Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum corpus Christi sit in Eucharistia visibiliter, hoc est utrum possit ibi videri oculo creato
DISTINCTIO X. QVAESTIO IIII. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistia visibiliter, hoc est vtrum possit ibi videri oculo creato.
VLTIMO circa decimam distinctionem quarti quaeritur. Vtrum corpus Christi sit in Eucharistia visibiliter, hoc est vtrum possit ibi videri oculo creato.
Et arguitur quod sic, quia corpora gloriosa erunt configurata corpori claritatis Christi, vt dicitur Philippens. tertio, sed oculus Christi videt seipsum prout est in sacramento hoc: ergo pari ratione quilibet alius oculus glorificatus potest ipsum videre.
IN oppositum arguitur sic. Nihil enim idem & eodem modo existens potest simul ab eodem videri in diuersis speciebus, sed oculus glorificatus semper videt Christum prout est in sua specie secundum Isaiae. 33. Regem in decore suo videbunt: ergo videtur quod non videant Christum prout est sub specie huius Sacramenti.
IN hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Qvantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nullus oculus corporalis potest videre corpus Christi prout est in hoc sacramento. Secunda quilibet oculus intellectualis beatus potest videre corpus Christi prout est in hoc sacramento. Tertia nullus oculus intellectualis non beatus potest videre cursu naturali & propria virtute naturali corpus Christi prout est in hoc sacramento. Has tres conclusiones ponit sententialiter beatus Thomas tertia parte q. 76. artic. 7. vbi sic dicit. Duplex est oculus scilicet corporalis proprie dictus, & intellectualis qui per similitudinem dicitur. A nullo autem oculo corporali corpus Christi potest videri prout est in hoc sacramento, primo quidem quod corpus visibile per sua accidentia immutat medium, accidentia autem corporis Christi sunt in hoc sacramento mediante substantia, ita, scilicet quod accidentia corporis Christi non habent immediatam habitudinem, neque ad locum, neque ad corpora quae ipsum circunstant, & ideo non possunt immutare medium, vt sic aliquo corporali oculo videri possint: secundo quia corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, substantia autem inquantum huiusmodi non est visibilis oculo corporali neque subiacet alicui sensui, neque imaginationi, sed soli intellectui cuius obiectum est quod quid est, vt dicitur tertio de Anima, & ideo proprie loquendo corpus Christi secundum modum essendi quem habet in Sacramento isto, neque sensu, neque imaginatione perceptibile est, sed solo intellectu qui dicitur oculus spiritualis, percipitur autem diuersimode a diuersis intellectibus, quia enim modus essendi quo Christus est in hoc sacramento est penitus spiritualis a spirituali intellectu, scilicet diuino secundum se visibilis est, & per consequens ab intellectu beato Angeli vel hominis, qui secundum participatam claritatem diuini intellectus videt ea quae spiritualia sunt per visionem diuinae essentiae. Ab intellectu autem hominis viatoris non potest conspici nisi per fidem, sicut & caetera spiritualia vel supernaturalia, sed nec etiam intellectus angelicus secundum sua naturalia sufficit ad hoc intuendum: vnde Daemones non possunt videre per intellectum Christum in hoc sacramento nisi per fidem, cui non voluntate assentiunt, sed ad ea signorum euidentia conuincuntur, prout dicitur Iacob. secundo quod daemones credunt & contremiscunt. Haec ille.
Item praesenti distinctio. quaestio. 1. artic. 4. in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Nihil videtur corporali visu nisi per hoc quod oculus eius mouetur ab obiecto secundum similitudinem coloris in ipso existentis, quae quidem similitudo primo fit in medio, & deinde in sensu. Corpus autem Christi non habet ordinem ad species sub quibus est ratione quantitatis suae, & ideo non potest aggenerari similitudo coloris eius in aere contingente species duplici ratione, primo quia omnis actio corporalis requirit contactum, tactus autem corporalis sequitur quantitatem, quia nihil aliud est quam coniunctio terminorum duarum quantitatum, & ideo corpus Christi non tangit aerem circunstantem, & propter hoc non potest in ipso aggenerare similitudinem sui coloris: secundo quia color sequitur quantitatem, cum immediatum subiectum eius sit superficies, & quia corpus Christi non habet ordinem ad hunc locum ratione suae quantitatis, ideo nec ratione sui coloris. Et ideo sicut non coniungitur aeri circunstanti secundum quantitatem, ita non assimilat sibi ipsum aggenerando similitudinem coloris sui in ipso. Haec ille.
Item ibidem in solutione quartae quaestio. sic dicit. Angelus nihil videt visione corporali, quia licet corpus assumat, non tamen conceditur quod videat per corpus assumptum: vnde relinquitur, quod in eo non est nisi visus intellectus, quod quidem non est in recipiendo a sensibilibus, sed vel per species innatas quantum ad ea quae naturali cognitione intelligunt, vel per verbum quod vident quantum ad ea quae supra naturalem cognitionem ipsorum sunt. Et quia Angeli sunt beati oportet quod habeant plenam visionem omnium eorum de quibus est fides quantum ad visionem gloriosam, quae fidei succedit. Et ideo sicut fides credit corpus Christi esse sub sacramento, ita visione beata Angeli vident. Credo autem quod omnia quae sunt fidei sunt supra naturalem cognitionem angelorum, sicut supra naturalem rationem hominum, & ideo misteria fidei dicuntur esse abscondita a saeculis in Deo vt dicitur Ephes. 3. Vnde naturali cognitione non vident Angelicorpus Christi esse sub sacramento, sed solum beata. Daemones vero non vident plenarie, sed credunt & contremiscunt, Haec ille.
Item in solutione quintae quaestiuncule sic dicit Illa tantum intellectus noster videre dicitur proprie soquendo quorum essentia ei repraesentatur siue lumine naturali siue gratiae aut gloriae, & ideo per consequens videre dicitur illa principia quae statim cognitis terminis quasi visis essentijs terminorum cognoscuntur, & per consequens omnia, & tantum illa quae reducuntur in illa principia, sicut conclusiones scientiarum. Quia vero nullo modo ordinem habent ad principia naturaliter cognita, nec ad sensus perceptionem, non potest in statu viae videre. Et quia corpus Christi esse sub sacramento nullum ordinem habet ad principia naturaliter cognita quae sunt principia scientiarum, neque etiam sensu a nobis compraehendi potest, ideo intellectus viatoris nullo modo hoc videre potest, & multo minus conpraeheudere, quia aliquid videtur quod non compraehendiur sicut essentia diuina in patria, nisi videre largo modo dicto secundum quod dicimur videre ea quae sunt fidei in speculo & in enigmate prima Corinthu. 13. Haec ille.
Ex quibus possunt formari rationes pro conclusionibus. Et quidem pro prima potest sic formari ratio. Nullum corpus non potens immutare medium videndi per sua accidentia, nec organum visus potest videri ab oculo corporali, sed corpus Christi secundum esse quod habet in Eucharistia est huiusmodi: igitur secundum tale esse non potest videri ab oculo corporali. Pro secunda arguitur sic. Quilibet oculus beatus intellectualis videt actu vel habitu omnia de quibus est fides viatoris, sed de corpore Christi secundum esse quod habet in Eucharistia est fides viatoris: ergo & visio beatorum est de illo vel esse potest. Pro tertia arguitur sic. Naturalis cognitio visiua Angelorum non potest esse de illo de quo directe est fides, sed Christum esse in Eucharistia est huiusmodi: igitur &c. In hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam conclusionem arguit Scotus probando quod oculus corporalis potest videre corpus Christi vt existens in Eucharistia. Primo, quia si corpus Christi vt existens in Eucharistia non posset immutare vsum, hoc esset quia est inextensum, sed hoc non valet, quia Angelus nusquam est praesens localiter nisi diffinitiue, mouet tamen localiter corpus sibi proportionatum praesens, & si haberet virtutem alterandiipsum alteraretur corpus vt est praesens: ergo non requiritur ex parte mouentis extensio corporalis ad hoc quod alteret organum ad sensationcm. Secundo: quia corpus Christi non est praesens subspecie alicuius ad minus nisi minimo sensibili, quia nulli indiuisibili est praesens, minimum autem sensibile potest percipi a sensu perfectissimo secundum Philosophum 1. de sensu & sensato: ergo & istud poterit percipi a visu persectissimo non obstante suo modo existendi. Tertio, quia illud quod dicitur de tactu in probatione conclusionis non valet nec concludit, quia contactus vt dicit habitudinem corporis ad corpus extrinsecum, non videtur necessario requiri ad aliquam actionem absolutam cuiusmodi est mutatio sensus, quia actio absoluta videtur posse praecedere quemcunque talem respectum extrinsecus aduenientem: ergo licet corpus Christi, vt hic non contingat excludendo talem respectum extrinsecus aduenientem ad aliud corpus, non sequitur quin posset alterare quod est mouere vel mutare ad formam absolutam. Quarto, quia illud quod dicitur de quantitate non concludit nisi quod color non habet ordinem ad locum eo modo quo quantitas quae est eius subiectum non habet ordinem ad locum, hoc autem non est nisi quinon est extensio proportionabilis extensioni quantitatis illius corporis: ergo inferas quod color non extenditur extensioni quantitatis continentis. sed si inferatur: ergo non potesalterare medium, nihil ad propositum. Quinto, quia similiter illud de deriuatione per medium, non valet vt patet perprimam rationem, quia Angelus potest bene habere aliquem effectum ordinate determinatum in passo secundum partes passi, licet angelus vt agens non habeat alicubi esse localiter. Sexto, quia cum visio sit forma absoluta potest sine contradictione fieri a Deo in oculo quocunque siue glorificato, siue non glorificato sine respectu praesentialitatis ad obiectum, vel quocunque tali respectu, vt videtur. Septimo, quia illud quod additur de miraculo non valet, quia miraculum non est ad illud quod includit contradictionem, sed quod oculus corporalis videat corpus Christi vt hoc primo implicat, patet quia tam causatio quam terminatio visionis requirit in obiecto primo causante vel terminante dispositionem debitam, & hoc secundum locum, vtpote approximationem & distantiam debitam, sed corpus Christi vt in Eucharistia non potest debite approximari organo, nec distare debite, quia non est hic vt in loco. Haec Scotus in forma.
Contra secundam conclusionem arguit idem Scotus. probando quod beatus per actum beatificum non videt corpus Christi in Eucharistia quia Beatus non distinguitur a non beato nisi beatificum obiectum videndo, & ea quae includuntur in ipso, vt est tale obiectum, sed corpus Christi in Eucharistia non est tale obiectum beatificum, vt patet, nec inclusum in obiecto beatifico, patet: quia aeque naturaliter pertinet ad obiectum beatificum in ratione obiecti videre vnam rem vnius sacramenti, sicut alterius, sicut ad fidem aeque pertinet credere veritatem vnius articuli sicut alterius, sed nullo modo pertinet ad obiectum beatificum includere istud sub ratione ostensiscilie gratiam conferri paruulo in baptismo, vel gratiam conferri confitenti in confessione, & ista aeque veraciter includuntur in sacramentis sicut corpus Christi in Eucharistia: ergo nullo modo obiectum beatificum vt obiectum tale est includit corpus Christi vt visum in Eucharistia. Et addo iuxta hoc quod multo minus requiritur ad beatitudinem quod beatus videat existentiam corporis Christi in Eucharistia in proprio genere, quia multo minus requiritur ad beatitudinem talis perfectio visionis quam visionis in verbo. Haec Scotus in forma. Contra tertiam conclusionem arguit idem Scotus probando quod intellectus angelicus vel animae separatae siue hominis beati naturaliter potest videre existentiam corporis Christi in Eucharistia. Primo, quia intellectus se habens ad intelligibilia sicut ipsa sunt intelligibilia in se prius intelligit illud quod prius est intelligibile in se, & per consequens illud quod prius est in se ens, quia vnumquodque sicut se habet ad esse ita ad intelligibilitatem & veritatem secundum se, vt patet 2. met. talis autem intellectus respicit totum ens & quodlibet secundum ordinem suae intelligibilitatis, substantia autem est prior sicut in entitate ita in cognoscibilitate quocunque modo accidentali ipsius: ergo talis intellectus prius intelligit substantiam ipsam quam quemcunque modum eius, & per consequens nullus modus eius sub specie potest impedire intellectionem substantiae a tali intellectu. Breuiter arguit sic. Modus accidentalis in per se obiecto non impedit cognitionem illius obiecti, ista praesentia in Eucharistia est modus accidentalis substantiae corporis Christi: ergo non impedit illam substantiam cognosci a tali intellectu, cuius ipsa est per se obiectum. Est autem obiectum per se illius intellectus abstracti qui non dependet in intelligendo a sensibus: igitur &c.
Dices quod ista concludunt quod talis substantia corporis Christi posset cognosci a tali intellectu, sed non intuitiue videre: quia illa existentia est supernaturalis, & per consequens improportionabilis intellectui creato vel naturaliter cognoscenti.
Sed contra hoc arguit: quia virtus potens cognoscere obiectum intuitiue dum est praesens, potest cognoscere eius absentiam dum est absens patet 2. de Anima, quia visu non tantum cognoscimus lucem, sed tenebram sed intellectus talis potest cognoscere substantiam panis, vel pestantiam panis quando est praesens, quia non est obiectum supernaturale: ergo potest cognoscere absentiam panis quando est absens. Et qua ratione potest cognoscere istam absentiam substantiae panis potest cognoscere substantiam corporis Christi, quia illud in se est obiectum proportionatum tali intellectui vt intuenti: ergo modus accidentalis ipsius corporis non impedit quin sit obiectum intuibile ipsi intellectui. Secundo sic. Totum ens creatum sicut est obiectum proportionatum tali intellectui quantum ad cognitionem abstractiuam, ita quantum ad intuitiuam. Non enim differt intuitiua ab abstractiua nisi propter praesentiam obiecti aliam, & aliam, quicquid autem potest esse sibi praesens hac praesentia, hoc & illa. Si ergo quodcunque ens potest abstractiue cognosci a tali intellectu quando est sibi praesens vno modo, sequitur quod potest intuitiue intelligi quando est sibi praesens in propria existentia actuali.
Tertio sic. Naturale & supernaturale non distinguunt naturam alicuius in se, sed tantum in comparatione ad agens, ideo enim dicitur aliquid supernaturale, quia a supernaturali agente, naturale vero quia a naturali agente, habitudo vero ad agens aliud & aliud non concludit aliquid esse aliud & aliud in se secundum Augustintertio de Trinitate ca. 9. ergo non concludit illud esse aliud & aliud in ratione intelligibilis. Hoc etiam patet, quia imperfectum ens posset esse supernaturale, & naturale aliquid posset perfectius eo, sicut omnis substantia est simpliciter perfectior omni accidente 7. Metaphysic. & tamen alicuisubstantiae quae est ens mere naturale posset inesse aliquod accidens supernaturale, hoc autem patet, quia virtutes theologicae vt charitas & huiusmodi sunt in determinata specie qualitatis, & secundum multos Angelus habet naturaliter principia cognoscendi omnes species entium, & cognoscendi illas virtutes, licet sint entia supernaturalia. Haec Scotus in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supra dictis. Ideo ad primum contra conclunonem dicitur negando minorem seu secundum partem antecedentis. Et ad probationem eius dicitur quod similitudo adducta de Angelo mouente corpus non valet, quia modus naturalis Angeli mouentis corpus est tangere corpus solo tactu metaphysico vel virtutis, siue contactu mathematico & ille tactus sufficit ad hoc quod moueat corpus motu locali. Similiter talis contactus virtutis sufficit ad hoc quod anima rationalis moueat corpus sibi coniunctum motu locali & augmenti & alterationis. Secus autem est de agente mere corporali, tale enim non potest naturaliter agere nisi tangat suum proximum & immediatum passum tactu mathematieo. De hoc Sanctus Thomas secundo contra Gentiles c. 56 Est inquit quidam contactus quo substantia intellectualis corpori vniri potest, corpora enim naturaliter tangendo se alterant, & sic adinuicem vniuntur non solum secundum vltima quantitatis, sed etiam secundum similitudinem qualitatis aut formae, dum alterans formam suam imprimit in alteratum, & quamuis si considerentur solum vltima quantitatis oportet in omnibus vniuocum esse tactum, tamen si attendatur ad actionem & passionem inueniuntur aliqua esse tangentia tantum, & aliqua tacta tantum. Corpora enim coelestia tangunt quidem hoc modo elementaria corpora inquantum alterant ea, non autem tanguntur ab eis: quia ab eis non patiuntur. Si ergo sint aliqua tangentia quae in quantitatis vltimis non tangant, dicetur nihilominus tangere inquantum agunt, secundum quem modum dicimus quod contristans nos tangit, hoc modo tangendi possibile est vniri substantiam intellectualem corpori per contactum. Agunt enim substantiae intellectuales in corpora & mouent ea, cum sint immateriales & magis in actu existentes, hic autem tactus non est quantitatis, sed virtutis: vnde differt hic tactus a tactu corporeo in tribus, primo: quia hoc tactu id quod est indiuisibile potest tangere diuisibile, quod in tactu corporeo non potest contingere: nam puncto non potest tangi nisi aliquid indiuisibile. Substantia autem intellectualis quamuis sit indiuisibilis potest tangere quantitatem diuisibilem, inquantum agit in ipsam. Alio enim modo est indiuisibile punctum, & substantia intellectualis. Punctum quidem sicut quantitatis terminus, & ideo habet situm determinatum in continuo vltra quem porrigi non potest, substantia autem intellectualis est indiuisibilis quasi extra genus quantitatis existens: vnde non determinatur ei aliquod indiuisibile quantitatis ad tangendum: secundo quia tactus quantitatis est solum secundum vltima, tactus autem virtutis est ad totum quod tangitur. Sic enim tangitur secundum quod patitur & mouetur, hoc autem fit secundum quod est in potentia. Potentia est autem secundum totum, & non solum secundum vltima totius: vnde totum tangitur. Ex quo patet tertia differentia, quia in tactu quantitatis qui fit secundum extrema, oportet tangens extrinsecum esse ei quod tangitur, & non potest incedere per ipsum, sed impeditur ab eo. Tactus autem virtutis qui competit substantijs intellectualibus, & spiritualibus, cum sit ad intima facit substantiam tangentem esse intra id quod tangitur, & incedentem per ipsum absque impedimento. Sic ergo substantia intellectualis potest vniri corpori per contactum virtutis. Haec ille.
Simile ponit quarto sentontiarum dist. 44. q. 3. artic. 3. q. 1. in solutione septimi argumenti. Ex quo patet nullitas similitudinis argumenti, quia in motione qua substantia intellectualis mouet corpus qualicunque motu siue locali siue alterationis sufficit contactus virtutis sine contactu quantitatiuo, quia alium contactum habere non potest respectu corporis aut alterius passibilis vel mobilis. Corpus autem non potest mouere suum proximum & immediatum mobile nisi illud tangat tactu quantatiuo qui dicitur mathematicus. Nam contactus quo substantia intellectualis tangit corpus, corpori conuenire non potest, vt patet ex duabus vltimis conditionibus praedicti tactus supradictis. Et tamen mouens & motum oportet esse simul, & mouens tangere aliqualiter mobile. Vnde Sanctus Thomas secundo contra Gentiles cap. 20. sic dicit. Nullum corpus agit nisi moueatur, eo quod oportet agens, & patiens esse simul vel faciens & factum, simul autem sunt quae in eodem loco sunt vt habetur 5. Physic. locum autem non acquirit corpus nisi per motum &c.
Item in fine capituli sic dicit. Mouens & motum faciens & factum oportet simul esse vt probatur 7. Physic. Corpus autem agens non potest adesse suo effectui nisi per contactum quo tangentium vltima simul sunt: vnde impossibile est aliquod corpus agere nisi tangendo &c. Haec ille.
Ad secundum negatur antecedens, quia corpus Christi non solum est praesens minimo sensibili eo modo quo concedendum est minimum sensibile posse dari scilicet ad hunc sensum quod tale quid separatum posset sentiri & nullum minus eo separatum ab alijs posset sentiri, licet inexistentis alicui toti posset cum alijs sentiri, taliinquam minimo sensibili in partibus Eucharistiae corpus Christi est praesens, & non solum tali immo cuilibet partieius. Tale enim minimum in infinitum diuisibile est in partes non solum mathematicae quantitatis immo in partes sensibiles vt inexistunt toti, licet non in partes separatim sensibiles. Cum autem dicit arguens quod corpus Christi non est praesens alicui indiuisibili sub specie, &c. Dicitur primo quod substantia corporis Christi est praesens cuilibet parti dimensionum, & cuilibet puncto, & lineae, & superficiei, & corpori quibus substantia panis fuit praesens. Quodlibet enim praedictorum fuit subiectiue mediate vel immediate in substantia panis sicut in subiecto adaequato vel inadaequato vt diffuse dictum fuit secundo sententiarum. Dicitur secundo quod posito quod corpus Christi non esset praesens alicui indiuisibili de genere quantitatis aut substantiae ex hoc non habetur quod non sit praesens alicui minori minimo sensibili, quia illud minimum non ideo dicitur minimum sensibile, eo quod omne minus illo, aut ipsum sit indiuisibile, vel quia non habeat partes consensibiles, sed quia non est diuisibile in partes seorsum sensibiles. Dicitur tertio quod haec consequentia, in qua argumentum fundatur, scilicet corpus Christi est praesens minimo sensibili in Eucharistia: ergo corpus Christi in Eucharistia est sensibile, non plus valet quam ista, anima rationalis est praesens digito senubili: igitur ipsa est sensibilis in digito, cuius causa est: quia minimum sensibile offertur oculo modo extensiuo, non sic est autem corpus Christi praesens illi, cum non habeat modum quantitatiuum in ordine ad locum vel corpus extrinsecum, vt saepedictum fuit prius. Obiectum autem oculi corporalis est quid extensiue oblatum oculo.
Ad tertium negatur antecedens, quia probatio adducta de tactu bona est vt prius patuit. Et ad improbationem illius probationis dicitur quod omnis actio corporis siue absoluta siue respectiua necessario praesupponit contactum corporis ad corpus vt praedictum est.
Ad quartum dicitur quod fundatur super illo falso male probato in primo argumento, scilicet quod corpus vel qualitas corporalis possit immutare medium vel organum sensus abstracta a quantitate vel a modo quantitatiuoin ordine ad extrinsecum. Huius enim oppositum saepe dictum fuit.
Ad quintum, patet per idem quia similitudo de actione Angeli, & de actione corporis vel qualitatis corporeae non valet vt visum fuit in primo argumento, vel in solutione primi argumenti.
Ad sextum dicitur quod visio corporalis licet sit forma absoluta quantum ad illud quod dicit intrinsece & in recto, importat tamen in obliquo respectum ad potentiam visiuam sicut ad suum efficiens & subiectum, est enim in illo & ab illo. Et similiter importat respectum presentialitatis ad obiectum proportionatum potentiae & eidem debite oblatum, puta sub modo extensiuo, & ideo sicut per nullam potentiam posset fieri visio in oculo corporaliper quem videretur substantia abstracta a quantitate vel color indiuisibilis, & penitus inextensus, sic nulla visione corporali potest videri color vel coloratum habens modum existendi spiritualem, & sine coextensione respectu extrinseci medij vel organi, cuiusmodi esse habet corpus Christi in Eucharistia & eius quantitas & color: vnde de hoc Petus de Palude vltima. q. huius dist. sic dicit. Corpus Christi oculo corporali mortali non videtur secundum quod est in sacramento. Et ratio est, quia est velatum speciebus opacis, vltra quas acuties visus figi non potest, etiam si esset localiter ibi, qua si in poris vel concauitate, sicut medicina cooperta nebula non videtur. Vlterius dico quod nec videtur oculo corporali immortali Virginis beatae, dato etiam quod opacitas medij interpositi non impediret visum oculi glorificati, vt quod existentes in coelo sine motu viderent dannatos in inferno non obstante opacitate terrae, quod forte esset possibile, si non ab obiecto speciem recipit oculus, sicut nunc, sed a Deo, quod hic esse non potest, quia esse sensatum non potest nisi quod sensibile est, sensibile autem proprium non est sine sensibili communi, quia albedo non quanta visibilis non est. Idem autem est esse non quantum, & non habere modum quantitatiuum quantum ad propositum, propter quod Christus quantus essentialiter est in parua hostia, ac si non esset quantus, quia non est ibi modo quantitatiuo: ergo nec oculus glorificatus potest ibi videre corpus Christi, vbi non est modo quantitatiuo, sicut nec posset videre ipsum vbi esset sine quantitate.
Dico tertio, quod nec oculus Christi, quamuis Thomas hoc dicat arguendo & soluendo, dicit enim quod si esset extra quod non videret se nisi per miraculum, vbi tamen non asserit quod existens intra videat se, nec quod per miraculum, & ideo primo ostendo quod non videt se prout est extra, quia oculus Christi est localiter extra & intra sacramentaliter, quia licet oculus Christi prout est extra hoc Sacramentum localiter sit visiuus, non tamen est visiuus esse intellectualis, sed sensibilis. Cum ergo nullum esse substantiale sit sensibile nisi mediante accidentali, ista mutatio prout est substantialis in nullo attingens accidens non est sensibilis maxime sensu exteriori: quod dico propter aliquos qui dicunt substantiam indiuidualem sentiri per cogitatiuam. Cum ergo accidens Christi non fiat hic nisi per substantiam: ergonec suum fieri hic est cognoscibile nisi per fieri substantiae, quia eadem sunt principia essendi & cognoscendi. Vlterius autem si mutatio non est sensibilis, nec per consequens mutatum esse, vel terminus eius, ita enim est sensibilis dealbatio sicut albedo: ergo &c Praeterea corpus Christi secundum esse sacramentale non est praesens, sed absens oculo Christi secundum esse locale: ergo oportet quod ei praesentetur. Aut ergo secundum modum qui est in sacramento, & ille non est modus visibilis, cum secundum figuram pyramidalem sit nata fieri visio, & non secundum modum indiuisibilem. Aut repraesentabitur aliter quam sit, & sic non videbitur prout est ibi.
Dico quarto quod nec etiam videt se prout est intra sacramentaliter, & ratio est quia non est ibi Christi oculus modo viuisio cum de ratione oculi vt visiuus est sit extensio, oculus autem Christi non esin sacramento modo quantitatis, sicut nec corpus Christi, ita quod nec corpus Christi est hic modo visibili, nec oculus modo visiuo, quia neutrum modo quantitatis, qui solus modus est visibilis & visiuus, & ideo oculus Christi absolute loquendo videbat Christum existentem in sacramento in coena, & nunc etiam videt se existentem in sacramento, sed non videt oculus Christi prout est extra localiter, ve intra sacramentaliter, vel quomodolibet aliter Christum prout est in sacramento, id est secundum esse sacramentale. Sed secundum esse naturale oculus Christi nunc extra hoc sacramentum semper eum videre potest, secundum autem esse quod habet hic non conuenit sibi videre nec videri Dico quinto quod nec etiam per miraculum hoc fieri potest quia non potest fieri quod potentia feratur nisi in suum obiectum. Cum ergo obiectum visus sit quantitas, & qualitas inquantum huiusmodi, non substantia, quantitas quae esthic per modum substantiae est inuisibilis, & licet Deus facere possit sine obiecto speciem visibilem, tamen species quanDeus faceret si repraesentaret corpus Christi prout est ib non repraesentaret eum modo visibili: vnde sicut non potest fieri per miraculum quod oculus videat spiritum, sic nec quod videat corpus secundum quod habet modum Spiritus. Nisi forte diceretur, quod si aliquis sensus interior cognoscit substantiam, potest Deus facere quod sensus exterior cognosceret es vel quantitatem, vt habet modum substantiae, sed nec hoc sequitur, quia Deus non potest facere quod oculus videat sonum, quamuis sonus sit perceptibilis aliquo sensu.
Praeterea cum corpus Christi sit ibi modo spirituali non corporali, quia non est ibi situaliter, nec localiter, nec hic, nec nunc sub quibus conditionibus tantum sensus appraehendit, ideo est ibi insensibiliter. Non videtur etiam verum illud quod statim supponebatur scilicet quod aliquis sensus quantumcunque altus possit substantiam appraehendere, quia substantia non est sensibile proprium, nec commune, quae sola sentiuntur sensibus interioribus & exterioribus excepta estimatiua, quia illa sunt formae accidentales, vt patet discurrendo per omnia. Nec etianper aestimatiuam, quia illa non appraehendit formas intentionales, sed tamen accidentales. Vnde nullus sensus appraehendit quod quid est substantiae quod est proprium obiectum intellectus, vt dicitur tertio de Anima. Haec Petrus in forma& bene. Sed in eius dictis sunt duo dubia.
Primum est. Vtrum substantia sit aliquo sensu interiori perceptibilis: secundum est quid senserit, scilicet Thomas de hoc. Vtrum per miraculum oculus corporeus possit sentire corpus Christi secundum esse quod habet in Eucharistia. De primo sciendum est quod Sanctus Thomas in tractatu de principio indiuiduationis quiincipit. Quoniam duae sunt potentiae cognoscitiuae &c. ad illud propositum sic dicit. Nunc restat ostendere vbi separantur cognitio sensus & intellectus mutuo a se. Manifestum est enim intellectum incipere vbi sensus desinit, sensus autem exteriores ipsa sensibilia accidentia scilicet propria & communia habent pro per se obiectis, quidditas autem particularis reiin particulari non spectat vt per se obiectum ad istos sensus exteriores, cum quidditas ista substantia sit non accidens, nec ad intellectum pertinet vt per se obiectum eius propr suam materialitatem. Ideo quidditas rei materialis in ipsa sua particularitate est obiectum rationis particularis, cuius est de intentionibus particularibus conscrre, loco cuius in brutis est aestimatiua naturalis, haec enim potentia per sui coniunctum cum intellectu, vbi est ipsa ratio quae confert de vniuersalibus, participat vim collatiuam. Sed quia pars sensitiua est, non abstrahit omnino a materia, vnde obiectum suum proprium manet quidditas rei particularis materialis. Hoc autem non est, eo quod ista potentia appraehendat materiam in se, cum ipsa non possit sciri, nisi per analogiam ad formam. sed hoc est quod collatio de materia in ordine ad formam per materiam indiuiduatam spectat ad hanc potentiam, sicut collatio siue consideratio de materia in communi in ordine ad formam speciei spectat ad rationem superiorem. Haec ille. Similia dicit 49. dist. 41. q. 2. artic. 2. Sensu corporali inquit aliquid sentitur dupliciter: vno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem sentitur illud quod per se passionem sensui corporali inferre potest. Per se autem potest aliquid passionem inferre sensui dupliciter, aut sensuiinquantum sensus est, aut huic sensui inquantum est hic sensus. Quod autem secundo modo inferi passionem sensui dicitur sensibile proprium, sicut color respectu visus, & sonus respectu auditus. Quia autem sensus inquantum est sensus vtitur organo corporali, non potest in eo aliquid recipi nisi corporaliter, cu omne quod recipitur in aliquo sit in eo per modum recipientis, & ideo omnia sensibilia inferunt passionem sensui inquantum est sensus secundum quod habent magnitudinem, & ideo magnitudo & omnia consequentia vt motus, & quies, numerus, & huiusmodi dicuntur sensibilia communia, per se tamen, per accidens autem sentitur illud quod non infert passionem sensui neque inquantum est sensus, neque inquantum est hic sensus, sed coniunguntur his quae per se sensui inferunt passionem, sicut Sortes & filius Diarij & amicus & alia huiusmodi quae per se cognoscuntur in vniuersali intellectu, in particulari autem virtute cogitatiua in homine, estimatiua autem in alijs animalibus. Huiusmodi autem tunc sensus exterior dicitur sentire quamuis per accidens, quando ex eo quod per se sentitur, vis apprehensiua, cuius est illud cognitum per se cognoscere, statim sine dubitatione & discursu appraehendit, sicut videmus aliquid viuere ex hoc quod loquitur. Quando autem aliter se habet non dicitur sensus illud videre etiam per accidens &c. Haec ille cum multis alijs facientibus ad materiam de insensibilitate corporis Christi in Eucharistia. Similia dicit prima parte. q. 85. artic. 3. vbi sic ait. Primum secundum sensum iudicamus magis commune quam minus commune, & secundum locum & secundum tempus. Secundum locum quidem, sicut cum aliquid videtur a remotis, prius depraehenditur esse corpus quam depraehendatus esse animal, & prius depraehenditur esse quam depraehendatur esse homo, & prius depraehenditur esse homo quam depraehendatur esse Sortes vel Plato. Secundum tempus autem. quia puer a principio prius distinguit hominem a non homine quam distinguat hunc hominem ab alio homine, & ideo pueri in principio appellant omnes homines patres posterius autem determinant vnumquodque vt dicitur 1. Physcs Haec ille.
Item q. 86. artic. 2. in solutione secundi dicit consimilia, scilicet quod pars sensitiua format propositiones particulares vt istam, Sortes est homo, nec intellectus tales format, nisi cum adminiculo partis sen sitiuae. Et hoc modo intelligendum est quod dicit in principali solutione argumenti, scilicet quod intellectus tales propositiones indirecte forntat per ressexionem ad phantasmata, quia constat quod nullum phantasma est subiectiue in intellectu possibili, nec aliqua species aut conceptus indiuisibilis Sortis vt Sortes est. Ex quibus & multis alijs apparet ipsum in praedictis locis sensisse quod quidditas substantiae materialis & ipsae substantiae particulares possunt cognosci & percipi sensu interiori, qui dicitur virtus cogitatiua seu ratio particularis. Talia enim obiecta simul includunt substantiam cum accidentibus. Econtra autem videtur per dicta in probatione primae conclusionis ipsum in tertia parte sensisse substantiam nullo sensuinteriori aut exteriori, sed solo intellectu percipi posse. Sed non est vere contradictio, quia in probatione primae conclusionis adducta de tertia parte loquitur de substantia seorsum ab accidentibus accepta vel abstracta a modo essendi quantitatiuo, & accepta secundum proprium modum essendi substantiae. Constat enim quod substantia sic accepta solo intellectu perceptibilis est. Sed in alijs locis loquitur de substantia physica secundum proprium modum naturalem essendi accepta, scilicet quantitatiuo & qualitatiuo & sine abstractione praedicta. Sic autem accepta includit sensibilia communia & propria & per accidens, vnde potest percipi sensu interiori vt dictum est. De hoc Albertus in commento super 1. Phys. tractatu 1. cap. 6. concorditer ad praedicta, vnde non est proprie contradictio in praedictis. Ad secundum dubium patebit in sequentibus.
Ad septimum dicendum est quod Sanctus Thomas 1. q. praesentis distinctionis artic. 4. q. 1. arguit sic primo loco. Ipse Christus sub speciebus existens videt seipsum ibi corporali oculo, sed corpora glorificata conformantur corpori eius, vt dicitur Philus 3. ergo & alius oculus glorificatus, puta virginis posset hoc ipsum. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod si oculus Christi esset extra species Sacramenti non videret suam substantiam intra species contentam ex natura gloriae nisi miraculosae, & ideo non oportet quod oculus glorificatus videat ipsum nisi forte per miraculum. Haec ille.
Item ibidem in solut. 2. q. sic dicit. Posset fieri diuino miraculo quod similitudo corporis Christi fieret in oculo, sicut naturaliter fieret si corpus Christi praesens esset. Nec est deceptio, quia non sit nisi ad instructionem fidei & deuotionem excitandam. Haec ille.
Ex quibus videretur ipsum sensisse quod per miraculum posset fieri quod aliquis oculus corporalis videret corpus Christi prout est in sacramento. Cuius oppositum praedictum fuit. Sed dicendum quod Sanctus Thomas ibidem loquitur tantum dubitatiue & opinatiue sine firma assertione, quod innuit modus suus loquendi cum ly forte. Potest etiam dici quod diuino miraculo posset fieri quod oculus glorificatus videret corpus Christi in sacramento non tanquam visibile per se, sed per accidens, scilicet videndo circa sacramentum aliqua corporalia & visibilia signa testificantia existentiam corporis Christi sub sacramento. Et ad hunc sensum concedit in suo simili quod post resurrectionem oculus corporalis videbit diuinam essentiam. Vnde prima parte. q. 12. arguit sic secundo loco. Auguinus dicit in fine de ciuitate Dei. Vis praecellentior erit oculorum, scilicet glorificatorum non vt acrius videant quam quidam perhibentur videre serpentes aut aquilae qui nil aliud possunt videre quam corpora, sed vt videant incorporalia. Quicunque autem potest videre incorporalia potest eleuari ad videndum Deum. igitur oculus glorificatus potest videre Deum. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod Auutnus loquitur inquirendo in illis verbis, & sub conditione, quod patet ex ipso quod praemittitur. Longe itaque alterius potentiae erunt, scilicet oculi glorificati si per eos videbitur incorporea natura. Sed postmodum hoc determinat dicens. Valde credibile est sic nos visuros mundana tunc corpora coeli& terrae nouae, vt Deum vbique praesentem & vniuersa corpora gubernantem clarissima perspicuitate videamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sed sicut homines mox vt aspicimus non credimus viuere, sed videmus. Ex quo patet quod hoc modo intelligit oculos glorificatos visuros Deum, sicut nunc oculi nostri vident alicuius vitam. Vita autem non videtur oculo corporali sicut per se visibile, sed sicut sensibile per accidens, quod quidem per visum non cognoscitur, sed statim cum sensu aliqua alia virtute cognoscitiua. Quia autem statim visis corporibus diuina praesentia ex eis cognoscatur per intellectum ex duobus continget, scilicet ex perspicuitate intellectus, & ex refulgentia diuinae claritatis in corporibus innouatis. Haec ille.
Simile ponit. 49. distin. 4. q. 2. artic. 2. Deus inquit nullo modo potest videri visu corporali, aut aliquo alio sensu sentiri sicut per se visibile, nec hic nec in patria, quia si a sensu remoueatur id quod conuenit sensui inquantum sensus est, non erit sensus. Et similiter a visu remoueatur id quod est visus non erit visus. Cum ergo sensus percipiat magnitudinem & visus inquantum est talis sensus percipiat colorem, impossibile quod visus percipiat aliquod quod non est color nec magnitudo, nisi sensus diceretur aeqni uoce. Cum ergo visus & sensus sit futurus idem specie in corpore glorificato, non poterit esse quod diuinam essentiam videat sicut per se visibile, videbit autem eam sicut visibile per accidens, dum ex vna parte visus corporalis tantam gloriam Dei inspiciet in corporibus & praecipue gloriosis, & maxime in corpore Christi, & ex alia parte intellectus tamclare videbit Deum quod in rebus corporalibus visis Deus percipietur sicut in locutione percipitur vita. Quamuis enim tunc intellectus non videat Deum ex creaturis corporaliter visis, videbit tamen Deum in illis &c. Haec ille.
Similiter potest dici in proposito de oculo glorificato respectu substantiae corporis Christi in Eucharistia. Potest tertio dici quod Sncts Thomas in scripto fuit illius opinionis, sed in tertia parte summae aliter opinatus est. Quod potest patere, quia ad praedictum argumentum aliter respondet nullam de miraculofaciendo mentionem. Dicit enim sic tertia parte. q. 76. in solutione secundi. Oculus corporalis Christi videt seipsum sub sacramento quantum pertinet ad intellectum, nec tamen est simile de alio oculo glorioso, quia & ipse oculus Christi est sub sacramento, in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus. Haec ille.
Vbi patet expresse quomodo oculus corporalis Christi dicitur se videre sub sacramento quantum pertinet ad intellectum, hoc est dictu, quod oculus corporalis videt corpus Christi sub sacramento tanquam visibile per accidens, per se tamen visum ab intellectu eo modo quo dictum est supra oculum corporalem videre vitam, & diuinam essentiam visurum post resurrectionem, & innouationem mundi. Et haec sufficiant ad obiecta Scoti contra primam conclusionem.
Ad primum contra secundam conclusionem dicitur negando minorem, licet enim corpus Christi vt in Eucharistia non sit obiectum beatificum, tamen secundum praesentem cursum gratiae & gloriae includitur in obiecto beatifico, hoc est dictu, quod obiectum beatificum inquantum huiusmodi repraesentat videnti ipsum corpus Christi secundum quod est in Eucharistia, & consimiliter res aliorum sacramentorum, licet secundum potentiam Dei absolutam aliter esse posset, nam dato quod sola diuinitas videretur clare, & nulla creatura in ea videretur, adhuc talis visio esset beatifica. Quia autem beati videant res contentas in sacramentis potest haberi tum ex probationibus conclusionum, tum ex dictis Sancti Thomae secunda secundae. q. 1. artic. 8. vbi sic dicit. Illa per se pertinent ad fidem quorum visione in vita aeterna perfruemur, & per qua deducimur in vitam aeternam. Duo autem nobis ibi videnda proponuntur, scilicet occultum diuinitatis, cuius visio nos beatos facit, & mysterium humanitatis Christi per quem in gloriam filiorum Dei accessum habemus &c.
Item q. 4. artic. 1. Fides dicitur substantia sperandarum rerum, quia scilicet prima inchoatio rerum sperandarum in nobis est per assensum fidei quae virtute continet omnes res sperandas. In hoc enim speramus beatificari quod videbimus aperta visione veritatem cui per fidem adhaeremus. Haec ille.
Item prima secundae. q. 67. artic. 5. ostendit quod nihil fidei remanebit in patria, sed omnia credita ibi erunt clare visa. Item q. 103. artic. 3. Exterior cultus proportionari debet interiori cultui qui consistit in fide spe & charitate, vnde secundum diuersitatem interioris cultus debuit diuersificari cultus exterior. Potest autem distingui triplex status interioris cultus. Vnus quidem secundum quod habetur fides & spes de bonis coelestibus & de his per quae in coelestia introducimur. De vtrisque quidem sicut de quibusdam futuris, & talis fuit status fidei & spei in veteri lege. Alius autem est interioris cultus, in quo habetur fides & spes de coelestibus bonis, sicut de quibusdam futuris, sed de his per quae introducimur in coelestia, sicut de praesentibus vel praeteritis, & iste est status nouae legis. Tertius autem status est in quo vtraque habentur vt praesentia & nihil creditur vt absens neque speratur vt futurum, & iste est status beatorum. In illo ergo statu beatorum nihil erit figurale ad diuinum cultum pertinens, sed solum gratiarum actio & vox laudis. Haec ille.
Item 3. sentent. distin. 31. q. 2. artic. 1. in solutione primae quaest. sic dicit. In fide est cognitio quaedam & modus cognoscendi, quia cognoscit in speculo & in aenigmate. Modus autem imperfectionis est & obscuritatem importat. Vnde cum gloria adueniens omnem obscuritatem & imperfectionem tollat, tollet quidem modum fidei quantum ad modum cognoscendi, sed remanebit cognitio eorum quorum est fides, non quidem iamaenigmata, sed clara. Haec ille.
Similia dicit 4. sentent. distin. 1. q. 1. artic. 2. quaestiuncula quinta in solutione primi, vbi sic dicit. Sicut dicit Dionystces in Ecclesiastica Hierarchia. Status nouae legis medius est inter statum veteris legis & statum coelestis patriae, & ideo ea quae sunt nouae legis, sunt veritas respectu signorum veteris legis, & sunt figurae respectu manifestae & plenae cognitionis veritatis quam erit in patria, & ideo oportet ad hoc quod in noua lege maneant aliquae figurae. Sed in patria vbi erit plenaria perceptio veritatis, omnes figurae cessabunt. Haec ille & loquitur de figuris sacramentorum. Idem dicit tertia parte. q. 61. art. 4. in solutione primi. Sicut inquit dicit Dionystcs 5. cap. Ecclesiasticae Hierarchiae, status nouae legis medius est inter statum veteris legis cuius figurae implentur in noua lege, & statum gloriae, in qua omnis nude & perfecte manifestabitur veritas, & ideo tunc nulla erunt sacramenta. Nunc autem quandiu per speculum in aenigmate cognoscimus, vt dicitur prima Corinth. 13. Oportet nos per aliqua signa sensibilia in spiritualia deuenire, quod pertinet ad rationem sacramentorum. Haec ille.
Ex quibus apparet quod de omnibus de quibus nunc est fides, in gloria erit manifesta visio. Item quod omnia figurata in sacramentis tunc manifeste videbuntur. Dicitur secundo principaliter quod non aequaliter pertinet ad obiectum beatificum res sacramenti baptismi vel poenitentiae, sicut res contenta in Eucharistia. Tum quia res contenta in Eucharistia propinquius se habet ad mysterium Chrissi, de quo principaliter est fides quam res sacramenti baptismi vel poenitentiae, vt de se patet. Tum quia res puta sacramenti Eucharistiae continetur in Eucharistia, non sic res baptismi vel poenitentiae, quae non continetur actualiter, sed solum virtualiter in sacramento, formaliter vero continetur in suscipiente si sit dispositus.
Tum quia sacramentum Eucharistiae nunquam frustratur sua re, cum semper contineat Christum, alia vero sacramenta possunt frustrari ex fictione suscipientis. Tum quia Eucharistia est principalissimum inter omnia sacramenta, & ideo perfecta cognitio contenti in ipsa & modi quo corpus Christi in ea continetur magis pertinet ad cognitionem beatificam gloriae, sicut nunc magis pertinet ad fidem viae. Tum quia res baptismi vel paenitentiae aliquando dependet dispositiue ex cognitione & volitione suscipientis, quae sunt occulta quaedam reseruata diuinae cognitioni, & ipsius cognoscentis vel volentis, & omnibus alijs ignota, nisi per specialem vel generalem reuelationem Dei.
Ex quibus patet falsitas illius assumpti dicentis quod aeque pertinet ad cognitionem beatificam res vnius sacramenti sicut alterius. Dicitur tertio, quod vltimum dictum arguentis stare potest, scilicet quod ad beatitudinem non requiritur quod beatus videat existentiam corporis in sacramento per visionem eius in proprio genere, hoc est per visionem factam per medium vel speciem creatam & non per ipsum verbum, quae dicatur visio vespertina & non matutina. Veruntamen oportet quod quilibet homo beatus haat de hoc aliquam cognitionem cum de eodem cognitionem fidei habuerit in via, nec sit visibile quod aliquod credibile cognitum per fidem Theologicam in via sit a beato oblitum vel ignoratum, aut totaliter nescitum. Cum ergo de talibus non habeat cognitionem aenigmaticam, restat quod habet apertam visionem. Veruntamen contra praedicta potest instari, quia non apparet quod quilibet beatus homo purus videat in verbo aliquid quod non omnes angeli vident in verbo, sed non omnes angeli vident in verbo existentiam corporis Christi in Eucharistia: ergo nec quilibet purus homo beatus: maior videtur nota, sed minor probatur, quia non omnes angeli viderunt in verbo a principio suae beatitudinis existentiam corporis Christi in sacramento Eucharistiae, nec alia sacramentorum mysteria: ergo nec nunc vident talia in verbo. Tenet consequentia per ea quae dicta sunt. 3. sentent. cum de scientia animae Christi tractaretur, vbi dictum est quod non est possibile beatum videre in verbo plura nunc quam prius nisi videat clarius ipsum verbum nunc quam prius, & consequenter nisi fiat beatior, quod non conceditur. Ad hoc respondet Petrus de Palude vbi supra dicens. Oculus intellectualis beatus tam angeli quam hominis videt clare existentiam corporis Christi in sacramento. Hominis quidem, quia quod audiuit hic & credidit, illic clare videbit secundum illud. Nisi credideritis, non intelligit, & secundum illud. Sicut audiuimus sic videmus & caet. Idem est de oculo intellectuali angeli, quia Hierarchia nostra illuminatur a hierarchia coelesti, a qua differt in luce & aenigmate, vnde ipsi clare vident omnia, de quibus credendis nos illuminant credibilia nobis & eis pro statu viae communia, sicut Trinitatem & huiusmodi, meruerunt ipsi videre sicut & nos. Credibilia autem nobis propria sicut articulos incarnationis vident per reuelationem, vnde de omnibus mysterijs gratiae Dei de quibus nos illuminant habent gratuitam visionem. Haec Petrus Mihi videtur quod omnes angeli beati a principio suae beatitudinis viderunt in verbo omnia mysteria gratiae, de quibus est principaliter fides hominum viatorum, & de quibus angeli, viatores illuminant, sicut sunt articuli fidei, & sacramenta ad mysterium incarnationis Christi pertinentia. Alia vero mysteria gratiae de quibus non est principaliter fides, sed pertinent ad instructionem vel promotionem alicuius personae vel communitatis particularis possunt aliqui angeli cognoscere non in verbo, sed in proprio genere, & de talibus nouiter illuminari per superiores angelos qui talia vident in verbo. Et hoc sufficit ad obiecta contra secundam conclusionem. Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur primo quod minor est simpliciter falsa, quia nec intellectus angelicus nec animae separatae se habent ad omnia intelligibilia sicut illa sunt intelligibilia in se. Nam si ita esset, tunc quilibet talis intellectus prius & perfectius intelligeret Deum quam seipsum, &c perfectiora in entibus quam imperfectiora, quod est manifeste falsum. Te hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 9. artic. 3. arguit sic secundo loco. Quod potest intelligere minus potest incclligere maius, sed essentia diuina est maxime intelligibilis, cum sit a materia immunis, ex quo contingit aliquid esse intelligibile actu, cum tamen intellectus angeli naturali cognitione possit alia intelligibilia cognoscere, multofor tius poterit ex puris naturalibus intelligere diuinam essentiam. Sed dicebat quod licet diuina essentia sit in se maxime intelligibilis, non tamen est maxime intelligibilis intellectui angelico.
Sed contra eius quod est magis visibile in se, non esse maxime visibile nobis causa est defectus nostri visus, sed in intellectu angelico non est aliquis defectus, cum angelus sit speculum purum clarissimum incontaminatum vt dicit Dionysius 4 cap. de diuinis nominibus: ergo illud quod est magis intelligibile in se est magis intelligibile angelo. Ecce argumentum cum replica, sequitur responsio. Dicendum inquit quod quamuis diuina essentia sit in se maxime cognoscibilis, tamen non est maxime cognoscibilis intellectui creato, quia est extra genus ipsius. Ad tertium inquit dicendum quod intellectus angelicus dicitur esse speculum purum, & incontaminatum & sine defectu, quia non patitur defectum intelligibilis luminis, considerata natura sui generis, sicut patitur intellectus humanus in quo intelligibile lumen obumbratur in tantum vt necesse sit a phantasmatibus accipere, & cum continuo & tempore & discurrendo de vno in aliud. Propter quod ssaac dicit, quod ratio oritur in vmbra intelligentiae, & ideo potentia intellectiua eius potest intelligere omnem formam intelligibilem creatam quae est sui generis, sed intellectus angelicus comparatus ad essentiam diuinam quae est extra genus suum, inuenitur defectiuus & tenebrosus, & ideo deficit a visione diuinae essentiae, quamuis ipsa sit in se maxime intelligibilis. Haec ille Item ibidem in solutione quarti sic dicit. Pro tanto substantia intelligibilis quae in se est maxime intelligibilis fit nobis minus intelligibilis, quia excedit formam a sensu abstractam qua naturaliter intelligimus, & similiter multo amplius essentia diuina excedit formam intelligibilem creatam qua intelligit intellectus angeli & ideo intellectus angeli minus intelligit essentiam diuinam, quamuis sit magis intelligibilis, sicut& intellectus noster minus intelligit essentiam angeli, quamuis sit magis intelligibilis quam res sensibiles. Haec ille. Ibi cum multis similibus. Ex quibus patet quod intellectus angelicus non ita se habet ad omnia intelligibilia sicut sunt intelligibilia in seipsis, & vt prius dicebatur. Dicitur secundo quod concessa conclusione argumenti quae potest inferri debite ex praemissis non aliud habetur nisi quod intellectus angelicus potest intelligere substantiam corporis Christi existentem sub specie panis, non tamen concludit quod intelligat illam secundum esse quod habet sub sacramento, nec modum essendi sub illo. Et ideo responsio quam arguens recitat bona est, si recte intelligatur vt aequiualeat huic dicto. Licet enim non legam in Sancto Thoma illam in forma distinctionem de notitia intuitiua & abstractiua, haberi tamen potest in aequiualenti ex dictis eius, vt dicamus quod alia est notitia visionis, alia notitia simplicis intelligentiae, prima dicatur intuitiua: secunda vero abstractiua. Hanc ponit prima parte. q. 14. artic. 9. Horum inquit quae actu non sunt, est attendenda quaedam diuersitas. Quaedam enim licet non sint nunc in actu, tamen fuerunt vel erunt, & ista omnia dicitur Deus scire scientia visionis, quia cum intelligere Deiquod est eius esse aeternitate mensuretur, quae sine successione existens totum tempus compraehendit, praesens intuitus Dei fertur in totum tempus & in omnia quae sunt in quocunque tempore, sicut in sibi subiecta praesentialiter. Quaedam vero sunt in potentia Dei vel creaturae, quae tamen nec sunt nec erunt nec fuerunt & respectu horum non dicitur habere scientiam visionis, sed simplicis intelligentiae, quod ideo dicitur, quia ea quae videntur apud nos habent esse distinctum extra videntem. Haec ille.
Eandem distinctionem ponit 1. sent. distin. 39. q. artic. 4. & 3. sent. distin. 14. q. 1. artic. 2. in solutione secundae quaest. & 4. sent. distinc. 49. q. 2. artic. 5. vbi sic dicit. Deus videndo essentiam suam cognoscit omnia quae sunt vel erunt vel fuerunt. Et haec dicitur cognoscere notitia visionis, quia ad similitudinem visionis corporalis cognoscit ea quasi praesentia. Cognoscit insuper videndo essentiam suam omnia quae potest facere, quamuis nunquam fecerit nec facturus sit, alias non perfecte cognosceret potentiam suam. Et haec dicitur cognoscere notitisimplicis intelligentiae. Haec ille.
Similia ponit de veritate. q. 8. artic. 4. & q. 20. arti. 4. & multis alijs locis. Ex quibus potest haberi quod illa notitia intellectiua dicitur visionis scientia, per quam cognoscitur res intellecta vt praesens secundum esse suum & modum essendi ipsi intelligenti. Hoc autem alij dicunt notitiam intuitiuam. Notitiam autem intellectiuam simplicis intelligentiae vocat Sanctus Thomas illam per quam intelligitur essentia rei non intellecta eius existentia vel praesentialitate aut modo existendi extra ipsum intelligentem. Et hanc vocant alij notitiam abstractiuam: sic itaque intelligendo distinctionem de notitia intuitiua & abstractiua conceditur responsio per arguentem recitata, scilicet quod angelus naturali cognitione potest cognoscere substantiam corporis Christi quae est sub sacramento abstractiue seu notitia simplicis intelligentiae non autem intuitiue vel scientia visionis, quia non videt corpus Christi esse sub sacramento illo modo supernaturali quo est ibi, licet videat modum naturalem quo est extra sacramentum, cuius ratio est, quia angeli non cognoscunt plene mysteria gratiae naturali cognitione. De hoc Sanctus Thomas prima parte. q. 57. artic. 5. sic dicit In angelis est duplex cognitio, vna quidem naturalis secundum quam cognoscunt res, tum per essentiam suam, tum etiam per species innatas, & hac cognitione mysteria gratiae cognoscere non possunt. Haec enim mysteria ex pura Dervoluntate dependent. Si autem vnus angelus non potest cognoscere cogitationes alterius ex voluntate eiusdem dependentes, multominus potest cognoscere ea quae ex Dei voluntate dependent. Et sic argumentatur Apostolus prima Corinthu cap. 2. Quae sunt hominis nemo nouit nisi spiritus hominis qui in ipso est, ita & quae sunt Dei nemo nouit nisi spiritus Dei. Est autem alia angelorum cognitio quae eos beatos facit, qua vident verbum & res in verbo, & hac quidem visione cognoscunt mysteria gratiae non quidem omnia, nec aequaliter, sed secundum quod Deus eis voluerit reuelare secundum illud Apostoli prima Corinth. cap. 2. Nobis autem reuelauit Deus per spiritum suum. Haec ille.
Dicitur tertio quod replica contra responsionem datam non valet, quia concesso quod intellectus angelicus naturali cognitione possit cognoscere praesentiam & absentiam panis subaccidentibus Eucharistiae, non tamen praesentiam substantiae corporis Christi sub eisdem, nec potest illud ibi intuerisicut intuebatur ibi substantia panis, quia existentiam panis sub speciebus erat modus panis naturalis existendi subillis, non autem modus quo corpus Christi est sub eisdem. Nec sequitur, sicorpus Christi est intuibile in se ab angeloquod modus quo est sub sacramento sit intuibilis ab eodem. Et sic angelus non intuetur corpus Christi vt est in coelovel abstrahendo a qualibet existentia.
Ad secundum dicitur primo quod prima pars antecedentis est similiter falsa, quia nullus angelus naturali cognitione sua per sola principia intrinseca potest cognoscere intuitiuae & in particulri cogitationes alterius angeli, vt diffuse tractatum fuit in 2. senten. & prout probat Sanctus Thomas in multis locis, vbicunque loquitur de illa materia, licet possit cognoscere tales cogitationes abstractiue, & in vniuersali & coniecturaliter per signa exteriora. Est etiam dubium, vtrum angelus naturaliter cognoscat gratiam aut charitatem suam vel alterius angeli quicquid sit de sua loquendo de notitia intuitiua vel visionis.
Nec valet probatio assumpti de duplici praesentia. Tum quia arguens false supponit quod obiectum notitiae intuitiuae non sit praesens per speciem intellectui angelico aut animae separatae, nec illa notitia fiat per mediam speciem inter obiectum & intellectum, sed quod ipsum obectum sit praesens in sua reali existentia, & per illam moueat intellectum ad sui notitiam, obiectum autem abstractiue sit praesens per speciem quae immediate moueat intellectuad notitiam obiecti. Hoc enim falsum est, quia nullum extrinsecum mouet intellectum angelicum immediate, immo cuiuslibet notitiae angelicae species intelligibilis ab obiecto distincta est per proximum productiuum, vna cum potentia intellectiua, nisi quando angelus intelligit seipsum vel Deum naturaliter, vel quando videt diuinam essentiam beatifice, tunc enim essentia angeli vel essentia diuina tenet lotum speciei intelligibilis & actus primi. Et ista determinat diffuse Sanctus Thomas tam in summa quam in scriptis quam in quaestionibus disputatis. Tum etiam quia illud fa sum assumit, scilicet quod omne obiectum potentiae potens praesentari vel esse praesens angelico intellectui abstractiue possit esse sibi praesens intuitiue naturaliter, hoc enim falsum est de futuris contingentibus, quae potest angelus cognoscere abstractiuae in causis suis, non tamen intuitiue quandiu futura sunt, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 75. artic. 3. & multis alijs locis. Similiter falsum est de cogitationibus & volitionibus aliorum angelorum aut hominum quas angelus non potest naturaliter cognoscere intuitiue, sed tantum abstractiue, vt patet per eundem Sanctus Thomas prima parte. q. 75. artic. 4. & de deitate. q. 8. artic. 13. & de malo. q. 16. artic. 8. & multis alijs locis, in quibus ostendit quod angelus naturaliter non potest eas cognoscere secundum quod in se sunt, quod est cognoscere intuitiue sed prout sunt in suis causis, vel manifestantur exterius per signa, quod est cognoscere abstractiue. Et multa alia exempla dari potest in quibus illud assumptum sallit. Tum etiam quia argumentum supponit aliud falsum scilicet quod obiecta exteriora moueant intellectum angelicum ad sui cognitionem causando in eo actum primum vel secundum. Hoc enim falsum est. Nam omnia quae angelus naturaliter cognoscit, cognoscit per essentiam suam, vel per species innatas & concreatas, vt ostendit Sanctus Thomas in multis locis. Tum etiam quia species concreatae angelonon aequaliter possunt praesentare substantias & accidentia per accidens talibus substantijs, potissime accidentia supernaturaliter eis contingentia, vel a sola voluntate Dei, autcreaturae dependentia, non habentia naturalem & necessarium ordinem ad substantias vel aliquam causam naturalem vniuersi, vt ostendit Sanctus Thomas locis praeallegatis potissime de malo. q. 16. artic. 8. vbi arguit sic decimoseptimo loco sicut dicit Augustinus 2. super Genelstcus ad litteram: Angeli per species quas in sui creatione receperunt omnia quae sunt infra eos cognoscunt, sed cogitationes nostrae sunt infra eos secundum ordinem naturae, anima enim est inferior angelo: ergo daemones per illas species innatas possunt cognoscere cogitationes hominum. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod Augustinus intendit loqui de naturis inferioribus quas angeli naturaliter cognoscunt per formas innatas non autem de cognitionibus voluntatis. Haec ille.
Item de veritate. q. 8. artic. 13. sic dicit. Motus voluntatis alterius non potest angelo notus esse naturali cognitione, quia angelus naturaliter cognoscit per formas inditas quae sunt similitudines rerum in natura existentium, motus autem voluntatis non habet dependentiam nec connexionem ad aliquam causam naturalem, sed solum ad causam diuinam quae in voluntate sola imprimere potest, vnde motus voluntatis & cordis cogitatio non potest cognosciin aliquibus similitudinibus rerum naturalium, sed solum in diuina essentia &c. Haec ille.
Sed quaeret aliquis ex quo vnus angelus per species, quas habet apud se non potest naturaliter cognoscere intuitiue cogitationes alterius, quomodo ergo alius angelus potest ei loqui vel reuelare cogitationem vel volitionem suam 2 Dicitur quod hoc fit non per impressionem nouarum specierum, nec per hoc quod alius angelus causet cognitionem aliquam in alio, sed per hoc quod angelus loquens alteri ordinat conceptum suum ad manifestandum alteri suam voluntatem. Statim enim quod conceptus vnius ordinatur sic ad alium innotescit alteri, vt ostendit Sanctus Thomas prima parte. q. 107. artic. 1. & de veritate. q. 9. artic. 4. & 5. Nec oportet quod causetur in audiente noua species, quia per species concreatas diuersimode ordinatas, vel per confortationem luminis alterius angeli sibi loquentis & illuminantis potest aliquid nouiter cognoscere quod prius non poterat, sicut in suo simili ostendit Sanctus Thomas secunda secundae. q. 173. art. 2. loquendo de reuelatione prophetica, & de veritate. q. 12. artic. 7. & multis alijs locis. Et sicut est dictum de reuelatione cogitationum. ita dicendum est de reuelatione secterorum sacramentalium ad quae nati ralis angeli cognitio non potest pertingere, nisi per reuelationem eis factam per visionem verbi, vel per species nouiter impressas in eis a Deo concreatas. Et hoc sufficit ad secundum Scoti.
Ad tertium faciliter patet solutio per praedicta Dicitur enim primo quod distinctio naturalium & supernaturalium non solum est per respectum ad agens aliud & aliud, immo quandoque est per specificam distinctionem essentiarum horum & illorum, sicut patet de gratia & gloria, qua distinguuntur ab omnibus effectibus uaturalibus specifice, nec aliquod agens naturale potest producere aliquid idem specie cum charitate aut gratia gratum faciente vel cum septem donis Spiritus sancti, aut cum gloria animae vel corporis, vt de se patet. Conceditur tamen quod quicquid producitur a causa naturali potest produci a causa supernaturali. Nec semper quicquid producitur a sola causa supernaturali dicitur supernaturale vel miraculosum, nisi in tribus casibus, quos ponit Sanctus Thomas prima parte q. 105. artic. 8. scilicet quando effectus productus excedit facultatem naturae quo ad substantiam facti, sicut quod duo corpora sint simul vel quod sol retrocedat vel quod corpus humanum glorificetur, quod natura nullo modo potest facere secundo quando effectus excedit facultatem naturae non quantum ad illud quod fit, sed quantum ad illud in quo fit sicut resuscitatio mortuorum vel illuminatio caecorum. Potest enim natura causare vitam, sed non in mortuo, & potest praestare visum, sed non in caeco: tertio quando excedit facultatem naturae quantum ad modum & ordinem faciendi, sicut cum aliquis subito per diuinam potentiam a febre curatur absque curatione & consueto cursu naturae in talibus, & cum mare statim condensatur in pluuias virtute diuina absque naturalibus causis, sicut factum est ad preces Samelis & Heliae Dicitur secundo quod posito quod aliquis effectus supernaturalis quandoque sit imperfectior aliquo effectu naturali, & se habeat ad illum vt substantia ad accidens, non tamen sequitur quod si angelus cognoscit naturaliter effectum naturalem qui est perfectior, quod ideo cognoscat effectum supernaturalem qui est imperfectior. Cuius causa est, quia angelus habet speciem directe repraesentantem naturalem, & non supernaturalem, vel aliquam substantiam, & non eius accidentia sicut patet de substantia angeli & eius naturalibus potentijs, idest intellectu & voluntate, quae sunt naturaliter notae cuilibet angelo, non tamen eius cogitationes aut volitiones aut habitus supernaturaliter infusi. Et de hoc diffuse loquitur Sanctus Thomas vbi supra prima parte. q. 57. artic. 4. de veritate. q. 8. artic. 13. de malo. q. 16. artic. 8. Dicitur tertio quod secundum praedicta nullus angelus species concreatas repraesentantes directe omnes effectus naturales, hoc est a causis naturalibus producibiles, praesertim arbitrio libero, quod est causa naturalis, hoc est non supernaturalis, licet non dicatur naturalis distinguendo naturale contra voluntarium liberum, & multo minus omnes effectus gratiae vel gloriae, sed species eis concreatae directe repraesentant substantias materiales & immateriales, quae sunt de perfectione naturali vniuersi, vt supra dictum est, quod autem per eas possint nouiter cognoscere effectus gratiae vel gloriae, aut voluntates vel cogitationes alienas, vel futura contingentia, contingit ex alterius reuelatione, quae qualiter fiat alterius est speculationis, & tamen in parte tactum est in praecedenti solutione. Et haec sufficiunt ad obiecta Scoti.
Sciendum tamen quod Petrus de Palude vltima quaest. huius distin. pro praecedentium intellectu sic dicit. Oculus intellectualis angeli boni vel mali non potest videre corpus Christi in altare clare & immediate & directe, quia est de supernaturalibus intellectualibus, quia supernaturalia sensibilia angelus nouit, cum etiam ad oculum homo videat ea, puta mortuum resuscitatum, vel oculum restitutum. Supernaturalia autem intelligibilia angelus non videt naturaliter. Tale autem est esse corporis Christiin altare, ideo &c. sed quod ex naturalibus angelus cognoscat hic esse accidentia sine subiecto non autem hic esse corpus Christi, dubium est, quia ipse potest scire quid factum estde substantia panis, quia non est annihilata, & quod non est conuersa in corpus Christi, sicut quod cibus conuertitur in cibatum & huiusmodi. Scit enim generationem & corruptionem rerum naturalium, sed corpus Christi non est hic nisi per hoc quod in ipsum conuersum est id quod erat hic: ergo & caetera. Sed potest dici quod angelus scit vel scire potest nisi prohibeatur specialiter quicquid fit in naturalibus modo naturali, sed quod fit modo supernaturali non oportet. Nec apparet quare plus cognoscat accidentia esse sine subiecto quam conuersionem factam in corpus Christi, cum vtrunque sit praeter cursum naturae. Vel dicendum est quod sicut nos cognoscimus sensibilia, sic ipse intelligibilia, vnde sicut videmus accidentia corporea non esse, sed non videmus quid de illis factum sit cum apparet in forma carnis vel pueri, sic angelus videt substantiam ibi non esse, sed non videt vtrum sit annihilata vel conuersa, sed huiusmodi naturalia possunt ipsi citius & certius quam nos conijcere indirecte per miracula facta quae ipsi sciunt esse vera, nos autem non, quia qui nobis videtur suscitatus forte est angelus in corpore assumpto, sed talis deceptio non cadit in angelo. Vnde credunt & contremiscunt, credunt quia non vident illud in se, sicut nec Trinitatem, nec vnionem verbi cum carne, tamen sciunt indirecte per miracula, quia coniectant quod impossibile est non esse verum, sicut aliter cognosco puerum natum quem in se video aliter quando adhuc est in vtero tumescente. Sed nescio quid determinate an viuum aut mortuum, masculus an foemina. Et sic est de supernaturalibus respectu daemonum quae per miracula cadentia sub eorum naturali euidentia sunt probata. Oculus ergo angeli naturalis non videt clare hic esse corpus Christi, sed hoc conijcit infallibiliter ex miraculis sensibilibus, quae clare vidit fieri ad testimonium huius veritatis. Haec Petrus & bene, & conformiter supradictis potissime pro solutione secundi.