Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum hostiae vel sanguini a duobus consecrato possit aliquid admisceri
DISTINCTIO XIII. QVAESTIO I. Vtrum hostiae vel sanguini a duobus consecrato possit gliqud admasceri.
CIRCA finem duodecimae dist. & circa decimamtertiam dist. 4. sent. quaeritur Vtrum hostiae vel singuini a duob.s consecrato possit aliquid admisceri.
Et arguitur quod non. Quia nec plures possunt eandem hostiam consecrare nec speciebus panis & vini potest aliquid admisteri. ergo quaestio falsa. Antecedens probatur pro prima parte, quia plurium agentium sunt plures actiones maxime quando quilibet sufficit ad agendum, sed vnus sacerdos tantum potest consecrare: ergo si plures consecransimul sunt plures consecrationes super eandem hostiam, & ita sit iniuria sacramento. Pro secunda parte probatur, quia vt in primo de Generatione probat Philosophus accidens non permiscetur substantiae, sed quilibet liquor substantia quaedam est, cum ergo species sint tantum accidentia, videtur quod nihil possit eis permisceri.
In oppositum arguitur, & primo pro prima parte quaestionis, quia consuetudo est quarundam Ecclesiarum quod nouisacerdotes in sua ordinatione Episcopo concelebrant super eandem materiam panis & vini. Pro secunda parte arguitur, quia maius est corrumpi quam permisceri, sed illae ipecies possunt corrumpi: ergo & misceri.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In scodmo obiectiones. In tertio solutiones
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Plures Sacerdotes possunt simul vnam & eandem hostiam, vel idem vinum consecrare. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia par. q. 82. artic. 2. vbi sic dicit. Sacerdos cum ordinatur constituitur in gradu eorum qui a Domino acceperuntin coenapotestatem consecrandi, & ideo secundum consuetudinem quarundam Ecclesiarum sicut Apostoli Christo coenant concaenauerunt, ita nouiter ordinati Episcopo ordinanticoncelebrant. Nec per hoc iteratur consecratio super eandem hostiam, quia sicut dicit Innocent. tertius. Omnium intentio debet ferri ad idem instans consecrationis. Haec ille. Idem dicit 4. sent. dist. 13. q. 1. artic. 2 in solutione secundae. q. Secundum morem inquit quarum dam Ecclesiarum plures sacerdotes Episcopo concelebrant quando ordinantur ad repraesentandum quod quando Dominus hoc sacramentum constituit, & potestatem consecrandi Discipulis dedit eis concaenauit, sicut Episcopus simul cum ordinatis presbyteris celebrat. Haec ille.
Item ibidem arguit sic. Vnus dicens verba virtute verborum consecrat, sed quod factum est fieri non potest, quia quod est non fit: ergo alij nihil faciunt: ergo superfluum est quod dicunt verba. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut Innocen. dicit. Omnes concelebrantes debent intentionem referre ad illud instans in quo Episcopus verba profert, & sic Episcopi intentio non fraudatur, nec aliquis ibi facit quod factum est. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Celebratio in consecrando per Ecclesiam tolerata & a Sacris Doctoribus approbata effectum consecrationis habet, nec est sine effectu, sed huiusmodi est celebratio plurium Sacerdotum in eorum ordinatione super eandem materiam panis & vini: ergo &c.
Secunda conclusio. Vino consecrato potest alius liquor admisceri. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 77. artic. 8. vbi sic dicit. Species in hoc Sacramento permanentes sicut adipiscuntur virtute consecrationis modum essendi substantiae, ita etiam adipiscuntur modum agendi & paiendi, vt scilicet agere & pati possint quicquid ageret vel pateretur substantia, sed si substantia ibi esset, posset alius liquor permisceri: ergo & istis speciebus. Huiusmodi tamen permixtionis duplex esset effectus scilicet secundum formam liquoris, & secundum quantitatem. Si enim permisceretur aliquis liquor in tanta quantitate quod posset diffundi per totum vinum, totum fieret permixtum, quod autem est permixtum ex duobus neutrum miscibilium est, sed vtrunque transit in quoddam tertium ex his compositum.
Vnde sequeretur quod vinum prius existens non remaneret, si liquor permixtus esset alterius speciei. Si autem esset eiusdem speciei liquor adiunctus, puta si vinum permisceretur vino, remaneret quidem eadem species, sed non remaneret idem numero vinum. Quod declarat diuersitas accidentium, puta si vnum vinum esset album, & aliud rubeum. Si vero liquor adiunctus esset tam paruae quantitatis quod non posset diffundi per totum, non sic ret totum vinum permixtum, sed aliqua pars eius, quae quidem non remaneret eadem numero propter permixtionem extraneae materiae, remaneret tamen eadem species, non solum si paruus liquor permixtus esset eiusdem speciei, sed etiam si esset alterius speciei, quia gutta aquae multo vino permixta transit in speciem vini, vt dicitur 1. de Generatione. Manifestum est autem quod corpus & sanguis Christi remanet ir hoc sacramento quandiu illae species manent eaedem, consecratur enim hic panis, & hoc vinum: vnde si fiat tanta permixtio liquoris cuiuscunque quod pertingat ad totum vinum consecratum, & fiat permixtio, erit aliud numero, & non remanebit ibi sanguis Christi. Si vero fiat tam parua alicuius liquoris adiunctio quod non possit diffundi per totum, sed vsque ad aliquam partem specierum desinet esse sanguis Christi sub illa parte vini consecrati, remanebit tamen sub alia. Haec ille. Simile ponit 4. sent. di. 12. q. 1. art. 2. in solutione sextae. q. Quidam inquit dicunt quod quicunque liquor addatur speciebus vini in quacunque quantitate desinit ibi esse corpus Christi, quia dimensiones illae non manent eaedem, & iterum liquor qui additur per totum diffunditur. Vnd ecum corpus Christi non sit sub speciebus cum alio corpore, oportet quod in toto desinat esse corpus Christi. Sed haec positio non potest stare. Constat enim quod corpus Christi manet ibi quandiu illa accidentia manent. Illa autem accidentia non corrumpuntur aliter quam corrumperetur substantia panis & vini. Constat autem quod ex paruo liquore addito non destrueretur vinum, & ideo nec species vini remanentes. Rationes etiam praedictae non cogunt. Primo quia non quaelibet dimensionum destructio tollit sacramentum, sicut enim additio ita & diuisio facit aliam dimensionem, vt patet per Philosophum. Diuisio autem non tollit veritatem Sacramenti, vt patet in pane qui frangitur: vnde nec additio, quia illa varietas dimensionum quam facit talis additio & diuisio est quantum ad determinationem ipsarum, & non quantum ad indeterminatum esse earum secundum quod competit eis subsistere, neque quantum ad esse, in quo subsistunt conformae substantiae praecedenti. Similiter etiam paruus liquor constat, quod non potest diffundi per omnes dimensiones, nisi excederet in virtute & trasmutaretur in aliam speciem: vnde non oportet quod occupet omnes dimensiones. Et ideo aliter dicendum quod hoc modo admiscetur liquor quicunque illis speciebus, sicut admisceretur substantiae vini. Liquor autem additus si esset aequalis quantitatis vel maioris pertingeret ad omnes dimensiones vini, & sic si esset alterius speciei faceret alteram speciem liquoris mediam.
Si autem esset eiusdem speciei vinum faceret aliud vinum secundum numerum, maxime quantum ad accidentia. Si autem liquor additus esset minoris quantitatis non posset pertingere ad omnes dimensiones totius vini, sed ad aliquas, & illas immutaret aliquo dictorum modorum, & forte mutaretur secundum speciem si esset alterius speciei. Constat autem quod in hoc sacramento non manet corpus Christi nisi quandiu illae species manent eaedem numero, & ideo si ponatur paruus liquor, corrumpet partem specierum, & sub illa parte desinet esse corpus Christi. Non enim est probabile quod vna gutta aquae per totum scyphum diffundatur. Si autem addatur in magna quantitate, sic corrumpet species secundum totum, & ita totaliter desinet esse corpus Christi. Haec ille.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus in hunc modum. Conclusio ista inquit potest intelligi dupliciter. Vno modo quod plures Sacerdotes sic consecrent vnam hostiam quod vnus consecret vnam partem hostiae, puta medietatem, & alius consecret aliam medietatem, hostia tamen integra remanente. Alio modo quod quilibet consecret eam totam. Primum adhuc potest intelligi dupliciter. Vnomodo quod quilibet intendat consecrare solum medietatem non signando quam medietatem hostiae, alio modo eam signando sensu vel imaginatione vel quocunque alio modo. Si primo modo, sic dicendum est quod plures Sacerdotes non possunt consecrare vnam hostiam, si nullus signet quam medietatem intendit consecrare, sed solum in generali intendit de medietate quaecunque sit illa & non de tota. Quod sic patet, quia qua ratione talis sacerdos consecraret hanc medietatem. puta quae est a dextris, eadem ratione & illam quae est a sinistris, quia intentio sua non est magis de hac quam de illa, sed est absolute de medietate quam indifferenter se habet ad hanc, & ad illam: ergo aut vtranque aequaliter consecrat aut neutram. Non vtranque, quia tunc consecraret totam, quod non potest esse cum non intendat consecrare totam, sed solum medietatem: ergo neutram consecrat, quod est propter defectum intentionis quae debet esse deter minate de materia consecranda.
Si autem intelligas secundo modo scilicet quod Sacerdos signet medietatem quam vult consecrare, sic posset videri alicui quod si consecratio fuit per transubstantiationem panis in corpus Christi, nullo modo est possibile hostia manente integra vnam partem consecrari sine alia parte. Primo quia talis consecratio non est possibilis, nisi vna pars substantiae panis possit conuerti sine alia parte, sed hoc non est possibile, vt probabitur: ergo &c. Probatio minoris, quia substantia panis sub quantitate hostiae non habet partem, immo quantitas sua est essentialiter sua partibilitas, non enim praeter partes quantitatis sunt aliae partes materiae, vt aliqui imaginantur, nisi diceremus quod alia est extensio mater ae, & alia quantitatis, quod non est verum: ergo non potest conuerti pars substantiae panis, nisi simul conuertatur sua quantitas, quae est essentialiter & intrinsece sua partibilitas, quo facto hostia non remanet integra, quare &c.
Tertio, quia vnum numero non potest fieri multa nisi diuisione quantitatis, cum diffinitio quanti sit quod quantum est diuisibile in ea quae insunt 5. Metaph. sed si pars substantiae panis conuertetur quantitate manente integra, vnum numero scilicesubstantia panis diuideretur in plures partes, scilicet in partem conuersam & in partem non conuersam, absque diuisione quantitatis: ergo hoc non est possibue. Sed ad hoc potest dicit quod si pars quae conuertitur maneret actualiter & non corrumperetur, istae rationes procederent naturaliter loquendo, sed quia pars quae conuertitur sua conuersione desinit esse, nec mirum, quia desinit actu esse, ideo non oportet quod conuersione talis partis quantitas conuertatur, nec ad diuisionem totius in ta. es partes, quarum vna corrumpitur & alia remanet, requiritur diuisio quantitatis, qua tam forma substantialis quam accidentalis per quantitatem extensa corrumpitur secundum partem quantitatiuam quantitate manente incorrupta. Actio enim corrumpentis naturaliter licet non sit nisi in aliquid quantum, tamen respicit qualitatem vt terminum qui abijcitur & corrumpitur, quantitatem vero vt subiectum quod manet nec corrumpitur nifs per accidens, quatenus corruptis qualitatibus corrumpitur substantiale, & per consequens quantitas quae inest substat tiae vt subiecto. Et sicut fit naturaliter corruptio partis quantitatiuae albedinis absque corruptione aut diuisione quantitatis, sic virtute diuina potest heri corruptio parti, substam tiae panis, & per consequens conuersio eius in corpus Christi absque corruptione & diuisione quantitatis. Posset etiam virtute diuina heri quod pars substantiae panis maneret, & fieret sub alia quantitate, puta non corrupta nec diuisa, quia licet diffinitio quanti sit quod quantum est diuisibile in ea quae insunt, tamen hic non esset diuisio, sed aliud genus acuonis videlicet corruptio & conuersio vt nunc fit in Sacramento vel translatio eiusdem subiecti de vno accidente ad aliud, sicut enim Deus posset facere quod substantia quae est nunc sub vna quantitate fieret sub alia, puta non corrupta nec diuisa, sic vt videtur posset facere quod pars substantiae existentis sub parte vnius quantitatis fieret sub parte alterius quantitatis. Propter quod dicendum est aliter, quod si media pars hostiae integrae potest sensu imaginatione vel intellectu signari absque reali diuisione, tunc media pars potest consecrari sine alia, quia concurrunt omnia quae pertinent ad Sacramentum scilicet forma materia minister & intentio. Si non, non. Est autem valde difficile videre quomodo sensus imaginatio vel intellectus inter partes continuas possint distincte signare vnam partem nihil accipiendo de altera.
Si autem conclusio intelligatur secundo modo scilicet an plures Sacerdotes possint consecrare vnam hostiam, ita quod quilibet consecret eam totam, sic est duplex modus dicendi. Quidam enim dicunt quod sic etiam si non simul proferant verba consecrationis, sed vnus post alium. Quorum ratio est, quia sacerdos cum ordinatur constituitur in gradu eorum qui in coena acceperunt potestatem a Domino consecrandi, sed Apostoli qui tunc hanc potestatem acceperunt Christo caenanti concaenauerunt, & ideo noui ordinati secundum quarundam Ecclesiarum consuetudinem Episcopo celebranti concelebrant, & per consequens consecrant eandem materiam, cum Episcopo. Nec per hoc iteratur consecratio super eandem materiam, quia licet diuersis temporibus proferant verba vnus & alius, tamen sicut dicit Innocent. tertius intentio debet ferri ad idem instans consecrationis, forte ad illud in quo consecrat Episcopus. Sed hic oriuntur aliqua noua dubia.
Primum est, quia & si Apostoli Christo caenanti concaenauerunt, non tamen concelebrauerunt, quare similiter ordinati Episco pocommunicanti communicare debent, quod etiam fit secundum consuetudinem omnium Ecclesiarum, non tamen debent concelebrare. Et quod dicitur secundo, quod haec est consuetudo aliquarum Ecclesiarum, dicendum quod bene est consuetudo in aliquibus Ecclesijs quod illi qui ordinantur in Sacerdotes Episcopo incipiente canonem missae ipsi incipiunt & perficiunt totum, exceptis verbis consecrationis quae no dicunt, & super hoc specialiter instruuntur, & cum in illis verbis consistat consecratio, constat quod non consecrant cum Episcopo. Et si in aliquibus locis sit consuetudo quod dicant verba consecrationis, non est dubium quod periculosa est, & magis est abolenda quam seruanda, quia vix aut nunquam potest fieri quod omnes simul proferant verba consecrationis, cum illi qui ordinantur sint parum scientes & parum discreti, nec vnus expectat alium in dicendo verba canonis & consecrationis, nec illa verba dicuntur in alto vt vnus possit alium audire, & se ei conformare, & sic contingit quod vnus profert verba consecrationis ante alium, & primus cosecrat totum si tunc consecrare intendit, & sequentes nihil faciunt, sed iterant verba consecrationis super materiam iam consecratam.
Item talis consuetudo potius debet dici corruptela vel alvsus quam consuetudo. Cuius ratio est, quia quando aliquid est omissum de pertinentibus ad ordinationem alicuius, illud debet suppleri antequam ille exequatur officium sui ordinis, sed ordinatio sacerdotum non est completa quando sit consecratio in missa, immo restant quaedam facienda, scilicet manuum impositio cum praeseripta forma verborum. Accipite inquit Spiritum sanctum: ergo irrationabile est quod Sacerdotes simul cum Episcopo sint concelebrates cum nondum completa sit ordinatio eorum.
Nec valet quod dicitur quod intellectus omnium fertur ad idem instans consecrationis scilicet ad illud in quo Episcopus profert verba, quia intentio non facit quod verba habeant suam efficaciam antequam proferantur, vel postquam prolata sunt, alioquin effectus conlecrationis posset anticipari vel differri secundum voluntatem sacerdotis, ita quod proferens verba consecrationis mane, & intendens quod non haberent effectum suum tunc, sed circa tertiam, consecraret circa tertiam virtute verborum praecedentium, quod non videtur conueniens, sed periculosum & enorme: ergo verba consecrationis habent effectum suum in primo instanti, quo prolata sunt vel nunquam. Si ergo non omnes simul verba consecrationis proserant, qui primus prosert totum consecrat, si pro tunc consecrare intendit, sequentes autem nihil faciunt, sed solum verba consecrationis iterant super materiam iam consecratam. Et ad hoc dicunt quidam quod illi qui proferunt verba prius quam Episcopus non intendunt tunc consecrare, & ideo turic noconsecrat, cum desit intentio tunc consecrandi, sed virtus verborum trauseuntituum manet virtute diuina in aerevlas ad instans in quo Episcopus profert verba consecrationis, & tunc concurrunt omnes virtutes verborum pecedentium, & sic omnes consecrant eandem materiam. Cum enim Ecclesia renatur a Spiritusancto, credibile est quod conluetudines ab E clesia approbatae sint conformes diuinae voluntati, & ideo vbi est talis consuetudo quam Romana Ecclesia scit, & Innocen. qui fuit Papa sciuit nec reprobauit, immo potius approbauit, temerarium videtur tales consuetudines reprobare. Quamuis enim intentio Sacerdotis non possit anticipare vel retardarc effectum verborum, diuina tamen virtus cuiconcordes sunt tales ordinationes, potest effectum verborum suspendere & retardare. Quia autem Innocent. talem consuetudinem approbet confirmatur per illud quod ipse dicit de officio missae parte tertia cap. 9. vbi dicit sic. Consueuerunt presbyteri Cardinales Romanum Pontisicem circunstare, cumque consumatum est sacrificium de manu eius communionem accipere, significantes Apostolos qui cum Domino pariter discumbentes de manu eius Eucharistiam acceperunt. Sed primum istorum scilicet quod virtus praecedentium verborum remaneat in aere vsque ad instans verborum in quo Episcopus consecrat, est adeo derisorium quod non est reprobatione dignum. Quia enim Deus propter particularem consuetudinem aliquarum Ecclesiarum transferat accidemn de subiecto in subiectum scilicet virtutem quam ponunt in verbis quae transeunt, & conseruet eam in aere & mutet ritum Sacramentorum quem ipse instituit, est pure ficticium, sed illud quod vniuersalis Ecclesia tenet de Sacramentis & articulis est a Spiritusancto. Quia autem dicitur de Innoc. qui videtur approbasse illam consuetudinem, potest dici quod approbauit vt Doctor, & non vt Papa, nec sua doctrinam tenetur in omnibus, nec Ecclesia Romana tenet illud quod ipse dicit de presbyteris Cardinalibus concelebrantibus cum Papa. Et si fiebat tempore suo nunc tamen non fit, quia visum est periculum posse de facili contingere in tali celebratione, immo vix fieret quin periculum contingeret, & ideo illa consuetudo abolita est, sicut nobis constat, qui in curia Romana longo tempore stetimus, & adhuc ibidem sumus, & missis summorum Pontificum intersuimus, in quibus illa consuetudo nunquam fuit obseruata. Et si obseruaretur non esset necessarium credere quod bene fieret, quia secundum Hierony. non quod fit Romae, sed quod fieri debet attendendum est. Alius modus est quod plures Sacerdotes eandem hostiam possunt consecrare, dum tamen verba consecrationis simul proferant, alias non. Sed primo proferens totum consecrat & sequens nihil facit, quod probatur sic. Concurrentibus omnibus quae sunt de necessitate Sacramenti vere perficitur sacramentum, sed quando sacerdos profert verba consecrationis super debitam materiam cum intentione consecrandi, tunc concurrunt omnia quae sunt de necessitate Sacramenti: ergo vere consecrat. Sed qua ratione iste consecrat, eadem ratione & alius qui eadem verba simul prosert simili intentione, quare &c. Haec Durandus.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus tripliciter. Primo contra hoc quod dicit conclusio de liquore addito alterius speciei, vult enim probare primo quod si talis liquor est aequalis vel maioris virtutis desinit ibi totaliter esse sanguis Christi. Secundo quod si sit minoris virtutis, remanet ibi sanguis sub omni parte specierum sub qua prius erat, sed non incipit esse sub liquore admixto & corrupto, quia quod inde generatur est vinum & non species vini. Primum probat, quia quando desinit esse consecratio, desinit esse sanguis, sed sic est in proposito: ergo &c. minor probatur: quia quod desinat ibi esse quantum ad qualitates saporis & coloris non est difficile videre, quia vt dicitur primo Physic. ad agendum sufficiunt duo contraria, ad patiendum vero vnum subiectum, sed hic est dare contrarietatem inter qualitates eius quod apponitur puta aquae, & eius cui apponitur puta vini, subiectum autem passibile sub vtraque qualitate est quantitas, quae de se nata est subiici contrarijs: ergo ista sufficiunt ad hoc vt qualitates specierum vini per admixtionem contrarij, puta qualitatum aquae corrumpantur. De quantitate autem quomodo corrumpatur per admixtionem liquorum non clare patet, quia non per actionem contrarij, nec per corruptionem subiecti, nec per diuisionem, sed diuina virtute corrunpitur. Sed dato quod non corrumpatur quantitas, corruptio qualitatum sufficeret ad hoc vt sanguis Christi ibi desineret esse propter duo. Primo quia species vini pertinent ad sacramentum quatenus repraesentant substantiam vini quae conuersa est, sed substantiam magis repraesentant qualitates quam quantitates, quia quantitas est omnibus communis, qualitates autem aliquae sunt proprie secundum naturam formae specificae: ergo qualitates magis pertinent ad hoc sacramentum quam quantitas, ipsis ergo corruptis desinit sacramentum: secundo quia sacramentum est sensibile signum, vt patet ex sua diffinitione, sed species magis sunt sensibiles ratione qualitatum quam quantitatis, vt sic eorum corruptio sufficiat ad corruptionem sacramenti: vnde Innocent. Tertius dicit, quod vbi similitudo deficeret, sacramentum non esset. Similitudo autem attenditur penes qualitates. Secundum patet, quia tandiu manet sanguis Christi quandiu manent primae species, sed illae manent incorruptae siue diuisae, siue non, quandiu sunt maioris virtutis, quia corrumpunt & non corrumpuntur: igitur &c. Haec Durandus in forma.
Ex quibus videtur quod Sanctus Thomas diminute distinguit de admixtione liquorum alterius speciei. Secundo potest argui contra eandem partem conclusionis quae dicit quod per additionem modici liquoris alterius speciei aliqua pars specierum corrumpitur: quia non magis sequitur corruptio specierum per additionem aquae post consecrationem quam ante, sed per appositionem aquae ante consecrationem non dicimus aliquam partem vini quantumcunque modicam corrumpi, sic quod illa non fiat sanguis Christi sicut in alijs, immo vinum conuertit in se aquam, & totum est vinum quod totum conuertitur in sanguine, sicut ipsemet Thomas dicit dist. 11. artic. de aqua: ergo a simili gutta aquae apposita speciebus vini nulla specierum pars corrumpitur, sed sola gutta aquae conuertitur.
Vnde in nulla parte specierum desinit esse sanguis Christi in qua prius esset. Secundo loco contra eandem conclusionem arguit idem Durandus probando, quod si liquor appositus speciebus vini sit eiusdem speciei quo ad naturam substantiae & qualitatum, vtpote si de eodem dolio primo consecratur vinum, & postea consecrato apponeretur simile non consecratum, quod non propter hoc desinit ibi esse sanguis Christi, siue illud quod apponitur specieb. vini consecrati sit maius siue aequale siue minus, quia simile non corrumpit sibi simile, sed contingit quod liquor appositus speciebus vini sit per omnia similis eis, & sic ponitur in proposito cum de eodem dolio vtrumque vinum accipitur: ergo per appositionem talis liquoris species praeexistentes non corrumpuntur. Vlterius ex hoc arguitur sic. Quotienscunque quantum additur quanto manente quantitate vtriusque quantumcunque fiant vnum continuum, semper tamen distinguuntur secundum positionem & situm, quia duae quantitates etiam si sint partes vnius quantitatis continuae necessario distinguuntur situ & positione, sed sic est in proposito vt ostensum est, quia vinum appositum, & species quibus apponitur manent quo ad quantitatem suam, & quo ad qualitates: ergo quantumcunque faciant vnum secundum continuitatem, eo quod sunt similia secundum spem & vtrunque liquidum propter quod de facili continuantur, semper tamen distinguuntur secundum situm. Hanc autem continuitatem quantitatum & nihilominus distinctionem secundum situm, non sic intelligo quod totum vinum appositum sit ex vna parte & species vini consecrati ex alia, & continuentur solum secundum vnum latus in quo applicentur, quemadmodum in insertione ramus appositus trunco continuatur ei solum secundum vnam extremitatem, si tamen sit ibi vera continuatio, quia talis modus continuationis est contra naturam liquidorum, sed vnum subintrat alterum secundum paruas partes, & cedunt vnum alteri, semper tamen distinguuntur secundum situm partes vtriusque vini, licet imperceptibiliter propter paruitatem partium & simo litudinem earum, & ideo sub partibus specierum vini praeexistentibus manet sanguis Christi, & non sub partibus viniappositi.
Confirmatur. Quia omnes Doctores communiter dicunt quod sanguis Christi non desinit esse sub speciebus vini consecrati nisi per talem alterationem seu immutationem per quam desineret ibi esse substantia vini si subesset, sed constat quod per appositionem vini similis in substantia & qualitate praecedens nullo modo desineret esse: ergo per appositionem vini similis in substantia, & qualitate vino consecrato & speciebus eius non desinit corpus Christi esse subspeciebus prioribus vini consecrati. Tertio loco arguit contra eandem conclusionem probando, quod si liquor appositus sit eiusdem speciei quo ad substantiam, non autem quo ad aliquas qualitates, puta si vino rubeo consecrato apponeretur vinum album non consecratum quod adhuc remanet sanguis Christi, ac si fuisset appositum vinum totaliter simile, quia praecedens color non est corruptus, nec nouus generatus secundum rem, sed solum secundum apparentiam per susceptionem paruarum partium vtriusque liquoris, quod ex eo posset aliquis credere hoc, quia color qui resultat ex appositione vini albi cum rubeo nunquam apparet ita purus nec ita vniformis in suis partibus, sicut si esset naturalis. Vel dato quod praecedens color corrumpatur, non obstat quo ad propositum, quia corruptio vel variatio illarum specierum quae se habent per accidens ad sacramentum non mutat ipsum, sed variatio albi & nigri circa vinum se habet per accidens ad sacramentum, potest enim confici de vno sicut de alio. Istae etiam qualitates non proprie demonstrant speciem vini, cum possint in alijs rebus inueniri, non sic autem est de sapore vel aliquo alio tali: ergo corruptio vel mutatio talium qualitatum non mutat sacramentum. Et potest confirmari per rationem immediate prius factam, quia substantia vini non desineret esse per solam alterationem de colore in colorem, & eodem modo nec sanguinis Christi. Vlterius finaliter, tertio probat quod ratio adducta pro conclusione non valet. Tundatur enim conclusio in hac ratione. Quaelibet pars mixti est mixta, si ergo aliquis liquor misceatur speciebus vini consecrati quaelibet pars totius mixti erit mixta: ergo non erit seorsum signare liquorem appositum & species praeexistentes: ergo per totum mixtum est substantia liquoris appositi, sed sanguis Christi non est in hoc sacramento cum substantia alterius corporis: ergo per talem admixtionem desinit ibi esse sanguis Christi. Ecce rationem. Quia autem ista ratio non valeat ostendit dicens. In appositione inquit similium non est mixtio proprie dicta secundum quam quaelibet pars mixti est mixta de qua loquitur Aristeles 1. de Generatione. Illa enim mixtio diffinitur secundum ipsum quod est mixtibilium alteratorum vnio, & loquitur de alteratione quae inducit corruptionem, sic enim alterantur elementa vt veniunt in compositionem corporis mixti, quia non manent actu secundum suas formas & qualitates actiuas & passiuas, sed virtute tantum. Similia autem secundum speciem si sint quo ad omnia similia nullo modo se alterant. Si vero sint similia secundum speciem substantia & dissimilia secundum aliquas qualitates sicut vinum album est dissimile rubeo, sic possunt se alterare aliquo modo, sed non corrumpere. Mixtio ergo talium est per iuxta positionem partium, ita quod nulla pars est immixta, sed totum dicitur mixtum quatenus continet partes diuersorum. Haec ille in forma. Et in hoc tertius articulus terminatur
Articulus 3
QVantum ad quartum artic. respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad obiecta contra primam conclusionem, primo modo intellectam scilicet an plures possint eandem hostiam simul pattialiter consecrare, ita quod neuter totam, sed vnus vnam medietatem, & alius consecret aliam. Dicitur primo quod illum modum ponendi non legitur Sanctus Thomas posuisse nec in scriptis, nec in summa, sed solum secundum modum ibidem recitatum, & ideo non est necesse respondere argumentis secundum primum dicendi modum recipientis. Dicitur secundo quod nec argumenta adducta contra illum modum concludunt sufficienter potissime contra secundum membrum diuisionis ibidem factae. Conceditur enim quod concluditur ibidem contra primum membrum scilicet quod intendens in confuso & sine aliqua speciali determinatione consecrare medietatem alicuius hostiae nihil consecrat, sed si intendat consecrare medietatem determinatam alicuius hostiae quam signat sensu aut imaginatione aut intellectu potest illa solam consecrare, & alius aliam medietatem consimiliter signatam dato quod hostia sit integra potest consecrare, & sic duo possunt eandem hostiam partialiter consecrare sic quod neuter totam, sed vterque dimidiam consecret. Nec argumenta in oppositum valent. Non quidem primum quia minor est falsa, scilicet quod vna pars hostiae integrae non possit conuerti in corpus Christi alia parte non conuersa, sed remanente. Nec valet probatio illius minoris, quia fundatur in vno manifeste falso, scilicet quod substantia panis & vini non habeat alias partes distinctas a partibus quantitatis sibi inhaerentis & eam extendentis. Licet enim quantitas sit partibilitas substantiae, & id quo formaliter substantia habet partes vnius rationis, tamen partes substantiae non sunt partes quantitatis, nec econtra, sed sub diuersis partibus quantitatis sunt diuersae partes substantiae vnius rationis. Et licet sit eadem extensio formalis substantiae & quantitatis, non tamen idem extensum vtriusque, quia substantia est quid extensum, licet denominatiue, & per aliud, quantitas vero est aliquid extensum formaliter & per se. Si enim substantia quantitati subiecta nullas haberet partes praeter partes quantitatis, sequitur quod ipsa se haberet ad quantitatem sibi inhaerentem, sicut anima rationalis se habet ad corpus quod informat, scilicet quod esset tota in toto, & tota in qualibet parte, sequitur etiam quod diuersae partes quantitatis haberent idem subiectum adaequatum, immo quod idem esset subiectum adaequatum totius quantitatis & cuiuslibet partis eius, & quod duo accidentia, immo infinita eiusdem speciei essent in eodem subiecto adaequato scilicet infinita puncta, infinitae lineae, infinitae superficies infinitae partes pportionales eiusdem quantitatis. Sequitur etiam quod aliquid esset subiectum quantitatis continuae & nullo modo esset extensum, nec diuisibile actu, nec potentia in partes intrinsecas, & infinita alia inconuenientia sequuntur ex illa positione.
Item si probatio valeret, non solum concluderet quod non essent aliae partes substantiae a partibus quantitatis, verum etiam quod nullum accidens haberet partes alias a partibus quantitatis nec per se nec per accidens, nec actu nec potentia.
Item quod eaedem essent partes substantiae & quantitatis & qualitatis & omnium concomitantium vel praecedentium aut sequentium quantitatem, quae omnia sunt absurda & manifeste falsa. Sequeretur etiam quod eadem substantia materialis esset circunscriptiue in diuersis locis, quia sub diuersis partibus quantitatis quae sunt in diuersis sitibus. Conceditur ergo quod aliae sunt partes integrales substantiae subiectae quantitati, & aliae sunt partes quantitatis, & aliae sunt partes qualitatis, licet ratio partibilitatis omnium sit quantitas. Alias posset concedi & debent quod in Sacramento Eucharistiae remanent partes substantiae prius sub quantitate existentis, cum ibi remaneant partes suae quantitatis ex quo illae partes & istae erant eaedem, & si remanent omnes partes, ergo & idem totum, & sic tota substantia remanet, quod est falsum. De hoc Sanctus Thomas prima parte q. 76. artic. 6. in solutione secundi, sic dicit. Dimensiones quantitatiuae sunt accidentia consequentia corporeitatem quae materiae toti conuenit. Vnde materia iam intellecta sub corporeitate & dimensionibus potest intelligi vt distincta secundum diuersas partes, vt sic accipiat diuersas formas. Haec ille.
Item in tractatu de natura materiae sic dicit. Nihil penitus est commune formae & priuationi nisi materia nuda, quia terminus actionis physicae scilicet generatio attingit nudam essentiam materiae, quia generatio non est motus. Alteratio autem no attingit ipsam essentiam materiae cum nullum accidens transeat suum subiectum, subiectum autem alterationis est ens actu habens diuersas partes, quia alteratio est motus, loquimur enim de alteratione quae est semper abijciendo aliquid a re alterata, talis nanque alterationis terminus est generatio. Materiam autem habere diuersas partes per se non est possibile, quia diuersitas partium est proprie ipsius compositi constituti ex diuersis partibus. Vnde materia sicut est in potentia ad formam in cuius acquisitione est generatio compositi constituti ex diuersis partibus, ita est in potentia ad diuersitatem partium eiusdem compositi ex eagenerati. Ex materia enim non generatur forma secundum Philosophum per se, quia illud ex quo generatur aliquid per se est pars eius, materia autem non est pars formae, sed ipsius compositi, ideo compositum generatur per se vt dicitur 7. Met. Compositum autem dicitur quod diuersas partes habet, vnde diuersitas partium non est materiae per se, nec formae per se, sed compositi. Compositum vero esse nihil aliud est quam materiam transmutari ad formam ad quam erat in potentia. Ex quo manifestum est quod non auunde materia est in potentia ad partes terminatas & distinctas quam per id quod est in potentia ad formam, cuius inductio est generatio copostti ex diuersis partibus. Et ex hoc manifestum est quod nulla potentia ponenda est ex parte materiae, nisi illa quae perficitur per formam substantialem, cum ad idem genus spectent materia & sua forma. Potentia autem in qua dimensiones pedictae ponuntur non informatur forma substantiali, cum ad idem genus substantiae pertineat. Impossibile est ergo aliam potentiam ponere a parte materiae respectu formae substantialis & respectu diuersitatis partium ipsius compositi generati per inductionem formae in materia. Quando ergo aliqua forma substantialis perficit materiam sicut potentia materiae ad formam est reducta ad actum, ita per vim siue virtutem eiusdem est materia transmutata ad diuinctionem & terminationem totius & partium. In forma enim substantiali non solum est vis perfectiua materiae, sed distinctiua totius per partes. Et huc est necesse respondere potentiam a parte materiae quae respiciat & ipsam perfectionem suam per formam, & etiam partium sequentem diuersitatem. Haec ille.
Conceditur tamen quod forma substantialis potissime forma totius sicut est lapideitas vel ligneitas e tota aliqua totalitate sub qualibet parte quantitatis. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 10. q. 1. artic. 3. in solutione tertiae q. sic dicit. Forma quiescens absolute in subiecto aut est consequens quantitatem, sicut albedo quae fundatur in superficie, aut est praecedens quantitatem, sicut forma substantialis. Si primo modo, de necessitate est tota in toto & pars in parte ante fractionem & postSi autem est praecedens quantitatem est tota in toto & tota in partibus ante fractionem & post, sicut tota forma subsrantialis ligni est in qualibet parte eius, quia totalitas formae substantialis non respicit totalitatem quantitatis, sicut est de totalitate formarum accidentalium quae sundantur in quantitate & praesupponunt ipsam. Haec ille.
Simile ponit tertia parte q. 76. art. 3. Manifestum est inquit quod natura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum sub quibus continetur, sicut sub qualibet parte aeris est tota natura aeris, & hoc indifferenter, siue dimensiones fuerint actu diuisae, ucut cum aer diuiditur vel panis, vel et sint actu indiuisae, d uisibiles vero potentia. Haec ille.
Simile ponit prima parte q. 76. artic. 8. Sciendum etiam quod partes, materiae indiuiduales vel partes integrales signatae non sunt partes speciei, sed compositi & indiuidui sub natura speciei. Et de hoc Sanctus Thomas super Boetium de Trinitate in illa quaestione quaquaerit. Vtrum mathematica consideratio sit sine materia de his quae habent esse in materia, sicut dicit. Totum non a quibussibet partibus potest abstrahi. Sunt enim quaedam partes a quibus dependet ratio totius quando scilicethoc est esse tali toti quod est ex talibus partibus componi sicut se habet syllaba ad litteram, & mixtum ad elementa, & tales partes dicuntur partes speciei & formae, sine quibus totum non potest intelligi cum ponatur in eius diffinitione Quaedam vero partes sunt quae accidunt toti inquantum huiusmodi, sicut semicirculus se habet ad circulum. Accidit enim circulo quod sumantur per diuisionem duae eius partes aequales vel inaequales vel plures, non autem accidit triangulo quod in eo designentur tres lineae, quia ex hoc triangulus est triangulus. Similiter etiam per se competit homini quod in eo inueniantur anima rationalis & corpus compositum ex quatuor elementis: vnde sine his partibus homo intelligi non potest, & has oportet poni in diffinitione hominis: vnde sunt partes speciei & formae. Sed digitus pes & manus & huiusmodi partes sunt praeter intellectum hominis: vnde ex illis ratio essentialis hominis non dependet: vnde sine his intelligi potest, siue enim habeat pedes, siue non, dum modo ponatur coniunctus ex anima rationali, & corpore composito ex quatuor elementis propria commixtione quam requirit talis forma, est homo. Et hae dicunt tales partes materiae quae non ponuntur in diffinitione totius, sed magis econuerso. Et hoc modo se nabent ad hominem omnes partes significatae, sicut haec anima hoc corpus & hoc os & huiusmodi. Hae enim partes sunt partes quidem Sortis & Platonis, non tamen hominis inquantum est homo. Haec ille.
Simile dicit 7. Metaphysicae in illo cap. Quoniam vero diffinitio ratio est &c. cap. sequenti quod incipit Dictum est ergo &c. Ex quibus omnibus apparet primo quod manifeste falsum est substantiam quantitati subiectam non habere alias partes praeter partes quam titatis. Secundo quod substantialis est tota in toto, & tota in qualibet parte. Tertio quod essentia vel natura specifica non habet partes integrales, nec partes materiae significatas, sic quod ad ipsam per se primo pertineant, licet sine illis esse non possit: quarto quod indiuiduum materiale per se ex talibus partibus constituitur. Veruntamen sanum intellectum huius quomodo scilicet forma substantialis quae dicitur forma totius vel forma partis est tota in toto & tota in qualibet parte & qua totalitate, require prius parte. q. 76. ar. 8.
Item. 2. contra gentiles cap. 71. Item de anima. q. 10. & de spiritualibus creaturis. q. 4. & multis alijs locis. Vlterius dicitur quod posito, sed non concesso, quod substantia panis sub quantitate hostiae non haberet partes alias a partibus quantitatis adhuc probatio minoris non valet. Nam sicut dicit Petrus de pa. Licet diuisio requirat quantitatem quo ad principium non tamen quo ad terminum, sicut corruptio requirit ens pro termino a quo, non pro termino ad quem. Non enim potest Deus diuidere non quantum, sed bene potest diuidere qutum in non quantum, immo in non entia, quia diuidendo potest annihilare vtranque partem vel alteram. Et quando natura resoluit compositum in quattuor elementa, licet distinctio generatorum sit propter diuisionem quantitatis manentis, tamen diuisio corrupti, puta puod pars conuertatur in istud elementum & alia in illud, non est propter quam titatem quae maneat, sed propter illam quae corrumpitur. Quia enim inuenit quantum illud quod corrumpit, ideo potest diuisim corrumpere. Quia autem corrumpit cum substantia quantitatem, hoc est quia aliter non potest attingere substantiam. Deus ergo qui potest immediate attingere substantiam non quidem per diuisionem partium quae non sunt, sed per multiplicationem potest conuertere substantiam prout stat sub hac parte, non prout sub illa. Et similiner quando sine corruptione quantitatis albedo vel alia qualitas in vna parte corrumpitur, non potest dici quod pars sit corrupta & pars incorrupta, cum non sit ibi pars nisi in quantitate. Vnde contradictio est dicere quod substantia vel qualitas non habeat partibilitatem nisi illam quae est quantitatis, & illa non tacta dicatur substantia vel qualitas partita, siue in partes manentes siue non manentes.
Nec valet prima ratio quae adducebatur, quia licet substantia non habeat partibilitatem formalem nisi quantitatem, tamen inquantum substantia panis stat formaliter sub ista parte quam titatis, ipsa est distincta situ a substantia quae stat sub alia perte. Vnde cum prius attingatur a conuertente & separante quam desinat esse formaliter quanta, videtur quod hoc sufficiat ad hoc quod partialiter possit conuerti. Posset enim Deus retenta integra quantitate annihilare substantiam prout stat sub ista parte, & retinere prout stat sub alia, & pari ratione posen conuertere. Haec Petrus, & bene quo ad hoc quod ostem dit conclusionem non valere, male autem quo ad hoc quod videtur concedere antecedens superius improbatum scilicet quod eadem omnino substantia indiuiduasit sub diuersis partibus quatitatis tota. Ex hoc enim sequitur quod sit circunscriptiue in diuersis locis & sitibus, & quod eadem numero substantia potest essae conuersa & non conuersa annihilata & actu existens simul & semel, non quidem secundum diuersas partes eiusdem substantiae, sed secundum se totam, & secundum quodlibet sibi intrinsecum substantiale, & multa alia falsa. Ad secundam rationem respondet Petrus quod vnum potest fieri multa sine diuisione vnius quantitatis in duas cum illa multa habent quantitates distinctas, sicut Deus de vna substantia ignis manente quantitate vel annihilata & non diuisa posset facere duas aquas, & de u no mixto corrupto non diuiso possunt generari quattuor elementa. Quia si natura potest facere quantitate corrupta non diuisa, Deus posset hoc facere quantitate seruata integra. Solutio autem Durandi qua dicit quod diuisio in partes manentes non est sine diuisione quantitatis, sed in partes non manentes sic non valet, quia nihil diuiditur realiter nec in manentia, nec non manentia, nisi quantum, & non potest de illo fieri couersiode quo non potest fieri generatio. Vnde si substantia panis quantitate non diuisa, non potest fieri generatio, sic quod aliquid de substantia maneat sub prima quantitate, & aliud sub noua, pari ratione nec conuersio. Vnde dicendum est quod non est proprie diuisio. Nam vnum lignum quamdiu est quantum potest diuidi in duo ligna & illud idem separata quantitate posset fieri duo ligna per generationem non per diuisionem. Et sic est hic, quia licet quantitas corporis conuersi maneat integra, est tamen diuisa quantitate corporis Christi in quod est conuersa, vnde substantia panis prout stat sub vna parte suae quantitatis conuertetur in aliud quantum quod est corpus Christi, & ipsa eadem prout stabat sub alia parte quantitatis sub eadem remanebit.
Praeterea secundum quod dicit Durandus eadem est ratio de substantia & qualitate quo ad extensionem, vnde cum ad sensum appareat quod adhibito igne ad aquam ex vna parte, ex vna parte corrumpitur frigiditas per calorem & manet adhuc in parte opposita aquae non diuisa nec corrupta quantitate aquae in parte nec in toto, sic Deus potest substantiam pro parte conuertere & pro parte non diuisa, nec corrupta nec conuersa. Si dicatur ergo est alia pars substantiae a parte quantitatis non sequitur, quia non proprie dicitur quod pars substantiae conuertatur & pars maneat, sed vna & eadem substantia secundum quod substat vni parti conuertitur & secundum quod substat alij manet. Sed in his quae sunt actu distincta sicut sunt duo ligna diuisa, bene verum est quod habent alietatem & diuersitatem aliam a diuersitate quantitatis, quia illa partialitas non est essentialiter quantitas, sed est per quantitatem sicut per causam in heri & sine qua non. Vnde quando quantum lignum diuiditur duae sunt multiplicationes, sed est vna diuisio ita quod quantitas quidem diuiditur & multiplicatur, sed substantia per se formaliter & essentialiter multiplicatur, sed non diuiditur, nisi quia est substantiam eius quod diuiditur. Haec be& bene quo ad aliqua male autem quo ad illud falsum fundamentum quod supponit concorditer cum Durando scilicet quod substantia non habeat alias partes a partibus quantitatis, hoc enim est dicere quod partes subtmae non sunt substantiae, sed accidentia, & quod substantia componatur ex non substantijs.
Item quod eadem substantia corporea secundum se totam naturaliter est in diuersis locis & sitibus, vtprius dictum est. Similiter falsum est quod sola quantitas diuidatur, & non futura nec qualitas Rursus falsum est quod eadem subtira multiplicatur in diuersas partes nullo sibi addito vel ab ea remoto quod esset sibi intrinsecum per modum partis, sed solum per diuisionem quantitatis sibi inhaerentis. Concedendo nanque talem multiplicationem posset dici quod per diuinam potentiam ex substantia pugilli aeris posset fieri tantus aer quantum est totum elementum aeris sine additione materiae & sine aliqua rarefactione, imo quod materia fabae occuparet tantum spacium quantum est spacium totius mundi, & quod illa materia posset fieri tota sphaera generabilium & corruptibilium. Et ideo aliter potest dici breuiter scilicet quod antecedens vel maior huius argumenti est falsa scilicet quod unum non possit fieri multa sine diuisione quantitatis. Potest nanque vnum fieri multa sine diuisione quantitatis quando illud vnum habet multas partes in potentia sub diuersis partibus quantitatis potissime per diuinam potentiam quae potest attingere immediate substantiam quam titati subiectam conuertendo vel corrumpendo vel diuidendo non diuidendo nec conuertendo neec corrumpendo quam titatem. Sic autem est in proposito. Nec hoc est contra diffinitionem quantitatis, quia substantia si diuiditur est quanta, & per quantitatem habet plures partes, non quidem actu diuisas, sed potentia sicut & quantitas sibi inhaerens. Praeterea sicut arguens dicit, in tali casu non est proprie diuisio, sed alius modus actionis vel passionis, & multis alijs modis instari potest contra argu.
Ad illud vero quod in fine dicitur de signatiomne medietatis hostiae &c. Dicitur 1. quod hostia in qua sunt lineae & circulus potest signari faciliter, puta quod sacerdos vult consecrare illud quod est infra circulum & nihil aliud, & econuerso, & sic erit facile & tunc pars consecratur. Dicitur 2. quod sensu non signetur, dum tamen intellectu signetur. idem sequitur, puta si de hostia plana intendat consecrare solam medietatem quae est ex parte su& non aliam vel aliquid huomod, cum enim caecus possit consecrare & similiter videns hostias aliis suppositas quas non videt, nihil facit signatio, nec demonstratio ad sensum, dum tamen sit in praesentia, quia ibi concurrit materia, cum quaelibet parpanis & vini sit panis & vinum & forma & intentio detecminata secundum intellectum, & si non secundum sensum, cum intentio sit actus partis intellectiuae non sensitiuae Et quamuis alias determinatio intellectus sit secundum determinationem sensus hic tamen non oportet quod sit signatio certae partis secundum sensum, quia nec per visum, cum caecus possit consecrare. Nec per tactum, cum sine tactu etiam mancus possit conficere. Nec per imaginationem aut alium sensum, quia indiuisibile secundum quod huotmiodi non est sensu perceptibile, illud autem quo vna pars continui ab alia distinguitur secundum quod humodi est, est indiuisibile sicut linea quae secundum latitudinem est diuisibilis vnam partem su perficiei diuidit ab alia. Quia autem dicitur magnitudo esse vnum de sensibilibus commubus, verum est inquantum magnitudo est diuisibilis non inquantum indiuisibilis. Vnde sufficit secundum intellectum, quia intellectus huiusmodi indiuisibile apprehedere potest, quod non potest, sensus. Haec Petrus & bene. Quia etiam dum consecrans panem dicit, hoc est corpus meum, ly hoc non demonstrat ipsa accidentia sensibilia, sed substantiam sub accidentibus contentam. Et consequenter demonstrat aliquid intelligibile & non sensibile sensu exteriori, vt dicit Sanctus Thomas 3. parte q. 79. ar. 5. in solu. 2. Et hoc sulficit.
Ad argumenta contra eandem conclusionem intellectam secundo modo. Dicitur primo quod licet apostoli non concelebrauerint Christo in Coena, tamen omnes communicauerunt de manu eius, & potestatem celebrandi & consecrandi Eucharistiam acceperunt. Et quia presbyteri in sua ordinatione in eodem gradu & potestate instituuntur, ideo ad hoc perfecte repraesentandum non solum communicant Episcopo communicante, immo concelebrant & consecrant Episcopo consecrante secundum morem aliquarum Ecclesiarum. a autem quare apostoli tunc non consecrauerunt Christo consecrante potuit esse multiplex. vtputa vt ostenderetur institutio huius sacramenti ad solum Christum pertinere, & quia a huc erant inexperti circa celebrationem, nec erant sufficientes & idonei ad consecradum vsque post ascensionem Christi & ad aduentum spiritus sancti. Causam autem quare presbyteri in sua ordinatione Episcopo concelebrant ostendit Innocentius de officio missae parte 3. c. 24. Consueuerunt inquit presbyteri cardinales romanum circunstare pontisicem & cum eo pariter celebrare. Cunque consumatum est sacrificium de manu eius comnionem accipere significantes apostolos qui cum dnmeno pariter discumbentes sacramenta de manu eius Eucharistia acceperunt. Et in eo quod ipsi concelebrant, ostendunt apostolos tunc a domino huiusmodi ritum sacrificij dedisse. Haec ille.
De hoc Petrus de Palude. Quando inquit dicit arguens quod non consecrauerunt apostoli, verum dicit tamen communicauerunt carni & sanguini, & dictum est eis. Hoc facite in meam commemorationem. In cuius repraesentationem presbyteri in sua ordinatione concant & concelebrant. Sed bene verum est quod istud nullam habet necessitatem, quia magis repraesentaretur quod factum fuit in coena si ordinarentur & conicarent tantum & non celebrarent sicut tunc de apostolis factum est quam si plus. Nec Thomas inducit hoc pro causa necessaria, quia tunc ecclesiae hoc non facientes peccarent, quia deberent se conformare Christo in dispensatione sacramentorum nisi quo ad ea in quibus est contraria ratio in Christo & in nobis celebrando post coenam. Haec Petrus & bene. Nisi quo ad hoc quod dicit. Si presbyteri in sua ordinatione non concelebrarent magis repraesentarent quod tunc factum fuit. Hoc enim falsum est, vt patet per Innocentium quia licet hoc factum similius esset alteri quo ad exteriora, tamen non perfecte repraesentaret interiora facta tunc puta collationem spiritualis ptatis celebrandi quae nunc repraesentatur dum concelebrant. Dicitur secundo quod illud quod arguens dicit de consuetudine ecclesiarum &c. non valet, qua sicut dicit Petrus de pa. magis est credendum Tnnocentio quam arguenti. Sed in hoc verum dicit quod si residuum canonis diceretur, & sola verba formae omitterentur, nihil consecrarent sicut est de cathecismo & exorcismo respectu formae baptismi. Et quod dicit quod illa consuetudo est corruptela, quia non debent exequi ea quae sunt ordinis quousque sua ordinatio sit completa. Di cendu quod regulariter exequi non debent, sed in casu & dispensatiue de consuetudine Ecclesiae, quam romana Ecclesia scit & dissimula immoInnocentius papa approbat.
Ex quo enim characterem sacerdotalem recepit, etiam si nihil adderetur conficere potest & debet in casu ab ecclesia concesso. Et sicut celebratur missa in consumatione consecrationis Ecclesiae, & consumatur in celebratione & terminatione missae, sic & hic consuetudo Ecclesiae excusat. Et quando mos erat crimen non erat. Vnde si nunc dicat verba consecrationis excusatur si talis est mos illius Ecclesiae, & romana ecclesia scit & non reprobat Haec Petrus & bene. Dicitur 3. quod licet in tali celebratione & ordinatione quidam proferant simul cum Episcopo, quidam prius vel post, hoc non obstat. Vnde Innocentius vbi supra sic dicit. Cum autem interdum vni pontifici multi facerdo tes concelebrant, si forte non omnes simul verba consecrationis pronuncient, an solus ille conficiat qui primus pronunciat, quid ergo caeteri faciunt? An iterant sacramenta? Poterit ergo contingere quod ille non conficit qui principaliter celebrat, & ille conficiet qui secundario celebrabit, & sic pia celebrantis intentio defraudabitur. Sane dici potest & probabiliter responderi quod siue prius siue posterius proferant sacerdotes. referri debet eorum intentio ad instans prolationis spiscopi cui principaliter celebranti alsistunt, & tunc omnes simul consecrant & conficiunt. Haec Innocentius in forma. Et cum arguens arguit contra hoc respondet Petrus de pal. Quia inquit dicit arguens quod impossibile est consecrare simul plures, si in diuersis temporibus verba proserant, sine dubio difficile est, quiavt dicit intentio consecrantis non potest anticipare aut retardare effectum verborum quin in vltimo instanti habeant effectum vel nunquam. Sed dicendum est quod omnia quae sunt de essentia alicuius effectus oportet simul concurrere. Sed cum principale agens in sacramentis sit virtus diuina quae ex voluntate agit, sic sufficit ad verum sacramentum ea quae aliquid agunt ad illud concurrere sicut Deus vult. Quia ergo Ecclesia regitur a spiritu Sancto suppontimus consuetudines ab Ecclesia approbatas esse conformes diuinae voluntati. Quia ergo omnes simul consecrantes intentionem suam ordinant ad horam prolationis principalis, licet aliqui prius aliqui posterius proferant, tunc tamen est effectus ex diuina ordinatione, quamuis alias secundum communem cursum intentio non posset anticipare vel retardare. Hoc tamen est verum quod primus qui verba profert non consecrat ante alios si hoc non intendat. Vnde si homo proferret verba consecrationis intentione non consecrandinihil consecraret, ergo si proferat cum intentione, non tunc consecrandi, tunc non consecrat. Sed vbi est virtus qua postea consecratura Potest dici quod illa virtus manet subiectiue in aere subiecto vocis quae transit Dei virtute eam conseruante quousque omnia sint completa.
Item sicut spiritus Sanctus in primitiua Ecclesia diuersas formas baptismi ordinauit propter diuersas causas, sic ordinare potuit diuersas formas in talibus ecclesijs, vbi sunt tales ritus, sicut aliter consecrant graeci & aliter latini. In illo igitur ritu quo plures celebrant, cum vltimus compleuerit omnes habent suum effectum, ita quod tandiu manet in aere virtus praecedens quousque veniat virtus sequens non ex intentione dicentis solum, sed ex virtute diuina, virtutem illam producente & conseruante. Certum est enim quod hic oportet aliquid de communi cursu mutari scilicet quod verba habeant effectum vel post quam prolata sunt quantum ad illos quiprius complent, vel antequam sint prolata quantum ad illos qui postea proferunt nisi omnium intentio feratur ad instans quo vltimus profert Si autem non omnes consecrant sed tantum vnus, non ideo esset dicendum quod solus ille consecret qui primus verba profert cum hoc non intendased vel Episcopus vel vltimus nisi diceretur quod quilibet intendit consecrare verba sua dicendo vel complendo, sed non intendit complere nisi simul Episcopo vel ultimo, tunc verisimile est quod dicit quod solus qui primo protulit conficit. Haec Petrus & bene. Dicitur quarto quod haec solutio Petri non sufficier. ter impugnatur a Durando. Non enim est ficticium nec derisorium dicere quod spiritus Sanctus regens Ecclesiam & dirigens in suis ritibussacramentalibus singulariter miraculose operetur in singularibus ritibus & consecrationibus sacramentorum, sicut est illud in quo plures sacerdotes concelebrant, & eandem materiam panis & vini ex eius instinctu consecrant. Nemini enim dubium esse debet ecclesiam romanam talem consuetudinem nec inuenisse nec obseruasse nec tolerasse aut approbasse sine speciali consilio Spiritus sancti. Modo nimirum ergo si Spiritus sanctus in hac singulari consecratione aliquid singulare operetur puta quod virtus instrumentalis consecratiua verborum sacramentalium transeat de subiecto in subiectum, vel remaneat sine subiecto deficiente proprio subiecto puta voce, vel habeat effectum post quam desijt esse vel antequam sit. Hoc enim non est nouum nec inconueniens de causa efficiente instrumentali, quod patet in simili Nam passio Christi per virtutem instrumentalem in se existentem habuit effectum in praedestinatis praecedentibus Christi passionem & in sequentibus sicut ponit Sanctus Thomas 3 parte q. 48. arti. 6. vbi arguit sic Nullum agens corporale agit nisi per contactum. Vnde & Christus tangendo mundauit leprosum vt ostenderet carnem suam salutiferam habere virtutem, sicut dicit Chrisostomus. Sed passio Christi non potuit contingere omnes homines, ergo non potuit efficienter operari omnium hominum salutem. Ecce argumentum. Sequitur responsio.
Dicendum quod passio Christi licet sit corporalis, habet tamen virtutem spiritualem ex diuinitate vnita, & ideo per spiritualem contactum efficaciam sortitur scilicet per fidem & fidei sacramenta &c. Haec ille. Similiter q. 62. art. quinto ostendit quod sacramenta Ecclesiae specialiter habent virtutem ex passione Christi, cuius virtus quodammodo copulatur per susceptionem sacramentorum. In cuius signum de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt aqua & sanguis quorum vnum pertinet ad baptismum, aliud ae Eucharistiam quae sunt potissima sacramenta.
Item ibidm in solutione secundi sic dicit Per fidem Christus habitat in nobis, & ideo virtus Christi copulatur nobis per fidem. Et quia virtus remissiua peccatorum speciali quodam modo pertinet ad passionem ipsius ideo per fidem passionis eius specialiter homines liberantur a peccatis. Et virtus sacramentorum quae ordinatur ad tollendum peccata praecipue est ex fide passionis Christi Haec ille Item q. 78. ar. 5. sic dicit. Sicut ex contactu carnis mundissimae Christi vis regeneratiua peruenit non solum ad illas aquas quae Christum tetigerunt sed ad omnes vbicunque terrarum per omnia futura secula, ita etiam ex prolatione ipsius Christi haec verba consecrationis Eucharistiae virtutem consecratiuam sunt consecuta a quocunque sacerdote dicaneur ac si Christus ea praesentialiter proferret. Haec ille.
Ex quibus habentur duo. Primum est quod virtus instrumentalis potest habere effectum antequam ex illa virtus sit & postquam desiit esse, dum tamen copuletur passo, & contingat illud modo spirituali puta per fidem: secundum est quod sicut si Deus potest anticipare effectum virtutis vel retardare effectum virtutis passionis Christi in hominibus vel in sacramentis, non apparet inconueniens quod intentio consecrantis & concelebrantis Episcopo ex fide ecclesiae procedens & a spiritu sancto regulata possit anticipare vel retardare effectum consecrationis, potissime vbi Deus est principale agens, quod potest vti virtute instrumentali verborum sicut vult, sicut vtitur virtute passionis in praedestinatos praecedentes & sequentes & concomitantes passionem, Christi. De hoc Sanctus Thomas 1. dist. 4. q. ar. 4. in solutione tertiae quaestiunculae sic dicit. Instrumentum virtutem non recipit nisi secundum quod agenti principali continuatur vt virtus eius quodammodo in instrumentum transfundatur. Principale autem & per se agens ad iustificationem est Deus sicut causa efficiens, & passio Christi sicut meritoria. Huic autem causae continuatur sacramentum per fidem ecclesiae, quae instrumentum refert ad principalem causam, & signum ad signatum. Et ideo efficacia vel virtus sacramentorum est ex tribus scilicet ex institutione diuina sicut ex principali causa agente, ex passione Christi sicut ex prima causa meritoria, ex fide ecclesiae, sicut ex continuate instrumentum principali agenti. Dicitur 5. quod vt praedictum fuit cum Innocentius fuerit papa melius sciuit consuetudines romanae ecclesiae quam arguens. Nec est credendum quod ecclesia romana vnquam obseruauerit consuetudines aut ritus in celebratione Eucharistiae vel aliorum sacramentorum irrationabiles aut periculosos, qui deberent dici corruptelae. Vtrum autem illa consuetudo nunc obseruetur in Ecclesia Romana nescio. Constat tamen quod tempore Innocentij & multorum summorum pontificum tam praecedentium quam sequentium seruata fuit, & in multis ecclesiis tempore sancti Thomae seruabatur, vt ipse testatur Ad ea vero quae dicunt contra Innocentium & Ecclesiam romanam non oportet respondere, quia temere & detractorie dicta sunt. Dicitur sexto quod secundus modus quem arguens ponit insufficiens est. Cum enim dicit quod si virtus diuina sit assistens & non ponatur aliqua virtus instrumentalis, tunc ipsa potest per vnum & per plures sicut sibi placet. Hoc enim bene verum est, sed tunc non debet distingui, vtrum simul an successiue proferant, quia sicut Deus potest agere indifferenter cum vno & cum pluribus, ita cum pluribus simul & non simul, quia semper sunt causa sine qua non. Posset enim Deus ordinare quod non fieret conuersio nisi duo vel tres proferrent verba vnus post alium. Haec Petrus & bene. Dicitur 7. quod cum arguens dicit in alio proposito quod si virtus consecrandi sit inhaerens subiectiue verbis, impossibile est quod plures simul consecrent etiam si verba simul compleant, quia ab agentibus naturalibus simul concurrentibus non procedit effectus nisi intensior.
Dicendum est quod licet intensio sit voluntaria & actio sacramentorum necessaria, sicut si duo applicarent ignem que necessario combureret, tamen si passum non esset natum suscipere plus ab vno quam a duobus, vel effectus esset non intensibilis, nihilominus a duobus sequeretur idem effectus qui ab vno, non enim plus ab vno quam ab alio cum sit aequalis ratio. Nec a neutro, cum quodlibet sit sufficienter approximatum & dispositum, nec vnum impedit, sed iuuat aliud. Et ita est in proposito. Vnde ab vtroque erit consecratio, non tamen maior nec minor quam ab vno. Et probatur per rationem suam, quia concurrentibus omnibus necessaria ad sacramentum, sequitur sacramentum, sed hic sunt omnia necessaria respectu vtriusque agentis scilicet materia & forma & intentio, ergo &c. Haec Petrus & bene. Et haec sufficiant ad argumenta contra primam conclusionem inducta. Ad argumenta contra secundam conclusionem inducta nunc dicendum est Et primo ad ea quae 1. loco inducuntur scilicet de mixtione liquoris alterius speciei. Et quidem ad probationem primae conclusionis ibidem introductae scilicet quando liquor additus alterius speciei est maioris virtutis &c. Dicitur 1. quod quicquid sit de conclusione, tamen probatio eius non valet, quia assumit falsum scilicet quod desinentibus qualitatibus manente quantitate desinit ibi esse corpus Christi vel sanguis. Nec probationes ad hoc inductae concludunt non quidem prima. Vnde respondendo ad illud argumentum sic dicit Petrus. Si qualitates manente quantitate sic corrumperentur quod non remaneret similitudo nec rei contentae nec rei conuersae, tunc desineret ibi esse corpus Christi & sanguis sicut quando de speciebus fit aqua vel acetum. Sed si maneat similitudo rei contentae scilicet corporis vel sanguinis Christi quamuis non rei conuersae, vt quando fit substantia carnis aut sanguinis aut pueri, manet ibi corpus Christi. Immo supposita communi opinione quod corpus Christi sit in loco conuersae substantiae in se, cum absentia illius substantiae sit causa praesentiae corporis Christi quamdiu remanet ibi vel tota quantitas vel pars sine subiecto quantumcunque omnes qualitates sint corruptae manet ibi corpus & sanguis Christi. Econuerso autem quam cito incipit sub speciebus fieri noua substantia quantuncunque alia omnia manerent incipit ibi vbi est substantia desinere esse corpus Christi & sanguis. Et ideo illa propositio de repraesentatione specierum quae dicit quod species vini pertinent ad sacramentum quatenus repraesentat substantiam uini &c. falsa est, quia species non pertinet ad sacramentum per hoc quod representat rem conuersam, sed magis per hoc quod repraesentat rem contentam. Vnde hac similitudine manente manet sacramentum. Haec Petrus & bene. Praeter hoc quod supponere vel concedere videtur quod quando ex vino fit aqua vel acetum corrumpantur omnes qualitates vini & remaneat eadem quantitas in generato & corrupto. Hoc enim falsum est, quia corrupta substantia corrumpitur eius quantitas & quodlibet eius accidens vt ipse postea dicit.
Ad secundam probationem dicit, quod vbi similitudo rei contentae deficeret, sacramentum non esset, quia tunc etiam separatio a subiecto deficeret. Corruptis enim qualitatibus corporalibus & quantitas. corrumpitur & alia substantia & alia accidentia generantur, sed si corrupta similitudine remaneret quantitas sine subiecto vt prius, adhuc remaneret ibi sacramentum. Si ergo similitudo rei contente remaneat, sufficit, & de ista concludunt rationes. Dato etiam quod non remaneret similitudo rei contentae, nec alicuius alterius, & nulla etiam qualitas remaneret, si tamen quantitas ibi remaneret, corpus & sanguis ibi remaneret, quia tandiu remanet ibi sanguis Christi sacramentaliter quandiu ibi mansisset substantia vini localiter si conuersa non fuisset, sed illa mansisset semper cum quantitate sua omnibus alijs corruptis, alias substantia corrupta posset quantitas non corrumpi, igitur &c. Cum autem probatur quod sacramentum corrumpitur per solam corruptionem signisensibilis & similitudinis.
Dicendum quod aliquando plus requiritur ad rei factionem quam ad rei factae consecrationem. Sicut mollities requiritur in caera ad figurae impressionem, non autem ad conseruationem. Et similiter verum est quod ratio signi & similitudinis magis attenditur secundum qualitates quam secundum quantitatem, immo quantitas sola nihil horum est. Sed hae rationes licet requirantur a principio ad hoc quod de non sacramento fiat sacramentum, tamen ex quo semel factum est sacramentum, non desinit esse sacramentum, licet desinat esse signum. Vel si desinat habere nomen sacramenti, non tamen desinit habere essentiam rei. Sicut oleum congelatum de quo non potest fieri vnctio corporalis nec per consequens signatio spiritualis, non propter hoc desinit esse consecratum, ita & hic, Haec Peas & bene concorditer Sancto Thomas Vnde tertia parte. q. 76. artic. octauo vbi quaerit. Vtrum corpus Christi desinat esse sub sacramento quando ibi miraculose apparet carovel puer, sic dicit. Dupliciter contingit talis apparitio, qua quandoque in hoc sacramento miraculose videtur caro aut sanguis aut etiam aliquis puer. Quandoque enim hoc contingit ex parte videntium quorum oculi immutantur tali immutatione ac si expresse viderent exterius carnem aut sanguinem vel puerum, nulla transmutatione facta ex parte sacramenti &c. Quandoque etiam contingit talis apparitio non per solam immutationem videntium, sed specie quae videtur exterius realiter existente. Et dicendum quod tunc manentibus dimensionibus quae prius fuerunt fit miraculese quaedam immutatio circa alia accidentia, puta figuram & colorem & alia huiusmodi, vt videatur caro aut sanguis aut puer. Et hoc non est deceptio, quia in figura eiusdem virtutis contingit, scilicet ad ostendendum per hanc apparitionem quod in hoc sacramento est vere corpus & sanguis Christi. Et sic patet quod remanentibus dimensionibus quae sunt fundamenta aliorum accidentium, remanet verum corpus Christi in hoc sacramento. Haec ille.
Item ibidem arguit sic. Corpus Christi desinit esse in sacramento quando desinunt species sacramentales, sed quando apparet caro vel puer desinunt esse species sacramentales, ergo &c. Ecce argumentum: Sequitur responsio.
Dicendum quod facta tali apparitione species sacramentales quandoque quidem manent totaliter in seipsis, quandoque autem secundum illud quod est potissimum in eis scilicet quantum ad dimensiones. Haec ille.
Simile ponit quarto sent. dist. 10. quaestio. prima arti. secundo in solutione primi. In tali casuinquit adhuc species panis manent quantum ad dimensiones quae prius subsistebant & principales erant in sacramento, quamuis color & alia huiusmodi non maneant diuina virtute hoc faciente. Et ideo sub illis dimensionibus adhuc manet corpus. Christi. Haec ille.
Ex quibus patet quod cum diuina virtute qualitates sensibiles Eucharistiae destruuntur, dum tamen maneant dimensiones panis aut vini, non ideo desinit ibi esse corpus Christi nec ratio sacramenti. Dicitur secundo principaliter ad conclusionem primam Durandi & secundum simul quod in aliquibus casibus habent veritatem, & in aliquibus non. Vnde Petrus loquens de opinione Sancti Thomas & Durandi simul. Possunt inquit hae duae opiniones sic concordari, quia talis liquor potest addi speciebus differens specie qui non est penetrabilis ab eis, nec penetratiuus, sicut si oleum addatur, quod natum est alijs liquoribus non misceri, sed supernatare. Aliquando autem liquor additus & praecedens sunt ad inuicem penetrabiles, sed propter spissitudinem & compactionem alterius per talem mixtionem nullus liquor potest sic diuidi quin quaelibet pars remaneat ita magna quod in ea nata est saluari forma totius sicut esset de ceruisia, & quibusdam urinis grossissimis ad instar sanguinis carnis. Aliquando autem & si sint liquores inuicem commixtibiles diuisibiles & diuisibiles vsque ad talia minima in quibus species saluari non posunt, ista tamen causata diuisio fit tarde & non statim. In istis vero omnibus est vera opinio Durandi, quia in talibus non fit corruptio per diuisionem, ergo aut non fit ibi corruptio aut fit per actionem virtutis contrariae. Et quia virtus dominans corrumpit & non corrumpitur, inde est quod quando species vini sunt maioris virtutis quam liquor appositus, tunc corrumpunt illum. Vel si nondum corrumpunt, tunc antequam sit facta commixtio non possunt corrumpi, quia nec ratione virtutis, quae minor est, nec ratione diuisionis, quae aut non fit, si non subintrat vt oleum, aut supponitur nondum facta, & sic adhuc ex parte specierum nulla facta corruptione manet sanguis sub omnibus partibus sicut prius. Si autem sint aequalis virtutis, quamuis non aequalis quantitatis, adhuc faciliter generatur inde tertia species & sic tunc totaliter desinit ibi esse sanguis Christi, Si autem liquor superadditus est maioris virtutis, tunc corrumpit & conuertit in se species, & sic pari ratione desinit ibi esse sanguis Christi. Si autem liquores sint ad inuicem penetrabiles, & fiat diuisio praeexistentis vsque ad minima tunc locum habet opinio Thomas distinguens de quantitate molis, quia si liquor additus est aequalis vel maior facta perfecta commixtione in minimas partes diuiditur praeexistens, & sic non manet aliqua particula non corrupta, quia vel conuertitur in liquorem superadditum si est maioris virtutis, vel in tertium vtrunque. Si autem est minoris quam titatis, sicut se habet totum ad totum, sic pars ad partem. Vnde tunc facta permixtione ad partes proportionatas, vel corrumpitur per viam diuisionis, & per consequens desinit ibi esse sanguis Christi siue ex ipsis fiat vnum quando species praeualent in virtute, siue liquor additus quando econuerso, siue tertia species quando sunt aequalis virtutis licet inaequalis quantitatis. Haec Petrus & bene.
Ad secundum ibidem adductum contra eandem partem conclusionis dicitur concedendo maiorem, & negando minorem, ita enim corrumpitur particula vini per appositionem guttae aquae, sicut aliqua particula specierum. Sed sicut species conuertunt guttam in vinum nouum generando, quod continuatur partibus praeexistentibus, & posset conuerti in sanguinem si dicerentur verba, ita gutta aquae apposita vino ante consecrationem corrumpit aliquam particulam vini, de qua cum gutta aquae generatur vinum, & totum. fit vinum vnum continuum, quod totum per verba consecratur. Cum enim omne agens naturale compatiatur, quando minus de aqua apponitur vino vel speciebus vini propter aliqualem resistentiam aquae modicum quid de vino corrumpitur vel de speciebus, & sic ex vtroquefit generatio vini, vel ista corruptio sit per generationem vt postea dicetur. Haec Peas & bene. Dum tamen semper intelligatur de liquoribus differentibus specie natis ad inuicem agere, & mutuo se corrumpere & conuertere, alias non haberet verum.
Ad argumenta secundo loco inducta contra eandem conclusionem scilicet quo ad illud quod dicit de liquoribus eiusdem speciei quo ad substantiam & accidentia vt est vinum de eodem dolio. Dicitur primo quod conclusio Durandi si generaliter & in omni casu intelligatur, videtur falsa & irrationabilis, quia tunc si gutta sanguinis proijciatur in dolium plenum vino eiusdem speciei non desineret ibi esse sanguis Christi quod videtur ridiculum. Vnde videtur distinguendum vt prius, quia aut illud vinum est ita spissum quod non commiscetur speciebus per diuisionem vsque ad minima quae per se non possunt saluari, uel tarde hoc fit, & antequam hoc factum sit cum plures particulae non sint corruptae, nec per viam diuisionis quae non in totum processit adhuc, nec peralterationem contrariae virtutis, quia sunt eiusdem rationis. Et sic verum dicit Durandus, quia tunc integre remanet in omnibus partibus sanguis Christi. Aut facta est commixtio vsque ad talia minima, & tunc desinit ibi esse sanguis Christi, uel totaliter si aequalis aut maioris quantitatis sit vinum additum, vel partialiter si minoris vt dictum est. Haec Petrus & bene. dicitur secundo quod ratio Durandi non valet, licet enim nihil corrumpatur a suo simili per se, sed a suo contrario, sed tamen peraccidens sic, quia quando fit diuisio alicuius elementi vel mixti vsque ad minimum quod est dare, diuisione amplius faca fit corruptio vndecunque fiat haec diuisio, siue per cittut em contrarij siue per subintrationem similis. In illo vero quod permiscetur, siue corrumpatur siue corrumpit nunquam fit sanguis Christi, quia nunquam perdit materiam suam vel formam nisi corrumpatur. Quando autem corrumpitur retinet materiam, perdit autem primam formam substantialem, sed accipit nouam. Vnde cum illa substantia quae nunquam fuit conuersa in sanguinem non stat sanguis.
Sciendum autem quod in commixtione liquoris siue aequalis siue inaequalis virtutis, quando sunt diuisibilia facilis subintrationis ad inuic em saepius fit corruptio viadiuisionis quam via alterationis, quia virtus diuisa debilior est quam vnita. Vnde quando non est notabilis excessus virtutis vel est aequalitas, statim incipit diuisio & remittitur actio quae erat per contactum vel per contrarietatem, ita quod citius partes corrumpuntur per diuisionem sui quam per actionem contrarii, vbi est contrarietas.
Item quando illud additum est minoris quantitatis differens specie vel non tunc in parte aequali post factam diuisionem desinit esse sanguis Christi, non sic intelligendo quod sit vna pars sola continua regione sita isti coniuncta, in qua desinat esse sanguis sed sicut duo pugilli aquae vel vnus aquae alius vini perfecte miscerentur, & totum illud corrumperetur, & generaretur aliquod tertium, sic gutta aquae vel vini subintrat partem aequalem, & ad inuicem fit mixtio & diuisio in diuersis partibus vel in vno, & totum corrumpitur, & vna forma in particulis coniunctis inducitur, & per creationem vel reparationem vel conuersionem essentiae materiae proportionaliter superadditur, & ibi desinit esse sanguis. Et si dicatur quod immo in omnibus desinit, quia tantum extenditur substantia quantum sua quantitas, & cum sit vna quantitas numero specierum manentum & substantiae generatae ex parte addita, & parte praeexistentis corrupta, ergo sub vtraque substantia illa extenditur, & per consequens desinit ibi esse sanguis.
Dicendum quod substantia tantum extenditur quantum sua quantitas quae est per se sua, non autem quantum illa quae est per accidens sua, scilicet quae per accidens est facta vna continua cum illa quae erat sua. Sicut Deus si duas aquas sic coniungeret quod vna non sub intraret aliam per iuxta positionem fieret vnum continuum nec tamen esset vna aqua affecta quantitate alterius, sicut nec pes afficitur quantitate manus quamuis continuentur, ita & hic pars praeexistens manet sine subiecto addita tamen substantia habet quantitatis partem, quamuis sit difficile imaginari, cum substantia se extendat quousque terminet quantitate, & quantitas vbi non est terminata non possit terminare, cum quantitas continua non habeat terminum in medio qui terminet ibi substantiam. Haec Petrus & bene. Et conformiter Sancto Thomas in omnibus praeter hoc quod videtur negare substantiam habere alias partes a partibus quantitatis, & ponere substantiam materialem secundum se totam esse sub qualibet parte quantitatis suae. Falsum etiam est quod quantitas continua non habeat terminum in suimedio actu vel potentia, cum de ratione quantitatis contique sit habere terminum communem ad quem partes eius copulentur. Falsum etiam est quod quaelibet pars substantiae tantum extendatur quantum extenditur totius substantiae quantitas, cuius est pars & multa alia descendetia ex illo falso principio in primae conclusionis obiectionibus recitato & reprobato. Ex praedictis patet responsio ad omnia dicta Durandi secundo loco inducta contra secundam conclusionem. Nam primum argumentum fundatur in falso scilicet quo simile nunquam corrumpat simile vt dictum est. Et consequenter falsum est quod ibi concluditur, scilicet quod per appositionem vini omnino consimilis species non corrumpuntur. Similiter secundum argumentum non valet, quia fundatur in falso scilicet quod in tali appositione liquoris ad species vtrunque maneat incorruptum. Et consequenter falsa est conclusio ibidem illata sclicetquod sanguis Christi maneat sub qualibet parte specierum, vt prius, nec desinat esse sub aliqua. Similiter confirmatio non valet, quia minor falsa est sicut patuit in solutione argumentorum primo loco inductorum contra conclusionem potissimae in solutione secundi. Sicut enim per appositionem vini omnino consimilis corrumpitur aliqua specierum pars post consecrationem, ita per eius appositionem fuisset corrupta aliqua pars viniante consecrationem. De hoc Sanctus Thomas 10. quoli. ar. 3. sic dicit Aliqua admixtio alterius liquoris facit vt totaliter desinat esse sanguis Christi sub speciebus, & aliqua non, sed solum sub parte specierum. Dum enim esset ibi substantia vinisi aliciiusliquor in magna quantitate admisceretur totaliter illud vinum corrumperet, & desineret esse uinum. Si liquor admixtus esset alterius speciei vel desineret esse hoc vinum si esset eiusdem speciei. Si autem alius liquor in parua quantitate admisceretur, non posset illius liquoris permixtio ad totum vinum peruenire, sed ad aliquam partem eius quam variaret vel secundum species, si esset alterius speciei, quam permixtionem non totaliter amitteret, vel secundum numerum si esset eiusdem speciei, vel secundum speciem suam permixtionem totaliter amitteret sicut gutta aquae proiec. ta in amphora vini. Haec ille. Et ista intelligenda sunt de liquoribus faciliter penetratiuis & penetrabilibus ad inuicem modo prius exposito.
Ad argumenta tertio loco contra conclusionem inducta dicitur primo quod conclusio illorum argumentorum in casu est concedenda & in casu neganda. Vnde Pe. Videtur inquit in hoc esse distinguendum sicut prius quia potest esse eiusdem speciei habcus qualitates contrarias, sicut si differret specie. Si ergo vinum dissimile supeadditum penetret vel penetretur sic quod praeexistens diuidatur in minima non subsistentia, desinit ibi esse sanguis Christi vel totaliter, si ad omnes partes haec diuisio & corruptio pertingat, vel partialiter si ad quasdam tantum. Si autem non fiat corruptio per diuisionem, & sit virtus contraria in vinis, & per consequens sint in se mutuo actiua, si est aequalis virtutis tandem fit tertium vinum differens numero, & per consequens desinit ibi esse sanguis Christi. Si autem sit maior in praeexistente, quia forte erat graecum vel vernaticum, & aliud debile gallicum, vel si in magna quantitate erant species & istud in vna gutta, tunc species corrumpunt illud, & sic manet ibi integraliter sanguis. Si autem econm tra non manet, quia totum corrumpit. Haec Petrus & bene Dicitur secundo quod rationes pro conclusione adductae non concludunt. Non quidem prima propter duo. Primo quia falsum assumit in hoc quod dicit priorem colorem nunquam corrumpi: secundo quia falsum dicit in hoc quod afserit priorem saporem nunquam corrumpi nec alia accidentia sensibilia vini, vel quod corruptio talium nunquam infert corruptionem sacramenti vel desitionem sanguinis sub speciebus: similiter confirmatio non valet. Tum quia est contra arguentem. Tum quia falsum assumit. De istis duobus late prosequitur. Pe dicens. Ista opinio deficit. quae dicit quod manet idem color numero qui prius, quia tunc essent multi colores secundum speciem, & per consequensnon continui, quia sic motus differentes specie non possunt continuari, sicut nec qualitates. Hoc autem videtur falsum cum permixtionem liquidorum fiat vnum continuum secundum quantitatem, & per consequens secundum qualitatem, quia qualitas coextenditur quanto, & sic copulantur ad vnum communem terminum, ergo cum totus color sit continuus videtur esse vnus, & sic duo primi sunt corrupti, & tertius est generatus. Sed ista ratio non videtur necessaria, quia vnius continui vna pars potest esse alba, & alia nigra, nec erit aliqua pars superficiei abscolor media, sed distinguentur seipsis nec erunt continui colores, sed nec discontinui, licet sint in continuo. Nec oportet quod si ex substantiis & quantitatibus quae sunt vnius rationis fiat & tertia quod propter hoc ex qualitatibus quae differunt specie fiat tertia. Magis tamen probabile est quod sicut ex diuersis substantijs & qualitatibus ele. nentorum fit in mixto qualitas media & substantia media sic & haec maxime, si uerum est quod ex mixtione siquidorum propter subintrationem partium se sequatur vtriusque subiecti corruptio quia per consequens quantitates, & omnia alia accidentia corrumpuntur. Et quod dicit arguens quod secus est de colore qui accidit, & de sapore qui uidetur esse propria qualitas uini, uidetur esse contra illud quod supra dixit in distincte quod corruptio solius qualitatis facit desinere esse sacramentum. Hoc autem dicit non de illa qualitate quae accidit sicut color, sed de illa quae est propria vini sicut sapor.
Praeterea per admixtionem vini alterius in magna quantitate quod est fortissimum vt vernaticum & huiusmodi non solum mutatur color, sed totaliter mutatur sapor odor vigor color, & fere omnes qualitates sensibiles, & sic secundum eum non maneret sacramentum. Tamen sicut supra dictum est, quaecunque accidentia mutentur si quam titas manet eadem numero sine subiecto sicut prius sempmanet sacramentum. Sed per tantam mutationem qualitatum naturalium ex natura indiuidui videtur quantitas corrumpi, vt dictum est, & etiam per subintrationem omnium partium videtur natura manere sine subiecto. & sic vbicunque est alia substantia, & per consequens desinit esse sacramentum.
Item per talem mixtionem fit corruptio substantialis, & per consequens omnium accidentium, vt ex supra dictis patet. Item si est alia qualitas noua corrupta qualitate connaturali totum destruitur vt supra dictum est. Et ideo non valet illud quod arguens adducit, quia quamuis qualitates diuersorum vinorum accidant sacramento, tamen qualitatibus naturalibus corruptis caetera corrumpuntur, & substantia si ibi est, & quantitas nisi mira culose retineatur sicut quando apparent species carnis & sanguinis, vel pueri per nouas species superinductas. Sed non posset fieri hoc nisi cum corruptione primarum, & per consequens quantitatis nisi Deus eam retineret. Et ideo cum eadem quantitas possit esse partim sine subiecto, & partim in subiecto, dum tamen quaelibet pars per se sumpta sit tanta quod posset esse per se separata ab omni alia, & in tali natura, quale est subiectum quod habet vel habuit. Vnde quando minor liquor admiscetur, qui tamen per se prius stabat, sit vnum continuum quod est cum subiecto quantum occupat pars adiuncta vel forte dupla & alia sine subiecto quanta est residua pars, quae tamen non sunt ad sensum distinctae, sed quando liquor admixtus est maior vel aequalis sit vnum continuum Et quia omnes partes subintrantur & penetrantur, non est dare partem sine subiecto quae posset per se stare. ec aliam cum subiecto, vnde totum corrumpitur & tertium generatur, addita materia vel multiplicata, & generata noua forma, licet haec non sit illa mixtio cuius quaelibet pars mixtiest mixta. Haec Petrus & bene quo ad illud quod dicit de dimensione partim existente in subiecto, & partim sine subiecto. De hoc Sanctus Thomas 3. parte q. 77. art. 8. vbi arguit sic. Si aliquis liquor permiscetur illis speciebus oportet quod ex illis fiat aliquod vnum, sed non potest fieri aliquod vnum neque ex liquore qui est substantia, & speciebus quae sunt accidentia, neque ex liquore & sanguine. Christi qui ratione sui est incorruptibilis, neque additionem recipit neque diminutionem, ergo nullus liquor potest admisceri vino consecrato. Ecce argumentum Sequitur responsio. Dicendum inquit quod liquor appositus vino consecrato nullo modo miscetur substantiae sanguinis Christi, miscetur tamen speciebus sacramentalibus, ita tamen quod permixtione facta corrumpuntur praedictae species vel in toto vel in parte, & si quidem corrumpuntur in toto nulla iam remanet quaestio, quia ia totum erit vniforme. Si autem corrumpantur in parte, erit quidem vna dimensio secundum continuitatem quantitatis, non tamen vna secundum modum essendi, quia vna pseius erit sine subiecto, & alia erit in subiecto. Sicut si aliquod corpus constituitur ex duobus metallis, erit vnum corpus secundum rationem quantitatis, non tamen secundum speciem naturae. Haec ille.
Idem dicit quarto sent. dist. 12. q. 1. ar. 2. q. sexta in solutione tertij dicens. Non est inconueniens vnam dimensionem secundum vnam partem sui esse in hoc sacramento non in subiecto, & aliam esse in subiecto, quia plures partes dimensionis quamuis sint vna dimensio in actu, sunt tamen plures in potentia. Haec ille.
Illud autem quod dicit Petrus de multiplicatione materiae non valet vt visum est secundo senten. distin. 18. Hoc enim est in ratione dissonum sicut illud quod dicit magister de formatione corporis Euae ex costa Adae per multiplicationem materiae nulla additione facta. Vnde Sanctus Thomas prima parte quaestio. 92. art tertio in solutione primi, sic dicit. Quidam dicunt quod per multiplicationem materiae absque alterius materiae additione formatum fuit corpus mulieris ad modum quo dominus multiplicauit quinque panes. Sed hoc est omnino impossibile. Multiplicatio enim praedicta aut accidit secundum transmutationem ipsius materiae, aut accidit secundum transmutationem dimensionum illius. Non autem secundum transmutationem substantiae ipsius materiae. Tum quia materia in se considerata est omnino in transmutabilis, vtpote existens in potentia & habens soum rationem subiecti. Tum etiam quia multitudo & magnitudo sunt praeter essentiam ipsius materiae. Et ideo nullo modo potest intelligi multiplicatio materiae eadem materia manente absque additione nisi per hoc quod materia maiores dimensiones accipiat. Hoc autem est eam rarefieri scilicet maiores accipere dimensiones, ut dicit Philosophus quarto physi. Dicere autem materiam multiplicari absque rarefactione est ponere contradictoria simul, scilicet diffinitionem absque diffinito. Haec Sanctus Thomas Ex quibus patet quod illa multiplicatio quam ponit Peas est irrationabilis sicut & positio magistri, & quo ad aliquid deterior in hoc quod ponit eandem materiam secundum se totam esse sub diuersis dimensionibus partialibus, ita quod tota sub qualibet parte dimensionum, & tota sub distinctis sitibus. tertia vero ratio Durandi non concludit. Nam falsa assumit.
Primum est quod mixtio non potest esse similium secundum speciem & accidentia: secundum est quod simili secundum speciem, licet dissimilia quo ad accidentia possunt se alterare, sed non corrumpere. De his Peas sic dicit Quia autem dicit arguens quod similia nullo modo se alterant. hoc est verum per se, sed per accidens vtique possunt, quia diuisionem in partes minimas quae non possunt per se stare seqtur alteratio & corruptio saltem a continuitate. Et hoc fit per mixtionem partium subintrantium se mutuo & ideo sequitur miscibilium alteratio. Quod autem quidam dicunt postea quod dissimilia secundum qualitates possunt se alterare, non autem corrumpere, non valet: quia alteratio magis facta abiicit a substantia, sicut maior ignis corrumpit minorem ignem vel saltem per diuisionem & subintrationem. Et quod dicit quod mixtio est per secus positionem partium non videtur, sicut in nutritione per hoc quod materia cibi sit sub forma nutriti non est dicere quod distinguatur situ, alias eodem modo miscerentur arida homogenea & liquida, quod tamen ipse negat. Haec Petrus & bene Et haec sufficiunt ad argumenta Durandi.
Ad argumentum contra quaestionem negatur antecedens pro qualibet parte Et ad probationem primae partis respondet Sanctus Thoma 13. dis. 4. q. 1. ar. secundo quaestiuncula secunda in solutionprimi dicens. Quia intentio requiritur ad perfectionem sacramentorum, ideo cum omnes habeant intentionem vnam consecrationem faciendi non est nisi vna tantum consecratio. Haec ille. Ad probationem vero secundae partis antecedentis respondet 12. dis. q. 1. ar. secundo quaestiuncula sexta in solutione primi dicens quod philosophus intelligit de accidente cuius subiectum est substantia quod ei non permiscetur, sic autem non est in proposito. Et haec de quaestione dicta suficiant. De qua benedictus Deus. Amen