Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum accidentia separata a substantia panis conversi in corpus Christi possint immutare substantialiter aliquid extrinsecum

DISTINCTIO XII. QVAESTIO I. Vtrum accidentia separata a substantia panis conuersi in corpus Christi possint immutare substantialiter aliquid extrinsecum.

CIRCA duodecimam distinctionem quarti quaeritur. Vtrum accidentia separata a substantia panis conuersi in corpus Christi possint immutare substantialiter aliquid extrinsecum.

Et arguitur quod non. Nihil agit vltra suam speciem, sed citra quandoque, quia effetus non est nobilior sua causa, sed substantia est nobilior, omni accidente, igitur illa accidentia non possunt aliquam substantiam generare.

In oppositum arguitur, quia istae species habent eandem virtutem quam habebant ante transubstantiationem, quia nihil est eis ablatum sed additum, sed ante transubstantiationem poterant aliquid subaliter immutare, ergo & post

n hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones

Articulus 1

Vantum ad primum. articulum sit prima conclusio. In sacramento Eucharistiae remanent accidentia panis sine subiecto quod sit substantia, & aliquod accidens sine quocunque subiecto. Hanc ponit Sanctus Thomas praesenti dis. q. 1. ar. 1. q. 3. vbi sic dicit. Quidam dixerunt quod vera substantia panis simul remanet sub sacramento cum corpore Christi, & secundum hoc accidentia non essent in hoc sacramento sine subiecto, sed haec opinio in praecedenti distinctione impugnata est & improbata. Alia opinio est quod remanet ibi forma substantialis, & in ea fundantur omnia accidentia quae ibi apparent, sed non minus difficile est materialem formam substantialem a materia separare quam accidem tia a subiectis. Et praeterea quantitas non respicit formam nisi ratione materiae vnde formae immateriales dimensionibus. carent, & ideo cum alia accidentia mediante quantitate referantur ad substantiam, non poterit forma siue materia existens accidentium. sensibilium esse subiectum, & hoc etiam dicit Boetius tertio libro de trinitate, quod forma simplex subiectum esse non potest. Et ideo alij dixerunt quod accidentia illa fundantur in aere sicut in subiecto. Sed haec oprnio stare non potest. Constat enim quod ante transubstantiationem sub dimensionibus panis non erat aer, ergo si conuersione facta sit ibi aer, oportet quod aer subintrauerit per motum localem dimensiones illas, sed iste motus non percipitur, & praeterea inconueniens est quod subiectuinmoueatur motu locali ad accidens, & quod accidens transeat de subiecto in subiectum. Probatum etiam est a physicis quod corpus naturale & corpus mathematicum non possunt esse simul, vnde cum illae d mensiones quae fuerunt panis sint quoddam corpus non naturale, sed mathematicum, non poterit aer cum illis dimensionibus simul esse, nec poterit esse subiectum earum quia habet proprias dimensiones aer. Cum ergo omnes dimensiones sint eiusdem speciei in quacunque materia sint, quia materia non intrat in diffinitionem communem earum, si dimensiones iterum panis sint in aere sicut in subiecto sequitur quod duo accidentia eiusdem speciei sint in eodem subiecto, quod est contradictoria esse simul, quia accidentium eiusdem speciei numeratio non est nisi ex subiecto, unde si subiectum sit vnum. sequitur illa accidentia esse plura, & non plura. Constat ea quod aer non est susceptiuus talium accidentium scilicet duritiei figurae determinatae, & aliorum huiusmodi, quae ibi apparent Et ideo dicendum quod accidentia sunt ibi sine subiecto, non enim potest dici quod sint in corpore Christi sicut in subiecto.

Sciendum autem quod substantia corporalis hetquod sit subiectum accidentium ex natura sua, cui inest primo subijici alteri. Prima autem dispositio materiae est quantitas, quia secundum ipsam attenditur diuisio eius & indinisio, & ita vnitas & multitudo quae sunt prima consequentia ens, & propter hoc sunt dispositiones totius materiae, non huius aut illius tantum. Vnde omnia alia accidentia mediate quantitate in substantia fundantur, & quantitas est prioreis naturaliter, & ideo non claudit materiam sensibilem in ratione sua quamuis claudat materiam intelligibilem, vt dicitur in septimo meta. vnde ex hoc quidam decepti fuerunt, vt crederent dimensiones esse substantiam rerum sensibilium, quia remotis qualitatibus nihil sensibile remanere videbant nisi quantitatem, quae tamen secundum esse suum dependet a substantia, sicut & alia accidentia. Virtute autem diuina confertur dimensionibus quae fuerunt panis, vt sine subiecto subsistant in hoc sacramento, quod est prima proprietas substantiae, & per consequens datur eis vt sustineant alia accidentia sicut & sustinebant, quando substantia eis suberat, & sic alia accidentia sunt in dimensionibus sicut in subiecto, ipsae vero dimensiones sunt sine subiecto. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit 3. parte q. 77. art. 1. & 2. nam art. 1probat primam partem conclusionis dicens. Accidentia panis & vini quae sensu deprehenduntur in hoc sacramento remanere, non sunt post consecrationem sicut in subiecto in substantia panis & vini quae non remanent, vt supra dictum est, nec etam in forma substantiali quae non remanet, & si remaneret subiectum esse non posset, vt patet per Boetium tertio libro de trinitate Manifestum est etiam quod huotmiod accidentia non sunt in substantia corporis & sanguinis Christi, sicut in subiecto quia substam tia humani corporis nullo modo potest his accidentibus affici, neque etiam est possibile quod corpus Christi gloriosum impasbile existens alteretur ad suscipiendum huiusmodi qualitates. Dicunt autem quidam quod sunt sicut in subiecto in aere circunstante. Sed nec hoc esse potest. Primo quidem, quia aer non est huiusmodi accidentium susceptiuus. 2. quia huiusmodiaccidentia non sunt vbi est aer, quinimmo ad motum harum specierum aer depellitur. 3. quia accidentia non transeunt de subiecto in subiectum, vt scilicet idem numero sit quod primo fuit in vno subiecto postmodum in alio. Accidens enim numerum accipit a subiecto, vnde non potest esse quod idem numero manens sit quadque in hoc quandoque in alio subiecto. 4. quia cum aer non spolietur accidentibus proprijs simul haberet propria accidentia & aliena, nec potest dici quod hoc fiat miraculose virtute consecrationis, quia verba consecrationis hoc non significant, quae tamen non efficiunt nisi significatum, & ideo relinquitur quod accidem tia in hoc sacramento manent sine subiecto, quod quidem diuina virtute fieri potest. Cum enim effectus magis dependeat a causa prima quam a causa 2. potest Deus qui est prima causa substantiae & accidentis per suam infinitam virtutem conseruare in esse accidens subtracta substantia per quam conseruabatur in esse, sicut per causam proximam, sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest producere sine naturalibus causis, sicut corpus humanum formauit in vtero virginis sine virili semine. Haec ille.

Ex quibus patet prima pars conclusionis, scilicet quod nullum tale accidens panis sit in aliqua substantia subiectiue. Pro secunda parte conclusionis dicit sic in sequenti art. s2. Necesse est dicere alia accidem tia quae remanent in hoc sacramento esse sicut in subiecto in quantitate dimensiua panis & vini remanent. Primo qudem per hoc quod ad sensum apparet aliquod quantum esse ibi coloratum, & alijs accidentibus affectum, nec in talibus sensus decipitur. 2. quia prima dispositio materiae est quam titas dimensiua, vnde & Plato posuit primas differentias materiae magnum, & paruum, & quia primum subiectum est materia, consequens est quod omnia alia accidentia referantur ad substantiam mediante quantitate dimensiua, sicut & primum subiectum coloris dicitur esse superficies ratione cuius quidam posuerunt dimensiones esse substantias corporum, vt dicitur tertio meta. & quia subtracta substantia remanent accidentia secundum esse quod prius habebant, consequens est quod omnia accidentia remaneant fundata super quantitatem dimensiuam. tertio quia cum subiectum sit principium indiuiduationis accidentium, oportet illud quod ponitur aliquorum accidentium esse subiectum, esse aliquo modo indiuiduationis principium. Est autem de ratione indiuidui quod non possit esse in pluribus, quod quidem contingit dupliciter, vno modo quia non est natum esse in aliquo, & hoc modo formae immateriales separatae pe se subsistentes sunt etiam per seipsas indiuiduae. Alio modo ex eo quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo esse, non tamen in pluribus, sicut haec albedo quae est in hoc corpore. Quantum ergo ad primum materia est indiuiduationis principium omnibus formis inhaerentibus, quia cum huiusmodi formae quantum est de se sint natae in aliquo esse sicut in subiecto, ex quo aliqua earum recipitur in materia quae non est in alio, nec ipsa forma sic existens potest in alio esse. Quantum autem ad secundum dicendum est quod indiuiduationis principium est quantitas dimensiua, ex hoc enim aliquid natum est esse in vno solo quod illud est indiuisum in se & diuisum ab omnibus aliis, diuisio autem accidit substantiae ratione quantitatis, vt dicitur primo physicorum, & ideo ipsa quam titas dimensiua est quoddam indiuiduationis principium formis, inquantum scilicet diuersae formae numero sunt in diuersis partibus materiae, vnde ipsa quantitas dimensiua secundum se habet quandam diuisionem & indiuiduationem, ita quod possumus imaginari plures lineas eiusdem speciei differentes positione, quae cadit in ratione quantitatis huius. Conuenit enim dimensioni quod sit quantitas positionem habens, & ideo potius quantitas dimensiua potest esse subiectum aliorum accidentium quam econtra. Haec ille.

Similia dicit. 4. contra gentiles ca. 65. Et 9. quolibet. q. 5. Ex quibus possunt formari rationes pro vtraque parte conclusionis. Pro prima quidem quia si accidentia panis essent facta conuersione in aliqua substantia, aut illa esset substantia panis aut substantia corporis Christi, aut aliqua alia, sed nullum horumldici potest ergo nullum tale accidens est subiectiue in aliqua substantia. Sed pro secunda parte conclusionis arguitur sic. Omnis qualitas extensa & diuisibilis, & mouens sensum est subiectiue in quantitate, sed qualitates Eucharistiae sunt huiusmodi, ergo &c. Secunda conclu. Praedicta accidentia possunt immutare substantialiter aliquid extrinsecum. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte vbi supra art. 3. dicens. Quia vnunquodque agit inquantum est actu, ens, consequens est quod vnumquodque sicut se habet ad esse ita se habeat ad agere. Quia ergo sacramentalibus speciebus datum est diuina virtute vt remaneant in suo esse quod habebant substantia panis & vini existente, consequens est quod etiam remaneant in suo agere, & ideo omnem actionem quam poterant agere substantia panis & vini existente, possumt etiam agere substantia panis & vini transeunte in corpus & sanguinem Christi, vnde non est dubium quod possunt immutare exteriora corpora. Haec ille.

Item ibidem in sol. tertij argumenti sic dicit. Immutatio quae est ad formam substantialem non fit a forma substantiali immediate, sed mediantibus qualitatibus actiuis & passiuis quae agunt in virtute formae substantialis. Haec autem virtus instrumentalis conseruatur in speciebus sacramentalibus diuina virtute, sicut & prius erat, & ideo possunt agere ad formam substantialem instrumentaliter, per quem modum aliquid potest agere vltra suam speciem, non quasi virtute propria sed virtute principalis agentis. Haec ille.

Item 4. sent. dis. 12. q. 1. ar. 2. in solu. 1. q. sic dicit. Agere non est nisi rei per se subsistentis, & ideo neque materia agit neque forma sed compositum, quod tamen non potest agere ratione materiae, sed ratione formae, quae est actus & actionis principium & quia quantitas se tenet ex parte materiae qualitas ex parte formae, ideo quantitas non agit nisi mediante qualitate, quae est per se actionis principium, vnde qualitates sunt sensibiles per se primo quantitates secundo: Quia ergo in sacramento qualitates retinent eundem modum essendi quem habebant manente substantia panis, ideo habent eundem modum agendi, vt immutent & agant naturaliter, sicut prius quantitatis enim quae alium modum essendi habet, quia non est in subiecto, non est agere nisi mediante qualitate. Haec ille.

Item in solutione secundae quaestiunculae sic dicit In actionibus naturalibus formae substantiales non sunt immediatum & proximum actionis principium, sed aguentm mediantibus qualitatibus actiuis & passiuis sicut propriis instrumentis, vt dicitur secundo de anima quod calor naturalis est quo anima agit, & ideo qualitates non solum agunt in virtute propria, sed etiam in virtute formae substantialis, vnde earum actio non solum terminatur ad formam accidentalem sed etiam ad formam substantialem, & propter hoc generatio est terminus alterationis. Huius autem virtutem instrumentalem recipiunt eo ipso, quo a principiis essentialibus causantur. Vnde sicut remotis substantijs remanet accidentibus idem esse secundum speciem virtute diuina, ita etiam remanet eis eandem virtus, quae prius, & ideo sicut ante poteratn immutare ad formam substantialem, ita & nunc. Haec ille.

Simile ponit. 4. contra gentiles c. 66. & multis alijs locis. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Vbicunque manet idem & secundum idem esse principium actionis, ibi potest esse actio ad eundem terminum, sed in Eucharistia manet idem secundum essentiam, & secundum esse principium actionis productiuae substantiae quod erat prius, ergo ab illo potest procedere eadem actioad eundem terminum.

Tertia. conclusio. Praedicta accidentia possunt corrumpi, & ex eis sic corruptis potest generarisubstantia. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte q. 77 artic. 4. &. 5. Nam arti. 4. sic dicit. Corruptio est motus de esse in non esse. Dictum est autem supra quod species sacramentales idem esse retinent quod prius habebant substantia panis & vini ex stente, & ideo sicut esse horum accidentium corrumpi poterat substantia panis & vini existente, ita etiam potest corrumpi illa substantia abeunte. Poterant autem huiusmodi accidentia prius corrumpi dupliciter. vno modo per se, alio modo per accidens, per se quidem sicut per alterationem qualitatum & augmentum vel diminutionem quantitatis non quidem per modum augmenti vel diminutionis quiinuenitur in solis corporibus animatis, qualia non sunt substantia panis & vini, sed per dimensionem vel diuisionem. Nam sicut dicitur tertio meta. per diuisionem vna dimensio corrumpitur & fiunt duae per additionem aut econtra ex duabus fit vna, & per hunc modum manifeste possunt corrumpi huotmdodo accidentia post consecrationem, quia & ipsa quantitas dimensiua remanens potest diuisionem & additionem suscipere, & cum sit subiectum qualitatum sensibilium potest etiam esse subiectum alterationis carum, puta si alteretur color, aut sapor panis, & uini. alio modo poterant coraumpi per accidens pe corruptionem subiecti & hoc modo possunt corrumpi etiam post consecrationem quamuis enim subiectum non remaneat remanet tamen esse quod habebant huiusmodi accidentia in subiecto, quod quidem est proprium & conforme substantiae, & ideo accidentia possunt corrumpi a contrario agete, sicut corrumpebatur substantia panis & vini, quae etiam non corrumpebatur nisi praecedente alteratione circa accidentia.

Distinguendum tamen est inter vtrunque praedictarum corruptionum, quia cum corpus Christi & sanguis succedant in hoc sacramento substantiae panis & vini, si fiat talis immutatio ex parte accidentium quae non suffecisset ad corruptionem panis & vini propter talem immutationem non desinit corpus & sanguis Christi esse sub hoc sacramento, siue fiat immutatio ex parte qualitatis, puta cum modicum immutatur color, aut sapor panis aut vini, siue ex parte quantitatis, sicut cum diuiditur panis, aut vinum in tales partes quod adhuc in eis potest saluari natura panis aut vini. Si vero fiat tanta immutatio quod fuisset corrupta substantia panis, aut vini non remanet corpus & sanguis Christi sub hoc sacramento, & hoc tam ex parte qualitatum, sicut cum ita immutatur color & sapor & aliae qualitates panis & vini quod nullo modo posset pati natura panis & vini, siue ex parte quantitatis, puta si puluerizetur panis vel vinum, & in minimas partes diuidatur, vt iam non remaneant species panis vel vini. Haec ille.

In sequenti vero articulo sic dicit. Cum corruptio vnisit generatio alterius, vt dicitur primo de generatione, necesse est quod ex speciebus sacramentalibus aliquid generetur, cum corrumpantur, vt dictum est. Non enim sic corrumpuntur, vt omnino di pereant quasi in nihilum redigantur, sed manifeste aliquid sensibile eis succedit. Quomodo autem ex eis aliquid generari possit, difficile est videre. Manifestum est enim quod ex corpore & sanguine Christi quae ibi veraciter sunt, non generatur aliquid, cum sint incorruptibilia.

Si autem substantia panis & vini remaneret in hoc sacramento vel eorum materia, facile esset assignare quod ex eis generatur illud sensihile quod succedit, vt quidam posuerunt, sed hoc falsum est, & ideo quidam dixerunt quod ea quae generantur non fiunt ex speciebus sacramentalibus, sed ex aere circunstante, quod quidem multipliciter apparet esse impossibile. Primo quidem quia ex eo generatur aliquid quod prius altera tum & corruptum apparet, nulla autem alteratio aut corruptio prius apparuit in aere circunstante, vnde ex eo vermes aut cineres non generantur, secundo quia natura aeris non est talis quod ex eo per tales alterationes talia generetur 3. quia potest contingere in magna quantitate hostias consecratas comburi vel putrefieri, nec esset possibile tantum de corpore ter reno ex aere generari, nisi magna, vel etiam valde sensibiliinspisatione aeris facta: quarto quia idem potest accidere solidis corporibus circunstantibus, puta ferro aut lapidibus quae integra manent post praedictorum generationem, vnde haec positio stare non potest, quia contrariatur ei quod ad sensum apparet,

& ideo alij dixerunt quod redit panis & vinum in ipsa corruptione specierum, & sic ex substantia panis & vini redeunte generantur cineres, aut vermes, aut aliquid huiusmodi, sed ista positio non videtus esse possibilis Primo quia substantia panis & vini conuersa est in corpus & sanguinem, & ideo non potest substantia panis vel vini redire, nisi corpore, aut sanguine Christi iterum conuerso in substantiam panis & vini. Quod est impossibile, sicut si aer sit conuersus in ignem non potest aer redire nisi iterum ignis conuertatur in aerem. Si vero substantia panis & vini sit annihilata non potest iterum redire, quia quod in nihilum decidit non redit idem numero, nisi forte dicatur redire praedicta substantia, quia Deus de nouo creat nouam substantiam loco primae: secundo videtur hoc esse impossibile, quia non est dare quando substantia. panis redeat. Manifestum est enim quod manentibus speciebus panis & vini manet corpus & sanguis Christi, quae non sunt simul cum substantia panis & vini in hoc sacramento, vnde substantia panis & vini non potest redire speciebus sacramentalibus manentibus. Similiter etiam nec eis cessantibus, quia iam substantia panis & vini esset sine proprijs accidentibus, quod est impossibile. nisi forte dicatur quod in ipso vltimo instanti ti corruptionis specierum redit non substantia panis & vini, quia illud idem instans est in quo primo habent esse substantiae generatae ex speciebus, sed materia panis & vini magis quasi de nouo creata diceretur quam rediens proprie loquendo, & secundum hoc posset sustineri praedicta positio

Verum quia non rationabiliter videtur dici quod miraculose aliquid accidat nisi ex ipsa consecratione, ex qua non est quod materia creetur vel redeat, melius videtur dicendum quod in ipsa consecratione datur quantitati dimensiuae specierum panis & vini quod sit primum subiectum subsequem tium formarum, hoc autem est proprium materiae, & ideo ex consequenti datur praedictae quantitati dimensiuae omne illud quod ad materiam pertinet, & ideo quicquid posset generari ex materia panis si esset, totum potest generari ex praedicta quantitate dimensiua panis vel vini non quidem nouo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit cum simili probatione 4. sent. 12. dis. q. 1. art. 2. in solutione quartae quaestiunculae, vbi sic dicit Illae species sicut habent ex hoc quod subsistant quod possunt agere quicquid poterant substantijs panis & vini existentibus, ita habent vt possint conuerti in quicquid poterant conuerti substantiae praeexistentes, quod sic intelligi ptestrSicut enim dicit Commentator in primo phy. & in libro de substantia orbis, in materia generabilium & corruptibilium proportet intelligere dimensiones interminatas ante aduentum formae substantialis, alias non posset intelligi diuisio materiae vt in diuersis partibus materiae diuersae formae substantiales essent. Huiusmodi autem dimensiones post aduentum formae substantialis accipiunt esse terminatum, & completum Quicquid autem intelligitur in materia ante aduentum formae substantialis hoc manet idem numero in genito & in eo ex quo generatur, quia remoto posteriori, oportet remanere prius. Diniensiones autem illae interminatae se habent ad genus quantitatis, sicut materia ad genus substantiae, unde sicut in quolibet completo in genere substantiae est accipere materiam, quae est ens incompletum in genere illo, ita in dimensionibus completis quae sunt in hoc sacramento est accipere dimensiones completas, & his mediantibus materia panis formam reciperet eius quod ex pane generare tur, pane non conuerso in corpus Christi, vnde sicut dimensionibus illis datum est vt subsistant, & subsint illi esse quod est conforme esse prioris substantiae, & terminationi quantitatis, & omnibus alijs accidentibus, ita etiam datur eis quod possint subesse alteri formae naturali, & alijs accidentibus, quia de natura sua non habent quod subsint tantum accidenti sed etiam formae substantiali, vt dictum est, & tunc vel ex consequenti adueniat etiam materia propter concomitantiam naturalem formae ad materiam, sicut propter concomitantiam naturalem animae Christi ad corpus, erat anima sub sacramento, & hoc quodammodo redit in prius dictum, vt scilcetmateria ibi de nouo fiat, vel dimensioni diuina virtute dabitur natura materiae propter propinquitatem ad ipsam vt sic illud genitum sit compositum ex materia & forma. Haec ille. Similia dicit4 contra gentiles cap. 66. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Ex eo quod retinet omnem virtutem actiuam & passiuam substantiae potest generari omm quod poterat generari ex tali substantia, sed accentia Eucharistiae sunt huiusmodi. ergo &c. Et in hoc primus articulus terminatur

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus probando quod alia accidentia aeque possunt esse sine subiecto sicut quantitas. Primo quia dependentia ad primum est essentialior quam ad aliquod posterius loquendo de absolutis dependentibus, sed qualitas est forma absoluta sicut quantitas, ergo aeque essentialiter vel essentialius dependet qualitas a substantia quam a quantitate: si ergo potest esse qualitas sine actuali dependentia ad substantiam, poterit esse qualitas sine dependentia actuali ad quantitatem. Secum do sic. Absoluto & perfectiori non magis repugnat per se esi se quam absoluto imperfectiori, sed qualitas est forma abso tc. luta secundum te, & perfectior quam quantitas, ergo &c. minor probatur primo quantum ad secundam partem, quia qualitas est per se principium agendi actione reali, patet & tu concedis, sed quantitas non, quia nulla actio realis, vt hic loquimur conuenit quantitati. secundo quia secundum ordinem substantiarum attenditur ordo qualitatum, substantijs enim nobilioribus correspondent qualitates nobiliores, non sic autem correspondet ordo qualitatum, non enim semper nobilior substantia est maior quantitate. Maxima enim in genere corporalium cuiusmodi sunt elementa sunt imperfectissima. Illud autem videtur perfectius quod proportionaliter in sua perfectioce correspondet perfectiori: tertio quia per qualitates substantiae perfecte consequuntur finem suum, vel enim actus beatificus est qualitas, vel si non saltem secundum omnem opinionem ad beatitudinem requiruntur aliquae formae supernaturales, vel aliqua forma quae est qualitas, quantitas autem nullo modo est principium attingendi finem suum. quarto quia quantitas consequitur compositum ratione materiae, qualitas autem ratione formae, forma autem est simpliciter perfectior quam materia. septimo meta. c. secundo. Et istud vltimum forte est ratio primi & secundi & tertii medij. Propter hoc enim ordo qualitatum correspondet secundum perfectionem ordini substantiarum, & propter hoc qualitas est principium actionis realis & etiam ipsi substantiae principium attingendi finem suum. quinto quia illud quod magis conuenit cum perfectione simpliciter est simpliciter perfectius qualitas autem vtputa sapientia magis conueni cum perfectione simpliciter, sicut intelligere & velle quam quantitas, quia vel est vna ratio formalis diuinae sapientiae & creatae sapientiae quae est qualitas vel si non, saltem ad omnem propinquitatem in analogia magis est propinquitas sapientiae creatae ad diuinam sapientiam quam alicuius quantitatis ad Deum, vel aliquid eius, vnde sicut possibile est perfectionem simpliciter esse in creatura scilicet cum limitatione, qualitas, quae est sapientia est perfectio simpliciter habentis eam, nulla autem quantitas est perfectio simplsciter, nec est sicut possibile est creaturam habere rationem perfectionis simpliciter.

Tertio principaliter. Magis videtur repugnare accidenti relatiuo seu respectui esse sine subiecto quam cuicunque absoluto vel alteri accidenti, sed istud ptestresse sine quocunque subiecto, ergo quodcunque aliud: probatur minor, quia si repugnet sibi, aut ergo vnde accidens, aut vnde relatio, non vnde accidens, quia tunc repugnaret cuicunque accidenti. Nec vnde relatio, quia tunc repugnaret relationi diuinae, quod est falsum, quia illa non est in subiecto. Quarto Nam multa alia accidentia de facto sunt ibi sine subiecto, nam illae species Eucharistiae possunt rarefieri & condensari, sed talis condensatio vel rarefactio nullum habet subiectum, ergo erit ibi motus rarefactionis & condensationis sine subiecto, maior nota est ad sensum, sed minor probatur, quia cum illae species condensantur vel rarefiunt quantitas prior & quantitas posterior est alia & alia, ita quod nihil prioris remanet in posteriori, nec aliqua ps posterioris praefuit in priori. ergo illa rarefactio nullum habet subiectum, quia nec priorem quantitatem, nec posteriorem. Al sumptum istud de alietate quantitatis probatur primo sicTerminos motus oportet esse incompossibiles ex quinto physicorum, ergo nihil vnius termini manet in altero, sicut incompossibile non est in suo incompossibili. Si etiam dicatur quod aliqua quantitas hic manet eadem, sed termini mutationis sunt magis & minus in ipsa quantitate manente, hoc non valet, quia subiectum motus & terminos oportet realiter differre, sed quantitas illa & maius & minus in quam titate non different realiter, non enim potest dici quod fiat variatio secundum maius & minus quin fiat variatio secundum essentiam quantitatis cum maius & minus non sint nisi ipsum quantum essentialiter. Cum ergo subiectum motus stet sub vtroque termino, vnus autem terminus non stet cum alio oportet subiectum motus ab utroque realiter differre: secundo probatur idem assumptum sic. Quaelibet pars rarioris est rarior, ergo quaelibet pars rarioris est maior secundum quantitatem quam prius, ergo quaelibet est quanta noua quantitate. Si dicas quod non sequitur omnino noua quantitas, sed noua secundum partem tantum. Contra, quia si aliquid prioris quantitatis maneat, quaero in quo subiecto, non nisi eodem in quo prius, quia accidens non migrat, igitur illud quod prius fuit quantum hac quantitate, modo erit quantum eadem, ergo non potest esse quantum, nec secundum se totum, nec secundum partem aliqua noua quantitate nisi idem sit simul quantum duabus quantitatibus, quod est impossibile, vel nisi in rarefactione sit aggeneratio nouarum partium substantiae sub noua quantitate, & additio quantarum ad quantas praeexistentes sit rarefactio, sed hoc nihil est, quia tunc non quaelibet pars rarioris esset rarior, illa enim pars antiqua non esset rarior formaliter per hoc quod sibi continuaretur alia pars noua, igitur &c.

Confirmatur sic argumentum. Sicut quantitas diuina virtute habet esse in Eucharistia sine subiecto, ita habet omnia quae sibi conuenire possunt in subiecto eadem diuina virtute, sed quantitas coniuncta subiecto rarefit & condensatur, nec tamen ipsa est subiectum illius motus, ergo & in proposito cum est separata ipsa rareficit & condensatur sine hoc quod sit subiectum motus.

Item quia illa fractio & diuisio specierum est motus, & tamen non habet subiectum, & idem dicitur de appositione, igitur & c. Vlterius arguit quod in Eucharistia quantitas non sit subiectum aliorum accidentium. Primo quia secundum philosophum quarto meta. accidens non accidit accidenti, nisi quia ainbo accidunt eidem subiecto, nihil enim hoc illi magis inest quam illud huic. Secundo Quia sicut substantiae conuenit per se esse, ita accidenti conuenit inhaerere, ergo sicut repugnat substantiae inhaerere, ita accidenti per se esse vel substare. Tertio Quia nullum dependens terminat dependentiam eiusdem rationis, sed omne accidens dependet dependentia ad subiectum, ergo nullum accidens terminat hanc dependentiam.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus probando quod modus quo ponitur accidens in Eucharistia separari a subiecto non sit conueniens, scilicet quod detur accidenti subsistere & modus essendi substam tiae & entis completi, quia contradictio est quod aliqua uirtute vnum genus transmutetur in aliud vel species in speciem, ut quod qualitas fiat quantitas, vel homo fiat equus ratio est, quia hoc repugnat per se in primo modo. Sequitur enim ex hoc eandem rem esse & non esse, sed essentia accidentis secundum genus suum consistit in esse rem interminabilem intrinsece per sua principia, sed omnino per extrinsecum, puta per subiectum, sicut esse lineae consistit in esse rem interminatam intrinsece, esse autem terminatam extrinsece, scilicet per puncta. ergo impossibile est quod hoc modo accidentia fiant entia terminata & integra. Tunc enim genus accidentis mutaretur in substantiam, cui soliconuenit intrinsece secundum genus suum esse essentiam integram & terminatam.

Secundo arguit quod quantitas non sit ibi sine subiecto plusquam qualitas, quia quantitas non est aliquid habens partes, sed est partibilitas ipsa formalis qua habens parte; est formaliter partibile, sed constat quod partibilitas est subiectiue in eo quod habet partes formaliter, cuiusmodi sunt qualitates remanentes in Eucharistia: ergo quantitas est subiectiue in illis qualitatibus. Asptum probatur, quia res est partibilis per quantitatem. Tunc quaero, aut illa partibilitas est ipsamet quantitas, aut est aliquid aliud impressum a quantitate, si detur primum habetur propositum: si detur secundum. Contra, quia tunc possem intelligere substantiam partibilem sine quantitate, & posset Deus facere eam sub illo modo derelicto non faciendo eam sub quantitate. Similiter tunc causalitas eius esset causalitas efficientis, & non formae: igitur oportet dare primum modum quod quantitas sit ipsamet partibilitas partium.

Confirmatur quod aliter non potest vitari quin plures dimensiones essent simul. Nam cum dimensio immediate consequatur partes, si partes ligni vel alterius substantiae, aut accidentis quanti sint diuisae a partibus quantitatis, necessario aliae erunt diuisiones substantiae vel qualitatis, & aliae diuisiones quantitatis, si enim illud quod substernitur quantitati haberet partem & partem correspondentem partibus quantitatis substratam, tunc diuersae realitates hoc modo haberent aliam & aliam partibilitatem, quia multiplicato effectu formali multiplicatur formalis ratio illius effectus, & tunc haberent necessario aliam diuisionem. Vlterius arguit quod Deus posset omne accidens quantumcunque sit modicae entitatis a subiecto separare. Primo quia illud quod non implicat contradictionem in primo modo dicendi per se, est Deo possibile, sed accidens esse, & subiectum non esse non est repugnantia per se in primo modo, quia repugnantia in primo modo est affirmatio & negatio vnius & eiusdem, modo si dicatur accidens est, & subiectum non est, licet praedicatum sit idem, tamen subiectum non est idem per simplicem indiuisionem. Secundo. Quia Deus potest manutenere quamcunque realitatem in suo esse. Tunc sic, quando duae realitates sic se habent quod vna non est alia, licet fundent eandem indiuisionem potest Deus manutenere vnam illarum non manutenendo aliam, nec indiuisionem illarum. Tertio. Quia plus potest Deus per suam potentiam facere quam intessectus arguere vel intueri. Ratio est, quia multa Deo possibilia sunt quae non potest intellectus noster intueri, sicut patet de vnione ad verbum, sed licet intellectus noster non possit intuitiue appraehendere accidens non appraehendando subiectum, tamen arguitiue potest a posteriori cognoscere quod vna res non est alia propter transmutationem, quia contingit subiectum de vno in aliud transmutari, & tunc intellectus potest arguere, quandocunque duo sic se habent quod vnum potest manere alio non manente, illa non sunt eadem, & ideo non est contradictio quod vnum intelligatur non intellecto alio, sed sic est de accidente & subiecto: igitur &c. Haec ille.

Contra secundam conclusionem arguit Scot. probando quod in actionibus naturalibus immediatum principium actionis non semper sit accidens. Primo, quia nihil agit vltrasuam speciem, sed terminus actionis naturalis est quandoque substantia: igitur accidens non est immediatum principium actionis praedictae. Si dicas quod verum est virtute propria, sed virtute alterius, cuius est instrumentum aliquid bene posset agere vltra suam speciem, sicut si serra agat ad formam scamni. Contra, quia nihil est instrumentum alicuius causae nisi superioris causae in genere causae efficientis: ergo si accidens coniunctum est initeteum substantia erit superius agens, sed superius agens prius naturaliter agit, & si est naturale agit quicquid potest: ergo substantia in illo priori natura: in eodem tamen instanti temporis, in quo accidens agit vt instrumentum eius, substantia producit terminum tantum quantum producere potest, sed potest producere totam substantiam, quia perfectio substantiae productae non excedit perfectionem substantiae producentis: ergo in secundo instanti naturae accidens non producit substantiam, vel eadem substantia bis producetur: ergo &c. Secundo. Quia omnis potentia mere passiua est contradictionis 9. Met. substantia autem non est in potentia contradictionis ad propriam passionem: ergo habet aliam causalitatem respectu eius a causalitate materiae, non autem nisi efficientis: quod non formalis patet de se, de fine autem non est sermo hic. Vnde videtur quod oportet te istud concedere secundum dicta tua, dicis enim potentias ssuere ab essentia animae. Et hic dicis quod accidens habet virtutem instrumentalem, quia causatur a principijs essentialibus animae vel substantiae. Ista autem non possunt intelligi tantummodo passiue pro subiecto receptiuo. Tertio. Si accidens producitur & per aliquod principium immediatum productiuum quod est per se accidens, sequitur processus in infinitum non loquendo de infinitate accidentali, scilicet generantium in eadem specie, de qua loquuntur Philosophi, quaero ordinem essentialem in istis accidentibus. Vbicunque enim est ordo accidentalis in generantibus oportet dare extra illum ordinem aliquam causam essentialiter perfectiorem: ergo respectu accidentium singularium in specie caloris damus causam proximam essentialiter ordinatam ad totam illam speciem. Eodem modo arguam de indiuiduis illius speciei, & non est procedere in infinitum in ordine essentiali: ergostabit ad aliquam speciem accidentis quae erit causata, & non ab aliquo accidente, sed immediate a substantia, & per consequens substantia habebit rationem principij actiui immediate respectu accidentis.

Confirmatur per Philoastcus 7. Met. cap. 9. in fine vbi dicit Philosophus quod proprium substantiae ex his accipere est necesse est praeexistere aliquam aliam substantiam actu existentem quae facit vt animal, sit animal, quale vero & quantum non necessario nisi potestate solum actu praeexistere quae producat, sed ad hoc quod quantum & quale producantur non oportet aliquod quantum vel quale praeexistere, nisi in potentia tantum: ergo aliquid quod non est quantum vel quale actu potest esse principium productiuum mediatum quanti vel qualis.

Item 4. Metheororum dicit quod singulum est illud quod est dum potest in propriam operationem, & simile habetur a Damascen. cap. 6 Et licet istae auctoritates habeant instantiam in entibus imperfectis tamen videtur valde inconueniens quod ens perfectum secundum genus inter creata caret actione, ita quod forma eius non possit esse immediatum principium proximum productiuum alicuius actionis.

Quinto arguitur sic secundum vnum principium tuum, quia illa forma est principium agendi, in qua generans & genitum assimilantur, sed genitum assimilatur principaliter generanti in forma substantiali, secundum quid autem in accidentibus, si in illis assimilatur. Nec potest euadi dicendo, quod ista concludunt formam substantialem esse principium agendi, sed remotum tam respectu substantiae quam respectu accidentis, de quibus procedunt rationes. Hoc sufficit, qua nullus negat in Deo esse aliquam formam, quae sit proximum principium agendi, non quod Deus sine causis intermedijs intrinsecis agat, sed quia in suo ordine causandi per nihil intermedium vltra formam suam agit. Ita est in proposito quod tamen falsum est quod accidens habeat quandam actionem ad substantiam posteriorem actione substantiae, substantia tamen per propriam formam suam erit principium actionis sibi proprie in suo ordine agendi. Haec Scotus in forma. Vlterius arguit quod accidens separatum non possit immutare ad formam substantialem in virtute propria, nec in virtute substantiae quam informat, constat enim quod non in virtute propria, quia tunc ageret in virtute propria vltra suam speciem. Quia autem nec inquantum est instrumentum substantiae probatur. Quaero enim quid intelligitur per hoc quod dicitur in virtute substantiae agere, quia siue intelligatur absolutum siue respectus, quaero in quo est illud, si enim intelligatur absolutum quod est substantia vel aliquod quod est in substantia cum subta panis non sit simprr, sequitur quod per nihil siue per non ens generabit vel virtute nihili. Si intelligatur absolutum quod est accidens, vel in accidente, nihil est ibi nobilius ipso accidente, & per consequens non magis potest in virtute talis in aliquod perfectius quam in virtute ppria si intelligatur habitudo accidentis ad substantiam, vel ad substantiam priorem, cum ad nihil non sit aliqua habitudo, & panis non sit aliquod ens, sequitur quod per hoc quod est in virtute non ponitur aliquid positiuum, & ita idem quod prius.

Secundo. Quia ex tuis verbis videtur quod ponas illam virtutem instrumentalem esse in accidente. Dicis enim quod illa virtus causatur in accidentibus, vel quod ipsam recipiunt eo quod causantur a principijs essentialibus substantiae, & tunc sequitur manifeste cum nihil in accidente sit nobilius accidente, non potest accidens per hoc quod dicitur in virtute. id est per hanc virtutem in aliquid perfectius, quam possit ex se, sed intellectus verus horum verborum in virtute talis causae vbi dicta verba locum habent, videtur esse iste scilicet quod dicit habitudinem causae inferioris ad causam superiorem vel perfectiorem concurrentem in causando sicut infsuentia quam recipit agens inferius a superiori non est aliqua forma tunc causata, sed est tantummodo ordo certus causarum in simul agendo. Tertio. Quod non est nullam rationem causae habet respectu geniti quando generatur. Patet ex 2. Physic. & 5. Met. cap. de causa, quia causa in actu & effectus in actu simul sunt & non sunt, patet etiam ratione, quia non ens quando nihil est, nihil causat in quocunque ordine causae, substantia autem non est quam istud accidens afficit, & cuius erat accidens: ergo illa substantia nullam habet rationem causae propinquae vel remotae respectu effectus causati ab accidente, & per consequens accidens non causat in virtute eius tanquam in virtute causae superioris.

Quarto. Nihil est causa instrumentalis respectu illius ad quod sua virtus actiua sufficit ad producendum, patet si accipiatur instrumentum stricte, sicut serra & securis dicuntur, instrumenta mouentia mota, tale enim instrumentum non habet de se formam sufficientem ad producendum effectum, sed tamen per motionem principalis agentis superioris producitur quod producitur. Si etiam instrumentum accipiatur alio modo prout causa inferior dicitur instrumentum vel forma quam huomsodi causa recipit per motionem agentis superioris qua forma agit, adhuc nullum istorum instrumentorum per formam suam potest in effectum respectu cuius est instrumentum, sed necesse est quod ad illum effectum concurrat simul illud copcausans cuius est instrumentum. Nunc autem accidens per formam suam praecise sine omni actione substantiae in quodcunque agat agit: ergo nullo modo agit in virtute substantiae vel vt instrumentum eius ad aliquem effectum.

Quinto. Potest argui per principia tua quia omne instrumentum est mouens motum, sed accidens in proposito non est motum a substantia, cum ipsa non sit: ergo accidens non est instrumentum. Sexto quod accidens separatum non sit principium generandi substantia principaliter sicut erat panis in quo prius erat illud accidens, arguit sic. Omne agens totale vel est vniuocum, & ita aeque perfectum cum producto, vel aequiuocum, & ita perfectius. Accidens autem est omnino imperfectius substantia: ergo &c. Dicetin forte quod aliquod agens aequiuocum potest esse ignobilius suo effectu sicut albedo respectu sensationis, & sicut Commentator recitat de Galieno super illud 7. Met. de illa virtute quam vocat diuinam quae est formatiua faetus, & tamen non est simpliciter nobilior faetu formato. Contra hoc arguit, licet illa propositio, simpliciter imperfectius secundum speciem vel genus non potest esse totale principium actiuum respectu perfectioris, sit mihi aeque nota sicut alia in philosophia, qua negata nescirem probare aliquem ordinem entium, nec quod primum ens sit perfectissimum, immo posset proteruiendo dici quod totum vniuersum & quodlibet in eo est factum a musca. Si enim arguas quod musca est imperfecta, & tamen idem dicis quod eimperfectius potest producere perfectius, habito hoc, nulla est ratio quare non possit imperfectius producere aliquid sic perfectius. Nec illa posset reprobari quod prima causa sit perfectissima excellens omnia alia in creatione, nec etiam addito quod sit causa aequiuoca, immo quod cum hoc posset stare secundum istam proteruiam quod esset imperfectissima vel imperfectior creatis, tamen probo dictam propositionem aliter, primo sic. Causa vniuoca habet effectum vniuocum pro termino adaequato suae potentiae, sed per te causa aequiuoca totalis est imperfectior causa vniuoca: ergo impossibile est causam illam aequiuocam esse causam totalem respectu illius effectus. Et sic Deus non posset facere effectum cuiuscunque creaturae, quod est absurdum, patet consequentia: quia effectus adaequatus potentiae perfectiori nullo modo potest esse a potentia imperfectiori, secundo sic. Vbicunque ad productionem alicuius effectus concurrunt causa vniuoca & causa aequiuoca, aequiuoca est perfectior secundum Phil. 12. Metaphy. & libro Metheororum, propter hoc enim oportet totum ordinem accidentalem reducere in aliquam speciem essentialiter superiorem in causando, quia difformitas vniformis oportet quod reducatur in causam vniformem quae sit causa vniformitatis in continuatione generationis & corruptionis. Et hic habeo istam propositionem quod vbi ad idem concurrunt causa vniuoca & aequiuoca, causa aequiuoca est perfectior, sed quod non possit sine vniuoca hoc est aliqualis imperfectionis in causa aequiuoca, patet, quia enim Deus potest sine causa vniuoca, sed sol non potest in animal perfectum, licet possit in animal imperfectum: ergo quaecunque causa aequiuoca potest sine vniuoca in effectum ipsa est simpliciter perfectior quam illa aequiuoca quae posset concurrere cum vniuoca ad illud causandum, & per consequens aequiuoca totalis habet duplicem praeeminentiam causalitatis super effectum, vnam quam habet aequiuoca vniuersaliter concurrens cum vniuoca, & aliam quia habet illam perfectionem quam vniuoca addidit in causando, quia illa carent multae causae aequiuoce licet longe pfectiores vniuocis.

Tertio sic. Si formam causae aequiuoce daret esse formaliter alicui, non possetVare esse simpliciter perfectius seipsa, sed dans esse esfectiuelicui dat ei esse modo imperfectiori, quam dando sibi esse formaliter. Non enim est possibile quod aliquis modus dandi aliquod esse sit ita perfectus sicut dandi formaliter illud esse, sicut nec essentia diuina potest alicui dare esse a se in quocunque genere perfectius quam sit esse quod ipsa dat formaliter. Quarto. Si causatum sit simpliciter perfectius, licet simplex tamen secundum intellectum potest diuidi in duo scilicet in illud in quo coaequatur suae causae, & in illud in quo excedit suam causam, primum dicatur a, secundum b, iste effectus scilicet a, praecise est effectus suae causae, quia simpliciter aeque perfectum ens sicut causa: ergo b, erit a seipso, vel a nihilo, quia ab a, vel ab ipsa causa non potest esse, nam vltra effectum adaequatum causae non potest, & ista ratio accipitur ab Auicenna 6. suae Metaphysica: patet ergo quod propter nullas particulares instantias neganda est ista vniuersalis propositio quae nota est ex terminis, quod totale causans non potest esse imperfectius suo causato loquendo de causa efficiente, & quod totale causans aequiuocum est perfectius, quia non aeque perfectum, species autem se habent vt numeri. Ex quibus patet quod accidens separatum non est totalis causa effectiua generationis substantiae, nec per consequens corruptiua alicuius substantiae, nec potest in vltimum gradum alterationis disponentis substantiam ad corruptionem. Ideo conceditur quod si tota substantia ignis in sphaera sua de strueretur & manerent ibi omnia sua accidentia gutta aquae ibi posita non destrueretur ab illis. Haec Scotus.

Contra tertiam conclusionem arguit idem Scotus probando quod cum ex accidentibus separatis generatur vermis, forma subitantialis noua non recipiatur subiectiue in dimensionibus interminatis, nec adueniat noua materia quae subijciatur formae nouiter generatae. Contra primum arguit sic primo. Forma determinata ad aliquod receptiuum nullo modo potest aliud perficere, sicut nec albedo angelum, nec sapientia lapidem, sed forma substantialis determinatur ad materia substantialem, vt ad proprium susceptiuum: ergo nullo modo potest perficere dimensionem de genere quantitatis quae non est materia substantialis. Secundo, quia forma de gneepriori non potest perficere susceptiuum de genere posteriori: ergo nec forma substantialis dimensionem, antecedens probatur, quia actus praesupponit potentiam, & hoc loquendo de ordine originis, actus autem generis prioris nec origine nec perfectione aliquod supponit de genere posteriori.

Tertio. Quia manifestum videtur quod forma substantialis est talis actus qui natus est constituere per se substantiam: ergo potentia ad talem actum non est aliquid de genere quantitatis. Quarto. Illud quod est essentialis ratio terminandi dependentiam ad aliud non potest ad illud dependere, forma substantialis est huiusmodi respectu quantitatis: ergo &c Quinto. Quomodo de potentia dimensionis potest educi forma substantialis cum ex natura rei non sit in illa, vt in proprio potentiali. Sexto, quia tunc ignis genitus ex illa dimensione, & ex forma substantiali ignis non esset vniuoce, nec vniformiter ignis cum alio igne genito ex forma substantiali & ex materia ignis, & tunc non vniuoce ageret comburendo hostiam sicut comburendo lignum.

Septimo. Quia sequeretur absurditas ista non solum in vno, scilicet quod erit ignis Mathematicus ex quantitate & forma substantiali compositus, sed etiam sequitur talis processus in generationibus & corruptionibus vsque ad finem mundi. Nam ex illo igne habente dimensionem pro materia & materiato generabitur aqua habens idem pro materia quod habuit corruptum promateria, & ex illa aqua aer, & sic vsque ad finem mundi vel in infinitum secundum Philosophum Octauo, quia sequitur quod si Sacerdos esset nutritus de istis speciebus, sicut est possibile per magnum tempus, quousque multae partes materia fluxissent, & multae nouae generatae semper fuissent, sequitur quod istae partes non ita erunt verae partes carnis constitutae ex essentianbus partibus carnis sicut aliae partes quae non essent genitae ex speciebus. Et sic possibile esset ponere casum quod puer nutritus ex speciebus vsque ad finem vitae suae non resurgeret nisi homo compositus ex dimensionibus & forma substantiali vna vel pluribus. Secunda pars conclusionis improbatur. Quia si materia redeat, quaeritur quando venit aut fit in vltimo instanti quo generatur aliquid ex speciebus, aut ante vltimum instans. Non ante propter duo, primum est, quia tunc manente ibi Eucharistia, erit ibi alia materia a materia corporis Christi, quod non tenet communis Schola: secundum est, quia tunc illa materia esset sine forma, quod est simpliciter impossibile secundum te, saltem non est possibile sine nouo miraculo, sed miracula non sunt ponenda sine necessitate. Si vero dicatur quod in instanti generationis redit ibi materia, frustra ponitur ibi redire ad hoc, vt agens naturale generaret ex ea, quia secundum te non generat nisi de materia quanta. Similiter non posset generare nisi cum ista generatione concomitetur aliqua corruptio secundum te, sed tunc non corrumperet aliquam substantiam, quia illa materia non redit cum forma substantiali corrumpenda, quia tunc haberet eam, & non haberet eam. Haec Scotus in forma. Contra eandem conclusionem arguit Durandus probando quod quantitas Eucharistiae non possit naturaliter corrumpi. Quia si corrumperetur naturaliter, hoc esset vel actione contrarij vel corruptione subiecti aut diuisione sui. Non primo modo, quia quantitas non habet contrarium. Nec secundo modo, quia in hoc sacramento non habet subiectum. Nec tertio modo, quia omne quod corrumpitur diuisione sui habet terminum in minus, sed quantitas non habet terminum in minus, sed est de se diuisibilis in infinitum: ergo natura non potest corrumpere talem quantitatem. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Vnde ad argumenta Scoti contra primam conclusionem communiter dicitur, quod non est intentio Sanctus Thomas dicere vel asserere quod inter nouem genera accidentium sola quantitas per diuinam potentiam possit esse vel fieri sine subiecto, cum ipse ponat quod Deus posset facere qualitatem sine quantitate, & non solum sine substantia, vult tamen quod quantitas est quo ad hoc habilior prae caeteris accidentibus corporeis, quia separata a subiecto posset retineri eundem modum indiuiduationis quem habet in subiecto, non autem alia accidentia. Et de hoc Sanctus Thomas quolibet 7. artic. 10. dicit. Diuinae potentiae ratione suae immensitatis attribuendum est quicquid in defectum non sonat, tamen aliqua sunt quae natura creata non patitur vt fiant propter aliquam repugnantiam quam important ratione contradictionis implicitae, & de talibus consueuit a quibusdam diciquod Deus ea facere possit, quamuis ea fieri non possint. Vt ergo videamus vtrum. fieri possit a Deo quod albedo sit sine quantitate, sciendum quod in albedine & in qualibet alia corporali qualitate est duo considerare, scilicet ipsam naturam albedinis per quam speciem sortitur, & indiuiduationem eius secundum quod est haec albedo sensibilis ab alia sensibili a bedine distincta. Posset ergo fieri diuino miraculo vt natura albedinis subsisteret absque omni quantitate, tamen ille albedo non esset sicut albedo sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum separatarum quas posuit Plato, sed quod haec albedo sensibilis esset indiuidua sine quantitate fieri non posset, quamuis fieri possit quod quanriras indiuiduata esset sine substantia, quia quantitas non indiuiduatur solum ex subiecto sicut alia accidentia, sed etiam ex situ qui est de ratione ipsius quantitatis dimensiuae quae est quantitas positionem habens, & ideo possibile est imaginari duas lineas separatas eiusdem specici numero diuersas secundum diuersum situm, alias linea non esset diuisibilis ex ipsa ratione sui generis, non enim diuiditur linea nisi in lineas. Plures autem albedines eiusdem speciei sine subiecto imaginaritinipossibile est, & sic patet quod albedo non indiuiduatur nisi in & ex subiecto, & propter hoc non posset esse indiuiduata nisi esset in aliquo subiecto ad minus in quantitate, sed quantitas habet vnde indiuiduatur etiam absque subiecto, & ideo per miraculum potest esse haec quancitas sensibilis absque subiecto sicut patet in sacramento corporis Christi. Haec ille.

Item ibidem ad primum sic dicit. Albedo si sine quantitate esset, iam non esset corporalis quantitas, sed spiritualis. Item 4. contra Gentiles. cap. 65. sic dicit. Non est impossibile quod accidens virtute diuina possit subsistere sine subiecto. Idem enim iudicandum est de productione rerum, & de conseruatione earum in esse, diuina autem virtus potest producere effectus quarumcunque causarum secundarum sine ipsis causis secundis, sicut potuit formare hominem sine semine, & sanare febrem sine operatione naturae, quod accidit propter infinitatem virtutis eius, & quia omnibus causis secundis largitur virtutem agendi, vnde & effectus causarum secundarum potest conseruari in esse sine causis secundis. Et hoc modo in hoc Sacramento accidentia conseruat in esse sublata substantia quae ipsa conseruabat. Quod praecipue dici potest de quantitatibus dimensiuis quas etiam Platonici posuerunt per se substere propter hoc quod secundum intellectum separantur. Manifestum est autem quod plus potest Deus in operando quam intellectus humanus in apprehendendo. Habet autem & hoc proprium quantitas dimensiua inter reliqua accidentia quod ipsa secundum se indiuiduatur, quod ideo est, quia positio quae est ordo partium in toto in eius ratione includitur, est enim dimensio quantitas positionem habens. Vbicunque autem intelligitur diuersitas partium eiusdem speciei, necesse est intelligi indiuiduationem, nam quae sunt vnius speciei non multiplicantur nisi secundum indiuiduum Et inde est quod non possunt apprehendi multae albedines nisisecundum quod sunt in diuersis subiectis, possunt autem appraehendi multae lineae etiam si secundum se considerentur. Diuersitas enim situs quae per se lineae inest ad pluralitatem linearum sufficiens est. Et quia sola quantitas dimensiua de sui ratione habet vnde multiplicatio indiuiduorum in eadem specie possit accidere. Prima radix huius multiplicationis ex dimensione esse videtur, quia & in genere substantiae multiplicatio fit secundum dimensionem materiae, quae nec intelligi posset nisi secundum quod materia sub dimensionibus consideratur. Nam remota quantitate omnis substantia indiuisibilis est, vt patet per Philosophum 1. Physic. Manifestum est autem quod in alijs generibus accidentium multiplicantur indiuidua eiusdem speciei ex parte subiecti, & sic relinquitur quod cum in hoc Sacramento ponamus dimensiones per se subsistere & alia accidentia in eis sicut in subiecto fundari, non oportet nos dicere quod accidentia huius indiuiduata non sint. Remanet enim in ipsis dimensionibus indiuiduationis radix. Haec ille.

Ex quibus patet quae sit mens eius in hac materia, & quod argumenta Scoti non concludunt contra conclusionem bene intellectam. Vnde ad primum dicitur quod non aliud concludit nisi quod cum qualitas essentialius dependeat a substantia quam a quantitate quo ad suum esse, sicut potest esse sine substantia diuina virtute ita & sine quantitate. Non autem concludit quod possit habere suam indiuiduationem, qua est haec sensibilis qualitas ab alia eiusdem speciei distincta sine quantitate, quia quo ad hoc plus dependet a quantitate quam a substantia vt praedictum est.

Ad secundum dicitur primo quod quicquid sit de conclusione quam vltro concedimus, tamen argumentum parum aut nihil valet, nam maior potest probabiliter negari, scilicet quod absoluto perfectiori non magis repugnet per se esse quam absoluto imperfectiori, & hoc accipiendo per se esse pro esse sine subiecto. Huius enim falsitas euidenter apparet, quia quaelibet forma substantialis est quid absolutum perfectius sua materia, & tamen naturaliter loquendo materia non est in subiecto, cum tamen quaelibet forma substantialis educta de potentia materiae sit in subiecto, nec possit esse naturaliter nisi in subiecto consequenter per se, id est non in subiecto esse plus repugnat absoluto perfectiori quam absoluto imperfectiori. De hoc Sanctus Thomas praesenti distin. q. 1. artic. 1. q. 3. in solut. 1. sic dicit. Prima accidentia consequentia substantiam sunt quantitas & qualitas, & haec duo proportionantur duobus principijs essentialibus substantiae scilicet formae & materiae, quia quantitas respondet materiae, vnde magnum & paruum Plato posuit differentias materiae, sed qualitas se tenet ex parte formae, & quia materia est subiectum primum quod non est in alio forma autem est in alio, quia in materia, ideo magis appropinquat ad hoc quod est non esse in alio quantitas quam qualitas, & per consequens quam alia accidentia. Haec ille.

Ad tertium principale dicitur primo quod accidens respectiuum per nullam potentiam potest esse vel fieri sine proprio fundamento aut termino, cum ab illis capiat suam rationem, vnde nec in diuinis est relatio sine fundamento. Consimiliter relatio realis non potest esse sine aliquo absoluto, nec in Deo nec in creatura. Vnde Sanctus Thomas 1. part. q. 28. arti. 2. arguit sic secundo loco. Augus dicit 7. de Trinitate cap. 11. Omnis res quae relatiue dicitur, est etiam aliquid excepto relatiuo, sicut homo dominus, & homo seruus: si ergo aliquae relationes sunt in Deo, oportet in Deo esse aliquid praeter relationes, sed hoc aliud non potest esse nisi essentia: ergo essentia est aliud a relationibus. Ecce argumentum, sequitur responsio. Sicut inquit in rebus creatis in illo quod relatiue dicitur non solum est inuenire respectum ad alterum, sed etiam aliquid absolutum, ita & in Deo, sed tamen aliter & aliter, nam id quod inuenitur in creatura propter id quod continetur in significatione nominis relatiui est alia res. In Deo autem non est alia res, sed vna & eadem, quae non perfecte exprimitur nomine relatiuo quasi sub significatione talis nominis comprehensa &c. Haec ille. ex quibus patet quod relatio realis non potest separari a quolibet absoluto. Dicitur secundo, quod dato quod relatio realis creata diuina virtute posset fieri vel separari a subiecto, licet non absque omni fundamento absoluto, non tamen haberet illum modum indiuiduationis quem modo habet, nec esset proprie idem indiuiduum numero sicut dictum est de qualitate. Dicitur tertio, quod maior huius argumenti modicam habet apparentiam apud Bancus Thomas Nam secundum eum relatio seu respectus ex ratione proprij generis non habent quod vt inhaereant alicui subiecto, nec quod sint accidentia, sicut diffuse ostendit in multis locis, potissime de potentia Dei. q. 8. artic. 2. vbi sic dicit. Inter nouem genera quae continentur sub accidente quaedam significantur secundum rationem accidentis, rats enim accidentis est inesse, & ideo illa dico significari per modum accidentis quae significantur vt inhaerentia alteri, sicut quantitas & qualitas. Quantitas enim significatur vt aliquid alicuius in quo est, & similiter qualitas. Ad aliquid vero non significatur secundum rationem accidentis, non enim significatur vt aliquid eius in quo est sed vt ad id quod extra est. Et propter hoc dicit Philostcus 5. Met. quod scientia inquantum est relatiuum non est scientis, sed scibilis.

Vnde quidam attendentes modum significandi in relatiuis dixerunt ea non esse inhaerentia substantijs, sed quasi eis assistentia quia significantur vt quoddam medium inter substantiam quae refertur, & id ad quod refertur. Et ex hoc sequebatur quod in rebus creatis relationes non sunt accidentia, quia accidentis esse est inesse, vnde & quidam Theologi scilicet Porretani huomodi positionem vsque ad diuinas relationes extenderunt dicentes relationes non esse in personis, sed eis assistere, & quia essentia diuina est in personis sequebatur quod relationes non sunt diuina essentia, & quia omne accidens inhaeret, sequebatur quod non essent accidentia, & secundum hoc soluebant dictum Augsisilicet quod relationes non praedicantur de Deo secundum substantiam, nec secundum accidens, sed ad hanc opinionem sequitur quod relatio non sit res aliqua, sed solum ens secundum rationem. Omnis enim res vel est substantia vel accidens, vnde & quidam antiqui posuerunt relationes esse de secundis intellectis, vt dicit Commentator. 11. Met. & ideo oportet hoc Porretanos dicere, quod relationes non sint nisi secundum rationem, & sic sequitur quod distinctio personarum non erit realis, quod est haereticum, vnde dicendum est quod nihil prohibet aliquid esse inhaerens quod tamen non significatur vt inhaerens, sicut & actio non significatur vt in agente, sed vt ab agente, & tamen constat actionem esse in agente. Et similiter licet ad aliquid non significetur vt inhaerens, tamen oportet vt sit inhaerens, & hoc quando relatio est res aliqua, quando vero est secundum rationem tantum, tunc non est inhaerens &c. Haec ille.

Item q. 7. artic. 8. sic dicit. Relatio in hoc differt a quantitate & qualitate, quia qualitas & quantitas sunt quaedam accidentia in subiecto remanentia, relatio autem vt dicit Boetius in lib.s de Trinitate non significatur vt in subiecto manens, sed vt in transitu quodem ad aliud, vnde & Porretani dixerunt relationes non esse inhaerentes sed assistentes, quod aliqualiter verum est &c. Similia ponitprima parte. q. 28. artic. 1.

Item 1. sent. dist. 26. q. 2 artic. 1. Ex 9. quolibus q. 4. & multis alijs locis, vt patuit in 1. sent. Ex quibus apparet quod minus repugnat relationi aut respectui esse sine subiecto quam quantitati aut qualitati, quia relationi solum repugnat ratione qua accidens, & non ratione qua relatio, alijs vero repugnat non solum ex ea parte qua sunt accidentia, verum etiam ex ratione proprij generis. Et patet etiam quomodo non solum relatio diuina & increata est sine subiecto, verum etiam omnis relatio vel respectus rationis: talis enim nec est substantia nec accidens.

Ad quartum negatur antecedens, & ad probationem dicitur primo, quod motus condensationis & rarefactionis non dicunt aliquid absolutum realiter distinctum a quantitate & qualitate, nam rarefactio vel condensatio non est nisi qualitas vel quantitas procedens de actu in potentiam, vel econtra. Et quidem si sit quantitas, argumentum non concludit quod aliud accidens praeter quantitatem sit in Eucharistia sine subiecto. Similiter si talis motus sit qualitas, cum omnis qualitas Eucharistiae sit subiectiue in quantitate non concluditur quod talis motus sit sine subiecto, & sic penitus nihil concludit. Quia autem motus ad formam non sit aliud absolutum a forma longoostensum fuit 2. sent. ex dictis Philosophi & Sanctus Thomas & aliorum, sed pro nunc sufficit dictum Sanctus Thomas in scripto super 11. Metaphysic. lectio. 9. vbi sic dicit. Motus non habet aliquam naturam separatam a rebus alijs, sed vnaquaeque forma secundum quod est in fieri est actus imperfectus qui dicitur motus. Hoc enim est ipsum moueri ad albedinem quod est incipere albedinem actu fieri in subiecto, sed nondum esse in actu perfecto &c.

Item super 3. Physic. lectione secunda sic dicit. Considerandum est quod aliquid est in actu tantum, aliquid in potentia tantum, aliquid vero medio modo se habens inter potentiam & actum. Quod igitur est in potentia tantum, nondum mouetur, quod autem est iam in actu perfecto, non mouetur, sed iam motum est. Illud ergo mouetur quod medio modo se habet inter potentiam & actum, quod quidem partim est in potentia, partim vero in actu, vt patet in alteratione. Cum enim aqua est solum in potentia calida, nondum mouetur, cum vero est iam calefacta, terminatus est motus calefactionis, cum vero iam participat aliquid de calore, sed imperfecte, tunc mouetur ad calorem, nam quia calefit paulatim participat calorem magis ac magis. Ipse enim actus imperfectus caloris in calefactibili existens est motus, non quidem secundum illud quod actu est tantum, sed secundum quod iam actu est, & habet ordinem in vlteriorem actum, quia si tolleretur ordo ad vlteriorem actum, ipse actus quantumcunque imperfectus esset terminus motus, & non motus, sicut accidit cum aliquid semiplene calefit. Ordo autem ad vlteriorem actum competit existenti in potentia ad ipsum. Et similiter si actus imperfectus consideretur tantum vt in ordine ad vlteriorem actum secundum quod habet rationem potentiae, non habet rationem motus, sed principij motus, potest enim incipere calefactio sicut a frigido, ita & a tepido, sic ergo actus imperfectus habet rationem motus secundum quod conparatur ad vlteriorem actum vt in potentia, & secundum quod comparatur ad aliquid imperfectius vt actus, vnde neque est potentia existentis in potentia, neque est actus existentis in actu, sed est actus existentis in potentia, vt per id quod dicitur actus designetur ordo eius ad praecedentem potentiam, & perid quod dicitur in potentia existentis signetur ordo eius ad vlteriorem actum, vnde conuenientissime Philosophus diffinit motum dicens quod est endelechia, id est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Haec ille.

Ex quibus patet quod motus quo ad suum materiale & quo ad suum quid nono est aliud a forma quae acquiritur vel perditur, & ideo rarefactio non est tertia natura distincta a quantitate & qualitate, sed est quantitas vel qualitas materialiter, licet aliquos respectus vltra hoc importet pro formali vt dictum est scilicetordinem ad aliquid potentialius, & ad aliud actualius.

Item 2. sent. dist. 1. q. 1. art. 4. quaestiuncula secunda in solut. 1. sic dicit. Motus quantum ad suam substantiam reducitur ad illud genus in quo sunt termini motus sicut imperfectum ad perfectum, quamuis ponatur in praedicamento passionis secundum quod importat ordinem mouentis ad motum, vt dicit Commentator in 3. Phystcus Haec ille.

Dicitur secundo quod sicut raritas vel densitas non dicunt in recto quantitatem, sed potius qualitatem, sic & rarefactio & condensatio. De hoc Sanctus Thomas 3. part. q. 77. artic. 2. in solut. 3. sic dicit. Rarum & densum sunt quaedam qualitates consequentes corpora ex hoc quod habent multum vel parum de materia sub dimensionibus, sicut & omnia alia accidentia consequuntur ex principijs subtae, & sicut subtracta substantia diuina virtute conseruantur alia accidentia, ita subtracta materia diuina virtute conseruantur qualitates materiam consequentes sicut rarum & densum. Haec ille.

Dicitur tertio, quod multum est inconueniens secundum doctrinam Sanctus Thomas dicere quod per quamcunque rarefactionem & per quamcunque condensationem desinat prior quantitas Eucharistiae & secundum totum, & secundum partem quamlibet sui, & acquiratur alia totaliter noua, cuius nihil praefuit, quia secundum hoc ad quamcunque talem mutationem desineret ibi esse corpus Christi, vt patuit in probatione tertiae conclusionis. Dicitur quarto, quod et falsum est quod in rarefactione vel condensatione facta secundum quantitatem & qualitatem substantijs inhaerentes, & non in Eucharistia corrumpatur totaliter prima quantitas & acquiratur aliqua noua, cuius nihil praefuit, & de hoc diffuse tractatum fuit 2. sen Nec valent probationes ad hoc inductae, non quidem prima, nam licet termini motus sint incompossibiles quo ad sua formalia, possunt tamen esse compossibiles quo ad suum materiale, potissime in alteratione quae est secundum intensionem vel remissionem eiusdem formae. Eadem enim forma sub esse remisso est terminus a quo, & sub esse intenso est terminus ad quem. Cum aut dicit arguens quod magis & minus vel maius & minus non variant essentiam formae, non obstat, sufficit enim quod varietur esse formae, licet non essentia, vt diffuse dictum fuit in 1. sent.

Nec valet quod additur de dicrtria simul subiecti motus & terminorum, quia vt dictum est si motus ille sit de genere quantitatis, est sine subiecto. Si autem est de gneroe qualitatis est subiectiue in quantitate Eucharistiae, & sic neutro modo subiectum talis motus est idem cum terminis motus. Similiter nec valet secunda pbatio. Nam concesso primo consequente ibidem illato scilicet quod quaelibet pars rarioris est rarior tamen vlterior consequentia qua infertur. ergo quaelibet est quanta noua quantitate, non valet, quia vt in secundo didum fuit in tali rarefactione nulla noua quantitas secundum essentiam acquiritur in subiecto, nec in aliqua parte illius, sed sicut in intensione albedinis aut alterius qualitatis eadem albedo secundum essentiam nulla alia acquisita prius dabat esse ad bum remisse, & postea dat esse album intense propter aliud & aliud propter perfectius & imperfectius esse quod dat subiecto, & sic intenditur & remittitur, sic eadem quantitas sine additione & subtractione alicuius quantitatis modo dat esse palmale, postea bipalmale Et sic tale subiectum rarefit sine acquisitione nonae quantitatis, non tamen sine acquisitione noui esse quantitatis & nouae actualitatis. Quia si alicui videatur mirum quod quantitas possit augeri sine additione, legat Sanctus Thomas 1. sent. dist. 17. vbi agit intensione charitatis, & in secunda secundae. q. 24. artic. 1. in solut. 1. vbi sic dicit. Quantitas corporalis potest in aliquid inquantum est quantitas, & in aliquid inquantum est forma accidentalis. Inquantum est quantitas habet quod sit distinguibilis secundum situm vel numerum, & ideo hoc modo consideratur augmentum magnitudinis per additionem, vt patet in animalibus. Inquatum vero est forma accidentalis est distinguibilis solum secundum subiectum, & secundum hoc habet proprium augmentum, sicut & aliae formae accidentales per modum intensionis in subiecto, sicut patet in his quae rarefiunt, vt probat Philos 4. Physic. Haec ille.

Si autem quis dicat quod quantitas non suscipit magis & minus secundum Philomstcus in praedicamentis, ad hoc responsum est in secundo, & similiter patet responsio per statim dicta quod hoc non competit quantitati vt quantitas est, sed vt est forma accidentalis apta dare subiecto suo perfectius & imperfectius esse, & ipsum diuersimode actuare. Ad confirmationem tertio loco factam dicitur, quod proprie loquendo sicut quantitas est subiectum raritatis ita & rarefactionis quae est moaus per se terminatus ad qualitatem, sed ex consequenti ac quantitatem, & hoc tam in rarefactione Eucharisuae quam in alijs rarefactionibus.

Ad illud quod vltimo additur de fractione specierum &c. patet per praedicta, quia in tali fractione est motus localis partium quantitatis, & corruptio vnius totalis quantitatis compositae ex partibus. Motus autem localis constat quod est subiectiue in partibus quae mouentur & ao inuicem separantur. Corruptio autem formae totius materialiter non est aliud ab illa forma tendente de actuin potentiam, & de esse in non esse. Vnde sicut illa forma erat in suis partibus ita & dicta corruptio, & sicut illa forma erat sine subiectotita & illa mutatio, & sic patet quod sola quantitas est ibi sine subiecto: per idem patet de additione. Sciendum autem quod si motus non ponatur esse forma fuens, sed potius fuxus formae prout ponunt aliqui, tunc dicendum esset quod talis fluxus esset subiectiue in quantitate vel qualitate fluente, vide hanc materiam in 7. quolibet Godofredi. q. 3. cum impugnationibus Bernardi de Gannaco. Multa etiam de hac materia dicta sunt 2. sent.

Ad primum eorum quae secundo loco inducit contra conclusionem probando, quod in Eucharistia quantitas non sit subiectum aliorum accidentium. Dicendum quod Philostas 4. Met. intendit quod vnum accidens non accidit alteri naturaliter tanquam principali sustentatiuo, quia nullum accidens in virtute propria potest sustentare aliud accidens. De hoc saepe dictum est alias vnde Sanctus Thomas de virtutibus. q. 1. arti. 3. sic dicit. Subiectum tripliciter comparatur ad accidens. Vno modo sicut praebens ei sustentamentum, nam accidens per se non subsistit, fulcitur vero per subiectum. Alio modo sicut potentia ad actum, nam subiectum accidenti subijcitur sicut quaedam potentia actui, vnde & accidens forma dicitur. tertio modo sicut causa ad effectum, nam principia subiecti sunt principia per se accidentis. quantum ergo ad primum vnum accidens subiectum alterius esse non potest, nam cum nullum accidens per se subsistat non potest alteri sustentamentum praebere, nisi forte dicatur quod inquantum est a subiecto sustentatum, aliud accidens sustentat, sed quantum ad alia duo vnum accidens se habent ad aliud per modum subiecti, nam vnum accidens est in potentia ad aliud sicut diaphanum ad lucem, & superficies ad colorem, vnum etiam accidens potest esse causa alterius vt humor saporis, & per hunc modum dicitur vnum accidens esse alterius accidentis subiectum, non quod vnum accidens possit alteri sustentamentum praebere, sed quia subiectum est receptiuum vnius accidentis mediante alio. Haec ille.

Ex quibus patet ad argumentum, & potissime patet quod argumentum in proposito nullum locum habet, quia deficiente causa deficit effectus. Causa autem quare vnum accidens non potest esse alterius subiectum proprie tanquam sustentatiuum eius naturaliter est ista, quia scilicet nullum accidens naturaliter subsistit, & quia haec causa tollitur in Eucharistia, quia virtute diuina quantitas subsistit, ideo nimirum si tollitur effectus scilicet non posse esse subiectum alterius. Immo quia ipsa sola subsistit, ideo potest esse subiectum sustentatiuum aliorum.

Ad secundum dicitur quod sicut diuina virtute accidens potest participare aliquam similitudinem perseitatis substantiae, & modum essendi subuae. vt patet in Sacramento Eucharistiae ita etiam substantia completa cuiusmodi est humanitas potest eadem virtute participare modum essendi accidentis, vt patet de humanitate Christi. Et de hoc plura dicta sunt 3. sent. Posset tamen dici quod similitudo parum valet, quia plus repugnat perfecto trahi ad modum imperfecti quam econtra.

Ad tertium negatur minor in proposito, quia quantitas Eucharistiae non dependet actu ab aliquo subiecto, sed per se subsistit, & ideo potest terminare dependentiam aliorum accidentium quae non per se subsistunt Dicitur secundo quod non semper requiritur ad rationem subiecti esse terminatiuum talis dependentiae quale requirit arguens, nec in accidentibus Eucharistiae, nec in alijs, quia sicut ostensum est, hoc solum requiritur ad subeum primo modo sumptum, non autem ad subiectum secundo vel tertio modo sumptum. Non enim oportet quod omne subaedcum sit sustentatiuum, & per consequens nec oportet osit terminatinum dependentiae accnntis &c.

Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem negatur minor, non enim essentia accnntis in tali terminabilitate consistit, de qua arguens loquitur, nec in repugnantia ad oppositam terminationem aut terminabilitatem, sed in hoc quod est essentia talis cui secundum naturam suam debetur esse in alio, nec hetem potentiam naturalem ad esse per se, habet tamen potentiam obedientiae ad hoc, & sic si detur sibi esse per se vel terminatio propria sine extrinseco subiecto non detur ei aliquid suae naturae repugnans, sed aliquid supra naturam nec transfertur in aliud genus, sed participat modum essendi superioris generis. De praedictis Sancts Thom praesenti dist. q. 1. art. 1. q. 1. in responsione primi sic dicit. Inesse non dicit esse accidentis absolute, sed magis modum essendi qui sibi competit ex ordine ad causam proximam sui esse. Et quia remoto ordine accidentis ad causam proximam adhuc potest remanere ordo ipsius ad causam primam secundum quem modum ipsius essendi non est inesse, sed ab alio esse, ideo potest Deus facere quod sit accidens, & non insit, nec tamen esse accidentis ab accidente remouebitur, sed modus essendi. Haec ille.

Item in solut. 2. sic dicit. Sicut probat Auicenus in sua Metaphysica per se existere non est diffinitio substantiae, quia per hoc non demonstratur quidditas eius, sed suum esse, & sua quidditas non est suum esse, alias non posset esse genus, quia esse non potest esse commune per modum generis, cum singula contenta in genere differant secundum esse, sed diffinitio vel quasi diffinitio est res habens quidditatem, cui acquiritur esse vel debetur esse non in alio. Et similiter esse in subiecto non est diffinitio accidentis, sed econtrario res cui debetur esse in alio, & hoc nunquam separatur ab aliquo accidente, nec separari potest, quia illius rei quae est accidens secundum rationem suae quidditatis semper debetur esse in alio, sed potest esse quod illud quod debetur alicui secundum rationem suae quidditatis ei diuina virtute agente non conueniat, & sic patet quod facere accidens esse sine substantia non est separare diffinitionem a diffinito. Et si aliquando hic dicatur diffinitio accidentis, praedicto modo intelligenda est dicta diffinitio, quia aliquando ab accidentibus diffinitiones ponuntucausa breuitatis, non secundum debitum ordinem, sed tanguntur illa ex quibus potest accipi diffinitio.

Item eodem arti. q. 3. in solut. 5. sic dicit. Cum ista accidentia habeant esse & essentias proprias, cum eorum essentia non sit suum esse, constat quod aliud est in eis esse & quod est &c. Item ibidem in solut. 6. sic dicit. Sicut subiectum quod ponitur in diffinitione accidentium non est in essentia accidentis, ita materia quae ponitur in diffinitione raritatis & densitatis non est de essentia eorum &c.

Item 3. par. q. 77. art. 1. in sol. 2. sic dicit. Cum ens non sit genus hoc ipsum quod est esse, non potest esse essentia substantiae vel accidentis. Non ergo diffinitio substantiae est ens per se sine subiecto, nec diffinitio accidentis est ens in subiecto, sed quidditati seu essentiae substantiae competit habere esse non in subiecto. In hoc autem sacramento non datur accidentibus quod ex vi suae naturae vel essentiae sint sine subiecto, sed ex diuina virtute sustentante. Et ideo non desinunt esse accidentia, quia nec separatur ab eis diffinitio accidentis nec competit eis diffinitio subtnuae. Haec ille.

Item ibidem in solut. 4. sic dicit. Accidentia huomodi manente substantia panis & vini non habebant ipsa esse, nec alia accidentia, sed substantia eorum habebat esse huiusmodi per ea, sicut nix est alba per albedinem, sed post consecrationem ipsaaccidentia quae remanent habent esse, vnde sunt composita ex esse & quod est. Haec ille.

Item 9. quol. art. 5. in solut. 1. sic dicit. Cum dicitur accidentis esse est inesse, vel qualitercunque ponatur subiectum in diffinitione accidentis, intelligitur esse per additionem, vt hbur in 7. Met. Et dicitur diffinitio per additionem quando in diffinitione ponitur aliquid quod est extra naturam diffiniti, sicut nasus ponitur in diffinitione simi. Hoc autem est propter naturalem dependentiam accidentis a subiecto, sed hoc non impediente Deus potest accidentia sine subiecto conseruare. Nec tamen sequitur contradictoria esse simul, quia subiectum non est de essentia accidentis. Haec ille.

Ex quibus patet quod essentia accidentis non includit substantiam, nec quasipartem sui, nec quasi terminum intrinsecum vel extrinsecum aut quasi completiuum vel integratiuum, ita quod sine subita non sit essentia integra, aut completa vel terminata proprio termino scilicet gnmeode & dicturia vel actu & potentia, sed verum est quod naturaliter accidens non habet esse terminatum nisi per substantiam sibi subiectam quantum ad hoc quod accidens non est quod est sed quo aliquod est. Et silr quia in sua diffinitione includit subiectum vt terminum naturalis dependentiae, quae tamen potest a Deo suppleri supra naturam. Et de hac materia multa dicta sunt in secundo quae non oportet hic repetere.

Ad secundum negatur maior, & conceditur oppositum scilicet quod quantitas habet proprias partes realiter distinctas a partibus substantiae & aliorum accidentium. sicut sonat comnins doctrina omnium Philas potissime illorum qui pofuerunt mathematica a sensibilibus separata. Et ad probationem dicitur quod partibilitas potest sumi in proposito quadrupliciter. Primo modo pro forma vel natura absoluta cui primo & per se conuenit diuisio & habere partes, & quae est ratio alijs habendi partes & diuisionem: secundo modo potest sumi pro potentia velaptitudine ad habendum partes contra diuisionem: tertio modo pro effectu formali partibilitatis, primo modo dicle. quem dat suo subiecto scilicet esse partibile vel diuisibile in partes vnius rationis, sicut effectus formalis albedinis quem dat suo subiecto, est esse album: quarto modo pro aliquo respectu consequente substantiam vel accidens partibile, tunc dicitur quod partibilitas primo modo dicta est ipsa natura quantitatis, sed secundo modo dicta est substantia vel qualitas saltem fundamentaliter, quia ipsa substantia materialis ante aduentum quantitatis est in potentia ad quantitatem, & ad habendum partes & diuisionem, sed tertio modo dicta differt a quantitate, sicut esse ab essentia, & effectus formalis a forma quae dat talem effectum & tale esse. Dequarta acceptione non est cura. Cum autem contra hoc arguitur, quia tunc posset intelligi subtea partibilis sine quantitate &c. Negatur consequentia, quia effectus formalis per nullam potentiam potest esse vel fieri sine forma a qua fluit, sicut esse album sine albedine, vel esse animatum sine anima. Similiter nec secunda consequentia valet, quia non solum effectus efficientis differt a causa efficiente, immo etiam effectus causae formalis differt a forma. Differt autem causalitas haec ab illa, quia effectus causae efficientis procedit ab ea per trasmutationem vel actionem intermediam, non autem effectus formalis, sed per quandam naturalem resultationem & consequentiam. Et vlterius quia effectus formalis non differt a forma sicut vna essentia ab alia, sed sicut actus essentiae ab essentia, effectus autem causae efficientis differt a sua causa sicut esse ab essentia. Et rursus quia effectus formalis non hetem existere a forma, immo est ipsum esse formae & ipsum eius existere, secus est de effectu causae essicientis, quia causa efficiens dat existentiam suo efectuiIterum effectus formalis est ratio productionis suae formae, quia in hoc vel ex hoc forma dicitur produci, quia existit & est, vel potius dat esse & existere simpliciter, vel secundum quid suo formabli, secus est de effectu causae efficientis, & multae aliae dissimilitudines dari possunt in proposito.

Ad confirmationem negatur consequentia ibi facta, & ad eius probationem dicitur promo, quod licet diuisio consequatur vel comitetur partes, non tuen oportet quod ad multiplicationem partium quarumcunqe indifferenter multiplicentur dimensiones, sed solum ad multiplicationem partium primi & per se partibilis, quod est quantitas dimensiua positionem habens, non autem multiplicationem partium eorum quae sunt per accidens vel secundario partibilia, cuiusmodi sunt substantiae, & octo genera accidentium. Et ideo cum non sint simul aut in eodem supposito multa partibilia primo & per se, quamuis sint simul multa partibilia vnum per se, & aliud vel alia per accidens aut secundario, ideo non sequitur quod plures diuisiones sint simul per naturam. Dicitur secundo, quod si ad multiplicationem partium sequatur pluralitas dimensionum, tunc arguens incidit in id quod vitare intendit, nec vllo modo potest euadere inconueniens, quod contra alios deducit. Nam posito quod quantitas non haberet partes alias a partibus substantiae vel alterius quanti, non tamen potest negare quin partes substantiae sint aliae a partibus qualitatis, nec quin partes vnius qualitatis sint distinctae a partibus alterius qualitatis in eodem subiecto, vt partes albedinis a partibus dulcedinis in lacte, quia sicut totum differt a toto, ita partes a partibus. Si ergo ad multiplicationem partium sequitur multiplicatio dimensionum: ergo in quolibet corpore sensibili erunt distinctae & plures dimensiones, cum substantia habeat suas partes, & qualitas suas partes distinctas a partibus substantiae. Dicitur tertio quod manifeste falsum est quantitatem non habere partes alias a partibus substantiae, quia hoc posito sequitur quod quantitas est accidens omnino indiuisibile, quod est contra sensum, imaginationem, & intellectum, & contra diffinitionem quanti & quantitatis datam 5. Met. dicentem, quod quantum est diuisibile in ea quae insunt &c. Dicitur quarto, quod non semper oportet multiplicato effectu formali multiplicari formam vel rationem illius effectus, nisi quando effectus multiplicati distinguuntur supposito & subiecto, & nullum inter se ordinem habent, sed aeque primo & immediate se hebnt ad formam quam est principium talium effectiuum, vbi autem tales effectus non differunt supposito, nec subiecto & quodam ordine profluunt a forma, non oportet effectib multiplicatis multiplicari formam, sic autem est in proposito, nam per eandem quantitatem dimensiuam habet esse extensum substantia quae quantitati subijcitur primo, & alia accidentia consequentia quantitatem secundo, inter quae etiam est certus ordo, & omnia talia sunt in eodem supposito, & hoc in alio proposito simile est, nam per eandem animam dicitur animatae omnes partes integrales rei animatae.

Ad argumenta quae secundo loco contra eandem conclusionem inducit, patet responsio per dicta ad argum. Scot concludunt enim verum vno modo, non autem alio modo. Plus enim repugnat separari qualitati quam quantitati, si vtrunque retineat suam indiuiduationem, vt prius expositum fuit, & rursum inhaerentia magis naturaliter consequitur accidentia absoluta quam relatiua vt dictum est.

Ad primum Scoti contra secundam conclusionem dicitur quod responsio ibi data bona est, quia illam ponit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. arti. 2. q. 2. in solut. 2. dicens. Propria virtute nihil agit vltra suam speciem, sed virtute alterius cuius est instrumentum potest agere vlrra suam speciem, sicut serra agit ad formam scasani. Haec ille.

Eandem responsionem ponit 3. par. q. 77. arti. 3. in solut. 3. vt recitatum fuit in probatione conclusionis. Tunc ad improbationem huius responsionis dicitur primo quod maior est falsa, quia accidens dum est in substantia subiectiue non est instrumentum eo modo quo dicit arguens scilicet quod substantia sit vna causa superior effectiua, & accidens sit alia causa effectiua inferior, nam ignis & eius calor non sunt illo modo duae causae efficientes, sed potius vna proprie loquendo, nam ipsa substantia est quod efficit, calor autem quo efficit et agit, & non est proprie efficiens nec agens. Dicitur secundo, quod posito, sed non concesso quod substantia & suum accidens essent duae causae efficientes taliter ordinatae vt dicit arguens, adhuc non bene pbat quod ambae non possint concurrere ad producendum immediate eandem substantiam, nec quod eadem substantia bis producatur, patet quia nullus catholicus, sed solus haereticus Manichaeus potest negare quin Deus & aliqua causa efficiens secunda puta ignis concurrant ad producendum eandem substantiam, puta ignem, & vtraque causa est effectiua & immediate producit per suam actionem eundem effectum, nec oportet quod idem effectus bis producatur, & idem est cum sol & arbor producunt arborem, vel sol & asinus asinum, & sic de caeteris. Dicitur tertio quod probatio adducta ad hoc, non valet, quia fundatur in isto falso principio & falsa consequentia scilicet a, prius naturaliter agit quam agat b, ergo in aliquo instanti naturae priori agit a, in quo instanti non agit b. Huius enim or positum est verum, non enim causa superior dicitur prius agere naturaliter quam agat causa inferior, ideo quia agant in diuersis instantibus naturae, sed solum propter hoc quia actio primae non dependet ab actione secundae, sed potius econtra. Et de hoc multa sunt in primo &c. Ad secuudum dicitur quod cum Beatus Thomas & alij doctores eum sequentes dicunt quod subiectum est causa effectiua propriae passionis, & quod potentiae animae fluunt ab anima, vel quod accidens causatur a principijs substantiae, & similia non intelligunt nec intendunt dicere quod talis substantia subiecta sit immediatum principium actionis qua producitur propria passio, vel tale accidens, nec quod proprie loquendo principale effectiuum passionis sit eius subiectum, sed potius generans vel creans subiectum generat vel creat eius passionem, licet secundum quendam ordinem prioris & posterioris, subiectum autem puta anima dicitur esse effectiuum proprie passionis satis improprie, ex hoc scilicet quia propria passio non producitur nisi mediante subiecto, & hunc intellectum innuit Sanctus Thomas 1. par. q. 7. ar. 6. vbi arguit sic tertio loco. Emanatio quendam motum dicit, sed nihil mouetur a seipso nisi forte ratione partis, sicut animal dicitur moueri a seipso, quia vna pars eius est mouens & alia mota, neque etiam anima mouetur vt dicitur 1. de anima: ergo anima non causat a se suas potentias. Ecce argum. sequitur responsio. Dicendum inquit quod emanatio propriorum accidentium a subiecto non est per aliquam transmutationem, sed per naturalem consequentiam, sicut ex vno naturaliter aliud resultat, vt ex luce color. Haec ille.

Item ibidem in solut. 2. sic dicit. Subiectum est causa proprij accidentis, & finalis, & quodammodo actiua, & etiam vt materialis &c. vbi patet quod non intendit quod sit principaliter actiua, sed quodammodo, cum dicit quodammodo actiua.

Item arti. 7. sic dicit. In his quae secundum naturalem ordinem procedunt ab vno, sicut primum est causa omnium, ita quod est primo propinquius est quodammodo causa eorum quae sunt magis remota &c.

Item ibidem in solut. 1. sic dicit. Sicut potentia animae ab essentia fluit non per transmutationem sed per naturalem quandam resultationem & est simul cum anima, & ita etiam est de vna potentia respectu alterius. Haec ille. Ex quo patet qualem actiuitatem ponit in essentia animae respectu potentiarum, & in vna potentia respectu alterius, quod autem intendat proprium & principale effectiuum passionis propriae esse id quod generat subiectum apparet, nam prima secundae. q. 23. arti. 4. sic dicit. Omne mouens trahendo ad se patiens tria facit in ipso. Primo quidem dat ei inclinationem vel aptitudinem, vt in ipsum tendat, sicut cum corpus leue quod est sursum dat leuitatem corpori generato per quam habet inclinationem & aptitudinem ad hoc quod sit sursum: secundo si corpus generatum est extra proprium locum dat ei moueri ad locum: tertio dat ei quiescere in loco cum peruenerit, quia ex eadem causa aliquid quiescet in loco, per quam mouebatur ad locum &c. Haec ille.

Ex quo patet quod ab eodem generatur & effectiue producitur ignis & sua propria passio quae est leuitas, & eius motus & quies naturalis. Similia dicit vbicunque loquitur de motu naturali grauium & leuium vt patet in scripto super 8. Phys illo cap. quod sic incipit. Sed & hic alio modo &c.

Item 2. sent. dist. 14. q. 1. artic. 3. & dist. 26. q. 1. artic. 2. Item de veritate. q. 24. arti. 1. & de potentia Dei. q. 3. art. 11. in solu. 5. vbi sic dicit. Instrumentum intelligitur moueri a principali agente quandiu retinet virtutem a principali agente impressam, vnde sagitta tandiu mouetur a proijciente quandiu manet vis impulsus proijcientis, sicut etiam generatum tandiu mouetur a generante in grauibus & leuibus quandiu retinet formam sibi traditam a generante &c. Et hinc est quod conter Sanctus Thomas dicit quod propria passio seu accidens proprium causatur a principijs subiecti quasi idem sit causa productiua vtriusque. De hoc 1. sent. dist. 17. q. 1. arti. 2. in solut. 2. sic dicit. Subiectum diuersimode se habet ad diuersa accidentia, quaedam enim sunt accidentia naturalia quae causantur ex principijs subiecti, & hoc dupliciter, quia aut causantur a principijs speciei, & sic sunt propriae passiones quae consequuntur totam speciem, vel ex principijs indiuidui, & sic sunaccidentia communia consequentia principia naturalia indiuidui. Sunt etiam quaedam accidentia per violentiam inducta sicut calor in aquam, & ista accidentia sunt repugnantia principijs subiecti, quaedam autem sunt quae causantur ab extrinseco non repugnantia principijs subiecti sed magis perficientia ipsum sicut lumen in aere. Tamen sciendum est quod omnibus accidentibus communiter loquendo subiectum est causa quodammodo, inquantum scilicet accidentia in esse subiecti substantificantur, non tamen ita quod ex principijs subiecti omnia accidentia educantur. Haec ille. Similia dicit 2. sent. dist. 26. q. 1. artic. 2. in solut. 2. & in multis alijs locis. De hac materia diffuse habetur in 2. quolib. Godofredi. q. 4. qua quaerit. Vtrum aliqua substantia creata sit immediatum principium actiuum alicuius operationis, vnde Bernar.s impugnando Godofrius ibidem sic dicit. Si loquamur de accidente quod consequitur immediate substantiam sicut propria passio, sic verum est quod eadem actione, qua producitur tale subiectum producitur tale accidens, non enim alia actione producitur triangulus, & aequalitas trium angulorum duobus rectis, & hoc est quia subiectum non potest habere actionem nisi secundum quod intelligitur vt est ens actu, sed secundum quod est actu immediate consequuntur ipsum talia accidentia: ergo peractionem subiecti talia accidentia propria produci non possunt.

Item talia accidentia immediate consequuntur essentiam rei, hoc autem non esset si causaretur mediante aliqua actione rei, cum actio rei creatae fit alia ab ea, subiectum autem non potest esse principium actiuum respectu proprij accidentis, sed de accidente separabili quod non consequitur immediate essentiam subiecti non est vder verum, immo oportet ponere quod subiectum sit principium actiuum multorum accidentium, sicut patet de aqua calefacta quae reducit seipsam ad frigiditatem, quia sibi dimissa redit ad frigid itatem nullo alio agente extrinseco &c. Et post multa subdit. Inquirendum est quo subiectum potest esse actiuum respectu accidentis. Et dicendum est quod de proprio verum est quod non est actiuum, sed de conm accidente loquendo distinguendum est, quia duplex est accidens Vnum quod hatem esse permanens in subiecto, aliud quod hebte esse quasi in fieri, sicut operatio: primo modo non potest suturumnd esse casactiua per se nisi in virtute alterius vel intriseci vel extrinseci sicut calor exterior potest esse causa nigredinis in subiecto vel etiam interior, ita quod nigredo causabitur a subiecto nigro per calorem interiorem qui certum est quod non agit nisi in virtute subiecti, vnde non potest dici quod siibiectum nullo modo sit causa nigredinis cum causatur a calore intrinseco, vel cum rubedo causatur ab aliquo accidente intrinseco. Sed quaeres de primo accidente, puta de calore, vtrum subiectum sit per se causa actiua eius. Et dicendum quod oportet ire ad tale accidens quod sit in subiecto per virtutem actiuam alterius, sicut calor naturalis per virtutem generantis, ita quod primum accidens absolutum & permanens semper habet subiectum per virtutem actiuam alterius, & non per suam, sed mediante illo accidente subiectum potest esse causa alterius. Nam Philosti in de sensu & sensato ponit quod humidum intrinsecum est causa saporis & calidum intrinsecum causa odoris, & sic vnum accidens intrinsecum est causa alterius, quod non est nisi in virtute subiecti, cum accidens non agat, sed sit ratio agendi.

Si autem loquamur de accidente quod habet esse in fieri in subiecto, vt est operatio, sic dicendum quod subiectum potest esse causa actiua, vel magis elicitiua talis accidentis mediante accidente proprio, sicut est potentia elicitiua, a qua immediate elicitur operatio, sicut enim cuilibet rei artribuitur propria forma, ita propria operatio, sed quodam ordine, quia forma prius & operatio ex consequenti, & ideo cum forma est totaliter ab alio, non potest dici quod aliquid habeat formam a se effectiue, sed operatio est a principio extrinseco quod est forma, & ideo oportet quod operatio sit elicitiue vel effectiue ab operante, licet aliquando operatio transeat extra, & aliquando maneat in substantia operantis. Haec Bernardus de Gannaco. Similia dicit in 4. quolibet. q. 2. quae omnia videntur bene dicta, hoc solo excepto quod dicit aquam calefactam reducere seipsam effectiue ad frigiditatem, hoc enim falsum est, & contradicit dictis eiusdem quibus dicit, quod nulla substantia efficit aliquod suum accidens permanens nisi mediante aliquo alio, non autem apparet quale accidens absolutum effectum mediet inter aquam & eius frigiditatem, sola enim quantitas mediat quae nullo modo est ratio agendi, & ideo dicendum quod sicut grauitas aquae, & eius motus naturalis & quies sunt a generante, ita & frigiditas eius. Hoc sufficiat ad concordandum dicta Sanctus Thomas in proposito. Dicitur secundo, quod illa maxima quam assumit arguens scilicet quod omnis potentia mere passiua est indifferenter ad opposita vel contradictoria, falsa est, & habet multas instantias. Prima est de materia coeli quae se habet pure passiue ad formam quam habet, & tamen non est in potentia ad aliam formam, nec ad priuationem illius fornia quam habet: secunda est, quia materia prima est in potentia mere passiua ad formam, nec tamen potest esse sine forma: tertia est, quia quantitas pure passiue se habet ad figuram, nec tamen potest esse sine figura, & multae aliae instantiae dari possunt. Dicitur tertio quod Arisoteles non intendit illam maximam, sed solum eius conuersam. scilicet quod omnis potentia contradictionis est passiua, non tamen quod sit mere passiua, sicut patet de voluntate respectu oppositarum electionum, quarum vtranque partialiter efficit, & multa alia dicenda essent ad intellectum illarum maximarum quae non sunt ad propositum.

Ad tertium patet responsio per praedicta, quia primum accidens inhaerens immediate substantiae creatae non causatur proprie effectiue a tali substantia sed ab aliquo exteriori scilicet vel a Deo qui non agit mediante aliquo accidente, vel ab aliqua substantia creata corporali vel spirituali, & quaelibet illarum agit mediante aliquo accidente quod est immediatum & proximum principium actionis qua producitur subiectum & eius propria passio, & ita non concludit quod aliqua substantia creata sit immediatum principium alicuius actionis, sed solus Deus est huomodi, quia eius solius actio est substantia.

Ad confirmationem patet per praedicta, quia conceditur, quod effectus qualis & quantus potest produci a substantia non quali nec quanta, sed sine quocunque accidente existente. Illa tamen substantia est increata sicut patuit in prima productione accidentium & totius mundi, sed loquendo de sumteoa creata, hoc est impossibile, quia quaelibet talis hebtem qualitatem quae est sibi principium agendi, licet subtae separatae sint sine quantitate molis. Ad aliud quod allegatur de 4. Methe. dicitur quod non aliud concludit nisi quod submra perfecta potest esse principium actionis primum, non autem quod possit esse proximum, nec quod alicuius creaturae potentia operatiua sit eius essentia. Cuius rationem assignat Sanctus Thomas in multis locis potissime de spiritualibus crcatuturis. q. vlti. vbi sic dicit. Impossibile est quod alicuius subtrae creatae sua essentia sit sua operatiua potentia. Manifestum est enim quod diuersi actus, diuersorum sunt, semper vero actus pportionatus est ei cuius est actus, sicut autemipsum esse est actualitas quaedam essentiae, ita operari est actualitas operatiuae potentiae seu virtutis, secundum enim hoc vtraque earum est in actu, essentia quidem secundum esse, potentia vero secundum operari, vnde cum in nulla creatura suum operari sit suum esse, sed hoc sit proprium solius Dei, sequitur quod nullius creaturae operatiua potentia sit eius essentia, sed solius Dei, pprium est, vt sua essentia sit sua potentia. Haec ille.

Item in q. de anima. q. 12. dicit sic. Vnumquodque agit secundum quod est actu illud scilicet quod agit, ignis nm calefacit non inquantum est lucidus, sed in quantum est actu calidus, & exinde est quod omne agens agit sibi simile, vnde oportet quod ex eo quod agitur consideretur principium a quo agitur, oportet enim vtrunque esse conforme, vnde 2. Phys. dicitur quod forma & generans sint idem specie, & ideo quando illud quod agitur non pertinet ad esse substantiale rei, impossibile est quod principium quo agitur sit aliquid de essentia rei, & hoc manifeste apparet in agentibus naturalibus quia enim agens naturale in generatione agit transmutando materiam ad formam, quod quidem fit secundum quod materia primo disponitur ad formam, & tandem consequitur formam secundum quod generatio est terminus alterationis, necesse est quod etiam ex parte agentis illud quo immediate agit sit forma accidentalis, vel correspondens dispositioni materiae, sed oportet vt forma accuntalis agat in virtute formae subtralis quasi instrumentum eius, alias non induceret agendo formam substantialem, & poper hoc in elementis non apparent aliqua principia actionum nisi qualitates actiuae & passiuae, quae tamen agunt in virtute formarum subalium, & peoper hoc earum actio non solum terminatur ad dispositiones accidentales, sed etiam ad formas substantiales, nam in artificialibus actio instrumentorum terminatur ad formam intentam ab artifice. Si vero est aliquid agens quod directe & immediate producat substantiam sua actione, sicut nos dicimus de Deo qui creando producit rerum substantias, & sicut Auicenna dicit de intelligentia agente, a qua secundum ipsum effluunt formae subales in istis inferioribus huiusmodi agens agit per suam essentiam, & sic non erit in eo aliud potentia actiua, & eius essentia. Haec ille. Et similia ponit 1. par. q. 77. art. 1. & in multis alijs locis, vbi agit de dituria potentiarum animae ab eius essentia.

Ad quintum patet responsio per praedicta, quia verum est quod illa forma est potentia operatiua & immediatum principium agendi in qua genitum immediate assimilatur generanti & productum producenti, & passum agenti, & quia nullum productum vel genitum vel passum creatum immediate assimilatur suo creato generanti aut producenti aut agenti in forma subali, sed immediate assimilatur sibi quo ad dispositiones accidentales, licet quandoque remote assimiletur ei quo ad formam subalem, ideo nec ex parte agentis creati proxima ratio agendi est forma substantialis, sed aliquid accidens, licet principium remotum agendi sit forma subtalis. Secus autem est de Deo patre in generatione verbi, qui non assimilat sibi verbum productum directe & immediate quo ad aliquid accidens, nec quo ad aliquem respectum, sed immediate & directe quo ad diuinam essentiam, & ideo potentia generandi in Deo non dicit principaliter & in recto accidens, nec relationem, sed diuina essentia. Et hoc intelligit Sanctus Thomas vbi ponit praedictam maximam, vtputa 1. par. q. 41. ar. 5. & de potentia Deiq. 2. arti. 2. & multis alijs locis. Et haec solutio confirmatur ex dictis eius in de anima vbi supra, statim enim post verba superius allegata sic subdit. De potentia vero passiua maniselium est quod potentia passiua quae est ad actum subtralem est in gemeode sumbrae, & quae est ad actum accidentalem est in ganerde accidentis per reductionem sicut principium, & non sicut completa species, quia vnumquodque genus diuiditur per potentiam & actum, vnde potentia homo est in genere substantiae, & potentia album est in genere accidentis scilicet qualitatis. Manifestum est autem quod potentiae animae siue sint actiuae siue passiuae, non dicuntur directe per respectum ad aliquid substantiale, sed ad aliquid accnentale. Esse enim sentiens vel intelligens actu non est subale, sed accnintale ad quod ordinatur intellectus & sensus, & silr esse magnum vel paruum ad quod ordinatur vis augmentatiua, generatiua autem potentia & nutritiua ordinatur quidem ad substantiam producendam vel conseruandam, sed pr transmutationem mamae vanen talis actio sicut & aliorum agentium naturalium fit a substantia mediante principio accidentali. Manifestum est ergo quod ipsa essentia animae non est immediatum principium suarum operationum, sed operatur mediante principijs accidentalibus: vnde eius potentiae sunt proprietates eius. Haec ille.

Ex quibus apparet quomodo intelligit illam maximam quam arguens recitat, scilicet quod potentia generatiua in vnoquoque &c. hoc sufficiat ad argumenta Scoti contra secundam conclusionem primo loco inductam. Ad primum vero eorum quae secunda loco inducit contra secundam conclusionem dicitur quod accidens separatum potest immutare ad formam substantialem in virtute substantiae quam informauit vt eius instrumentum, & cum quaeritur quid intelligitur per hoc quod dicitur in virtute substantiae agere &c. dicitur quod per hoc intelligitur aliquid absolutum quod accidens separatum nunc existens prius accepit in substantia, cui iuhaesit. Hoc autem absolutum est duplex.

Primum est natura propria accidentis, quae sicut fuit instrumentum substantiae sibi subiectae, & virtus substantiae potens in plus ratione subiecti quam si non haberet tale subiectum, aut alterius speciei, ita & nunc, secundum absolutum est esse proprium accidentis, quod recepit in tali subiecto quod adhuc habet idem esse omnino in numero, dum est separatum a tali subiecto: vnde quia habet omnia absoluta quae habebat in subiecto, per consequens habet eandem virtutem quam prius, & potest in omnia quae potuit prius. Cum autem contra hoc dicit arguens, quia in accidente nihil est nobilius accidente, hoc negatur, quia esse accidentis nobilius est accidente, sicut actus sua potentia.

Item accidens nobilius fuit & est, quia fuit instrumentum & virtus talis substantiae, quam sit ex sola ratione proprij generis aut propriae speciei, sicut calor naturalis hominis est nobilior quam calor asini aut calor plantae vel ignis vel calor qui produceretur sine subiecto, & sic idem accidens est nobilius seipso, & ignobilius secundum diuersas considerationes in re sundatas, & sic patet quod cum dicimus quod calor ignis in virtute substantiae potest producere substantiam & huiusmodi, non intelligimus quod virtus substantiae vel formae substantialis ignis recipiatur subiectiue in calore, sicut vnum accidens in alio, sed quod in semet calorest virtus ignis, sicut quaelibet actiua qualitas consequens speciem subiecti dicitur eius naturalis virtus, sic vt dicit Sanctus Thomas in multis locis, potissime de spiritualibus creaturis q. vltima in solutione decimi argumenti sic dicit. Forma accidentalis quae est principium actionis, ipsamet est virtus substantiae agentis. Non autem proceditur in infinitum, vt cuiusibet virtutis sit alia virtus. Haec ille.

Item 1. sent. dist. 3. q. 4. artic. 2. sic dicit. Effectus proprius & immediatus oportet quod proportionetur suae causae: vnde oportet quod in omnibus illis in quibus principium operationis proximum est de genere substantiae, quod operatio sua sit substantia. Et hoc solum in Deo, & ideo ipse solus est qui non agit per potentiam mediam differentem a substantia sua. In omnibus autem alijs operatio est accidens, & ideo oportet quod proximum principium operationis sit accidens, sicut videmus in corporalibus, quia forma substantialis ignis nullam habet operationem nisi mediantibus qualitatibus actiuis & passiuis, quae sunt quasi virtutes & potentiae ipsius. Ex quibus patet quod cum virtus sit principium proximum operationis, ignis non habet aliquam virtutem actiuam aliam a qualitatibus actiuis & passiuis, & ideo cum dicitur quod calor agit in virtute ignis, non est aliud dicere nisi quod calor est virtus ignis, ita vt socutio transitiua resoluatur in intransitiuam. Et sic intelligi debet illud quod ibidem dicit artic. 3. in solutione secundi vbi sic dicit. Accidens ex seipso non habet virtutem producendi aliud accidens, sed a substantia &c. Non tamen negandum est quin accidentia Eucharistiae agant per virtutem eis superadditam, licet non ab igne. Et de hoc Petrus de Palude bene ad propositum sic inquit. Accidentia Eucharistiae possunt generare formam substantialem cuius contrarium dicunt quidam cilicetDurandus, quia nec in virtute propria, quia tunc agerent vltra propriam speciem, nec virtute substantiae cui insunt, quia sunt sine subiecto, nec virtute substantiae, cui infuerunt, quia secundum ordinem naturae nullum instrumentum potest agere in virtute principalis agentis nisi sit actualiter sibi coniunctum, vel nisi recipiat ab eo formam immanentem, vt patet in decisione seminis, sed species sunt actu separatae a substantia, nec recipiunt ab ea formam immanentem per quam agant: ergo &c. Sed ista ratio est contra eos vt videtur, quia sicut nihil producitur nobilius se, sic nihil corrumpitur nisi a fortiori & digniori se. Quod enim corrumpit aliud dominatur illi: vnde videtur extraneum dicere quod species possint substantiam corrumpere, & non substantiam generare, & ideo dicendum quod ad generationem oportet dare generans vniuocum quod est aeque nobile, vel aequiuocum principale quod est nobilius effectu: sed ad corruptionem quae potest esse per solam subtractionem influentiae conseruantis, quia conseruans influit mediantibus dispositionibus accidentalibus, sufficit corrumpens dominari illis dispositionibus quibus destructis, & subiectum corrumpitur, & sic propria virtute species possunt corrumpere & non generare. Cum enim non habeant plus quam ante conuersionem, sicut tunc propria virtute non generabant, ita nec nunc. sed quod postea dicunt quod nec virtute alterius generant, falsum est, & quod dicunt quod nec virtute substantiae cuiinsunt verum est, quia sunt sine substantia. Et vltra quia nec virtute substantiae cui infuerunt. Posset concedi, sed virtute Dei sustentantis, ita nunc generabuntur virtute Dei sustentantis. Potest etiam dici quod virtute substantiae conuersae, sicut semen decisum, quia licet non habeant formam aliam sibi impressam, tamen totum id quod sunt & totam naturam habuerunt in subiecto & a subiecto, saltem sicut a causam materiali, & ideo quandiu conseruatur in eis tale esse quale in subiecto habebant, per consequens habent tale agere sicut prius habebant. Et intantum dicuntur agere in virtute substantiae conuersae, ex quo illud quod in ea habuerunt idem numero eis seruatur. Ex his ergo patet quod triplici virtute possunt generare. Primo virtute Dei, quia cum generare non sit magis actus substantiae quam subsistere, cum omnis prima substantia subsistat secundum naturam, non autem generet, sicut illis accidentibus virtute Dei competit subsistere, pari ratione generare, cum Deus possit communicare supernaturaliter vni creaturae licet inferiori illud quod conuenit naturaliter superiori, sicut coelo generare animam, quod conuenit animali, sic & generare substantiam quod conuenit substantiae naturaliter potest Deus communicare accidenti supernaturaliter, secundo virtute substantiae quae fuit ibi vt dictum est tertio virtute coeli, sicut enim cum mus generat murem, hoc facit immediate potentia muris in virtute ipsius muris particularis agentis, & cum hoc in virtute caeli, quando autem mus per putrefactionem generatur, hoc est totaliter virtute coeli, sic quando caelum conseruat vinum ante consecrationem, qualitas vini in virtute ipsius coeli generat ex gutta aquae appositae vinum, sed quando species sunt separatae post consecrationem, tunc ipsae virtute coeli & conseruantis in eodem vigore generant idem quod prius, sicut si Deus separaret quantitatem ignis cum calore comburendo aerem generaret ignem, sicut prius in virtute coeli, quia caelum non imprimit accidentibus mediante subiecto, sed econtra: vnde non cessat influere & conseruare accidens corrupta substantia. Haec Petus & bene.

Ad secundum patet ex praedictis, conceditur enim quod virtus substantiae conuersae recipitur in accidentibus quando causantur & ssuunt a principijs eius, loquendo intransitiue modo praeexposito scilicet quia talia accidentia habent quod sint virtus & instrumentum substantiae, ex hoc quod fluunt ab ea, non autem quod talis substantia causet in accidentibus aliquam virtutem realiter distinctam ab eis, cum quo stat quod subiectiue recipiunt aliquam virtutem influxam a caelo& aliquam e Deo. Cum autem dicit arguens quod verus intellectus talium verborum non est alius nisi ille quem recitat, falsum est, quia nulla habitudo vel relatio seu respectus potest dici influentia, nec virtus actiua, nec passiua, vt alias visum est.

Ad tertium negatur antecedens, quia licet quod non est aliquid nec in se nec in suo effectu, non possit dici causa generati, tamen quod aliquid est in effectu relicto potest dicicausa mediata saltem & remota. De hoc Sanctus Thomas de potentia Dei q. 3. artic. 11. in solutione quinti, vt supra allegatum est sic dicit. In strumentum intelligitur moueri a principaliagente quandiu retinet virtutem e principali agente impressam: vnde sagitta tandiu mouetur a proijciente, quandiu manet vis impulsus proijcientis, sicut etiam generatum tandiu mouetur a generante in grauibus & leuibus, quandiu retinet formam sibi traditam a generante. Vnde & semen tandiu intelligitur moueri ab anima generantis, qua liuremanet virtus impressa ab anima, licet corporaliter sint diuisa. Oportet autem mouens & motum simul esse quantum ad motus principium, non tamen quantum ad totum motum, vt apparet in proiectis. Haec ille. Ibidem etiam dicit in solutione duodecimi. Virtus coelestis corporis in inferioribus corporibus relinquitur inquantum ab eo transmutantur sicut a primo alterante. Et propter hoc dicit Philosophus in libus de animali. quod omnia corpora sunt plena virtutibus animae &c. Haec ille.

Ad quartum negatur minor, quia accidens separatum a subiecto subterali in Eucharistia ad productionem substantiae agit, non solum in virtute propria, sed vt est virtus substantiae conuersae, & vt instrumentum caeli & Deivt praedictum est.

Ad quintum patet responsio per ca quae dicta sunt ad tertium, quia quandiu qualitates Eucharistiae retinent virtutem acceptam a substantia tandiu mouentur ab ea, & praeter hoc mouentur a coelo & a Deo motione virtuali & infinxiua.

Ad sextum dic tur quod agens aequiuocum instrumentale potest esse imperfectius suo effectu, non autem principale agens, ideo solutio quam recitat bona est, & secundum mentem Sancti Thomae vnde prima distinctione huius quarti q. 1. artic. 4. quaestiuncula prima in solutione. 3. sic dicit. Agens non semper est nobilius patiente simpliciter loquendo, sed inquantum est agens. Agit enim ferrum vel ignis in corpus humanum quod est simpliciter nobilius, quo tamen ignis est nobilior inquantum est actu calidus, & secundum hoc agit in corpus humanum. Et similiter non oportet quod res illae materiales quae sunt in sacramentis sint simpliciter anima nobiliores, sed secundum quid inquantum sunt instrumenta diuinae misericordiae operantis ad iustificationem. Nec iterum oportet quod instrumentaliter agens sit simpliciter nobilius effectu, quia effectus non proportionatur instrumento, sed p. incipali agenti, quod quandoque per vilia instrumenta nobiliores effectus inducit, sicut medicus inducit sanitatem per clisterium &c. Haec ille.

Item ibidem in solutione quarti sic dicit. Causa vniuoca vel non vniuoca proprie loquendo, & simpliciter sunt diuisiones illius causae cuius est similitudinem habere cum effectu. Hoc autem est principalis agentis & non instrumenti, vt dicit Alexander secundum quod narrat Commentator in 11. Met. Et ideo proprie loquendo instrumentum neque est causa vniuoca neque aequiuoca. Posset tamen reduci ad vtrumlibet secundum quod principale agens, in cuius virtute agit, est causa vniuoca vel aequiuoca. Haec ille.

Et similia dicit tertia parte q. 62. artic. 4. Cum vero dicit arguens quod illa propositio est sibi per se nota, scilicet simpliciter imperfectius secundum speciem vel genus non potest esse totale principium actiuum respectu perfectioris &c. Dicitur quod nos non ponimus quod accidens Eucharistiae vel aliud agens creatum sit totale agens alicuius effectus, si ly totale importet exclusionem alterius agentis, quod non sit pars veriorma vel aliquid talis agentis creati, quia cuiuslibet effectus Deus est causa principalis. Si vero ly totale sumatur ex parte effectus, vt sit sensus, quod quicquid est in tali effectu est productum a tali causa & non solum pars, sed totum, tunc conceditur quod aliquid imperfectius secundum speciem vel genus potest esse causa totalis alicuius perfectioris, sed tamen non erit causa principalis, sed instrumentalis, agens enim in virtute alterius perfectioris vel aeque perfecte illi effectui. Nec ex ista positione destruitur aliqua demonstratio probans ordinem entium, aut quod principium sit perfectissimum, nec fauetur illi proteruiae quae poneret totum vniuersum & omne quod est in eo esse factum a musca, nec sequuntur alia ibidem adducta, quia nos semper ponimus quod nihil imperfectius est causa principalis alicuius perfectioris se, sed hoc solum dicimus de instrumentali. Et tunc ad primam huius improbationem negatur minor. Non enim ponimus quod aliqua causa aequiuoca totalis vel principalis sit imperfectior causa vniuoca alicuius effectus, sed solum hoc dicimus de causa instrumentaliquae proprie loquendo non debet dici aequiuoca nec vniuoca, vt praehabitum est.

Ad secundam probationem patet per idem, quia accidens quod ponimus posse immutare ad formam substantialem instrumentaliter non est proprie causa aequiuoca, & dato quod posset dici aequiuoca, non tamen principalis nec totalis. Talem autem causam aequiuocam non oportet esse perfectiorem causa vniuoca, nec ad talem causam oportet reducere totum ordinem accidentalem causarum vniuocarum, sed solum ad causam aequiuocam principalem, cuius causae illae inferiores vniuocae sint quasi instrumenta, & mouentia mota, vel potius in causam analogam, sicut ostendit Sanctus Thomas prima parte q. 13. artic. 5. in solutione primi, vbi sic dicit. Licet in praedicationibus oporteat aequiuoca ad vniuocum reducere, tamen in actionibus agens non vniuocum ex necessitate praecedit agens vniuocum. Agens enim non vniuocum est causa vniuersalis totius speciei, sicut sol est causa generationis omnium hominum. Agens vero vniuocum non est causa agens vniuersalis totius speciei, alioquin esset causa si ipsius, cum sub specie contineatur, sed est casparticularis respectu huius indiuidui quod in participatione speciei constituit: causa autem vniuersalis prior est particulari. Hoc autem agens vniuersale licet non sit vniuocum, non tamen est aequiuocum omnino, quia sic non faceret sibi simile, sed potest dici agens analogum, sicut in praedicationibus omnia vniuoca reducuntur ad vnum primum non vniuocum, sed analogum quod est ens. Haec ille.

Ad tertiam dicitur primo quod minor argumenti est falsa simpliciter. Nam Deus nulli creaturae dat esse formaliter, sed effectiue solum, & tamen perfectiori modo dat esse asino vel lapidi suum esse limitatum quod habet, quam si daret sibi illud idem esse non effectiue, sed formaliter, quia hoc secundum argueret imperfectionem in Deo, non autem primum. De hoc Sanctus Thomas prima parte q. 51. artic. 1. in solutione tertij sic dicit. Vinificare effectiue simpliciter perfectionis est: vnde & Deo conuenit secundum illud primi Regum. 2. Dominus mortificat & viuisicat. Sed viuincare formaliter est substantiae quae est paralicuius naturae & non habentis in se integram naturam speciei. Vnde substantia spiritualis quae non est vnita corporest perfectior quam ea quae est corpori vnita. Haec ille.

Simile ponit de spiritualibus creaturis q. 5. in solutione sexti ar. gumenti. Conceditur tamen quod si diuina essentia daret asino vel lapidi esse diuinum, perfectius esse sibi daret quam modo det effectiue, sed hoc non est ad propositum, quia tunc daret sibi aliud esse quam det modo. Dicitur secundo quod similitudo assumpta in maiori non valet, quia non est duplex modus dandi esse formaliter, sicut est duplex modus dandi effectiue esse scilicet vt agens principale, & vt instrumentale. Et ideo licet nullum accidens possit dare formaliter perfectius esse quam sit suum, potest tamen dare effectiue esse perfectius suo esse proprio, non quidem vt efficiens principale, sed vt instrumentale in virtute alicuius perfectioris vt dictum est. Quia autem additur de diuina essentia nihil valet, quia diuina essentia non potest esse instrumentum alicuius perfectioris se, sicut accidens est instrumentum substantiae, & ideo essentia diuina non potest dare perfectius esse effectiue quam det formaliter, secus est de accidente. Dicitur tertio quod argumentum peccat per fallaciam figurae dictionis, quia mutatur quid in quomodo vel res in modum. Concludit enim si aliquid concludat quod accidens non potest dare esse perfectiori modo quam formaliter, cum tamen deberet concludere quod non posset dare esse perfectius effectiue quam illud quod dat formaliter, & multos alios defectus habet illud argumentum.

Ad quartam probationem dicitur primo quod illud argumentum non procedit contra nos si loquatur de causa efficiente principali, quia nos non ponimus quod talis causa sit imperfectior suo effectu, nec quod eius effectus sit simpliciter perfectior ea. Dicitur secundo quod nec procedit si arguat de causa instrumentali, quia omnis instrumentalis causa etiam est aeque perfecta vel perfectior suo effectu aliquo modo, scilicet vel actu vel virtute vel vt talis res est vel vt instrumentum alterius est. Sicut in simili dicit Sanctus Thomas prima secundae q. 114. artic. 3. in solutione tertij dicens. Gratia Spiritus sancti quam in praesenti habemus, & si non sit aequaus gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, sicut & semen arboris in quo est virtus ad totam arborem &c. Haec ille.

Item prima parte q. 18. artic. 1. in solutione secundi sic dicit. Virtus generatiua non generat solum in virtute propria, sed in virtute totius animae cuius est potentia. Et ideo virtus generatiua plantae generat plantam, virtus vero generatiua animalis generat animal. Quato enim anima fuerit perfectior tanto virtus eius generatiua ordinatur ad perfectiorem effectum. Haec ille.

Item ibidem in principali responsione. Ex anima inquit generantis deriuatur quaedam virtus actiua ad ipsum semen animalis vel plantae, sicut a principaliagente deriuatur quaedam vis motiua ad instrumentum. Et sicut non refert dicere quod aliquid moueatur ab instrumento vel a principali agente, ita non refert dicere quod anima generati causetur ab anima generantis, vel deriuata ab ipsa quae est in semine. Haec ille. um multis alijs bene facientib. ad propositum. Simile dicit de potentia Dei q. 3. artic. 11. per totum potissime in solutione quarti vbi dicit. Anima sensibilis non est actu in semine secundum propriam speciem, sed sicut in virtute actiua, sicut domus in actu est in mente artificis in virtute actiua, & sicut formae corporales sunt in virtutibus coelestibus. Haec ille.

Ex quibus patet quod causa instrumentalis est aequalis aliquo modo effectui per illam aliquo modo inducto, & quodammodo continet illum in actu, & licet non secundum rationem propriae speciei, tamen secundum actum virtutis. Dicitur tertio quod ratio Auicennae solum arguit de causa quae poneretur esse omnino imperfectior suo effectu tam actu, quam virtute, nos autem non sic ponimus, & ita nihil arguit contra nos. Dicitur quarto quod si arguens nil aliud intendit concludere nisi quod principale causans equiuocum non est imperfectius, omnino frustra laborauit, quia hoc gratis sibi concessum fuisset. Si autem intendit concludere de agente instrumentali etiam frustra laborauit, quia vt dictum est, non concludit quod tale oporteat esse perfectius in actu formali, sufficit enim quod sit perfectius in virtuali actu. Dicitur quinto quod accidens separatum non ponimus esse totalem nec principalem causam effectiuam generationis substantiae, sed partialem & instrumentalem, & simile est de corruptione substantiae, & de inductione vltimi gradus alterationis disponentis ad corruptionem substantiae. Dicitur sexto quod illud quod vltimo additur de gutta aquae posita &c. faltum est, quia calor ignis remanens & conseruatus a Deo in priori existentia sine priori substantia posset destruere guttam aquae sibi debite approximatam in virtute pristinae substantiae, & in virtute coeli, & in virtute Dei, vt prius dictum fuit.

Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem & ad omnia sequentia dicitur primo quod non est mens beati Thomas quod cum ex accidentibus Eucharistiae generatur aliqua substantia, puta vermis quod forma substantialis rei nouiter generatae ex illis recipiatur subiectiue in solis dimensionibus interminatis, & non aliqua materia, quia hoc esset multum inconueniens, vt bene concludit arguens par. 8. media. Sed intendit quod dimensiones interminatae conuertuntur diuina virtute in materiam quantam, quae est subiectum formae substantialis nouiter inductae, & est pars compositi nouiter generati. Et quod haec fuerit mens Sancti Thomae patet. Nam praesenti dist. q. 1. artic. 2. quaestiuncula quarta in solutione secundi sic dicit. Hoc non est remotum quin Deus posset mutare corpus in spiritum, & tamen quantum ad aliquid dimensiones interminatae magis sunt propinquae materiae corporali quam corpus spiritui. Haec ille.

Item in solutione tertij sic dicit Sicut quando aer conuertitur in ignem non dicitur quod materia ignis fiat duo scilicet materia ignis & forma ignis, sed vnum tantum quod fit scilicet ignis, ita etiam dimensiones illae non dicuntur duo fieri, sed vnum tantum scilicet materia sic dimensionata, & hoc fit diuina virtute. Haec ille.

Item in solutione quarti sic dicit. Secundum quamlibet positionem oportet ponere aliquid in hac generatione esse miraculosum & aliquid naturale. Reditus enim substantiae, vel creatio materiae vel conuersio dimensionum in materiam est miraculum. Sed quod materia iam existens recipiat talem formam cuius dispoitiones praecesserunt in dimensionibus hoc est naturale. Haec ille. Et simile dicit in principali responsione, vt recitatum est in probatione tertiae conclusionis.

Item tertia parte q. 77. artic. 5. in solutione tertij sic dicit. Quantitas dimensiua panis & vini retinet naturam propriam, & accipit miraculose vim & proprietatem substantiae, & ideo potest transire in vtrunque scilicet in substantiam & dimensionem. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet quod mens eius fuit quod dimensiones subiistentes in Eucharistia conuertantur diuina virtute in materiam quantam vt praedictum fuit. Et ideo ad argumenta facta contra oppositum non oportet respondere. Dicitur secundo quod argumenta facta contra secundam partem diuisionis ibi positae scilicet contra aduentum nouae materiae non valent. Cum enim quaerit arguens quando aduenit illa materia, dicitur quod in instanti generationis nouae substantiae.

Nec valet improbationes huius partis. Non quidem prima, quia non ponimus quod adueniat materia sine quantitate, sed potius quod venit per conuersionem noua materia sub noua quantitate diuino miraculo.

Item nec valet secunda improbatio, quia licet non interueniat corruptio alicuius substantiae concomitans generationem substantialem, interuenit tamen corruptio vel desitio quantitatis subsistentis ad modum substantiae & vicem gerentis substantiae panis quo ad omnmn actionem & passionem vt dictum fuit in probatione conclusionis. De praedictis Petrus de Palude sic dicit. Ex accidentibus potest aliquid generari & nutriri, licet quidam dicant quod sola diuina virtute potest ex eis aliquid generari, & sine dubio non sic potest poni quod natura ex eis generet, sicut quod natura per ea generet. In his enim in quibus natura inferior & particularis deficit, natura superior, & vniuersalis subuenit, ne sit in natura monstrum. Vnde quia esse corruptionem sine generatione nisi in nutritione est monstrum in natura, maius quam esse vacuum, cum ad illud sequatur, vel materiam esse sine forma, vel ipsam annihilari & corrumpi, ideo postquam species corrumpunt illud in quod agebant, puta species vini in modicam quantitatem aquae, natura superior, vel ipsae species in virtute naturae superioris creatae inducunt formam vini in materia, sicut graue mouetur sursum, ne sit vacuum, sed vbi natura creata non potest, oportet ad Deum recurrere. Sic autem est in productione materiae. Vnde cum ex his speciebus aliquid genera ratur materia quae est in genito, aut est per creationem, & sic est a solo Deo, aut est per conuersionem specierum in materiam, & nec hoc potest natura, sed si Deus potest annihilatum idem numero reparare, cum minus sit conuerti quam annihilari, potest multo magis m ateriam conuersam eandem numero facere redire. Nec oportet propter hoc corpus Christi conuerti in panem, quia materia non fuit ipsiaddita sicut fit in nutritione, immo etiam in nutritione Deus posset materiam extrahere quae fuit vni ta, & aquam de vino lymphato. Vel posset dici quod in omnibus generatis ex speciebus erit forma substantialis cum accidentibus sine materia prima. Quauis melius videatur quod sit status in miraculis, nec vltra hoc sacramentum sit aliquod miraculosum, sed redeatur ad statum naturae Deo creante materiam vel reparante vel in eam accidentia conuertente, quorum omnium cratio videtur rationabilior, quia ad eam nihil nouum sequitur, quod Deus alias non fecerit, cum omnis materia sit a Deo per creationem.

Item de nutritione illi idem dicunt quod de generatione, quia vel Deus materiam creat vel reparat vel in eam accidentia conuertit, sed non oportet quod virtute diuina materia fiat sub forma nutriti, sicut oportet quod fiat simpliciter, quia materiam de nouo creari vel conuersam vel annihilatam reparari excedit virtutes naturae, & plus creatio quam reparatio. Sed quod materia facta fiat sub forma nutriti naturale est, nec excedit naturam formae quod informet omnem potentiam suae materiae coniunctam.

Item non est imaginandum quod prius fiat materia sub speciebus quam sub forma nutriti, quia tunc desineret esse prius in corpus Christi manentibu. speciebus quod non dicitur, quia si posset ibi esse manente materia nulla necessitas esset materiam conuerti propter praesentiam corporis Christi, nec iterum materia posset esse sub accidentibus sine forma substantiali, vne cum sola materia sit necessaria ad hoc quod ex speciebus fiat generatio & nutritio, ipsa sola redit & non prius quam fiat subforma nutriti vel geniti. Quod autem Thomas hic dicit non posse redire substantiam panis, nec in totum, nec in partem verum est per naturam, sed per diuinam potentiam etiam supposito quod non possit annihilatum idem numero reparare, ex quo principio hic procedit, alibi vero probat contrarium. Et secundum illud dicendum est quod multo magis potest reparare conuersum quam annihilatum. Et sicut productio (haracteris potest communicari creaturae, non autem productio gratiae, sic restauratio conuersi, non aut reparatio annihilati, quia ex quo annihilatum est, factum est nihil. Ex nihilo autem creatura non agit. Sed quod est conuersum, & non annihilatum non est factum omnino nihil, sed est redactum in esse, potentiali, potentia obedientiali & si non naturali: vnde forte potest communicari. Et sic idem quod corrumpit species, virtute Dei reparat ex eis materiam, quae in eis in potentia obedientiali remansit. Nam si dicatur quod illud esse potentiale in quo materia rem asit, est in corpore Christi & non in speciebus, cum corpus Christi a corrumpente species non attingatur, tunc a solo Deo fit reparatio illa. Sed quando Sanctus Thomas dicit quod species conuertuntur in materiam vel quantitati interminatae datur natura materiae scilicet potentia, videtur sentire quod esse illud potentiale obedientiale remansit in speciebus, & esse potentiale naturale transit, quia quamuis esse potentiale naturale sit esse materiae, nihil tamen prohibet esse potentiale aliquod obedientiale & supernaturale, quod est alia essentia a materia secundum hanc opinionem, quae ponit formam & accidens posse conuerti in materiam. Haec Petrus & bene & conformiter supradictis. Praeter hoc quod ponit creationem materiae rationabilius poni quam conuersionem accidentium in materiam, hoc enim non videtur, quia tunc genitum non fieret, nec generaretur proprie ex speciebus si ly ex diceret habitudinem materiae, sed solum si ly ex dicit ordinem, vt sit sensus ex speciebus, id est post species, ex quo species nullo modo transeunt in substantiam geniti. Et de hoc diffuse loquitur Sanctus Thomas praesenti distin. q. 1. artic. 2. quaestiuncula 4 Ad argumentum Durandi contra eandem conclusionem respondet Petrus de Palude dicens, quod argumentum deficit in tribus membris quae assumit. Primo quidem, quia potest dici quod quantitas corrumpitur per contrarium, quia sicut substantia non habet contrarium, est tamen susceptibilis contrariorum, ratione quorum omnis passio magis facta abiicit a substantia, & sic corrumpitur substantia aquae per corruptionem frigiditatis a suo contrario calido. Sic licet quantitati nihil sit contrarium, quia tamen est susceptibilis contrariorum, quorum vnum est sibi connaturale, & conseruatiuum, aliud vero contrarium, ex quo retinet tale esse, & talis naturae quale prius dicitur corrumpi per contrariuin, licet enim quantitas de se sit indifferens ad calorem & frigiditatem, tamen quantitas vt est ignis determinat sibi calorem, vt est aqua determinat sibi frigus, & per corruptionem qualitatis connaturalis, & per aduentum contrariae corrumpitur naturaliter: secundo potest dici quod corrumpitur corruptione materiae seu subiecti non actualis, sed aptitudinalis, quia subiectum suum fuit corruptum quando fuit conuersum, & nihilominus quantitas mansit. Sed quia quantitatisieruatur idem esse, quod prius, quia esse est terminus corruptionis omnibus modis, quibus poterat corrumpi & nunc. Vnde omnis alteratio quae corrupisset subiectum si mansisset, corrumpit ea quae manent, quia posset videri alicui quod sicut substantia est prior generatione sic esset posterior corruptione. Cum enim accidens non sit naturaliter sine subiecto, oportet prius esse substantiam quam accidens, alias esset ante substantiam.

Item oportet prius corrumpi accidens quam substantiam, alias maneret post substantiam sine subiecto. Dicitur autem accidens corrumpi corruptione subiecti non sicut per causam efficientem quae praecedit effectum, sed sicut per finalem quae sequitur, vt sit sensus quod quandocunque subiectum est corruptum, prius omne accidens eius corrupitur, quia haec est dispositio ad corruptionem substantiae: vnde accidens corrumpitur propter substantiam corrumpenda sicut generatur propter genitam. tertio potest dici quod corrumpitur per diuisionem, quia licet quantitas vt quantitas sit diuisibilis in infinitum, tamen vt naturalis est habet minimum. Et quia per naturam non potest quantitas ab omniqualitate naturali separari, quia per diuisionem fieri potest vt nulla qualitas naturalis remaneat, quia in omni tali est dare minimum, per consequens corrupta omni tali qualitate corrumpitur quantitas, quae a qualitate omnino separarinon potest, quia omnium natura constantium est terminus. Et ideo quarto potest dici quod corrumpitur per augmentationem, quia enim quantitas retinet idem esse & eiusdem naturae quod prius habuit, quia secundum quod erat substantiae & talium qualitatum erat diminuibilis & augmentabilis vsque ad certum terminum vltra quem non poterat manere in illo subiecto, nec cum illis qualitatibus connaturalibus, sed corrumpitur, ita & nunc per augmentum & diminutionem perdens omnem qualitatem perderet, & perdidisset naturale subiectum. Haec Petrus & bene. Quomodo autem intelligenda sint ea, quae Sanctus Thomas dicit in probatio. ne huius tertiae conclusionis de dimensionibus interminatis, & vtrum medient inter materiam & formam substantialem visum fuit in secundo sent. nec oportet hic repetere Ad argumentum contra quaestionem patet solutio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant: De qua Benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext