non remanebit eadem ratio speciei, vnde nec nomen vniuoce dicetur. Solo autem hoc modo recedente anima remaneret corpus humanum & eius partes secundum eandem rationem speciei, si anima non vniretur corpori, vt forma, sed tunc sequeretur quod nec per vnitionem animae esset substantialis generatio, nec per separationem corruptio, quod quidem ponere in corpore Christi est haereticum &c.
Item secundo quolibet. q. 1. sic dicit. De Chituo in triduo mortis possumus loqui dupliciter. Vnomodo quantum ad personam vel hypostasim, & sic est idem numero simpliciter qui prius fuit, aut quantum ad naturam humanam, & hoc dupliciter. Vnomodo quantum ad totam naturam quae humanitas dicitur & sic Christus non fuit homo intriduo mortis. Vnde nec idem homo, nec alius homo, sed eadem hypostasis aut quantum ad partes humanae naturae, & sic anima quidem omnio fuit eadem numero, eo quod non est transmutata, secundum corpus vero fuit idem numero secundum materiam, sed non secundum formam substantialem quae est anima, vnde non potest dici quod simpliciter fuerit idem numero, quia quaelibet differentia substantialis excludit idem simpliciter. Anima autem est differentia substantialis, & ideo mori est corrumpi, non alterari tantum. Nec iterum potest dici quod sit non idem vel aliud, quia non est secundum totam substantiam non idem vel aliud.
Dicendum est ergo quod secundum quid est idem, & secundum quia non idem, secundum materiam enim est idem sceundum forma vero non idem. Haec ille, & similia dicit multis alijs in locis. Ex quibus apparet quod corpus Christi in triduo non fuit omnino idem quod ante dum viueret, nec per consequens res primo contenta in Eucharistia in nocte coenae, & contenta in Eucharistia in triduo sepulturae, fuit omnino eadem, sed secundum quid illo triplici modo quem ponit Bernardus de gannaco vbi supra. Nam corpus Christi contentum in Eucharistia tempore mortis dicit quoddam compositum ex materia prima, & ex aliqua forma substantiali dante esse corporeum, non autem esse viuum, vel animatum. Corpus autem Christi viuentis dicit compositum ex materia & anima rationali prout dat esse corporeum de genere substantiae ipsi materiae. Constat autem illa duo composita non omnino esse idem, vt saepe dictum fuit. Veruntamen ad istud argu. potest dici aliter scilicet quod in casu argumenti sub Eucharistia continebatur materia prius informata ab anima. Et similiter anima Christi prout continet virtualiter formam corporeitatis, non quidem vt informans materiam, sed assistens illi. Et hanc solutionem ponit Herueus in tractatu de pluralitate formarum respondendo ad 14. tertium argu. quod est tale in forma. Ponatur quod aliquis consecrasset in die coenae, & reseruasset hostiam vsque ad sabbatum sequens, tunc quaero vtrum corpus Christi sit sub illa hostia sacramentaliter, aut non Non potest dici quod non, quia manente hostia videtur manere ibiidem corpus Christi sub hostia, si autem ponatur corpus Chcatur esse sub hostia, quaero vtrum corpus Christi viuum sit sub ea, aut corpus Chamemr mortuum, non corpus Chatur viuum, quia tunc non erat viuum, nec corpus Chatr mortuum, nisi remanserit aliqua forma corporeitatis, quae fuerat in viuo, in quam facta fuerat illa conuersio, quia si noua forma est introducta in morte, in quam non fuit conuersa forma panis illa forma corporis mortui non esset sub sacramento virtute sacramenti, sed sola materia prima, ergo oportet ponere in Christo aliquam formam corporeitatis praeter animam in quam fiat illa conuersio praedicta. Ecce argumentum quod est virtualiter idem cum argumento Scoti. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod secundum quosdam corpus Christi mortuum esset stante hypothesi sub sacramento solum quo ad materiam. Aliter potest dici quod corpus mortuum potest dici illud quod per mortem est generatum, & tale corpus mortuum est cadauer. Cadauer enim non corrumpitur per mortem, quia quod est corruptum iam non est, sed magis genitum, & tale corpus mortuum non esset sub sacramento stante hypothesi virtute sacramenti, nisi solum quantum ad primam materiam. Alio modo dicitur corpus mortuum corpus quod fuit viuum, quod per mortem est corruptum, & tale corpus mortuum idem est realiter quod homo mortuus, & tale corpus mortuum stante hypothesi fuisset in sabbato in sacramento quantum ad suas partes quae sunt anima rationalis, & materia prima, quae in morte cuiuslibet homnins remanent, licet diuisim. Et si dicatur contra hoc quod non emanerent diuisim, si coniungerem tur in sacramento.
Dico quod licet secundum esse sacramentale quo sunt in sacramento vnirentur, non tamen vnum vnitur alteri vt forma materiae, prima quidem vnio non repugnat morti, sed secunda. Vnde quantum ad diuisionem oppositam secundae vnioni stante hypothesi adhuc remanerent diuisa in morte. Haec ille, & haec sufficiant ad primum Scoti. Ad secundum negatur minor, scilicet quod anima rationalis vt dat esse corporeum non sit ens reale, sed tantum rationis.
Nec valet probatio per simile de communi abstracto a singularibus. Cum enim dicitur anima rationalis, vt dat esse corporeum praeter esse rationale, & huiusmodi, non intendo dicere aliquod commune sic abstractum a singularibus per intellectum, nec aliquod ens fabricatum per intellectum, puta actum intellectus, aut speciem praeuiam actui, aut conceptum terminantem actum intelligendi, aut respectum rationis, vel aliquod tale sed dico meram realitatem animae prout continet in se virtualiter & realiter, licet non formaliter formam substantialem de genere substantiae, quae nata est dare materiae vel composito esse corporeum, & non esse viuum, vel animatum, aut rationale, eo modo quo forma superior continet inferiorem eiusdem generis subalterni respectu subiecti capacis vtrarunque. Nec etiam dicimus quod anima vt dat esse corporeum distinctum ab esse rationali sit in sacramento hoc modo, quod distinctio illa, quae est mere & praeciserationis sit primus terminus, vel pars, aut accidens, aut conditio primi termini conuersionis in actu, licet in potentia sundet talem distinctionem rationum, aut distinctionum, aut respectuum rationis, & ideo arguens false recitat positionem Sancti Thomas in hoc quod talis distinctio sit aliquid termini conuersionis, & pro hoc multum bene loquitur Herueus vbi supra in solutione 136. argumenti vbi sic dicit.
Sciendum quod quando in aliqua essentia quod quando in aliqua essentia simplici inueniuntur plures perfectiones, quae licet in alijs rebus plurificentur, realiter tamen in illa re simplici sunt vnum realiter, & sola ratione differunt, tunc inquantum inuenitur in illa principium alicuius actus secundum vnam illarum & non secundum aliam, illa vna & eadem realis essentia dicitur secundum alteram illarum perfectionum per se requiri ad illum actum, & secundum alteram non requiri per se, sed concomitatiue se habere, sicut eadem diuina essentia est natura & voluntas, & realiter est natura, & realiter est voluntas, & voluntas & natura in ea non differunt realiter sed sola ratione, & tamen in generatione filij essentia diuina vt natura est per seprincipium productiuum, sed vt voluntas habet se concomitatiue, non quin essentia quae realiter est voluntas vere & realiter sit illud quod est principium productiuum filij, sed quia ad hoc quod talis essentia sit principium productiuum filij non requiritur quod ipsa secundum quod est huiusmodi principium sit voluntas vt voluntas. Et sicut si eadem essentia esset calor, & calor diceretur calefacere secundum quod est calor, sed secundum quod est calor concomitatiue se haberet ita etiam licet illud in quod conuertitur forma panis sit realiter & essentialiter forma corporeitatis, & sit anima, tamen non est terminus in eo quod anima, sed in eo quod forma corporeitatis, quia dato quod illa essentia non esset anima, & esset forma corporeitatis, adhuc conuerteretur in eam forma panis, quia verba sacramenti efficiunt quod signenant conuersionem fieri in corpus, sic ergo essentia in quam conuertitur forma panis, & est forma panis & est anima, sed tamen est ibi concomitatiue inquantum est anima, quia accidit illi essentiae quod sit anima ad hoc quod fiat in eam conuersio formae panis, sicut etiam in generatione filij dicitur concomitatiue se habere voluntas. Hac ille.
Item in raeonsione. 14. melius facit ad propositum. Argumentum enim 14. tale est. Terminus conuersionis est res vera, intentiones autem secundum quas eadem res potest ratione differre a seipsa vt est corporea, & vt est animata non sunt termini conuersionis nisi per accidens. Eorum autem quae sunt termini per accidens ipsius conuersionis, qua ratione vnum ponitur esse terminus, & aliud. Ergo non potest dici quod forma panis conuertatur in animam vt dat esse corporeum, sicut non conuertitur in ipsam, vt dat esse animatum. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod minor supponit falsum, scilicet quod esse corporeum & esse animatum siue forma corporeitatis & anima dicant intentiones logicas, siue entia rationis. Hoc enim est falsum, immo forma corporeitatis & anima dicunt res veras, & ideo quando ponitur quod forma homnins secundum quod dat esse corporeum sit terminus conuersionis, non ponitur terminus per accidens, sed ponitur terminus per se. Sed si quaeratur, quare etiam ipsa anima cum sit eadem realiter cum forma corporeitatis non sit terminus huius conuersionis per se, & secundum quod est anima.
Dico quod huius causa est, quia dato quod illa essentia non esset anima, dum tamen esset forma corporeitatis adhuc fieret in eam conuersio, sed si esset anima ita quod non esset forma corporeitatis non fieret in eam conuersio. Haec ille, & bene, & sufficienter ad secundum Scoti cum praecedentibus.
Ad tertium eius dicitur quod corpus in quod fit conuersio est corpus naturale & physicum per formam substantialem quae est anima vt dat esse corporeum, & ideo neganda est minor cum dicit quod illa forma non est anima intellectiua.
Ad quartum dicendum quod cum dicitur, hic est calix sanguinis &c. terminus conuersionis nullo modo includit animam, sed aliquam aliam formam substantialem dantem esse corporeum & sanguineum, quia secundum multos anima nullo modo est forma substantialis sanguinis, licet sit forma substantialis omnium partium corporis, puta carnis, ossis, nerui & similium, secus est de sanguine, qui non est actu pars animalis, sed tantummodo in potentia, & licet de hoc diffuse dictum sit secundo sen. tamen hic recito dicta Sancti Thomae in quaestionibus de anima q. 9. vbi nc dicit. Inter omnia esse est illud quod immediatius & intimius conuenit rebus vt dicitur in libro de causis, vnde oportet quod cum materia habeat esse actu per formam quod forma dans esse materiae ante omnia intelligatur aduenire materiae & immediatius sibi inesse. Est autem hoc proprium formae substantialis quod det materiae esse simpliciter, ipsa enim est per quam res est hoc aliquid, non autem per formas accidentales habet esse simpliciter, sed esse secundum quid, puta esse magnum, vel coloratum, vel aliquid tale. Si qua ergo forma est quae non det materia esse simpliciter, sed adueniat materiae existenti in actu per aliam formam, non erit forma substantialis.
Ex quo patet quod inter formam substantialem & materiam non potest cadere aliqua forma substantialis media, sicut quidam volunt ponentes quod secundum ordinem generum quorum vnum sub altero ordinatur est ordo diuersarum formarumin materia, vt puta dicamus quod materia secundum vnam formam habet quod sit substantia in actu, & secundum aliam quod sit corpus, & sic deinceps. Sed hac positione facta sola prima forma quae faceret esse substantiam in actu esset substantialis, aliae vero omnes accidentales, quia forma substantialis est quae facit hoc aliquid, vt iam dictum est. Opertct ergo dicere quod eadem forma numero sit, per quam res habet quod sit substantia, & quod sit in vltima specie specialissima, & in omnibus intermedijs generibus. Relinquitur ergo dicendum quod cum formae rerum naturalium sint sicut numeri, in quibus est diuersitas speciei addita, vel subtracta vnitate, vt dicitur octauo meta. oportet intelligere diuersitatem formarum naturalium secundum quas constituitur materia in diuersis speciebus ex hoc quod vna addit perfectionem super aliam, vt puta quod vna forma constituit in esse corporali tantum. Hunc enim oportet esse infinitum gradum formarum naturalium, eo quod materia non est in potentia nisi ad formas corporales, quae enim incorporea sunt immaterialia sunt. Alia autem perfectior forma constituit materiam in esse corporali, & vlterius dat esse vitale, & vlterius alia forma dat ei & esse corporale, & esse vitale, & super hoc addit esse sensitiuum, & sic est in alijs. Oportet ergo intelligere quod forma perfectior secundum quod constituit materiam in perfectione inferioris gradus simul cum materia compositum intelligatur vt materiale respectu vlterioris perfectionis, & sic vlterius procedendo, vtpote materia prima secundum quod iam constituta est in esse corporeo est in potentiarespectu vlterioris perfectionis quae est vita. Et ex inde est quod corpus est genus corporis viuentis, & animatum siue viuens est differentia, nam genus sumitur a materia & differentia a forma, & sic quodammodo vna & eadem forma, scilicet quae constituit materiam in actu inferioris gradus est media inter materiam & seipsam secundum quod constituit eam in actu superioris gradus. Materia autem prout intelligitur constituta in esse substantiali secundum perfectionem inferioris gradus per consequens intelligi potest vt accidentibus subiecta, nam substantia secundum inferiorem illum gradum perfectionis necesse est quod habeat aliqua accidentia propria quae necesse est ei inesse, sicut ex materiam constituta in esse corporeo per formas statim consequitur vt sint in ea dimensiones per quas intelligitur materia diuisibilis per diuersas partes, vt sic secundum diuersas partes sui possit esse susceptiua diuersarum formarum. Et vlterius ex quo materia iam intelligitur constituta in esse quodam substantiali, intelligi potest susceptiua accidentium quibus disponitur ad vlteriorem perfectionem suscipiendam. Huiusmodi autem dispositiones praeintelliguntur formae vt inductae ab agente in materiam, licet sint accidentia ita propria formae, quod non nisi ex ipsa forma causantur in materia, vnde non praeintelliguntur in materia formae quasi dispositiones, sed magis forma praeintelligitur eis sicut causa effectui. Sic ergo cum anima sit forma substantialis, quia constituit hominem in determinata specie substantiae, non est aliqua alia forma substantialis media inter animam & materiam primam sed nomo ab anima ipsa perficitur secundum diuersos gradus perfectionum, vt sit scilicet corpus animatum, & animal & rationale, sed oportet quod materia secundum quod intelligitur vt recipiens ab anima rationali perfectiones inferioris gradus, puta quod sit corpus & animatum corpus, & animal intelligitur simul cum dispositionibus conuenientibus quod sit materia propria ad animam rationalem secundum quod dat vltimam perfectionem, sic ergo anima secundum quod est forma dans esse non habet aliquid aliud medium inter se & materiam primam, sed quia eadem forma dans esse materiae est etiam operationis principium, eo quod vnunquodque agit secundum quod est in actu, necesse est quod anima sicut & quaelibet alia soama sit operationis principium. Sed considerandum est quod secundum gradum formarum in perfectione essendi est etiam gradus eatum in virtute operandi, cum operatio sit existentis in actu, & ideo quanto aliqua forma est maioris perfectionis in dando esse, tanto est maioris virtutis in operando, vnde formae perfectiores habent plures operationes & magis diuersas quam formae minus perfectae. Et inde est quod ad diuersitatem operationum in rebus minus perfectis sufficit diuersitas accidentium, in rebus autem magis perfectis requiritur vlterius diuersitas partium, & tanto maior, quanto forma fuerit perfectior. Videmus enim quod igni conueniunt diuersae operationes secundum diuersa accidentia, vt ferri sursum secum dum leuitatem, calefacere autem secundum calorem, & sic de alijs, sed tamen quaelibet harum operationum competit igni secundum qualibet eius partem. Corporibus vero animatis quae habent nobiliores formas diuersis operationibus deputantur diuersae partes, sicut in plantis alia est operatio radicis, & stipitis, & ramorum, & quanto corpora animata fuerint perfectiora tanto propter maiorem perfectionem necesse est inueniri maiorem diuersitatem in partibus.
Vnde cum anima rationalis sit perfectissima formarum materialium, in homine inuenitur maximam distinctio partium propter diuersas operationes, & anima singulis earum dat esse substantiale secundum illum modum quo competit operationi illarum. Cuius signum est quod remota anima non remanet neque caro, neque oculus nisi aequiuoce, sed cum oporteat ordinem instrumentorum esse secundum ordinem operationum, diuersarum autem operationum quae sunt ab anima vna naturaliter praecedit aliam, necesse est quod vnas pars corporis moueatur per aliam ad suam operationem, sic ergo inter animam secundum quod est motor & principium operationum, & totum corpus cadit medium aliquid, quia mediante aliqua prima parte mouet alias partes ad suas operationes, sicut mediante corde mouet alia membra ad vitales operationes, sed secundum quod dat esse corpori immediate dat essesubstantiale & specificum omnibus partibus corporis. Et hoc est quod a multis dicitur quod anima vnitur corpori vt forma sine medio, vt autem motor vnitur ei per medium, & haec opinio pro cedit secundum sententiam Aristoteles qui ponit animam esse formam substantialem corporis. Sed quidam ponentes secundum intentionem Platonis animam vniri corpori sicut vnam substantiam alteri, necesse habuerunt ponere media, quibus anima vniretur corpori, quia diuersae substantiae & distantes non colligantur nisi sit aliquid quod vniat eas, sicut posuerunt quidam spiritum & humorem esse medium inter animam & corpus, & quidam luce, & quidam potentias animae, vel aliquid aliud huiusmodi, sed nullum istorum est necessarium, si anima est forma corporis, quia vnumquodque secundum quod est ens est vnum, vnde cum forma secundum seipsam det esse materiae secundum seipsam vnitur materiae, & non per aliquod ligamentum. Haec Sanctus Thomas Ex quibus apparet quod per eandem formam substantialem homo est substantia & corpus & animatum & animal & rationale & non per diuersas formas: secundo quod per eandem formam non per diuersas caro hominis est caro, & os est os. & sic de ceteris, quae sunt partes hominis in actu, & non solum in potentia proxima vel remota, quod addo propter quatuor humores complexionales, qui non sunt partes animalis in actu, sed in potentia proxima, puta per conuersionem digestiuam, vnde non est necesse dicere quod anima sit forma substantialis sanguinis, aut ssegmatis, aut colerae, aut melancoliae, sicut dicitur, quod est forma corporis, & cuiuslibet partis animalis in actu, puta carnis, ossis, & nerui capitis pedis & huiusmodi. Quia autem praedicti humores non sint partes animalis in actu, sed in potentia ostendit Sanctus Thomas tertia parte quaestio. 31. art. 5. in solutione primi sic dicens. Cum beata virgo fuerit eiusdem naturae cum alijs seminis, corsequens est quod habuit carnem & ossa eiusdem naturae. Carnes autem & ossa sunt actuales partes corporis, ex quibus constituitur integritas corporis, & ideo subtrahi non possunt sine corruptione corporisvel diminutione. Christus autem qui venerat corrupta reparare, nullam corruptionem aut diminutionem integritati matris inferre debuit, & ideo non debuit corpus Christi formari de carne vel ossib virginis, sed de sanguine qui nondum est actu pars, sed est potentia totum, vt dicitur in libro de generatione animalium, & ideo dicitur carnem de virgine sumpsisse, non quod materia corporis fuerit actu caro, sed sanguis qui est potentia caro. Haec ille.
Et hoc modo intelligi habet illud quod ipse dicit tertia parte q. 76. ar. secundo, in solutionis secundi q. sanguis est vna partium corporis humani, & similiter illud quod dicit quarto sen. dis. 44. q. 1. ar. 2. quaestium cula secunda in solutione tertij sic dicit. Sicut elementa sunt in via generationis respectu corporum mixtorum, quia sunt sicut eorum materia, non autem ita quod semper sint in transeundo in corpora mixta, ita etiam humores se habent ad membra, & propter hoc sicut in partibus vniuersi habent formas determinatas, ratione quarum sunt de perfectione vniuersi sicut & corpora mixta, ita etiam humores sunt de perfectione corporis humani sicut & aliae partes, quamuis non perueniant ad tantam perfectionem sicut aliae partes, nec elementa habent ita perfectas formas sicut mixta. Sicut autem omnes partes vniuersi a Deo perfectionem consequuntur non aequaliter, sed vnanquodque secundum modum suum, ita etiam humores aliquo modo perficiuntur ab anima rationali, non tamen eodem modo sicut partes perfectiores. Haec ille.
Ex quibus videretur quod sanguis & alij humores perficiantur ab anima rationali, sicut caro & os, quae sunt partes animalis in actu, nec habeant aliam formam substantialem praeter animam Sed dicendum quod hoc non habetur ex dictis Sancti Thomae sed solum quod sicut Deus perficit effectiue, licet non formaliter elementa, sic animal perficit effectiue quattuor humores, non autem formaliter, immo ibidem expresse ponit humores habere proprias formas. Dicit enim sic. Est autem in homine triplex humiditas. Quaedam enim humiditas est in recedem do a perfectione huius indiuidui, vel quia illud est in via corruptionis, & a natura abijcitur, sicut vrina, sudor sanies, & huiusmodi, vel quia a natura ordinatur ad conseruationem speciei in alio indiuiduo, siue per actum generatiuae sicut semen, siue per actum nutritiuae sicut lac, & nulla talium humiditatum resurget, eo quod non est de perfectione induidui resurgentis: secunda humiditas est quae nondum peruenit ad vltimam perfectionem quam natura operatur in indiuiduo, sed est ad illam ordinata a natura. Et haec est dupliciter, quia quaedam est quae habet aliquam formam determinatam secundum quam continetur inter partes corporis, sicut sanguis, & alij tres humores quos natura ordinat ad membra quae ex eis generantur, sed tamen habet aliquas formas determinatas sicut & aliae partes corporis & ideo resurgent cum alijs partibus. Quaedam vero humiditas est in via transeundi de forma in formam, scilicet de forma humoris in formam membri, & talis humiditas non resurget, quia post resurrectionem corporis singulae partes corporis in suis formis stabilientur, vt alia in aliam non transeat, & ideo non resurget illa humiditas quae est in ipso actu transeundi de forma in formam. Haec autem humiditas potest in duplici statu accipi &c. Haec ille.
Ex quibus apparet quod secundum eum habent formas determinatas, ex quibus potest esse transitus ad formam membri per viam generationis. Cum autem forma membrorum sit anima rationalis in homine secundum eum, manifeste patet quod intentio eius est quod sanguis non est pars hominis in actu, sed in potentia, nec habet formam hominis in actu, sed in potentia proxima. Ex quibus vlterius sequitur quod similitudo de corpore Christi & sanguine non valet quia dato quod virtute consecrationis sanguinis primus terminus consecrationis incl uderet al quam formam substantialem, que non est anima rationalis, secus est de consecratione corporis Christi, vt patet per praedicta. Si vero aliquis contendat quod immo forma substantialis sanguinis Chartr est anima rationalis.
Dicendum est vt prius de forma corporis vt est corpus, sed tamen ex dictis sancti Thomas non cogimur dicere aut concedere dictam similitudinem aut identitatem formae corporis Christi & formae sanguinis, nec per consequens eundem terminum partialem dictarum conuersionum, quod scilicet anima rationalis sit partialis terminus vtriusque, & haec sufficiant ad quartum.
Ad quintum patet per praedicta. Non enim dicimus quod primus terminus conuersionis panis sit materia sola, aut materia sub esse accidentali, sed potius quoddam compositum ex materia & forma substantiali, puta anima rationali in conuersione panis, & ex materia & forma sanguinis in conuersione vini, & sic argumentum non valet.
Ad sextum dicitur quod ista via sufficienter saluat ea quae sunt fidei, & ea quae possunt concludi ex dictis sanctorum bene intellectis, scilicet quomodo in triduo fuit idem corpus Christi sepulti & corporis viui, vt patuit in responsione ad primum. Et ideo antecedens argumenti est negandum. Opposita vero via non potest euadere multa contraria fidei, vt puta quod anima rationalis nunquam fuit forma substantialis corporis Christi, & quod corpus Christi per separationem animae non fuit veraciter mortuum aut corruptum, & multa alia quae patent ex praedictis.
Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem dicitur quod argumentum fundatur in falsa consequentia. Puta haec conuersio terminatur ad esse corporeum, & ad esse intellectiuum, igitur si per se ad primum, per se ad secundum, & si directe ad primum, directe ad secundum. Et nullitas huius argumenti satis patere potest ex dictis Heruei in solutione adsecundum Scoti. Cum enim aliqua sunt eadem per accidens & non per se, non oportet quod actio quae per se terminatur ad primum per se terminetur ad secundum sicut ibidem diffuse dictum fuit. Ad secum dum patet responsio ex dictis ad primum, quia sicut habetur ex ibidem dictis, caro Christi mortua & caro Christi viua non sunt eadem caro specifice nec vniuoce propter causas ibidem dictas. Nec valet huius improbatio sumpta ex vniformitate sacramenti nunc & tunc, quia sicut res sacramenti difformiter se habebat nunc & tunc extra sacramentum non est inconueniens si difformiter se habuit sub sacramento nunc & tunc. Quo ad secundum inconueniens ibidem illatum dicitur quod caro Christi quae hodie continetur in Eucharistia est eadem illi, a quafluxit sanguis, & quae iacuit in sepulchro, triplici modo indentita tis superius saepe dicto, non autem fuit simpliciter eadem, alias non fuisset vere mortua, nec veraciter fuissemus per eam redempti secundum quod deducit Damastc. Quo ad tertium inconueniens ibidem illatum de sanguine Christi, patet quid dicendum per praedicta, quia secundum vnum modum potest dici quod est omnino idem sanguis modo sub Eucharistia, qui tunc effundebatur de Christi latere, secundum vero alium modum potest diciquod est idemnon omni no, sed secundum quid scilicet triplici identitate.
Ad tertium dicitur quod penitus nihil valet, sicut nec praecedentia. vnde ad istud argumentum & consimilia quae deducunt ad aliqua inconuenientia secundum iudicium vulgi, & non simpliciter inconuenientia, dicit. Herueus vbi supra in solutione 122. argumenti. Christus habuit corpus a matre sua sicut a praeparante materiam transeuntem, sicut si aliquis diceretur habere panem a dante farinam, non autem habuit corpus ab ea sicut a dante formam substantialem corporeitatis manentem in eo &c. Haec ille. Et sicut ille dicit de corpore, ita dicendum est de carne. Vnde Bernardus de gannaco vbi supra. Quod dicit Henricus quod non fieret conuersio in corpus generatum de virgine Dicendum, quod illo modo quo corpus Christi in coelo est de virgine, quod in illud. idem sit conuersio, licet enim non sit ibi aliqua forma substantialis quam Christus traxerit de virgine, est tamen materia eadem & corpus quantum ad idem supnositum, & idem esse quod habuit Chreus in vtero virginis, & illud idem suppositum quod natura humanam assumpsit in virgine, illud idem est in coelo, & in illud corpus fit conuersio. Vnde sicut nulla mater in brutis ministrat aliquam formam substantialem, quia forma faetus in brutis educitur per virtutem maris non faeminae, sic beata virgo nullam formam dedit Christo, sed materiam tantum cum dispositionibus conuenientibus ad animam. Haec ille. Ad illud etiam patet solutio ex distis Sancti Thomae superius recitatis de tertia parte q. 31. arti. in solutione primi in fine, vbi expositum est quomodo debet intelligi Christum sumpsisse de vergine carnem.
Ad primum Henrici respondet Bernardus vbi supra dicens. Tota substantia panis conuertitur in corpus Christi & animam secundum quod dat esse corporeum: non enim anima Christi separata est a corpore. In illud ergo corpus secundum quod habet ab anima rationali vt corpus sit, fit conuersio & materiae in materiam, & formae in formam, id est in animam secundum quod habet virtutem corporeitatis, ita quod conuersio ex vi sacramenti non attingit ad rem quae est anima, sed ad corpus, quod est compositum ex materia & forma corporeitatis, quae virtute includitur in anima, ita quod vsque ad animam secundum quod habet talem virtutem attingit vis sacramenti, sed ipsa anima secundum quod rationalis est non est ibi ex vi sacramenti, sed ex naturali concomitantia, vnde non fit conuersio in solam materiam, sed in corpus Chrsti reale & verum, quale est illud quod habet Christus. Quia autem dicit quod non fieret conuersio in corpus generatum de virgine, dicendum quod illo modo quo corpus Chtri in Caelo est de virgine &c. vt statim recitatum est ad vltimum Aureoli.
Ad secundum respondet idem quod secundum praedicta verum fuit dicere quod corpus Christi iacuit in sepulchro, non propter aliquam formam substantialem quam habebat, & quae prius fuerit in Christo viuo, sed quia habebat illam triplicem identitatem, de qua dictum fuit prius, vnde sicut in triduo fuisset consecratum fuisset corpus mortuum consecratum, quia tale erat secundum veritatem: & si hostia consecrata fuisset seruata, dicendum esset quod viuente corpore Christi erat inhostia, quia tale est in hostia corpus viuum, & eo mortuo erat mortuum in hostia secundum veritatem quale est in seipso. Per praedicta patet ad multa alia quae dicit. Finaliter autem redit ad propositum nostrum, quia dicit quod si in corpus bruti virtute diuina fieret conuersio, anima bruti esset ibi secundum illud quod est de vi sacramenti, sed non inquantum vegetabilis aut sensibilis, quare ergo in Christo anima rationalis secundum illud quod dat esse corpori non est ibi ex vi sacramenti, & inquantum rationalis solum per concomitantiam non videtur ratio esse. Vnde in tenendo positionem istam melius saluantur omnia quam in tenendo suam. Haec Bernardus contra Henricum & bene. Ex quibus patet ad tertium eiusdem Henrici.
Ad primum Durandi contra secundam conclusionem respondet Petrus de palu. dicens, quod non est simile de contiguis quorum non ipsa, sed illorum vltima sunt simul, nec vnum locatur per aliud, vnde ignis & aer non separantur secundum contactum, tamen ignis est in Coelo sicut in loco. & de illis quorum vnum cum alio facit vnam naturam, ita quod illud quod conuenit vni per se, conuenit alteri per accidens, & est consequentia talis. Quantitas Christi non separatur ab essentia & natura corporis Christi, sicut nec albedo a quantitate, ergo cum corpus Christi sit in sacramento per se, ibi est & quantitas per accidens, sicut vbi est quantitas per se, ibi erit eius color per accins, nec est simile de locato & locante quae differmtemperessentiam & naturam & subiecto & supposito, & vnum est extra aliud & separatum, vt dicitur quarto physicorum. Haec Petrus in forma & bene. Clarum est enim quod similitudo non valet de inseparabili per inhaerentiam, quod est quasi propria passio substantiae corporeae, vt corpus est, modo prius exposito per dicta Sanctus Thomas Ad secundum respondet idem Peas quod consequentia est nulla, quia licet cessante causacesset esctus inquantum huiusmodi, tamen quia aliquid est causa vnius per se & alterius per accidens, immo etiam calidum quod est causa calefaciendi per se est causa oppositi scilicet frigefaciendi per accidens, ideo non sequitur, cessat a causalitate per se, ergo cessat a causando. Constat enim quod substam tia non est in loco causaliter vt substantia est, sed vt quanta est ita quod quantitas est causa essendi in loco, non tamen propter hoc sequitur quod sola quantitas substantiae sit in loco, immo & substantia, ipsa quidem quantitas est in loco per se, substantia vero per accidens, & similiter quia substantia est in sacramento vt substantia est, non vt quanta est, propter hoc sequitur quod quantitas non est hic per se & directe ex vi sacramenti, sed solum substantia. Non tamen sequitur quin quantitas sit hic cum substantia ex naturali concomitantia, immo sequitur quod sic, ex quo est idem subiecto Haec Petrus & bene. Hoc addito quod quantitas est accidens absolutum & propria passio corporis inquantum huiusmodi, quia loquendo de accidentibus respectiuis non oportet quod oc accidens inhaerens corpori Christi in caelo inhaereat ei vt est in sacramento, sicut patet de respectu qui est de genere vbi vel situs. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 76. art. quinto arguit sic tertio loco. In sacramento est corpus Christi cum sua quantitate dimensiua, & cum omnibus suis accidentibus, sed esse in loco est accidens corporis, vnde & vbi numeratursnter nouem genera accidentium, ergo corpus Chcatur est in hoc sacramento localiter. Ecce argu. Sequitur responsio. Accidentia inquit corporis Chrtumr sunt in hoc sacramento secundum realem concomitantiam, & ideo illa accidentia corporis Chcatur sunt in hoc sacramento, quae sunt ei intrinseca Esse autem in loco est accidens per comparationem ad extrir secum continens, & ideo non oportet quod Christus sit in hoc sacramento sicut in loco. Haec ille.
Ad tertium respondet Petrus quod Deus non potest facere quin quantitas corporis Christi alteri comparata non sit maior aut minor aut aequalis, vnde quantitas corporis Chrei est multo maior quam quantitas hostiae, sed quia quantitas corporis Chitiri non est in hostia per se, sed per hoc quod ipsa est in substantia corporis Chatam, ideo cum substantia corporis Christi sit in altari solum infra circunferentiam hostiae sicut & substantia conuersa erat, ideo solum ibi, & non extra est quantitas corporis Christi sacramentaliter, & sicut anima coniuncta est in loco per accidens ratione quantitatis sui corporis, nec tamen propter hoc ei commensuratur, quia ei repugnat sic, quantitas est in hostia per necessariam concomitantiam, non tamen commensuratur quantitati hostiae, quia repugnat quantitati secundum esse non quantitatiuum commensurari quantitati prout habet modum quantitatis, vel sicut anima cui repugnat per se circunscribi, est tamencircunscriptiue in loco per quantitatem, non quod ipsa imediate circunscribatur, sed quia sua quantitas circunscribitur, & anima mediante quantitate est in loco circunscribente, sic econuerso quantitas cui repugnat esse indiuisibile, est tamen modo indiuisibili in sacramento per substantiam indiuisibilem, non quod ipsa in se habeat modum indiuisibilem, sed quia substantia in qua est vt sic habet modum indiuisibilem, quia sicut punctus tangit lineam modo indiuisibilisclcet per suum modum non illius, sic substantia sine quantitate conuertitur, & per consequens vt indiuisibilis comparatur ad suum terminum indiuisibiliter, & licet ille sit diuisibilis quantitati coniunctus, & sicut anima erat in loco per diuisibile modo diuisibili, quia mediante sua quantitate occupabat locum diuisibilem & diuisibiliter, sic econuerso quantitas Christi pereius substantiam succedentem modo indiuisibili substantiae conuersae infra species erit ibi modo indiuisibili, quia per suam substantiam erit ibi praesens mediate indiuisibiliter. non enim plus repugnat diuisibili esse in loco indiuisibiliter, quam econuerso indiuisibili esse in loco diuisibiliter. Nec obstat si dicatur quod potentia visiua inhaeret animae, nec propter hoc est in pede, vbi tamen est anima, quia anima excedit potentiam visiuam, nec per eam tota terminatur, sed corpus Christi quod ratione corporeitatis est in sacramento non excedit suam quantitatem, vt possit esse alicubi sine illa, quae est suus terminus & totalis. Haec Petrus, & bene, licet non oporteat concedere omnia quae ponit, in hoc tamen verum dicit, si tamen intendat ita dicere quod sicut approximato agente ad passum diuina virtute potest unpediri mutua actio & passio quae includunt respectum, puta suspendendo actionem actiui vel nolendo ei coagere, vel subtrahendo agenti corporali modum quantitatiuum, sicut colori Christi in sacramento, & multis alijs modis Deo possibilibus, ita similiter possibile est quantitatem existentem in sacramento modo non quantitatiuo similiter se habere ad totum & ad partes loci & dimensionis quo ad hoc quod sicut non commensuratur nec condiuiditur parti quantitatis extrinsecae, ita nec toti quantitati Ad quartum dicit Peas quod verum est Deum non posse facere aliquid de aliquo illi incompossibile, quia contradictio eet.
Item bene est incompossibile illud quod est diuisibile, inquantum huiusmodi esse indiuisibile, & econuerso, sed illud quod intrinsece est diuisibile comparari ad aliud extra, modo indiuisibili, videtur possibile etiam per naturam secundum quod dicunt perspectiui, speciem visibilem quae diuisihilis est, vt ad oculum apparet modo indiuisibili comparari ad speculum. Tum quia vt dicunt recipitur in puncto tum quia ad diuisionem speculi multiplicatur in tanta quam titate sicut prius, sicut punctus ad diuisionem lineae, multo magis hoc est possibile diuina virtute.
Item sicut quando sphaericum tangit planum in puncto vel vnum sphaericum aliud sphaericsi in conuexo vtrunque est diuisibile, & tamen ad inuicem comparantur vel commensurantur modo indiuisibili, quia illud secundum quod se tangunt est diuisibile, ita quantitas hostiae & quantitas corporis Christi licet sint duo in se diuisibilia, quia tamen ad inuicem comparantur mediantibus duobus indiuisibilibus scilicet substantia panis & vini quae conuersa est, & substantia corporiChristi & sanguinis inquantum conuersa est quae primae successit, quorum comparatio ad inuicem habuit modum indiuisibilem, ideo & ista mediata modo indiuisibili ad inuicem comparantur. Haec Peas & bene. Nulla enim contradictio est duo diuisibilia, comparari ad inuicem per, accidens & mediate & indirecte modo indiuisibili, sic autem est in proposito.
Ad quintum patet responsio per praedicta. Assumit enim falsum scilicet quod sicut de ratione quantitatis dimensiuae est habere partibilitatem & diuisibilitatem, & positionem, vel situm, partium in se, & oppositum repugnet ei, sic de ratione eius sit habere partibilitatem & situm in ordine ad quantitatem extrinsecam, siue comparetur ei per se & immediate & directe, siue per accidens & indirecte & mediante alio: vt enim dictum est hoc non oportet potissime vbi per diuinum miraculum assumit modum essendi non quantitatiuum, scilicet habendo modum substantiae in ordine ad aliquid extrinsecum.
Ad sextum dicitur primo quod anima rationalis quae de se est indiuisibilis non potest conparan ad corpus proprium, nec ad locum corporis sui diuisibiliter, sic quod ipsa secundum eius essentiam condiuidatur alicui quanto sed sic quod dat esse corporeum, & quantum, & circunscriptibile, & est forma corporeitatis, & pars essentialis naturae corporeae constitutiua substantie partibilis in partes homogeneas & etherogeneas Et vlterius ratione corporis quanti habet multiplicem diuisibilitatem potentiarum organicarum, & ita aliquam partibilitatem sortitur ratione corporis quod informat, & aliquo modo diuisibiliter comparatur ad locum suicorporis, quia in alia parte loci habet potentiam visiuam, & in alia auditiuam, & sic de ceteris sensibus tam exterioribus quam interioribus, & ita diuisibiliter se habet ad totum locum, & ad partes loci, quia omnes potentiae sunt in toto loco sed non omnes sunt in qualibet parte loci.
Item plures effectus transeuntes & immanentes exercet in toto loco quam in aliqua parte loci. Et sic similitudo Petri de palude superius posita de anima rationali, & de quantitate potest sustineri. De hoc Sanctus Thomas in quaestionibus de anima q. 10. sic dicit. In anima hominis, & cuislibet animalis perfecti non potest accipitotalitas nisi secundum perfectionem speciei, & secundum potentiam seu virtutem. Dicimus ergo quod cum perfectio speciei pertineat ad animam secundum suam essentiam, anima autem secundum suam essentiam est forma corporis, & prout est forma corporis est in qualibet parte corporis vt ostensum est, relinquitur quod anima tota sit in qualibet parte corporis secundum totalitatem perfectionis speciei. Si autem accipiatur totalitas quantum ad virtutem & potestatem, sic non est tota in qualibet parte corporis, nec etiam tota in toto, si loquamur de anima hominis. Ostensum enim est ex superioribus quaestionibus quod anima humana, quia excedit corporis capacitatem, reinanet ei virtus ad operandum quasdam operationes sint communicatione corporis, sicut sunt intelligere & velle, vnde intellectus & voluntas non sunt actus alicuius organi corporalis, sed quantum ad alias operationes quas exercet per organa corporalia, tota virtus & potestas eius est in toto corpore, non autem in qualibet parte corpo¬ris, quia diuersae partes corporis sunt proportionatae ad diuersas operationes animae, tamen secundum illam potentiam tantum est in aliqua parte quae respicit operationem. Que per illam partem corporis exercetur. Haec ille. Similia dicit prima parte q. 76. arti. 8 Dicitur 2. quod dato quod exemplum de anima rationali datum a Petro non sufficeret ad propositum tamen in alijs animabus & formis substantialibus tenet quo ad hoc quod sicut forma lapidis, aut vegetabilis, aut bruti, licet sit secundum se indiui sbilis, tamen mediante corpore quod informat sortitur diuisibilitatem partium quantitatiuarum per accidens sic econuerso quantitas quae de natura sua habet diuisibilitatem & distinctionem partium mediante substantia quam informat potest sortiri quendam modum indiuisibiliter se habendi non in se, sed respectu extrinseci, puta exterioris loci aut dimensionis, & hoc indirecte & mediate, & per accidens & virtute supernaturali. Dicitur tertio quod cum naturaliter prius possit trahi ad participandum aliquid de modo posterioris, vt patet de anima coniuncta corpori, nimirum si posterius virtute diuina possit trahi ad participandum aliquid de modo prioris, puta quantitas de modo substantie.
Ad septimum dicitur primo quod substantia non potest alicubi esse nisi substantiliter si per ly substantialiter intelligatur aliquis modus conueniens substantiae in primo vel secundo modo dicendi vel essendi per se, potissime sola virtute creata. Posset tamen substantiam esse alicubi vel in aliquo non substantialiter virtute diuina, si per ly non substantialiter intelligatur modus qui licet non sit repugnans substantiae in primo vel secundo modo perseitatis, nec diuinae virtuti, tamen non habet in substantia creata potentiam naturalem actiuam nec passiuam, licet habeat obedientialem potentiam, sicut pater de natura humana in supposito diuinae personae, vbi habet aliquem modum accidentis, dum innititur alterius naturae supposito, & trahitur ad participationem existentiae actualis personae filij, & diuini esse, qui modus est aliquo modo non substantialis non solum extrinsece, immo intrinsece. Dicitur secundo quod quantitas dimensiua non potest esse alicubi modo non quantitatiuo si per non quantitatiue intelligatur modus repugnans quantitati in primo vel secundo modo perseitatis, & contra omnem potentiam passiuam quantitatis naturalem & obedientialem. Potest autem diuina virtute esse in aliquo vel alicubi non quantitatiue, hoc est modo cui non correspondet aliqua potentia passiua quantitatis naturalis, sed tantum obedientialis, & per quem non derogatur naturae quantitatis in se, sed tantum in corporatione ad aliquod extrinsecum, quod quidem non necessario, nec per se primo vel secundo modo consequitur quantitatem, sicut est respectus de genere vbi vel situs, vt patet in vltima sphaera quae nullum respectum habet ad continens extrinsecum, sic autem est in proposito, & haec sufficiunt argumen. tis Durandi.
Ad primum Scoti contra eandem conclusionem dicitur primo quod quantitas corporis Christi per hoc quod concomitatur in sacramento primum terminum transubstantiationis non caret ibi aliqua proprietate sibi naturaliter & necessario conueniente, vt quantitas est. Licet enim non habeat modum essendi quantitatiue in ordine ad extrinsecum a se separatum, habet tamen modum essendi quantitatiue quo ad se & proprium subiectum, & sic non perdit aliquid neccesario & naturaliter consequens, quia condiuidi & conmmensurari loco vel exteriori dimensioni non necessario nec naturaliter conuenit quantitatidimensiuae, sicut patet de quantitate vltimae sphaerae, quae nulli loco vel continenti conmensuratur.
Nec valet si dicatur quod hoc ideo est, quia non continetur aliqua dimensione exteriori, cum nullam habeat extra se, quia etiam non oportet quantitatem dimensiuam existentem infra locum vel aliam dimensiouem exteriorem separatam illi semper commensurari, aut condiuidi, nisi habeat per se habitudinem aut ordinem ad exteriorem dimensionem, non sic autem est hic, & ideo non oportet quod quantitas corporis Christi sit modo quantitatiuo sub dimensionibus panis, nec infra locum illarum dimensionum. De praedictis beatus Thomas praesenti dist. q. 1. art. 2. in solutione tertiae & quartae quaestiunculae plura dicit. Vnde in solutione tertiae quaestiunculae sic dicit. Substantia panis quae conuertitur in corpus Christinon habet aliquam proportionem similitudinis ad quantitatem vel alia accidentia Christi, sed tantummodo ad substantiam corporis eius, & ideo cum nihil conuertatur in corpus Christi de pane nisi substantia panis, quia accidentia manent, constat quod conuersio illa directe terminatur ad substantiam, non autem ad accidentia, quia accidentia panis remanent, & ideo quantitas & alia accidentia corporis Christi non sunt ibi ex vi sacramenti, sunt tamen ibi secundum rei veritatem ex naturali concomitantia accidentis ad subiectum. Haec ille.
Item q 4. arguit sic tertio loco. Quandocunque sub aliqua quantitate extrinseca continetur aliquod corpus habens partes distinctas secundum suam intrinsecam quantitatem totam, contingit assignare sub qua parte illius quantitatis singulae partes contineantur, sed corpus Christi cum sit organicum habet partes distinctas, si ergo secundum totam suam quantitatem continetur sub dimensionibus panis, erit assignare vbi sit caput eius, & manus & pes, quod est impossibile. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod situs quantitatem praesupponit, & quia quantitas Christi nullam habet habitudinem ad dimensiones panis, ideo etiam nec situs partium corporis Christi, & ideo quanuis corpus Christi prout est sub sacramento habeat partes distinctas & situatas situ naturali, non est tamen assignare in partibus dimensionis panis vbi singulae partes corporis Christi iaceant, nec tamen seruatur quod dicatur corpus Christi confusum, quia secundum ordinem illum non comparantur ad dimensiones exteriores. Haec ille.
Item tertia parte q. 76. arti. tertio arguit sic. Corpus Christi semper retinet veram corporis naturam, nec vnquam mutatur in spiritum, sed de ratione corporis est vt sit quantitas positionem habens, vt patet in praedictis, sed ad rationem huius quantitatis pertinet, quod diuersae partes in diuersis partibus loci existant, ergo &c. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ratio illa procedit de natura corporis quam habet secundum quantitatem dimensiuam. Dictum est autem quod corpus Christi non comparatur ad hoc sacramentum quantitatis dimensiuae, sed ratione substantiae. Haec ille.
Item in solutione secundi sic dicit. Determinata distantia partium in corpore organico fundatur supra quantitatem dimensiuam ipsius, ipsa autem natura substam tiae praecedit quantitatem dimensiuam. Et quia conuersio substantiae panis directe terminatur ad substantiam corporis Christi secundum cuius modum proprie, & directe est in hoc sacramento corpus Christi, talis distantia partium est in corpore Christi vero, sed non secundum hanc distantiam comparatur ad hoc sacramentum, sed secundum modum substantiae. Haec ille.
Ex quibus apparet primo quod quam titas corpori Christi nullo modo est terminus transubstantiationis sacramentalis prmius aut secundus, nec mediatus aut immediatus, cuius oppositum supponit argu. secundo quod quantitas illa nullo modo est in sacramento virtute conuersionis substantialis aut accidentalis. tertio quod illa quantitas nullum de per se habet ordinem nec aliquam comparationem ad dimensiones panis, quae sit respectus de generatione vbi, aut situs, aut contactus, aut sit positio, aut alia consimilis habitudo, quae sit de per se & proprie quantitatis ad quantitatem plus quam substantia corporis Chatemr habeat ad dictas dimensiones, vel anima Christi ad illas. 4. quod quantitas corporis Chitur dat illi corpori esse quantum & diuisibile & situm naturalem partium in toto non tamen dat ei situm partium in loco, qui est de speciali genmeode situs. 5. quod illa quantitas est in dicto sacramento quantitatiue, hoc est quo ad modum consequentem quam titatem in ordine totius ad partes, & talis accidentis ad suum subiectum, scilicet situm de genere quantitatis, non tamen est ibi quantitatiue quantum ad modum consequentem quantitatem in ordine ad continens separatum, quod est situs de praedicamento situs. 6. quod primus situs vel positio est in separabilis a quantitate scilicet ordo partium in toto, non autem secundus scilicet ordo partium in locoextrinseco, potissime vbi quantitas dimensiua est in aliquo loco per accidens, & mediante substantia, & per miraculum diuinum, vt saepe dictum fuit. Dicitur secundo ad argu. quod neutra probatio antecedentis assumpti procedit contra conclusionem. Non quidem prima, quia in vtroque casu ibidem posito quantitas est proprie termininus productionis scilicet creationis, aut generationis, & non solum concomitatur terminum productionis, & ideo nimirum si in vtroque casu quantitas habet vtrunque situm & vtrunque quantitatiuum, scilicet extedere subiectum, & occupare locum, sed secus est in proposito nostro, similiter nec valet secunda probatio, quia vt dictum est in Eucharistia quantitas non est tanquam secundus terminus conuersionis, aut transubstantiationis, aut cuiuscunque productionis vel mutationis, nec proprie est ibi virtute alicuius talis actionis, sed mere per accidens ex concomitantia subiecti, & vlterius in Eucharistia non variatur natura, nec aliquid naturale quantitati, quia non est sibi naturale habere comparationem ad dimensionem extrinsecam, vel locum sub quo non est per se, nec ratione sui, sed solum ex concomitantia subiecti, vt saepe dictum fuit in probatione secundae conclusionis. Ad secundum negatur consequentia principalis, quia terminus a quo conuersionis, scilicet substantia panis erat in loco ratione propriarum dimensionum, & consequenter erat ibi quantitatiue vtroque modo, sed terminus ad quem n on est in dicto loco ratione propriarum dimensionum, sed ratione dimensionum panis. Aliter autem est aliquid in loco ratione propriarun dimensionum, & aliter ratione dimensionum non sibi inhaerentium, sed separatarum. De hoc Sanctus Thomas praesenti dis. q. 1. arti. 2. in solutione secum di tertiae quaestiunculae sic dicit. Quia dimensiones corporis Christi non sunt ibi ex vi sacramenti, sed solum ex eo quod inseparabiliter concomitatur substantiam, constat quod contrario ordine sunt ibi dimensiones proprie corporis Christi, & dimensiones corporis locati in loco. Corporis enim locati substantia non habet ordinem ad locum nisi mediantibus dimensionibus, & ideo quia dimensiones corporis locati non possunt esse simul cum alijs dimensionibus, sequitur quod ex consequenti substantia corporis locati non possit esse similiter cum alijs dimensionibus separatis, nec in alio corpore existentibus, sed hic econtrario substantia corporis Christi ordinatur per se immediate ad hoc quod sit sub sacramento, & dimensiones eius proprie ex consequenti. & per accidens. Substantia autem ex hoc quod est substantia non prohibetur esse cum dimensionibus quibuscunque siue coniunctis sibi, siue separatis, aut existentibus in alio subiecto, sicut substantia angelipotest esse simul vbi est aliud corpus, & ideo corpus Christi potest esse sub dimensionibus panis cum propria quantitate. Haec ille.
Item arti. 3. in solutione ad tertium tertiae. q. sic dicit. Spiritus conuenit esse totum in toto, & in qualibet parte, quia non habet quantitatem, nec substantia eius a quantitate dependet. Corpus autem Chitim quamuis in se consideratum non absoluatur a propria quantitate, tamen non conparatur ad hostiam sub qua est secundum propriam quantitatem, & ideo non est spuns, sed participat quantum ad aliquid proprietatem spiritus secundum comparationem ad species sub quibus continetur. Haec ille.
Item ar. primo in solutione 5. sic dicit. Nullum corpus comparatur ad locum nisi mediantibus dimensionibus quantitatiuis, & ideo ibi est corpus aliquod vt in loco, vbi commensurantur dimensiones eius dimensionibus loci. Et secundum hoc corpus Chitem est in vno loco tantum, scilicet in coelo, sed quia conuersa est in corpus Christi substantia panis, quae prius erat in hoc loco determinato mediantibus dimensionibus suis quae manent transubstantiatione facta, ideo manet locus, non quidem habens immediate ordinem ad corpus Christi secundum proprias dimensiones, sed secundum dimensiones panis remanentes, sub quibus succedit corpus Charterm substantiae panis, & ideo non est hic vt in loco per se loquendo, sed vt in sacramento non solum significante, sed continente ipsum ex vi conuersionis factae in ipsum &c. Haec ille, vt in praecedenti quaestione allegatum fuit.
Ad tertium patet responsio per praedicta, conceditur enim quod corpus Christi sub sacramento habet situm de genere quantitatis. Vnde Sanctus Thomas vbi supra art. 3. in solutione secundi tertiae. q. sic dicit. Confusio. opponitur ordini partium qui pertinet ad rationem situs, & quia corpus Christi non est situaliter sub sa cramento, ideo non sequitur ibi aliqua confusio partium ex hoc quod in quolibet significato hostiae est totum corpus, & quaelibet pars eius, quauis enim non sit accipere ordinem partium corporis Christisecundum comparationem ad partes hostiae, tamen est accipere ordinem ipsarum partium ad inuicem in corpore Chicitur secundum propriam quantitatem. Haec ille. Ex quibus & multis alijs superius allegatis in praesenti distinctione patet quomodo quantitas corporis Christi est in Eucharistia quantitatiue, & quomodo non, & quem situm habet, & quem non, & quomodo modus essendi sub sacramento est super, vel praeter, vel contra naturam. & quomodo non, hoc addito, & semper praesupposito quod semper diuina virtus nouos modos essendi potest dare tam substantiae corporis Christi quam suae dimensioni, qui tamen modus non repugnat naturae illarum, nec conuenit eis nisi tamen secundum potentiam obedientialem, & non secundum naturalem potentiam passiuam, & hoc sufficit ad argumenta Scoti.
Ad primum Aureoli contra eandemconclusionem, dicitur primo quod in Eucharistia non totalitur absoluitur quantitas a legibus quantitatis, nec ab aliquo sibi necessario conuenienti intrinsece, sed a quoda rspectu extrinsecus adueniente, vel a quodam effectu accidentali. Dicitur secundo, quod posito quod quantitas absoluatur ibi a quadam lege extrinseca, hoc non est totaliter nec principaliter nisi a virtute diuina efficiente, & non ex concomitantia substantiae, nec ex aliquo creato, licet aliqua negatio vel respectus sit dispositio ad illam absolutionem, puta quod quantitas non est in Eucharistia tanquam terminus conuersionis, nec virtute sacramenti, sed ex inseparabili inhaesione & concomitantia subiecti. Dicitur tertio quod instantia vel similitudo adducta de quantitate interminata non est ad propositum secundum praedicta. Tum quia dimensiones interminatae vel quantitas interminata concomitatur fomam substantialem in materia tanquam terminus productus vel comproductus per generationem terminatam ad formam substantialem, aut per aliam productionem vel mutationem praeuiam, aut subsequentem generationem, & non mere per accidens. Non sic est de quantitate corporis Chcatur in Eucharistia. Tum illae dimensiones sunt in materia virtute mutationis, non sic in Eucharistia in qua nulla quantitas vere & realiter producitur, nec vere aliquid in quantitatem conuertitur, nec ad Eucharistiam realiter mouetur aliqua quantitas, & multae aliae dissimi litudines adduci possunt. Potissime, quia in qualibet generatione simplici prius dispositiue est conuersio quantitatis inquantitatem quam vnius formae substantialis in aliam. Quid autem sentiendum sit de dimensionibus interminatis diffuse dictum fuit secundo sen. & forte in sequentibus adhuc dicetur.
Ad secundum dicitur primo quod positio nostra non dicit quod substantia sit in Eucharistia omnino absoluta in se & intrinsece. a legibus quantitatis, cum ponat substantiam corporis Christi habere esse quantum & diuisibile, & ordinem partium in toto, & distinctionem partium organicarum, sed dicit quod absoluitur a quadam secundaria lege quam titatis quae est per quantitatem comparari ad locum, & habere situm localem, & ordinem partium in loco. Haec enim proprietas non necessario consequitur quantitatem nec eius subiectum nisi quando quantitas primo & per se habet ordinem ad locum vel ad dimensiones exteriores vt saepe dicendum fuit cuius oppositum est in Eucharistia. Dicitur secundo quod illo modo quo quantitas corporis Christi in Eucharistia absoluitur a lege vel proprietate extrinseca, illo modo absoluitur a diuisibilitate extrinseca, quia scilicet non concluditur loco, & habet quendam modum indiuisibilitatis & spiritualitatis in ordine ad extrinsecum, vt dictum fuit de substantia prius, sed sicut non absoluitur a lege intrinseca quantitatis, ita nec ab intrinseca diuisibilitate, nec habet intrinsecam indiuisibilitatem in se, nec in ordine ad subiectum proprium. Ad tertium patet responsio per praedicta, concludit enim vnum concessum a nobis scilicet quod quantitas corporis Christi dat ei omnem effectum formalem quem quantitas dat suo subiecto intrinsece, non tamen concludit quod det ei respectum de genere vbi aut situs in ordine ad Eucharistiam, aut ad locum Eucharistiae, vt saepissime replicatum fuit.
Ad quartum patet per idem conceditur enim quod substantia corporis Christi vt in sacramento habet diuisibilitatem & partes & situm partium in toto de genere quantitatis, & sic est ibi quantitatiue aliquo modo. Non autem habet diuisibilitatem aut situm in ordine ad species Eucharistiae, nec ad locum earum, & sic aliquo modo est ibi non quantitatiue & indiuisibiliter, & modo spirituali, in ordine ad extrinsecum modo prius exposito.
Ad argumentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas tertia parte q76. artic. 1. in solutione primi dicens. Quia conuersio panis & vini non terminatur ad diuinitatem, vel ad animam Christi, consequens est quod diuinitas vel anima Christi non sit in hoc Sacramento ex vi sacramenti, sed ex realiconcomitantia. Quia enim diuinitas corpus assumptum nunquam deposuit, vbicunque est corpus Christi, necesse est & eius diuinitatem esse. Et ideo in hoc Sacramento necesse est esse diuinitatem Christi concomitantem eius corpus: vnde in symbolo vel synodo ephesino legitur. Participes efficimur corporis & sanguinis Christi, non vt communem carnem participantes, vt viri sanctificati, & verbo coniunRti, (ed diuinitatis vnitatem, sed vere viuificatricem, & ipsius verbi propriam factam. Anima vero realiter fuit separata a corpore in triduo, & ideo si in illo triduo mortis fuisset hoc sacramentum celebratum, non fuisset ibi anima, nec ex vi sacramenti nec ex reali concomitantia, sed quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur vt dicitur Ioan. 6. anima eius semper est realiter carni vnita, & ideo in hoc sacramento est corpus Christi ex vi sacramenti, anima autem ex reali concomitantia. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus sit Deus. Amen.