Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sacramentum poenitentiae possit tollere culpam remanente reatu

DISTINCTIO XIIII QVAESTIO I. Vtrum sacramentum poenitentiae possit tollere culpam remanente reatu.

TRCAdecimam quartam distinctionem quarti sententiarum quaeritur Vtrum sacramentum poenitentiae possit tollere culpam remanente reatu.

Et arguitur quod non, quia remota causa remouetur effectus, sed culpa est causa reatus poenae, ideo enim aliquis est dignus poena, quia culpam commissit, ergo remissa culpa non potest remanere reatus paenae

In oppositum arguitur quia secundi Regum capitulo duodecimodicitur cum Dauid poenitens dixisset ad Natham, peccaui domino, dixit Nathan ad illum dominus transtulit a te peccatum tuum non morieris, veruntamen filius qui natus est tibi morte morietur, quod fuit in poenam praecedentis peccati, vt ibidem dicitur, ergo dimissa culpa per paenitentiam remanet reatus alicuius poenae.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur cum clusiones. In secundo obiectiones. In tertiosolutionea.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclu. Poenitentia est sacramentum. Hanc ponit & probat Sanctus Thomas tertiam parte. q. 84. ar. 1. vbi sic dicit. Sicut dicit Gregorius & habetur in decretis. 1. q. 1. Sacramentum est in aliqua celebratione cum res gesta ita fit, vt aliquid significatiue accipiamus, quod sane accipiendum est. Manifestum est autem quod in poenitentia ita res gesta sit quod aliquid sanctum significatur tam ex parte peccatoris poenitentis quam ex parte sacerdotis absoluentis. Nam peccator poenitens per ea quae agit & dicit, ostendit corsuum a peccato rescisse. Similiter etiam sa cerdos per ea quae agit & dicit circa poenitentem signat opus Dei remittentis peccatum, vnde manifestum est quod paenitentia quae in Ecclesia agitur est sacramentum. Haec ille.

Item quarto sent. dist. 14. q. 1. ar. 1. in solutione primae q. sic dicit. Sacramentum importat sanctitatem actiue per modum qui nobis sanctificandis competit vt scilicet adiungatur significatio sanctificationis inuisibilis per visibilia signa prout nunc de sacramento loquimur. Vnde vbicunque fit aliqua sanctificatio signata aliquibus sensibilibus signis, ibi est sacramentum. Et ideo cum hoc sit in poenitentia, constat quod poenitentia est sacramentum. Haec ille.

Ex quibus patet faciliter ratio pro conclusione arguendo sic Vbicunque fit aliqua sanctificatio significata sensibilibus signis, ibi est sacramentum, sed hoc est in paenitentia, ergo &c. Et additur huic conclusioni quod poenitentia non solum est sacramentum, sed etiam est virtus, vt post dicetur. Secunda conclusio propria materia sacramenti poenitentiae sunt peccata. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte. q. 24. ar. 2. vbi sic dicit Duplex est materia scilicet proxima & remota, sicut statuae proxima materia est metallum remota vero aqua. Dictum est autem quod proxima materia poenitentiae sacramenti sunt petam de quibus dolet, & quae confitetur, & pro quibus satisfacit. Vnde relinquitur quod remota materia paenitentiae sunt peccata non acceptam da, sed destruenda & detestanda. Haec ille.

Item ar. 1. in solutione primi sic dicit. Nomine corporalium rerum intelliguntur large etiam ipsi exteriores actus sensibiles, qui ita se habent in hoc sacramento sicut aqua in baptismo vel chrisma in confirmatione. Est autem attendendum quod in illis sacramentis in quibus confertur excellens gratia quae superabundat omnem facultatem humani actus, adhibetur aliqua corporalis materia exterius, sicut i baptismo vbi fit plena remissio peccatorum & quantum ad culpam & quantum ad poenam, & in confirmatione vbi datur plenitudo spiritus sancti, & in extrema vnctione vbi datur perfecta sanitas spiritualis quae prouenit ex virtute Christi, sicut ex quodam principio extrinseco. Vnde si qui actus humani sunt in talibus sacramentis, non sunt de essentia materiae sacramentorum, sed dispositiue se habent ad sacramenta. In illis autem sacramentis quae habent effectum correspondentem humanis actibus, ipsi actus humani sensibiles sunt locomateriae vt accidit in poenitentia & matrimonio, sicut etiam in medicinis corporalibus quaedam sunt res exterius adhibitae, sicut emplastra & electuaria, quaedam vero sunt actus sanandorum puta exercitationes quaedam. Haec ille.

Item q. 90. arti. 1. in solutione tertij sic dicit. Peccata sunt materia remota poenitentiae inquantum sunt materia vel obiectum humanorum actuum qui sunt propria materia poenitentiae prout est sacramentum. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quandocunque alicuius sacramenti materia proxima est aliquis actus humanus exterior sensibilis, eiusdem sacramenti materia remota tamen propria est obiectum talis actus, sed materia proxima sacramenti poenitentiae est actus humanus sensibilis qui est confessio peccati cuius obiectum est peccatum, ergo materia remota, tamen propria est peccatum quod est talis confessionis obiectum. Quia autem confessio vel contritio vel satisfactio sint proxima materia sacramenti poenitentiae supra ostensum est &c. Et consimiliter additur huic conclusioniquod peccata sunt materia paenitentiae quae est virtus vt postea videbitur in tertio articulo diffuse.

Tertia conclusio. Sacramentum poenitentiae quandoque tollit culpam, & totum reatum quandoque vero tollit culpam remanente aliquo reatu. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. parte q. 86. ar. 4. vbi sic dicit. In peccato mortali sunt duo scilicet auersio ab incommutabili bono, & conuersio ad bonum commutabile inordinata. Ex parte ergo auersionis ab incommutabili bono consequitur peccatum mortale reatus paenae aeternae, vt qui contra aeternum bonum peccauit in aeternum puniatur. Ex parte etiam conuersionis ad bonum lcommutabile inquantum est inordinata consequitur peccatum mortale reatus alicuius poenae, quia inordinatio culpaenon reducitur ad ordinem iustitiae nisi per paenam. Iustum est enim vt qui voluntati suae plus indulsit quam debuit contra voluntatem suam aliquid patiantur, sic enim erit aequalitas, vnde & Apocal. 18. dicitur. Quantum glorificauit se & in delitijs fuit, tantum date illi tormentum & luctum. Quia tamen conuersio ad bonum conmutabile finita est non habet ex hac per se peccatum mortale quod debeatur ei paena aeterna. Vnde si sit inordinata conuersio ad bonum commutabile sine auersione a Deo sicut est in peccatis venialibus, non debetur peccato poenaaeterna, sed temporalis. Quando igitur per gratiam remittitur culpa, tollitur auersio animae a Deo inquantum per gratiam anima Deo coniungitur. Vnde & per consequens simul tollitur reatus paenae aeternae, potest tamen remanere reatus alicuius paenae temporalis. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Passio Christi de se est sufficiens ad tollendum omnem reatum paenae non solum aeternae, sed temporalis, & secundum modum quo homo participat virtutem passionis Christi percipit etiam absolutionem a reatu poenae. In baptismo autem totaliter homo participat virtutem passionis Christi, vtpote per aquam & spiritum sanctum Christo commortuus peccato & regeneratus ad nouam vitam, & ideo in baptismo homo consequitur virtute passionis Christi remissionem totius reatus, non autem in poenitentia, sed solum secundum modum propriorum actuum qui sunt materia poenitentiae, sicut aqua baptismi. Et ideo non statim per primum actum poenitentiae quo remittitur culpa, soluitur reatus totius paenae, sed completis omnibus poenitentiae partibus. Haec ille.

Eandem ponit praesenti distinctione. q. 2. ar. primo in solutione secundae q. dicens. Secundum philosophum in. 8. ethicorum tam iustitia quam amicitia in quadam aequalitate consistit. Qui ergo aliquem offendit peccat contra aequalitatem amicitiae inquantum affectum debitum non impedit, & contra aequalitatem iustitiae inquantum rem debitam subtrahit. Et sicut haec duo in offensa quandoque diuiduntur, ita etiam in compensatione separantur. Sicut quando offendendi poena per violem tiam infertur sic fit recompensatio quantum ad iustitiam, sed non quantum ad amicitiam. Similiter quando offendens offensum verbis placat nondum re subtracta restituta fit recompensatio amicitiae, sed non iustitiae. Paccator ergo per affectum peccati amicitiam Dei violat, & per inobediem tiam legis diuinae honorem Deo debitum subtrahit. Et ex primo amittit gratiam & incurrit offensam, & ex secundo meretur poenam vt ab eo qui per inobedientiam subtraxit subtrahatur per paenam, & hoc meritum paenae dicitur reatus, & ideo per poenitentiam qua homo Deo se supponit peccata praeterita detestando cum emendationis proposito remittitur quidem peccatum quantum ad offensam, sed non oportet quod remittatur quantum ad totum reatum nisi poenaiam persoluta, & sic per poenitentiam non simul cum culpae dimissione totus reatus dimittitur. Haec ille.

Item prima secundae. quaestio. 87. artic. sexto probat quod reatus poenae remanet non solum post actum peccati inmo post remissionem peccati. Et similiter secundo sent. dis. 42. quaestio. prima arti. secundo probat quod post actum peccati remanet reatus peccati. Ex quibus potest formari talis ratio proconclusione. Reatus peccati non tollitur totaliter per sacramentum poenitentiae nisi amota omni inordinata auersione & conuersione peccatis, sed haec duo quandoque amouentur in sacramento paenitentiae, quandoque primum sine secuudo, ergo quandoque tollitur totaliter reatus, & quandoque non.

Item per sacramentum pniae tunc solum tollitur totaliter reatus, quando penitens pfecte recompensat amicitiam & iustitiam circa Deum: sed haec diplex recompensatio quandoque concurrit in penitente, & quandoque prima sine secunda, igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur, quia plura in solutionibus ad dictorum confirmationem dicentur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam cociusionem aguit Durandus, & primo vult probare quod paenitentia non sit sacramentum nec debeat dici sacramentum poenitentia, sed sacramentum confessionis & absolutionis, quia in confessione & absolutione consistit hoc sacramentum tanquam in sua materia & sua forma. Poenitentia autem si accipiat pro habitu vel actu interiori est ad hoc sacramentum praeuia tanquam dispositio suscipientis. Si autem accipiatur, pr executione poenae satisfactoriae, sic est consequens ad hoc sacramentum, & sic poenitentia quocunque praedictorum modorum accepta non est intrinseca huic sacramento.

Secundo arguit quod poenitentia non sit quaedam specialis vintus ab alijs distincta potissime a iustitia, quia vel esset infusa vel neutrum, est ergo &c. minor probatur, quia nulla virtus infusa praeter tres theologicas, vt dicit se probasse tertio libro. Quia autem non sit acquisita probat, quia si esset secundum se quaedam virtus acquisita ex actibus paenitendi tunc ille qui possibiles peccaret & pluries peniteret esset virtuosior, sen plures virtutes haberet quam innocens qui semper in actibus virtuosis perseueraret, & per consequens non acquireret sibi virtutem poenitentiae ex actibus poitendi, quia nunquam paeniteret, eo quod peccatum non fecisset. Hoc autem est irrisorium: est ergo virtus poenitentiae ipsa met. virtus iustitiae, cuius actus est reddere vnscuique quod suum est, Deo obedientiam obseruando mandata, & fugiendo transgressionem eorum, & si contingat transgredi, tunc elicit actum paenitendi propter quem actum sortitur nomen poenitentiae.

Secundo ad idem, quia paenitere non potest esse principalis act alicuius virtutis, qua prius & principalis actus virtutis nunquam praeexigit actum vitij in operante virtuose. Actus enim principalis temperantiae non requirit quod homo prius itemperate egerit, nec actus principalis libera litati requirit quod aliquis prius fuerit auarus, &c. de singulis virtutibus, alioquin nullus posset fieri virtuosus nisi prius fuisset vitiosus, quod non est verum, sed paenitere necessario praesupponit actum vitiosum praecessisse in poenitente, est enim de malo commisso, ergo paenitere non potest esse primus, & principalis actus alicuius virtutis, ergo &c. Tertio quia actus primus & principalis virtutis cuiuslibet est secum dum electionem boni vt fiat, secundus vero differens a primo. re vel ratione est fuga mali ne malum fiat, tertius autem est si contingat malum fieri quod illud displiceat, vt patet in omnibus virtutibus & sic paenitere de malo quod ia contigit non est primus & principalis actus virtutis, sed secundarius, vel tertius & de obiecto contingenti per accidens ipsi vi rtuoso, contingit enim virtuosum peccare, sed non inquantum est virtuosus, per habitum tamen virtutis detestatur malum si quid contingit.

Quarto quia omnis virtus vel est intellectualis vel theologicalis vel moralis, sed poenitentia neutrum esse potest. Constat enim quod non est intellectualis. Quia autem non sit theologica probatur, quia virtus theologica habet Deum pro obiecto, & non actum humanum bonum vel malum, sed paenitere, habet pro obiecto actum humanum, scilicet peccatum per hominem conmissum, ergo paenitentia non est virtus theologica. Quia autem non sit moralis patet, quia virtus moralis non habet profine proximo, nec pro circunstantia informante aliquid quod excedat dictamen rationis naturalis, sed poenitentia vel paenitere habet pro fine proximo & pro circunstantia in formante aliquid quod excedit dictamen rationis naturalis. Quod patet quia finis proximus paenitendi est vt homo reconcuie tur Deo quem offendit per peccatum satisfaciendo per paenitentiam, illud autem non cadit sub dictamine rationis naturalis. Oportet ergo quod actus penitendi non solum sit a virtute morali, sed theologica vna vel pluribus, qualitercunque hoc fiat, ergo paenitentia non est specialis virtus securdum se distincta ab alijs potissime a iustitia. Quinto quis omnis virtus moralis quae ordinat hominem ad alterum in ratione debiti pertinet ad iustitiam, sed paenitentia ordinat hominem ad alerum in ratione debiti, igitur pertinet ad iustitiam maior: patet quia virtutes morales aliae a iustitia aut non ordinant hominem ad alterum vt temperantia aut si ordnant vt liberalitas, non tamen in ratione debiti. Non enim liberalis tenetur ei cui dat ex aliquo debito. S enim teneretur ex debito non esset liberaliter datum, sed necessario redditum, sed ad solam iustitiam pertinet ratio debiti, vt ipsum nomen sonat. Quod enim iustum est fieri debitum est, & quod debitum est iustum est reddi, & sic patet maior minor probatur quia poenitentia ordinat hominem Deum in ratione debiti. Haec Durandus in forma. Contra secundam conclusionem arguit Aureolus. Et primo probat quod materia uel obiectum poenitentiae virtutis non sit peccatum sed poena. Primo ex dicto philosophi secundo Ethicorum. Iustitia punitiua in poenis est quae reducit ossensam adlaequalitatem. Considerandum est enim quod illae qui iniuriatur habet plus, quia egit quod non debet. Ille vero qui passus est habet minus, quia priuatus est honore proprio. Poena autem iusta reducit istos ad aequalitatem propter quod poena vt sic est obiectum iustitiae punitiuae. A simili peccatum cum inducat quandam inaequalitatem inter Deum & hominem auferendo illud quod suum est puta reuerentiam obedientiam & honorem, in quo Deus per peccatorem inquantum est ex parte peccatoris fit minus habens, peccator autem attribuendo sibi & vsurpando proprium votum & beneplacitum ac desiderium fit plus habens. Idcirco hanc inaequalitatem reducit ad aequalitatem poenitentia auferendo peccatori propria desideria, & exhibendo reuerentiam Deo & obedientiam, ergo peccatum non est obiectum poenitentiae, sed poena vt reductiua illius inaequalitatis ad aequalitatem.

Secundo sic. Illud est proprie obiectum & materia alicuius virtutis circa quod illa virtus immediate ponit & coniecturat bonum & medium rationis facit quod est quasi forma inducenda a virtute. Sed poenitentia non ponit huiusmodi bonum & medium rationis circa peccata, sed circa poenas, vt illius inaequalitatis reductiuas, ergo &c. maior patet ex secundo Ethicorum, quia virtus est coniectatrix medij puta circa medium rationis consistens, & debitas circunstantias inducit in materiam determinatam: minor patet, quia in peccatum huiusmodi circunstantias non inducit, sed agens circa paenitentem apponit paenas, quia & quando & vbi & sicut oportet, & sic de alijs circunstantijs.

Confirmatur quia nulla virtus habet pro obiecto illud quod corrumpitur, cum ipsa habeat modificare suum obiectum, sed paenitentia corrumpit peccata, ergo &. Tertio. Quia sicut est de iustitia punitiua & vindicatiua, sic est de poenitentia. Iustitia enim punisiua est directiua in paenis, quae a iudice infliguntur, iustitia autem vindicatiua est directiua in paenis quae infliguntur a persona priuata, vbi iudicis non habetur praesentia, sicut tempore Machabeorum Machabeus & filij eius punierunt peccatores. Vltra istas est tertia punitiua suiipsius infligendo poenam sibi deuotam secundum iudicium rationis, & haec est poenitentia. ergo quod sicut est de iustitia punitiua & vindicatiua, quae sunt ad alterum, sic est de poenitentia quae est iustitia punitiua in seipsum, sed iustitia punitiua & vindicatiua sunt directe in paenis in paenis, nec habent pro obiecto peccata, sed paenas, licet moueantur ex peccatis commissis, tamen proprius actus illarum est circa moderationem poenarum in alterum secundum circunstantias requisitas, ergo iustitia directiua paenarum in seipsum, & si motum capiat ex peccato, tamen totus eius actus est circa paenas ut reductiuas ad aequalitatem. Haec ille.

Secundo loco arguit pbando quod nullus alius actus poenitentis sit de essentia poenitentiae quae est sacramentum praeter confessionem Primo quia istud sacramentum potest esse sine satisfactione. Vnde papa potest committere simplici sacerdoti quod absoluat poenitentem a poena & culpa, & similiter sacerdos nullam tenetur iniungere paenitentiam tanta posset apparere contritio in poenitente. Sed nullum sacramentum potest esse sine eo quod est propria materia sacramenti, vel de eius essentia, ergo &c.

Secundo quia illud non est materia sacramenti in quo non potest esse aliqua uirtus supernaturalis infusa secundum te qui dicis quod in materia sacramenti est uirtus supernaturalis infusa actiua respectu dispotionis gratiae. Sed in satisfactione nulla potest esse uirtus infusa quae sit actiua respectu illius dispositionis. quia ante satisfactionem infunditur gratia. Si dicas quod non debetur culpa sine satisfactione in proposito. Contra Satisfactio in proposito non est signum sensibile, ergo nec materia huius sacramenti. Tertio. sic. Nunquam essentia huius sacramenti manet quando morbus non manet, sed quando paenitentia imposita expletur, non manet morbus, quia culpa iam deleta est ergo &c. Consimiliter dico de contritione quod non potest esse materia huius sacramenti, cum non sit signum sensibile. Haec ille.

Contra tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod cessante actu peccati non manet aliquis reatus vel obligatio, quae sit aliquid reale relatiuum vel absolutum, quia nulla relatio realis manet in anima cessante actu peccati. secundo, quia si manet non ab illa diceretur anima peccatrix. Prim 1 probatur, quia relatio realis intrinsecus adueniens sequitur necessario positionem extremorum, haec autem non sequitur. Patet, quia manente eadem anima & Deo seu poenaeodem modo se habente non propter hoc anima est obligata ad poenam, quia non ante peccatum. Quia si sit extrinsecus adueniens, necesse est ibi dare causam per quam adueniat extremis iam positis, sicut est de vbi. Non enim potest esse respectus realis qui non sequatur extrema posita, quin sibi vt termino respondeat aliqua actio realis, sed illius obligationis dari non potest actio realis nec agens reale. Non enim anima, quia peccando non habuit nisi vnicam actionem deordinatam quae fuit ad illud velle priuatum debitis circunstantijs, & ita non ad illum respectum vt ad terminum. Nec potest dici ista obligatio terminus diuine actionis immediate, quia nulla anima dicitur peccatrix praecise ab illo quod est terminus immediatus diuinae actionis: secundum probatur, quia si esset in anima talis obligatio, non posset fingi inesse nisi a Deo immediate, & ita per illam non esset anima peccatrix formaliter, cum Deus non sit causa peccati per se, sed solum permissiue. Istam difficultatem tangit magister distinctionerr8. capitulo vltimo. Et videtur soluere per hoc quod polsuta est anima quousque paeniteat, sicut erat dum erat in ea praua voluntas. Et exemplificat de illo qui tetigit morticinum. Cessante enim actu est immundus sicut prius. Et subdit. Ita polluta anima remanet, sicut fuit in ipso actu peccati, quia ita est longe a Deo per dissimilitudiaem. Ipsa enim dissimilitudo quae inest animae ex peccato, & est elongatio animae a Deo macula videtur.

Sed contra istud stat prior deductio, quia maculaista vel elongatio vel dissimilitudo quocunque nomine censeatur non potest esse tantummodo carentia gratiae habitualis, quia ista totaliter inest in primo peccato. Nec carentia rectitudinis in actu, quia illa non est nata manere nisi manente macula in actu.

Item macula summi odij. a. & summus amor ipsius. a. repugnant, ergo per vnum aufertur aliud, & per consequens macula odij. a. posset auferri per immoderatum amorem ipsius. 4.

Tertio quia si aliquid derelictum ab actu peccati dicatur manere, illud non est formaliter peccatum, quia potest stare in iniustificato, sicut habitus vitiosus vel dispositio ad illum manet in iustificato subito. Et hoc patet quia in principio pronus est ad acquirendum illam inclinationem habitus vitiosi, sed pugnando contra eam meretur & acquirit habitum contrarium. Vnde magni peccatores non statim quando iustificati sunt habent illam pacem, quam habent perfecti & exercitati in virtutibus. Quicunque etiam habitus vel dispositio vitiosa relinquitur ex actibus, desineret esse post fluxum temporis nisi firmaretur perfecte per frequentiores actus, sicut vniuersaliter omnis dispositio ad habitum desinit esse cessantibus actibus. Sed illud quo aliquis dicitur peccator post actum quem commisit non desinit esse, non ergo est ibi aliquod absolutum vel relatiuum positiuum vel priuatiuum, a quo dicatur peccator a tempore cessationis vsque ad paenitentiam, sed tantum quaedam relatio rationis inquantum est obiectum intellectus vel voluntatis Dei. Quia postquam commisit voluntas Dei ordinat illum ad poenam correspondentem peccato, & intellectus prouidet pro omni tempore donec poena sit persoluta. Quia Augustinus super illud psalmi. Beati quorumremissae sunt iniquitates &c. Videre inquit peccatum Deum est ad poenam imputare. Auertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad poenam non reseruare. Ita ergo dicit ab eo tecta, non vt non videat, sed vt non velit animaduertere, id est punire, ergo hominem remanere in reatu post actum peccati transeuntem non est aliud nisi ipsum a Dei voluntate ordinari ad poenam condignam illi peccato. Obiectum autem intellectus vel voluntatis vt intellectum vel volitum non habet nisi respectum rationis ergo &c.

Quinto. Quia esto quod Deus in multiplicationem meritorum non inderet habitum charitatis, sicut possibile est, si merita sint remissa vel etiam si essent intensa, tamen ille qui plura merita humitm transeuntibus interioribus & exterioribus est magis meritus quam alius, quod nihil aliud est nisi, quia ordinatus est ad maiorem gloriam, per quod non habetur aliquod positiuum vel priuatiuum absolutum vel relatiuum intrinsecum isti, sed tantum modo relatio rationis inquantum est obiectum diuinae voluntatis vt sic ordinetur ad multipliciorem gloriam. Isti enim in acceptione diuina ordinantur per ista merita vel iste per ista merita ordinatur ad talem vel talem gloriam. Sicut ergo ista acceptatio propter merita transeuntia nihil est realiter nisi actus diuinae voluntatis, & in isto tantum. modo relatio rationis sicut in obiecto volitio, ita ex alia parte propter peccata transeuntia est abiectio vel reprobatio vel expulsio in voluntate diuina, & in peccatore est relatio rationis tantum vt obiecti reprobati ad talem vel talem paenam.

Septimo. Quia si quis offendat magnum principem tali offensa, cui correspondeat magna paena: cessante illo actu nihil est in ipso quod prius non fuit ante actum peccati propter quod nunc dicatur inimicus & non prius, sed tantum in voluntate domini est actus transiens super ipsum, & per hoc in ipso est relatio rationis vt in obiecto volitio ad talem poenam. Ex quo patet quod cessante actu peccati nihil aliud est offensae macula vel reatus nisi ista relatio rationis, sed ista relatio rationis scilicet ordinatio ad poenam vt est disconueniens animae dicitur eius macula, sicutper oppositum pulchritudo, vt autem est obligatio formaliter ad illam poenam dicitur reatus. Et vt est actus voluntatis diuinae, in qua est tota illa realitas per quem actum ordinatur ad talem poenam dicitur offensa. Haec Scotus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus. Et primo nititur probare quod illud quo quis dicitur formaliter peccator transeunte actu peccati non sit respectus realis. Quia nullus respectus realis potest de nouo acquiri nisi acquisito aliquo absoluto, sed transeunte actu peccati non aduenit aliquod absolutum reale de nouo, igitur &c.

Item cum iste respectus non sit de genere relationis secundum te, nec apparet de quo genere sit, non est rationabile illum ponere. Item si obligatio ad poenam est illud quo aliquis dicitur formaliter peccator, ergo in quocunque esset talis obligatio ille esset in culpae. Quod est falsum, quia peccato per poenitentiam dimisso adhuc remanet obligatio ad aliquam poenam.

Dices quod sola obligatio ad poenam aeternam est illud quo quis dicitur formaliter peccator. Contra, quia peccatum veniale manet sine obligatione ad poenam aeternam, ergo vbi non est obligatio ad paenam aeternam ibi est ratio culpae. Vlterius probat quod illud quo quis dicitur formaliter peccator transeunte actu peccati non sit priuatio actualis iustitiae vel gratiae in voluntate, quia illud non potest dici formalis ratio peccati, quo non intenso nec remisso peccatum dicitur intendi & remitti, formalis enim ratio & illud cuius est ratiomutuo intenduntur. Sed tali priuatione non intensa nec remissa peccatum dicitur intendi & remitti, ergo &c. minor probatur, quia priuatio iustitiae & gratiae non suscepit intensionem aut remissionem ex additione peccatorum, aeque enim priuatur gratia qui fecit vnum peccatum sicut qui fecit mille. Similiter aliquis posset esse priuatus gratia, nec tamen diceretur peccator, sicut ille qui inpuris naturalibus crearetur.

Nec valet si dicas quod expriuatione gratiae simpliciter non dicitur quis peccator sed oportet quod commiserit culpam per quam gratia se priuauit. Hoc enim non valet, quia ego loquor de formali ratione peccati. Vlterius arguit quod illud quo quis dicitur formaliter peccator transeunte actu peccati non sit macula ex peccato relicta, sicut contagium ex contactu morbi, quia tunc illud esset quaedam habilitas relicta, & hoc non potest esse, quia aliquis non peccator potest esse magis habilitatus quam peccator. Aut esset aliquid aliud, & non apparet quid potest esse. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradistis. Et quidem ad ea quae Durandus primo loco obijcit contra primam conclusionem. Dicitur primo hoc sacramentum proprie nominatur sacramentum poenitentiae. Tum quia finis eius principalis est per poenam punire peccatum & peccantem ad satisfaciendum Deo, & ad abolendum offensam Dei. Tum quia omnia concurrentia ad hoc sacramentum habent rationem poenae, vt puta dolor contritionis, erubescentia confessionis, ligamen sacerdotis ad poenam, & labor satisfactionis. De praedictis beatus Thomas quarto. sen. dis. 16. q. 1. arti primo in solutione secundae. q. sic dicit. Poenitentia culpae praecedentis offensam abolet per modum reconpensationis cuiusdam. Haec autem recompensatio differt a recompensatione vindicatiuae iustitiae in duobus. Primo quia in vindicatiua iustitia ille qui peccauit se habet ad recompensationem vt patiens tantum, inquantum poena per quam fit culpae recompensatio est ab alio inflicta, & ideo non praesupponitur ad recompensationem dolor de peccato, sed ex poena recompensante dolor infligitur. In praesentia autem ille qui peccauit, se habet ad recompensationem etiam vt agens, quia ipse sponte sua ad poenam recompensantem accedit, & ideo displicentia culpae praeexigitur: secundo, differt, quia in vindicatiua iustitia taxa tur poena recompensans secundum arbitrium iudicis & non eius in quem commissum est peccatum, sed in poenitentia oportet quod paena recompensans taxetur secundum arbitrium eius, in quem peccatum commissum est, quia talis recompensatio fit ad reconciliandum animum offensi, quae reconciliatio esse non potest nisi poena recompensans voluntati eius sufficiat, & ideo oportet in poenitentia quod modus poenae satisfactoriae secundum arbitrium sacerdotis qui vicem Dei obtinet seruetur. Vtrique ergo recompensationi hoc commune est quod fiat recompensatio non secundum arbitrium eius qui peccauit, sed alterius hominis. Arbitrium autem rectum requirit cognitionem culpae, quae quidem si ei qui debet poenam taxare per eum qui peccauit fiat, confessio dicitur, si autem alias vel ab alijs dicitur conuictio. Et quia in poenitentia sponte qui peccauit ad recompensationem faciendam accedit requiritur confessio. Et sic recompensatio tribus gradibus perficitur, quorum primus est displicentia culpae praeteritae. Alias non sponte ad recompensationem accederet, & hoc per contritionem perficitur: secundus est vt culpam suam notificet Deo per sacerdotem, alias non se ad reconpensationem secundum arbitrium eius in quem peccauit offerret, & quantum ad hoc est confessio: tertius est vt recompenset secundum arbitrium sacerdotis, & quantum ad hoc est satisfactio. Haec ille.

Similia dicit tertia parte quo 99. arti. 2. Ex quibus patet quod confessio contritio satisfactio concurrunt ad completam punitionem paenitentis, & ideo hoc sacramentum merito dicitur sacramentum poenitentiae. Dicitur secundo, principaliter ad argumentum quod ad hoc sacramentum non solum pertinet promateria confessio poenitentis, immo etiam contritio & satis factio. De hoc Sanctus Thomas quarto. sen. dist. 22. q. 2. artprimo quaestiuncula secunda vbi quaerit. Vtrum interior poenitentia sit res huius sacramenti, arguit tertio loco. Poenitentia interior videtur esse idem quod contritio, sed contritio non est res huius sacramenti, cum sit pars sacramenti, ergo interior poenitentia non est res huius sacramenti. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod tres partes poenitentiae sunt in poenitentia exteriori & interiori, quia confessio & satisfactio, quae videntur tantum ad exteriorem poenitentiam pertinere, inueniuntur in interiori poenitentia quantum ad propositum & praemedita tionem eorum, & etiam contritio quae videtur tantum interioris poenitentiae esse, inuenitur in poenitentia exteriori secundum quaedam signa, quibus sensibiliter manifestatur vel alijs, vel saltem ipsi poenitenti qui dolorem sensibilem percipit in seipso. Haec ille.

Ex quibus apparet quod non solum confessio exterior, verum etiam contritio & satisfactio pertinent ad materiam huius sacramenti, & quod hoc sacramentum proprie dicitur sacramentum poenitentiae.

Item quarto sen. dist. 16. q. 1. articulo primo in solutione tertiae q. sic dicit. Poena quam poenitens patitur tota in rationem satisfactionis cedit. Non enim sola exteriori paena homo satisfacit, sed etiam interiori. Alias oratio mentalis non esset satisfactoria. Vnde & poena quae est in contritione, & quae est in confessione in partem satisfactionis cedit. Et quia satisfactio est vltima pars, totum sacramentum a poena denominatur, sicut res denominatur ab vltimo sui. Haec ille.

Ex quibus patet quod diuisio quam arguens facit insufficiens est. Quia poenitentia non solum accipitur pro actuali habitu interiori, aut pro exteriori poenitentia iniuncta, verum etiam pro ipsa confessione quae est quadam poena, & poenitentiae pars. Cum autem dicit arguens quod contritio non potest dici pars huius sacramenti, quia est dispositio praeuia ad sacramentum &c. Dicitur quod est dispositio praeuia antequam adsit confessio, sed assistente confessione est pars integralis sacramenti. Potest etiam diciquod contritio praecedens confessionem etiam est pars sacramenti, quia in illa incipit sacramentum. Et similiter dicitur quod executio paenitentiae satisfactoriae non sequitur completum sacramentum, sed est vltima pars complens sacramentum quo ad suum materiale, sacramentum enim poenitentiae est quoddam totum integrale successiuum, sicut docet Sanctus Thomas vbi supra. Partes integrales sunt duplices, quaedam sunt partes quantitatis, quae quandoque sunt vnius rationis, vt in totis homogeneis. Quandoque vero diuersarum rationum vt in totis etherogeneis. Quaedam vero sunt partes essentia, sicut materia & forma, & non quantitas, & hae semper sunt diuersarum rationum, & habent ordinem naturae ad inuicem: & quandoque etiam ordinem temporis, in his quorum esse non est simul. Et huiusmodi sunt partes, de quibus loquimur, quia poenitem tiae sacramentum secundum rationem suae speciei ex his tribus integratur, & vna est prior altera secundum naturam & quandoque etiam secundum tempus. Eorum enim actuum humanorum qui sunt materiales in poenitentia non est totum esse simul, sed succedunt sibi inuicem. Sed quandoque plures eorum quorum vnus est altero prior secundum naturam, sunt simul tempore.

Item in solutione secundiargumenti sic dicit. In partibus successiuorum ex qualibet parte potest concludi totum, sicut hora tertia est, ergo dies est. Non tamen totum de vna parte praedicatur. Non enim dicimus quod hora sit dies, sed tantum de omnibus partibus si nul acceptis aliquo modo inuenitur praedicari totum, licet improprie. Et sic etiam de qualibet parte paenitentiae poenitentia concluditur, eo quod poenitentia non habet totum esse suum simul. Non tamen totum de partibus praedicatur, neque coniunctim neque diuisim proprie loquendo. Haec ille.

Ex quibus patet quod contritio praecedens confessionem & absolutionem est pars sacramenti poenitentiae & pertinet ad eius integritatem essentialem, secundo patet quod executio poenae satisfactoriae pertinet ad integritatem essentiae dicti sacramenti. tertio, patet quod nec contritio praecedens absolutionem, nec satisfactio sequens absolutionem praecedunt aut sequuntur sacramentum poenitentiae, sicut arguens false putat, sed contritio illud inchoat, & executio poenitentiae satisfactoriae illud consummat. De his tamen plura dicentur in sequentibus huius arti. & forte in 16. vel. 17. di. Veruntamen ad omnia quae ibi dicit Durandus volens probare quod nec contritio nec satisfactio sint partes huius sacramenti, patet responsio per praedicta, quia omnia in virtute soluta sunt. Nec de illis propter hoc oportet facere specialem quaestionem, nisi fortius aliquid occurrat. Ad ea quae secundo loco inducit scilicet de poenitentia vt est virtus, dicitur primo in generaliquod poenitentia est quaedam virtus specialis distincta non solum ab intellectualibus aut theologicis, immo a qualibet trium moralium cardinalium, quod enim sit virtus quaedam, ostendit Sanctus Thomas tertia parte. q. 85. arti. primo dicens. Poenitere est de aliquo a se prius facto dolere. Dolor autem vel tristitia dicitur dupliciter, vno modo secundum quod est passio quaedam appetitus sensitiui & quantum ad hoc poenitentia non est virtus, sed passio. Alio modo secundum quod consistit in voluntate, & hoc modo est cum quadam electione, quae quidem si sit recta necesse est quod sit actus virtutis. Dicitur enim secundo Ethicorum, quod virtus est habitus electiuus secundum rectam rationem. Pertinet autem ad rectam rationem quod aliquis doleat de quo dolendum est, quod quidem obseruatur in poenitentia, de qua nunc loquimur. Nam paenitens assumit moderatum dolorem de peccatis praeteritis cum intentione remouendi ea. Vnde manifestum est quod poenitentia de qua nunc loquimur, est virtus vel actus virtutis. Haec ille.

Item quarto, senten. distin. 14. quaestio. 1. arti. primo in solutione secundae, quaestiossic dicit. In poenitentia se habet homo vt recipiens & vt agens. Recipit enim a Deo veniam & reconciliationem per ecclesiae ministros, & secundum hoc habet rationem sacramenti. Sed ex parte actus sunt de ipso diuersae opiniones. Quidam enim dicunt quod est actus virtutis, & non est virtus. Sed hoc non potest esse, quia cum actus virtutis non sint in dormiente, dormiens non posset dici poenitens, quod est falsum. Et ideo aliqui dixerunt quod ex parte ista poenitentia est virtus, sed non proprie loquendo, sed communiter, prout omnia laudabilia virtutes dicuntur, etiam si sint passiones. Sed hoc non est verum quia secundum Philosophum 8. Ethicorum principale in virtute morali est electio, vnde omnis habitus qui facit rectam electionem, potest dici proprie loquendo virtus. Vnde cum actus poenitentiae non causetur tantum ex passione, sed magis ex electione, etiam si nulla sit passio, constat, quod poenitentia proprie loquendo est virtus, & non improprie, sicut verecundia, vel huiusmodi. Haec ille Item ibidem in solutione primi argumenti sic dicit. Non secundum idem poenitentia est virtus & sacramentum, sed inquantum per poenitentiam recipit gratiam curantem peccati vulnus, potest esse sacramentum, inquantum autem per habitum infusum ordinatur ad actum rectum, sic est virtus. Haec ille.

Quia autem poenitentia sit specialis virtus, ostendit tertia parte vbi supra art. 2. Species inquit habituum distinguuntur secundum species actuum, & ideo vbi occurrit spalis ratio actus laudabilis, ibi necesse est ponere spalem habitum virtutis. Manifestum est autem quod in poenitentia inuenitur spalis ratio actus laudabilis scilicet operari ad destructionem peccati praeteriti inquantum est offensa Dei, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis, vnde necesse est ponere quod paenitentia sit spalis virtus. Haec ille.

Item, quarto, sen. vbi supra in solutione tertiae. q sic dicit. Poenitentia accipit vel aspicit spalem rationem obiecti, quia respicit peccatum a se commissum vt expiabile per poenitentis actum, & ita actus poenitentiae non est detestari peccatum absolute, quia hoc est cuiuslibet virtutis, sed detestari ad expurgationem eius, & quantum ad culpam & quam tum ad reatum. Hoc enim nulla alia virtus facit. Haec ille.

Quia autem poenitentia non sit virtus theologica, ostendit ibidem in solutione 4. quaestiuncule dicens. Virtus theologica habet idem pro obiecto & pro fine. Hoc autem non est in poenitentia, quia obiectum eius est peccatum commissum quod intendit expiare, finis autem est Deus cui intendit reconciliari, & ideo non est virtus theologica, sed inter virtutes morales numeranda est. Haec ille.

Quia autempoenitentia sit alia virtus a iustitia conter dicta ostendit ibidem in solutione quintae quaestio. dicens. Quia iustitia qualitas quaedam est, ideo vbi non potest esse adequatio vera ibi non potest esse perfecta ratio iustitiae, sed aliquis iustitiae modus sicut dicit Philosophus in 5. Ethicorum, quod domini ad seruum non est simpliciter iustum, sed dumatiuum iustum. Cum ergo inter hominem & Deum sit maxima distantia, non poterit ibi esse proprie dicta iustitia hominis ad Deum, sed aliquis iustitiae modus, quasi per similitudinem. Homo autem efficitur debitor alteri homini dupliciter, vno modo per hoc quod ab eo sibi datum est, sicut in voluntarijs commutationibus, puta in emptionibus & venditionibus. Alio modo per hoc quod ei subtraxit, sicut est in inuoluntarijs commutationibus, vt est furtum, percussio & huiusmodi. Similiter aliquis efficitur Deo debitor per hoc quod ab eo aliquid recipit, & in hac ratione Deo reddit debitum honorem latria siue religio. Alio modo ex hoc quod contra Deum peccat, & sic reddit Deodebitum poenitentia, vnde sicut religio ponitur pars iustitiae a Tullio, non quidem quasi species, sed quasi pars potentialis inquantum aliquem modum iustitiae participat, ita etiam poenitentia pars iustitiae debet poni. Haec ille.

Similia dicit tertia parte. q. 85. ar. 3. nisi quod ibi videtur velle quod poenitentia sit quaedam species iustitiae. Ait enim sic. Poenitentia non habet quod sit specialis virtus ex hoc solo quod dolet de malo perpetrato, ad hoc enim sufficeret charitas, sed ex eo quod paenitens dolet & de peccato commisso inquantum est offensa Dei cum emendationis proposito. Emendatio autem offensae contra aliquem commissae fit non per solam cessationem offensae, sed exigitur vlterius quaedam recompensatio, quae habet locum in ossensis in alterum commissis sicut & retributio, nisi quod recompensatio est ex parte eius qui offendit, vtputa cum satisfacit, retributio autem est ex parte eius, in quem fuit offensa commissa, vtrumque enim ad materiam iustitiae pertinet, quia vtrumque est quaedam commutatio Vnde manifestum est quod poenitentia secundum quod est virtus est pars iustitiae.

Sciendum tamen quod secundum Philoas 5. Ethicorum dupliciter dicitur iustum scilicet simpliciter & secundum quid. Simpliciter quidem iustum est inter aequales, eo quod iustitia est aequalitas quaedam, quod ille vocat iustum politicum vel ciuile, eo quod omnes ciues aequales sunt, quantum ad hoc quod sunt immediate sub principe sicut liberi existentes. Iustum autem secundum quid dicitur illud quod est inter illos, quorum vnus est sub potestate alterius, sicut seruus sub domino, filius sub patre, vxor sub viro, & tale iustum consideratur in poenitentia. Vnde poenitens recurrit ad Deum cum emendationis proposito, sicut seruus ad dominum secundum illud psal. Sicut oculi seruorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad dcmteum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Et sicut filius ad patrem secundum illud Lucae. 15. Pater peccaui in coelum & coram te. Et sicut vxor ad virum secundum illud Hiere. tertio. Tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen reuertere ad me dicit dominus. Haec ille.

Ex quibus patet quod virtus poenitentiae non est iustitia simpliciter, sed secundum quid. Et sic debet intelligi illud quod dicit in solutione quarti, scilicet quod poenitentia est directe species iustitiae. Et similiter illud quod dicit in solutione tertij, scilicet quod poenitentia continetur sub iustitia commutatatiua. Istis praemissis dicitur ad argumenta singula. Et ad primum quidem dicitur negando minorem. Nam poenitentia potest dici virtus infusa, & virtus acquisita. Nec valet improbatio huius. Tum quia falsum est quod solae virtutes theologicae infundantur a Deo, vt visum fuit 3. senten. dis. 33. & ibi responsum fuit obiectionibus arguentis Tum etiam quia habitus poenitentiae acquisitus ex actibus potest dici virtus. Et cum dicit arguens quod tunc poenitens haberet virtutem, qua caret innocens &c, dicitur quod sicut non est inconueniens quod ille qui fuit peccator habeat dum paenitet aliquem actum virtuosum, quem non habuit innocens qui nunquam peccauit, sic non est inconueniens quod habeat aliquem habitum virtuo sum potissime acquisitum ex actibus quem nunquam habuit innocens. Vnde argumentum parum, vel nihil habet apparentiae, & minus existentiae. De praedictis Sanctus Thomas quarto sen. vbi supra, articulo tertio in solutione secundae. q. sic dicit. Habitus est medius inter potentiam & actum. Et quia remoto priori remouetur posterius, non autem econuerso, ideo remota potentia ad actum, remouetur habitus non autem remoto actu. Et quia subtradio materiae tollit actum propter hoc quod actus non potest esse sine materia in quam transit, ideo habitus alicuius virtutis competit alicui, cui non suppetit materia, propter hoc quod suppetere potest, & ita in actum exire. Sicut pauper homo potest habere habitum magnificentie, sed non actum, quia non habet magnitudinem diuitiarum, quae sunt materia magnificentiae, sed potest habere. Et ideo cum innocentes in statu innocentiae non habeant peccata commissa, quae sunt materia poenitentiae, licet possint habere, actus poenitentiae in eis esse non potest, sed habitus potest. Et hoc si gratiam habeant cum qua omnes virtutes infunduntur. Haec ille.

Ibidem etiam ostendit in solutione tertiae quaest. quod poenitentia remanet in beatis hominibus, licet quo ad alium actum quam in via. Item in multis locis tenet Sanctus Thomas quod in Christo non fuit spes neque poenitentia, vt patet tertia parte, & tertio, sen.

Ad secundum negatur principale assumptum. Ioenitere enim est principalis & primus actus virtutis poeniter tiae. Nec valet probatio, quia secus est de virtutibus retranentibus a malo, & de alijs. Vnde Sanctus Thomas quarto, senten. vbi supra arti. primo q. secunda arguit sic quarto loco. Omnis virtus est per ordinem ad bonum, sed poenitentia dicitur per ordinem a malo: ergo non est virtus. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod bonum illud ad quod virtus immediate ordinatur est actus perse ctus ipsius, & ideo aliquae virtutes sunt quae principalem actum habent in retrahendo a malo, sicut modestia, & tenrantia, & huiusmodi. Et similiter actus perfectus paenitentiae est in retrahendo a malo, nec propter hoc sequitur quod non sit virtus. Haec ille.

Item ibidem in solutione quinti sic dicit. Poenitentia respicit turpe in praeterito cui potest succedere perfectio in praesenti, & ideo non est actus imperfecti de necessitate. Item tertia parte q. 85. art. primo in solutione secundi sic dicit. Poenitentia secundum quod est passio non est virtus, est autem virtus secundum quod habet electionem rectam ex parte voluntatis. Quod tamen magis potest dici de poenitentia quam de: erecundia, nam verecundia respicit turpe factum vt praesens, poenitentia autem vt praeteritum. Est autem contra perfectionem virtutis quod aliquis in praesenti habeat turpe factum de quo oporteat eum verecudari, non est autem contra perfectionem virtutis quod aliquis prius commiserit turpia facta, de quibus oprteat eum poenitere, cum ex vitioso fiat aliquis virtuosus. Haec ille.

Cum autem dicit arguens quod aliquis potest fieri virtuosus qui nunquam fuit vitiosus, dicitur quod hoc non valet. Tum quia virtus poenitentiae simul infunditur cum gratia in baptismo, sed non potest exire in actum nisi praecedente aliquo peccato. Vnde Sanctus Thomas quarto sen. vbi supra. ar. 3. q. 2. arguit sic primo loco. Poenitere est mala commissa plangere, sed innocentes nullum malum commiserunt, ergo in eis non est poenitentia. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod quamuis non commiserint, possunt tamen commitere, & ideo eis habitum poenitentiae habere competit. Sed tamen iste habitus non potest exire in actum, nisi forte respectu venialium peccatorum, quia peccata mortalia tollunt ipsum Nec tamen est frustra, quia est perfectio potentiae naturalis. Haec ille. Tum etiam quia non est inconueniens aliquem habitum acquisitum ex actibus a malo retrahentibus esse & dici virtutem, vt dictum est.

Ad tertium patet solutio per praedicta. Conceditur enim quod principalis actus poenitentiae est bonum facere, vel eligere, sed ista bona electio potest esse in retrahendo a malo, & detestando illud, eligendo talem dctestationem tanquam rectae rationi consonam, & in electione proportionando & taxando poenam peccato commisso, & in placando Deum, & expurgando peccatum. Vnde materia remota poenitentiae, vt supra dictum est, est peccatum & malum, circa quod potest esse multiplex bona electio. Sicut temperantia facit rectam electionem circa turpissimas passiones, scilicet circa concupiscentias & delectationes tactus, vt ostendit diffuse Sanctus Thoa secunda secundae. q. 1. 4. 1. in octo articulis. Non oportet autem quod primus & principalis actus virtutis sit electio circa bonam materiam remotam, cum circa furtum & homicidium bene eligat ipsa iustitia.

Item, vt dictum est, aliud est de virtutibus retrahentibus a malo, & aliud de inclinantibus in bonum. Quis autem sit actus poenitentiae, & quos habeat communiter ostendit Sancts Thomas tertia parte, quia 85. arti quinto, dicens. De poenitentia possumus loqui dupliciter. Vno modo quantum ad habitum, & sic immediate infunditur a Deo sine nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositiue cooperantibus per alios actus. Alio modo possumus loqui de poenitentia quantum ad actus, quibus Deo operanti in poenitentia cooperamur, quorum actuum primum principium est Dei operatio conuertentis cor secum dum illud. Tren. quinto Conuerte nos domine ad te & conuertemur, secundus actus est motus fidei, tertius actus est motus timoris seruilis quo quis timore suppliciorum a peccatis retrahitur, quartus est motus spei quo quis sub spe veniae consequendae assumit propositum emendandi, quintus actus est motus charitatis quo alicui peccatunsecundum se displicet, & non iam propter ipsa supplicia. sextus est motus timoris filialis quo propter reuerentiam Dei aliquis emendam Deo voluntarius offert. Sic ergo patet quod actus poenitentiae a timore seruili procedit, s cut a primo motu affectus ad hoc ordinati a timore autem filiali sicut ab immediato & proximo principio. Haec ille.

Item sequenti articulo. In virtutibus (inquit) non a tenditur ordo temporis quantum ad habitus quia cum virtutes sint connexae omnes simul incipiunt esse in anima. Sed dicitur vna earum esse prior alia ordine naturae, qui consideratur ex ordine actuum secundum quod actus vnius virtutis praesupponit actum alterius virtutis secundum hoc ergo dicendum est quod actus quidam laudabiles etiam tempore praecedere possunt actum & habitum poenitentiae, sicut actus fider & spei informis, & actus timoris seruilis. Actus autem & habitus charitatis simul sunt tempore cum habitu & actu poenitentiae, & cum habitibus aliarum virtutum. Nam in iustificatione impij simul est motus liberi arbitrij in Deum qui est actus fidei per charitatem informatus, & motus liberi arbitrij in peccatum qui est actus poenitentiae. Horum tamen duorum actuum primus naturaliter praecedit secundum. Nam actus poenitentiae virtutis est contra peccatum ex amore Dei. Vnde primus actus est causa & ratio secundi. Haec ille, similia dicit quarto sen. vbi supra arti. secundo, in solutione primae & secundae. q. Vnde in solutione quinti argumenti, secundae quaestionis, dicit quod motus paenitentiae quandoque prouenit ex electione boni quandoque ex fuga mali. Et in eodem arti. saepe dicit quod poenitentia ordinatur ad recessum a malo, & omnes aliae virtutes ad consecutionem boni. Ex quibus omnibus patet quod sufficit ad primum & principalem actum virtutis quod sit electio boni, vel quod ipsum concomitetur electio boni. Sic autem est de actupoenitentiae quem concomitatur amor dei.

Ad quartum dicitur quod poenitentia est virtus moralis. Et ad improbationem huius dicitur quod nulla virtus moralis mere habet pro obiecto vel fine proximo vel pro circunstantia informante aliquid excedens dictamen rationis naturalis, & hoc ex seipsa. Potest tamen talia habere ex concursu vel imperio virtutum theologicarum. Item licet illa proposito haberet verum loquendo de virtutibus moralibus acquisitis, non tamen loquendo de infusis. Et de hoc Sanctus Thomas quarto sen. vbi supra ar. primo. q. 4. in solutione secundi sic dicit. Virtutes iniuse tripliciter se habent ad Deum. Quaedam enim habent Deum pro obiecto & fine sicut theologice Quaedam vero non pro obiecto in quod transeat actus, sed pro sine proximo, sicut patet de latria quae aliquas seruitutis, praestationes quasi materiam habet, quas imediate ordinat in Deum quasi in finem. Et tales virtutes propinquissi mae sunt theologicis, vnde & actus harum virtutum attribuuntur theologicis, sicut proxime imperantibus, vnde ab Augustino dicitur quod fide spe charitate colitur Deus. Quaedam autem non habent Deum pro obiecto neque pro fine proximo sed vltimo sicut temperantia quae habet passiones pro materia, & quiete animi pro fine proximo, sed hanc vlterius ordinat ad Deum. Poenitentia autem quamuis non habeat Deum pro obiecto, habet tamen Deum pro fine proximo, quia ad hoc in peccata commissa destruenda mouetur, vt Deo reconcilietur, & ideo actus eius scilicet peccatum expellere vel iustificare quandoque fidei, quadquoe charitati ascribitur. Haec ille.

Ad quintum dicitur quod solum pbat quod paenitentia ptineat ad iustitiam, non quidem quod sit ipsa virtus iustitiae simpliciter dictae, quam est inter aequales & reddit aequale ex debito, quia non sic potest homo reddere Deo aequale, sed pertinet ad iustitiam quasi pars potentialis, vel pars subiectiua iustitiae communiter & secundum quid dictae. Non enim quaelibet virtus quae ordinat hominem ad alterum in ratione delicti est iustitia proprie dicta, vt ostendit SanThomas secunda secundae. q. 80. art. primo vbi sic dicit. In virtutibus quae alicui principali adiunguntur, duo sunt consderanda. Primo quidem quod virtutes illae in aliquo cum virtute principali conueniant: secundo quod in al quo deficiant a perfecta ratione ipsius. Quia vero iustitia ad alterum est omnes virtutes quae ad alterum sunt, possunt ratione conuenientiae, iustitiae annecti. Ratio vero iustitiae consistit in hoc quod alteri reddatur quod ei debetur secundum aequalitatem. Dupliciter ergo aliqua virtus ad alterum existens a ratione iustitiae deficit. Vno quidem modo inquantum deficit a ratione aequalis. Alio modo inquantum deficit a ratione debiti. Sunt enim quaedam virtutes quae debitum quidem alteri reddunt, sed non possunt reddere aequale. Et primo quidem quicquid ab homine Deo redditur debitum est, non tamen potest esse aequale, vt scilicet tantum homo ei reddat quantum debet secundum illud psal. Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi. Et secundum hoc adiungitur iustitiae religioni, quae vt dicit Tullius superiori cuidam naturae, quam diuinam vocant, curam vel cultum cerimoniamque offert &c. Haec ille.

Et sicut dicit ibi de religione & pietate & obseruantia quod deficiunt a ratione iustitiae, quia licet reddant debitum, non tamen aequale, ita dicendum est de poenitentia, vt superius patuit. Et haec sufficiunt ad argumenta Durandi.

Ad argumenta Aureoli contra secundam conclusionem dicitur primo in generali quod materia & obiectum poenitentiae virtutis potest dici non solum ipsa paena, immo ipsum peccatum commissum pro quo infertur paena. Quia enim obiectum poenitentiae sit peccatum, patet ex praecedentibus, & vlterius quia principalis eius actus est dolere & detestari. Constat autem quod materia & obiectum illius actus est peccatum, & per consequens est materia virtutis Quia etiam poena possit dici obiectum vel materia poenitentiae, patet, quia ad poenitentiam non solum pertinet detestari peccata, immo vltra hoc actus poenitentiae est propositum emendandi & purgandi peccatum per poenam, & sic vtrunque tam poena quam culpa potest dici materia vel obiectum poenitentiae. De praedictis Sanctus Thomas quarto sen. dis. 14. q. 1. arti. primo in solutione sextae. q. sic dicit. Poenitentia & vindicatiua iustitia circa idem aliquo modo sunt scilicet circa punitionem offensae, sed in duobus differunt Primo quia vindicatiua proprie est in iudice poenam infligente quam reus quandoque inuite sustinet, sed poenitentia est in ipso reo qui voluntarius poenam sustinet proculpa commissa, secundo, quia vindicatiua iustitia respicit offensam communiter, sed poenitentiae virtus respicit offensam Dei, vnde oportet quod poenitentia consistat in emendatione offensae voluntarie assumpta, & tali qualis Deo conpetit, sicut autem hominibus qui vident ea quae foris patent sit offensae recompensatio per aliqua exteriora, ita Deo qui intuetur cor, oportet quod incipiat recompensatio fieri in ipso cordis affectu, fit autem recompensatio exterius in duobus. Primo in hoc quod aliquis exterius poenam subit prooffensa quam fecit secundo in hoc quod cauet in futurum ne similis offensa ab eo fiat, & haec duo oportet quod homo in corde exhibeat per poenitentiam. Primo dolorem cordis pro malis quae fecit: secundo propositum de cetero talia non commitendi, & haec duo diffinitio poenitentiae continet, vnde magister diffiniens poenitentiam aliquid ponit quasi genus in hoc quod dicit, quod est virtus, dolorem de peccatis in hoc quod dicit, qua mala commissa plangimus, & propsiotum de futura emendatione, in hoc quod dicit, cum emendationis proposito. Haec ille.

Ex quibus patet quod actus completus poenitentiae duo obiecta respicit scilicet culpam de qua dolet, & paenam quam assumit. Vtrum autem eodem simplici actu doleat de peccato & eligat poenam & emendam, aut sint duo actus, non refert ad propositum, sed videtur quod sit idem actus habens duo obiecta ordinem inter se habentia, vt finis, & id quod est ad finem, aut aliquo alio modo ordinata.

Item ibidem in solutione secundi argumenti sic dicit. Illud quod pertinet ad corporalem immutationem non pertinet ad virtutem quasi essentialis actus eius, sed porest pertinere ad virtutem sicut materiale, circa quod operatur, quia etiam passiones corporales sunt virtutum materia, & secundum hoc dicendum quod ipsius virtutis poenitentiae sensibilis dolor vel corporalis ssetus potest esse quoddam materiale, inquantum hoc reddit Deo poenitens quasi debitum pro offensa commissa, & ideo si per planctum signatur actus poenitentiae, tunc nihil aliud dicit quam detestationem, si autem dicatur materiale penitentiae, sic potest etiam sensibilem vel corporalem sletum dicere. Haec ille.

Dicitur secundo quod primum argumentum magis est ad oppositum quam ad propositum, quia iustitia punitiua, & generaliter iustitia commutatiua non solum habet pro materia poenam, immo culpam cui reddit aequalem poenam. De hoc Sanctus. Thomas secunda secundae. q. 61. articulo 3. vbi sic quaerit. Vtrum eadem sit materia iustitiae distributiuae & commutatiuae, sic dicit. Iustitia est circa quasdam operationes exteriores, scilet destributionem & commutationem quae sunt quidam vsus quarundam exteriorum vel rerum vel personarum, vel etiam operum, rerum quidem sicut cum aliquis aufert vel restituit alteri rem suam. Personarum autem cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo vel conuiciando, aut etiam cum irreuerentiam exhibet. Operum autem sunt cum quis ab alio iuste exigit, vel reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae ea, quorum operationes sunt vsus, eadem est materia commutatiuae & destributiuae iustitiae, nam & distribui possunt res communi in singulos, & commutari de vno in alium, & est etiam quaedam distributio laboriosorum operum, & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae actiones ipsas principales quibus vtimur rebus & personis & operibus, sic inuenitur vtrobique alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionis, commutatiua vero iustitia est directiua commutationum, quae attendi possunt inter duas personas, quarum quaedam sunt inuoluntariae, quaedam voluntariae. Inuoluntariae quidem quando aliquis re alterius vtitur, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem quandoque contingit occulte per fraudem, quandoque manifeste per violentiam &c. postea enumeratis commutationibus tam voluntarijs quam inuoluntarijs, concludit dicens. In huiusmodi autem actionibus siue voluntarijs si inuoluntarijs eadem est ratio accipiendi medium, scilicet secundum aequalitatem recompensationis, & ideo omnes istae actiones ad vnam speciem iniustitiae pertinent, scilicet commutatiuam. Haec ille.

Ex quibus patet quod iustitiae materia sunt non solum punitiones, immo furta homicidia, & aliae inuoluntariae, & culpabiles commutationes, sicut ergo iustitia punitiua respicit illa duo, sic poenitentia respicit tanquam materiam vel obiectum tam culpam quam poenam, sed differenter, quia culpam respicit vt materiam circa quam agit, poenam vero vt id quod agit, & quasi proprium effectum, sicut & iustitia punitiua vel commutatiua differenter respicit iustum & iniustum, vnde argumentum non aliud concludit nisi quod peccatum non est obiectum poenitentiae vt operatum ab ea, quia illo modo poenitentia est eius obiectum, cum quo stat quod peccatum est obiectum poenitentiae tanquam id circa quod operatur, & super quod cadit principalis actus poenitentiae, scilicet detestatio & displicentia.

Ad secundum negatur minor, vnde Sanctus Thomas quarto sen. vbi supra articulo primo quaestio. quarta in solutiones quarti sic dicit. Medium non eodem modo accipitur in iustitia, & in alijs virtutibus moralibus: accipitur enim iustitiae medium per adaequationem rei ad rem. Haec autem adaequatio fit in iustitia commutatiua quando ab eo qui habuit plus aliquid subtrahitur, & ei qui minus habuit additur. Ille autem qui alterum offendit vel laesit, plus habuit, & qui laesus est habuit minus inquantum huic subtractum est quod ei debebatur, & ille vsus est propria voluntate in hoc quod non debuit, & ideo vindicatiua iustitia ab eo qui offensam fecit, quantum habuit plus debito tantum subtrahit ei, & dat illi qui est laesus, dum ad honorem & in satisfactionem eius alium punit. Sic ergo vindicatiua iustitia constituit medium in offensis, quae sunt materia eius. Non quidem tenendo medium in offensis vt quasdam recipiat, & quasdam obijciat, sicut temperantia ponit medium in delectationibus sed omni offensae proportionando poenam debitam. Et similiter poenitentia pro quolibet peccato commisso poenam infert sibijpsi debita, non autem ita quod aliquod peccatum dimittat & aliquod abijciat. Haec ille. Ex quibus patet falsitas minoris argumenti dicens, quod poenitentia non ponit medium in offensis aut peccatis. Quod autem dicit de circunstantijs a&c. non valet, quia eodem modo paenitentia ponit circunstantias circa peccatum sicut ponit medium, quia scilicet poenam circunstantionatam & proportionatam peccatis adhibet.

Ad confirmationem dicitur quod non est simile de poenitentia & alijs virtutibus, vnde Sanctus Thomas vbi supra in solutione primi argumenti tertiae. q. sic dicit. Omnis virtus expellit peccatum oppositum formaliter quantum ad suum actum primum, qui est informare subiectum, sed actus secundus in alijs virtutibus, qui est operatio non ordinatur principaliter ad repellendum peccatum, sicut est in poenitentia, & ideo poenitentia non formaliter, sed quasi effectiue peccatum expellit. Habet enim peccatum expellendum pro materia, & operatur circa ipsum vt expellatur. Haec ille. Item tertia parte. q. 85. articulo secundo in solutione secundi sic dicit. Poenitentia habet quidem realiter generalem materiam inquantum respicit omnia peccata, sed tamen sub ratione speciali inquantum sunt emundabilia per actum hominis cooperantis Deo ad suam iustificationem. Item in solutione tertij sic dicit. Poenitentia expellit omne peccatum effectiue inquantum operatur ad destructionem peccati prout est remissibile ex diuina gratia homine cooperante. Haec ille. Ex quibus omnibus patet quod poenitentia respicit pro materia & obiecto illud quod ipsa destruit, licet habeat pro partialiobiecto aliquid quod ipsa efficit, vt supra dictum fuit.

Ad tertium patet responsio ex solutione primi & secundi, quia minor est neganda, scilicet quod iustitia punitiua vel vindicatiua non habeat offensam pro materia vel obiecto. Ad ea quae secundo loco obijcit contra conclusionem eandem dicitur. Et ad primum quidem dicitur primo, quod ad materiam sacramenti poenitentiae pertinent tres actus poenitentis, scilicet contritio, confessio, & satisfactio, & de hoc plura dicta sunt in principio huius tertij articuli. Vnde Sanctus Thomas tertia parte. quaest. 90. articulo 2. sic dicit. Duplex est pars vt habetur in quinto meta. scilicet pars essentiae, & pars quantitatis. Partes quidem essentiae sunt naturaliter materia & forma, logice autem genus & differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum diuiditur in materiam & formam sicut in partes essentie, vnde sacramenta consistunt in rebus & verbis, sed quia quantitas se tenet ex parte materiae, partes quantitatis sunt partes materiae. Et hoc modo sacramento poenitentiae specialiter assignantur partes quantum ad actus poenitentis, qui sunt materia huius sacramenti.

Sciendum autem quod alio modo sit recompensatio offensae in poenitentia & in iustitia vindicatiua. Nam in vindicatiua iustitia fit recompensatio secundum arbitrium iudicis, non secundum voluntatem offendentis vel offensi. Sed in poenitentia fit recompensatio offensae secundum voluntatem peccantis, & secundum arbitrium Dei in quem peccatur, quia hic non quaeritur sola reintegratio aequalitatis iustitiae sicut iustitia vindicatiua, sed magis reconciliatio amicitiae, quod fit dum ofiendens reconpensat secundum voluntatem eius quem offendit. Sic ergo requiritur ex parte poenitentis. Primo quidem voluntas recompensandi, quod fit per contritionem, secundo quod se subijciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod fit in confessione, tertio quod recompenset secundum arbitrium ministri Dei, quod fit in satisfactione, & ideo contritio confessio satisfactio ponuntur partes poenitentiae. Haec ille.

Dicitur secundo quod antecedens vel maior argumenti est falsa, quia sacramentum poenitentiae non est perfectum sacramentum nisi poenitens satisfaciat actu vel proposito per se vel per alium. Nec valet, illud quod adducitur de Papa, quia dum papa dat tales indulgentias, non tollit satisfactionem, sed satisfactionem & poenitentias sanctorum qui sunt in gloria, applicat taliter absolutis, sicut ostendit Sanctus Thomas quarto sendis. 20. quaest. 1. articulo tertio in solutione primae quaest. & ibidem in solutione secundi argumenti, vbi sic dicit. Ille qui indulgentias suscipit non absoluitur simpliciter loquendo a debito poenae, sed datur sibi vnde debitum soluat &c. De hoc alias. Cum autem vlterius dicit quod tanta posset apparere contritio in poenitente &c. dicitur quod in tali casu in poenitente esset satisfactio tripliciter scilicet in proposito, & in signo, & in sui initio. Quia enim talissatisfaciet quo ad propositum patet, aliter noresset contritus nisi haberet propositum satisfaciendi & recompenfandi, & omnem poenam sibi rationabiliter in iungendam portandi. Quod autem haberet satisfactionem sicut in signo, patet ex dictis. Ex quo enim confitetur subijcit se arbitrio sacerdotis, & signat se paratum satisfacere. Quia autem habeat satisfactionem sicut in sui initio vel medio, patet quia satisfactio incipit in contrition& mediatur in confessione, & completur in exteriori poena. De hoc Sanctus Thomas quarto sen. dist. 16. quaest. articulo primo in solutione tertiae quaest. vbi sic dicit. Paena quam poenitens patitur tota in ratione satisfactionis succedit. Non enim sola exteriori poenitentia homo satisfacit, sed etiam interiori, alias oratio mentalis non esset satisfactio, vnde & poena quae est in contritione, & poena quae est in confessione, in partem satisfactionis cadit, & quia satisfactio est vltima pars, totum sacramentum a poena denominatur, sicut res denominatur ab vltimo suiHaec ille.

Ad secundum negatur maior. Nec valet probatio, quia Sanctus Thomas non dicit quod in materia cuiuslibet sacramenti sit aliqua virtus supernaturalis, vt patet dis. 22, q. 2. articulo primo in solutione primae. q. vbi sic dicit. In sacramento poenitentiae sacramentale signum non est aliqua materia exterius apposita, sed exteriores actus quibus homo ad salutem suam operatur, & complementum operationis ab extrinseco signatur per absolutionem sacerdotis, sicut materia in alijs sacramentis perministri sanctificationem efficaciam sacramentalem recipit & ideo poenitentia exterior est sacramentale signum in sacramento poenitentiae. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Materia quae est in alijs sacramentis signum sacramentale, inquantum ab exteriori datur, repraesentat exterius agens in sanctificatione, & ideo aliquo modo competit vt gratiam causet. Sed poenitentia eterior quae est signum sacramentale in hoc sacramento, representat cooperationem recipientis, & non influentia quae est ex parte agentis extrinseci, & ideo non competitei quod gratiam aliquo modo causet. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertii sic dicit. Sacramentalibus signis in alijs sacramentis adhibetur forma verborum ad eorum sanctifficationem, & quia gratiam continent & causant, sed exterior poenitentia non est signum gratiam causans & ideo non oportet quod sanctificetur per aliquam formam verborum. Sed verba quae a sacerdote absoluente proferuntur, immediate feruntur ad eum qui se subijcit sacramento. Vnde ipse sanctificatur virtute absolutionis, & gratiam suscipit, non autem sanctificatur eius confessio, vt ex ea gratiam accipiat, sicut erat in baptismo de sanctificatione aquae. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundae. q. sic dicit. Interior poenitentia est res exterioris poenitentiae, sed vt significata tantum per actus poenitentis, vt signata autem & causata per eosdem actus adiuncta absolutione ministri, per quam aliquo modo ad gratiam disponitur, sicut etiam in sacramento Eucharistiae corpus Christi verum est res significata tantum per species panis & vini, sed causata per verba ministri, & illa duo coniuncta sunt simul signum & causa. Haec ille.

Ex quibus patet quod non est mens Sancti Tomae quod in quolibet sacramento nouae legis materia sacramenti habeat virtutem supernaturaliter infusam actiuam respectu dispositionis ad gratiam, sed solum in illis, in quibus verba ministri diriguntur ad materiam sanctificandam.

Item sufficit quod materia sacramenti sit dispositio ad gratiam, licet non causet aliam dispositionem ex aliqua virtute sibi inhaerente, sic autem est de ipsa contritione Ad impugnationem responsionis ibidem datae dicitur, quod licet satisfactio poenitentialis, vt praecise concepta vel in proposito volita non sit signum sensibile, nec proprie materia sacramenti poenitentiae, tamen vt volita, & signata, & inchoata, & mediata est signum sensibile, & vt potest esse materia sacramenti.

Ad tertium negatur maior, quia eius opposita vera, scilicet quod in eodem instanti quo inchoatur hoc sacramentum in sui materia. puta in vera contritione, desinit morbus peccati quo ad culpam, & ideo nimirum si completa satis factione desinit morbus quo ad poenae reatum, vnde illud argumentum parum habet apparentiae, vnde beatus Thomas tertia parte. quaest. 90 articulo, secundo in secundo loco arguit sic. In sacramentis nouae legis confertur gratia, sed in satisfactione non confertur aliqua gratia, ergo satisfactio non est pars sacramenti. Ecce argumentum. Sequitur responsio Dicendum inquit quod satisfactio prout est in proposito confert gratiam, & auget eam, prout est in executione, sicut baptismus in adultis. Haec ille Ex quibus patet nullitas argumenti, quia si quid probaret, vtique concluderet quod baptismus collatus contrito adulto non essetur, sacramentum, quod est falsum.

Ad illud quod vltimo adducitur de contritione dicitur quod licet contritio in se non sit sensibilis exterius, est tamen sensibilis in se ipsi contrito, vt supra dictum est. Dicitur secundo quod licet contritio in se non sentiatur exterius ab alijs a contrito, potest tamen sentiri in suo signo & effectu, puta confessione & satisfactione. De hoc Sanctus Thomas tertia parte vbi supra, arguit enim sic Contritio est in corde, & sic pertinet ad interiorem poenitentiam. Confessio autem est in ore, & satisfactio est in opere, & sic duo vltima pertinent ad exteriorem poenitentiam. Paenitentia autem interior non est sacramentum, sed sola poenitentia exterior quae sensui subiacet, ergo contritio non est pars sacramenti poenitentiae. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod contritio secundum essentiam quidem est in corde & pertinet ad interiorem poenitentiam, virtualiter autem pertinet ad poenitentiam exteriorem inquantum implicat propositum confitendi & satisfaciendi. Haec ille.

Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem dicitur primo in generali quod nusquam legi Sanctum Thomas sensisse, quod reatus derelictus ex actu peccati sit quid reale absolutum, puta habitus, aut dispositio de genere qualitatis, nec similiter quod sit respectus, aut relatio realis. Nam Sanctus Thomas loquens de reatu quaerit prima secundae quaest. 87. articulo primo. Vtrum reatus poenae sit effectus peccati. in responsione principali sic dicit. Ex rebus naturalibus ad res humanas deriuatur, vt illud quod contra aliud insurgit, ab eo detrimentum patiatur. Videmus enim in rebus naturalibus quod vnum contrarium vehementius agit altero contrario superueniente, propter quod aquae calefactae magis congelantur vt dicitur in secundo metheororum. Vnde in hominibus hoc ex naturali inclinatione inuenitur, vt vnusquisque deprimat eum qui contra ipsum insurgit Manifestum est autem quod quaecunque continentur subaliquo ordine sunt quodammodo vnum in ordine ad principium ordinis, vnde quicquid contra aliquem ordinem insurgit, consequens est vt ab ipso ordine a principe ordinis deprimatur. Cum autem peccatum sit actus inordinatus, manifestum est quod quicunque peccat, contra aliquem ordinem agit, & ideo ab ipso ordine conueniens est vt deprimatur, quae quidem repressio poena est. Vnde secundum tres ordines quibus subditur humana voluntas, triplici poena potest homo puniri. Primo quidem subditur humana natura ordini propriae rationis: secundo ordini exterioris hominis gubernantis spiritualiter veltemporaliter, politice seu oeconomice: tertio subditur vniuersali ordini diuini regiminis. Quilibet autem horum ordinum per peccatum peruertitur dum ille qui peccat agit, & contra rationem, & contra legem humana n, & contra legem diuinam, vnde triplicem poenam incurrit vnam quidem a seipso quae est conscientiae remorsus, aliam vero ab homine, tertiam vero a Deo. Haec ille.

Item eadem quaest. articulo sexto, quaerit Vtrum reatus poenae remaneat post peccatum, & respondet sic. In peccato duo possunt considerari, scilicet actus culpae, & macula sequens. Planum est autem quod cessante actu peccati remanet reatus in omnibus p. ccatis actualibus. Actus enim peccati facit hominem reum paenae inquantum trasgreditur ordinem diuinae iustitiae, ad quem non redit nisi per quandam recompensationem poenae, quae ad aequalitatem iustitiae reducit, vt scilicet qui plus voluntati suae indulsit quam debuit contra mandatum Dei agens secundum ordinem diu nae iustitiae aliquid contra id quod vellet simpliciter spontaneus inuitus patiatur. Qioc etiam in iniurijs hominibus factis obseruatur, vt per recompensationem reintegretur aequalitas iustitiae, vnde patet quod cessante actu peccati vel iniuriae illatae adhuc remanet debitum poenae. Sed si loquamur de ablatione naeccati quo ad maculam, sic manifestum est quod macula peccati ab anima auferri non potest, nisi per hoc quod anima Deo coniungitur, per cuius distantiam detrimer tum proprij nitoris incurrebat, quod est macula. Coniungitur autem homo Deo per voluntatem. Vnde macula peccati tolli non potest nisi voluntas hominis ordinem diuinae iustitiae acceptet, vt scilicet vel ipse poenam sibi spontaneus assumat in recompensationem culpae praeteritae, vel etiam a Deo illatam patienter suscipiat. Vtroque enim modo poena rationem satisfactionis habet. Poena autem satisfactoria diminuit aliquid de ratione poenae Est enim de ratione poenae, quod sit contra voluntatem Poena autem satisfactoria & si secundum absolutam considerationem sit contra voluntatem, non tamen vt hic & nunc. Et per hoc est voluntaria vnde simpliciter est voluntaria, secundum quid autem inuoluntaria.

Dicendum est ergo quod remota macula culpae potest quidem remanere reatus poenae, non simpliciter, sed poenae satisfactoriae. Haec ille. Item secundo sententiarum distinctio. 42. articulo secundo, sic dicit Reatus dicitur secundum quod aliquis est reus poenae Et ideo proprie reatus nihil aliud est quam obligatio ad paenam. Et quia haec obligatio quodammodo est media inter culpam & poenam, ex eo quod propter culpam aliquis ad poenam obligatur, ideo nomen medij transumitur ad extrema, vt interdum ipsa culpa, vel etiam poena reatus dicatur. Cum autem poena sit medicina quaedam vt dicit Philosophus in secundo Ethico. medicina vero non est nisi contra aliquem defectum oportet quod ad poenam pro aliquo defectu obligetur, non quod ille defectus semper sanetur per poenam in eo, in quo est, vt patet in damnatis, & in fure qui suspenditur, sed poena recompensat defectum instatu vniuersi, vel etiam reipublicae propter ordinem iustitiae qui in poena apparet. Non autem defectus quilibet ad poenam obligat, sunt enim defectus quidam inuoluntarij magis misericordiam quam iram prouocantes. Sed illi soli defectus qui ex actibus voluntarijs relinquuntur, poenam merentur, in eo qui voluntarie defectum inducit. Vnde cum transeunte actu defectus remaneat, oportet etiam quod reatus remanaeat post actum. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Reatus non fundatur per se loquendo supra dispositionem vel habitum, sed per accidens secundum quod talis dispositio vel habitus cuidam defectui coniungitur.

Item in solutione quinti sic dicit. In peccante sunt duo defectus vnus quia est in ipso actu peccati secundum quod aliquis limites legis diuinae & rectae rationis transgreditur. Alius est in ipso peccante priuatio virtutis ex priori defectu actus inducta. Quamuis autem cum aliquis gratiam recuperat, secundus defectus tollatur, non tamen ex toto primus sublatus est, quia paret vt quantum voluntati suae obediuit praeter legem Dei, tantum in contrarium recompenset, vt sic iustitiae seruetur aequalitas & ideo post gratiam recuperatam iniungitur satisfactio, & est homo adhuc reus temporalis poenae. Haec ille.

Item in solutione primi sic dicit. Causa poxima reatus est ipse defectus per actum peccati inductus, actus vero est sicut causa remota, vnde non oportet quod transeunte actu reatus transeat. Item in solutione secundi sic dicit. Non solum quia verum est dicere aliquem actum peccati quandoque egisse ad poenam obligagatur, quia sic quandocunque verum esset dicere eunhoc fecisse, esset poenae obnoxius, sed quia defectus manet in ipso adhuc propter actum quem prius facit. Haec ille. Ex quibus patet quod secundum eum reatus non est quid reale absolutum per modum habitus aut dispositionis, nec est relatio realis, cum proximum eius fundamentum & causa sit negatio vel priuatio seu defectus ex peccato derelictus, & non actus, nec habitus aut dispositio. Defectus autem vel negatio non potest fundare respectum realem. Est ergo respectus rationis, puta obligatio ad ponam propter defectum voluntarium, puta transgressione ordinis diuinae legis, aut humanae vel rectae rationis, vt supra dictum est, & talis respectus potest consequi actum intellectus creati, vel increati. Dicitur secundo quod argumenta Scoti contra istum sensum non procedunt. Non quidem primum. Conceditur enim quod iste respectus est extrinsecus adueniens, & habet pro causa remota actum peccandi.

Nec valet huius improbatio, quia eadem actio est ad velle inordinatum per se primo, & ad defectum & reatum per accidens vel consecutiue & secundario. Nec valet quod dicitur de diuina actione. Dato enim quod ille respectus consequatur actum diuini intellectus ordinam tis animam quae peccauit ad poenam, ex hoc non sequitur sicut infert arguens, quod anima sic peccatrix formaliter praecise, per illud quod est a diuina actione, tum quia ille respectus consequitur actum peccati, & actionem inordinatam creaturae, & non solum diuinum agere, tum quia anima non dicitur formaliter peccatrix praecise per illum respectum, sed per actum peccati praeteritum, qui fuit causa huius respectus, nec iste respectus aut obligatio est peccatum, sed effectus peccati. Vnde Sanctus Thomas de malo quaest 2. articulo secundo, arguit sic in decimo quarto loco. Augustinus dicit quod peccatum transit actu & manet reatu, hoc autem non esset si ipse actus exterior esset peccatum, ergo ipse actus exterior non est peccatum. Ecce argumentum: Sequitur responsio. Reatus inquit idest obligatio ad poenam est quidam effectus consequens ad peccatum, vnde cum dicitur quod peccatum transit actu, & manet reatus, idem est ac si diceret quod transit per suam essentiam, & manet in suo effectu. Haec ille.

Ad secundum negatur antecedens, quia vt statim dictum: est, illa obligatio non solum causatur a Deo, sed a creatura per actum suum inordinatum. A Deo siquidem est quod omnis legem transgrediens obligetur ad poenam. Quia autem iste transgrediatur legem non est a Deo, sed a voluntate propria, & ita istum obligari ad poenam est a Deo sicut a causa primaria & vniuersali, sed a propria voluntate sicut a causa proxima & propria. Quia si quis dicat, iste respectus cum sit rationis est effectiue per actum intellectus, sed non intellectus creati qui forte talem respectum non considerat. ergo est solum per actum intellectus diuini, & ita est a solo Deo effectiue. Dicitur quod ille respectus est potentialiter aptitudinaliter & exigitiue ex parte peccantis, sed completiue est per intellectum qui intelligit peccantem in ordine ad poenam, eo modo quo natura rei exigit, supposita lege diuina vel humana vel recta ratione. Dicitur vlterius quod similitudo quam ponit magister bona est.

Nec valet quod contra eam inducitur. Non quidem primum quia macula animae post peccatum remanens non solum dicit carentiam habitualis gratiae, nec solum dicit carentiam rectitudinis in actu, sed dicit vtrunque scilicet carentiam habitualis gratiae causatam ex carentia rectitudinis in actu vel ex actu inordinato, vnde Sanctus Thomas quarto, dis. 18. quest. 1. articulo secundo in solutione primae quest. sic dicit. Ex hoc aliquid maculatum dicitur, quia debite pulchritudinis patitur detrimentum, vnde macula secundum quod huiusmodi non habet quod aliquid ponat, sed per comparationem ad id quod pulchritudinis causat detrimentum aliquid quandoque ponere dicitur, sicut aliquid in facie inductum quod candorem faciei tegit aut priuat. Pulchritudo autem animae consistit in assimilatione ipsius ad Deum, ad quem formari debet per claritatem gratiae ab eo susceptam, sicut autem perceptio claritatis corporalis a sole prohibetur a nobis per aliquod obstaculum interpositum, ita etiam claritas gratiae prohibetur ab anima per peccatum commissum, quod diuidit inter nos & Deum, vt dicitur Isaiae ca pitulo. 59. Vnde ipsa macula quantum in se est non ponit de essentia sua nisi priuationem gratiae, sed ponit vt causam obstaculum peccati, quod obstat ad gratiae receptionem, & propter hoc etiam macula dicitur tenebra ratione praedictae similitudinis. Haec ille Item ibidem in solutione primi argumenti sic dicit. Quanuis quo ad ipsam priuationem gratiae non differant maculae peccatorum, differunt tamen quantum ad causam ex qua macula consequitur, & secundum hoc etiam quodlibet peccatum vnam maculam addit inquantum nouum obstaculum gratiae ponit. Haec ille.

Item secundo sententia. distinction. 42. quaestione prima articulo secundo, in solutione quarti sic dicit. Priuatio gratiae non habet rationem maculae, nisi secundum quod ex actu praecedente inducitur, & ideo secundum diuersitatem actuum sunt etiam diuersae maculae, quauis enim quolibet actu mortalis peccati quaelibet virtus priuetur, non tamen eodem modo, sed actu luxuriae castitas per se priuatur, & aliae virtutes ex consequenti secundum quod sunt castitati annexae. Per furtum autem priuatur per se iustitia, & alie virtutes ex consequenti, & sic de alijs, & ideo non oportet quod omnium peccatorum sit vna macula, vel vnus reatus. Haec ille.

Item prima secundae quaest. 86. articulo primo sic dicit. Macula proprie dicitur in corporalibus, quando aliquod corpus nitidum perdit suum nitorem ex contactu alterius corporis, sicut vestis & aurum & argentum aut aliud huiusmodi. In rebus autem spiritualibus ad similitudinem huius oportet maculam dici, habet autem anima hominis duplicem nitorem, vnum quidem ex refulgentia luminis naturalis rationis, per quam dirigitur in suis actibus, alium vero ex refulgentia luminis diuini, scilicet sapientiae & gratiae, per quam homo perficitur ad bene & decenter agendum. Est autem quasi quidam animae tactus quando inhaeret aliquibus per amorem. Cum autem peccat adhaeret rebus aliquibus contra lumen rationis & diuinae legis, vnde ipsum detrimentum nitoris ex tali contactu proueniens maculaanimae metaphorice vocatur.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Macula non est aliquid positiue in anima, sed significat priuationem quandam nitoris animae in ordine ad suam causam, quae est peccatum, & ideo diuersa peccata diuersas maculas inducunt. Haec ille.

Ex quibus patet quod macula non solum dicit priuationem gratiae, nec solum carentiam rectitudinis in actu, vt putat arguens, sed importat priuationem gratiae causatam ex inordinato actu. Cum autem dicit arguens quod carentia rectitudinis in actu non est nata manere &c. non valet, quia priuatio existens subiectiue in actu, licet non sit nata manere non manente actu, tamen transgressio ordinis diuinae iustitiae, & inaequalitas ex actu inducta manet cessante actu, nec tollitur nisi facta quadam recompensatione, vt supra dictum est. Cum autem vlterius dicit quod macula summi odij. 4. & summus amor &c. non valet, vnde hoc argumentum soluit quasi in forma Sanctus Thomas prima secundae quaest. 113. articulo secundo, vbi arguit sic tertio loco. Nullus subijcitur simul duobus contrarijs, sed quaedam peccata sunt contraria, vt prodigalitas & illiberalitas, ergo qui subijcitur peccato prodigalitatis, non simul subijcitur peccato illiberalitatis. Potest tamen contigere quod prius ei subijciebatur, ergo peccando vitio prodigalitatis, liberatur a peccato illiberalitatis, & sic remittitur aliquod peccatum sine gratia. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut dicit Augustinus in li. de nuptijs & concupis. Si a peccato desistere hoc esset non habere peccatum, sufficeret, vt hoc moneret scriptura. Fili peccasti non adijcias iterum, non autem hoc sufficit sed additur, sed de pristinis de precare vt remittantur, transit enim peccatum actu, & remanet reatu. Et ideo cum aliquis a peccato vnius vitij transit in peccatum contrarij vitij, desinit quidem habere actum praeteriti, sed non desinit habere reatum, vnde simul habebit reatum vtriusque peccati, non enim peccata sunt contraria ex parte auersionis a Deo, ex qua parte peccatum habet reatum. Haec ille.

Et sicut dicit de reatu, ita dicendum est de macula. Ad tertium principale conceditur quod macula vel reatus non est aliquid positiuum reale ex peccato derelictum, vnde beatus Thomas prima secundae. q. 86. articulo primo, arguit sic tertio lo. Si peccatum maculam causat, aut illa macula est aliquid positiue aut est priuatio pura, si sit aliquid positiue, non potest esse nisi dispositio vel habitus, nihil enim aliud videtur ex actu causari, sed dispositio vel habitus non est. Contingit enim remota dispositione vel habitu adhuc remanere maculam, vt patet in eo qui mortaliter peccauit prodigalitate, & postea transmutatur mortaliter peccando in habitum vitij oppositi, non ergo macula ponit aliquid positiue in anima &c. Et idem argumentum facit quarto se 1t. dist. 16. q. 1. artic. 2. Cum quibus tamen stat quod macula est priuatio, de qua supra dictum est, & quod reatus est obligatio supradicta, quae licet non sit respectus realis, est tamen respectus rationis, vt postea dicetur. Per quid autem dicitur quis peccator cessante actu peccati, supra dictum est. Falsum autem est quod dicit arguens, quod scilicet cessante actu peccati non remaneat alius respectus rationis, nisi qui consequitur actum diuini intellectus aut diuinae voluntatis, puta respectus ordinati & praeuisi &c. Nam sicut patet ex praedictis transeunte actu peccati remanet respectus inaequalitatis, & obligationis, & debiti, & indignitatis, & meriti, cum multis alijs.

Ad quartum patet ex praedictis. Primo nanque falsum concludit quod ex peccato non relinquatur reatus nisi per actum intellectus aut voluntatis, sicut enim supra dictum est secundum triplicem ordinem relinquitur triplex reatus, & sic dictus respectus non solum insurgit ex actu diuini intellectus, verum etiam ex actu intellectus ipsius peccantis, vel sui principis, aut superioris. Rursus quilibet illorum reatuum non solum insurgit ex parte intellectus, immo principaliter ex parte obiecti. Indignitas enim & deformitas actus & agentis talem respectum & reatum ex natura rei fundat suppositis superiori lege & ordine ac omnibus illis quae tali actu violantur, vt supra dictum est. Alias si talis reatus praecise ex actu diuini intellectus vel voluntatis inesset, & nullo modo ex parte obiecti exigitiue, non magis ex natura rei reus esset adulter quam Dei dilector super omnia, quod est falsum. Ad quintum negatur minor. Dicitur enim quod sicut in peccatore post actum peccati remanet reatus poenae qui non solum prouenit ex parte intellectus, verum etiam ex parte obiecti, supposita superiori lege & regula, sic per oppositum dicitur quod in eo legem seruat & merita multiplicat est respectus meriti & debiti, & congrui vel condigni in ordine ad primum, qui non solum insurgit ex parte diuini intellectus aut voluntatis, verum etiam ex parte obiecti ex natura actus & agentis praesupposita diuina promissione. Conceditur tamen quod vterque respectus est rationis & non realis, cuius ratio assignata est superius, & praeter illam potest alia assignari, quia nullus respectus entis ad non ens est realis, sed sic est de vtroque istorum, quia terminus vtriusque est quid futurum nondum actu existens, scilicet poena vel praemium, loquendo de poena alterius saeculi, & similiter de gloria. Quia autem quilibet talis respectus sit rationis, & non realis ostendit Sanct Thomas de potentia Dei q. 7. artic. 11. vbi sic dicit. Sicut realis relatio consistit in ordine rei ad rem, ita relatio rationis consistit in ordine intellectuum. Quod quidem potest dupliciter contingere. Vno modo secundum quod iste ordo est adinuentus per intellectum, & attributus eiquod relatiue dicitur, & huiusmodi sunt relationes quae attribuuntur ab intellectu rebus intellectis prout sunt intellectae, sicut relatio generis & speciei. Has enim relationes ratio adinuenit considerans ordinem eius quod est in intellectu ad res quae sunt extra, vel etiam ordinem intellectuum adinuicem. Aliomodo secundum quod huiusmodi relationes consequuntur modum intelligendi, videlicet, quia intellectus intelligit aliquid in ordine ad aliud, licet illum ordinem intellectus non adinueniat, sed magis ex quadam necessitate consequatur modum intelligendi. Et huiusmodi relationes intellectus non attribuit ei quod est in intellectu, sed ei quod est in re. Et hoc quidem contingit secundum quod aliqua non habentia secundum se ordinem ordinate intelliguntur, licet intellectus non intelligat ea habere ordinem, quia sic esset falsus. Ad hoc autem quod aliqua habeant ordinem oportet quod vtrunque sit ens, & vtrunque distinctum, quia eiusdem ad seipsum non est ordo, & vtrunque sit ordinabile ad aliud. Quandoque autem intellectus accipit aliqua duo vt entia, quorum alterum vel neutrum est ens, sicut cum accipit duo futura, vel vnum praesens, & aliud futurum, & intelligit vnum cum ordine ad aliud dicens alterum esse prius altero: vnde sunt relationes rationis tantum, vtpote modum intelligendi consequentes. Quandoque vero accipit vnum vt duo, & intelligit ea cum quodam ordine, sicut cum dicitur aliquid esse idem sibiipsi, & 1. c talis relatio est rationis tantum. Quandoque vero accipit aliqua duo vt ordinabilia adinuicem inter quae non est ordo medius, immo alterum illorum est essentialiter ordo, sicut cum dicit relationem accidere subiecto: vnde talis relatio rationis ad quodcunque aliud tantum rationis est. Quandoque vero accipit aliquid cum ordine vt primum est terminus ordinis alterius ad ipsum, licet ipsum non ordinetur ad aliud, sicut cum accipit scibile vt terminum ordinis scientiae ad ipsum, & sic cum quodam ordine ad scientiam nomen scibilis relatiue significat, & est relatio rationis tantum. Et similiter aliqua nomina relatiua Deo attribuit intellectus noster inquantum accipit Deum vt terminum relationum creaturarum ad ipsum, vnde huiusmodi relationes sunt rationis tantum. Haec ille.

Et sciendum quod tales relationes rationis quandoque habent realem causam in eo quod refertur per eas. Vnde Sanctus Thomas ibidem in solutione tertij sic dicit. Sicut aliquid est idem realiter sibiipsi, & non solum secundum rationem, licet relatio sit secundum rationem tantum, propter hoc quod relationis causa est realis, scilicet vnitas substantiae quam intellectus sub relatione intelligit, ita potestas coercendi subditos est in Deo realiter quam intellectus intelligit in ordine ad subditos propter ordinem subditorum ad ipsum, & propter hoc dicitur Dominus realiter, licet relatio sit rationis tantum, & eodem modo apparet quod Dominus esset nullo intellectu existente. Haec ille.

Ex quibus apparet primo quod cum reatus sit obligatio ad poenam futuram, non potest esse respectus realis, sed rationis tantum: secundo quod hoc non obstante peccator dicitur realiter reus & obligatus ad poenam, quia in eo est causa realis talis respectus: tertio quod talis respectus non solum dependet ab intellectu, immo a re, & quod dictum est de reatu, intelligendum est de merito congrui vel condigni.

Ad sextum dicitur primo quod in casu argumenti in offendente principem cessante actu est aliquid nouum, puta inaequalitas opposita amicitiae & iustitiae, & obligatio ad paenam quae licet sit respectus rationis, habet tamen realem causam in offendente, & est in ipso potentialiter & exigitiue, licet actualitas respectus qualem natus est habere compleatur per intellectum. Dicitur secundo quod illa adaptatio quam facit arguens de macula & reatu & offensa incompetens est, tum quia macula dicit quid priuatiuum, tamen quia ordinatio ad poenam remanet in anima cessante macula peccati, vt patet in contrito qui nondum plene satisfecit, & sic non sunt idem, tum quia sublata offensa & recuperata amicitia Dei per infusionem gratiae gratum facientis potest remanere aliquis reatus, vt supra dictum fuit. Falsum est ergo quod idem respectus rationis sit reatus, & macula & offensa, sed macula, sicut dictum est supra, est ipsa priuatio luminis gratuiti vel naturalis ex actu peccati derelicta. Reatus vero est obligatio ad poenam, & differt a macula sicut effectus a sua causa. Offensa vero est inaequalitas quaedam quae similiter est causa reatus. De praedictis Sanctus Thomas quarto sent. distin. 14. quaestio. 2. articulo primo, in solutione primae quaestio. sic dicit. Offensa inquantum huiusmodi est inaequalitas quaedam qua vnus alteri subtrahit quod debitum erat &c. In solutione vero sequentis quaestionis videtur dicere quod offensa sit violatio diuinae amicitiae ex parte peccatorum. Dicit enim sic. Peccator per affectum peccati amicitiam Dei violauit, ex quo amittit gratiam, & incurrit offen¬sam &caet. vt prius dictum fuit in tertia conclusione. Verum est quod distinct. decimaoctaua, quaestio. prima, articulo secundo, in solutione tertiae quaestio. videtur dicere quod offensa sit quaedam indignatio offensi ad offendentem. Et forte mens sua est quod offensa ex parte offendentis sit inaequalitas, sed ex parte offensi est indignatio. De hoc Sanctus Thomas de veritate quaestio. vigesimaoctaua, articulo secundo sic dicit. Offensa quae ex peccato sequitur, sine gratia aboleri non potest, siue accipiatur offensa ex parte hominis, inquantum homo peccando Deum offendit, siue ex parte Dei secundum quod a peccatore est offensus secundum illud Psalm. Odditi omnes qui operantur mniquitatem. Quicunque enim rem aliquam digniorem indigniori supponit, iniuriam ei facit, & tanto amplius quanto res est dignior. Quicunque enim in re temporali finem sibi constituit, quod facit omnis mortaliter peccans, ex hoc ipso quantum ad affectum suum praeponit creaturam creatori, diligens plus creaturam quam creatorem, finis enim est quod maxime diligitur. Cum ergo in infinitum Deus creaturam excedat, erit contra Deum peccantis mortaliter infinita offensa ex parte dignitatis eius, cui per peccatum quodammodo fit iniuria, dum ipse Deus contemnitur & eius praeceptum. Vnde ad hanc offensam abolendam non sufficiunt vires humanae, sed requiritur munus diuinae gratiaeIpse etiam Deus dicitur peccatori offensus vel eum odire, non odio quod opponitur amori quo diligit omnia, sic enim nihil odit eorum quae fecit, vt dicitur Sapient. 11. sed amori quo diligit sanctos bona aeterna eis praeparando. Huius autem amoris effectus est donum gratiae gratum facientis: vneoffensa qua Deus homini offenditur, non remouetur nisi perhoc quod gratiam dat. Haec ille.

Similia dicit prima secundae q. 113. artic. 2. Quia autem macula & reatus non sint idem, ostendit eadem dist. 18. q. 1. artic. 2. q. 3. dicens. In peccato duo sunt, scilicet conuersio ad bonum commutabile, & auersio ab incommutabili bono, & secundum hoc duo sunt effectus peccati. Vnus est indignatio Dei ad nos auersioni correspondens. Alius est poena inordinatam conuersionem ordinans, & quia primum in peccato ex parte nostra est conuersio, & quod est prius in generatione est posterius in destructione, ideo ex parte Dei primo est reconciliatio illius ad nos, secundum est liberatio a debito poenae, sed paena est duplex, scilicet exterminans hostes, & talis paena in ipsa reconciliatione remouetur. Alia poena est quae corrigit ciuem vel amicum, & debitum illius potest remanere reconciliatione iam facta, & ideo simul cum peccatum remittitur quo ad maculam, remittitur quo ad poenam aeternam quae est ex terminans, sed non quo ad paenam temporalem quae est corrigens. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi sic dicit Sicut actus praecedens fuit causa maculae, & tamen transeunte actu non transit macula, ita actus mediante macula fuit causa debiti poenae, & ideo non oportet quod cessante maculadebitum paenae cesset, quia cessante primo effectu non oportet quod cesset secundus. Haec ille.

Item secundo sent. dist. 42. in expositione litterae sic dicit. Macula est medium inter actum peccati & reatum quasi effectus ipsius actus & fundamentum reatus. Haec ille. Ex quibus patet quod macula reatus & offensa non sunt idem respectus per essentiam, vt putat arguens.

Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem dicitur, quod supponit duo falsa. Primum est quod Sanctus Thomas ponat hominem dici formaliter peccatorem transeunte actu peccati praecise per respectum qui dicitur reatus vel obligatio ad poenam, huius enim oppositum dictum est prius, secundum est quod reatus sit respectus realis.

Ad secundum patet per idem. Cum enim talis respectus non sit realis, non oportet sibi assignare genus reale proprie loquendo. Potest tamen reduci ad genus ad aliquid, cum habeat aliquam conuenientiam cum relatiuis consequentibus agere vel pati, sicut meritum & demeritum, debitum, dignum, obligatum, & similia.

Ad tertium patet ex dictis, quia fundatur in falso. Non enim obligatio ad poenam temporalem vel aeternam est id, quo quis dicitur formaliter peccator, sed potius peccatum praesens aut praeteritum, manens tamen in suo effectu, puta in aequalitate, vel offensa, vel macula aut alio simili. Ad ea similiter quae secundo loco inducit contra conclusionem patet quod falsum supponunt, non enim Sanctus Thomas ponit quod aliquis dicatur formaliter peccator transeunte actu peccati per aliquam priuationem actualis iustitiae vel gratiae in voluntate praecise, nec similiter per talem priuationem, vt est derelicta ex actu peccati, sed vt dictum est, ille qui peccatum commisit transeunte actu peccati nondum peccato remisso per gratiam, aut gratiae Sacramento in illo intermedio dicitur formaliter peccator per peccatum praecedens aliquo modo manens in suo effectu derelicto ex parte conuersionis vel auersionis. Nec oportet quod si iste dicatur actu peccator, quod sit formaliter peccator per aliquid quod est actu praesens, quia non vniuoce dicitur quis peccator esse, dum actu peccat, & dum cessat ab actu peccati, licet non a reatu, & ideo propter talem analogiam huius nominis peccator, & non vniuocationem potest quis denominari peccator formaliter non solum a peccato praesente, immo a peecato praeterito, dummodo aliqualiter maneat.

Ad illud quod tertio loco adducit patet responsio, tum quia falsum supponit & false imponit, tum quia prima consequentia argumenti non valet, quia non oportet quod macula sit habitus, aut habilitas vel dispositio, nec aliquid positiuum absolutum aut relatiuum, sed quid sit, superius dictum est saepius, & ita patet quod argumenta contra conclusiones inducta non valent.

Ad argumentum contra quaestionem respondet Sanctus Thomas tertia parte q. 86. artic. 4. in solutio. primi vbi sic dicit. Culpa mortalis vtrunque habet, & auersionem a Deo, & conuersionem ad bonum creatum, sed auersio a Deo est ibi sicut formale, conuersio autem ad bonum creatum estest ibi sicut materiale. Remoto autem formali cuiussibes rei tollitur res ipsa, sicut remoto rationali tollitur species humana. Et ideo ex hoc ipso dicitur culpa mortalis remitti quod per gratiam tollitur auersio mentis a Deo simul cum reatu paenae aeternae. Remanet tamen id quod est materiale, scilicet inordinata conuersio ad bonum creatum, pro quo debetur reatus paenae temporalis. Haec ille. Et haec de quaestione dicta sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen

PrevBack to TopNext