Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum poenitentia habeat partes
Et arguitur quod non. Pnia enim est virtus & sacramentum, sed ei inquantum est virtus non assignantur partes, cum virtus sit habitus quidam qui est simplex qualitas mentis. Similiter etiam ei poenitentiae inquantum est sacramentum non videtur quod partes sint assignandae, quia baptismo & alijs sacramentis non assignantur partes, ergo poenitentiae nullae partes debent assignari.
In oppositum arguitur, quia partes sunt, ex quibus perfectio alicuius integratur, sed poenitentiae perfectio integratur ex pluribus scilicet ex contritione, confessione & satisfactione, ergo poenitentia habet partes.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In 2. obiectiones. In tertio, solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Paenitentia habet partes. Hanc ponit Sanctus Thoma praesenti dist. q. 1. ar. primo in solutione primae quaest dicens. In poenitentia non est pro materia aliqua res exterior sicut in baptismo aqua, sed ipse actus humanus lo¬co materiae in hoc sacramento se habet qui per quandam recompensationem offensam culpae praecedentis tollit. In actibus autem humanis est quidam gradus ad perfe¬ctionem pertingendi propter diuersas partes hominis quarum vnam aliam mouet, & ideo oportet quod diuersa secundum ordinem ad perfectionem poenitentiae considerentur, & haec dicuntur poenitentiae partes. Haec ille. Simile dicit tertia parte quaestio 9o. articulo primo. Partes inquit rei sunt in quas materialiter diuiditur totum habent enim se partes sicut materia ad formam. Vnde in secundo. phy. partes ponuntur in genere causae materialis totum autem in genere causae formalis. Vbicunque ergo ex parte materiae inuenitur aliqua pluralitas ibi est inuenire partium rationem. In sacramento autem paenitentiae actus humanise habent per modum materiae. Et ideo cum plures actus humani requirantur ad perfectionem poenitentiae scilicet contritio confessio & satisfactio, consequens est quod sacramentum poenitentiae habeat partes. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Omne sacramentum habens plures & diuersos actus secundum speciem loco materiae habet partes, sed poenitentia est huiusmodi, ergo &c.
Secunda conclusio. Paenitentia secundum quod est virtus non habet partes. Hanc ponit praesenti dist. vbi supra in solutione quartae. q. vbi sic dicit. Ab eo quod sequitur rem non accidit aliqua compositio in re, quia componentia sunt priora compositis. Vnde cum actus nostri sint posteriores virtutibus, a quibus eliciuntur diuersi actus qui secundum ordinem a virtute aliqua progrediuntur non faciunt aliquam compositionem in virtute, & ideo praedicta tria non sunt partes paenitentiae virtutis sed poenitentiae sacramenti, quia ipsi actus sunt quasi materia sacramenti, & penes diuisionem materiae partes rei quandoque sumuntur. Haec ille. Item tertia parte vbi suprain solutione 2. sic dicit. Paenitentiae secundum quod est virtus non assignantur partes, actus enim humani qui multiplicantur in poenitentia non comparantur ad habitum virtutum sicut partes, sed sicut essectus, vnde relinquitur quod partes assignentur poenitentiae inquantum est sacramentum ad quod actus humani comparantur vt materia. In alijs autem sacramentis materia non sunt actus humani, sed aliqua materia exterior, vel vna quidem simplex vt aqua vel oleum siue composita vt chrisma, & ideo alijs sacramentis non assiguantur partes. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Nullus habitus habet actus humanos pro partibus, sed virtus poenitentiae est quidam habitus, partes autem poenitentiae sunt actus humani, ergo &c.
Tertia conclusio. Partes poenitentiae conuenienter assignantur tres scilicet contritio confessio satisfactio. Hanc ponit tertia parte vbi supra ar. 2. vbi sic dicit. Duplex est pars vt dicitur, 5. meta scilicet pars essentiae, & pars quantitatis, partes quidem essentiae sunt naturaliter materia & forma. Logice autem genus & differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum diuiditur in materiam & formam sicut in partes essentiae, vnde supra dictum est, quod sacramenta consistunt in rebus & in verbis. Sed quia quantitas tenet se ex parte materiae, partes quantitatis sunt partes materiae, & hoc modo sacramento paenitentiae specialiter assignantur partes quam tum ad actus poenitentis qui sunt materia huius sacramenti. Dictum est autem supra quod aliomon fit recompensatio offensae in poenitentia & in iustitia vindicatiua, nam in vindicatiua iustitia fit recompensatio secundum arbitrium iudicis, non secundum voluntatem offendentis vel offensi, sed in poenitentia sit recompensatio offensae secundum voluntatem peccantis, & secundum arbitrium Dei in quem peccatur, quia hic non quaeritur sola reintegratio aequalitatis iustitiae, sicut in iustitia vindicatiua, sed magis reconciliatio amicitiae, quod fit dum offendens recompensat secundum voluntatem eius, quem offendit. Sic ergo requiritur ex parte poenitentis primo quidem voluntas recompensandi, quod fit per contritionem: 2. quod se subijciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod sit in confessione: 3. quod recompenset secundum arbitrium ministri, quod fit in satisfactione, & ideo contritio confessio & satisfactio ponuntur partes poenitentiae. Haec ille.
Similia ponit praesenti, dist. q. 1. arti. primo in solutione 2. q. quae recitata fuerunt superius dist. 14. ait enim sic Poenitentia culpae praecedem tis offensam abolet per modum recompensationis cuiusdam. Haec autem recompensatio differt a recompensatio ne vindicatiuae iustitiae in duobus, &c. vt supra recitatum fuit. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Tot & non plures sunt partes poenitentiae quot sunt actus poenitentis requisiti ad recompensationem Deo fiendam, sed ad talem recompensationem requiruntur isti tres actus poenitentis & non plures nec alij scilicet contritio satisfactio & confessio, ergo tot & tales & non plures, nec alij sunt partes poenitentiae.
Quarta conclusio. Praedictae partes dicuntur partes poenitentiae integrales, non autem proprie subiectiuae nec potentiales. Hanc ponit praesenti dist. q. 1. arti. primo in solutione. 3. q. ait enim sic. Quidam dicunt quod illa tria sunt partes subiectiuae poenitentiae vno modo poenitentiam considerando secundum quod habent rationem tantum poenae, quia quaelibet harum partium est punitio quaedam. Sed hoc non potest esse, quia totum vniuersale non praedicatur in singulari de suis partibus pluralibus simul sumptis siue sit genus siue species. Tres enim homines non sunt animal, sed animalia, vnde cum tres partes poenitentiae non sint tres pniae, sed vna, non potest esse quod sint tres partes subiectiuae.
Praeterea, poena quam paenitens patitur tota in rationem satisfactionis cadit. Non enim sola poenitentia exteriori homo Deo satisfacit, sed etiam interiori, alias oratio mentalis non esset satisfactoria. Vnde & poena quae est in contritione, & quae est in satisfactione in partem satisfactionis cedit. Et quia satisfactio est vltima pars totum sacramentum a poena denominatur sicut res denominatur ab vltimo sui. Et ideo alij dicunt quod sunt partes potentiales. Sed hoc iterum non potest esse, quia in partibus potentialibus totum adest secundum essentiae suae ratione cuilibet parti complete, sicut essentia animae cuilibet potentiae, sed tota ratio paenitentiae secundum speciem non est in quolibet horum.
Praeterea vnum eorum non includit in se vim omnium aliorum, quod requiritur: in partibus potentialibus sed vnunquodque officium suum seruit, & ideo dicendum cum alijs quod sunt partes integrales. Sed sciendum est quod partes integrales sunt duplices, quaedam sunt partes quantitatis quae sunt quandoquae vnius rationis vt in totis homogeneis, quandoque vero diuersarum rationum vt in totis aetherogeneis. Quaedam vero sunt partes essentie, sicut materia, & forma non aut quantitatis, & hae semper sunt diuersarum rationum, & habent ordinem naturae ad inuicem, & quandoque etiam ordinem temporis in his quorum esse non est simul, & huomdod sunt partes de quibus loquimur, quia poenitentiae sacramentum secundum rationem suae speciei ex his tribus integratur, & vna est prioralia secundum materiam, & quandoque etiam secundum tempus, eorum enim actuum qui sunt in poenitentia materiales non est totum esse simul, sed succedunt sibi inuicem. Sed quaodquoed plures eorum quorum vnus est prior alio per naturam sunt simul tempore. Haec ille.
Similia dicit 3. parte q. 90. ar. 3. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Illae partes de quibus simul sumptis totum praedicatur in singulari numero & non in plurali, & quarum nulli totum adest complete secundum totam essentiae rationem, sunt partes integrales, non autem subiectiuae nec potentiales, sed contritio confessio & satisfactio sunt huiusmodi partes respectu poenitentiae, ergo sunt eius partes integrales & non subiectiue nec potentiales. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam & tertiam conclusiones arguit Durandus probando quod poenitentia vt est sacramentum non habeat pro partibus tria praedicta scilicet contritionem confessionem & satisfactionem. Primo quia omne sacramentum dispensatur a ministris ecclesiae secundum quamlibet sui partem, sed nec conurtio nec confessio nec satisfactio confertur poenitenti a ministris ecclesiae. ergo non quodlibet eorum est pars sacramenti poenitentiae. Secundo. Si illae sunt partes sacramenti poenitentiae, aut sunt partes subiectiuae, aut integrales. Non subiectiuae, quia totum saluatur perfecte in qualibet parte subiectiua, sed sacramentum poenitentiae non saluatur perfecte in aliqua istarum trium partium, quia sacramentum poenitentiae non saluatur perfecte in sola contritione, & sic de alijs, ergo non sunt partes subiectiuae. Nec integrales, quia totum integrale requirit actualiter qualibet sui partem, sed sacramentum poenitentiae dum exhibetur non requirit actualiter satisfactionem, ergo satisfactio non est de eius integritate. Tertio. Quia praeter materiam & formam in sacramentis non est dare alias partes proprie dictas, sed contritio & satisfactio non sunt materia nec forma sacramenti poenitentiae. Forma enim consistit in verbis absolutionis, materia vero si qua sit in verbis confessionis, quibus paenitens suam conscientiam aperit sacerdoti, ergo contritio & satisfactio non sunt partes sacramenti poenitentiae proprie loquendo. Secundo, spaliter arguit de contritione, quia quicquid est de integritate sacramenti, oportet quod sit aliquid sensibile extrinsecus ad habitum, loquimur enim modo de illo quod est sacramentum tantum, sed contritio non est huomodi, ergo non est de integritate facturi tanquam pars intrinseca sacramenti poenitentiae, sed praeexigitur necesario ad hoc vt poenitens sit dispositus ad suscipiendum effectum sacramenti, qui est gratia & remissio peccati mortalis, quia nullum peccatum potest remitti quandiu voluntas manet in eo. Voluntatem autem recedere ab eo quod prius volebat est displicere eiquod prius placebat, in qua displicentia dolor contritionis consistit, & ideo contritio requiritur tanquam dispositio necessaria poenitentis, & non tanquam pars intrinseca sacramenti.
Quinto arguit specialiter de satisfactione, quia deficiente aliquo quod est de necessitate sacramenti frustratur totum sacramentum, sed si aliqui non exsoluant poenitentiam in confessione sibi iniunctam nihilominus prius fuit verum sacramentum, ergo satisfactio non est de intraneitate sacramenti poenitentiae tanquam pars. Sed sicut contritio praeexigitur tanquam dispositio poenitentis, sine qua effectum sacramenti non reciperet, sic satisfactio concomitatur tanquam operatio sine qua fructus sacramenti in poenitente non remaneret. Patet ergo vt dicit quod contritio & satisfactio non sunt partes sacramenti poenitentiae proprie loquendo. Si vero sumatur pars large pro omni eo quod requiritur ad debitam confessionem siue antecedenter siue consequenter, sic contritio & satisfactio possunt dici partes poenitentiae. Contra easdem arguunt alij, quia sine essentia sacramenti non habetur totus effectus sacramenti, sed quandoque est tanta contritio quod non requiritur satisfactio, & sic sine satisfactione est perfectum sacramentum poenitentiae, & per consequens non est de essentia, cum sine parte essentiali non possit esse perfecta rei essentia.
Item potest argui. quia si contritio sit pars integralis sacramenti poenitentiae, sequitur quod ille qui non contritus confitetur & absoluitur non recipit integrum sacramentum poenitentiae, cum desit ei prima pars integralis. Sed hoc videtur falsum, quia si sic, absolutio & confessio nihil in eo causarent tunc nec post. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad 3. arti. respondendum est obiectionib. supradictis. Et ideo ad primum dicitur quod illud argu.s informa soluit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. arti. primo. q. 2. in solutione primi dicens. In sacramentis quae habent promateria aliquam rem corporalem est duplex actus ministri ecclesiae scilicet sanctificatio materiae per verbum Dei & applicatio materiae ad eum qui sacramentum suscipit. Sed in hoc sacramento quod habet pro materia ipsum actum humanum non potest ex minist erio sacerdotis materia applicari ad eum qui. sacramentum suscipit, quia actus non sunt ab exteriori, & ideo ad ministerium ipsius pertinet ipsorum actuum consumatio secundum absolutionem & paenae iniuactionem quod est quasi quaedam sanctificatio. Haec ille. Et in idem redit solutio Petri dicentis quod maior est vera quantum ad consumationem & applicationem materiae in his quae habent materiam exteriorem, non autem in alijs. Immo aliquandod tota essentia est absque ministerio ecclesiae, & sola conslumatio accidentalis est per ministerium ecclesiae vt in matrimonio, cuius essentia est sine ministro ecclesiae etiam tota. Hoc autem constat quod non ministratur per ministrum ecclesiae, sed ipsi ministro ab alio. Sacerdos enim non est confessionis factor, sed auditor. Vnde maior habet locum solum in sacramentis quorum materia est aliud ab actu suscipientis, & ideo &c. Haec ille & bene.
Ad secundum dicitur quod istae tres partes sunt partes integrales poenitentiae & non subiectiuae, nec potentiales. Et ad improbationem huius respondet Sanctus Thomas vbi supra q. 2. in solutione tertij. Argu enim tertium erat tale. Partes integrales alicuius totius quod habet esse permanens sunt simul, sed poenitentia habet esse permanens sicut & alia sacramenta, ergo cum partes poenitentiae non sint simul, non erunt partes integrales. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod illud quod est materiale in poenitentia est actus nostri, & quia illi actus non habent esse permanens, ideo nec poenitentia. Et sic obiectio ex falso procedit. Haec ille. Et in solutione 2. ponit quod poenitentia est ens & totum successiuum.
Ad tertium respondet Petus de pa. dicens. Quia in substantia naturali non sunt partes essentiales nisi vera materia & vera forma substantialis. Tamen in composito artificiali partes dicuntur materiales quae se tenent ex parte materiae, & partes formales ea quae se tenent ex parte formae. Vnde contritio quae est dispositio confessionis & praeit confessionem potest dici materia remota, sicut confessio materia propinqua, & sicut absolutio est forma, sic satisfactio in absolutione iniuncta est par formalis & pars formae quia sicut non est confessio perfecta nisi contritio praecedat vel concurrat, sic non est absolutio perfecta a culpa & totali poena nisi satisfactione completa. Vnen sicut contritio est pars materiae, sic satisfactio est pars formae. Haec ille & bene. Potest tamen dici quod satisfactio etiam se tenet ex parte materiae & non ex parte formae, quia & si sequatur absolutionem quo ad esse exercitum, & eius executionem, tamen praecedit eam quo ad esse conceptum & propositum vel intentum. Ipsa etiam satisfactio incipit in contritionis dolore, vt alias dictum est, & ista responsio consona est dictis Sanctus Thoma potissime 4. sen. dist. 22. q. 2. ar. 2. in solutione primae & secundae q. vbi pluries dicit quod in sacramento poenitentiae actus poenitentis se habent loco materiae, actus autem sacerdotis loco formae. Ad Quartum respondet Pe negando maiorem, quia cum deintegritate sacramenti sit intentio secundum arguentem, & specialiter in matrimonio, quae tamen non est materia sensibilis, potest dici quod consensus in matrimonio est pars sacramenti siue materialis inquantum est dispositio materiae. id est persone contrahentis, vel formalis inquantum exprimitur per verba formae. Et in alijs rintentio conferentis est quasi formalis, & intentio suscipientis est quasi materialis. Exquo enim est de essentia sacramenti videtur reduci ad materiam vel ad formam, & ad id quod est sacramentum tantum, cum praeter illud sit ibi res & sacramentum. id est character vel vinculum aut ornatus, & aliquid quod est res tantum scilicet gratia. Vel potest dici quod contritio non est pars poenitentiae sacramenti nisi prout per verba sensibiliter manifestatur & per satisfactionem. Sic enim tres partes poenitentiae inueniuntur in exteriori poenitentia & in interiori, quia contritio secundum quod in se manet disponens ad gratiam est res sacramenti, & non pars sacramenti secundum autem quod innuitur per signa sensibilia in exteriori poenitem tia sic est pars sacramenti. Propter quod sciendum quod contritio accipitur dupliciter. Vno modo proprie pro actu gratia informato, & sic non est pars sacramenti, sed est res sacramenti, vel primus effectus eius vel habitudo intenti vel suscepti. 2. modo accipitur pro actu liberi arbitrij dolentis de peccato qui non potest dici res sacramenti, cum non sit effectus eius, sed est eius principium, & sic est pars sacramenti prout exterius significatur actu vel habitu, sicut consecratio chrismatis & olei ad infirmos est pars sacramenti materialis inquantum non est materia immediata illorum sacramentorum nisi consecrata. Et tamen licet consecratio sit quid sensibile, tamen esse consecratum non est aliquid sendbile, sed solum intelligibile. Quia tamen est in materia sensibili, & innotescibile per consecrationem quae est actio sensibilis, ideo est pars sacramenti. Haec Petrus.
Item quod contritio sit pars essentialis sacramenti poenitentiae & non solum dispositio ad effectum sacramenti ostendit Petrus dupliciter. Primo quia sicut matrimonium consistit in actu suscipientis non habens materiam exteriorem, sic pnia, sed propter hoc est ibi de essentia non solum actus exterior, sed etiam consensus interior, sine quo nihil agitur, ergo similiter & contritio nisi quod in hoc differt paenitentia a matrimonio, quia in matrimonio idem est actus interior quo intendit suscipere sacramentum, & qui est pars sacramenti scilicet consensus, nisi forte respectu benedictionis ecclesiae, quam si recipere intenderet, nisi ideo matrimonium consentiret, matrimonium non esset. Hic autem est alius actus quo intendit suscipere sacramentum poenitentiae, qui non est pars sacramenti. Et alius est actus quo dolet de peccato qui est pars sacramenti, & per se requiritur non solum sicut dispositio praeambula, sed sicut pars sacramenti. 2. quia si esset solum praeambulum cum restitutio quae requiritur solum isto modo non includat partes poenitentiae, nec in facto nec in proposito sed est perfecta restitutio sine proposito confitendi, non est autem contritio vera nisi cum proposito confitendi & satisfaciendi si facultas adsit, hoc est autem proprietas partis habere habitudinem ad aliam partem in comparatione ad totum, & non secundum se. Sicut lapides & ligna non habent inquam tum huiusmodi habitudinem ad fundamentum & tectum, sed vt sunt illa pars domus, quae dicitur paries, sic habent, ergo &c. Haec Petrus & bene quo ad solutionem argumentiNon enim oportet quod omne quod est pars sacramenti proprie dicta sit aliquid sensibile sensu exteriori in se, sed sufficit quod sit sensibile in se vel in suo signo vel effectu proximo aut sensu interiori organico. Vnde Sanctus Thomas quarto sen. dist. 22. q. 2. ar ti. 1. quaestiuncula secunda in solutione tertij sic dicit. Tres partes poenitentiae sunt in paenitentia interiori & exteriori, quia confessio & satisfactio quae videntur tantum ad exteriorem pniam pertinere inueniuntur in interiori pniaquantum ad propositum & praemeditationem eorum. Et etiam contritio quae videtur tantum esse interioris pniae inuenitur in pnia exteriori secundum quaedam signa quibus sensibiliter manfestatur vel alijs, vel saltem ipsi poenitenti qui dolorem sensibilem percipit in seipso. Haec ille.
Item dist. 17. q. 2. arti. 1. quaestiuncula 2. in solutione primi sic dicit. In contritione est duplex dolor de peccato vnus est in parte sensitiua qui est passio, & hoc non est essentialiter contritio prout est actus virtutis, sed magis effectus ipsius. Sicut enim poenitentiae virtus exteriorem poenam suo corpori infligit ad recompensandum offensam quae in Deum conmissa est officio membrorum, ita etiam ipsi concupiscibili poenam infert doloris praedicti, quia ipsa etiam ad peccatum cooperabatur, sed tamen hic dolor potest pertinere ad contritionem inquantum est pars sacramenti, quia sacramenta non solum consistunt in interioribus actibus sed etiam in exterioribus, & in rebus sensibilibus nata sunt esse. Alius dolor est in voluntate &c. Haec ille.
Ex quibus patet quod contritio prout est pars sacramenti est aliqualiter sensibilis & non solum intelligibilis, & sensu interiori in se, & sensu exteriori in suo signo vel effectu potissime quo ad dolorem partis sensitiuae. Ad quintum respondet Petrus, & primo probat quod satisfactio sit pars sacramenti poenitentiae, primo quia illud quod recedente fictione viuificatur & habet efficaciam factum in mortali est sacramentum vel pars eius. Nullum enim opus quod est sacramentum factum in mortali potest viuificari, sed poenitentia facta in mortali si habuit effectum derelictum per poenitentiam incipit esse satisfactorium, sicut baptismus recedente fictione, ergo &c. 2. sicut ad deletionem originalis peccati sufficit propositum baptismi veri, & non alterius, sic ad deletionem actualis susticit propositum paenitentiae sacramenti, vel eius susceptio per se, sed nisi homo haberet propositum satisfaciendi sicut confitendi non remitteretur culpa, nisi etiam satisfactio praecederet, vel sequeretur, non remitteretur tota poena, ergo satisfactio est ita de essentia poenitentiae sicut confessio: secundo loco respondet directe ad argumentum dicens, quod huiusmodi partes non sunt integrales essentiales totius permanentis, quia illae sunt simul, sed totius successiui cuius partes non sunt simul, vnde dicitur quod satisfactio sit magis pars essentialis quam confessio, & absolutio, quia cum poenitentia fuerit verum sacramentum in omni lege naturae & scriptae & gratiae maxime secundum illud quod est in ea sensibile de tota pnia, nihil in lege naturae erat sensibile nisi sola satisfactio, quia tunc non erat confessio nec absolutio, nec in legae veteri erat absolutio, ergo vel poenitentia non erat sacramentum in lege naturae, vel sacramentum erat aliquid insensibile, & satisfactio erat de eius essentia. Cum ergo satisfactio non sit minus necessaria nunc quam tunc, videtur quod nunc sit de essentia sicut tunc, licet aliquid sit additum, quia sacramentis conibus omni legi remansit aliquid essentiale commune, sicut matrimonio consensus verba & alia signa, sicut olim ita & nunc sunt de essentia.
Praeterea Si argumentum valeret, confessio & absolutio quae non sunt simul non essent partes integrales, similiter ante consecrationem sanguinis, & vnctionem pedum est verum sacramentum, sed non completum, & tamen illae sunt partes essentiales sacramenti Eucharistiae, & extremae vnctionis, ergo & hic. Haec Petrus & bene. Intendit enim dicere quod si satisfactio iniuncta non impleatur, illud quod praecessit scilicet contritio confessio & absolutio fuit quidem verum sacramentum poenitentiae, sed non completum vltimo complemento.
Ad alia vero quae sequturum in argumento respondet Petrus dicens. Quando autem dicitur quod magister & sancti vocant huiusmodi partes poenitentiae, respondent quidam & dicunt quod capiuntur partes large pro eo quod requiritur ad sacramentum poenitentiae vel antecedenter. Sed hoc est falsum, quia si sic esset, tunc non deberet dici sacramentum poenitentiae, sed confessionis vel absolutionis, ex quo nec poenitentia interior nec exterior est de eius essentia, & tunc sacramentum poenitentiae non est in lege gratiae, sed solum sacramentum confessionis & absolutionis, quod differt specinihil habens essentiale tale, quale sacramentum poenitentiae habuit in lege naturae vel Moysi. quod videtur absurdum, quia tunc esset ex toto sacramentum nouum si non fuit in lege antiqua secundum essentiam nec secundunpartem essentiae, sed solum secundum figuram. Et quod d cit Thomas quod matrimonium & poenitentia praefuerunt essentialiter non vt sacramenta, sed prout sunt in officium & actum virtutis. Verum est quod non praefuerunt vt sunt sacramenta nouae legis totaliter, sed vt sacramenta praefuerunt, quia quandocunque fuit morbus fuit sacramentuncontra morbum remedians. Vnde cum Adam fuerit eductus a suo peccato quod non est nisi per sacramentum paenitentiae: ergo omnino erat tunc poenitentiae sacramentum Sed non quo ad absolutionem & confessionem, nec quo ad alia prout ista includunt, quia non oportebat, & esset contritio cum proposito confitendi, nec satisfactio iniur cta a sacerdote, sed secundum se materialiter erant, similiter matrimonium.
Item contra eadem dicta Durandiarguit sic. Illud sacramentum quod per essentiam fuit in omni lege quantum ad aliquid sui, secundum illud habet partem essentiae in noua secundum quod in antiqua, sicut matrimonium quod per essentiam fuit in omni lege conser sum & expressionem quam habuit in omni lege habet peessentiam in noua sicut in antiqua, alias non fuisset peressentiam, si nihil idem essentialae habuisset in omni lege. Sed poenitentia fuit per essentiam in omni lege post peccatum, & habet nunc contritionem & satisfactionem no minus quam tunc, sed tunc erat vtraque eius pars essentialiter. Contritio quidem, quia maxime operabatur ex opere operante in quo illa excellit. Similiter satisfactio alias nihil sensibilae fuisset pars illius sacramenti in quo non erat confessio, nec absolutio, ergo &c. Forte diceturquod non sequitur si contritio & satisfactio erant olim sacramenta quod propter hoc modo sint, quia in lege antiqua obli tiones quae fiebant pro peccatis erant sacramenta. Sed d cendum quod illa quae in noua lege remanserunt non secundum rationem illam secundum quam erant olim sacramenta non sunt sacramenta, quia cessante causa cessat effectus, sicut illa de quibus arguitur non erant olim sacramentum nisi inquantum figuralia, sic autem non remanserunt nunc, quia sic esset iudaizare Sed inquantum moralia in sustentationem pauperum ministrorum, sed illa in quibus eadem ratio sacramenti remansit, vel melior successit, illa sunt sacramenta sicut prius. Sicut oblatio altaris est perfectius sacramentum quam agnus pascalis, & quaecunque oblatio antiqua, quia significat gratiam, & continet & causat eam per essentiam, & similiter quia conttio & satisfactio erant partes sacramenti inquantum medela peccati quae non minus habent nunc quam ante, ideo nunc sunt partes sacramenti sicut tunc.
Item quia confessio & absolutio non sunt essentialiter poenitentia, quia potest confiteri impaenitens & absolui, conteri vero est essentialiter poenitere, quia actus a poenitentia elicitus Similiter satisfacere est poenam tenere, & actus a poenitentia imperatus, & ab istis duobus tractum est nomen poenitentiae non ab alijs duobus. Vnde & erat poenitentia quando non erat confessio & absolutio. Propter quod si in noua lege contritio & satisfactio non sunt de essentia sacramenti & eius integritate, sed solum se habent ad ipsum sacramentum sicut dispositio antecedens & consequens non debet dici sacramentum poenitentiae, sed solum sacramentum confessionis & absolutionis. Sicut dicitur remedium contra originale non sacramentum catechismi vel exorcismi, vel etiam poenitentia ante baptismum quae tamen necessario requiritur in adulto, nec vnctio quae postea fit in vertice. Sed dicitur sacramentum baptismi quia baptismus est ablutio sub forma verborum in qua est tota essentia. Sed hoc est contra commune dictum theologorum & iuristarum qui vocant sacramentum poenitentiae, ergo &c.
Item sicut se habet baptismus ad originale, sic poenitentia ad actuale. Sed solus baptismus circunscripto omni alio quod non est de essentia sufficit ad deletionem originalis, ergo sola paenitentia sufficit ad deletione actualis. Sed confessio & absolutio non sufficiunt sine contritione & satisfactione, ergo ista duo sunt de essentia sacramenti sicut illa. Haec Pettrus & bene.
Sciendum tamen quod Durandus concedit quod sacramentum istud non debet nominari sacramentum poenitentiae, sed potius sacramentum confessionis vel absolutionis vt prius recitatum fuit. Sed in hocfalse dicit, vt supra ostensum est.
Sciendum vlterius quod Sanctus Thomas videtur contradicere dictis Petri. Ipse nanque quarto. sent. dist. 8. q. 1. ar. secundo in solutione primae quae stionis sic dicit: Sacramenta nouae legis tripliciter se habent ad veterem legem. Quaedam enim essentialiter fuerunt in veteri lege, quamuis non vt sunt sacramenta nouae legis, sed magis secundum quod sunt in officium vel actum virtutis, sicut paenitentia ordo & matrimonium. Quaedam vero fuerunt secundum aliquid eis respondens non essentialiter sicut baptismus & Eucharistia. Quaedam autem nihil respondens habuerunt in veteri lege sicut confirmatio & extrema vnctio. Cuius ratio est. quia prima tria sacramenta non solum sunt sacramenta sed poenitentia est actus virtutis, ordo autem pertinet ad officium dispensationis sacramentorum, matrimonium ad ofcium naturae, & ideo in qualibet lege requiruntur &c. Sed notandum quod non intendit dicere quod poenitentia in lege naturae vel Moysi nullo modo esset sacramentum, sed solum quod non fuit illo modo sacramentum quo nunc in noua lege est sacramentum. Et quod ita intelligat patet. Nam prima distinctione quarti quaestione prima articulo secundo quaestiuncula tertia in solutione secundi sic dicit. Ante legem seriptam erant sacramenta quaedam necessitatis, sicut illud fidei sacramentum quod ordinabatur ad de legationem originalis peccati, & similiter poenitentia quae ordinabatur ad deletionem actualis, & similiter matrimonium quod ordinabatur ad multiplicationem generis humani. Sed sacrificia & oblationes & huiusmodi erant voluntatis & necessitatis in communi, vt scilicet aliquid facerent in protestationem fidei suae, qua Deo per religionem latriae subiecti erant. Sed in speciali erant voluntatis, vtrum scilicet deberent sacrificia exhibere vel oblationes vel aliquid huiusmodi. Haec ille.
Ex quo patet quod secundum eum ista tria erant sacramenta in lege naturae, & constat quod etiam in lege Movsi. Qualiter autem non eodem modo erant sacramenta sicut nunc sunt patet specialiter de matrimonio. Vnde Sanctus Thomas quarto sententiarum distinctione Vigesimasexta quaestione secunda articulo secundo sic dicit. Natura inclinat matrimonium intendens aliquod bonum, quod quidem variatur secundum diuersos hominum status, & ideo oportet quod illud bonum diuersimode in diuersis statibus hominum instruatur & ideo matrimonium secundum quod ordinatur ad procreationem prolis quae erat necessaria peccato non existente, institutum fuit ante peccatum. Secundum autem quod remedium praebet contra vulnus peccati institutum fuit post peccatum tempore legis naturae, secundum autem determinationem personarum habuit institutionem in lege Moysi sed secundum quod repraesentat mysterium coniunctionis Christi & Ecclesiae, institutionem habuit in lege noua, & secundum hoc est sacramentum nouae legis. Quantum autem ad alias vti. litates quae matrimonium consequuntur, sicut est amicitia, & mutuum obsequium sibi a coniugibus impensum, habet institutionem in lege ciuili, sed quia de ratione sacramenti est quod sit signum & remedium, ideo quantum ad medias institutiones competit ei ratio sacramenti, sed quantum ad primam institutionem competit ei quod sit in officium naturae. Quantum vero ad vltimam, quod sit in officium ciurlitatis. Haec ille. Et sicut dictum est de matrimonio, ita suo modo potest dici de alijs.
Ad sextum respondet Petrus dicens. Dicendum quod perfectus effectus sacramenti aliquando habetur ex solo proposito sacramenti sine hoc quod aliquid de essentia sacramenti habeatur, sicut per baptismum fsaminis & sanguinis. Aliquando habetur quicquid est res tantum in baptismo quae tamen non est de essentia baptismi fluminis, vt patet in pueris baptizatis, & multo magis per partem sacramenti quae est contritio sine confessione & satisfsactione habetur aliquando effectus, quamuis de confessione & absolutione non sit dubium quin sint de essentia sacramenti. Sed si dicatur quod per se & semper requiritur confessio & absolutio, non autem semper satisfactio.
Dicendum quod immo semper requiriturcontritio & satisfactio, non autem confessio & absolutio quia in venialibus non requiritur confessio nec absolutio sed requiritur contritio & satisfactio vel hic vel alibi. Et si dicatur quod non est sacramentum, quia est post hanc vitam.
Dicendum est quod verum est inquantum huiusmodi, sed quia ibi requiruntur in supplementum, quia hic non fuerunt vbi per se primo esse debuerunt. Et similiter confessio & absolutio si necessitas impediat non sunt necessaria, sed alia duo semper sunt necessaria vel hic vel alibi.
Item quando contritio delet omnem poenam, hoc est inquantum habet dolorem pro satisfactione admixtum qui aequipollet poenae alteri, cum etiam quandoque sit causa poenitentialis quod mori faciat. Haec Petrus & bene, si bene intelligatur. Cum enim dicit quod contritio & satisfactio magis sunt necessaria quam confessio & absolutio, hoc potest bene & male intelligi. Si enim intelligatur quod contritio & satisfactio sunt magis necessaria ad integritatem & essentiam sacramenti poenitentiae quam confessio & absolutio, falsum est quod dicitur, quia nullomodo potest esse sacramentum poenitentiae sine confessione & absolutione, potest tamen esse sine contritione & satisfactione, licet non quantum ad suum vltimum complementum. Si autem intelligatur quod prima duo sunt magis necessaria ad suscipiendum vltimum effectum sacramenti scilicet remissionem peccati & infusionem gratiae quam alia duo tunc verum dicit Petrus quia sine contritione & satisfactione non potest haberi plenaria peccati remissio quantum ad culpam & poenam, quae tamen potest haberi sine actuali confessione & satisfactione, non tamen sine proposito confitendi & absolutionem recipiendi loquendo de peccato mortali.
Ad argumentum aliorum dicitur de sacramento poenitentiae possumus loqui dupliciter. Primomodo quantum ad suam primam perfectionem & actum primum vel primam integritatem sine qua non manet eius essentia nec veritas sacramenti, & istomodo partes eius sunt absolutio, confessio, & aliqualis displicentia de peccatis siue sit contritio, siue attritio, siue qualiscunque alius dolor, vel detestatio peccatorum, & vbi aliqua istarum partium deesset aliae duae non sufficerent, nec ad integritatem sacramenti, nec ad eius primam perfectionem vel actum primum: secundomodo possumus loqui de sacramento poenitentiae quantum ad secundam suam perfectionem, qua scilicet continet & illud quod est sacramentum tantum, & illud quod est res tantum, & id quod est res & sacramentum. Et hanc secundam perfectionem non habet sine contritione, nec sufficit ad illam quicunque alius dolor nisi sit contritio. Patet ergo ad argumentum, quia qui confitetur & absoluitur, & non conteritur, nec aliquam habet displicentiam de peccatis, nihil recipit, quia nullum est ibi sacramentum propter defectum vnius eius partis, scilicet doloris. Qui vero absoluitur & confitetur & non conteritur sed dolet, licet imperfecte, verum recipit sacramentum, exquo aliquid in eo relinquitur quod est res & sacramentum quod quidam vocant ornatum. Non tamen recipit vltimam rem sacramenti, scilicet gratiam vel remissionem peccatorum. Qui autem conteritur, confitetur, absoluitur, perfectum recipit sacramentum tam prima quam secunda perfectione, & ex sacramento recipit non solum primam, sed vltimam rem sacramenti. Et de hoc domino concedente dicetur latius in sequenti dictinctione. Et quia dolor primi sacramenti non est formatus charitate, sicut est dolor secundi, ideo primum sacramentum potest dici informe, secundum vero dici potest formatum, & consequenter dicendum quod contritio est pars essentialis formati sacramenti poenitentiae, non autem informis, quia ad illud non requiritur contritio sed attritio vel. alius dolor. Ad argumentum contra conclusionem patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione. De qua benedictus Deus Amen