Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum corpus Christi sit in Eucharistia mobiliter, hoc est utrum ibi moveatur localiter

DISTINCTIO X QVAESTIO III. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistia mobiliter, hoc est vtrum ibi moueatur localiter.

VRSVS Circa eandem decimam distinctionem quaeritur. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistia mobiliter, hoc est vtrum ibi moueatur localiter.

Et arguitur quod non, quia impossibile est idem esse motum & quietum, quia sic contradictoria verificarentur de eodem, sed corpus Christi in coelo quietum residet, non ergo mouetur in hoc sacramento.

IN oppositum arguitur, quia dicit Philosophus secundo Topicorum quod motis nobis mouentur omnia quae in nobis sunt, quod quidem verum est etiam de spirituali substantia animae, sed Christus est in hoc sacramento: ergo mouetur ad motum ipsius.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In scono obiectiones, in tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Christus secundum esse quod habet in Eucharistia non mouetur per se.

Secunda conclusio. Potest moueri per accidens localiter ad motum Eucharistiae. Has duas ponit Sanctus Thomas 3. par. q. 76. artic. 6. vbi sic dicit. Cum aliquid est vnum subiecto & multiplex secundum esse, nihil prohibet ipsum secundum aliquid moueri, & secundum aliud immobile permanere, sicut corpori aliud est esse album, & aliud esse magnum: vnde potest moueri secundum albedinem & permanere secundum magnitudinem immobile, Christo autem non est idem esse secundum se, & esse sub sacramento, quia per hoc quod dicimus ipsum esse sub sacramento significatur quaedam habitudo eius ad hoc sacramentum, secundum ergo hoc esse non mouetur Christus per se secundum locum, sed solum per accidens, quia Christus non est in hoc sacramento sicut in loco. Quod autem non est in loco non mouetur per se in loco, sed solum per motum eius in quo est. Similiter autem neque per se mouetur secundum esse quod habet in sacramento quacunque alia mutatione, puta quantum ad hoc quod desinat esse sub sacramento, quia illud quod habet esse indeficiens non potest esse deficiendi principium, sed alio deficiente hoc esse desinit in eo, sicut Deus cuius esse est indeficiens & immortale desinit esse in aliqua creatura corporali per hoc quod creatura corporalis desinit esse, & hoc modo cum Christus habeat esse indeficiens, & incorporale non desinit esse sub sacramento neque per hoc quod ipsum desinat esse, neque etiam per motum localem sui, sed per hoc quod species huius sacramentidesinunt esse: vnde patet quod Christus per se loquendo immobiliter est in hoc sacramento. Haec ille.

Item in hac dist. q. 1. art. 3. in solutione 4. q. sic dicit. Moueri in loco includit esse in loco: vnde ad hoc quod aliquid per se moueatur in loco, oportet quod per se sit in loco, & quod per se moueatur non ad motum alterius. Sed per accidens aliquid mouetur in loco dupliciter: vno modo quia per accidens est in loco, alio modo quia per se est in loco, sed per accidens mouetur in loco, sicut patet in his quae vehuntur, quia locus quem mutant est per se eorum proprius locus vel comns. Corpus autem Christi in loco quem species mutant non est per se, neque sicut in loco proprio, neque sicut in loco communi, sicut ex dictis patere potest, & ideo per se in illo moueri non potest, neque per accidens, sicut corpora per accidens mouentur. Sed hoc modo quo aliquid & per accidens est in loco & per accidens mouetur, nec differt vt quidam dicunt dicere, vtrum species moueantur in eodem loco aut transferantur de loco ad locum, quia quod in eodem loco manens secundum substantiam mouetur, mutat locum non solum secundum partes, sed secundum totum, vt in 6. Physic. probatur. Haec ille.

Ex quibus possunt formari rationes pro vtraque conclusione. Pro prima talis. Qe quod per se mouetur localiter in aliquo per se est in illo vt in loco, sed Christus non est in Eucharistia vt in loco nec est per se in loco Eucharistiae, sed solum per accidens: ergo non per se mouetur localiter secundum esse quod habet in Eucharistia. Pro secunda conclusione arguitur sic. Quod continetur in aliquo localiter moto secundum se & quodlibet sui, & non separatur ab eo quandiu mouetur, tale mouetur saltem per accidens ad motum alterius, sic est de corpore Christi respectu Eucharistiae: igitur &c. Et in hoc primus artic. terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum artic. arguitur contra conclusiones. Et quidem contra secundam arguit Scot. probando quod nulla virtus creata potest mouere corpus Christi vt in sacramento. Primo, quia quod non habet virtutem motiuam super aliquid quamdod illud est per se non mouet illud per accidens quamdod est cum alio cum quo non facit per se vnum, sicut actus cum potentia, sed virtus creata omnino non potest super corpus Christi in se, sub isto modo existendi ad mouendum ipsum: ergo quando est cum alio, respectu cuius non est sicut potentia, nec sicut actus, sequitur quod eadem virtus non poterit illud mouere etiam per accidens. Sic autem est cum hostia, quod patet, quia species non est forma eius, nec ipsum est formaipeni. Si maior, ista negatur: quia graue existens in naui mouetur a mouente nauem, licet graue non sit forma nauis, nec econtra. Instantia non est ad propositum, quia virtus motiua illius posset super graue per se, si graue per se esset. Ideo autem addidi in maiore, quorum neutrum est actus alterius, quia & si aliquid quod est actus alicuius non posset per se moueri ab illo, tamen potest per accidens moueri ab eodem potente mouere totum cuius illud est actus. Sed vt omnis instantia tollatur accipiaiur ista maior. Quando aliqua coniunguntur praecise per actum voluntatis contingenter se habentis ad illam coniunctionem, si vnum illorum sit mobile omnino improportionatum alicui mouenti, & reliquum proportionatum, ipsum non eadem motione potest mouere vtrunque coniunctorum patet, quia si mouet vnum quod est sibi proportionatum, non ppe hoc per accidens mouet reliquum, quia reliquum non est praesens isto modo, nec vt actus potentiae, nec econtra, nec simpliciter ex aliqua necessitate ita naturali, sicut graue est pemeos illi cui innititur, & poper hoc simul mouetur cum illo, sed teamemmodo est sibi pemeus voluntate alia contingenter se habente ad illam coniunctionem quae per consequens potest non velle istam coniunctionem, stante tamen motione alterius illorum. Exemplum istius, si angelus voluntarie faceret se praesentem lapidi, si moueo lapidem non propter hoc moueo angelum, quia nec est mobilis per se a virtute mea, nec per acciteus in proposito, quia nec est forma, nec pars alicuius mobilis per se a me, si ergo angelus esset pemeus lapidimoto a me & simul moueretur, hoc non esset per actum meum, sed per sua propriam actionem, qua faceret se pneustem illi. Eodem modo in proposito cum corpus Christi sit praesens speciei tantummodo per actum voluntatis diuinae, si facio spem habere nouum vbi, per illa motionem non erit ibi corpus, quia nullo modo subest praesentialitas illius corporis neque noua neque antiqua voluntati meae, nec etiam per accidens, quia non est forma, nec pars illius quod subest meae motioni. Haec Scotus.

Contra eandem conclusionem arguit Durandus probando quod corpus Christi non mouetur ad motum hostiae, primo quia quando aliqua duo ita se habent quod non sunt vnum secundum subiectum, nec se habent vt continens & contentum, nec habent alligationem aut contactum, nullo modo vno moto mouetur alterum, sed corpus Christi & species non sunt vnum subiecto, nec vnum continetur ab alio, nec habent alligationem, nec contactum, quia non se tangunt: ergo ad motum specierum nullo modo nec per se nec per accidens sequitur motus corporis Christi. Maior patet inducendo in omnes modos secundum quos vno moto mouetur aliud: minor patet ex dictis eorum.

Secundo quia vnum & idem non potest simul moueri oppositis motibus maxime quando vterque motus conuenit ei eodem modo, sed illud contingeret si corpus Christi moueretur motu hostiae: ergo &c. minor probatur: quia vno eleuante hostiam sursum alius deponit aliam deorsum, si ergo corpus Christi moueretur motu hostiae, vel ad motum hostiae, simul moueretur sursum & deorsum. Tertio, quia si corpus Christimoueretur mota hostia, eadem ratione frangeretur fracta hostia, sed illud est falsum: ergo & aliud. Quarto, quia corpus Christi existens in coelo localiter fit de nouo in hoc sacramento non motum localiter nec per se nec per accidens: ergo fortiori ratione existens in hoc sacramento, nec deferens locum suum in coelo non mouetur ratione motus specierum localiter, nec per se nec per accidens: igitur. Quinto, quia si sic, hoc maxime videretur propter hac rationem, quia scilicet quod incipit esse vbi prius non erat & desinit esse vbi prius erat videtur localiter motum, sed corpus Christi per motum hostiae desinit esse in altari vbi prius erat, & incipit esse in ore hominis vbi prius non erat: ergo &c. sed ista ratio non valet propter multa. Primo quia maior est falsa de modo quo aliquid est in hoc sacramento, vbi est solum propter ordinem ad species huius sacramenti, sicut enim corpus Christi non motum incipit esse in hoc sacramento, & corruptis speciebus desinit esse ibidem absque motu suo, sic translatis speciebus incipit esse vbi feruntur species per solam translationem specierum, & non per motum suum, quia non est praesens loco, nisi quia est praesens speciebus existentibus in loco, eadem autem est ratio praesentiae Christi ad species siue sint motae siue quiescentes.

Item quia maiore concessa potest dici ad minorem quod corpus Christi in hoc sacramento non desinit esse vbi prius erat, nec incipit esse vbi prius non erat per motum hostiae, quia corpus Christi solum praesens est hostiae ex vi sacramenti, sed ad locum hostiae nullam praesentiam habet ratione qua est in hoc sacramento, quia per aliam rationem comparantur species ad locum & corpus Christi ad species vt ad sacramentum. Et ideo manentibus speciebus quantumcunque transferar tur de loco ad locum corpus Christi praesens eis semper est vbi erat, quia est in caelo localiter, & in speciebus sacramentaliter, ad nihil aliud autem habet realem praesentiam. Et potest poni exemplum satis conueniens, quia Angelus est realiter praesens corpori quod mouet, ista tamen praesentia in Angelo non est localis sic quod angelus sit illi corpori propinquus, & ab alio distet. Propter quod moto corpore de loco ad locum Angelus non mouetur in se, nec per se, nec per accidens, nec efficitur in aliquo loco de nouo, sic cum praesentia corporis Christi in Sacramento non sit localis quantumcunque species moueantur localiter, ipsum tamen non mouetur nec per se, nec per accidens, nec acquirit nouum locum. Haec Durandus. Et in hoc secundus artic. terminat.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad obiecta Scoti contra secundam conclusionem dicitur primo quod faciliter posset dici quod ex dictis in prima conclusione non potest expresse haberi quod corpus Christi secundum esse quod habet in Eucharistia possit moueri a sacerdote vel ab alia virtute creata, sed solum quod secundum tale esse moueri potest, & mouetur a quacunque virtute hoc fiat creata vel increata. Dicitur secundo quod concesso quod possit moueri a virtute creata, sicut puto sensisse Sanctum Thomam tamen argumenta Scoti non concludunt sufficienter oppositum. Vnde ad primam formam ibidem factam dicitur negando maiorem, sufficit enim quod tale mobile per accidens ad motum alterius faciat aliqualiter vnum cum illo quod mouetur per se, & si non sicut actus cum potentia vel potentia cum actu, tamen sicut succedens subiecto aut potentiae actus, aeque inseparabiliter vnitum actui remanenti, sicut subiectum aut potentia praecedens tali actui vniebatur, licet prima vnio potentiae cum actu esset per inhaerentiam & informationem, non autem vnio vel coniunctio sequens, sic autem est in proposito nostro, quia licet corpus Christi non faciat vnum per se cum speciebus. Eucharistiae sicut potentia vel subiectum cum actu, nec actuetur aut informetur praedictis speciebus, tamen succedit substantiae panis quae vniebatur praedictis speciebus sicut subiectum & potentia suo actui, & actuabatur & informabatur eidem, & tanta est inseparabilitas specierum panis a corpore Christi, quanta fuit earundem a substantia panis, sic quod ipsis speciebus manentibus nulla virtute creata possunt separari a corpore Christi potissime localiter, licet corpus Christi possit esse sine eis postquam corruptae sunt, sicut substantia panis poterat esse sine illis, si naturali virtute spoliaretur accidentibus supradictis sicut & poterat, & de tali inseparabilitate loquitur probatio primae conclusionis in parte. Es praeter hoc Sanctus Thomas tertia parte q. 76. arti. 6. in solutione tertij sic dicit. Corpus Christi remanet in hoc sacramento non solum in crastinum, sed etiam in futurum quousque species sacramentales manent, quibus cessantibus desinit esse corpus Christi sub eis, non quia ab eis dependeat, sed quia tollitur habitudo corporis Christi ad illas species, per quem modum Deus desinit esse Dominus creaturae desinentis. Haec ille. Dicitur tertio quod instantia adducta de graui insufficienter soluitur. Potest enim dari casus, in quo aliquid mouet aliquam substantiam immaterialem per accidens mouendo aliquid per se, & tamen illa substantia immaterialis nullo modo est vnita tali moto per se, sicut cum nauta mouendo nauem per se mouet per accidens animas hominum existentium in naui per accidens, & tamen anima hominis non facit per se vnum cum naui, sicut actus cum potentia, sed solum cum proprio corpore.

Item falsum dicit arguens in hoc, quod quaelibet virtus mouens aliquod graue per accidens ad motum nauis possit illud graue per se mouere, si sit separatum a naui. Huius enim falsitas manifeste patet. Nam nauta mouendo nauem mouet per accidens centum equos vel homines, & immensa pondera ferri quae tamen non potest per se mouere extra nauem. Dicitur quarto prosecunda forma ibidem adducta quod concessa maiore ibidem posita minor neganda est, quia corpus Christi secundum esse quod habet in Eucharistia non est mobile omnino improportionatum potentiae motiuae creaturae, licet enim non sit proportionatum quo ad moueri per se a creatura, est tamen proportionatum quo ad moueri per accidens ad motum hostiae, quia licet non se habeat ad hostiam modis ibidem recitatis, tamen sufficienter vnitur Eucharistiae modo praedicto, vt puta per modum succedentis subiecto accidentium ordinem habentis ad illa cum aequali inseparabilitate quantam habuit praecedens subiectum ad accidentia praedicta modo superius exposito. Et ideo similitudo de praesentia Angeli ad lapidem, & de corpore Christi ad hostiam non valet in proposito. Dicitur quinto, quod non est inconueniens concedere in tali motione per accidens corporis Christi ad motum hostiae esse aliquam participationem miraculi, nec mere fieri virtute creata principaliter, non quod talis motio sit nouum miraculum, sed dependet ex principali miraculo conuersionis substantiae panis in corpus Christi, quo fit vt corpus Christi sine informatione & inhaesione vniatur inseparabili concomitantia speciebus panis conuersi remanentibus, & sic reddatur mobile proportionatum virtuti creatae motione per accidens secundum esse quod habet sub speciebus, vt dictum est, vt sic virtus creata per se moueat hostiam, vt agens principale, corpus Christi vero moueat vt mouens instrumentale respectu diuinae virtutis principaliter mouentis illud, tamen non oportet hic refugere ad miraculum, ideo standum est in prima solutione quod ista motio fit a virtute creata naturali sine infusione nouae virtutis supernaturalis ipsi mouenti hostiam, licet non sit sine miraculo quod corpus Christi sit mobile per accidens proportionatum virtuti creatae mouenti per se hostiam Et haec sufficiant ad obiecta Scoti.

Ad primum Durandi contra eandem conclusionem respondet Petus de Palude dicens quod maior illius argumenti in naturalibus quidem non habet instantiam, sed simpliciter loquendo falsa est in proposito, quia si aliqua duo se habent aliquo illorum modorum quos ponit, si tamen se habeant per concomitantiam inseparabilem, sic scilicet quod non solum vbicunque est vnum est aliud, sed quod vbicunque vnum esse incipit localiter, & aliud incipit esse ibi realiter praesens cum prius realiter ibi esset absens, & vbicunque vnum desinit esse localiter, aliud incipit ibi esse realiter absens, cum prius realiter esset ibi praesens, tunc verum est quod ad motum vnius per se mouetur aliud per accidens. Moueri enim de loco ad locum est realiter deserere primum locum, & realiter petere secundum locum, quamuis alterum non sufficiat, quia corpus quod de nono creatur habet nouum locum, nec tamen est localiter motum. Similiter quod de nouo generatur, & econuerso quod de nouo corrumpitur perdit locum quem habebat, nec tamen est localiter motum, sed corpus Christi dato quod nullo modorum quos ponit arguens se haberet ad species, tamen se habet ad eas secundum huiusmodi concomitantiam inseparabilem: ergo ipsum mouetur per accidens ad motum illarum per se. Vnde dato quod corpus Christi non posset dicimotum localiter sacramentaliter, quando de nouo consecratur: quia licet habeat locum quem prius non habebat, non tamen deserit primum locum, & similiter non potest dici motum quando species corrumpuntur, quia licet desinat esse hic, non tamen per hoc desinere incipit alibi esse, si vtrunque requiratur, tamen quia per motum localem specierum desinit esse in primo loco specierum, & incipit esse in secundo loco earum videtur esse motum secundum illud esse locale quod habet in sacramento. Haec Petrus & bene & conformiter ad praedicta.

Ad secundum respondet idem Petrus dicens quod idem secundum idem esse numerale non potest moueri diuersis motibus, sed secundum diuersa sic, sicut enim secundum vnam manum potest homo moueri sursum & secundum aliam deorsum, sic si vna manus posset esse dextra & sinistra, secundum esse dextrum posset leuari, & secundum sinistrum deponi. Cum enim motus localis sundetur immediate non super illud quod est in loco, sed super ipsum esse in loco, si vnum & idem habet duo esse in loco, poterit habere duos motus. Ergo secundum vnam hostiam non diuisam in qua Christus habet vnum esse sacramentale numero, non potest ipse moueri motibus oppositis, sed secundum duas hostias in quibus habet duplex esse sacramentale sic. Quia autem in diuersis hostijs corpus Christi habeat duplex esse sacramentale secundum numerum, licet vnum secundum speciem, probatur. Quia quae sunt vnum secundum esse numerale simul generantur, & corrumpuntur, sed corpus Christi seorsum incipit esse, & desinit in diuersis locis hostiarum secundum quod diuersis temporibus consecrantur & corrumpuntur: ergo sunt ibi diuersa esse, & per consequens contrarij motus possunt inesse. Similiter motus, & quies non possunt conuenire eidem secundum eundem modum essendi, & secundum idem esse in, sed supposito quod aliquid habeat esse in pluribus locis nihil prohibet ipsum moueri secundum vnum locum & manere secundum alium, & sic supposito quod Christus non sit localiter nisi in coelo, impossibile est quod per se moueatur localiter & quiescat, & similiter supposito quod non sit sacramentaliter nisi in vno Altari, impossibile est quod secundum esse sacramentale moueatur & quiescat, sed si est in caelo localiter & in Altari sacramentaliter, poterit discurrere per coelum, & quiescere in altari, & poterit quiescere in caelo, & portari per vicum ad infirmum. Et si est in multis altaribus sacramentaliter poterit in vno quiescere, & in alio moueri, sicut si secundum pedem ego sum in aqua, & secundum manum in aere, secundum vnum possum moueri, & secundum aliud quiescere, & idem erit de sola manu supposito quod ipsa posset esse simul in diuersis locis. Haec Petus & bene.

Ad tertium respondet idem Petrus quod non sequitur, mouetur mota hostia: ergo frangitur fracta hostia, quia ad motum localem sufficit quod aliquid deserat locum quem prius habebat, & accipiat nouum locum quem prius non habebat. Tunc enim sicut dicebatur prius esse in loco prius, & tunc in loco dicitur motum de loco ad locum quia mutari non est aliud quam aliter se habere nunc & prius secundum vnumquodque genus mutationis. Vnde aliter se habere ad locum quam prius est mutari secundum locum. Vnde cum corpus Christi dicatur esse in illo loco vbi est hostia realiter & praesentialiter, & si non localiter, sicut illi qui dicunt angelum esse in loco diffinitiue dicunt eum moueri localiter: quia incipit esse realiter absens illi cui erat realiter praesens, & econuerso, quamuis non sit alicubi localiter, sed diffuitiue, sic exquo ad motum hostiae corpus Christi incipit esse & desinit esse in loco, & reali praesentia & absentia: ergo sic ei conuenit moueri de loco ad locum ad motum hostix sicut esse in loco ad praesentiam hostiae. Sed ad fractionem non sufficit nec requiritur quod ipsum quod erat in vno loco fiat in pluribus, cum etiam in vacuo fractio esse possit, sed quod illud quod erat vnum continuum & integrum per violentiam in duas partes diuidatur, quarum quaelibet sit minor toto. Et quia hoc realiter competit quantitati hostiae: ideo quantitas illa quae perdita sua integritate in minutas partes diuiditur vere frangitur. Sed sic non est de corpore Christi, & eius quantitate, quia manet integrum & indiuisum cum sit impassibile & est totum integrum in qualibet parte hostiae fractae, ita quod non solum est integer in se, immo integro modo est in parte fracta, sicut erat in integra, ideo nec secundum quod est in se, nec secundum quod est in hostia frangitur. Sed si ad fractionem hostiae Christus in se manens integer non esset secundum se totum in qualibet parte, sed secundum partem tantum, tunc haberet colorem quod sicut ad motum hostiae mouetur non secundum esse locale quod habet in coelo, sed secundum esse sacramentale quod habet in sacramento, sic secundum fractionem hostiae frangeretur & ipse, non secundum esse naturale quod habet in se, sed secundum esse sacramentale quod habet in alio. Et forte talem fractionem Berengarius fieri dixit in corpore Christi secundum esse sacramentale non naturale. Haec Petrus & bene veruntamen Sanctus Thomas tertia parte q. 77. artic. 7. in solutione tertij sic dicit. Illud quod manducatur in propria specie ipsum frangitur & masticatur in sua specie. Corpus autem Christi non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali, & ideo ipsum corpus Christi non frangitur nisi secundum speciem sacramentalem, & hoc modo intelligenda est confessio Berengarij, vt fractio & contritio dentium referatur ad speciem sacramentalem sub qua est corpus Christi. Haec ille.

Ad quartum negatur consequentia, quia ad rationem motus & mutationis proprie dictorum requiritur deperditio termini a quo, & acquisitio termini ad quem, & illorum terminorum successio non simultas, immo quaedam incompossibilitas, non sic autem est de loco Christi in caelo qui sibi competit ratione propriarum dimensionum, & de loco qui sibi competit in Altari ratione dimensionum panis, quae loca simul sibi conueniunt, nec acquisitio vnius est perditio alterius, secus est de diuersis locis sibi conuenientibus ratione transsationis hostiae de locoad locum vt patet per praedicta. Veruntamen Petrus de Palude negat antecedens huius argumenti, & concedit quod corpus Christi existens in caelo non incipit esse in Sacramento nisi interueniat aliquis motus in Christo. Dicit enim sic. Illud quod incipit esse realiter vbi prius non erat per aliquod in se realiter factum id est ad se mutatum, vel in se mutatum, aut conuersum, illud est motum realiter secundum realitatem essendi qua ibi est, sic est in proposito. ergo &c.

Item sicut Christus non obstante sua impassibilitate potest esse mutabilis de loco ad locum, & incipit esse localiter vbi prius non erat, sic non praeiudicat suae impassibilitati, si incipit esse realiter praesens vbi prius non erat, quia plus fit in eo per istam nouam praesentiam quam fieret per nouam circunscriptionem, sicut ergo diceretur motum localiter si inciperet esse circunscriptiue vbi prius non erat, sic potest dici motus sacramentaliter, quia est Sacramentaliter vbinon erat.

Item videtur quod possit dici realiter mutatus: quia est subiectum realiter mutationis, & habet realem modum essendi quem prius non habebat, ita enim realiter est in sacramento sicut in coelo. Vnde sicut esse alicubi est in eo modus realis essendi, sic esse in sacramento. Et sicut n incipit esse localiter vbi prius non erat est in eo facta mutatio realis, quia se habet nunc aliter quam prius quod tamen non praeiudicat suae impassibilitati, quia per hoc nihil de absolutis mutatur in eo, sic in proposito.

Nec valet si dicatur, Deus incipit esse de nouo in mundo realiter cum prius non esset sine sui mutatione, quia Deus non incipit esse in reper mutationem rei in se, sicut corpus Christi: vnde cum realiter res in corpus Christi conuertatur, & per hoc corpus Christi hic esse incipit, non videtur absurdum dicere corpus Christi mutatum esse, cum hoc sit minus quam si localiter mutaretur.

Item corruptis speciebus desinit ibi esse, & cum omnis corruptio sit quaedam mutatio cum esse quod habebat ibi esset quoddam esse reale, & non tantum rationis relatio, sicut est signatum in signo, sicut quando aliquid desinit esse in loco, ipsum vbi corrumpitur, & est realis mutatio, sic vbi sacramentale generatur quando hostia consecratur, & corrumpitur quando hostia corrumpitur, & tamen cum corpus Christi secundum substantiam sit subiectum istius vbi sacramentalis, sicut eius quantitas est subiectum vbi naturalis, videtur hic sicut ibi esse quaedam mutatio cuius subiectum est substantia, & per consequens est mutata se habens aliter nunc quam prius secundum tale vbi extrinsecum. Si dicatur quod ad motum localem requiritur desitio primi loci, & adeptio secundi: vnde quod mouetur a loco ad vacuum, vel a vacuo ad locum non mouetur localiter, licet possit dici motum a loco, vel ad locum, & per consequens facta conuersione non potest dici mutatus, quia non desinit esse in coelo, & corruptis speciebus non est mutatus, quia non incipit per hoc esse alibi vel alicubi sicut creatum in loco, vel annihilatum in loco, non est motum localiter, licet incipiat vel desinat esse in loco realiter.

Dicendum quod saltem quando hostia consecrata de loco ad locum transfertur, corpus Christi concomitans potest dici moueri sacramentaliter, quia deserit primum locum sacramentalem, & habet nouum locum sacramentalem, immo etiam per nouam conuersionem & nouam corruptionem specierum potest dici esse motum sacranientaliter, quia non solum dicitur mutari illud quod transit de vno extrinseco in aliud, sed etiam illud quod transit de non esse ad esse, & de esse ad non esse, sicut aer cum de tenebroso fit lucidus, & econtra: vnde corpus motum de loco in vacuum vel econtra potest dicimutatum accipiendo vel perdendo nouum vbi. Et similiter in proposito corpus Christi nouum esse sacramentale acquirendo & nullum perdendo, & similiter esse sacramentale perdendo & nullum acquirendo mutatur realiter, cum illud esse sit res vera vel realis modus essendi. Nec est simile de illo quod creatur vel annihilatur in loco, quia quod creatur non praeexistit, & quod annihilatur non remanet, oportet autem ad veram mutationem idem numero substerni vtrique termino. Hic autem corpus Christi idem numero praeexistit conuersioni & remanet post corruptionem. Quod ergo dicunt Doctores, quod non mutatur, verum est per se, sed per accidens, sicut dicitur 5. Physicorum quod relatio noua realis aduenit nulla mutatione facta in ipso, verum est per se, sed per accidens, quia habet modum essendi realem quem prius non habebat, sed quia communis opinio est in contrarium quod scilicet sine sui mutatione corpus Christi incipit esse & desinit esse in altari, ideo contrarium inquisitiue sine assertione dictum accipiatur, sed quando moueatur per accidens ad motum specierum non videtur. Haec Petrus, & satis probabiliter quo ad multa, licet assumat aliqua dubia potissime quod corpus Christi habet realem habitudinem, relationem, aut comparationem ad locum Eucharistiae, vel specierum panis.

Item quod incipit esse sub speciebus panis per realem motum, & desinit esse sub eis similiter. Item quod aeque realiter sit in loco Eucharistiae sicut in loco coeli, sic quod aeque realem respectum habeat ad altare vel calicem in sacramento, sicut ad proprium locum in caelo, & quaedam alia quae videntur dissona a doctrina Sancti Thomas vt in sequentibus forte dicetur &c.

Ad quintum respondet idem Petus in sententia dicens. Si dicatur sicut aliqui dicunt quod translatis speciebus incipit esse & desinit sine suimotu, verum est secundum esse locale & naturale, sed non sine sui motu quem habet secundum esse in sacramento, quia ex quo ipsum esse in sacramento mutatur, per consequens corpus Christi subiectum illius esse mutatur subiectiue, sicut terminatiue. Et quando dicunt quod non est praesens loco nisi quia est praesens speciebus existentibus in loco, verum est. Et quando subiungunt quod eandem rationem praesentiae habet ad species motas & quiescentes, verum est, sed propter hoc non sequitur, quin ad motum earum moueatur, & ad quietem earum quiescat secundum esse quod habet in eis. Sicut color est in quanto quiescente & moto eodem modo scilicet per inhaerentiam quae inhaerentia non variatur permotum subiecti, nec per quietem, tamen quia ad motum subiecti accidit ipsum colorem distare & appropinquare, esse praesens & absens, dicitur moueri per accidens, ita est in proposito. Nec est simile quod adducunt de Deo, qui incipit esse & desinit alicubi per rerum generationem & corruptionem sine sui mutatione, quia Deus non est diffinitiue in loco, sic hic quod non ibi, immo in omni quod est Deus est, sed corpus Christi sicut est localiter vbi est sua quantitas, ita est diffinitiue sacramentaliter vbi est quantitas substantiae in illud conuersae, sed quia in multis locis potest esse simul ista conuersio, ideo non est diffinitiue in vno loco conuersionis sic quod non in alio, sed locum substantiae conuersae sic sibi diffinit quod est vbi erat quod in eum conuersum est, & non alibi ratione cuius diffinitionis moueri potest: sed quia quidam negant minorem dicentes, quod corpus Christi est solum praesens hostiae ex vi sacramenti, sed ad locum hostiae nullam praesentiam habet ratione qua est in hoc sacramento, quia per aliam rationem comparatur species ad locum, & corpus Christi ad species vt ad sacramentum, & ideo manentibus speciebus quamuis transferatur de loco ad locum corpus Christi, quod est praesens eis semper est vbi erat, sed propter hoc non est neganda minor. Et ideo probatur sic: quia quado aliquis communicat, corpus Christi est in ore eius, & in ventre eius, & realiter suscipit corpus Christi, & sic incipit esse vbi prius non erat: vnde Apostolus. Panem quem sumimus &c. Et qui manducat & bibit &c. Manducatio autem est motus quidam, & sic est vbi prius non erat, & quando ablatum est de altari iam plus non est ibi. Et ideo ad rationem suam est dicendum quod licet corpus Christi non sit praesens nisi speciebus immediate, tamen ipsis mediantibus est praesens illis, quibus illae sunt praesentes, & ex quo eas inseparabiliter concomitatur sequitur eas quocunque vadant: vnde licet corpus Christi transsatis speciebus semper sit vbi erat, quia est in speciebus vbi prius erat, tamen loquendo de loco communi & remoto est vbi prius non erat, & non est vbi prius erat. Sicut qui est in naui semper est vbi erat, si de sede sua se non moueat quantum ad nauem, quia in eadem parte nauis vbi prius, sed respectu aquae vel ripaeex qua nauis est mota, est vbi prius non erat, & non est vbi prius erat. Et similiter est in proposito de esse sacramentali, sicut ibi de esse locali. Nam corpus Christi secundum esse sacramentale sic in altari est quod non in coelo, immo secundum illud esse est realiter absens & distans a coelo, & raealiter praesens & propinquum altari: ergo secundum tale esse conuenit ei motus secundum quod diffinit sibi locum, & si non est secundum circunscriptionem & situm, saltem quo ad realem praesentiam, vt non dicam propinquitatem quae sonat modum quantitatis, quia non est hic modo quantitatiuo. Haec ille.

Ex quibus patet solutio ad vtrunque caput quinti argumenti. Cum enim fert instantiam contra maiorem argumenti Petri patet ex dictis quod instantia nulla est, sicut patet ex dictis in solutione quarti. Nam dum corpus Christi incipit esse in sacramento, ipsum incipit esse in vno loconon deserendo alium locum, secus est dum hostia de locoad locum transfertur. Rursus quia corpus Christi incipit esse in sacramento, & in loco sacramenti per conuersionem panis in ipsum, & per realem mutationem vel desitionem alterius, ideo non oportet corpus Christi ex hoc mutari, secus est dum concomitando sacramentum transfertur de loco ad locum nulla facta conuersione vel mutatione alicuius substantiae in ipsum. Et sic licet in primo casu corpus Christi non possit dici proprie motum vel mutatum, tamen in secundo casu veraciter mouetur.

Sciendum tamen est quod cum dicit Petus ipsum vere moueri vel mutari etiam in primo casu, quia ad veram mutationem sufficit acquisitio noui termini sine deperditione prioris, sicut cum aer de tenebroso sit lucidus &c. Dicitur quod ad veram mutationem sufficit acquisitio noui termini sine deperditione alicuius positiui praeexistentis, sed hoc non sufficit ad veram rationem motus, vbi oportet vtrumque terminum a quo & ad quem esse positiuum, vt patet 5. Physicor. Latio autem localis est motus proprie dictus, vt patet 5. Physic. ideo nihil mutatur localiter nisi perdat vnum locum & acquirat alium, & ideo cum corpus Christi incipit esse in sacramento, & in loco sacramenti per nouam conuersionem, non potest dici motum, aut mutatum localiter, nec apparet quo alio motu vel mutatione tunc mutetur, cum praeter locum & sacramentum nullum absolutum acquirat, sed purum respectum extra genus ipsius vbi, qui non potest esse terminus motus proprie dicti. Ex acquisitione autem extrinseci sacramenti vel loci sacramenti non potest dici motum esse, sed forte mutatum esse improprie valde mutatione acquisitiua vel deperditiua. Et forte hoc concedendum est vt fiat vis inter motum localem & mutationem localem, & iterum inter mutationem localem locati, & mutationem localem non locati, sed tantum vn ti locato, quae est mutatio localis per accidens, sicut & acquisitiua loci per accidens & mediante aliquo per se locato, & ita secunda mutatio localis per accidens potest concedi inesse corpori Christi in instanti conuersionis panis in ipsum, non autem motus localis. Dicitur secundo quod instantia lata contra minorem argumenti sufficienter euacuata est ex praedictis, quia corpus Christi licet non habeat ad locum hostiae praesentiam per se & immediate, habet tamen praesentiam ad illum per accidens, & mediante ratione dimensionum panis quas inseparabiliter concomitatur, & quibus aliqua vnione coniungitur. Exemplum autem quod adducitur de angelo non valet, tum quia substantia Angeli alio modo est praesens corpori moto ab angelo, & alio modo corpus Christi ad species panis, quia prima praesentia est sicut motoris ad mobile, secunda vero praesentia est sicut substantiae ad quantitatem, & habens aliquid simile illi praesentiae qua subiectum dicitur praesens suo accidenti, quia licet corpus Christi non subiiciatur dimensionibus panis conuersi, succedit tamen subiecto dimensionum sine informatione in consimili praesentia, & eadem vel tanta inseparabilitate, tum quia praesentia Angeli ad corpus est voluntaria, non autem praesentia corporis Christi ad species modo prius exposito, tum quia falsum assumit arguens scilicet quod angelus mouens corpus non moueatur ad motum talis corporis.

Vnde Sanctus Thomas prima parte q. 51. artic. 3. in solutione tertij sic dicit. Motus qui est a motore coniuncto est proprium opus vitae, sic autem non mouentur corpora assumpta ab angelis, quia angeli non sunt formae eorum, mouentur tamen angeli per accidens motis huiusmodi corporibus, cum sint in eis sicut motores in mobilibus, & ita sunt hic quod non alibi, quod de Deo dici non potest: vnde licet Deus non moueatur motis his in quibus est, quia vbique est, Angeli tamen mouentur per accidens ad motum corporum assumptorum, non autem ad motum corporum caelestium, & si sint in eis vt motores in mobilibus, quia corpora coelestia non recedunt de loco secundum totum, nec determinatur spiritui mouenti orbem locus secundum aliquam determinatam partem substantiae orbis quae nunc est in oriente nunc in occidente, sed secundum determinatum situm, quia semper est in oriente virtus mouens, vt dicitur 8. Physicor. Haec ille. Ex quibus patet exemplum adductum ad propositum nil valere. Et haec sufficiant ad obiecta Durandi.

Ad argumentum contra quaestionem patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus sit Deus. Amen.

PrevBack to TopNext