Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccatum veniale possit remitti sine mortali
CIRCA decimam sextam distinctionem quarti sen. quaeritur. Vtrum peccatum veniale possit remitti sine mortali.
Et arguitur quod sic. Peccato quod sufficienter punitum est, non debetur alia paena, quia non iudicat bis Deus in idipsum, sed peccatum veniale potest aliquis in mortali existens sufficienter in seipso punire cum debeatur ei poena finita, ergo non reseruabitur vlterius ad poenam, sed nunquam absoluitur aliquis a reatu paenae nisi prius ab soluatur a culpa, ergo manente peccato mortali potest veniale dimitti.
IN oppositum arguitur, quia Gregorius dicit quod veniale peccatum obscurat mentem, sed mortale obtenebrat, sed obscuritas non remouetur nisi per lucem, lux autem est spiritualis gratia, quae etiam mortale delet, ergo non potest dimitti veniale sine dimissione mortalis.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Peccatum veniale non potest dimitti voluntate manente ad illud. Hanc ponit Sancts Tho praesenti dist. q. 2. ar. primo in solutione primae. q. dicens. Peccatum quodlibet potest dimitti vel remitti quo ad duo scilicet quantum ad culpam, & quantum ad reatum. Non autem potest esse secunda remissio sine prima, quia quandiu manet culpa, manet debitum poenae Culpa autem in deordinatione voluntatis consistit vnde non potest culpa remitti, nisi reordinetur voluntas, quod esse non potest quandiu in ipsa deordinatione manet, alias duo opposita essent simul vera. Et ideo nullo modo potest dimitti veniale quandiu voluntas ad illud manet.
Item manente causa non potest tolli effectus, sed adhaerentia voluntatis inordinata ad aliquid erit causa venialis peccati, ergo manente voluntate fixa in illo, non potest ipsum remitti. Item affectus ad opus hebte rationem peccati sicut & ipsum opus venialis peccati, sed opus venialis peccati dum manet non permittit veniale peccatum dimitti, ergo nec affectus ad ipsum manens. Haec ille.
Ex quibus patet multiplex ratio pro conclusione. Secunda conclusio. Vnum peccatum veniale potest dimitti sine alio veniali. Hanc ponit ibidem in solutione 2. q. dicens. Ea quae non habent connexionem adinuicem vnum potest auferri sine alio, sed quae habent aliquo modo connexionem, vnum non potest sine alio auferri. Peccata autem mortalia quamuis non habeant connexionem ex parte conuersionis, habent tamenconne xionem ex parte aueruonis, quia ab vno incommutabili bonoauertunt & ideo vnum sine alio remitti non potest cum remissio culpae magis respiciat per oppositum auersionem quam conuerlionem, quia culpa remittitur cum ho restituitur ad id a quo culpa separauit. Venialia autem non habent conexionem, neque quantum ad conuersionem, neque quantum ad auersionem cum in eis nulla sit auersio a fine, & si sit aliquis defectus in actu eorum quae expediunt ad finem, & ideo vnum veniale potest dimitti sine alio.
Item maioris gratiae est remissio peccati mortalis quam venialis, sed vnum peccatum veniale manens fixum in corde non impedit remissionem peccati mortalis, ergo multo minus impedit remissionem alterius venialis. Haec ille.
Tertia conclusio. Peccatum veniale non potest dimitti sine mortali vel mortali remanente. Hanc ponit ibidem in solutione 3. q. dicens. Remoto priori remouetur posterius, nec posterius restituitur nisi priori restituto. Feruor autem charitatis cui veniale opponitur est posterior ipsa charitatevnde quandiu charitas non restituitur, nec feruor charitatis reparari potest, in qua reparatione consistit venialis peccati dimissio, sicut & in reparatione charitatis dimissio mortalis, & ideo non potest veniale dimitti ei cui mortale non dimittitur. Potest etiam ratio assignari ex parte remittentis, quia a Deo qui solus peccata dimittit, peccatum mortale separat & ideo effectum eius in remissione peccati venialis habens peccatum mortale non percipit. Similiter ex parte eius quo fit remissio scilicet charitatis quae vniuersa delicta operit prouer. 10. quam peccatum mortale tollit. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quicquid repugnat cuilibet feruori charitatis impedit remijs. onem peccati venialis, sed peccatum mortale est huiusmodi, igitur &c. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra tertiam quae respotedet directe ad quaestionem arguit Durandus. Primo quia peccatum mortale differt a veniali eo quod in mortali sunt tria scilicet culpa quae consistit in deordinatione actus, offensa quae consistit in priuatione gratiae, no enim Deus dicitur offendi peccatori secundum affectum, sed secundum effectum inquantum peccatorem priuat gratia quae habetur ad amicum tertium est poena quae peccato mortali debetur. Propter quod ad remissionem peccati mortalis requiritur reordinatio voluntatis per contritionem contra culpam, restitutio gratiae contra offensam, commutatio poenae aeternae in temporalem. Sed in peccato veniali est quaedam culpa propter deordinationem actus, sed non est ibi offensa praedicto modo accepta, quia peccatum veniale de se non tollit gratiam, & est ibi poena debita, sed finita, ergo ad remissionem eius solum requiritur reordinatio voluntatis per debitam displicentiam eius, quod indebite placuit, & solutio paenae finitae, non autem restitutio gratiae quae non est amissa ratione peccati venialis, sed haec possunt fieri ab homine existente in peccato mortali igitur &c. Secundo, quia ponatur quod puer non baptizatus existens in originali quadod venit ad aetatem quae primo potest peccare, peccet venialiter, & statim moriatur. Aut punietur in inferno pro peccato veniali poena finita vel infinita. Si finita, fortiori rone potuit ea in praesenti vita soluere si vixisset, non obstante peccato originali cum quo non stat gratia. Si infinita videtur inconueniens, cum secundum taxationem diuinam peccato veniali non debeatur nisi paena finita Forte dicetur quod puer veniens ad aetatem, in qua potest peccare nunquam peccat primo venialiter, sed mortaliter. Sed hoc est manifeste falsum in pueris tam baptizatis quam non baptizatis. Multa enim sunt delicta puerorum quae ab omnibus reputantur venialia antequam aliquis iudicet eos peccasse mortaliter.
Tertio quia secundum omnes per opera bona facta extra charitatem meretur aliquis saltem de congruoaliquod bonum temporale, sed expiatio poenae temporalis debitae peccato veniali est quoddam bonum temporale, ergo per bona opera facta extra charitatem potest aliquis mereri apud Deum expiationem talis poenae, & sic existens in peccato mortali poterit per aliqua bona opera poenalia satisfacere de paena peccato veniali debita. Quarto, quia si aliquis obstaret, potissime videretur quod poena non est apud Deum satisfactoria nisi quatenus acceptatur, sed ab homine qui est in peccato mortali quicquid fit non acceptatur a Deo cum sit inimicus, ergo non est satisfactorium pro aliquo peccato quantuncunque veniali. Sed hoc non ob. quia aliquid potest esse acceptum dupliciter. Vnomodo tanquam remunerandum vita aeterna, & talis acceptatio non est nisi per gratiam. Alio modo potest aliquid esse acceptum Deo tanquam remune rabile aliquo bono temporali, & sic bona facta extra charitatem sunt Deo accepta non solum ad adipiscendum temporale, sed etiam ad expiationem paenae temporalis peccato veniali debitae. Et in hoc est euacuatum totum fundamentum tuae opotionis, ex hoc enim solo ponis peccatum veniale non posse dimitti sine mortali quia nihil potest esse Deo acceptum sine gratia. Hoc autem falsum est, nisi de sola acceptatione ad meritum vitae aeternae. Quinto, quia ratio tuae positionis non cogit. Cum enim dicis quod peccatum mortale opponitur charitati, veniale autem feruori charitatis.
Dicendum quod ex neutra parte est oppositio formalis. Cum enim vtrunque peccatum tam mortale quam veniale formaliter consistat in deordinatione actus, vtrique tantum opponitur reordinatio actus formaliter. Charitas autem vel feruor charitatis nulli eorum opponitur formaliter sed charitas cosecutiue opponitur peccato mortali, quia no stat cum deordinatione actus peccati mortalis, feruor autem charitatis no opponitur peto veniali, nec formaliter vt dictum est, nec consecutiue, quia cum peccato veniali stat charitas & feruor charitatis. Feruor enim charitatis aut intelligitur intensio charitatis quantum ad habitum, & iste nunquam diminuitur per quodcunque peccatum, aut intelligitur de intensione charitatis quantum ad actum, & talis feruor non opponitur veniali, quin cum tali feruore possit manere peccatum veniale. Nec talis feruor sufficit ad deletionem peccati venialis sine aliqua displicentia vel contritione, sola autem displicentia vel contritio sufficit ad deletionem peccati venialis sine tali feruore, & ideo minor dictae rationis est falsa &c. Sexto, quia dictum Gregorius non iuuat, quia peccatum veniale non obscurat per diminutionem luminis gratiae vel charitatis, quia secundum omnes licet gratia & charitas possint augeri, nunquam tamen minuuntur, & ideo non oportet quod venialia dimittantur per intensionem luminis gratiae & charitatis. Dicuntur tamen obscurare & non totaliter obtenebrare, quia cum omne peccatum mortale fiat ex defectu luminis rationis, minor defectus est in commissione peccati venialis, quod dicitur obscurare quam in commissione peccati mortalis, quod dicitur obtenchrare. Haec Durandus in forma. Ad idem arguitur ab alijs. Primo cum veniale possit fieri mortale & econuerso, videtur quod non plus dependeat remissio venialium a remissione mortalium quam econtra, sed mortale potest remittit sine veniali: ergo econuerso.
Articulus 3
Ad primum ergo Durandi dicitur primo quod in peccato veniali non solum sunt illa duo quae tangit arguens, verum etiam tertium scilicet aliqualis macula & offensa. Et quidem quod sit ibi aliqualis macula dicit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. arti. 2. quaestiuncula prima in solutione primi. Arguit enim sic. Peccatum veniale transiens actu, in anima manet reatu, sed reatus fundatur super macula, cum ergo macula non possit ab anima abstergi nisi per gratiam, sicut nec tenebra nisi per lucem, videtur quod veniale dimitti non possit sine gratiae infusione. Ecce argu. sequitur responsio. Dicendum inquit quod macula potest esse dupliciter. Vnomonm per priuationem pulchritudinis, & sic in veniali non manet aliqua macula, quia non tollit gratiam quae est animae decor. Aliomonm per hoc quod pulchritudo quae inest impeditur ne exterius appareat, sicut per puluerem pulchritudo faciei faedatur, & talis macula est in veniali, quia impeditur decor gratiae nein actibus exterius ostendatur. Vnde non oportet quod totalis macula per infusionem gertrae tollatur, sed per actum qui gratiae impedimentum tollat. Ilaec ille. Simile dicit 3. parte q. 87. ar. 2. in solutione 3. quod recitatum est. Sicut inquit in corpore contingit esse maculam dupliciter. Vnomodo per priuationem eius quod requiritur ad decorem, puta debiti coloris aut debitae proportionis membrorum, aliomodo per superinductionem alicuius impedientis decorem, puta luti aut pulueris. Ita etiam in anima inducitur maculavno modo per priuationem decoris gratiae per peccatum mortale, alio modo per inclinationem inordinati affectus ad aliquid temporale, & hoc fit per peccatum veniale. Et ideo ad tollendum maculam peccati venialis requiritur actus procedens a gratia, per quem remoueatur inordinata adhaesio ad rem temporalem. Haec ille.
Veruntamen ista macula non est ita proprie dicta sicut macula peccati mortalis, & sic debet intelligi quod idem Sanctus Thomas dicit prima secundae q. 80. art. primo Macula inquit importat detrimentum nitoris ex aliquo contactu. sicut in corporalibus patet, ex quibus per similitudinem nomen maculae ad animam transfertur. Sicut autem in corpore est duplex nitor, vnus quidem ex inttinseca dispositione membrorum & colorum, alius autem ex exteriori claritate superueniente, ita etiam in anima est duplex nitor, vnus quidem habitualis quasi intrinsecus, alius autem actualis quasi exterior sulgor. Peccatum autem veniale impedit quidem decorem actualem non tamen habitualem, quia non excludit nec diminuit habitum charitatis & aliarum virtutum, sed solum impedit eorum actum. Macula autem importat aliquid manens in re maculata, vnde magis videtur pertinere ad detrimentum habitualis nitoris quam actualis. Vnde proprie loquendo peccatum veniale non causat maculam in anima, & si alicubi dicatur maculam inducere, hoc est secundum quid inquantum impedit nitorem qui est ex actibus virtutum Haec ille.
Quia autem in peccato veniali sit aliqua offensa Dei, ostendit ipse praesenti dist. q. 2. ar. primo quaestiuncula secunda, vbi arguit sic tertio loco. Ei qui displicet Deo peccatum non dimittitur, sed habens veniale displicet Deo, ergo quandiu manet vnum aliud non tollitur nec remittitur. Ecce argu. sequitur responsio. Dicendum inquit quod peccatum mortale ita diplicet Deo quod etiam facit ipsum peccantem Deo displicentem, inquantum pulchritudinem gratiae quam Deus in ipso amat, aufert. Sed peccatum veniale quamuis Deo displiceat, quia inordinatum est, non tamen facit peccantem Deo displicentem, quia non priuatur claritas gratiae, sed quodammodo obnubilatur inquantum eius processus ad exteriora impeditur, & ideo dicit Gregorius quod peccatum veniale obscurat, sed mortale obtenebrat &c. Haec ille.
Exquibus patet quod & si propter pescatum veniale Deus non ofiendatur peccanti, tamen qo fenditur peccato inquantum ipsum detestatur & odit & punit tanquam sibi displicens. Est ibi ergo nonnulla offensa, & per consequens ad eius remissionem requiritur aliquis actus contrarius Deo placens in ordine ad vitam aeternam scilicet aliquis actus gratia & charitate elicitus sicut peccatum veniale retardat a vita aeterna, & a consecutione illius impedit. De hoc Sanctus Thomas de malo q. 7. ar. 11. sic dicit. Peccatum remitti non est aliud quam peccatum non imputari. Vnde in psal cum primum versum. Beati quorum remissae sunt iniquitates, quasi exponeret subdit. Beatus vir cuinon imputauit dominus peccatum. Imputatur autem peccatum alicui inquantum per ipsum impeditur homo a conse cutione vltimi finis, qui est beatitudo aeterna, a qua impeditur homo per peccatum, & ratione culpae & ratione poenae, quia cum beatitudo aeterna sit perfectum bonum hominis, non compatitur secum aliquam bonitatis minorationem. Ex hoc autem ipso quod aliquis actum peccati conmisit, incurrit quandam boni minorationem inquantum factus est vituperabilis, & indecentiam quandam habens ad tantum bonum. Ex hoc vero quod reus est poenae, etiam impeditur a beatitudine perfecta quaeomnem dolorem & poenam excludit. Fugiet enim ibi dolor & gemitus Isa. 35. Vtrunque tamen horum aliter impedit in peccato veniali, & aliter in peccato mortali. Nam in peccato mortali homo patitur bonitatis minorationem pro priuationem principij ducentis ad finem scilicet per priuationem charitatis, sed in peccato veniali patitur homo minorationem & impedimentum per quandam indecentiam actus, in quo quasi impedimento existente in ipso actu quo peragendum erat, in finem retardatur. Saluo tamen principio inclinante, sicut etiam graue potest impediri ne perueniat deorsum vel propter corruptionem grauitatis in ipso, vel propter aliquod impedimentum occurrens, quo impeditur motus eius ne ad finem naturalem perueniat. Ex parte etiam reatus poenae est diuersa. Nam per peccatum mortale meretur quasi inimicus effectus poenam exterminantem, per peccatum vero veniale paenam corrigentem. Aliter ergo remittitur peccatum veniale, & aliter mortale. Nam quantum ad culpam ad hoc quod peccatum mortale non imputetur, oportet quod tollatur impedimentum quod erat ex corruptione principij per nouam charitatis & gratiae infusionem, hoc autem non requiritur in petonm veniali, quia charitas manebat, sed oportet quod tollatur impedimentum per aliquem fortem impulsum repugnantem impedimento quod erat appositum ex obice venialis. Sicut impedimentum quod contingit ex grauitatis corruptione non potest tolli nisi per iteratam generationem eius. Impedimentum vero quod esset ex aliquo obice opperato tollitur per aliquem violentum motum temouentem ipsum obicem. Sic ergo veniale quantum ad culpam remittitur per feruorem charitatis, mortale vero per gratiae infusionem. Haec ille.
Dicitur secundo, quod dato quod in peccato veniali non sit macula vel offensa stricte & proprie sumpta sic quod per ipsam Deus offendatur peccanti, vel peccans offendat Deum, tamen ille qui habetveniale cum mortali ratione mortalis offendit Deum, & Deus offensus est illi. Et ideo quandiu habet mortale & caret charitate & gratia, non potest habere reordinationem voluntatis sufficientem ad dimissionem venialis, nec solutionem poenae sufficientis ad hoc. De praedictis Sanctus Thomas de malo q. 7. ar. 10. vbi arguit sic 6. loco. Contingit quandoque quod aliquis in mortali moriens poenitet de aliquo veniali commisso mutans in hac vita voluntatem suam, quam habuerat peccando venialiter. Sed in illa voluntate remanet anima in qua de corpore exit: ergo non erit in eo qui sic decedit peccatum veniale post mortem. Non ergo pro eo aeternaliter punietur. Ecce argu. sequitur responsio. Dicendum inquit quod peccatum postquam transit actu potest manere reatu quem non tollit quaelibet mutatio voluntatis, sed solum illa quam charitas operatur. Haec ille.
Item ibidem arguit sic probando quod peccatum veniale sine charitate puniatur poena aeterna, quia quod poena peccatorum venialium terminetur, hoc est merito fundamenti, vt patet per apostolum prima Cor. 3. quod quidem fundamentum est fides formata, vt dicit Augustinus 21. de ciui. Dei, & in lib. de fide & operibus. Hoc autem fundamentum non est in eo qui cum peccato mortali de cedit, ergo poena venialium non terminabitur in ipso. Haec ille. Et per totum ar. ponit quod peccatum veniale coniunctum mortali efficitur per accidens irremissibile inquantum est in subiecto priuato gratia.
Item tertia parte. q. 87. arti. 4. sic dicit. Remissio culpae cuiuscunque nunquam fit nisi per virtutem gratiae, quia vt apostolus dicit. Ro. quarto. Ad gratiam Dei pertinet quod Deus alicui non imputet peccatum, quod glo. ibi exponit de veniali. Ille autem qui est in peccato mortali caret gratia, vnde nullum peccatum veniale sibi dimittitur. Haec ille.
Item secundo sen. dist. 42. q. prima ar. 5. in solutione 6. sic dicit. Ille qui decedit cum mortali & veniali simul punitur in inferno pro veniali & punitur in aeternum. Longe tamen minus acerba paena quam illa quae est promortali. Hoc autem accidit veniali inquantum est mortaliconiunctum, quod gratiam priuat sine qua nulla paena potest esse purgatiua vel expiatiua. Haec ille.
Sile dicit 4. sen. dist. 21. q. 1. arti. 4. in solutione tertiae. q. & alijs locis. Ex quibus patet quod existens in mortali non potest sufficienter reordinare voluntatem suam, nec aliquam satisfactionem impendere quae sufficiat ad peccati venialis remissionem quia nec contritio nec satisfactio est extra gratiam, reordinatio vero voluntatis est contritio vt post dicetur.
Ad secundum respondet Sanctus Thomas de malo. q. 7. arti. 10. in solutione 8. dicens. Non est possibile quod aliquis decedat cum venialipeccato & originali absque mortali, quia ante vsum rationis puer excusatur a peccato mortali, ita vt si etiam committat actum qui de genere suo sit peccatum mortale non incurrit reatum mortalis peccati, eo quod nondum habet vsum rationis. Vnde multo magis excusatur a reatu peccati venialis, quia quod excusat maius peccatum multo magis excusat & minus. Sed postquam habet vsum rationis peccat mortaliter, si non facit quod in se est ad quaerendum suam salutem. Si autem faciat, gratiam consequitur, per quam immunis erit a peccato originali. Et sic contra hoc arguitur, quia quod aliquis actu conuertatur ad Deum cadit sub praecepto affirmatiuo Praecepta autem affirmatiua & si obligent semper, non tamen obligant ad semper. Non ergo statim peccat mortaliter si non conuertatur ad Deum actu statim habito vsu rationis. Potest autem tunc peccare venialiter, ergo potest esse peccatum veniale cum original sine mortali. Ad hoc respondet idem Sanctus Thomas ibidem ad 9. dicens. Licet praecepta affirmatiua communiter loquendo non obligent ad semper, tamen ad hoc est homo naturali lege obligatus, vt primo sit sollicitus de sua salute secundum illud Math. 6. Primum quaerite regnum Dei. Vltimus enim finis naturaliter cadit primo in appetitu, sicut prima principia naturaliter cadunt primo in appraehensione. Sic enim omnia desideria praesupponunt desiderium vltimi finis, sicut omnes speculationes conclusionum praesupponunt speculationem primorum principiorum. Haec ille.
Simile ponit secundo sen. dist. 42. in expositione litterae, & quaestio. 1. arti. quinto, in solutione sexti, vbi sic dicit. Positio illa est ipossibilis, quod sic patet. Si enim aliquid est suffieiens ad excusandum maius peccatum, multo amplius sufficit ad excusandum minus, sed imperfectio aetatis excusat peccatum mortale vt puer nondum habens vsum liberi arbitrij, mortalis respectus non habetur, etiam si actum faciat, qui ex suo genere peccatum mortale est, vnde multo amplius excusat infantia ne peccatum veniale imputetur. Et ideo non potest esse quod homo venialiter peccet ante illud tempus quo vsum rationis habet, vt iam mortaliter peccare possit. Statim autem vt ad tempus illud peruenit vel gratiam habet, vel in peccato mortali est. Quia si facit quod in se est, Deus ei gratiam infundit. Si autem non facit, peccat mortaliter, quia tunc est tempus vt de sua salute cogitet, & ei operam det. Et ideo positio est impossibilis, si tamen ponatur per impossibile, tunc talis punietur poena sensibiliuro veniali in inferno, & poena illa erit aeterna. Sed hoc accidit veniali inquantum est sine gratia. Haec ille.
Item prima secundae quaestio &7. articulo. 5. in solutione secundi vbi sic dicit. Peccato originali non debetur poena aeterna ratione suae grauitatis, sed ratione conditionis subiecti scilicet hominis qui sine gratia inuenitur, per quam solam fit remissio peccati. Et similiter est de peccato veniali. Aeternitas enim poenae non respondet quantitati culpae, sed irremissibilitati. Haec ille.
Cum autem dicit arguens quod praedicta de pueris sunt manifeste falsa &c. Negatur. Sed sua probatio est manifeste falsa, quia illi qui iudicant pueros peccare venialiter prius quam habeant vsum rationis quo possint peccare mortaliter, false iudicant, conceditur tamen quod ante vsum rationis possunt facere multa quae secundum genus suum sunt venialia peccata, non tamen in eis sunt peccata sicut in simili dicendum est de mortalibus.
Ad tertium dicitur quod si maior intelligatur de quolibet bono temporali falsa est. Si autem intelligatur particulariter de aliquibus bonis temporalibus solum tunc maior vera est. Sed argumentum est ex puris indefinitis vel particularibus. Et sic forma arguendi nulla est. Procuius declaratione sciendum, quod bona opera facta in peccato mortali sunt meritoria de congruo si debeat dici meritum quintuplicis boni vel praemij secundum quod ponit beatus Thomas 15. dist. quarti quaestio. 1. articulo tertio, in solutione quartae & quintae quaestio. Valent enim primo ad disponendum ad gratiam: secundo ad assuefactionem bonorum operum: tertio ad consecutionem bonorum temporalium vel vitationem malorum, quarto quia minuunt poenam inferni, non quidem quod liberent a poena, quam iam quis meruit, sed quia impediunt meritum poenae quia homo reatum omissionis euadit qui huiusmodi opera perficit, & a multis peccatis retrahitur & cum minori contemptu peccat, ergo ad dilationem vel minutionem poenae temporalis, sicut legitur de Achab. tertio, Regum. Dicitur secundo, quod per talia opera nullus meretur de congruo aliquod bonum temporale, nec expiationem alicuius poenae temporalis quae sit posterior natura infusione gratiae gratum facientis, sic autem est de poena satisfactoria debita peccato veniali. Nam expiatio talis poenae praesupponit remissionem culpae venialis, & remissio culpae venialis praesupponit actum & habitum gratiae, sicut patet per praedicta. Vnde sicut bona opera in mortali facta non sunt meritoria remissionis vel expiationis poenae aeternae, eo quia illa presupponit remissionem culpae mortalis per infusionem habitus gratiae, ita non sunt meritoria remissionis paenae temporalis satisfactoriae debite peccato veniali, quia illa praesupponit remissionem culpae per actum elicitum a charitate &gratia, immo minus sunt meritoria expiationis poenae debitae veniali quam poenae debitae peccato mortali. Quod patet, quia talia bona opera sunt meritoria de congruo tali quali dispositionis vel infusionis gratiae. Ad gratiam autem mox sequitur poenae aeternae remissio, non autem poenae temporalis, immo restat persoluenda post remissionem culpae venialis quandoque & vt in pluribus. Est ergo in argu. fallacia consequentis arguendo ab indefinita ad eius singularem scilicet bona opera in mortali facta sunt meritoria expiationis alicuius paenaetmpalis, ergo sunt meritoria expiationis satisfactoriae poenae debitae venialiHanc solutionem sententialiter ponit. Sanctus Thomas in peusenti dist q. 3. ar. primo quaestiuncula tertia in solutione tertij, quod recitatum fuit in principio quaestionis pro parte affirmatiua dicens. Paena etiam hominis offensam non tollit nisi ab eo in quem peccatum commissum est acceptetur, nec acceptari potest quandiu inimicitia ad ipsum manet, & ideo manente inimicitia hominis ad Deum per peccatum mortale poena quantacunque veniale non purgat. Vnde Isa. 58. dominus dicit non esse accepta ieiunia eorum qui ad lites & contentiones ieiunabant. Haec ille.
Item dist. 15. q. 1. ar. tertio in solutione quintae. q. arguit sic in simili. Cum nullus liberetur a paena nisi sit absolutus a culpa, quia effectus non diminuitur, nec tollitur nisi diminuta vel ablata causa, ideo per opera extra charitatem facta quae neque culpam tollere neque diminuere possunt, poena inferni mitigari non potest. Haec ille. Ita in proposito dici debet de poena debita veniali in purgatorio in foro poenitentiali.
Ad quartum patet solutio per praedicta, quiavausam illam assignat Sanctus Thomas vt statim allegatum est. Nec valet instantia vel solutio quam dat arguens, quia vt praedictum est bona opera facta in mortali non sunt accepta Deo tanquam remuneranda vita aeterna, nec aliquo bono tenperali aut expiatione poenae temporalis nisi praesupponem do ordine naturae in eo qui sic remuneratur, habitum vel actum gratiae & charitatis. Sic autem est de expiatione poenae satisfactoriae debitae peccato veniali quae ipsum veniale purgat. Secus est de alijs poenis debitis in hoc seculo peccatis venialibus vel mortalibus quae non sunt peccatorum purgatiuae nec satissactorie, sed propter aliud eis nolentibus inffiguntur, puta ad initium damnationis eorum vel gloriam Dei, vel bonum aliorum hominum. Nam ad dilationem vel diminutionem vel praeseruationem talium poenarum temporalium bona opera in mortali facta valere possunt. Sed forte arguens deceptus fuit in hoc quod putauit peccati venialis remissionem non esse aliud quam paenae temporalis solutionem, & non distinxit inter remissionem culpae & remissionem poenae. Quae duo multum distant, vt ostendit Sanctus Thomas de malo q. 7. arti. 11. vbi postquam ostendit quid est peccatum veniale remitti quo ad culpam ostendit quid sit illud remitti quo ad poenam dicens. Sic ergo veniale quantum ad culpam remittitur per feruorem charitatis, mortale vero per gratiae infusionem. Quantum ad poenam autem peccatum mortale non remittitur, quia habet poenam interminabilem & aeternam. Peccatum vero veniale remittitur per exsolutionem poenae temporalis finitae. Haec ille.
Item ibidem in solutione 17. argume ti sic dicit. Remissio culpae non fit per poenam, sed per vsum gratiae. Item in solutione principali dicit. Quibusdam venialia remittuntur post hanc vitam quo ad culpam eo modo quo remittuntur in hac vita scilicet per actum charitatis in Deum repugnantem venialibus in hac vita commissis &c. Si vero arguens distinxerit inter illa duo, tunc false putauit veniale remitti quo ad culpam per displicentiam peccati sine gratia & dilectione Dei super omnia, & quo ad poenam remitti per exsolutionem poenae finitae extra gratiam & charitatem. Quia, vt dictum fuit, sine gratia & charitate nullus dolor de peccato habet rationem contritionis, nec opus poenale rationem satisfactionis. Vtrunque autem requiritur ad completam remissionem peccati venialis potissime contritio vt post dicetur. Ad quintum dicitur quod solutio quam dat arguens probans conclusionem non valet. Cum enim dicit quod feruor charitatis non oppositionatur peccato veniali nec formaliter nec consecutiue, falsum dicit.
Nec valet sua probatio, quia feruor charitatis qui delet veniale nullo modo stat cum illo veniali quod delet, licet possit stare cum alijs venialibus. Talis enim feruor est displicentia & contritio de illo veniali & non de alijs. De hoc Sanctus Thomae praesenti dist. quaest. secunda articulo primo quaestiuncula prima in solutione secundi. Quodlibet peccatum mortale opponitur cuilibet quantuncunque paruae charitati. Non autem quodlibet veniale opponitur cuicunque feruori charitatis. Dicitur enim feruor charitatis per similitudinem secundum quod ad exteriora quodammodo ebulliendo diffunditur. Ex illa autem parte qua veniale committitur charitatis feruor non apparet, sed aliquid praeter charitatem. Vnde quamuis sit feruor charitatis quantum ad aliqua, potest esse tepiditas quantum ad alia. Et sic non quilibet feruor opponitur cuilibet veniali. Vnde non est similis comparatio peccati mortalis ad charitatem & venialis ad feruorem charitatis. Haec ille, Item articulo secundo, in solutione secundae, quaest. sic dicit. Peccatum veniale non dimittitur quamdiu voluntas manet in illo. Ipsam autem recedere voluntatem ab eo quod quis prius volebat est displicere er quod voluit. Talis autem displicentia dolor contritionis dicitur, quando est gratia informata. Sed sciendum quod contritio potest accipi tripliciter vel actu vel habitu vel merito, modo habitu quidem contritio existens non sufficit ad peccati venialis dimissionem, quia tunc quicunque haberet poenitentiae virtutis habitum, cuius actus est qualibet contritio consecutus esset peccati venialis dimissionem, & sic peccatum veniale cum gratia esse non posset. Nec iterum requiritur quod semper adsit actualis contritio, quia sequeretur quod peccatum quod aliquis in memoria vel cogitatione non haberet remitti non posset. Et ideo dicendum quod requiritur contritio medio modo, quando scilicet, & si actu peccatum non dipliceat explicite, displicet tamen implicite, quia ex virtute actus quem agit sequeretur displicentia explicita peccati venialis si cogitatio ad illud ferretur. Haec ille.
Item ibidem primo loco arguit sic. Dicit Gregor. Quod est aqua ad cauandum, hoc est veniale ad feruorem charitatis, sed feruor charitatis potest esse sine contritione, quia aliquis potest feruenter in Deum conuerti, & tamen de peccato non dolore quod est conteri, ergo peccatum veniale potest dimitti sine contritione. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod quanuis feruor charitatis possit esse dum homo in Deum fertur motu charitatis sine hoc quod de peccato veniali co¬gitet, tamen explicite in illo motu implicite continetur displicentia venialis peccati vel vnius, vel omnium, quia si feruenter iu Deum fertur displicet ei omne quod a Deo retardat, vnde potest esse tam feruens motus charitatis in Deum, quod omnia venialia peccata delet etiam sine actualicogitatione ipsorum. Haec ille.
Similia dicit tertia parte q. 89. ar. primo vbi sic dicit. Remissio culpae fit per coniunctionem ad Deum a quo aliqualiter separat culpa. Sed haec separatio perfecte quidem fit per peccatum mortale, imperfecte autem per peccatum veniale. Nam per peccatum mortale mens omnino a Deo auertitur, vtpote contra charitatem agens. Per peccatum autem veniale retardatur affectus hominis ne prompte in Deum feratur, & ideo vtrunque peccatum per poenitentiam quidem dimittitur, quia per vtrunque deordinatur voluntas homnis per immoderatam conuersionem ad bonum creatum. Sicut enim peccatum mortale remitti non potest quandiu voluntas peccato adhaeret, ita etiam nec peccatum veniale, quia manente causa manet effectus. Exigitur autem ad peccati mortalis remissionem perfectior poenitentia, vt scilicet homoaqualiter peccatum mortale commissum detestetur quam tum in ipso est, vt scilicet diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia vt singula detestetur. Sed hoc non requiritur ad remissionem peccatorum venialium. Non tamen sufficit habitualis displicentia quae habetur per habitum charitatis vel poenitentiae virtutis, quia sic charitas non compateretur peccatum veniale, quod patet esse falsum. Vnde sequitur quod requiritur quaedam virtualis displicentia, puta cum aliquis fertur hoc modo secundum affectum in Deum & res diuinas, vt quicquid ei occurrat quod eum ab hoc motu retardat & displiceret ei, & doleret se hoc commisisse, etiam si actu deiilo non cogitaret. Quod tamen non sufficeret ad remissionem peccati mortalis nisi quantum ad peccata oblita post diligentem inquisitionem. Haec ille.
Item ibidem in solutione tertij. Feruor inquit charitatis virtualiter implicat displicentiam venialium peccatorum, vt dictum est. Haec ille. Ex quibus omnibus patet quod feruor charitatis opponitur virtualiter peccato veniali vni vel pluribus vel omnibus. Et ideo sufficit ad deletionem venialium peccatorum vnius vel plurium vel omnium, & arguens male intellexit talem feruorem, & quod displicentia quam ipse ponit sine charitate nihil valet vel non sufficit ad remissionem peccati venialis.
Item quod feruor actualis charitatis aliquando opponitur peccato veniali virtualiter, licet non semper, ideo aliquando tollit illud, licet non semper. Ad Sextum dicitur quod arguens insufficienter ex ponit dictum Gregorij, quia Gregorius non loquitur de ob scuratione luminis naturalis rationis, sed luminis gratiae vel charitatis. Quod quidem licet non diminuatur quantum ad habitum per peccatum veniale, minuitur tamen quantum ad actum vel feruorem. De hoc Sanctus Thomas de malo q. 7. art. 2. in solutione. 16. sic dicit. Actus potest diminui dupliciter. Vno modo quantum ad facilitatem vel facultatem agendi, vt scilcethomo non possit tantum agere quantum prius, & sic quod diminuit actum, diminuit principium actus quod est forma. Alio modo quantum ad executionem actus & sic non oportet quod illud quod diminuit actum diminuat formam. Non enim diminuit grauitatem lapidis columna quae retinet ipsum, ne cadat deorsum, nec diminuit virtutem gressiuam homnins qui ligat ipsum, & per hunc modum veniale diminuit actum charitatis, non autem primo modo. Haec ille.
Item ibidem in solutione 17. arti. sic dicit. Feruor potest accipi dupliciter. Vno modo secundum quod importat intensionem inclinationis amam tis in amatum, & talis feruor est essentialiter charitas, & non diminuitur per veniale peccatum. Alio motdod dicitur seruos charitatis secundum quod motus dilectionis redundat etiam in inferiores vires, vt quodammodo non solum cor, sed etiam caro exultet in Deum, & talis feruor diminuitur per peccatum veniale absque diminutione charitatis. Haec ille.
Potest tamen intedligi diminutio charitatis quo ad habitum, non solum quo ad actum aliquo modo. Vnde ibidem in solutione 4. sic quod cit. Difficile mobile non est differentia constitutiua habitus, nec enim dispositio & habitus sunt diuersae spes, alioquinnon posset vna & eadem qualitas quae prius fuit dispositio postea fieri habitus. Sed facile mobile & difficile mobile se habent sicut perfectum & imperfectum circa eandem re. Dato autem quod difficile mobile esset differentia constitutiuaadhuc ratio non sequeretur, quia quod aliquis habitus fiat de facili mobilis potest contingere dupliciter. Vno quidem modo per se, quia scilicet non habet perfectum esse in subiecto, & sic quicquid diminueret hoc, quod est difficile mobile circa habitum, diminueret ipsum habitum. Alio modo peraccidens ex eo scilicet quod inducitur dispositio ad contrarium, vt si dicamus quod forma aquae per susceptionem caloris fiat minus de difficili mobilis, & tamen constat quod forma substantialis non diminuitur, & per hunc modum veniale diminuit hoc quod est difficile mobile circa charitatem. Et per hunc modum intelligendum est hoc quod quidam dicunt, quod veniale diminuit charitatem quantum ad radicationem in subiecto, non quidem per se, sed per accidens, vt dictum est. Haec ille.
Ad quattuor sequentia respondet Petrus de paVnde ad primum, sic dicit. Non est simile, quia illud quo remittitur peccatum veniale scilicet feruor charitatis supponit illud quo remittitur mortale scilicet charitatem, non autem econuerso. Vel si istud negatur saltem remissio omnis peccati est per gratiam Dei, non ex operibus hominis. Alias gentilis posset satisfacere de veniali sine fide, sine qua impossibile est placere Deo. Non autem remittit nisi ei qui sibi placet. Gratia autem non datur cum mortali, ideo &c.
Ad secundum dicit quod licet poena sit finita, tamen requiritur quod sit Deo accepta, quod non est quandiu persona est exosa Deo.
Ad tertium dicit quod licet homo ex se possit deordinari & obligari ad poenam, non tamen potest se ex puris naturalibus reordinare maxime quando est deordinatus per mortale. Contritio enim est motus liberi arbitrij non solum in peccatum detestandum simpliciter, sed in peccatum detestandum propter Deum, est etiam motus liberi arbitrij in Deum super omnia diligendum. Quorum neutrum facit qui est in mostali, quia nec Deum diligit super omnia, quia tunc non adhaeret ei, nec detestatur peccatum pure propter Deum, quia tunc magis detestaretur quod est magis contra Deum, ideo &c. Nec similiter potest homo seipsum a reatu poenaeliberare nisi a Deo per gratiam remittatur.
Ad quartum dicit, quod illud quod nec tollitur nec supponitur ad restitutionem eius quod directe tollitur per peccatum non oportet iestitui, sed quod praesupponitur sic. Sicut per peccatum quodcunque in moribus non tollitur fides nec spes quia peccator & credere & sperare potest, tamen de nullo peccato potest homo liberari sine fide & spe, quia sine fide impossibile est Deo placere, & sic supponitur ad omnem reordinationem. Similiter est de charitate & gratia. Haec Petrus & bene conformiter ad praedicta. Veruntamen ibidem in sequentibus dicit aliqua contraria Sancto Thomae & veritati. Dicit enim respondendo ad secundum Argu superius solutum quod non est simile quia ille qui in solo originali & veniali est, potest ex puris naturalibus Deum super omnia diligere, & sic voluntatem suam reordinare, & est gratus Deo ad bona naturae habenda, & ad mala sensus euadenda quae non debentur peccato originali, licet non sit gratus quo ad habendam gloriam & vitandam poenam damni. Sed ille qui est in mortali habet voluntatem deordinatam simpliciter, & est reus poenae aeternae damni & sensus, vnde non potest se ordinare. Vnde pro veniali cum mortali moriens in aeternum punietur. Non sic autem est de originali & veniali, vnde dico quod sine gratia potest remitti veniale in non habenti mortale actuale, non tamen cum mortali. Quamuis aliqui dicant quod nec sic gratia simpliciter. Haec Petrus & male. Quod enim dicit de dilectione Dei super omnia possibili habenti peccatum originale, falsum est, & contra Sanctum Thomas prima secundae, q. 109. ar. 3. vbi sic concludit. Homo in statu naturae integrenon indigebat dono gratiae superadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum super omnia, licet indigeret auxilio Dei ad hoc eum mouentis. Sed in statu naturae corruptae indiget etiam homo ad hoc auxilio gratiae naturam sana tis. Haec ille. Et de hoc multa dicta sunt 2. sen. dist. 28. Vnde Peas quo ad hoc false dicit, & consequenter quo ad hoc quod aliquis possit sufficienter sine gratia conteri de aliquo peccato etiam veniali.