Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum post paenitentiam resurgat homo in aequali virtute

QVAESTIO II. Vtrum post paenitentiam resurgat homo in aequali virtute.

TERVM circa decimamquartam distinctionem quaeritur. Vtrum post paenitentiam resurgat homo in aequali virtute.

Et arguitur quod sic. Dicit enim Apossolu. Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, vbi dicit glossa Augustinus quod hoc adeo verum est vt si qui eorum deuient & exorbitent, hoc ipsum Deus faciet eis in bonum proficere: sed hoc non esset si homo resurgeret in minori virtute: ergo &c.

In oppositum arguitur, quia charitas proficiens vel perfecta maior est quam charitas incipiens, sed quandoque aliquis cadit a charitate proficiente, resurgit autem in charitate incipiente: ergo resurgit homo quandoque in minori charitate & virtute. n hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutio

Articulus 1

vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Perpenitentiam virtutes restituuntur. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 89. artic. 1. vbi sic dicit. Per paenitentiam remittuntur peccata. Remissio autem peccatorum non potest esse nisi per infusionem gratiae: vnde relinquitur quod per paenitentiam gratia homini infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes gratuitae, sicut ex essentia animae siuunt omnes potentiae. Vnde relinquitur quod per paenitentiam omnes virtutes restituantur. Haec ille. Eandem ponit praesenti dist. q. 2. artic. 2. dicens. Gratia & virtutes in anima causantur ex influentia diuini luminis, quae quidem influentia impeditur per peccatum quoniam animam a Deo auertit, sicut nubes interposita inter nos & solem radium eius a nobis prohibet: vnde dicitur Isaiae 59. Peccata nostra diuiserunt inter nos & Deum nostrum, & quia per paenitentiam peccata dimittuntur, & in primo poenitentiae actu quantum ad offensam, ideo sicut ventus auferens nubem radium solis nobis restituit, ita paenitentia tanquam remouens prohibens gratiam gratum facientem & omnes virtutes nobis restituit. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Quicquid restituit gratiam gratum facientem restituit virtutes, sed paenitentia est huiusmodi: ergo &c.

Secunda conclusio. Paenitens non semper surgit in aequali gratia vel virtute, immo quandoque in minori. Hanc ponit Sanctus Thomas tertia parte q. 89. artic. 2. dicens. Motus liberi arbitrij qui est in iustificatione impij, est vltima dispositio ad gratiam: vnde in eodem instanti est gratiae infusio cum praedicto motu liberi arbitrij. In quo quidem motu compraehenditur actus paenitentiae. Manifestum est autem quod formae quae possunt recipere magis & minus intenduntur & remittuntur secundum diuersam dispositionem subiecti, & inde est quod secundum quod motus liberi arbittii in poenitentia est intensior vel remissior secundum hoc poenitens consequitur maiorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem motus penitentis quandoque proportionatam esse maiori gratiae, quam illa a qua cecidit per peccatum, quandoque autem aequali, quandoque autem minori, & ideo paenitens quandoque resurgit in maiori gratia quam prius habuerat, quandoque autem in aequali, quandoque etiam in minori. Et eadem ratio est de virtutibus quae ex gratia consequuntur. Haec ille.

Eandem ponit 3. sent. dist. 31. q. 1. art. 4. Vbi in solutione primae q. sic dicit. Mensura charitati praefigitur a Deo secundum suam voluntatem, & aliquo modo commensuratur ad conatum illius qui gratiam recipit. Vnde cum aliquis post peccatum possit multum, & parum conari ad recipiendum charitatem, & diuinae liberalitati non ponatur terminus per peccatum, cum ipse quantum in se est sit paratus omnia peccata totaliter delere, oportet dicere sicut & communiter dicitur, quod aliquis potest in maiori & minori charitate resurgere. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundae q. sic dicit. Non est necessarium quod paenitens semper in maiori charitate resurgat, quia etiam minor praeparatio & aequalis sufficit ad hoc quod gratia infundatur. Haec ille. Item in solutione tertiae q. sic dicit. In minori charitate potest homo resurgere, quia quantumcunque remisse de peccato doleat, & ad gratiam se praeparet, dummodo ad terminum contritionis perueniat qua plus displicet ei a Deo recessisse quam aliquod temporale incommodum, gratiam habebit, etiam si non tantum praeparet se quantum prius dum fuit innocens praeparauit. Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Minima contritio sufficit ad deletionem omnium peccatorum, sed secundum quantitatem contritionis attenditur quantitas charitatis, in qua quis resurgit: ergo cum potuerit quando prius gratiam hahiuit ex magna praeparatione gratiam accepisse, videtur quod possibile sit quod recipiat minorem gratiam & charitatem quam prius habuit. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur,

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra secundam arguit Scotus probando quod omnis resurgens a peccato resurgit ad maiorem gloriam quam ante casum. Primo quia resurgens resurgit in omnibus illis bonis quae prius habuit iam viuificatis, & praeter hoc in isto actu poenitentiae per quem resurgit, & quem superaddit illis praeteritis, & sic habet plura merita in acceptatione diuina, quam dum cecidit, & ex ea parte ordinatur ad maiorem gloriam. Si dicatur quod non cuicunque merito debetur aliquod praemium essentiale sibi correspondens in gloria, sed tantum aliquod praemium accidentale. Contra hoc, quia si quis illud solum haberet sine alio merito, propter solam gratiam sine meritis beatificaretur, sicut paruulus baptizatus: gloria enim cuiuscunque habentis proprium meritum excedit gloriam talis: ergo quodcunque meritum sequens alia merita iam habita requirit proprium gradum gloriae essentialis sibi correspondentem, nec tamen per quodcunque meritum statim augetur gratia, nec habens plura merita semper est in maiori gratia, & si ergo sufficiat sola gratia ad aliquam gloriam, tamen meritis correspondet aliquis determinatus gradus gloriae saltem, licet maiori gratiae sine meritis correspondeat maior gloria, tamen in quocunque gradu eodem ponitur meritum annexum, licet illo non statim intenditur gratia, tamen correspondet sibi aliquis gradus gloriae vltra illum gradum qui praecise correspondet isti gratiae. Et quia ista via consonat scripturae quae in multis locis istam sententiam diuinae iustitiae asserit quod reddet vnicuique secundum opera sua in Psal. Et ad Rom. Nusquam autem habetur, quod vnicuique reddet secundum habitum suum. Consonat etiam obseruantiae diuinae legis, quia secundum ipsam vtile est quantum possibile est opera meritoria exertere quantumcunque remissa a Deo, & si per illa non statim augetur gratia, quia correspondet singulis in acceptatione diuina determinatus gradus gloriae, nec adeo expedit saluare gratiam quantum opus remissum agere per quod non augetur gratia: quia & si iste remisse agens non habeat maiorem gratiam per opus suum quam iste dormiens in quo saluatur gratia sine tali opere, non tamen iste frustra egit, nec in nullo excedit illum qui dormiuit, immo per hoc quod egit iam dignus est aliquo bono aeterno quo non est dignus ille alius. Haec Scotus in forma. Contra eandem conclusionem arguit Aureolus probando quod resurgens a peccato sempresurgit in maiori habitu charitatis, & gratiae vel saltem in aequali, & idem est de gloria. Primo quia bona opera reuiuiscunt: ergo meretur eundem gradum gloriae quem prius, & non solum hoc, sed eundem gradum gratiae: per actum etiam poenitentiae acquiritur nouum meritum, qui additus prioribus meretur ampliorem gradum gratiae, & ex consequenti gradum gloriae ampliorem.

Secundo, quia quando aliqua cadunt ordinate sub merito mediate & immediate, ita quod alteri debetur meritum alio mediante, quicunque meretur mediatum, meretur immediatum per quod deuenitur ad illud mediatum, sed augmentum gloriae & augmentum gratiae hoc modo cadunt sub merito ordinate quod nullus meretur augmentum gloriae nisi mediante augmento charitatis iuxta illud Augustini Charitas meretur augeri, vt aucta mereatur perfici, supple per praemium gloriae, quasi dicat quod ideo charitas augetur, vt praemium gloriae augeatur, ac per hoc videtur quod gloria per hoc augetur, quia gratia prius augetur, sed per te bona opera merentur augmentum gloriae: ergo necessario merentur augmentum gratiae.

Confirmatur quia cuicunque competit augere maius competit augere minus, bona autem opera merentur augmentum gloriae: ergo & augmentum gratiae. Tertio, quia qui habet plura merita est Deo magis acceptus: ergo quicunque meretur maiorem gradum praemij, meretur maiorem gradum gratiae. Quarto, quia quicunque est melior magis est Deo gratus, sed quicunque habet plura merita est melior: ergo est Deo magis gratus. Quinto, quia ex opposito sequitur hoc inconueniens quod qui magis diligitur a Deo minus praemiatur: nam per te nabentem minorem gratiam magis praemiabit. Haec Aureolus in forma.

Contra eandem conclusionem arguit Henricus quolibet quinto q. 23. vbi vult probare quod resurgentium a peccato vnus non resurgit in maiori gratia quam alius, sed omnes in aequali dicens sic. Aliqui dicunt quod charitas datur secundum conatum recipientium, & quia post peccatum potest homo plus vel minus conari & vnus plus quam alius, & Deus paratus est dare cuilibet secundum quod paratus est, & dispositus vnus potest resurgere in aequali vel maiori vel minori, sed hoc no valet, quia conatus qui est in detestationem peccati, & adeptionem gratiae est ad bonum supernaturale, & ideo non potest esse sine gratia praeueniente liberum arbitrium, & inclinante ad illum motum, & praeueniente illum conatum. Secundo: quia gratia non datur regulariter secundum mensuram conatus, quia si gratia praeueniens daretur secundum mensuram conatus, tunc daretur secundum mensuram operum sequentium, quod est falsum, quia si gratia daretur secundum mensuram operum sequentium, tunc omnes qui ex maiori gratia praeuenirentur maiora opera facerent, quod non ponitur. Si ergo illa gratia sit gratum faciens non datur secundum mensuram conatus, si vero gratis data praeueniens conatum liberi arbitrij, oportet quod ipsum ex se sine cooperatione liberi arbitrij in detestationem peccati & appetitum gratiae moueat, ita vt liberum arbitrium non moueatur nisi motum, cui inclinationi seu impulsui si liberum arbitrium non resistat quaero. Vtrum antequam coagat detur gratia iustificans, aut non, sed expectatur eius cooperatio quae dicitur conatus, si primo modo: ergo non datur illa secundum conatum, si secundo modo, tunc gratia dabitur ex merito, & sic iustificatio erit ex merito congrui non condigni, quod non est dicendum, quia tunc parum dabitur largitati diuinae, quia Augustinus contra Pelagianos videtur sentire, quod gratia iustificas praeuenit omnem motum liberi arbitrij ex electione, & ideo non est ponendum quod libero arbitrio a gratia impulso & non rebellanti detur gratia iustificans, vt ipsum non rebellare sit non meritum congrui, & ideo videtur magis quod Deus inclinat per gratiam gratis datam ad detestationem peccati, & bonum supernaturale, dummodo tali motui non resistat dat gratiam, licet non conetur, nec cooperetur, vt sic in prima iustificatione Deus iustificet te sine te non rebellante, vt cooperatores Dei simus solum augmentum gratiae iustificantis merendo, ita vt mensura charitatis sit a Deo solum secundum libitum voluntatis eius, quantum tamen ex parte hioeri arbitrij, in quo recipitur habet commensurari dispositionieius, haec autem dispositio est pure negatiua scilicet non resistere. In pura autem negatione non est magis & minus, & ideo non magis resistit vnus quam alter, sed omnes aequaliter, licet resistere bene recipiat magis & minus, quia fit per aliquid positiue, & ideo prima gratia iustificans quantum est ex parte liberi arbitrij aequaliter datur omnibus, & sic omnis resurgens inquantum resurgens in aequali charitate resurgit. Secundo loco principaliter agit de comparatione charitatis praecedentis ad sequentem dicens. Si vero fiat comparatio ad charitatem, quam cadendo amisit.

Dicendum quod hanc questionem praecedunt aliae duae scilicet vtrum opera mortificata reuiuiscant in resurgente. Et dato quod sic, vtrum charitas ex qua processerunt reparetur in charitate illa, qua resurgens iustificatur, an in dispositione diuina reseruetur conserenda in augmento charitatis quod fiet in glorificatione. Si primo modo, tunc quilibet in maiori resurgeret. Si secundo modo tunc non resurgeret in minori, si post primam gratiam per bona opera aliquod augmentum gratiae meruisset. Tertio loco vult probare quod cuilibet resurgenti a peccato datur maior gratia quam innocenti dicens. Si fiat comparatio ad qualitatem recipientis iustificationem a peccato originali tantum vt in paruulis, non requiritur ibi gratia praeueniens ad inclinandum liberum arbitrium, neque praeparatio positiua, vt in adultis, sed solum requiritur quod non ponatur obex, scilicet modus aliquis in peccatum mortale, & sic ista dispositio negatiua est, propter quod aequalis gratia confertur omnibus innocentibus, sed alia est ratio negationis in non ponendo obicem, & alia illius in non rebellando, quia ista est negatio processus in malum, illa autempugnae contra bonum, & pertinet ista ad concupiscibilem & conuersionem ad bonum vt nunc, illa ad irascibilem & conuersionem a bono simpliciter. Quia ergo peius est impugnare bonum simpliciter quam concupiscere bona vt nunc, quia formalis ratio peccati magis consistit in auersione a bono simpliciter quam in conuersione ad bonum vt nunc, non enim mala esset illa conuersio, nisi quia mala est auersio, tanto econtra melior est impugnationis negatio quam concupiscentiae, & melior dispositio ad maiorem gratiam disponit, ideo maior gratia datur quibuscunque resurgentibus a peccato actuali quam quae datur innocentibus purgatis a solo originali. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad primum Scoti contra secundam conclusionem dicitur quod ad illud argumentum respondet Sanctus Thomas 3. sent. dist. 31. q. 1. artic. 4. quaestiuncula tertia, vbi arguit sic in quarto loco. Poenitentia viuificat merita per peccatum mortificata: ergo poenitens tantam habebit gloriam quantam ante peccatum meruerat, sed tantum meruerat quantum de charitate habuerat: ergo gloria quam paenitens habebit proportionatur charitati quam ante peccatum habuit, proportionatur autem charitati in qua in morte inuenitur post poenitentiam, quia lignum vbi ceciderit ibi erit Ecclesiastes vltimo: ergo charitas in qua resurgit paenitens est aequalis charitati a qua cecidit. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit, quod sicut ex praedictis patet per priora merita merebatur sibi tantam gloriam quantam charitatem habebat, sed ipse per peccatum factus est alter & non plenarie ad pristinum gradum restitutus, & ideo non plenarie recipiet affectum priorum meritorum, nisi quantum ad praemium accidentale, quod commensuratur actibus magis quam habitui charitatis. Haec ille.

Item art. 1. in solutione secundi sic dicit. Quidam dixerunt quod charitas nunquam meretur nisi finalis. Sed hoc falsum est, quia charitas finalis non potest dici nisi quae est in vltimo termino vitae, & tunc forte homo nihil meretur, sed dormit. Vnde dicendum quod quolibet actu charitatis meretur vitam aeternam, & efficit eam sibi debitam, sed quando peccat iam efficitur quodammodo alius, vt dicit Philosophus in 9. Ethicorum, quia transmutatur ab eo quod erat sibi conueniens secundum naturam in id quod est praeter naturam, & ideo non oportet quod ei reddatur, sicut & illud quod est debitum reddi sa no non redditur surioso. Haec ille.

Ex quibus patet quod licet paenitens resurgat in omnibus meritis quae ante peocatum habuit, & pro quolibet correspondeat sibi aliquis gradus gloriae, non tamen tantus quantus ante peccatum sibi correspondebat nisi resurgat in aequali charitate, quia si resurgat in minori iam est effectus alter & indispositus ad recipiendum totum effectum praecedentium meritorum viuificatorum, nec tamen dicitur quod in tali resurgente meritis viuificatis correspondeat tantum praemium accidentale, & nullum essentiale, & ideo responsio quam arguens recitat non est tenenda, nec est secundum mentem Sancti Thomae quod patet: nam tertia parte q. 89. artic. 5. arguit sic tertio loco. Opera in charitate facta merentur gloriam secundum quantitatem gratiae vel charitatis, sed quandoque per poenitentiam homo resurgit in minori gratia vel charitate: ergo non consequitur gloriam secundum merita priorum operum, & ita videtur quod opera mortificata per peccatum non reuiuiscant. Ecce argumentum, sequitur responsio. Dicendum inquit quod ille qui per poenitentiam resurgit in minori charitate consequitur praemium essentiale secundum quantitatem charit.1s in qua inuenitur, habebit tamen maius gaudium, de operibus quae sic fecit, quod pertinet ad praemium accidentale. Haec ille.

Dicitur secundo, quod impugnatio illius responsionis assumit quoddam dubium, vel forte falsum scilicet quod cuicunquouerito addito gratiae correspondeat maius praemium essentiale, quam soli gratiae praecise. Si enim hoc sic intelligatur quod aliquis gradus gloriae correspondet operi praecise qui non correspondeat gratiae praesenti vel futurae, falsum est, quia praemium essentiale commensuratur gratiae & charitati, si autem intelligatur sic quod operi elicito a gratia praesenti correspondet aliquis gradus gloriae, qui non commensuratur praesenti gratiae, sed futurae, verum dicit, nam quicunque actus est meritorius nouae gloriae vel noui eius gradus, est etiam meritorius noui gradus gratiae, cui correspondet & commensuratur gradus gloriae. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 114. art. S8. in solutione tertij argumenti sic dicit. Quolibet actu meritorio meretur homo augmentum gratiae, sicut & gratiae consummationem quae est vita aeterna, quae sicut non statim redditur, sed suo tempore, ita nec gratia statim augetur, sed suo tempore, cum scilicetaliquis sufficienter suae rit dispositus ad gratiae augmentum. Haec ille.

Item secunda secundae q. 24. artic. 6. in solutione primi sic dicit. Quilibet actus charitatis meretur vitam eternam, non quidem statim exhibendam, sed suo tempore. Similiter quilibet actus charitatis meretur charitatis augmentum, non tamen statim augetur, sed quando aliquis conatur ad huiusmodi augmentum Haec ille.

Veruntamen 1. sent. dist. 17. q. 2. artic. 3. in solutione quinti videtur dicere oppositum, ait enim sic. Quando est talis actus charitatis qualis requiritur ad augmentum charitatis, tunc et augetur praemium substantiale quod debetur maiori charitati consequenti actum, non autem charitati quae est radix actus, non autem omnes sunt tales, & ideo ad multiplicationem talium actuum non sequitur de necessitate augmentum praemij substantialis. Haec ille.

Et plura similia dicit in eodem artic. & secundo sent. dist. 40. sed tenendum est quod finaliter dixit in summa. Dicitur tertio, quod concesso quod paenitens resurgat in pluribus meritis quam ante, non tamen sequitur quod resurgat semper ad maiorem gloriam, quia quandoque merita praecedentia peccatum & sequentia post poenitentiam innituntur minori habitui gratiae & charitatis quam ante, & sic sunt minus gratifica & minus accepta & ad minorem gloriam ordinata.

Ad secundum dicitur primo quod via Sanctus Thomas magis consonat scripturae quam via Scoti: quia licet scriptura dicat Deum redditurum cuilibet secundum opera sua, tamen alibi dicit gratia Dei vita aeternaVnde Sanctus Thomas 4. sent. dist. 49. q. 1. artic. 4. questiuncula quarta, vbi quaerit, vtrum diuersae mansiones patriae distinguantur penes diuersos gradus charitatis, arguit sic in secundo loco. In Psal. dicitur, tu reddes vnicuique secundum opera sua, sed illud quod redditur est beatitudinis mensura: ergo gradus beatitudinis distinguentur secundum diuersitatem operum, & non secundum diuersitatem charitatis. Item tertio arguit sic. Praemium debetur actui & non habitui: vnde non fortissimi coronantur, sed agonizantes vt patet 1. Ethicor. & secunda Timoth. 2. Non coronabitur nisi qui legitime certauerit, sed beatitudo est praemium: ergo diuersi gradus beatitudinis erunt secundum diuersos gradus operum, & non secundum diuersos gradus charitatis. Ecce argumentum, sequitur responsio. Ad secundum inquit dicendum quod opera non habent quod eis retributio gloriae reddatur nisi inquantum sunt charitate informata, & ideo secundum diuersos charitatis gradus erunt diuersi gradus in gloria.

Ad tertium dicendum quod quamuis habitus charitatis vel cuiuscunque virtutis non sit meritum cui debeatur praemium, est tamen principium & tota ratio merendi in actu, & ideo secundum eius diuersitatem praemia distinguuntur, quauis etiam ex ipso genere actus possit aliquis gradus in merendo considerari, non quidem respectu praemij essentialis, quod est gaudium de Deo, sed respectu alicuius praemij accidentalis, quod est gaudium de aliquo bono creato. Haec ille.

Item in principali responsione. q. sic dicit. Principium distinctiuum mansionum siue graduum habitudinis est duplex, scilicet propinquum & remotum, propinquum est diuersa dispositio quae erit in beatis, ex qua continget diuersitas perfectionis apud eos in operatione beatitudinis, sed principium remotum est meritum quo talem beatitudinem consecuti sunt, primo modo autem distinguuntur mansiones secundum charitatem patriae, quae quanto in aliquo erit perfectior tanto eum reddet capaciorem diuinae claritatis secundum cuius augmentum augebitur perfectio diuinae visionis, secundo vero modo distinguuntur secundum charitatem viae, actus enim noster non habet quod sit meritorius ex ipsa substantia actus, sed solum ex habitu virtutis quo informatur, vis autem merendi est in omnibus virtutibus ex charitate quae habet ipsum finem pro obiecto, & ideo diuersitas in merendo tota reducitur ad diunersitatem charitatis, & sic charitas viae distinguit mansiones per modum meriti. Haec ille.

Dicitur secundo, quod illa viScoti non ita consonat obseruantiae legis sicut via opposita, obseruatio enim legis consistit magis in gratia & charitate quam in exteriori opere. Nam lex noua principaliter consistit in gratia Spiritussancti. De hoc Sanctus Thomas prima secundae q. 106 artic. 1. sic dicit. Vnaquaeque res videtur esse illud quod est in ea potissimum vt dicit Philosophus 9. Ethic. Illud autem quod est potissimum in lege noui testamenti & in quo tota eius virtus consistit, est gratia Spiritus sancti quae datur per fidem Christi. Et ideo principaliter lex noua est ipsa gratia Spiritussancti quae datur Christi fidelibus, & hoc manifeste apparet per Apostolum qui Roman. 4. dicit. Vbi est gloriatio tua, exclusa est, per quam legem, factorum non, sed per legenfidei. Ipsam enim fidei gratiam legem appellat, & expressius ad Romas 8. dicitur Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati & mortis. Vnde & Augustinus dicit in lib. de spiritu & littera, quod sicut lex factorum fuit in tabulis lapideis, ita lex fidei se ripta est in cordibus fidelium. Et alibi dicit in eodem libro quae sunt leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia Spiritussancti, habet tamen lex noua quaedam sicut dispositiua ad gratiam Spiritus sancti, & ad vsum huius gratiae pertinentia, quae sunt quasi secundaria in lege noua, de quibus oportuit instrui fideles Christi, & verbis & scriptis tam circa credenda quam circa agenda, & ideo dicendum est quod principaliter noua lex est lex indita, secundario autem est scripta. Haec ille.

Item ad hoc facit glosa ex Augutinus sumpta super illud Psal. 70. Quoniam non cognounegotiationem, vel siteraturam &c. Quae sic dicit. Negociatio graece ab actu dicitur, latine a negocio Negociatores ergo actuosi sunt scilicet Iudaei & alij qui ab eo quod agunt praesumunt, opera sua laudant, non perueniunt ad gratiam quae hoc commendat, vt nemo de se glorietur, quod vero gloriatur tanquam negociator de templo a Domino eijcitur, qui eiecit vendentes & ementes de Templo, econtra requies est in Deo qui iustificat. Illi negociatores potius sunt inquieti quam boni operatores: vnde & negociatores dicuntur, qui negant ocium de quo dicitur Vacate & videte quoniam suauis est Dominus, & est sensus non cognoui negociationem, 1. de actibus praesumentes, & ex operibus suis iustitiam quaerentes &c. & post multa sic dicit. Non cognoui literaturam. 1. non approbaui quemquam ex operibus legis iustificari, sed reprobaui de litera legis praesumentes a gratia resilientes. Haec ille.

Ex quibus patet quod obseruatio legis non principaliter stat in actu exteriori vel in negotiatione. Dicitur tertio quod per opera remissa nullus acquirit nec meretur nouum gradum gloriae, nisi quia simul meretur nouum gradum gratiae vel charitatis, & ideo principalis conatus debet esse cuiuslibet vt crescat in gratia & charitate Dei & proximi in qua est principalis obseruatio legis. & secundum quam quantificabitur gloria vt saepe dictum est. Ad intellectum praedictorum facit illud quod dicit Sanctus Thomas 3. sent. dist. 18. q. 1. art. 2. in solutione quarti argumenti, vbi sic dicit Ille qui meretur non oportet quod proficiat quantum ad rationem merendi, hoc enim accidit ei ex hoc quod radix meritiscilicet charitas non est in suo termino, sed oportet quod omnis qui meretur proficiat quantum ad mercedem quam meretur vt scilicet eam sibi debitam faciat vel simpliciter vel quantum ad aliquem modum quo sibi prius debita non erat. Haec ille.

Item art. 5 sic dicit. Mereri est facere aliquid sibi debitum, ho.n contingit tribus modis, vno modo quadod aliquis facit de non debito sibi debitum, sicut aliquis primo motu charitatis meretur vitam aeternam faciens eam sibi debitam quae prius ei debita non erat. Alio modo quod erat sibi minus debitum faciendo magis debitum, quod contingit in eo in quo charitas augetur: tertio modo contingit quando aliquis quod est vno modo debitum facit alio modo sibi debitum, sicut puer baptizatus cui debetur vita aeterna ex habitu gratiae in baptismo infusae quando vsum liberi arbitrij incipit habere facit eam sibi debitam ex actu, primo ergo modo Christus meruit in primo instanti suae conceptionis claritatem corporis, quae quidem non erat sibi debita ex conditione naturae in se consideratae, neque consequebatur ex vnionis necessitate, sicut gloria fruitionis: secundo autem Christus mereri non potuit, quia charitas non est aucta in ipso:tertio meruit sibi in omnibus actibus suis post primum instans conceptionis suae, quia fecit sibi debitum aliquibus actibus quod prius alijs actibus debebatur. Haec ille.

Non tamen intelligatur quod nunquam per actum exercitum ab habitu charitatis vel gratiae aliquis mereatur nouum gradum gloriae vltra illud quod debetur habitui elicienti & informanti actum, sed solum illud quod vno modo debebatur actui primo, alio modo debeatur actui secundo. Iste enim sensus falsus est, vt patuit & patebit, sed est intelligendum quod ille gradu gloriae qui debebatur gratiae debetur actui elicito per eam, & vltra hoc debetur ei nouus gradus gloriae correspondens nouo gradui gratiae quam meretur, si gratia sit augmentabilis, & non in termino. Nullus enim meretur nouum gradum gloriae, nisi quia prius natura meretur augmentum gratiae & nouum gradum eius.

Ad primum Aureoli negatur prima consequentia, licet enim priora merita mortificata reuiuiscant in poenitente, non tamen habent omnem & eundem vel tantum effectum, quem vel quantum ante peccatum, dum ex maiori gratia vel charitate eliciebantur, quam sit noua gratia in qua penitens resurgit, & sic non oportet in illo casu quod perducant ad eundem vel aequalem gradum gloriae qui eis ante peccatum debebatur, & hoc contingit propor indispositionem remisse paenitentis, vt prius dictum est.

Ad secundum dicitur quod nihil concludit contra nos quia si loquatur de mertis praecedentibus peccatum, conceditur quod illa vtrunque morebantur scilicet augmentum gratiae & gloriae, sed in isto remisse penitente qui non disponit se ad susceptionem aequalis, sed minoris gratiae, non sortiuntur completum effectum, vt scilicet in praesenti recipiat totum illud augmentum gratiae, & in suturo totum illud augmentum gloriae nisi intensius se disponat quam in actu primo poenitentiae. Si autem loquatur de merito nouo actus remisti poenitentiae qui minori charitate & gratia informatur & elicitur quam praecedentia merita. Dicitur quod non meretur aequalem gradum gloriae, & sic nec aequalem gradum gratiae sicut priora merebantur. Ad confirmationem patet per idem, potest tamen dici quod posito quod primum meritum penitentis mereretur aequalem gradum gratiae, non tamen sequitur quod augmentum gratiae statim sibi intundatur, sed in futurum quamdod ad hoc erit dispositus, & sic non sequitur quod resurgat in aequali vel maiori gratia sicut nec resurgit cum gloria, vt patet ex praedictis.

Ad tertium dicitur quod antecedens est dubium vel falsum, si enim intelligatur comparatio inter duos quorum vnus habet plura merita quam alius, antecedens vniuersaliter intellectum falsum est: namcontingit aliquem habentem pauca merita esse Deo magis acceptum & gratum quam sit alius hiens plura merita, sicut patet de angelo respectu hominis, & de anima Christi respectu animae Virginis Mariae comparando eas pro instanti conceptionis Christi. In illo enim instanti illa anima erat summe accepta & grata Deo, licet haberet pauca merita. Non enim habens plura merita est gratior Deo quam habens pauciora, nisi caetera sint paria, puta actus aeque perfecti secundum speciem, & aeque intensi secundum gradum, & informati aequali gratia & habitu virtutis. Alioquin vnum meritum intensum maiori gratia insormatum reddit gratiorem quam multa merita remissa parua gratia informata. Si autem fiat comparatio eiusdem ad seipsum qui scilicet nunc habet plura merita quam prius habuit, adhuc anes vniuersaliter intellectum falsum est, nisi caetera sint paria tam ex parte meriti quam ex parte merentis, contingit enim gratiorem esse eundem hominem cum quatuor meritis tempore quo habet maiorem gratiam quam cum quinque tempore quo habet minorem gratiam, & remissius se disponit & remissius diligit Deum & proximum popr Deum actu, & habitu quam prius. Si autem caetera sint paria tunc conceditur quod habens plura merita est gratior simpliciter vel secundum quid in re vel in spe, quia scilicet ad multiplicationem meritorum augetur gratia vel in futurum augebitur nisi praestetur impedimentum. Ex quibus patet quod si antecedens intelligatur in sensuquo debet concedi, argumentum non valet, quia minor est neganda: nam poenitens remissae se disponens licet habeat plura merita quam prius, non tamen aequalia prioribus, vel non aequaliter respectu eius operantia propter suam indispositionem.

Ad quartum negatur minor, si vniuersaliter intelligatur, conceditur tamen quod habens plura merita quam prius & aequalia in se & respectu merentis vt prius est melior simpliciter vel secundum quid, in re vel in spe quam prius, sed hoc non habet locum in proposito, vt patet ex dictis saepe.

Ad quintum negatur consequentia, nec valet eius probatio, non enim dicimus quod resurgens in minori gratia magis praemietur essentiali praemio propter plura merita remissa quae habet nunc quam prius dum habebat pauca, sed intensa, sed potest concedi quod peropr plura dignius est praemiari nunc quam prius, vel quod meretur plora praemia non tamen aeque intensa vt prius, vt de se patet: vnde omnia argumenta procedunt ex falso intellectu conclusionis, vel ex quadam falsa suppositione non concessa nec probata scilicet quod quilibet resurgens a peccato per paenitentiam resurgat ad aequalem gloriam essentialis praemij, quod Sanctus Thomas non intendit nec concedit, vt supra patuit.

Ad argumenta Henrici contra eandem conclusionem inducta, dicitur quod omnia tria puncta vel tres conclusiones quas intendit probare falsae sunt: vnde ad primum pro prima sua conclusione dicitur negando antecedens, non enim oportet quod dispositio positiua ad gratiam scilicet detestatio peccati & appetitus gratiae & iustitiae procedat ex gratia habituali gratum faciente, sed sufficit quod procedat ex graria actuali gratis data, quae est aliqua motio, vt onendit Sanctus Thomas prima secundae q. 112. artic. 2. vbi sic dicit. Gratia dupliciter dicitur, quandoque ipsum habituale donum, quadque autem ipsum auxilium Dei mouentis animam ad bonum, primo ergo modo accipiendo gratiam exigitur ad gratiam aliqua animae praeparatio, quia nulla forma potest esse nisi in materia disposita, sed si loquamur de gratia secundum quod significat auxilium Dei mouentis ad bonum, sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis quasi praeueniens diuinum auxilium, sed potius quaecunque praeparatio in homine esse potest est ex auxilio Dei mouentis animam ad bonum, & secundum hoc ipse bonus motus liberi arbitrij quo quis praeparatur ad donum gratiae suscipiendum est actus liberi arbitrij moti a Deo. Et quantum ad hoc dicitur homose praeparare secundum illud Prouerbus 16. Hominis est praeparare animum, & tamen est principaliter a Deo mouente liberum arbitrium, & secundum hoc dicitur a Deo voluntas hominis praeparari, & a Domino gressus hominis dirigi. Haec ille.

Item artic. 4. sic dicit. Gratia ex parte subiecti potest recipere magis & minus prout scilicet vnus perfectius illustratur a lumine gratiae quam alius, cuius diuersitatis ratio quidem est aliqua ex parte praeparantis se ad gratiam. Qienim se ad gratiam magis praeparat pleniorem gratiam suscipit, sed ex hac parte non potest accipi prima ratio huius diuersitatis, quia praeparatio ad gratiam non est hominis nisi inquantum liberum arbitrium eius pparatur a Deo: vnde prima huius diuersitatis causa est accipienda ex parte Dei qui diuersimode sua dona dispensat ad hoc quod ex diuersis gradibus pulchritudo & perfectio Ecclesiae consurgat, sicut etiam diuersos gradus rerum instituit vt esset vniuersum perfectum &c. Haec ille.

Similem sententiam ponit 4. sent. dist. 17. q. 1. artic. 2. in solutione secundae q. & in responsione ad secundum vbi sic dicit. Voluntas nostra est omnino pedissequa respectu diuinae gratiae & nullo modo preuia, quia ipsa voluntas bona quae gratiam gratum facictem praecedit ex Deo nobis prouenit qui gratuita sui voluntate nos ad hoc puocat, vel siagellis, vel aliquo auxilio interiori, nec tamen voluntas hic est praeuia, sed pedissequa respectu gratiae gratum facientis, quia non est causa ipsius, sed aliqualiter ad ipsam viam parat. Haec ille.

Concordat isti solutionBernardus de Gannaco in impugnatione praedicti quolibet Henrici, vbi sic dicit. Multa inquit dubia dicit, & opinio quam impugnat vera est quod in adultis secundum maiorem vel minorem conatum datur maior vel minor charitas secundum conem cursum, sed Deus de potentia sua absoluta posset dare sine conatu, vel maiorem vbi esset minor conatus. Quia autem dicit quod conatus in detestationem peccati, & acceptionem gratiae est super naturalis.

Dicendum quod talis conatus supponit aliquid supernaturale, puta vel fidem informem vel auditum aliquem de rebus spiritualibus, non autem oportet quod graecedat ipsum gratia gratum faciens. Item istum conatum praecedit quaedam motio diuina qua homo mouetur ad motum supernaturale, faciendo quod in se est, quod autem per specialem Dei motionem moueatur vel conetur, vel ad aliquid supernaturale non est inconueniens. Ille tamen conatus nisi sit cum charitate, non est meritorius merito de condigno, sed de congruo, non ergo oportet quod gratia praeueniat liberum arbitrium, vt dicit, sed motio illa vel aliqua praecognitio de supernaturalibus. Haec Bernardus & bene.

Ad secundum negatur consequentia, quia conatus ille non est opus sequens tempore vel natura gratiam gratum facientem, sed praecedens tempore quandoque, licet sequatur aliquam gratiam secundo modo dictam, puta diuinam motionem. De hoc Bernardus vbi supra sic dicit. Ad aliud quod dicit quod si gratia daretur secundum mensuram conatus, tunc daretur secundum mensuram operum sequentium.

Dicendum quod non sequitur, prima enim gratia qua homo iustificatur datur gratis, & sine merito de condigno, potest tamen ipsam praecedere meritum de congruo, & secundum quod maius est in vno quam in alio datur maior charitas, & istud meritum est conatus iste, secundum quem regulariter datur maior vel minor charitas. Si autem illa motio qua liberum arbitrium mouetur ad bonum supernaturale vocetur gratia gratis data, tunc talem conatum praecedit gratia gratis data, nec oportet quod inclinet liberum arbitrium ad detestandum peccatum sufficienter, quia tunc sine charitate posset sufficienter detestari peccatum, quod est falsum, Nec est inconueniens quod liberum arbitrium non moueat se ad gratiam gratum facientem, nisi motum a Deo, nec detur etiam gratia iustificans adulto antequam coagat aliquid consentiendo diuinae motioni, quia etiam ipsum detestari peccatum imperfecte vt per attritionem, & appetere gratiam agere quoddam est, & hoc praecedit gratiam iustificantem, licet simul tempore possit esse. Vnde aliquadod attritio praecedit contritionem, aliquando autem non praecedit attritio, sed simul tempore cum homo incipit detestari peccatum datur ei gratia, ita quod actus qui ex parte sui principij non erat meritorius per gratiam concomitantem quasi iustificat, & ideo adhuc dabitur secundum mensuram conatus, licet Deus possit eam dare sine conatu, vt dedit Paulo. Quia autem dicit quod si gratia non pecederet illum conatum, vel si conatus esset dispositio ad gratiam, tunc iustificatio esset ex merito sicut reprobatio.

Dicendum quod non est inconueniens, quod iustificatio sit ex merito de congruo, non autem de condigno, & ideo non simpliciter ex merito datur, sed secundum diuinam largitatem. Quia autem dicit de Augustino quod gratia iustificans praecedit omnem motum liberi arbitrij. Dici potest dupliciter, primo quod praecedit omnem motum meritorum liberi arbitrij. secundo quod Augustinus vocat hic gratiam iustificantem illam diuinam motionem, qua primo incipit moueri liberum arbitrium, quae dicitur iustificans, quia disponit ad iustificationem, non quia faciat iustificationem, nec ponimus sicut iste ponit quod ipsum non rebellare sit meritum congrui, hoc en parum esset, sed ipsum consentire ex maiori vel minori affectione illi motioni diuinae ponimus esse meritum congrui: vnde non rebellare non est sufficiens dispositio, quia plus potest homo facere etiam sine gratia, quia consentire illi motioni, & appetere gratiam, & ideo extorte exponit dictum Augustinus quia Deus non iustificat adultum nisi eo cooperante saltem per consensum, & ideo non sufficit quod non rebellet. Vn de cooperatores Dei sumus non solum merendo augmentum gratiae vt dicit, immo etiam merendo primam gratiam merito de congruo non de condigno. Deus autem non 1. esurat gturam secundum communem cursum, nisi secundum recipientium dispositionem. Quia autem dicit quod dispositio ad gratiam est pure negatiua, non est verum, immo est positiua vt visum est, & intenditur & remittitur in diuersis, & ideo non datur aequalis gratia iustificans omnibus resurgentibus, vt fingit: de gratia autem quae datur paruulis est alia ratio, quia illa datur sine merito proprio & congrui & condigni ex mera liberalitate Dei: vnde quantum est ex parte paruulorum omnes sunt aequaliter dispositi ad gratia, & ideo aequalis gratia regulariter eis datur, licet Deus posset aliter facere. Haec Berns & bene, & conformiter Sanctus Thomas prima secundae q. 112. art. 2. & q. 114. artic. 3. quae ad multa. Et similiter 2. sent. dist. 27. q. 1. arti. 4 vbi arguit sic. Quarto loco. Si Deus dat alicui gratiam, aut dat digno, aut indigno. Si dat indigno, insipiens est & iniustus, quod est impossibile ergo dat digno, sed nullus est dignus habere aliquid nisi qui hoc meruit: ergo quicunque accipit gratiam primam prius meruit ipsam. Ecce argumentum. Sequitur responsio.

Dicendum quod indignum potest sumi dupliciter scilicet negatiue tantum, & sic Deus dat gratiam indignis, quia his qui non sunt sufficienter ad hoc digni, sed tamen habent aliquam dispositionem ad recipiendum, ex quo dicuntur quodammodo ex congruo mereri. Nec ex hoc sequitur quod Deus sit iniustus, sed liberalis. Vel sumitur contrarie, vt dicantur indigni qui habent voluntatem resistentem gratiae, & talibus gratiam non infundit, quia ad virtutem non cogit vt dicit Damasc. Haec ille.

Idem de virtutibus q. 1. artic.. in solutione secundi sic dicit. Mereri dupliciter accipitur. Vno mosoproprie, & sic nihil aliud est quam facere aliquam actionem vnde aliquis iuste sibi acquirat mercedem. Alio modo improprie, & sic quaelibet conditio quae facit hominem aliquo modo dignum meritum dicitur, vt si dicamus quod species priami meruit imperium quia digna fuit Imperio &c. Haec ille.

Ex quibus patet quod secundum eum in dictis locis posset dici, quod homo posset sibi mereri primam gratiam merito congrui, licet non codigni. Veruntamen in prima secundae, videtur ponere quod nullo modo potest quis sibi mereri primam gratiam, sed quod actus pecedentes gratiam habitualem licet possint dici dispositiones, non tamen merita respectu gratiae. Vnde q. 112. artic. 2. in solutione primi sic dicit. Praeparatio homns ad gratiam habendam quaedam est simul cum ipsa infusione gratiae, & talis praeparatio est quidem meritoria, sed non gratiae quae iam hier, sed gloriae quae nondum habetur. Est autem alia praeparatio gratiae imperfecta quae aliquando praecedit donum gratiae gratum facientis quod tn est a Deo mouente, sed ista non sufficit ad meritum nodum homine per gratiam iustificato, quia nullum meritum potest esse nisi ex gratia. Haec ille.

Et similiter ad hoc videtur redire 2. sent. vbi supra: nam in solutione quinti sic dicit. Potentia materiae est proportionata ad receptionem formae, & ideo dispositiones illius & habilitates conuenienter possunt merita nominari, sed gratia excedit omnem proportionem naturae vt actus naturales non possint dici merita respectu gratiae, sed dispositiones remotae tantum. Haec ille.

Item prima secundae q. 114. artic. 5. in solutione secundi sic dicit. Deus non dat gratiam nisi dignis, non tamen ita quod prius digni fuerint, sed quia ipse per gratiam eos facit dignos, qui solus potest facere mundum de immundo conceptum semine. Haec ille.

Ex quibus patet quod secundum vltimam eius determinationem nulla dispositio praecedens habitum gratiae potest dici meritum primae gratiae, nec de condigno, nec de congruo nisi multum improprie. Dicitur vlterius quod cum arguens ponat aliquam dispositionem negatiuam ex parte suscipientis gratiam quae sic esab homine quod non a Deo mouente per gratiam aliqualiter declinat ad errorem pelagianorum ponentium aliquam dispositionem ex parte liberi arbitrij, quam non habet a Deovel diuina gratia, nec effugitur error ille per distinctionem de dispositione positiua & negatiua, quia talis dispositio negatiua habet rationem boni, & sic habet illa positio dicere aliquod bonum non esse a Deo, quod erroneum est potissime in bonis quocunque modo ad gratia pertinentibus, siue antecedenter siue concomitanter, siue consequenter. Dehoc Sanctus Thomas 1. parte. q. 23. artic. 5. vbi diffuse de hoc loquitur, & inter caetera dicit. Quicquid est in homine ordimans ipsum in salutem totum compraehenditur sub erectu praedestinationis, etiam ipsa prima praeparatio ad gratiam, neque enim haec sit nisi per auxilium diuinum secundum illud Trendaus vltimo conuerte nos Domine ad te, & conuertemur.

Item ibidem sic dicit. Non est distinctum quod est ex libero arbitrio & ex praedestinatione, sicut non est distinctum quod est ex causa secunda, & ex causa prima, diuina enim prouidentia producit effectum per operationes causarum secundarum. Haec ille Item prima secundae q. 109. art. 6. probat quod homo non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum nisi per auxilium gratuitum Dei interius mouentis.

Ad illud quod adducit prosua secunda conclusione respondet Bernius vbi supra dicens Licet autem opera mortificata reuiuiscant in resurgente a peccato non tamen oportet quod semper resurgat in maiori charitate quam fuit illa quam amisit vt dicit, quia non sic reuiuiscunt, vt gratia praecedens redeat, & alia addatur, sed quia in dispositione diuina imputantur ad vitam aeternam, quae non imputarentur nisi iste resurgeret a peccato, & ideo secundum conatum maiorem vel minorem dabitur ei maior vel minor charitas quam fuit illa quam amisit. Nec oportet quicquid detur, quod semper resurgat in minori, quia nec sic Deus seruat in sua. sispositione bona opera vel charitatem, ex qua processerant, quinetiam paratus sit dare charitatem maiorem magis disposito. Quod autem dicit in solutione argumenti quod Deus restituit gratiam amissam, non credo quod restituatur eadem numero, quia idem potest facere alia gratia, & ideo non oportet quod semper sit maior recuperata quam perdita Haec Bernardus & bene. Ex quibus patet ad argumentum, quia nec prima charitas eadem numero reparatur, & aeque intensa semper in resurgente, nec eadem charitas & aeque intensa reseruatur sibi conserenda in posterum. Nec similiter oportet quod si ex operibus ex prima gratia elicitis meruit aliquod augmentum gratiae, recuperet illam vel aequalem gratia cum aequali augmento vt prius dictum fuit, immo potest contingere, quod resurget in minori charitate & gratia, sed forte in posterum pertinget ad illud augmentum, quod prius meruit, & forte nunquam pertinget si debiliter remisse, aut tepide, nulliter ad hoc conetur. Ad probationem tertiae conclusionis respondet Berndus vbi supra dicens. Quod autem dicit de duabus dispositionibus negatiuis non valet, quia non sunt dispositiones per se, immo in adultis est dispositio positiua, & ideo non est necessarium quod dicit quod omnibus resurgentibus a peccato datur maior gratia quam innocentibus. Potest enim adultus tam modice conari quod modi ca gratia dabitur ei, forte minor quam paruulo, cui datur gratia sine conatu, & sine dispositione positiua. Haec ille & bene, praeter hoc quod ponit gratiam infundi paruulis sine quacunque dispositione positiua. Hoc enim non est verum, quia baptismus collatus paruulis imprimit eis dispositionem aliquam positiuam ad gratiam quae dicitur ornatus vel character vt alias dictum est, & de hoc alias forte videbitur. Videtur enim Sanctus Thomas velle quod nunquam confertur gratia alicui nisi cum dispositione positiua ad gratiam. Vnde prima secundae q. 112. artic. 2. arguit sic. Agens infinitae virtutis non requirit dispositionem in inateria, cum nec ipsam materiam requirat sicut in creatione apparet, cui collatio gratiae comparatur, quae dicitur noua creatura ad Gal. vlti. Sed solus Deus qui est infinitae virtutis gratiam causat: ergo nulla praeparatio requiritur ex parte hominis ad gratiam consequenda. Ecce argumentum, sequitur reteiosio.

Dicendum est quod agens infinitae virtutis non exigit materiam vel dispositione materiae quasi praesupposita ex alterius causae actione, sed tamen oportet quod secundum conditionem rei causandae iripsa re causet & materiam, & dispositionem debita ad formam, & similiter ad hoc quod Deus gratiam infundat animae, nulla praeparatio exigitur, quam ipse non faciat. Haec ille.

Consimiliter 1. dist. 41. q. 1. art. 4. in solutione 1. q. sic dicit. Principale agenrespectu iustificationis Deus est, nec indiget ad hoc aliquibus instrumentis ex parte sua, sed propter congruitatem ex parte hominis iustificandi vtitur sacramentis quasi quibusdam instrumentis iustificationis, huiusinodi autem materialibus initrumentis competit aliqua actio ex natura propria sicut aqua abluere, & oleo facere nitidum corpus, sed vlterius inquantum instrumenta diuiaque misericordiae iustificantis pertingunt instrumentaliter ad aliquem effectum in anima qui primo correspondet sacramentis, sicut est character vel aliquid huiusmodi.

Ad vltimum autem effectum qui est gratia non pertingunt etiam instrumentaliter nisi dispositiue quantum ad hoc quod illud ad quod instrumentaliter effectiue pertingunt, est dispositio quae est necessitans quantum in se est ad gratiae susceptionem. Haec ille. Similia ponit tertia parte q. 63. artic. 6. in solutione tertij, & in multis alijs locis. Caetera vero quae dicit Berndaus possunt stare potissime de dispositione requisita in adultis. Vnde Sanctus Thomas prima secundae q. 112. artic. 2. arguit sic secundo loco. Ille in. quit qui in peccato progreditur non se praeparat ad gratiam habendam, sed aliquibus in peccato progredientibus data est gratia, sicut patet de Paulo qui gratiam consecutus est, dum esset spirans minarum & caedis in discipulos Domini, vt dicitur Actis. 9. ergo nulla praeparatio ad gratiam requiritur ex parte hominis. Ecce argumentum, sequitur responsio. Homo inquit ad gratiam se praeparare non potest nisi Deo praeueniente & mouente ad bonum, & non refert vtrum subito vel paulatine aliquis ad perfectam praeparationem perueniat. Dicitur enim Eccles. 11. Quia facile est in oculis Dei subito honestare pauperem, contingit autem quaudodque quod Deus mouet hominem ad bonum, non tamen perfecte, & talis praeparatio praecedit gratiam, sed quandoque statim perfecte mouet ipsum ad bonum & subito homo gratiam accipit, secundum illud Ioan. 6. Omnis qui audiuit a patre & didicit venit ad me, & ita contingit Paulo, quia subito cum esset in progressu peccati, perfecte motum est cor eius a Deo audiendo & addiscendo & veniendo, & ideo subito gratiam consecutus est. Haec ille. Et haec sufficiunt pro responsionibus obiectorum.

Ad argumentum pro quaestione respondet Sanctus Thomas tertia parte q. 89. artic. 2. in solutione primi dicens. Non omnibus diligentibus Deum cooperatur in bonum hoc ipsum quod per peccatum a Dei timore cadunt, quod patet in his qui cadunt, & nunquam resurgunt, vel qui resurgunt iterum casuri. Sed in his qui secundum propositum vocati sunt Sancti, scilicet praedestinatis, qui quotienscunque cadent, finaliter tamen resurgunt: cedit ergo in eis in bonum hoc quod cadunt, non quia semper in maiori gratia resurgunt, sed quia resurgunt in permanentiori gratia, non quidem ex parte ipsius gratiae, quia quanto gratia est maior tanto est permanentior, sed ex parte hominis qui tanto stabilius in gratia permanet, quanto est cautior & humilior: vnde & gl. ibidem subdit, quod ideo proficit eis in bonum quod cadunt, quia humiliores redeunt, quia doctiores fiunt. Haec ille. Et in idem redit responsio data ad idem argumentum 3. sent. dist. 31. q. 1. artic. 4. quaestiuncula tertia in solutione primi, vbi sic dicit. Hoc dictum intelligitur non semper quantum ad maiorem quantitatem charitatis, sed quantum ad maiorem diligentiam vel humilitatem in qua paenitens resurgit ad minus actualiter, minus autem malum est vt charitas diminuatur quam vt totaliter amittatur, & minus malum computatur pro magis bono vt dicitur 5. Ethic. Et ideo in bonum diligentis Deum cedit peccatum, etiam si in minori charitate resurgat, quia per humilitatem & cautelam ab omnimoda gratiae amissione curatur. Haec ille. Et hoc de quodone sufficiant, de qua baendictus Deus in saecula. Am.

PrevBack to TopNext