Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum post consecrationem Eucharistiae remaneat ibi substantia panis

DISTINCTIO XI. QVAESTIO I. Vtrum post consecrationem Eucharistiae remaneat ibi sisbstantia panis.

CIRCA vndecimam distinctionem quarti sententiarum quaeritur. Vtrum post consecrationem Eucharistiae remaneat ibi substantia panis.

Et arguitur quod sic, quia dicit Damascenus libu. 4. Quia consuetudo est hominibus comedere panem & bibere vinum, coniugauit eis suam diuinitatem & fecit ea corpus & sanguinem suum. Et ita panis communicationis non simplex panis est, sed vnitus diuinitati, sed coniugatio rerum existentium actu: ergo panis & vinum simul sunt in sacramento Eucharistiae cum corpore & sanguine Christi.

In oppositum arguitur, quia dicit Ambrosius libr. de sacramentis. Licet figura panis & vini videatur, nihil tamen aliud quam caro Christi & sanguis post consecrationem credenda sunt.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones in secundo obiectiones. In tertio solutiones

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Substantia panis & vini non remanet post consecrationem in hoc sacramento. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 75. arti. 2. vbi sic dicit. Quidam posuerunt post consecrationem substantiam panis & vini remanere in hoc sacramento. Sed haec positio stare non potest. Primo quidem, quia per hanc tollitur virtus vel veritas huius sacramenti, ad quam pertinet vt verum corpus Christi in hoc sacramento existat, quod quidem ibi non est ante consecrationem. No autem aliquid potest esse alicubi vbi prius non erat nisi pe¬loci mutationem, vel per alterius conuersionem in ipsum. Sicut in domo aliqua incipit de nouo esse ignis, aut quia illuc defertur, aut quia ibi generatur. Manifestum est autem quod corpus Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem. Primo quidem quia sequeretur quod desineret esse in coelo, non enim aliquid localiter prouenit de nouo ad locum aliquem nisi deserat priorem: secundo quia omne corpus localiter motum pertransit omnia media, quod hic dici non potest: tertio quia impossibile est quod vnus motus eiusdem corporis localiter moti terminetur simul ad diuersa loca, cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sacramento simul esse incipiat. Et propter hoc relinquitur quod non possit aliter corpus Christi incipere de nouo esse in hoc sacramento, nisi per conuersionem substantiae panis in ipsum, quod autem conuertitur in aliud, facta conuersione non manet. Vnde relinquitur quod salua veritate huius sacramenti substantia panis post consecrationem remanere non possit.

Secundo quia haec positio contrariatur formae huius sacramenti, in qua dicitur, hoc est corpus meum, quod non est verum si substantia panis ibi remaneret. Nunquam enim substantia panis est corpus Christi, sed potius esset dicendum, hic est corpus meum.

Tertio quia contrariaretur venerationi huius sacramenti si aliqua substantia esset ibi, quae non posset adorari adoratione latriae. Quarto quia contrariaretur ritui Ecclesiae secundum quem post corporalem cibum non licet sumere corpus Christi cum tamen post hostiam consecratam liceat sumere aliam, vnde haec positio vitanda est tanquam haeretica. Haec ille.

Item 1. q. huius distin. artic. 1. in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Haec positio quae ponit substantiam panis remanere post consecrationem simul cum vero Christi corpore est incompetens huic sacramento & impossibilis & haeretica. Incompetens quidem, quia impediret venerationem debitam huic sacramento, esset enim idolatriae occasio, si hostiae veneratio latriae exhiberetur substantia panis ibi remanente. Esset etiam contra significationem sacramenti, quia species non ducerent in verum corpus Christi per modum signi, sed magis in substantiam panis. Esset etiam contra vsum sacramenti, quia cibus iste non esset spiritualis, sed cosporalis etiam. Sed quod sit impossibilis, patet ex hoc quod impossibile est aliquid nunc esse vbi prius non fuit nisi ipsomutato vel alio in ipsum. Nec posset etiam per miraculum fieri, sicut nec quod aliquid esset animal rationale & mortale, & non esset homo. Aliter enim se habere nunc & prius est idem quod moueri vel transmutari. Si ergo verum corpus Christi esset sub sacramento nunc & non prius, oporteret aliquem motum vel mutationem interuenisse, sed nulla mutatio est facta ex parte panis secundum hanc positionem: ergo oportet quod corpus Christi est hic, quia per motum localem huc venit. Quod omnino esse non potest, quia cum simul & semel in diuersis locis corpus Christi consecretur, oportet quod simul & semel ad diuersa loca vnum numero corpus moueretur. Quod est impossibile, quia contingeret simul contrarios motus inesse eidem subiecto. Quia autem sit haeretica patet ex hoc, quia contradicit veritati scripturae. Non enim esset verum dicere, hoc est corpus meum, sed hic est corpus meum. Haec ille.

Cum multis alijs ad propositum. Simile ponit 4. contra Gentiles cap. 58. & alijs locis. Ex quibus potest formari talis ratio. Illa positio quae tollit veritatem Eucharistiae, & contrariatur formae sacramenti, & eius venerationi & ritui, abijcienda est tanquam haeretica, sed positio quae ponit substantiam panis remanere in Eucharistia post consecrationem est huiusmodi: ergo &c.

Secunda conclusio. Substantia panis & vini, licet non maneat in Eucharistia post consecrationem, non tamen proprie annihilatur. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 75. artic. 4. vbi sic dicit. Quia substantia panis vel vini non manet in hoc sacramento, quidam impossibile reputantes quod substantia panis vel vini in corpus Christi & sanguinem conuertatur, posuerunt quod per consecrationem substantia panis & vini vel resoluitur in praeiacentem materiam vel quod annihiletur. Praeiacens autem materia in quam corpora mixta resolui possunt, sunt quatuor elementa. Non enim potest poni resolutio in materiam primam, ita quod sine forma existat, quia materia sine forma esse non potest. Cum post consecrationem nihil sub speciebus remaneat nisi corpus & sanguis, oportebit dicere quod elementa in quae resoluta est substantia panis & vini, inde discedant per motum localem, quod sensu perciperetur. Similiter etiam substantia panis & vini manet vsque ad vltimum instans consecrationis, in vltimo autem instanti consecrationis iamest ibi substantia corporis & sanguinis Christi, sicut in vltimo instanti generationis iam inest forma, vnde non erit dare aliquod instans in quo sit ibi praeiacens materia. Non enim potest dici quod paulatim substantia panis & vini resoluatur in prxiacentem materiam vel successiue egrediatur do loco specierum, quia si hoc inciperet fieri in vltimo instanticonsecrationis simul sub aliqua parte hostiae esset corpus Christi cum substantia panis, quod est contra praedicta. Si vero incipiat fieri ante consecrationem, erit dare aliquod tempus in quo sub aliqua parte hostiae neque erit substantia panis neque erit corpus Christi, quod est inconueniens. Et hoc ipsi perpendisse videntur, vnde posuerunt aliud sub disiunctione, scilicet quod annihiletur, sed nec hoc esse potest, qua non erit dare aliquem modum, quo corpus Christi verum incipiat esse in hoc sacramento, nisi per conuersionem substantiae panis in ipsum, quae quidem conuersio tollitur posita vel annihilatione panis vel resolutione eius in praeiacentem materiam. Similiter non est dare vnde talis resolutio vel annihilatio in hoc sacramento causetur, cum effectus sacramenti significetur per formam, neutrum autem significatur per haec verba formae, hoc est corpus meum. Vnde patet praedictam positionem falsam. Haec ille.

Similia ponit praesenti distin. q. 1. arti. 2. Non potest inquit dici quod substantia panis annihiletur eo quod omnis motus denominatur a termino ad quem, sicut motus qui est ad albedinem dicitur dealbatio, vnde illa transmutatio tantummodo posset dici annihilatio, cuius terminus ad quem esset nihil, hoc autem non potest esse in ista conuersione, quia oportet hanc conuersionem terminari ad corpus Christi, quia nihil potest incipere esse hic, cum prius non fuerit hic nisi per motum autmutationem propriam vel alterius terminatam ad ipsum aliquo modo, vnde si conuersio praedicta ad corpus Christi non terminaretur oporteret quod corpus Christi esset hic in altari facta consecratione, vbi prius non erat per motum proprium, vnde patet quod opinio illa falsa est quae ponebat substantiam panis annihilari. Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Augustinus dicit in libr. 83. quaestionum. Ille ad quem non esse non pertinet non est causa tendendi ad non esse, sed Deus est huiusmodi: ergo ipse nihil in nihilum reducit, sed praedicta conuersio fit virtute diuina: ergo non reducitur substantia panis in nihilum. Haec ille.

Eandem conclusionem tenet 4. contra Gentiles cap. 58. & 6. quolibet. q. 11. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Omnis annihilatio proprie terminatur ad nihil, sed conuersio panis vel eius mutatio non terminatur ad nihiltigitur &c. Tertia conclusio. Substantia panis & vini conuertitur in corpus & sanguinem Christi conuersione singularissima. Hanc ponit tertia parte q. 75. arti. 4. vbi sic dicit. Cum in hoc sacramento sit verum corpus Christi, nec incipiat ibi esse de nouo per motum localem, cum etiam nec corpus Christi sit ibi sicut in loco, necesse est dicere quod ibi incipiat esse per conuersionem panis in ipsum. Haec tamen conuersio non est similis conuersionibus naturalibus, sed est omnino supernaturalis sola Dei virtute effecta. Vnde Ambrosius in lib. de Sacramentis dicit. Liquet quod praeter naturae ordinem Virgo generauit, & hoc quod conficitur corpus ex Virgine est. Quid igitur quaeris naturae ordinem in Christi corpore cum praeter naturam sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? Et super illud Ioan. 6. Verba quae ego locutus sum vobis, scilicet de hoc sacramento, spiritus & vita sunt, dicit Chrysostnus idest spiritualia sunt, nihil habentia carnale neque conse. quentiam naturalem, sed eruta sunt ab omni tali necessitate quae in terra est, & a legibus quae hic positae sunt. Manifestum est enim quod omne agens agit inquantum est actu, quodlibet autem agens creatum est determinatum in suo actu, cum sit determinati generis & speciei, & ideo cuiussibet agentis creati actio fertur super aliquem determinatum actum. Determinatio autem cuiuslibet rei in esse actuali est per formam eius, vnde nullum agens naturale vel creatum potest agere nisi ad immutationem formae, & propter hoc omnis conuersio quae sit secundum leges naturae est formalis, sed Deus est infinitis actus, vnde eius actio se extendit ad totam naturam entis, non ergo solum potest perficere conuersionem formalem, vt scilicet diuersae formae sibi in eodem subiecto succedant, sed etiam consiersionem toetetium entis, vt scilicet tota substantia huius conuertatur in totansubstantiam illius. Et hoc agitur diuina virtute in hoc sacramento, nam tota substantia panis conuertitur in totansubstantiam corporis Christi, & tota substantia vini in totam substantiam sanguinis, vnde haec conuersio non est so malis, sed substantialis, nec continetur inter species motunaturalis, sed proprio nomine potest dici transubstantiatio Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Conuersio est quaedam mutatio, sed in omni mutatione oportet esse aliquod subiectum quod prius est in potentia & postea in actu, vt enim dicitur 3. Phystsas Motus est actus entis existentis in potentia, non est autem dare aliquod subiectum commune substantiae panis & corporis Christi, quia de ratione substantiae est quod non sit in subiecto, vt dicitur in praedicamentis, non ergo potest esse quod tota substantia panis conuertatur in corpus Christi. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod obiectio illa procedit de mutatione formali, quia formae proprium est esse in materia vel in subiecto. Non autem habet locum in conuersione totius substantiae, vnde cum haec conuersio substantialis importet quendam ordinem substantiarum, quarum vna conuertitur in alteram, est sicut in subiecto in vtraque substantia, sicut ordo & numerus. Haec ille.

Eandem sententiam ponit praesenti distin. q. 1. artic. 3. in solutione primae quaestiunculae, dicit enim sic. In mutationibus naturalibus inuenitur aliqua mutatio secundum quam nihil variatur de illo quod est intraneum rei, sed solum hoc quod est extra sicut patet in motu locali. Aliqua vero est mutatio in qua variatur illud quod inest rei accidentaliter quasi quantitas vel qualitas, vt pater in motu augmenti & alterationis. Aliqua vero est mutatio quae pertingit vsque ad formam substantialem sicut generatio & corruptio, sed naturalis mutatio non potest pertingere vsque ad variationem materiae, quia operatur ex supposita materia, sicut quodlibet secundum agens operatur praesuppositis his, quae sibi data sunt a primo agente, & haec principia oportet manere in operatione naturae, vt dicitur 1. PhySicut autem quod ex suppositione materiae natura producit, operationi naturae subijcitur, ita ipsa materia quam praesupponit natura subijcitur actioni primi agentis, scilicet De a quo hoc ipsum imperfectum esse, scilicet in potentia quod habet accepit. Vnde operatio diuina pertingere potest ad variationem materiae, vt scilicet sicut natura facit hoc totum ex toto aere totam aquam, ita Deus facit ex hac materia signata illam. Et quia materia signata est indiuiduationis principium, ideo solius Dei operatione fieri potest, vt hoc indiuiduum demonstratum fiat illud indiuiduum demonstratum. Et talis modus conuersionis est in hoc sacramento, quia ex hoc pane sit hoc corpus Christi. Ex quo patet quod ista conuersio differt ab omnibus naturalibus conuersionibus in quatuor. Primo in hoc quod vsque ad materiam pertingit, quod in illis non inuenitur. Et quia materia est primum subiectum, & ipsius non est aliud subiectum, ideo secundo differt in hoc quod haec conuersio non habet subiectum sicut illae habent: tertio quia in naturalibus conuersionibus totum conuertitur in totum, non autem partes essentiales in partes. Totus enim aer conuertitur in aquam, sed materia aeris non conuertitur in aquam, quia est eadem. Forma etiam non conuertitur quia vna abscedit & alia introducitur, sed hic & totum conuertitur in totum, quia totus panis in totum corpus Christi, & partes conuertuntur in partes, quia materia panis fit materia corporis Christi, & forma substantialis similiter fit illa forma quae est corporis Christi: quarto quia in naturalibus conuersionibus transmutatur & id quod conuertitur, & illud in quod conuertitur. Illud quidem quod in alterum conuertitur semper transmutatur corruptione, sed illud in quod aliquid naturaliter conuertitur, si quidem sit simplex conuersio transmutatur per generationem, sicut cum aqua generatur ex aere. Si autem sit conuersio cum additione ad alterum praeexistens, illud cui additur transmutatur secundum augmentum, vel saltem per restaurationem perditi, sicut accidit in nutrimento, sed hic illud in quod fit conuersio erat praeexistens, & quod conuertitur non ei additur, quia vt dictum est id quod conuertitur, conuertitur in ipsum & secundum totum & secundum omnes partes eius unde hic etiam illud, ad quod terminatur conuersio nullo modo transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis qui conuertitur. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Transmutatio naturalis ponit actum imperfectum, vt patet 3. Physic. Et quia idem est subiectum actus perfecti & impersectii, ideo oportet quod subiectum transmutationis naturalis sit id quod est subiectum postmodum actus perfecti, scilicet formae ad quam tendit motus, & no ipsum iam perfectum, sed transmutatio huius conuersionis non ponit aliquem actum imperfectum, sed solum successionem quandam perfectorum, non solum actuum, sed rerum subsistentium, successio autem est in succedentibus sibi sicut ordo inordinatis. Sed secundum regulam in 1. lib. distinct. 26. de relatiuis datam, erit ista relatio ordinis huius successionis, secundum rem quidem in ipso pane qui mutatur, non autem in corpore Christi nisi secundum rationem, quia ipsum immutatum permanet. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro prima parte conclusionis, scilicet quod panis conuertatur in corpus Christi. Quia omne quod incipit esse hic, est hic nouiter per propriam mutationem, vel per mutationem alterius terminatam ad ipsum, sed corpus Christi incipit esse in altari & sub Sacramento, & non per propriam mutationem: igitur per mutationem alterius terminatam ad ipsum, sed non est aliud cuius mutatio terminetur ad ipsum, nisi panis, nec ille nisi per conuersionem: igitur &c. Pro secunda parte conclusionis potest sic argui. Illa mutatio vel conuersio est singularissima quae singularissime differt ab omni naturali mutatione, sed conuersio panis in corpus Christi est huiusmodi: ergo &c. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguitur a quodam Ioanne Parisiensi volente probare improbabilitatem nostrae positionis, & probabilitatem oppositae, sciulicet quod probabilius est ponere substantiam panis remanere in sacramento quam ponere oppositum, aut saltem possibilitatem suae nouae positionis. Primo auctoritate Damasc. 4. libr. cap. 5. vbi dicit quod panis assumitur & vnitur diuinitati in hac esca spirituali, sicut carbo est lignum vnitum igni, & humanitas Deo in incarnatione.

Item idem Damasc. lib. 4. cap. 5. dicit sic. Nunc interrogas qualiter panis fit corpus Christi & vinum & aqua sanguis Christi, tibi dico & ego quod Spiritus sanctus superuenit, & haec facit quae super rationem & intellectum sunt. Panis autem & vinum assumuntur, & hoc dicit Damasc. consequenter ei quod dixerat de assumptione humanae naturae a supposito filij Dei de quo dictum est virgini per angelum, Spiritus sanctus superueniet in te &c.

Item infra eodem cap. dicitur sic. Quemadmodum in baptismate, quia consuetudo est hominibus aqua lauari & oleo vngi, coniugauit oleo & aquae gratiam spiritus, & fecit illud lauacrum regenerationis, ita quia consuetudo est hominibus panem comedere & bibere vinum & aquam, coniugauit eis diuinitatem, & fecit ea corpus & sanguinem eius. Similiter infra loquens de hoc sacramento dicit. Carbo autem lignum simplex non est, sed vnitum igni, ita & panis communionis non panis simplex est, sed vnitus diuinitati. Dionys. etiam de Ecclesiastica Hierarchia cap. 3. parte quae intitulatur Theoria, vocat istud sacramentum assumptionis vel sumptionis, & infra exponit dicens quod Christus hic assumit nostra vt communicet nobis sua.

Secundo, quia Apostolus dicit prima Corinth. cap. 10. Panis quem communicamus &c. Tertio, quia ab antiquo inuenta est haec opinio non solum de possibilitate, sed de entitate & ratio est, quia plures difficultates tolluntur per hanc positionem. Solum enim difficultas de vnione est hic. Cum ergo pauciora sint ponenda in articulis fidei, & quae saluant apparentia, apparent autem in hoc sacramento esse panis & vinum quod conuersio non saluat, sed assumptio & assumptio est specialis articulus. ergo &c. Quarto, quia confessio Berengarij est quod corpus Christi substantialiter frangitur. Nec ob. quod non esset ibi vnitas vel veritas, quia sicut dicit substantiam panis manere, idest substantiam quae est panis vt creatura saltem, sic dicimus corpus Christi, idest corpus quod est Christus, & hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur.

Quinto, quia ista positio quae ponit substantiam panis manere quo ad essentiam, non quo ad esse, & per assumptionem in multis differt ab illa quae ponit substantiam panis manere sine assumptione & reputatur haeretica. Primo quia illa ponit post consecrationem duo supposita, haec autem vnum solum in tribus naturis: secundo quia illa ponit manere panis subsistentiam, haec autem substantiam per modum accidentis non subsistentiae: tertio quia illa ponit manere panem quo ad esse proptium, haec autem quo ad essentiam tantum: quarto quia illa ponit eundem panem & idem vinum, haec vero alium panem & aliud vinum, licet eandem paneitatem & vineitatem: quinto quia ex illa sequitur veraciter non esse corpus Christi in altari de nouo cum nec ipsum mutetur nec aliud in ipsum, haec autem sic, quia ponit vinum mutari quo ad esse: sexto quia ex illa non est communicatio idiomatum, cum sint sicut duo supposita, ex ista autem sic: septimo quia ex illa non adoratur quicquid est in altari adoratione latriae, ex ista autem sic propter vnitatem suppositi: octauo quia illa dicit sic esse, haec autem non sic, sed posse esse.

Sexto, quia quaecunque sunt idem supposito limitata, vbicunque est vnum ibi est reliquum, sicut vbicunque est musica Sortis, ibi est eius albedo. Dico autem limitata, quia si vnum esset limitatum & aliud illimitatum, quamuis vbicunque esset limitatum ibi esset & illimitatum, nec identitas suppositi sufficeret ad hoc. Verbi gratia, licet enim vbicunque est corpus Christi ibi sit Christus, non tamen vbicunque est Christus secundum diuinitatem ibi est suahumanitas, sed pane assumpto corpus Christi humanum & corpus panis esset vnum supposito & vtrunque esset limitatum: ergo cum in altari esset panis assumptus, ibi esset per consequens corpus Christi. Septimo, quia medium est propinquius, quam extremum, sed si Christus assumeret panem vel paneitatem, hoc faceret mediante sua corporeitate, quia indignius assumptibile est mediante digniori secundum congruitatem assumptionis: igitur cum suppositum Christi assumens esset in altari cum pane assumpto, multo magis ibi esset corpus Christi quod esset medium assumptionis. Octa no quia ibi est Christus sacramentaliter vbi est virtute sacramenti directe, sed directius fit Christus in altari per assumptionem quam per conuersionem, quia forma huius sacramenti quae efficit signando directius efficit illud quod magis proprie signat, & hoc est vnio per assumptionem qua communicantur idiomata, ita vt hic sit illud quod sonant verba formae, hoc est corpus meum, non autem vnlo conuersionis, quia per illam panis non est Christus nec econuerso, sed panis fit Christus vel conuertitur in Christum. Igitur &c. Ponit ergo ista opinio tria. Primo dicit quod corpus Christi est vel potest esse in Eucharistia per assumptionem naturae panis mediante corpore quod est pars, & non toto supposito vel humanitate, vt sit communicatio idiomatum corporis & panis, sicut nunc est Dei & hominis quia immediate assumpsit humanitatem, non autem assumentis ad assumptum, quia reputatur erroneum dicere verbum impaneatum sicut verbum incarnatum, sicut dicitur albus cui albedo inest mediante tota superficie, sed aethiops dicitur albus dente, quia dens eius est albus, quia est pars mediante qua inest albedo, sed non ipse dicitur albus, quia non secundum totum sui coniungitur albedini: secundo ponit haec opinio quod ex hoc sequitur corpus Christi de Virgine natum crucifixum esse hic realiter, quia quaecunque praedicantur de praedicato & de subiecto, cum ergo panis sit hic, quia corpus Christi est panis, per consequens corpus illud est hic. Sicut quia homo erat in praesepio vel in cruce vel in vtero, ibi erat Deus qui erat homo, & sicut quia Deus est ille homo qui est passus & mortuus &c. Deus est passus & mortuus &c. ita sic per consequens, qua panis manducatur frangitur & comeditur vel diuiditur, consequenter corpus Christi quod est panis frangitur &c.

Tertio ponit quod nihilominus saluantur auctoritates Sanctorum de conuersione cum assumptione. Cum enim esse differat ab essentia, vnum potest assumi alio non assumpto, vnde non sic est verbum incarnatum sicut impaneatum, quia in illa al sumptione praeuenta fuit essentia assumpta, antequam haberet esse, vnde nunquam habuit esse aliud ab esse diuino sibi communicato, propter quod fuit assumptio sine conuersione aliqua assumpti in assumens & econuerso, vnde Ecclesia dicit. Non conuersione diuinitatis in carne, nec supple econuerso, sed assumptione humanitatis in Deo, sed panis praeexistens habet esse & essentiam, & assumptio ad vnitatem suppositi consumit ipsum subsistere, non per annihilationem, sed per assumptionem essentiae substantialis perficitur hoc mysterium. Et sic omnes auctoritates de transubstantiatione loquentes & conuersione possunt referri ad ese, & non ad essentiam, & auctoritates dicentes quod post consecrationem non manet panis, sed fuit, verum est secundum esse, sed solum secundum essentiam. Sic ergo dicit ista opinio quod ita veraciter potest esse sacramentaliter in altari corpus Christi sine conuersione per assumptionem paneitatis, sicut modo ponitur communiter per conuersionem.

Contra eandem conclusionem & similiter contra tertiam per eadem media arguit Scotus probando quod corpus Christi non incipit esse in sacramento solum per conuersionem panis in illud. Primo inquit suppono quod secundum tetransubstantiatio est mutatio substantialis eo modo quo conceditur esse mutatio. Ex hoc sequitur quod habet pro pe¬se termino ad quem substantiam. Per nullam autem mutationem habetur per se illud quod est posterius suo per se termino, sed huiusmodi praesentia est quid posterius simpliciter substantia corporis Christi quae substantia terminat mutationem, quia non est huiusmodi praesentia prius naturaliter aut essentialiter ipsa substantia, quia substantia corporis Christi posset esse sine huiusmodi praesentia, nec simul natura, quia tunc non posset praesentia talis destrui nisi destrueretur substantia corporis Christi, quod est falsum.

Secundo sic. Per nullam mutationem habetur per se illud quod est aliud a per se termino, sed huotmodo praesentia est aliud simpliciter a substantia quae est per se terminus transubstantiationis: ergo &c. Maior patet, quia vnius mutationis per se, est vnus per se terminus & ita quicquid est aliud ab illo per se termino, licet sit per accidens idem cum eo, non habetur perse per illam mutationem, minor patet, quia huiusmodi praesentia non est substantia panis, nec ista praesentia est substantia corporis Christi, quia huiusmodi substantia fuit quando ista praesentia non fuit. Tertio, quia Deus potest facere corpus suum praesens cum pane manente substantia panis, & tunc non erit hic per aliquam mutationem quae sit ad substantiam vt per se terminum, quia nulla est noua substantia panis, & tamen per illam acquiretur praesentia eiusdem rationis cum illa quae nunc habetur: ergo oportet quod per mutationem eiusdem rationis: ergo per aliam fieret quam per mutationem substantialem, maior probatur, quia ad nouitatem posterioris non sequitur nouitas prioris ex 6. Physas vbi vult Aristeles quod intentio potest esse motus secundum vbi, licet non possit ibi esse nouitas secundum aliquam formam absolutam, vnde aliquid potest moueri localiter sine mutatione ad substantiam, cuius ratio est, quia vbi est quidam respectus extrinsecus adueniens, & non forma absoluta, sed praesentia ista posterior est substantia panis, sicut respectus posterior est absoluto maxime posterior substantia: ergo sine mutatione aliqua circa substantiam panis potest esse noua praesentia corporis Christi ad panem. Oportet ergo dare aliam mutationem ad huiusmodi praesentiam quae non sit substantialis, & per consequens in proposito per transmutationem substantialem non per se habetur ista praesentia, quia terminus eiusdem rationis cuiusmodi est peentia non est proprie & per se terminus duarum mutationum distinctarum secundum genus. Et si dicas quod potest fieri praesens cum substantia panis sine mutatione substantiali, tamen nunc sit praesens per mutationem substantialem panis in corpus Christi & non per aliam. Contra. In corpus Christi prius factum praesens pani posset Deus conuertere panem, non enim hic est magis contradictio quam quod modo conuertatur in corpus Christi non prius praesens: ergo per talem conuersionem non factam tunc in corpus Christi prius pemeus speciei panis non fieret ibi de nouo per talem conuersionem. Vel oportet dicere quod fieret praesens prius quam fuit praesens, & quod eadem praesentia terminaret duas mutationes dictas.

Quarto. Quod conuertitur in aliquid praeexistens magis acquirit contradictiones eius quam econtra. Patet. Si enim nutritiuum conuertatur in carnem, magis animatur anima carnis quam caro informetur forma eius, & videtur acquirit conditiones absolutas, & vbi & alios respectus carnis qm econtra: ergo ex sola conuersione panis in corpus Christi praeexistens magis acquireret panis vt conucsus patetiam corporis Christi in coelo quam corpus Christpstentiam speciei panis in altari. Quinto, qua Deus posset conuertere substantiam panis in corpus Cliristi vt existens in caelo vel vt habens esse in caelo, quia hic non est maior contradictio quam in ea conuersione quae nunc ponitur, sed tunc non herecorpus Christi esse sub specie panis ex ipsa conuersionae: ergo nec nunc. Sexto. Si panis quantus conuerteretur in corpus Christi quantum ita quod quantitas in quantitatem & substantia in subuam, corpus Christi quantum non heret vbi circunscriptiue, quod fuit panis circunscriptiue: ergo ex conuersione substantiae in substantiam, corpus Christi non haberet vbi diffinitiue, quod erat suburae panis diffinitiue. Antecedens notum est, quia non posset illud quantum corpus Christi esse circunscriptiue in loco panis cum sit maius pane. Consequentia probatur, quia sicut su ba & subta quae subsunt quantitati distinitiue se habent ad locum, ita substantia quanta ad substantiam quantam circunscriptiue: ergo conuersio substantiae in substantiam facit ad esse circunscriptiue in loco. Haec Scotus in forma.

Contra secundam conclulionem arguit idem Scotus probando quod subia panis annililetur in transubstantiationem sic. Illud quod praecessit & nihil eius remanet annihilatum est, sed substantia panis praefuit, & nihil eius manet, quia nec materia nec forma, totum enim totaliter transit scilicet materia in materiam & forma in formam: ergo &c.

Secundo sic. Quod praefuit & modo nihil est nec in se nec in alio annihilatur. Panis autem post conuersionem nihil est in se, nihil etiam est in corpore Christi, quia tunc corpus Christi augeretur per conuersionem panis in ipsum, illud enim sit maius in quod conuertitur aliud quantum manens. Si dicatur quod non est nihilatio, quia terminus ad quem huius transitus est aliquid scilicet corpus Christi. Contra hoc arguitur, quia & si desitionem huius panis comitetur positio corporis Christi, hic tamen illa desitio panis secundum propriam rationem non distinguitur ab aunihilatione, quia terminus ad quem eius est nihilitas panis.

Confirmatur per simile, quia corruptio non est annihilatio modo non peper hoc solum, quia generatio concomitatur eam, quia si propter hoc & propter terminum generationis praecise non esset annihilatio ipsa corruptio esset mutatio positiua poper terminum mutationis positiuum, quod est falsum. Nunc ergo corruptio secundum propriam rationem sui vt distinguitur essentialiter a generatione concomitante non est annihilatio, quia aliquid corrupti manet scilicet materia, & ex hoc sequitur quod negatio ad quam est, est negatio in apto nato:ergo priuatio: ergo peroppositum cum in proposito nihil termini a quo maneat nec negatio esse panis sit priuatio, quia non in apto nato, sed purum non esse, sequitur quod ista destructio panis secundum propria rationem sui sit annihilatio.

Confirmatur vlterius, quia per se ratio alicuius non variatur ex aliquo concurrente per accidens cum eo, sed per accidens est quod cum destructione panis concurrit positio corporis Christi hic primum, posset enim primum separari a secundo: ergo peoper ista positionem corporis Christi, hic non variatur ratio huius destructionis, sed si sola essent sine illa positione, esset annihilatio panis: ergo & modo.

Item si panis annih laretur & corpus Christi poneretur hic praesens omni eodem modo haberet se tam panis quam corpus Christi quantum ad omnem conditionem tam esse quam non esse, sicut modo se habet, sed quod omni eodem modo se habet sicut si esset annihilatum illud est annihilatum: ergo &c. Prima propositio manifesta est, quia si esset annihilatio, nec forma nec materia eius maneret, & eodem modo nec nunc, sed etiam tunc corpus Christi esset paeos sub accidentibus ita nunc.

Item quia terminus nouae actionis est nouus: ergo negatio esse panis vt terminus desitionis panis noua est. Sed vt in corpore Christi non est noua, nam illo modo quo disparatum includit negationem disparati ante desitionem panis corpus Christi fuit non panis, & silr corpus Christi prius fuit:igitur terminus illius desitionis non est corpus &puoi, nec negatio panis in corpore Christi. Si dicas quod non esse panis, vt in corpore Christi non est noua negatio, sicut nec disparatio corporis Vpnudi ad panem est noua, sed tamen non esse panis est nouum. Contra. Ex hoc sequitur quod non esse panis est terminus, qua negatio ista vt in corpore est per rationem disparationis. Si ergo non esse terminat vnouum, terminat vt non in corpore p rationem disparationis. Forte dicetur propter ista argumenta aliter ad primas rationes quod postconuersionem sumtira panis non est totaliter nihil, sed est quodam. modo aliquid, non illud quod praefuit, sed illud in quod conuersa est.

Sed contra hoc arguitur primo, quia terminus mutationis inquantum est terminus includit non esse alterius termini Hoc probatur, quia inquantum est terminus habet aliquam incompossibilitatem ad alium terminum, ergo vt est terminus non includit aliquitatem alterius termini, nec alterum terminum esse aliquo modo aliquid, quia contradictio est quod vt includit non esse eius includat aliquitatem eius: secundo, ad idem, quia corpus Christi nullo modo aliter se habet post conuersionem quam ante, ergo nec aliquid alio modo habet esse in ipso, sed panis non conuersus nullo modo habet aliquitatem suam in corpore Chii, nec aliquitatem corporis Christi, ergo nec panis post conuersionem. Probatur consequentia prima. Esse secundum quid in aliquo est propter eius esse simpliciter, quia enim aliquid in se est tale, ideo sic vel sic habet aliquid in se, ergo non est differentia in modo essendi alicuius in aliquo, nisi propter differentiam entis in se. Tertio ad idem. Cuius est aliquitas illud est ea aliquid formaliter, si ergo aliquitas corporis Christi sit eius nunc quod fuit substantia panis, ergo illud quod fuit substantia panis est aliquid formaliter illa aliquitate. Quaero quid aliquid. Non panis, quia non est panis. Et praeterea contradictio esse videtur quod aliquitate corporis sit aliquid formaliter quod non est panis. Nec ista aliquitate est aliquid quod fuit panis, puta corpus Christiquia quod fuit substantia panis simpliciter desijt esse, corpus autem Christi manet in eodem esse. Nec potest dici quod ista aliquitate est aliquid aliud nisi panis vel corpus. Haec Scotus in forma.

Contra eandem conclusionem simul & praecedentem arguit Durandus probando quod vel aliquid de substantia panis, puta materia remanet in hoc sacramento, vel substantia panis veraciter & proprie annihilatur. Primo sic. Illud quod non est magis in alio nunc quam prius, non est magis conuersum in aliud nunc quam prius, sed si panis non manet post conuersionem non est in sacramento tunc plus quam ante vel prius. Si dicatur quod vnum manet in alio, quia communicant in materia, & vnum est educibile de altero virtute diuina.

Non valet, quia simili modo maneret panis in corpore Christi si esset corruptus corruptione naturali, quia eodem modo communicaret cum ipso in materia, & posset educi de ipso virtute diuina, igitur &c.

Secundo sic. Omnis terminus actionis attingitur per actionem, sed in conuersione panis in corpus Chcatur secundum te corpus Christi est terminus, ergo per talem actionem attingitur, sed si nihil fit in ipso, qualiter attingatur non est intelligibile, cum illud esset actio per quam nihil ageretur.

Nec valet si dicatur quod per conuersione substantiae aliquid agatur in corpus Christi prout est hic scilicet prout in sacramento altaris, quia istud non fit per conuersionem, quia si fieret conuersio totius in totum secundum substantiam & omnia accidentia, corpus Christi non esset plus hic nunc quam prius, ergo &c. Tertio. Quia si in corruptione materia desineret esse quem ad modum & forma, tunc non esset corruptio, sed annihilatio, sed secundum hanc positionem materia panis desinit esse sicut & forma ergo ibi est vera annihilatio, & non conuersio.

Quarto sic. Qualiter potest intelligi conuersio formae in formam praeexistentem non est intelligibile, quia nihil aliud videtur hic esse nisi quod vna desinit esse alia incipiente esse, exquo per desitionem vnius nihil aduenit alteri, & quod materia quae fuit sub vna forma sit de nouo sub alia, quem ad modum dicit philosophus primo Physicorum, quod materia primo fuit sub vno contrariorum, postea sub alio. Quinto. Quia si materia non annihilatur, sed conuertitur, hoc est alero duorum modorum, aut quia manet non in se, sed in suo simili, scilicet materia alterius, aut quia ex ipsa & materia alterius efficitur vnum. Primum non potest dici, quia tunc conuersio non differret ab annihilatione. Annihilata enim materia vnius nihilominus ipsa remanet in simili materia alterius. Nec potest dici magis conuerti in materiam alicuius determinati quam in materiam alterius cuiuscunque, cum materia omnium sit eiusdem rationis. Si vero dicatur secundum habetur propositum, quia sicut materia non distinguitur a materia nisi per formam sub qua est, sic non potest effici vnum cum materia alterius, nisi quia vtrunque efficitur sub eadem forma, ergo materia panis non potest conuerti in materiam corporis Christi nisi efficiatur sub eadem forma, & sic aliquid quod fuit sub forma panis efficitur sub formam corporis Christi, & non desinit totaliter. Sexto Si de duabus hostijs substantia panis vnius annihilaretur manentibus speciebus & substantia panis alterius conuerteretur eo modo quo dicit tua positio, non plus maneret de substantia panis vnius quam alterius, ergo si prima non dicitur conuersa, sed annihilata, pari ratione nec secunda Septimo. Quia si remanente corpore Christi in nullo mutato rediret eadem substantia panis quae prius fuit, ipsa vere crearetur, quia de nihilo fieret, non enim fieret de substantia corporis Christi, nec de alia vt supponimus, ergo si praeexistente corpore Christi, & nihil substantiae panis in eo remanente panis desinat esse vere annihilatur, consequentia probatur, quia eodem modo se habet aliquid vt sit terminus ad quem annihilationis, & vt sit terminus a quo creationis, & ideo sicut existentia corporis Christi non impediret quin esset creatio substantia panis redeunte, sic existentia eius non impedit quin sit vera annihilatio nihil de substantia panis remanente in ipso. Octauo. Illud quod prius fuit aliquid & postea est nihil est vere annihilatum, sed secundum te substantia panis ante consecrationem fuit aliquid, post consecrationem autem est nihil, ergo substantia panis est vere annihilata, miaor patet dese ex ratione terminorum, minor probatur, quia illud quod non est aliquid in se vel in alio est vere nihil, quia non aliquid & nihil aequipollent, sed substantia panis posconsecrationem non est aliquid in se, quia desijt esse, nec est in alio scilicet corpore CHRISTI, quia post consecrationem nihil est plus in corpore Christi quam ante secundum te, ergo &c. Et sic probata est maior, & minor, & consequentia, & per consequens tota ratio. Haec Durandus.

Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod conuersio si est, nihil facit nisi dispositiue ad esse corpus CHRISTI in altari & quod Deus sine conuersione aeque faceret potest. Et primo supponit quod per carentiam quantitatis est angelus praesens omni corpori quia sola quantitas facit distare & esse absens, & per consequens priuatio quantitatis facit realiter esse praesens, & idem conueniret homim si esset sine quantitate sicut angelo, & idem homini quanto si non vteretur quantitate respectu omnium, vel si absolueretur ab vsu quantitatis respectu huius & non illius, isti esset praesens & illi absens realiter. Secundo ostendit quid conuersio faciat, nam quia substantia conuertitur, & accidentia remanentia faciunt esse ibi corpus Christi sacramentaliter, quia significant ipsum sicut prius significabant ibi esse substantiam suam. Sed hoc non est ibi esse realiter, sed esse sicut in signo. Conuersio vero substantiae in corpus CHRISTI, facit quidem habere istas species habitudinem immediatam, sed ex hoc non sequitur quod corpus Christi sit hic realiter, quia licet conuersio fiat in corpus CHRISTIdirecte ex vi sacramenti prout est substantia, fit tamen consequenter ex naturali concomitantia in corpus quod est quantitas, & sic cum corpus etiam sit quantum prout est terminus conuersionis non potest per hoc hic esse realiter praesens, cum secum ferat quantitatem per quam distat & est realiter absens.

Tertio dicit quod diuina virtus absoluens quantitatem ab vsu quantitatis qui est facere distare & esse absens completiue & vltimate, facit hic esse corpus Christi. Illud enim quod en realiter, & est non absens nec distans realiter alicui est ei praesens realiter. Vnde quia conuersio facit habere corpus habitudinem ad istas species, & non ad lapidem qui non est in ipsum conuersus, idem est quod absolutio ab vsu quantitatis quam sola diuina virtus facit est respectu istarum specierum causa propter quam est ibi praesenivbi est facta conuersio, & non alibi. Si autem vbicunquesset facta conuersio, vbicunque esset, non quod conuersio facit ipsum esse ibi, sed solum determinat absolutionem ab vsu quantitatis per quam est ibi.

Quarto, dicit quod Deus nulla facta conuersione potest facere istam absolutionem ab vsu quantitatis, sicut fecit quando intrauit ad discipulos ianuis clausis. Quando enim erat in eodem loco cum ianuis non erat ibi localiter, quia duo corpora esse simul localiter est duo contraria esse simul quod est impossibile, sed alterum priuatur vsu quantitatis ne locum occupet quod est effectus quantitatis non formalis, cum vltima sphaera in superficie conuexa non occupet locum. Et quia ianuae videbantur & non corpus Christi, ideo pro tunc ianuae quidem erant in loco suo localiter, corpus autem Christi erat simul cum eis sicut esset vnus spiritus non localiter, nec per motum localem per quem ad discipulos sensibiliter venit, sed per absolutionem ab vsu quantitatis effectiue, & per realem exhibitionem praesentiae suae formaliter.

Vnde si ianuae signassent Christum fuisset ibi sacramentaliter, nunc autem propter defectum signi fuit tantum praesens realiter, & non sacramentaliter Sed illud fecit non conuersione facta alicuius in corpus Christi, ergo corpus Christi diuina virtute per solam absolutionem ab vsu quantitatis fit realiter praesens sine conuersione. Quinto declarat sic, quia Deus potest facere effectum qui est res absoluta vel relatio sine causa eius in fieri, sicut generationem sine alteratione. Vnde si ex conuersione causatur ista habitudo in corpore Christi ad speciceper quam dicitur esse praesens realiter loco specierum cum esse hoc in corpore Christi remaneat transeunte conuersione, ergo sic in conuersione potest Deus causare in corpore Christi istam habitudinem quae est esse hic realiter praesens, & sic habetur propositum. Contra eandem conclusionem arguit Durandus probando quod possit esse corpus Christi in altari nulla facta conuersione, sed manet te substantia. Et praemittit quandam diuisionem ex qua postea format argumenta sua. Quia si conuersio requireretur, hoc esset propter alteram istarum trium causarum. Aut quia corpus Christi non potest esse sub illis speciebus simul cum alio corpore. Aut quia corpus Christi non possset esse in sacramento nisi substantia panis mutaretur in ipsum. Aut quia non saluaretur veritas verboru sacramentalium. Sed neutro istorum modorum impeditur, ergo&c. Quia non propter primum, probatur sic. Corpus quod potest simul esse cum aliena quantitate potest simul esse cum substantia subiecta illi quantitati. Non enim repugnat duobus corporibus esse simul nisi ratione quantitatis cuius est excludere ab eodem situ aliam quantitatem. Sed corpus Christi potest esse simul cum quantitate panis, vt ponit communis opinio, quae tenet corpus Christiesse in hoc sacramento, ergo aeque faciliter potest esse cum substantia panis manente sub sua quantitate. Nec propter secundum debet poni, quia conuersio panis in corpus Christi si ponatur non est ratio quare corpus Christi sit ibi de nouo. Quod patet dupliciter. Primo quia si propter conuersionem panis in corpus CHRISTesset corpus CHRISTvbi fuit prius substantia panis, eadem ratione si totus panis quo ad substantiam & quantitatem conuerteretur in quantitatem corporis Christi, corpus Christi & sua quantitas ex vi talis conuersionis essent de nouo vbi prius fuit panis, hoc autem falsum est, quia tunc oporteret quod corpus Christi mutaretur secundum locum. Compararetur enim circunscriptiue ad locum vbi prius fuit panis, quia non compararetur ad ipsum ratione substantiae, sed ratione quantitatis suae, cum conuersio esset non solum substantiae in substantiam, sed quantitatis in quantitatem. Ergo similiter videtur quod propter solam conuersionem substantiae corpus Christi non sit vbi prius fuit panis. 2. Quia per conuersionem alicuius rei in aliquam praeexistentem videtur magis fieri quod res conuersa sit vbi erat res in quam conuertitur quam econtra, sicut cum conuertiem alimentum in substantiam comedentis, alimentum fit vbi erat comedens. & non econtra. Cum ergo substantia panis conuertitur in corpus Charerm tanquam in aliquid praeexistens magis fit virtute conuersionis quod panis sit vbi erat corpus Christi quam econuerso. Propter 3. similiter non oportet dicere quod substantia panis non remaneat, quia ex quo ponitur corpus Chii realiter in hoc sacramento, pro ipso potest reddi vera locutio, vt non solum dicatur corpus Chatura esse hic, sed dicatur hoc. 1. contentum sub hoc est corpus meum, quia indefinita verificatur pro vno solo. Nec oportet quod substantia panis demfuaretur dato quod esset ibi, sicut non fit demonstratio specierum ibi existentium.

Secundo principaliter arguit quod argu. quoddam supperius positum non valeat scilicet impossibile est aliquid esse nunc nouiter vbi non fuit prius nisi ipso mutato vel alio in ipsum &c. Dicit enim quod vtraque propositio huius argumenti tam maior quam minor est falsa ratio etiam magis concludit oppositum quam propositum. Quia enim maior sit falsa patet, quia Deus posset facere quod supra vltimam sphaeram quae nunc est esset alia continens illam, & in qua esset sicut in loco, & sic vltima sphaera quae nunc est esset in loco vbi prius non fuit absque mutatione sui & absque mutatione alterius in ipsam. Quanuis enim sphaera de nouo creata esset mutata large sumendo mutationem pro creatione, tamen non esset mutata in priorem sphaeram. Et similiter posset Deus facere quod corpus Christi esset de nouo in sacramento altaris absque mutatione sui & absque mutationae alterius in ipsum facta aliqua mutatione circa panem, vel aliquid aliud. Nec sequitur, si circa panem sit aliqua mutatio quod illa sit conuersio panis in corpus Chiteum, quia potest esse aliqua alia. Sed esset fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmatiue, maior etiam est falsa, quia corpus Christi existens de nouo in sacramento non est vbi prius non fuit quia esse in sacramento non est habere nouum vbi. Nam vbi est circunscriptio corporis a circunscriptione loci praocedens, cum ergo corpus Christi non sit in loco circunscriptiue, patet quod non est in eo tanquam in aliquo vbi, nec per consequens est vbi prius non fuit, cuius oppositum assumit minor propositio. Ratio etiam magis concludit oppositum quam propositum, quia diffinitio non potest conuenire nisi cui conuenit diffinitum. Si ergo aliter se habere nunc quam prius sit diffinitio eius quod est moueri vel mutari non conueniet alicui nisi cui conuenit esse motum vel mutatum. Si ergo corpus Christi per hoc quod est de nouo in sacramento se habeat aliter nunc quam prius prout tu arguis, sequitur quod ipsum sit motum vel mutatum & non panis in ipsum, cuius oppositum intendis concludere. Et sic patet quod illa ratio non cogit.

Tertio principaliter, quia cum conuersio non sit necessaria ad existentiam corporis Christi in sacramento quantum ad eius permanentiam, sed solum quantum fieri de nouo, quia corpus Christi in sacramento est quandiu permanent species, conuersio autem non semper fit sed solum in prolatione verborum satis durum est & derogare videtur immensitati diuinae . potentiae dicere quod Deus non possit facere corpus suum in sacramento esse per alium modum quam per conuersionem substantiae panis in ipsum, maxime cum ponere conuersionem fieri difficilimum sit videre qualiter ipsa faciat aliquid ad hoc quod corpus Christi sit in sacramento, quia sicut se habet substantia ad substantiam, sic se habet quantitas ad quantitatem. Sed si fieret conuersio quantitatis panis in quantitatem corporis Chii, non propter hoc quantitas corporis fieret vbi prius fuit quantitas panis: ergo similiter propter conuersionem substantiae panis incorpous Chitri non apparet quod corpus Chcradebeat esse vbi fuit substantia panis, nec quod ad hoc talis conuersio aliquid operetur.

Quarto principaliter dicit quod temerarium est dicere quod corpus Chtui virtute diuina non possit esse in sacramento nisi per conuersionem substantiae panis in ipsum. Tenet enim fides quod humanitas quae de se nata est constituere proprium suppositum fuit in alieno supposito per solam habitudinem existendi in alio sibi datam a Deo. Quare ergo non poterit dici quod corpus Christi non mutatum secundum locum nec secundum formam aliquam ab solutam possit esse de nouo in sacramento per nouum ordinem seu habitudinem sibi datam a Deo inquantum est substantia & non inquantum est quanta, quia secundum quod est substantia non est limitata ad aliquem locum.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus probando quod non sufficit dicere quod in transubstantiatione sit successio esse vnius substantiae post non esse alterius. Primo quia omne quod succedit alteri, in aliquo succedit illi, sed non potest dari in quo corpus CHRISTI succedat pani, ergo &c. maior nota est quia omne quod succedit aut succedit in essendo, quia scilicet non fuit & modo est, vel succedit in tempore, quia est in tempore post quam erat in tempore, vel succedit in loco Sed non est dare primum in proposito, quoniam virtute transubstantiationis corpus dcnmeoni non accipit esse post non esse, quia prius erat. Nec potest dari 2. quia eodem modo succedit ipsinon esse panis lapis, qui est in altari, quia est in tempore postquam panis habuit non esse. Nec sussicit tertius modus, quia hoc modo non esset aliud transubstantiari panem in corpus Christi quam esse corpus Christi vbi fuit panis. Similiter nec potest dari quod succedat in speciebus, vt quia prius fuerunt in pane & postea sunt in corpore Chcari, quia hoc non esset nisi transaccidentiatio ve ltransaccidentatio. Sic ergo patet quod non potest dari in quo sit ista successio. Secundo. Quia aut ista successio est secundum esse antiquum corporis Christi conseruatum post non esse panis, aut acquisitio alicuius noui esse in quo succedit pani. primo non sufficit, quia tunc panis diceretur transubstanctari in omne illud quod conseruatur post non esse panis, & ita si Deus annihilaret lapidem diceretur transubstantiari in solem. immo hoc modo panis transubstantiaretur in solem & totum mundum, quia sol & totus mundus conseruantur post non esse panis. Si vero detur secundus modus, habetur propositum, quia illud acquisitum non potest esse entitas simpliciter. Aut ergo est tempus aut locus, & non apparet quid sit, vt probat prima ratio.

Tertio sic. certum est qu successio est habitudo posterioris ad prius. Si ergo transubstantiatio sit talis successio, tunc panem transubstantiari in corpus Christi non est aliud quam Deum dare corpori Christi habitudinem talem posterioris ad prius, sed hoc non sufficit. Tum quia omne posterius in aliquo est posterius scilicet natura vel tempore vel loco vel quoquo alio modo, vt patet quinto metaphisi. In proposito autem non potest dari in quo. Tum quia talis modus est communiter contra doctores, quia ad illum sequitur quod necessario est facta mutatio in corpore Christi aeque & magis quam in pane.

Confirmatur quia si talis successio sit respectus aut exigitur respectus intrinsecus adueniens aut extrin secus adueniens. Si primo modo. Contra, quia ille non adijcitur nisi acquisito aliquo absoluto, ergo per transubstantiationem aduenit corpori Christi aliquod absolutum. Si 2. modo, cum ad illum sit per se motus, sequitur quod corpus Christi mutabitur acquisito tali respectu. Quarto. Quia vbi vnum praecise succedit alteri non est verum dicere quod illud cui succedit accedat ad illud quod succedit, immo econtra. Sed per Hugonem de sacramentis, parte secunda cap. 8. panis accedit ad corpus Christi & ad vnitatem cum eo, sancti etiam coniter dicunt quod panis & vinum transeunr in corpus Christi, ergo talis transubstantiatio non est successio.

Confirmatur. Quia licet forma succedat priuationi, non tamen priuatio dicitur conuerti in formam. Quinto. Quando inter aliqua est habitudo per accidens ratione alicuius tertij transeunte illo tertio transit illa habitudo. Verbi gratia, habitudo est per accidens inter polycletum & aedificatorem respectu tertij cui coniungitur scilicet respectu artificis, sed quancito non est artifex. iam non aedificat polycletus. Sed secundum philosophum primo physicorum & commentatorem ibidem. Habitudo inter terminum a quo & terminum ad quem est per accidens, puta habitudo carnis & vermis ratione tertij quod transit de vno in aliud. Sed in proposito non est dare aliquod tertium transiens, ergo inter panem & corpus Christi non est talis habitudo.

Sexto arguit quod transubstantiatio vel conuersio non sitsubiectiue in pane, quia impossibile est quod aliquod accidens sit in illo subiecto quod nunquam est, dum illud accidens est. Probatur quia accidens esse in subiecto non est aliud quam sustentari in subiecto, quod autem non est, substentare non valet, immo videtur esse contradictio de plano dicere, quod accidens sit in subiecto & subiectum non sit. Sed per te in instanti in quo transubstantiatio est, panis non est, ergo &c.

Septimo ad idem. Quia secundum te nihil transubstantiationis est in tempore praecedente, sed est totaliter in instanti, ergo nihil facit per te dicere quod panis habet esse in toto tempore praecedente & in vltimo instanti est transubstantiatio, ergo in illo instanti habet subiectum, sed tunc panis non est ergo &c. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum es obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Iohannes parisiensis contra primam conclusionem dicitur quod auctoritates illae Damastus non sunt ad propositum si bene intelligantur. Cum enim dicit Damastlibro quarto capitolo quinto, quod panis & vinum assumitur, non est intelligendum de assumptione in vnitate suppositi, sed de assumptione ad materiam & vsum sacramenti, quia enim hoc sacramentum per modum cibi sumitur ideo Christus ad materiam & vsum sacramenti huius instituit panem & vinum, nec aliter assumpsit, vt patet ex sequenti auctoritate quae allegatur quod quemadmodum in baptismate. Quia consuetudo est hominibus lauari in aqua &c. constat enim quod aqua baptismatis non assumitur in vnitate suppositi domini, nec gratia spiritus sancti vnitur ei, ita vt faciat vnum suppositum, quare similiter panis & vinum non assumuntur ad diuinum suppositum, nec eis coniugatur diuinitas in vnitatem suppositiSed sicut aqua ibi assumitur vt materia sacramenti permanens, sic panis & vinum assumuntur vt materia sacramenti transiens quia materia sacramenti conuertitur in corpus Christi, & per consequens dicitur aliquo modo vniri diuinitati non per assumptionem manente natura panis aut vini, sed per transubstantiationem in humanitatem prius assumptam. Et quod ita intelligi debeat patet ex sequentibus, vbi dicitur sic. Quemadmodum naturaliter per comestionem panis, & vinum & aqua per potum in corpus & sanguinem comedentis & bibentis transmutantur, & non fit aliud corpus praeter prius, ita & propationis, panis & vinum & aqua per mutationem & aduentum spiritus sancti supernaturaliter transit in corpus domini & sanguinem, & ideo non sunt duo sed vnum & idem. Ex quibus patet quod non est intentio Damastct quod substantia panis & vini remaneant & assumantur a diuino supposito, sed transeunt in corpus & sanguinem Christi, & sic vniuntur diuinitati. Quia autem postea dicitur quod sicut carbo lignum simplex non est, sed vnitum igni, ita panis communis non est simplex sed vnitus diuinitati, eodem modo intelligendum est, quia carbo & ignis non sunt supposito idem, vnum tamen cum sua corruptione transit in aliud. Sic panis communis non est cum diuinitate vnum supposito, sed sua desitione transit in corpus Christi quod est vnitum diuinitati. Dicta autem Dionysij nullam difficultatem inducunt, cum enim hoc vocat sacramentum assumptionis, hoc dicit propter causam iam assignatam, aut propter vsum sacramenti qui per modum manducationis intelligitur. Consueuimus enim dicere de comedente quod sumpsit vel assumpsit cibum, nec ex verbis eius potest alius clarus sensus elici Haec est solutio Durandi ad primum argumentum. Concordat Petrus de palude dicens ad auctoritatem Damastus dicendum est quod est simile quantum ad hoc, quia in carbone lignum conuertitur in ignem quando perfecte accenditur, & tunc non manet lignum, & in incarnatione sanguis virginis conuersus est in corpus Christi, & non est simile quo ad alia. Vel dicendum quod sic est hic sicut ibi, ita vere est hic Deus & hic sicut ibi sed per alium modum. Quia autem dicit Damasstces quod Deus coniugauit diuinitatem pani.

Dicendum est quod non per assumptionem, sed sicut cibus coniungitur cibato, quia conuertitur in ipsum. Quia autem Dionysius vocat hoc sacramentum assumptionis, hoc est, quia species assumuntur ad vsum mysterij, & substantia conuertitur. Sicut dicitur cibus sumptus vel assumptus, qui tamen non manet. Haec Petrus & bene. Concordat Sanctus Thomas praesenti dist. quaest. prima articulo primo quaestiuncula prima, in solutione primi dicens. Verbum Damasstcs intelligendum est quantum ad species quibus corpus Christi diuinitati vnitum modo ineffabili coniungitur. Haec iste.

Item tertia parte quaest. 75. articulo secundo in solutione primi sic dicit. Deus coniugauit diuinitatem suam, id est diuinam virtutem pani & vino, non vt remaneant in hoc sacramento, sed vt faciant inde corpus & sanguinem suum. Haec ille.

Ad secundum dicitur quod illa locutio est figuratiuatam parte subiecti quam ex parte praedicati, :am panis ex parte subiecti supponit pro sacramento sensibili scilicet speciebus panis, corpus autem CRISI etiam sumitur figuratiue. Vnde secundum glusam per illam locutionem non datur intelligi quod substantia panis aut species panis sit vere & realiter Christus aut corpus Christi, nec quod corpus Christi praedicetur in recto de substantia panis, aut de specie panis, sed est sensus, panis quem frangimus in sacramento. 1. participatio panis fracti in altari participatio corporis domini est. 1. facit nos vnum esse cum Christo &c. & ideo praedicta auctoritas non est ad propositum.

Ad tertium dicendum quod illa antiqua positio de existentia panis simul cum corpore Christi in Eucharistia dudum reprobata est, & positio de conuersione panis in corpus Christi per ecclesiam approbata est.

Nec valet probatio adducta, quia sicut dicit Durandus in his quae sunt fidei non semper est eligendum illud ad quod pauciores sequuntur difficultates, sic enim poneremus in diuinis vnum solum suppositum, & illud absolutum, ad quam positionem nulla difficultas sequitur humanam rationem, sed ponendum est magis id quod est consonum dictis sanctorum & traditioni ecclesiasticae, licet plures dfficultates occurant. Oportet enim intellectum captiuare in obsequium fidei Haec Durandus. Petrus autem dicit quod licet illa assumptio magis saluaret apparentiam ad sensum, tamen conuersio magis saluat apparentiam ad intellectum. 1. verba euangelij quae melius est saluare, quia non possunt mentiri sicut sensus possunt decipi. Sanctus Thomas vero praesenti dist. vbi supra in solutione tertij sic dicit. Ad hanc positionem sequitur grauius inconueniens scilicet quod contradictoria sunt simul vera, quia ponit diffinitionem scilicet aliter habere nunc quam prius, non potest ponere diffinitum scilicet motum neque in corpore domini neque in substantia panis. Haec ille.

Cum autem dicitur quod conuersio non est specialis articulus &c. respondet Petrus quod articulus de Eucharistia potest esse specialis sub illo verbo, sanctorum communionem &c. Idem dicit beatus Thomas secunda secundae. q. 1. articu. 8. in solutione sexti. In sacramento inquit Eucharistiae duo possunt considerari. Vnum scilicet quod est sacramentum, & hoc habet eandem rationem cum alijs effectibus gratiae sanctificantis. Aliud est quod miraculose ibi corpus Christi continetur, & sic concluditur sub omnipotentia sicut & omnia alia miracula quae omnipotentiae atribuuntur.

Item tertio sen. dis. 25. q. 1. arti. secundo. in solutione. 10. sic dicit Fides de corpore Christi & de omnibus sacramentis & clauibus & omnibus huius modi includitur in articulo qui est de effectu gratiae, qui est sanctam ecclesiam catholicam, & ideo in Niceno symbolo additum est. Confiteor vnum baptisma &c.

Ad quartum respondet Durandus dicens quod autem inducitur de confessione Berengarij. Dicendum quod sicut dicit glosa ibidem nisi sane intelligas verba Berengarij in maiorem incidas errorem quam ipse habuit nisi omnia referas ad species ipsas quae franguntur & dentibus atteruntur. Nam de corpore Christi partes non facimus, sed sub illis speciebus fractis & attritis totum & integrum corpus Christi manducatur & sumitur. Haec Durandus. Concordat Peas dicens. Quia inducunt Berengarium dicentem quod corpus Christi frangitur exponendum est. 1. manet sit spebus quae franguntur quandiu manent in quantacuomodica parte. Sic ergo dico quod Deus posset panem & vinum assumere, sicut posset conuertere, & quod posset verba instituere ad quorum prolationem sequeretur assumptio, sicut nunc ad horum prolationem sequitur conuersio, non tamen dedit hanc virtutem istis verbis, nec posset saluari sensus modernorum verborum si fieret assumptio, & non conuersio. Haec ille, & bene.

Ad quintum dicitur quod qualitercunque differat ista positio ponens assumptionem pancitatis ab alia quae ponit substantiam panis remanere sine assumptione & sine conuersione, verum tamen ista est multum inconueniens & irrationabilis, sicut ostendit Durandus dicens. Haec opinio deficit in duobus quae ponit. Primo quidem in hoc quod ponit de assumptione substantiae panis 2. in hoc quod ponit quod per talem assumptionem corpus Christi sumptum de virgine sit in altari vel in sacramento altaris. Primum apparet multipliciter. Primo quod non fiat talis assumptio, quia ridiculum est quod omni die assumatur vna natura, immo multae a supposito diuino, & omni die deponatur. Hoc autem esset si substantia panis in hoc sacramento de nouo assumeretur, quia quot fiunt consecrationes tot assumerentur, & quot fiunt sumptiones sacramenti tot deponerentur, cum desinant esse per vsum sacramenti. Quia si dicatur quod natura immediate assumpta nunquam deponitur, sed bene deponitur quae est assumpta mediante alia, vt patet de fame siti calore frigore carne fluente & refluente quae de nouo fuerunt in Christo mediante humanitate, non valet, quia aliud est de proprietatibus naturam consequentibus quod insint vicissim mediante natura, quia tales non dicuntur de nouo assumi, & si de nouo insint, quia de natura sua non habent esse in se, sed in alio quod secundum suam naturam est talium proprietatum susceptibile siue maneat in se siue assumatur ab alio, & aliud est de natura quae nata est esse in se, nec potest esse in alio nisi per miraculosam assumptionem. De tali enim aeque inconueniens est quod de nouo assumatur immediate vel mediante alio. 2. quia non solum videtur inconueniens quod aliqua natura de nouo assumatur & statim deponatur, sed videtur etiam impossibile quod talis assumptio fiat mediante aliquo creato, sicut ponit praedicta opinio, quia illud medium vel se habet in ratione efficientis talem assumptionem, vel in ratione terminantis, sed nihil creatum potest se habere ad assumptionem aliquo istorum modorum: ergo &c. probatur minor. Quia enim nihil creatum possit esse causa efficiens talis assumptionis, patet, quia talis assumptio fit per hoc quod res amittit suum proprium & naturalem modum essendi & accipit nouum & quasi oppositum, scilicet quod res aliqua & in natura sua manens amittat suum naturale & proprium modum essendi & alienum induat, non videtur posse facere nisi auctor naturae, qui sicut solus naturas rerum instituit sic solus eas mutare posse videtur. Per idem videtur quod nihil creatum possit terminare talem assumptionem, quia non potest tribui alicui naturae quod est supra naturam & totum cursum naturae, hoc autem est substantifica re aliam naturam quae nata est in se subsistere. tertio. Quia quicquid sit de possibilitate talis assumptionis, omnino tamen inconueniens est quod fiat mediante corpore parte vt isti dicunt. Nunquam enim corpus vt accipitur vt pars humanae naturae ponendo vnam formam tantum in homine, vt isti ponunt, potest nominare solam materiam, sed necessario nominat compositum ex materia & forma dante esse corporeum. Si ergo non sit nisi vnica forma in homine, necesse est vt corpus humanum dicat realiter totum & non partem, licet secundum rationem possit nominare partem eo quod anima dat omnes perfectiones quas dant formae inferiores. Et ideo si consideretur compositum ex materia & forma quae est anima prout dat esse corporeum tantum, & comparetur ad idem compositum prout per animam habet non solum esse corporeum, sed sensum & vitam & rationem, sic corpus primo modo sumitur vt pars, 2. secum domedo vt totum. Sed cum haec differentia sit solum rationis non est ad propositum eorum, cum dicant realem assumptionem panis fieri mediante corpore parte. Differentia enim rationis nihil facit ad differentiam realis assumptionis 4. Quia incidunt in illud quod vitare intendunt. Dicunt enim paneitatem assumi mediante corpore parte, & non mediante humanitate, ne cogantur dicere quod per talem assumptionem verificetur quod Deus sit panis vel impane tur, sicut dicimus quod verbum est incarnatum. Istud autem non euadunt, quia si aliqua forma accidentis aeque perfecte omni modo perfectionis posset esse in toto mediante parte sicut mediante toto, aeque verificaretur de toto quod inesset eimediante parte, sicut quod ineest ei immediate. Ex neutra enim parte eenst denominatio secundum quid sed simpliciter. Propter hoc enim solum dicitur Aethiops albus non simpliciter, sed secundum dentem, quia albedo non ita perfecte inest Ethiopi ratione illius partis sicut si inesset ei ratione totius. Cum ergo aeque perfecte ponatur assumi substantia panis & vini mediante corpore parte, sicut si assumeretur immediate vel mediante tota humanitate, patet quod aeque vere potest dici Deus panis, sicut diceretur si esset facta assumptio substantiae panis immediate vel mediante totali humanitate.

Secundo principaliter deficit haec positio in hoc quod ponit quod per talem assumptionem corpus Christi sumptum de virgine sit in hoc sacramento per concationem idiomatum, quia vnum praedicatur de altero, quia qua ratione corpus Christi esset in sacramento altaris per assumptionem substantiae panis, eadem ratione sanguis esset in hoc sacramento per assumptionem substantiae vini. Sed hoc non est verum vt probabitur, ergo &c. Assumptum probatur, quia si sanguis Christi esset in hoc sacramento per assumptionem substantiae vini, sicut ponitur de corpore Christi per assumptionem substantiae panis, tunc oporteret quod sicut panis assumitur mediante corpore quod pertinet ad vnitatem suppositi assumentis, sic vinum assumeretur mediante sanguine pertinente ad vnitatem suppositi assumentis, modo constat quod sanguis Chcitri non pertinet ad identitatem suppositi Christi cum sanguis nondum sit sub forma humana, sed sit humor in via ad conuersionem, vt fiat sub forma humana:ergo vinum non potest assumi a supposito Christi mediante sanguine. Nisi forte diceretur quod inqualibet confectione huius sacramenti esset assumptio sanguinis Christi immediate, & mediante sanguine assumptio vini, & sic omni die esset assumptio nouae naturae scilicet sanguinis absque omni ordine ad naturam prius assumptam, quod alij negant, & mediante ista esset assumptio vini. 2. Quia corpus Christi est in altari vel sacramento altaris per veram existentiam suae naturae, & non propter solam communicationem idiomatum, sicut ponit haec opinio, quod patet, quia relatiuum semper refert idem numero quod praecessit, sed Christus instituendo hoc sacramentum, dixit haec verba Lucae. 22. Hoc est corpus meum quod provobis tradetur, & hic est calix in meo sanguine qui provobis effundetur, ergo illud idem corpus numero quod postea fuit traditum ad crucifigendum, fuit prius traditum apostolis in sacramento ad edendum. Sed corpus quod fuit traditum ad crucifigendum non fuit de natura panis, sed fuit corpus pertinens ad naturam humanitatis, ergo corpus traditum apostolis in sacramento altaris fuit vere de natura humanitatis, & pari ratione in sacramento nostro est corpus Christi pertinens ad eius humanitatem, & non est ibi solum per concationem idiomatum ex assumptione paneitatis. Quia si quis dicat quod relatiuum refert idem secundum suppositum non idem secundum naturam, & sic potest vere dici demonstrato pane assumpto, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, quia idem est suppositum habens paneitatem assumptam, & corporeitatem postea traditam, & sic idem suppositam fuit primo demonstratum, & deinde traditum, licet secundum aliam & aliam naturam, Non valet, quia cum dicitur, hoc est corpus meum, corpus non potest ibi teneri pro supposito habente corporeitatem, sed potius pro natura habita, vt notat pronomen possessiuum, cui additur cum dicitur, corpus ineum, hoc est, quod heo, ergo eadem natura prius ostenditur quae postea refertur, & non solum idem suppositum. Cum ergo referatur natura corporis humani quae tradita fuit ad crucifigendum, patet quod eadem secundum se prius sacramento fuit data discipulis ad edendum, Tertio quia dicta assumptio non sufficit ad hoc quod corpus Charei sit in altari neque realiter neque secundum comnicationem idiomatum. Non quidem realiter, quia assumptio duarum naturarum ab vno supposito non sufficit ad hoc quod vbi est vna natura sit alia, quia sit suppositum filij a principio assumpsisset humanitatem. Petri in Roma & Pauli in ludaea, non propter hoc vbi esset Petrus, ibi esset Paulus & econuerso, nisi quo ad suppositum quod de vtroque praedicatur & de quo vtrunque p aedicatur concretiue. Similiter dato quod suppositum filij assumpserit humanitatem & paneitatem, non oportet quod vbi est natura panis ibi sit natura humanitatis, neque ratione suppositi posset dici, quod vbi est panis ibi est corpus Christi propter communicationem idiomatum, quia secundum illam opinionem nomen suppositi non recipit praedicationem panis assumpti nec corporis partis. Non enim est verum dicere secundum istos quod filius Dei sit panis vel corpus quod est pars, ergo ratione communis suppositi non potest vnum de altero praedicari vt sic dicatur vnum esse alterum, vel vnum esse vbi est alterum. Nec est simile de dente aethiopis & eius albedine, quia album dicitur dens, & dens dicitur albus, & vbi est vnum est alterum, quia hoc est per hoc quod sunt vnum subiecto, & per consequens indistincta subiecto & oco. Non sic autem potest dici de corpore humano & paneitate assumpta. Haec Durandus in forma. In quibus licet dicat multa vera & satis efficaciter impugnet opinionem illam de assumptione paneitatis, tamen aliqua falsa erronea & haereticalia interserit, potissime de non assumptione, & non hypostatica vnione sanguinis Christi effusi in cruce, & exhibiti in sacramento ad diuinum suppositum filii. Hoc enim erroneum est, quia secundum hoc ille sanguis non fuisset sufficiens precium redemptionis humani generis, cum non esset vnitus hypostatice diuinitati, quod est contra omnem doctrinam euangelicam apostolicam & catholicorum doctorum. De hoc Sanctus Thomas in multis locis praesertim sexto, quolibet. q. 6. sic dicit. Sanguis Christi in passione effusus humanum genus sanctificauit secundum illud. Hebr. vlt. Iesus vt sanctificaret per sanguinem suum populum extra portam passus est. Humanitas etiam Christi virtutem salutiferam habuit ex virtute verbi sibi vniti vt Damastcs dicit tertio. libro. vnde manifestum est quod sanguis in passione effusus qui maxime fuit salubris fuit diuinitati vnitus, & ideo oportuit quod in resurrectione iungeretur alijs humanitatis partibus &c. Haec ille.

Ex quibus patet quid dicendum est. Petrus vero de pa. improbat dictam positionem ibi aliter dicens. Haec opinio apparet falsa, Primo quia aut assumeret panem cum accidentibus, aut solam substantiam. Si primo modo, per hoc non esset in altari sacramentaliter, sed localiter per quantitatem cum substantia assumpta in altari nec inde mota, sicut localiter fuit in vtero per quantitatem cum humanitate ibi assumpta. Si secundomodo forte hoc est impossibile quia quod non est per se factibile nec sustentabile quacunque virtute vt relatio vel aliquid huiusmodi, non est per se assumptibile. Substantia autem corporalis sine quantitate fieri non potest, quia est suus terminus, & propria passio magis quam quantitas sine figura.

Item dato quod esset possibile, adhuc non faceret ibi esse corpus Christi, quia aliud est dicere corpus quod est Christus, hoc enim est genus ad animal, & dicit totum suppositum Christi, & aliud corpus Christi quod dicit partem humanitatis. Licet autem corpus vtroque modo sumptum sit in altari tamen differenter, quia corpus quod est suppositum, est ibi secundario tantum ex naturali concomitantia, sed corpus quod est pars est ibi virtute sacramenti & ex vi verborum directe quod patet ex forma consecrationis ipsius corporis quadicitur, hoc est corpus meum. Quod non potest intelligide corpore quod est genus, sed solum de corpore quod est pars, quia genus non praedicatur possessiue de suo inferiori sicut pars de toto. Bene enim dico humanitas mea & manus mea, non autem animal meum nec homo meus de meipso. Hoc idem apparet ex consecratione qua dicitur, hic est calix sanguinis mei. Sanguis autem non est aequiuocum ad genus & ad partem, sicut corpus, sed tantum sumitur pro parte. Dato ergo quod corpus quod est CHRISTVSa per assumptionem esset ex vi sacramenti in altari, non tamen corpus CIRISTIquod est pars, nisi tantum ex naturali concomitantia, quia per assumptionem non fieret vnio in naturam, sed tantum in personam. Vnde per illam assumptionem fieret quod panis esset corpus quod est CHRISTVSa, non autem corpus Christi sicut nec modo diuinitas est humanitas.

Item corpus Christi non incipit esse realiter nisi mutatione facta in ipso, puta si secundum locum de coelo moueatur: vel mutatione facta in ipsum, sed neutrum contingit per assumptionem, quia licet panis assumptus mutetur perdendo subsistentiam propriam, non tamen mutaretur in Christum, nec in corpus CHRISTI, vt postea dicetur: ergo &c.

Item paneitas assumpta corruptis speciebus cum quibus fuit assumpta maneret omnino frustra in aeternum, non enim corrumpi posset cum careat qualitatibus contrarijs, nec sumi posset in vsum fidelium propter quem fit consecratio, & sic si maneret frustra maneret. Si autem dicant quod non maneret. Contra quia sicut corpus hominis assumptum non debuit corrumpi nec putrefieri nec in substantia nec in quantitate, sic nec deberet corrumpipanis si assumeretur.

Item si assumeretur vna natura semper esset distincta ab alia, ita quod vna non esset forma alterius, cum quae naturae substantiales perfectae non possint seinuicem informare. Sed manente distinctione naturarum & finitate vtriusque identitas suppositi non facit ibcem vnum, vbi est reliquum. Non enim si Chiitus assumeret lapidem romae, & lignum Parisijs, propter hoc lapis esset parisijs nec econtra ergo quamuis panis assumptus sit in altari, non propter hoc corpus Christi humanum est ibi.

Item non posset assumi mediante primo corpore, quia aut hoc esset medium in sub stantificando ita quod prius substantificetur in corpore Christi, postea in supposito diuino, quod non est posibile, tum quia suppositum finitum non potest substantificare alienam naturam, tum quia suppositum humanum non habet ibi subsistentiam propriam, vnde omnem naturam a Deo assumptam oportet immediate substantificari in supposito aeterno. Aut esset medium congruitatis propter dignitatem, sed hoc non est possibile, cum vnum non sit forma alterius, quia formae substantialis non est alia forma, nec materiae est alia materia.

Item si esset mediatio, nihil faceret ad propositum, non enim esset maior vnio panis ad corpus Christi quam fuerit animae ad corpus in triduo, quia cum ibi manserit vnio in supposito, si hic esset maior oportet quod esset in natura, ita quod vnum conuerteretur in aliud, vel per compositionem vnam esset forma alterius, quod est impossibile, sed in triduo per consecrationem anima non fuisset in sacramento ad minus ex vi sacramanti, quamuis in sacramento esset corpus examine panis.

Item falsitas esset in sacramento veritatis quae dicitur, hoc est corpus meum, quia contentum sub speciebus, quamuis esset corpus quod est Christus non tamen corpus Christi vt dictum est. Haec Petrus & bene Ad sextum respondet Peas de palu. dicens quod illa ratio tenet solum in his quae sunt in loco per accidens, secus autem est de his quae sunt in loco per se vt dictum est duobus corporibus assumptis ab eodem supposito diuino. Ad septimum dicitur quod sicut superius est ostensum illmediatio est impossibilis scilicet quod vnum corpus assumetur mediante alio. Et similiter posito quod esset possibilis ipsanon faceret corpus Christi esse veraciter in altari, sicut nec anima in triduo fecit corpus esse inferno secum. Ad octauum dicitur quod data illa positione forma consecrationis panis esset falsa vt dictum est, quia contentum sub speciebus quamuis esset corpus quod est Christus, non tamen corpus Christi, & ideo argu. plus est ad oppositum quam ad propositum. Si enim li hoc demtuet substantiam & naturam panis, tunc locutio penitus falsa est tante, sicut haec, diuinitas est humanitas, vel anima Christi est corpus Chartumr, quia natura non praedicatur de natura in abstracto vel aequiualenti absoluto, quantumcunque habeat idem suppositum. Si autem demonstret verum corpus Christi quod est pars humanitatis, tunc virtute talium verborum nec suppositum Christi, nec natura panis est directe in sacramento. Et vltra hoc positio illa non potest hoc ponere, cum dicat hoc demonstrare non aliquam naturam, sed suppositum triplicis naturae scilicet diuinitatis & humanitatis & paneitatis. Vnde secundum illam positionem vel forma consecrationis falsa est, vel si vera, est nec suppositum filij nec natura panis est directe vi verborum in sacramento Eucha. sed sola natura corporeitatis partis humanitatis Christi, cuius oppositum ponit. Et ita videtur implicare contradictionem dum ex vna parte verificat formam consecrationis, & ex alia falsificat eam. Dicitur vlterius quod tria principalia dicta huius positionis ibidem recitata manifestam continent improbabilitatem, sicut ostendit Petrus de palude. Primum siquidem non valet, quia licet corpus assumptum sit mediante anima, non tamen propter hoc corpus est anima nec econuerso. Nunquam enim vna pars praedicatur de alia sub nomine partis quamuis sint idem supposito nisi solum denominatiue, quia sic importat totum.

Praeterea sic dicitur in duobus accidentibus vel in substantia & accidente, vt album est musicum, & Deus est albus non sic autem in duabus partibus substantialibus. Vnde non dicitur, caput pediatum, nec tibia peditata, quamuis pes insit mediante tibia. Et si propter hanc mediationem posset dici tibia peditata, aut brachium manicatum, non tamen potest dici tibia pes, nec brachium manus aut econtra, sed magis homo pedatus. Sic ergo forte corpus Christi propter illam mediationem posset dici paneum vel paneatum, non tamen posset dici panis, sed totum suppositum diceretur impaneatum vel paneum, sicut dicitur corporeum a corpore, immo cum panis dicat suppositum, quia panis est quoddam corpus, posset dici quod suppositum est panis, & sic esset communicatio idiomatum respectu assumentis & assumpti non respectu medij assumptionis, hoc enim non facit mediatio assumptionis, sed identitas suppositi & modus praedicandi, quia concretum significat per modum totius, & non partis. Similiter nec valet secundum quod ponit positio illa, quia sublata communicatione idiomatum destruitur quod inexistentia vnius non verificat praedicationem inexistentiae alterius. Dato etiam quod esset ibi concatio ideomatum non sequeretur corpus Chaur magis in altari esse quam econtra panem esse in coelo, quia sicut Deus est in vtero per hoc quod Deus est ille homo, ita filius hominis est in caelo per hoc quod Deus est in coelo, quod ipsi non dicunt. Nec hoc est essentiam corporis Christiesse realiter hic, sed suppositum corporis, quia essentia corporis & sanguinis non est vsque vbi vel localiter, sed per conuersionem. Similiter tertium non valet. Quia si propter hoc quod essentia panis non habet ibi proprium esse posset dici non manere, sed transire, pari ratione in incarnatione dici posset humana natura transire non manere, quia secundum eos non habet ibi proprium esse.

Item cum conuersio non sit nisi communicantium in materia secundum eos, si in Deo non est nisi vnum esse scilicet diuinum, cum in esse diuinum nihil possit conuerti, ergo non est in quod illud esse panis conuertatur. Et quodicunt quod panis sit corpus Christi, & corpus Christi sit panis, quod non esset nisi maneret, exponendum est. 1. vbi erat panis, ibi fit corpus Christi. Haec Petrus & bene.

Ad primum Scoti contra eadem conclusionem dicitur primo quod si maior sic intelligatur quod terminus per se illius conuersionis vel transubstantiationis sit substantia corporis Christi, ita quod praesentia subiecti ad species panis conuersio nullo modo sit per se terminus, nec primo nec 2. illius transubstantiationis, sed omnino de per accidens se habeat ad illam transubstantiationem, maior inquam tum sic intellecta falsa est. Sicut enim generatio substantialis primo & per se terminatur ad formam substantialem tantum, sed per se 2. terminatur ad quantitatem & figuram & alias per se passiones consequentes formam substantialem rei generatae, & vlterius ad locum eius, sic licet transubstantiatio per se primo terminetur ad substantiam corporis Christi, tamen per se 2. terminatur ad multa alia inter quae est vnum praesentia substantiae corporis ad spes panis transubstantiati. Nec est incem ueniens vnam mutationem terminari ad duos terminos per se sub quodam ordine quorum vnus potest dici terminus intrinsecus, alius autem terminus extrinsecus perseitatem habens ad intrinsecum & per se consequentiam & sequelam. De hoc Sanctus Thomas de veritate. q. 9. ar. 3. sic dicit. In qualibet generatione vel mutatione est duos terminos inuenire scilicet terminum a quo & terminum ad quem. Vterque autem diuersimode inuenitur in diuersis. In quibusdam enim terminus a quo est aliquid contrarium perfectioni acquirendae, sicunigredo est contraria albedini quae per dealbationem acquiritur. Quandoque vero perfectio acquirenda non habet contrarium directe, sed praecedunt in subiecto dispositiones quae sunt contrariae dispositionibus ordinantibus ad perfectionem inducendam, sicut patet in corporis animatione. Qnque vero non praesupponitur nisi priuatio siue negatio formae introducendae, sicut in aere illuminando praecedunt tenebrae quae per lucis praesentiam remouentur. Similiter etiam terminus ad quem est quandoque vnus tantum vt in dealbatione terminus ad quem est albedo. Quandoque vero sunt duo termini ad quem, quorum vnus ad alium ordinatur, sicut patet in generatione vel alteratione elementorum cuius vnus terminus est dispositio quae est necessitas, alius autem ipsa forma substantialis. Haec ille.

Dicitur secundo, quod dato quod praesentia substantiae corporis Christi ad species non esset per se terminus primo vel secundo transubstantiationis, sed sola substantia corporis Christi vt ponit maior, tamen minor esset neganda, quia cum hoc stat quod per mutationem ad substantiam solam terminatam per se & non per accidens habetur praesentia substantiae ad species, quia in illo casu diceretur probabiliter quod mutatio terminata ad substantiam esset causa mutationis terminatae ad pesentiam substantiae ab species si sint duae mutationes, sicut dealbatio est causa assimilationis vel acquisitionis illius similitudinis dealbati ad alia coalba, si essent duae mutationes, quarum vna terminaretur ad albedinem, alia ad similitudinem, quod tamen puto non esse verum. Vnde sicut per dealbationem habetur non solum albedo verum etiam respectus similitudinis & vtrunque per se, ita per transubstantiationem per se habetur substantia succedens substantiae & consequentia substantiae corporis Christi ad species panis transubstantiatiEt potissime est ibi perseitas ex parte efficientis & finis, quia transubstantiatio ordinatur ad praesentiam. Ideo enim Deus transubstantiat panem in substantiam corporis sui vt praesens hominibus fiat in sacramento, & veniat in vsum hominum.

Ad secundum negatur maior vt pater per praedicta, quia per dealbationem habetur non solum albedo quae est per se terminus eius, immo relatio similitudinis suppositis alijs coalbis, quae suppositio semper stat, quia omne album habet partes albas, & ita sibi similes in albedine, semper ergo acquisita albedine acquiritur similitudo, & vtrunque habetur per se, licet vna primo, alia secundario. Et ad probationem aliorum dicitur quod vnius mutationis per se est vnicus per se terminus primus, sed potest habere per se terminos vnum primo & alium secundario vt dictum est. Et dato quod nulla mutatio haberet duos per se terminos, cum hoc stat quod per vnicam per se mutationem habentur duo de per se, quorum vnum est eius per se terminus, aliud vero est aliquid per se consequens terminum vel finis per se termini, dato quod non sit per se terminus illius mutationis, quod specialiter verum est de talibus respectibus qui non sunt per se termini primi nec principales alicuius mutationis, sed consequuntur per se primos & principales terminos mutationum. Vnde illa probatio peccat per fallaciam consequentis arguendo a negatione antecedentis ad negationem consequentis, bene enim sequitur. 2. est terminus huius mutationis, ergo habetur per hanc mutationem per se, sed non sequitur.a. non est terminus huius mutationis, ergo non habetur per se per hanc mutationem, sicut patet, quia illuminatio non est terminus saltem primus generationis ignis ssammae, & tamen habetur per se per generationem ignis. Per generationem quippae ignis non solum habetur per se eius terminus, immo aliqua alia, sed differenter, quia generatio est acquisitiua sui termini formaliter, cum sit acquisitio eius, est autem acquisitiua eius quod consequitur per se terminum effectiue.

Ad tertium dicitur primo quod Deus potest facere corpus suum pratsens cum pane manente substantia panis sine quacunque transubstantiatione vel mutatione ad substantiam terminatam vt per se terminum, puta ponendo duo corporain eodem loco circunscriptiue. Hoc tamen fieret per motum localem alterius vel vtriusque illorum ad alterum, quod non habet locum in proposito. Dicitur secundo quod praesentia corporis Christi ad species panis, qualis nunc est in Eucharistia vel eiusdem rationis cum illa non potest acquiri de nouo manente substantia panis sub eiusdem speciebus nisi per aliquam mutationem substantialem nouiter factam in corpore Christi vel substantia panis, vel aliqualem vnionem vnius ad alteram concurrente aliquo motu locali vt in probatione conclusionum dictum fuit. Cum autem fides non ponat huiusmodi motum factum in corpore Christi, nec aliqua mutatio panis localis fiat, restat quod ista praesentia requirit transitum substantiae panis in corpus Christi.

Confirmatur, quia si substantia corporis Christi habere potest praesentiam eiusdem rationis ad species panis manente substantia panis quam nunc habet non manente substantia panis, aut substantia corporis Christi esset sub speciebus mediante propria quantitate, aut immediate per seipsam aut per vtrunque. Si detur primum aut tertium tunc substantia corporis Christi esset hic localiter & circunscriptiue, & cum illo modo non possit esse in locis pluribus, oporteret quod dum incipit esse in Eucha. relinqueret proprium locum quem habet in coelo per nonum motum aut mutationem localem, quod est falsum. Si detur secundum tunc cum substantia materialis vt abstrahit a quantitate non possit fundare respectum praesenti ae de genere vbi aut situs, nec possit fundare respectum praesentiae ad aliam substantiam materialem supposito distinctam eo modo quo anima rationalis vel forma substantialis est praesens corpori quod informat vel econtra, nec eo modo quo subiectum est praesens accidenti vel econtra, nec eo modo quo angelus est praese praesens corpori quod mouet vel a quo patitur vel econtra, nec eo modo quo Deus est praesens creaturae quam tenet & conseruat in esse vel econtra, nec possit habere aliquem contactum molis aut virtutis ad aliam substantiam materialem: non apparet modus quo possit eidem esse praesens, cum nec angelus possit esse praesens alicui loco vel corpori nisi per aliquem contactum. Relinquitur ergo quod solo illo modo quem ponit ecclesia substantia corporis Chiteri possit esse praesens speciebus panis scilicet per conuersionem substantiae panis in substantiam corporis Christisub eisdem accidentibus virtute conuersionis succedentem. Isto etenim & solo modo potest congrue saluari sufficiens contactus & ordo corporis Christi ad species, quia scilicetsuccedi subiecto specierum tanquam terminus ad quem subiecti conuersionis in quo manet in potentia obedientiali idem numero subiectum diuina potentia educibile de eodem termino ad quem ad existendum sub remanentibus speciebus, & ad omnimode idem pristinum esse. De hoc etiam latius in sequem tibus dicetur. Dicitur tertio quod ista consequentia est simpliciter nulla. Hic & ibi est praesentia eiusdem rationis, ergo habetur per mutationem eiusdem rationis. Et patet istantia. Nam praesentia quam habet ignis ad locum suae generationis in instanti suae generationis est eiusdem rationis cum praesentia quam habet ad locum terminantem motum eius, & tamen constat quod non acquiruntur pesmutationem eiusdem rationis. Nam 2. acquiritur per motum localem, non autem prima, sed per substantialem generationem. Dicitur quarto, quod probatio maioris solum concludit quod praesentia substantiae corporis Chcaturm ad species panis vel ad substantiam panis potest esse sine conuersione vel trasubstantiatione vel desitio ne alicuius substantiae, quod conceditur. Non tamen probat quod posset esse sine transubstantiatione vel desitione vel inceptione substantiae & sine motu locali. Et quia in consecratione Eucharistiae non est motus localis nec generatio alicuius substantiae, oportet quod sit conuersio substantiae. Cum autem dicit quod terminus eiusdem rationis cuiusmodi est talis praesentia non potest ee proprie & per se terminus duarum mutationum distinctarum secundum genus &c. patet quid dicendum sit ex predictis. Verum enim est quod non potest esse terminus talium duarum mutationum eodem modo, sed diuersimode potest esse terminus earum, quia & quantitas quadodque acquiritur per motum augmentationis quandoque vero per substantialem generationem, & quandoque per creationem, vnde illa maxima parum habet apparentiae & minus veritatis. Dicitur quinto, quod responsio ibidem recitata bona est, nec valet eius impugnatio, cum fundetur in illa falsa maxima statim negata, cuius opposita est vera secundum fidem catholicam. Nam secundum fidem caro humana per generationem vel nutritionem acquisita, & caro per resurrectionem reparata sunt vel erunt vel fuerunt in Chio eiusdem rationis, & tamen constat quod generatio nutrit io & resurrectio sunt mutationes specie differentes. Sic in proposito praesentia corporis Chamem ad species potest esse terminus diuersarum mutationum secundum genus transubstantiationis & generationis & motus localis vt dictum est. De falsitate praedictae maximae diffuse loquitur Sanctus Thomas quarto. sen. dis. 43. q.. ar. primo. in solutione tertiae quaestiunculae qua quaerit. Vtrum resurrectio sit naturalis vel miraculose.

Ad quartum negatur maior, nec valet probatio, quia licet nutrimentum acquirat per conuersionem conditiones formales absolutas aliti & eius in quod conuertitur, tamen in instanti conuersionis forma aliti informat materiam alimenti & acquirit vbi, & situm, & locum ipsius nutrimenti. Aliter quod alitur & augetur nunquam occuparet maiorem locum quam prius, nec esset in alio loco quam prius secundum se totum nec secundum partes, cuius oppositum est verum. Dicitur vlterius quod dato quod ita esset sicut ponit maior in conuersione alimenti in alitum, non tamen oportet quod ita sit in proposito, quia illa conuersio fit concurrente motu locali alimenti ad alitum, & ad locum eius & venas & arterias & poros, non sic autem fit in conuersione substantiae panis in Eucharistiam in qua substantia panis non mouetur ad locum corporis Christi nec econtra. Item in conuersione alimenti fit additio materiae ad materiam, non sic in Eucharistia, nec totum conuertitur in totum, sed in partem non quidem praeexistentem sed nouiter productam, secus in Eucharistia. Sed dum totum lignum conuertitur in totum ignem, terminus ad quem est in loco termini a quo & non econtra, sic in proposito.

Ad quintum negatur minor, quia Deus posset conuertere substantiam panis in corpus Christi vt existens in caelo, mouendo localiter panem cum suis dimensionibus ad locum Christi in coelo & in termino motus, ponendo in eodem situ dimensiones panis conuersi cum dimensionibus corporis Christi, & tunc substantia corporis Christi esset sub speciebus panis sacramentaliter & in proprio loco circunscriptiue Dicitur secundo quod cum ista transubstantiatio importet successionem duarum substantiarum sub eisdem speciebus, non apparet mihi pro tunc quod substantia panis posset conuerti in substantiam corporis Christi vt est in coelonisi modo praedicto vel consimili, interueniente motu locali specierum panis ad corpus Christi, vt sic terminus ad quem conuersionis esset sub speciebus termini a quo. Et sic semper conuersio requirit praesentiam substantiae corporis Christi ad species panis.

Ad sextum dicitur primo, quod secundum praedicta cum conuersio quae communiter fit in Eucharistia importet successionem duarum substantiarum totalium & perfectarum sub eisdem accidentibus, & dato casu argumenti nullum accidens panis remaneret sub quo alia substantia sibi succedere posset, videtur quod talis conuersio esset impossibilis, vel saltem non esset eiusdem rationis cum illa quae modo fit. Dicitur secundo quod admisso casu argumenti neganda est consequentia ibidem facta, quia non est simile quod adducitur prosimili. Nam in tali conuersione non remanerent aliqua accidentia panis conuersi, sub quibus substantia corporis Christi eidem succederet, & ratione quorum esset circunscriptiue aut diffinitiue aut alio modo in loco panis conuersi. Secus est de conuersione moderna in qua praedicta accidentia remanent, ratione quorum substantia corporis Christi dicitur esse vbi erat panis diffinitiue vel alio modo. Et de hac materia amplius dicetur in sequentibus. Et ista pro nunc sufficiant ad argumenta Scoti contra primam conclusionem, quae etiam militant contra tertiam.

Ad primum eiusdem contra secundam conclusionem dicitur quod responsio ibidem recitata sufficienter euacuat primum & secundum argumentum & hanc virtualiter ponit Sancts Thomas tertia parte. q. 75. ar. tertio, vt recitatum fuit in probatione conclusionis. Et similiter ibidem in solutione primi sic dicit. Substantia panis vel vini facta consecratione non manet sub speciebus sacramenti neque alibi, neque tamen sequitur quod annihiletur, conuertitur enim in corpus Chaiei. Sic non sequitur, si aer ex quo genitus est ignis non sit hic nec alibi quod sit annihilatus. Haec ille.

Item praesenti dis. q. 1. arti. secundo arguit sic quarto loco. Illud dicitur annihilari quod neque in se neque in alio manet, sed substantia panis facta conuersione non manet in se neque in corpore Christi, ergo annihilatur. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod quanuis non maneat panis neque in se neque in alio, tamen manet corpus Christiin quod econuersus est panis, & ideo non sequitur quod sit annihilatus. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. In mutationibus naturalibus terminus a quo est forma aliqua, quae quidem non conuertitur in terminum ad quem, & ideo annihilatur nisi quatenus manet potentia in suo subiecto. Sed illud quod conuertitur ac terminum ad quem est subiectum mutationis, non quidem vt sit illud, sed vt sit sub illo, vnde subiectum annihilari non dicitur inquantum in illud conuertitur. Vnde cum in hac conuersione terminus a quo scilicet substantia panis conuertatur secundum se totum in terminum ad quem scilicet corpus Christi non quidem vt sit sub ipso, sed vt sit ipsummet, patet quod non est annihilatio substantiae panis. Haec ille.

Similia ponit, quinto quolibet ar. 1. quod scilicet conuersio non est annihilatio quia non est motus ad nihil, sed ad aliquid, quia terminus eius est corpus Christi. Tunc ad primam improbationem huius responsionis dicitur, quod desitio substantie panis talis qualis fuit in Eucharistia secundum propriam rationem distinguitur ab annihilatione, non quidem vt desitio est, sed vt talis desitio, nec terminus eius est nihilitas panis sed non panis qui est substantia corporis Christi. Vel dato q. nihilitas panis esset proximus terminus, non tamenvltimus illius desitionis cum illa desitio sit quasi dispolitio ordinata ad positionem corporis Christi a principaliactuio huius conuersionis scilicet Deo. Annihilatio vero propriedicta habet pro principali termino nihilitatem annihilati, & non est dispositio ad positionem alicuius positiui, vel si ipsam concomitetur aliqua positio hoc est per accidens, & praeter intentionem agentis. Ad confirmationem ibidem factam. dicitur quod corruptio differt ab annihilatione proprie dicta, non solum quia aliquid corrupti manet scilicet materia, nec solum quia negatio ad quam est, est negatio in subiecto apto, vel priuatio, sed etiam quia est dispositio ad generationem positiuam. Nec tamen sequitur quod sit mutatio positiua de proximo & inductiue, licet possit dici positiua vltimate & dispositiue, quiajnon omne disponens ordinatum ad inductionem positiui est positiuum cum multae sint dispositiones negatiuae, sic in proposito de desitione panis. tertium membrum diuisionis statim positae sufficit ad distinguendum eam ab annihilatio ne proprie dicta. Rursus quia licet nihil panis desinentis maneat actu in se vel in alio, manet tamen illud in quod conuersum est scilicet corpus Christi, in quo etiam aliqualiter remanet panis in potentia obiectali vt ex corpore Christi secundum esse sacramentale in Eucharistia possit per Dei potentiam panis redireVt sicut pane desinente esse sub speciebus corpus Christi incipit esse sub eisdem, sic econtra corpore Christi desind te esse sub illis, iterum redeat substantia panis sub eisdem vt postea dicetur. Et sic iterum negatio ad quam est desitio substantiae panis posset aliqualiter dici priuatio & negatio, non quidem in subiecto apto, sed in accidentibus manentibus, in quibus manet aptitudo non quidem naturalis, sed obedientialis ad iterato informandum substantiam panis.

Ad secundam confirmationem negatur minor, quia positio corporis non omnino se habet de per accidens ad desitionem substantiae panis, cum desitio de per se vt nunc ordinetur ad illam positionem, & propter illam intendatur, & ad illam disponat, vt dictum est. Cum autem dicitur quod desitio possit separari a positione &c. dicitur quod posito illo casu talis desitio quae nec ex se, nec ex intentiotione agentis ordinaretur, nec disponeret ad positionem alicuius termini positiui sicut ista facit non esset eiusdem rationis cum ista. Et ideo non sequitur si illa esset annihilatio quod etiam ista sit annihilatio. Potissime quia vt dictum est terminus proximus huius desitionis non est pura negatio sed negatio in apto & rei quae licet non maneat in se, manet tamen illud in quod conuersa est cum potentia obedientiali ad rem desinentem.

Ad tertium dicitur negando maiorem, quia in tali casu nec panis nec corpus Christi omino eodem modo se haberent vt nunc se habent. Quod patet de pane, quia si ipse annihilaretur sua desitio nullo modo esset dispositiua nec intenta nec ordinata ad positionem substantiae corporis Christi sicut est nunc nec maneret actu in se, nec aliquid in quod conuersus esset sicut nunc manet, similiter tunc non maneret in potentia obedientiali alicuius positiui sicut nunc remanet in potentia obedientiali corporis Christi secundum esse sacramentale vt dictum est: corpus Christi nihilominus non eodem modo se haberet ad panem aut ad eius desitionem, quia non esset finis desitionis panis, nec haberet potentiam passiuam obedientialem ad reditionem panis conuersi, & multae aliae dissimilitudines dari possunt inter illum casum & praesentem, & ideo non sequitur, si illa desitio esset annihilatio quod & ista.

Ad quartum patet solutio per praedicta, conceditur enim quod non esse panis est nouum in corpore Christi, quia licet prius ante desitionem panis & conuersionem eius in corpus Christi per rationem disparationis in corpore Christi esset non esse panis, tamen illud non esse nullo modo coniunctum erat potentiae obedientiali relictae in corpore Christi ad substantiam panis, sicut est post conuersionem. Et sic patet quod non esse panis est nouum & nouatio in corpore Christi & nouatio sub speciebus. Dicitur 2. quod dato quod non esse panis non esset panis nouatio in corpore Vmpudi post desitionem panis, esset tamen nouum in se, & ordinatum & intentum & disponens ad poteonem substantiae corporis Vpui. Ad improbationem responsionis 2. loco recitatae dicitur, quod illa tria argumenta contra eam inducta bene concludunt quod post conuersionem panis non est aliquod actu in se uel in alio, non autem probant quin sit potentialiter obedientialiter in corpore Christi post conuersionem. Secus enim est de terminis huius conuersionis & de terminis aliarum mutationum naturalium, in quibus materia non mutatur in aliam materiam, nec terminus a quo potest remanere potentialiter in termino ad quem, sicut est hoc. De praedictis Sanctus Thomas quinto quol. arti. 11. sic dicit. Annihilatio quendam motum importat, omnis autem motus denominatur a termino ad quem, vnde terminus annihila tionis est nihil. Consecratio autem panis non terminatur ad nihil, sed ad corpus Christi alioquin non esset dare quo modo corpus Christi incipiat esse in sacramento. Non enim incipit ibi esse per motum localem. Alioquin desineret esse in caelo: relinquitur ergo quod in consecratione panis non est annihilatio aliqua, sed transubstantiatio panis in corpus Christi. Haec ille.

Ad primum Durandi contra eandem conclusionem & alias duas respondet Petrus de palude dicens quod maior argumenti falsa est quia immo conuersum secundum quod huiusmodi non manet secundum aliquid sui. Vnde aer qui conuertitur in ignem dicitur conuerti secundum formam, & forma dicitur conuersa secundum nihil suimanens. Non autem dicitur conuersus secundum materiam sed additus. Et similiter quia haec conuersio est secundum totum, ideo totum desinit esse, alias non esset conuersio totius in totum. Vel potest dici sine assertione, quod Deus potest conuertere substantiam in accidens & econuerso, sicut in generatione quae fit ex speciebus. Et tunc substantia panis conuertitur in corpus Christi secundum esse praesens realiter in altari, & corpus Christi secundum esse in altari est in potentia obedientiali ad esse substantiam panis, vt sic materia in materiam & forma in formam conuertantur non secundum esse substantiale absolutum, sed secundum illud esse in altari. Cum enim eorum quorum vnum est in potentia ad ailud, Deus possit vnum conuertere in aliud, si materia est in potentia ad formam, Deus potest conuertere materiam in formam & econuerso, quia potest reparare quod destruxit. Nec oportet illud de quo fit aliud manere in illo actu tanquam partem, quia de materia educitur forma cuius pars non est materia. Et similiter cum omne accidens corporeum sit in potentia materiae, de potentia materiae educi potest, & in illud materia conuerti potest, & econuerso accidens in materiam, & secundum hoc post conucrsionem manet secundum esse potentiale totum in corpore Christi secundum esse in altari. Dico autem potentiale a potentia obedientiali non naturali. Secundum autem istum modum aliter manet panis in potentia post conuersionem in corpore Christi quam maneret post annihilationem. Nam post annihilationem fieret alias de nihilo vel de corpore Christi secundum se, & non de esse corporis Christi in altari, cum illud esse non esset. Haec Petrus & bene concorditer Sanctus Thomas quo ad sensum, licet verba in aliquo dissonent, potissime cum dicit in mutatione naturali vnam formam conuerti in aliam, cuius oppositum supra dictum est. Ad secundum respondet Peas concedendo maiorem, quia terminus actionis qui est conuersio est corpus Christi secundum esse in altari, & hic attingitur, quia sicut terminus corruptionis est generatio, sic terminus corruptionis panis est terminus generationis modi essendi in corpore Christi. Et sicut magister posuit nihil de alimento conuerti in veritatem humanae naturae quo ad additionem, sed quo ad modum essendi vt non consumatur vel vt calor habeat in quid agat, sic & corruptio panis fit non vt conuertatur in corpus Christi secundum esse intrinsecum sibi additum, sed in modum essendi eius sub sacramento, & hic terminus attingitur. Et ad improbationem huius responsionis dicetur in sequentibus. Haec. Pe.s & bene. Dum tamen sane intelligatur vt scilicet terminus huius conuersionis non intelligatur esse solus respectus aut modus, sed substantia sub modo essendi.

Ad tertium dicit Petrus quod licet totum desinat esse, non tamen totum est annihilatum, quia annihilatio est versio in nihil hic autem est versio in aliquid. Et quando aer conuertitur in ignem, non solum aer cuius aliquid manet non dicitur annihilari, sed nec forma substantialis, nec accidentia, de quibus nec pars nec totum manet dicuntur annihilari, sed conuerti, quia vertuntur in aliquid & non in nihil. Et similiter in nutritione secundum opinionem magistri diceretur alimentum conuerti in esse magnum corporis nutriti si augeatur, & non in intrinsecum virtutis, & licet non maneat si totum secedat tamen propter effectum positiuum quem relinquit, dicitur non annihilari: similiter conuersio panis in corpus Christi secundum esse in altari sacramentaliter quamuis nihil remaneat in conuerso, quia tamen manet in suo effectu reali, de quo potest Dei virtute educi, ideo non annihilatur. Haec Peas & bene sane intelligendo. Ad quartum dicit Peas quod licet forma non conuertatur in formam nisi per hoc quod communicant sibi materiam, & sic vnum contrarium conuertitur in aliud, hoc est via naturae, sed dicitur hic formam conuerti in formam, non quia vna forma fiat simpliciter ex alia corrupta, nec quod vna addatur alij tunc enim non fieret ex vna alia, sed fieret vna cum alia, & compositum ex duabus, sed dicitur hic forma panis conuerti in formam corporis Christi, quia ex desitione formae panis fit existentia corporis Christi, ibi vbi erat forma panis. Haec ille, & bene.

Ad quintum dicit Petrus quod neutro modo materia conuertitur in materiam scilicet nec per remanere in sui simili tantum, quia hoc esset etiam si vere annihilaretur, nec per coniungi materiae corporis Christi, sed per hoc quod in eam transubstantiatur ad esse vbi ipsa erat. Inquantum enim per desitionem materiae panis fit materia corporis Christi ibi realiter praesens vbi alia erat localiter pridicitur materia conuerti in materiam. Haec Peas & bene. Ad sextum patet solutio per dicta ad argumenta Scoti, quia scilicet in illo casu substantia panis conuersi plus maneret in corpore Christi quam substantia panis annihilati. Et vlterius dato quod non aliter nec plus maneret in corpore Christi substantia vnius quam alterius, tamen desitio vnius aliter in genere causae materialis dispositiue se haberet ad positionem corporis Christi quam desitio alterius, vt saepe dictum fuit.

Ad septimum negatur maior, vt enim patet ex praedictis si substantia panis conuersi in corpus Christi eadem numero diuina virtute rediret ipsa in tali casu non crearetur proprie, sed fieret ex corpore Christi secundum esse quod habet in Eucharistia, licet non fieret ex illo absolute. Et huic solutioni concordat illud quod dicit Sanctus Thomas 3. parte. q. 77. art. quinto vbi sic dicit. Si substantia panis & vini conuersa est in corpus & sanguinem, non potest substantia panis vel vini redire nisi corpore aut sanguine Christi iterum conuerso in substantiam panis vel vini, quod est impossibile, sicut si aer sit conuersus in ignem non potest redire aer nisi iterum ignis conuertatur in aere. Haec ille. Similia ponit. 12. dist. 4. q. 1. art. 3. in solutione quartae quaestiunculae. Ex quibus, patet eum sensisse quod substantia panis conuersa redire non potest nisi corpus Christi econuerso vertatur in substantiam panis. Quia autem reputat hoc impossibile non contrariatur praedictis. Nam bene est impossibile secundum potentiam Dei ordinatam, non autem secundum absolutam Item licet secundum ordinatam sit impossibile quod substantia corporis Christi secundum esse absolutum vertatur in panem, non tamen secundum esse sacramentale, modo quo dictum est prius.

Ad octauum negatur maior, vt patet ex solutione primi & secundi Scoti. Nam licet substantia panis post consecrationem nihil sit illud tamen in quod conuersa est & in quo potentialiter manet est aliquid, & ideo non est annihilata.

Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem quod etiam virtualiter recitat Durandus respondet Peas de palu. dicens quod illud quod praeassumit non ualet, quia secundum eos in angelo sunt causae quare ipse est omni corpori praesens realiter ex habitudine sui, scilicet carentia quantitatis actu & aptitudine, quae est solum causa sine qua non, & immediatus ordo ad omne corpus quod ipse potest mouere immediate, propter quod secundum eos anima separata est nusquam propter carentiam quantitatis sed non est alicui praesens propter nullum ordinem moue di ad corpus, vnde si substantia corporea quae est nata esse quanta sit separata actu a quantitate, & dato quod propter hoc sit nusquam & in distans, quia sola quantitas facit distare localiter, non tamen propter hoc erit realiter praesens cuilibet corpori, quia non ex se haberet immediatum ordinem mouendi quodlibet corpus, sicut nec anima separata, & per consequens absolutio ab vsu quantitatis non facit eam praesentem alicui, & licet faciat non distantem, vel non absentem, tamen oportet dare aliquod positiuum quod faciat eam praesentem, quia substantia quae est nata esse quanta, non esset praesens vel absens nisi per quantitatem, aut nisi detur sibi modus speciei. Quod forte de solo corpore Christi posset veri ficari secundum illum modum, quia si corpus Christi habet virtutem mouendi omne corpus immediate sicut angelus, & absoluatur ab vsu quantitatis, tunc etiam eadem ratione qua & angelus erat praesens realiter omnicorpori corpus Christi desiit sine aliqua conuersione esset praesens omni corpori, sed istum modum isti non ponunt, nec etiam sufficit in angelo, & si sufficeret in angelo, qui non est natus distare, non tamen in corpore quod est natum distare, & maxime quod actu distat, quia si anima quamdiuest infra corpus haberet potentiam mouendi immediate omne aliud corpus non propter hoc minus distaret a corpore exteriore quam prius, ab omni enim corpore distat quantum suum proprium corpus distat, quandiu est eius forma, & corpus eius vtitur quantitate, vnde cum corpus curisi sit subiectum quantitatis per quam est localiter in loco, scilicet in coelo, & si non absoluatur ab vsu quantitatis, quia locum occupat in coelo, videtur sola absolutio respectu panis non facere ipsum minus distare quam prius illud ergo quaerendum est. Haec Petrus & bene Mihi tamen videtur illud dictum de angelo esse simpliciter falsum scilicet quod sit actu praesens cuilibet corpori quod potest immediate mnouere, & de hoc dictum fuit satis. secundo sen. dum tractaretur quo angelus est in loco. Conceditur tamen quod dictus ordo angeli ad corpus ab eo mobile facit ipsum praesentem in potentia, sed non actu, quia vltra hoc requiritur actualis contactus virtutis, vt ibi dictum fuit.

Ad secundum respondet Petrus dicens, quod verum est accidentia remanentia non plus facere quam dicit arguens, sed falsum est conuersionem substantiae hoc non facere, quia facit primum terminum conuersionis loco conuersi succedere: nec est verum quod fiat conuersio in quantitatem ex consequenti, quia terminus a quo scilicet substantia panis non conuertitur in accidens, nec econtra, dato quod quantitas possit conuerti in quantitatem, vnde cum conuersum sit substantia non quantitas non est conuersio nisi in substantiam. Nec sequitur si quantitas est ibi quod sit ibi sicut terminus conuersionis, sicut patet de diuinitate, in quam nihil conuerti potest, quae tamen est ibi. Nec requiritur ibi absolutio ab vsu quantitatis, vbi quantitas non est per se, sed per substantiam quia sicut substantiam esse alicubi per quantitatem sine alio facit eam esse ibi modo quantitatiuo, sic econuerso quantitatem esse alicubi per substantiam, facit eam ibi esse modo substantiatiuo. Haec Peas & bene. Tamen videtur mihi quod accidentia remanentia, in quibus corpus Christi succedit substantiae panis, faciunt formaliter, licet non effectiue, quod corpus Christi sit in altari realiter diffinitiue, aut sacramentaliter, vel alio modo sicut faciebant quod substantia panis erat ibi circunscripte Conuersio enim praeterita non est formalis ratio essendi in loco, sed potius se habet vt effectiua.

Ad tertium dicit concedendum est quod determinata conuersio dat habitudinem ad aliquid determinatum, sed plus, quia dat ibi esse realiter per hoc quod facit succedere illi quod hic erat realiter Haec Peas & bene intelligendo vt prius.

Ad quartum dicit quod Deus potest absoluere quantitatem ab vsu occupandi locum sed per hoc quantitas aut res quanta non erit nisi vbi prius erat, & sic nisi corpus Christi fuisset motum de loco ubi prius erat, absolutio ab vsu quantitatis non fecisset ipsum esse ubi prius non erat, sicut vltima sphaera non est ubi esset si haberet corpus continens materialiter, & tantum distat a caeteris quantum distaret si circunscriberetur & occuparet locum. Absolutio ergo ab vsu quancitatis non dat realem praesentiam, sed illa supposita facit non esse localiter vbi esset localiter. Haec ille & bene.

Ad quintum dicit quod dato quod Deus corpori existenti in coelo possit dare illud vbi nuouo, quod haberet existens in terra, non tamen propter hoc esset in terra, sicut si posset dare homini paternitatem sine hoc quod genuisset, non tamen esset pater, quia non est idem esse patrem & habere paternitatem, sicut esse album habere albedinem, sed est genuisse. vnde & Christus est filius Virginis non per habere filiationem, sed per esse genitum, sic etiam licet Deus posset dare corpori Christiidem ubi sacramentale numero, quod in eo causatur ex conuersione, si est aliqua res differens, tamen non esset hic res liter, quamuis haberet ipsum esse hic, quia esse hic sacramentaliter realiter est succedere vel successisse hoc ei quod ibi erat localiter, quod sine conuersione esse non potest, Haec Petrus & male quo ad hoc quod dicit quod esse patrem non est idem conuertibiliter cum hoc quod est habere paternitatem. Oppositum enim huius videtur esse per se notum.

Item impossibile est habere paternitatem, & non genuisse & impossibile est patrem genuisse, & non esse ve fuisse patrem, quia, ex tali fundamento posito termino necenario resultat relatio paternitatis. Qd autem dicit de filio virginis parum ualet, quia nullus vnquam negauit quin filius Dei quantum ad humanitatem habeat respectum filiationis realem vel rationis ad virginem, immo etiam, vt fuit visum in tertio habet realem respectum ad matrem, licet non mereatur dici filiatio propter suppositionem humanitatis in alio supposito, qui tamen respectus diceretur & esset filiatio, si humanitas deponeretur a filio Dei. Consimiliter falsum est quod aliquid possit habere illud vbi numero quod haberet existens in terra, & non esse in terra quia esse in terra non aliud est quam habere respectum de genere vbi vel consimilem ad terram. Aliter ergo dicitur ad argumentum quod respectus per nullam potentiam potest causari vel haberi in aliquo sine suo fundamenio, & quia corpus Christi esse hic sacramentaliter dicit in corpore Christi respectum fundatum super conuersionem praesentem, aut praeteritam, sicut parernitas dicit respectum fundatum super generationem actiuam: ideo sicut impossibile est aliquem habere respectum paternitatis non interueniem te generatione actiua, ita impossibile est corpus Christi habere praedictum respectum non interueniente conuersione alicuius substantiae in ipsum Falsum est etiam quod Deus possit facere omnem effectum fine causa secunda quae est causa eius solum in fieri. Deus enim non posset creare creaturam subsistentem sine creatione passiua intermedia secundum Sanctum Thomas prima parte. q. 45. art. tertio in solutione tertii, & tamen eadem creatio habet aliquam causalitatem in fieri respectu creaturae, sicut passio respectu sui termini, sicut & aliquam prioritatem, vt dicit ibidem, & de hoc satis dictum fuit in secundo.

Ad primum Durandicontra eandem conclusionem respondet Petrus dicens. Corpus Christi bene potest esse in altari cum substantia panis localiter descendendo de coelo, Deo faciente esse duo corpora in eodem loco, sed quod manens in coelo localiter sit in altari cum substantia panis sacramentaliter non potest esse Ad formam igitur dicendum quod maior est vera de esse locali, & falsa de esse sacramentali, esse enim cum alio localiter quantitas impedit, non autem esse simul sacramentaliter, quia non est ibi modo quantitatis:minor autem est vera de esse sacram entali, & non locali. Et sic conclusio non sequitur, quia corpus Christi potest esse cum quantitate panis sacramentaliter per hoc quod succedit substantiae eius nec tamen sequitur quod possit esse cum substantia. Haec Pe:

Ad secundum dicit quod non sequitur si propter conuersionem substantiae in substaniiam est ubj prius erat panis substantialiter & sacramentaliter, ergo per conuersionem substantiae cum quantitate esset vbi prius non erat situaliter & circunscriptiue, immo tunc non esset ibi aliquo modo nec quo ad substantiam, nec quo ad quantitatem. nec modo substantiali, nec modo quantitatiuo, quia pro tam to ponitur esse vbi erat substantia in se conuersa, quia ibi manent species locum occupantes sicut prius, mediantibus quibus substantia conuersa ibi erat, & quia corpus Christi succcedit substantiae in se conuersae, non quantum ad inhaerentiam, sed quantum ad immediatam praesentiam ideo sicut non esset ibi substantia panis nisi essent species, ita nec corpus Christi, vnde si panis conuerteretur im corpus Christi & accidentia eius annihilarentur, non esset ibi copus Christi, & quia per conuersionem quantitatis non remaneret quantitas ideo per hoc non esset ibi corpus Christi.

Ad tertium dicit quod cum dicitur quod per conuersionem fit conuersum in loco termini, non econuerso, si est conuersio in praeexistens. Dicendum est quod verum est quando conuersum, secundum nihil sui remanet in loco priori & secundum aliquid sui additur ad conuertens sicut in alimento, sed quando conuersum sic transubstantiatur quod nihil eius remanet additum conuertenti, & aliquid eius remanet in loco priori, tunc conuersum non potest dici esse in loco conuertentis, nec secundum id quod manet, quia illud conuersum non est, sed est a conuertente separatum, nec secundum id quod conuersum est, quia illud non remanet, & quod nihil est in se, nihil est in alio, sed econuerso conuertens potest dici esse in illo loco conuersi, quia per conuersionem in se factam succedit secundum praesentialitatem ipsiquod in ipsum conuersum est. Et sic sicut illud erat ibi, sic & istud ibi fit, quamuis istud imaginationem transcendat, & nihil tale videamus in naturalibus.

Ad quartum dicit quod bene verum est si corpus Christi ibi esset, posset dici, hoc est corpus meum manente substantia panis, sicut si esset ibi localiter vtrumque corpus vtrunque posset determinari, & ad vtrumque ferri vel fieri demonstratio, ad sensum est si sensibiliter, & ad intellectum si solum sacramentaliter, & si posset demonstrari non obstante substantia, sicut nunc non obstante quantitate & qualitate, similiter posset adorari sine idolatria non obstante substatia, sicut nunc non obstante quantitate, quia quicquid ibi sit cum corpore Christi siuae accidens siue substantia siue vtrunque, sacerdos non intendit praesentare ad adorandum, nec populus adorare nisi corpus Christi, sed probatum est quod manente substantia non potest ibi fieri corpus Christi, quia ibi non potest esse realiter aliquid, nisi aut per illapsum, quemadmodum Deus est in omibus spiritibus, & spiritus creatus in corpore assumpto, aut localiter quemadmodum per miraculum duo corpora sunt simul aut per conuersionem. Si ergo est hic corpus Christi cum non possit hic esse per illapsum, si non est hic per conuersionem, erit hic per locationem, sicut fuit quando exiuit clauso vtero Virginis & sepulchro, & o stio & sic non erit simul in coelo, & in pluribus altaribus, quod est erroneum, Haec Petrus & bene quantum ad hoc quod dicit, quod impossibile est corpus Christi incipere esse sub speciebus panis nisi per mutationem substantialem panis, aut per motum localem panis aut corporis Christi. Veruntamen illud quod dicit de nutrimento & nutribili, non videtur mihi simpliciter verum, quia vt dictum est prius, forma aliti cum nouiter informat materiam alimenti accedit aliqualiter ad situm, & ad vbi materiae alimenti ac per hoc ad vbi alimenti, vel saltem materia a addita & materia praecedens occupant alium nouum locum aliquo modo secundum totum vel secundum partem quam prius, & vlterius interuenit motus localis alimenti ad alitum, quod non conuenit in Eucharistia, vt dictum fuit, ideo similitudo non valet.

Ad secundum principale Durandi dicitur negando antecedens pro triplici sui parte, nec enim maior est falsa, nec minor, nec ratio est ad oppositum plus quam ad propositum. Et ad probationem primae partis antecedentis primam dicitur quod instantia lata contra maiorem non valet, quia maior intelligitur sic, nihil potest esse nouiter in loco vbi prius non fuit, si locus ille prius fuit, nisi permutationem substantialem vel localem sui vel alterius &c. Constat autem quod sic intellecta maiore instantia illa noprocedit, quia in illo casu quem tangit argumentum vltima sphaera esset vbi prius non fuit, sed non in loco prius existem ti sed nouiter producto. Ad aliud quod ibi additur de mutatione panis dicitur, quod nulla mutatio panis praeter eius conuersionem in corpus Christi faceret ibi esse nouiter corpus Christi supposito quod corpus Christi maneat localiter, vbi prius scilicet in coelo, & quod non possit illabialteri corpori, nec esse simul localiter pluribi, nec ratione suae substantiae habere praesentiam ad aliud corpus vel dimensiones alterius corporis sine successione ad aliam substantiam, modo saepe dicto. Ad probationem minoris patet respotesio per praedicta in alijs quaestionibus, quia licet corpus Christi non sit in sacramento tanquam in loco, dicitur tamen esse in loco specierum per accidens, veraciter tamen & realiter & habet habitudinem ad illum locum, mediante tamen sacramento, & consequenter dum incipit esse subsacramento incipit esse vbi prius non fuit, non quod sit subiectum noui vbi, sed quia habet habitudinem ad sacramentum quod est obiectum alterius vbi quam sit vbi corporis Christi in coelo.

Ad illud quod additur quod ratio concludit oppositum &c. Dicitur quod ratio bene intellecta sufficienter concludit propositum, & non oppositum. Cum enim dicitur quod aliter se habere modo quam prius esdiffinitio ipsius moueri vel mutari, sic intelligendum est, quod ista duo inseparabiliter & necessario sese concomitantur, scilicet mutari, & aliter se habere nunc quam prius non quod de quocunque dicitur vnum dicatur & reliquum quia constat dum duo corpora succedunt sibi in eodem loco, locus aliter se habet nunc quam prius, cum locet secundum corpus, & desinat locare primum, & habeat successiue duos respectus ad duo corpora, & duas circunscriptiones actiuas ad illa, & tamen locus non proprie dicitur moueri vel mutari, tamen illud aliter se habere non contingit sine motu vel mutatione alicuius puta corporum siue succedentium circa eundem locum, & sic generaliter nunquam aliquid habet se aliter quam prius nisi concurrente aliquo motu vel mutatione illius vel alterius, & sic est in proposito, quia corpus Christi aliter se habet dum incipit esse in sacramento, quam prius se haberet, non tamen ipsum mouetur, aut mutatur, sed aliquid aliud, nec sufficit mutatio alterius ad hoc nisi sit transubstantiatio, vt dictum est. Potest etiam dici pro hoc & praecedentibus quod aliter se habere nunc & prius per se, hoc est non per aliud nec per accidens, sed ratione suimet, est diffinitio ipsius moueri vel mutari, & de quocunque praedicatur talis diffinitio praedicatur diffinitum, modo corpus Christi licet habeat se aliter nunc quam prius dum incipit esse in Eucharistia, hoc tamen non est per se, sed per aliud, scilicet per conuersionem alterius in ipsum. Proportionaliter dicitur ad alia prius inducta contra improbationem maioris, quia in illo casu vltima sphaera aliter se haberet, & esset in alio loco non per se, sed per aliud, vt patet, vn de non oportet quod corpus Christi mutetur per hoc quod aliter se habet nunc & prius, sed aliud mutatur, & simile est in alio casu de vltima sphaera.

Ad tertium principale patet responsio per praedicta Dicitur enim primo quod in nullo derogat diuinae potentiae ponere quod non potest impossibilia & contradictionem implicantia, sicut est quod corpus Christi incipiat esse sacramentaliter sub speciebus panis sine motu locali corporis Christi, & sine conuersione alicuius in ipsum vel motu ad locum eius in coelo. Dicitur secundo quod licet difficile sit videre quo modo per conuersionem panis corpus Christi incipit esse in sacramento, tamen difficilius immo impossibile est videre alium modum. Dicitur tertio quod ratio ibi facta contra conuersionem substantiae in substantiam per simile de conuersione quantitatis inquantitatem superius est euacuata multipliciter ex dictis Petri, quia in illo secundo casu non manet ratio locandi sicut primo casu. Etideo in nostra conuersione corpus Christi succedit pani conuerso quo ad locum & accidentia, non autem in illa conuersione, per quam quantitas conuerteretur in quantitatem.

Ad quartum principale dicitur primo quod positio nostra in nullo est temeraria, sed potius arguens loquitur temerarie contra doctrinam per ecclesiam approbatam. Dicitur secundo quod similitudo de ex istentia humanitatis in diuino supposito per quandam habitudinem, & de existentia corporis Christi in sacramento per solam habitudinem diuinitus sibi datam non valet, tum quia falsum supponit, nam humanitas non est in diuino supposito per solam habitudinem, sicut assumit arguens immo per indiuisionem suppositi & naturae humanae in quodam esse subsistentiae & existentiae, & tractum humanitatis ad diuinum esse seu ad diuinum subsistere, v fuit dictum in tertio tum quia suppositum diuinum est vbique, & sic vnio humanitatis ad illud non facit illam esse in duobus locis, nec extra locum proprium. Praesentia autem substantiae corporis Christi ad substantiam panis alibi existentem, faceret corpus Christi deserere proprium locum uel esse in duobus circunscriptiue, quod est inconueniens & hoc satis bene deducit Petrus Tum quia nullus ordo aut respectus aut habitudo diuinitus impressa corpori faceret ipsum praesentem substantiae panis, & eius loco nisi esset respectus de genere vbi aut situs vel respectus subiecti vel accidens vel mouentis ad motum vel respectus illabentis ad illud cui illabitur, vel assumentis ad assumptum, aut vniti ad vnitum aut aliquis similis supradictis, modo constat nullum talem respectum posse dari in proposito, stantibus nunc creditis & sanctorum dictis. Restat ergo solum illum respectum sufficere, quem Sanctus Thomas ponit scilicet praesentiam substantiae corporis Christi ad accidentia panis conuersi per successionem duarum substantiarum sub eisdem accidentibus & conuersionem primae in secundam. Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem negatur minor, & ad probationem dicitur quod substantia corporis Christi immediate succedit substantiae panis sub eisdem accidentibus & speebus mediantibus quibus succedit substantiae panis quo ad locum, licet substantia panis aliter se haberet ad species quam modo habeat substantia corporis Christi, vt prius dictum fuit. Nam substantia panis eisdem informabatur, non autem substantia corporis Christi, licet sit eis aeque praesens, nec sequitur quod ibi fit sola transaccidentatio, tum quia nihil conuertiturin praedicta accidentia, nec econtra aliquod accidens conuertitur in alquid, tum quia praeter. successionem substantiae ad substantiam est ibi conuersio vnius substantiae in aliam, & ideo est vera transubstam tiatio, & non sola transaccidentatio.

Ad secundum dicitur quod ista successio est secundum aliquod nouum esse acquisitum corpori Christi, quia scilicet nouiter habet esse sacramentale sub speciebus sub quibus substantia panis habebat esse subiectiuum, & quantitatiuum, & quale, & huiusmodi. Nec valet huius improbatio, vt patet ex dictis ad primum. Item sicut panis erat praesens speciebus ita corpus Christi, & ita acquirit nouum respectum praesentiae ad illas & praeter hoc panis remanet in potentia passiua obedientiali nouiter in corpore Christi modo prius exposito. Ad tertium patet solutio per praedicta, quia in transubstantiatione non solum est successio, immo conuersio substantiae in substantiam, & cum probatur, quod tale respectus successionis non sit in corpore Christi, quia non est dare in quo sit posterius pane, responsum est, quo ad praesentiam. Nec istud est contra doctores, quia non solum ponimus successionem, immo conuersionem & mutationem substantiae panis, non autem sequitur mutatio aliqua in corpore Christi, cum propter acquisitionem respectus sine acquisitione absoluti nihil pprie mutetur, vt patet quinto physi. nec similiter aliquid dicitur pprie mutatur si nouiter habet in se aliquid in potentia obedientiali per conuersionem alicuius in ipsum & per hoc quod est terminus & non subiectum conuersionis, nec habet aliquid actu nouiter in se, sed solum in potentia, sic autem est in proposito.

Ad confirmationem dicitur quod talis successio est respectus extrinsecus adueniens, nec oportet quod acquiratur per motum corporis Christi, quia & respectus de genere vbi potest acquiri nouiter sine motu sui subiecti, sicut patet in exemplo superius posito, puta si extra vltimam sphaeram crearetur alia sphaera, ipsam vndique ambiens, sicut locatum proprium. Cum etiam aerconuertitur in ignem terminus conuersionis acquirit nouum vbi sine motu locali, licet concurrat ibi generatio ignis Simile patet de pila pontis circa quam fluit aqua, & de baculo fixo in aqua, & de turri circa quam fluit aer, aut vetus & delitibus acquirentibus nouum vbi sine sui mutatione psolam mutationem alicuius corporis locantis ea, quia vt prius dictum est talia habent se nunc aliter quam prius per aliud, & non per se, ideo non potest argui quod talia moueantur, sed quod aliud ab eis moueatur.

Ad quartum patet ex praedictis, quia in euchacristia non ponimus qualemcunque successionem, sed talem successionem ec talium substantiarum, quarum vna transit & conuertitur in aliam, & quodammodo manet in alia, non actu, sed potentia obediem tiali, & ideo potest dici quod vna accedit ad aliam, & transit in aliam. Nec valet confirmatio de forma substantiali & priuatione, quia priuatio vt priuatio non manet in forma substantiali ideo nullo modo conuertitur in eam. Item praeter ordinem successionis corpus Christi acquirit nouumi esse sacramentale, & non facit quodamodo unum sacramentum cum speciebus.

Ad quintum dicitur quod secus est in mutationibus naturalibus, & in transubstantiatione super naturali, vel etiam in creatione, vel transubstantiatione, qua in aliis est aliquid commune subiectum vtrique termino, non autem in ista, sed ordo terminorum ad inuicem, vnde beatus Thomas praesenti dist. q. 1. ar. 4. in solutione primae q. sic dicit. Haec conuersio in hoc differt ab omnibus aliis inutationibus, quia in omnibus aliis est aliquod subiectum conmune, in hac autem non, sed solum est accipere duos terminos conuersionis, & ideo omnes locutiones exprimentes mutationem, per quam importatur ordo termini ad terminum concedendae sunt in hac materia, sicut haec panis conuertitur in corpus Christi. Locutiones vero quae exprimunt idem titatem subiecti non sunt concedendae proprie loquendo, sed quia in hac conuersione est aliquid simile identitati subiecti scilicet communitas specierum quae manent hincinde, quamuis illae species non sint mutationis subiectum, ideo etiam tales locutiones aliquando a sanctis possitae inueniuntur, ut identitas importata non referatur ad subiectum, sed ad species easdem, vnde tales locutiones non sunt extendendae, quia sunt impropriae, & quia haec locutio, quod est hoc fuit illud, vel quod est hoc erit illud expresse importat identitatem subiecti mutationis peroper natura relationis, ideo non est simpliciter concedenda. Haec ille.

Ex quibus patet quod dictum philosophi & commentatoris non habet locum in proposito, quia talem mutationem qualem ponit fides, neuter credidit, & praeter hoc falsum est quod in naturalibus nunquam sit habitudo inter terminos factionis nisi ratione subiecti. vnde Sanctus Thomas ibidem in solutio. tertiae quaestiunculae, sic dicit. Haec locutio ex hoc fit hoc, principaliter exprimit ordinem terminorum adinuicem, & sic per consequens quandoque vnitatem subiecti: vnde quandoque importat ordinem tantum sine hoc quod importet subiectum, vt cum dicitur quod ex mane fit meridies, id est post, vt dicitur 2. Metaph. & secundum hoc haec erit incongrua, panis fit corpus Christi, sed haec erit concedenda, ex pane fit corpus Christi, si ly ex non denotet subiectum, & quasi causam materialem, sed tantum ordinem terminorum adinuicem. Haec ille.

Et similia ponit prima parte q. 45. artic. 1. in solutione tertij dicens. Cum dicitur ex nihilo aliquid fieri, haec praepositio ex non designat causam materialem, sed ordinem tantum, sicut cum dicitur ex mane fit meridies, i. post mane. Haec ille. Simile dicit de potentia Dei. q. 3. artic. 2. in solutione septimi. Item 2. sent. dist. 1. q. 1. art. 2 in solutio. secundi.

Ad sextum dicitur primo quod nusquam legi quod Sanctus Thomas dicat formaliter & expresse quod transubstantiatio vel conuersio sit subiectiue in pane, licet dicat quod successio duarum substantiarum, quarum vna est terminus a quo, & alia terminus ad quem, est subiectiue in duob. subiectis, scilicet tam in pane quam in corpore Christi, sicut numerus, & ordo, & consimilia requirunt duo subiecta, vt patet in probatione tertiae conclusionis. Dicitur secundo quod si transubstantiatio sit illa successio duarum substantiarum sub eisdem accidentibus cum consimili praesentia vtriusque ad illa accidentia, & desitione ac mutatione vnius illarum in aliam cum potentia reconuersionis secundae in primam, tunc talis transubstantiatio dicitur potius esse subiectiue in pane quam in corpore Christi, quia per eam desinit esse, & magis mutatur a statu suo, & a suo esse & a sua essentia, & qualibet suaperfectione, & quolibet realiter sibi inexistente panis quam corpus Christi, quia nihil absolutum perdit per transubstantiationem, immo potius aliquid acquirit intrinsece vel extrinsece absolute vel respectiue, actu vel potentia, sine tamen reali sui mutatione, vt praedictum est. Dicitur tertio quod argumentum contra hoc factum non valet, quia cum dicitur quod impossibile est quod aliquod accidens sit in illo subiecto &c. dicitur quod probatio illa optime concludit de accidente mere positiuo, sed non de accidente pure negatiuo, ve. principaliter includente negationem, cuiusmodi est transubitantiatio quae includit prioritatem panis respectu corporis Christi sub speciebus, & desitionem substantiae panis in inceptione praesentiae corporis Christi sub speciebus. Illa autem prioritas cum sit respectus positiuus est subiectiue in pane toto tempore prolationis verborum sacramentalium praeter vltimum eius instans, in quo tempore adhuc est substantia panis sub speciebus, sed in vltimo instanti dicti temporis desinit panis esse sub speciebus, & incipit corpus Christi esse sub eiusdem, & sicut inceptio est subiectiue in corpore Christi, ita & desitio dicitur esse subiectiue in pane, licet tunc panis non sit, quia desitio cum sit accidens negatiuum non requirit subiectum existens, immo subiectum non existens, nec requirit sustentans, immo cadens, cum non sit ibi realis inhaerentia nec sustentatio, sed sola denominatio rationis, sicut cum de sit esse forma ignis, desitio dicitur esse in illa forma subiectiue, non per realem inhaerentiam, sed propter hoc solum quia denominat eam desinentem a priori esse.

Ad septimum patet responsio ex praedictis, quia transubstantiatio quo ad incaeptionem praesentiae corporis Christi, & quo ad desitionem substantiae panis sub speciebus non est nisi in vltimo instanti prolationis verborum, & pro illo instanti desitio & incaeptio praesentiae ad species habent sua subiecta modo quo dictum est. Et de praedictis Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. ar. 3. q. 2. i solutione tertij sic dicit. In qualibet mutatione oportet designari nunc & prius secundum duos terminos mutationis qui sunt incontingentes, vt dicitur. 1. physicorum, id est qui non possunt simul esse, vnde secundum diuersitatem terminorum in diuersis mutationibus secundum hoc diuersimode signantue ibi nunc & prius. Aliqua enim mutatio est inter cuius terminos potest accipi medium &c. & post multa sic concludit Inmutationibus in quibus termini sunt affirmatio & negatio tantum, seu priuatio & forma tantum, in talibus per se loquendo non potest esse recessus a termino vel accessus ad terminum ante peruentionem ad vltimum terminum, & illud prius non pertinet per se ad hanc mutationem, sed solum per accidens ratione illius adiuncti ad negationem secundum quod per accidens negatio recipiebat magis & minus, & per consequens medium. Vnde per se loquendo pertinet ad praecedentem motum, sicut ad alterationem quae praecedit generationem, & ad motum localem qui praecedit illuminationem, & propter hoc istae mutationes dicuntur esse in instanti. Et quia vr dictum est inter substantiam panis & substantiam corporis Christi non est accipere medium quod magis sit propinquum corpori Christi quam substantiae panis quantum ad hoc quod conuertitur in ipsum virtute diuina, ideo est iudicium de ista conuersione, & de praedictis mutationibus. Vnde ad hanc conuersionem non pertinet nisi illud nunc in quo desinit esse panis, & incipit esse corpus Christi, sed illud primum vel prius pertinet ad totum tempus praecedens quod mensurabat prolationem verborum, quae quodammodo efficit conuersionem. Haec ille, cum multis alijs bene facientibus ad illucida tionem praedictorum per totum tertium articulum, quibus similia ponit tertia parte q. 7. ar. septimo per totum. Et quia supradictum est quod in transubstantiatione non solum est successio substantiarum, immo quod in corpore Christi relinquitur nouus essectus &c. De hoc Pe de palfid. sic dicit. Ista conuersio non est annihilatio, quia non est versio in nihil, sed in aliquid, licet illud in quod est conuersio non acquirat ex conuersione nouam formam, sicut cum aer vertitur in ignem per generationem, nec nouam materiam, sicut cum cibus conuertitur in cibatum, sed sicut quando est corruptio sine generatione vt quando lux corrumpitur, ipsa forma non annihilatur, sed conuertitur in subiectum, non sic quod subiectum ex luce generetur, nec quod aliquid lucis addatur essentiae subiecti, sed transit in subiectum cedens in potentiam eius, & quamuis non sit plus in potentia huius partis, in quam cedit quam alterius, dicitur tamen in istam partem conuerti vel transire, sic dicitur substantia conuerti in corpus Christi & transubstantiari, & haec substantia in illam transire, non quia in illa fiat noua forma substantialis aut materia, sed per simplicem transitionem in illam, quia relinquit vbi nonum effectum, vt statim dicetur Haec Petrus Quomodo autem relinquat nouum effectum recitatum est prius in solutione prmi argumenti Durandi contra primam conclusionem.

Ad argumentum principale perquaestione respondet beatus Thomas praesenti dis. q. 1. arti. 1. q. 1. in solutione primi argumenti dicens quod verbum Dbamast. intelligendum est quantum ad spes, quibus corpus Christi diuinitati vnitum modo ineffabili coniungit. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant, de qua benedictus Deus Amendu.

PrevBack to TopNext