Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum confessio facta ab illo qui non est contritus nec poenitens, aliquid valeat

QVAESTIO. II. Vtrum confessio facta ab illo qui non est contritus nec poenitens, aliquid valeat.

TERVM circa decimamseptimam distinctionem 4. sent. quaeritur. Vtrum confessio facta ab illo qui non est contritus nec poenitens, aliquid valeat.

Et arguitur quod non, quia confessio distinguitur contra contritionem & satisfactionem, sed contritio & satisfactio non valent sine charitate: ergo nec confessio.

In oppositum arguitur, quia contritio valet sine actualiconfessione, dummodo habeatur in proposito: ergo similiter confessio valet sine actuali contritione.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solut.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Confessio facta sine contritione non valet pro tempore quo sit ad remissionem peccati quo ad culpam vel poenam.

Secunda conclusio. Talis confessio recedente fictione incipit esse fructifera confitenti. Tertia conclusio. Taliter confessus non tenetur iterare confessionem prius factam, sed solum confiteri suam fictionem. Has tres conclusiones ponit Sanctus Thomas praesenti distin. q. 3. artic. 4. in solutione primae quaestionis, ait enim sic. Confessio est actus virtutis, & pars sacramenti, secundum autem quod est actus virtutis est actus meritorius proprie, & sic confessio non valet sine charitate quae est principium merendi, sed secundum quod est pars sacramenti sic ordinat confitentem ad sacerdotem qui habet claues Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognoscit, & secundum hoc confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus, quia potest peccata sua sacerdoti innotescere, & clauibus Ecclesiae se subijcere. Et quamuis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipiet, sicut etiam est in alijs sacramentis, vnde non tenetur iterare confessionem qui fictus accedit, sed tenetur postmodum suam fictionem confiteri. Haec ille.

Item ibidem arguit sic. Quilibet tenetur ad confessionem mortalium, quae si aliquis semel confessus est etiam in mortali existens non tenetur vlterius ad confitendum eadem peccata, quia cum nullus sciat se charitatem habere, nullus sciret se consessum fuisse: ergo non est de necessitate confessionis quod sit charitate formata Haec ille.

Ex quibus possunt formari rationes pro qualibet cosclusione. Pro prima siquidem arguitur sic. Peccatum non remittitur nisi ad sit qurtra & charitas, sed confessus incontritus caret charitate & gratia: ergo non consequitur remissionem peccatorum pro tunc. Pro secunda vero conclusione arguitur sic. Non minoris efficaciae est sacramentum poenitentiae quam sacramentum baptismi, sed fictus suscipiens sacramentum baptismi recedente fictione consequitur vltimum effectum baptismi & rem sacramenti: ergo similiter fictus recipiens sacramentum poenitentiae recedente fictione consequitur vltimam rem sacramenti. Pro tertia conclusione arguitur sic. Sicut est de baptismo, sic videtur esse de sacramento poenitentiae, sed fictus recipiens sacramentum baptismi non tenetur iterato baptizari: ergo fictus recipiens sacramentum poenitentiae non tenetur iterum confiteri ea, quae prius confessus fuit cum fictione. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra secundam arguit Durandus dicens. Aliquis potest dici non contritus & non paenitens duplicitur. Vno modo quia dolet de peccatis, sed non sufficienter. Alio modo quia non dolet de peccatis, nec pro tunc abstinere proponit: primo modo confessio facta a non contrito valet, quia nulli potest constare de sufficienti contritione, & ideo ad hoc quod excusetur a transgressione praecepti de confessione sufficit quod reputet se contritum, & credibile est quod Deus suppleat residuum, aut quod per absolutionem praecedens dolor virtute clauium qui fuit insufficiens efficitur tunc sufficiens, aut postmodum superueniente contritione dimittitur peccatum, nec tenetur ad iterandum confessionem prius factam. Si autem sit incontritus, quia non poenitet, nec pro tunc abstinere proponit, sic est difficilior quaestio. Circa quam sunt duo modi dicendi. Primus quod talis confessio valet ad remissionem culpae, quia impoenitens quando confitetur & absoluitur, licet tunc non recipiat fructum absolutionis, tamen recedente fictione recipiet, sicut de baptismo dictum est. Et forte ratio huius opinionis est, quia sicut in baptismo imprimitur character, ad quem recedente fictione consequitur gratia, sic in poenitentia recipitur quaedam dispositio vel ornatus ad quem recedente fictione sequitur gratia, per quam est remissio peccatorum. Sed istud non vidtr alijs propter tria. Primo quia nullus talis ornatus imprimitur a sacramento paenitentiae, sed est adinuentio ficta. Secundo, quia si aliquid tale imprimitur non manet nisi cum gratia, alioquin multiplicaretur in eodem secundum numerum, cum contingat iterari confessionem & absolutionem de eisdem peccatis, & iterata causa iteratur effectus, quod est inconueniens. Si autem non manet nisi cum gratia, non imprimitur nisi per confessionem & absolutionem per quam confertur gratia, quod non est in proposito. Tertio, quia dato quod talis ornatus posset esse cum gratia & sine gratia, ad ipsum non sequeretur gratia recedente fictione quacunque, cum indifferenter se habeat ad gratiam & ad priuationem eius, sicut prius dictum est de charactere baptisini.

Quarto arguitur contra illum modum, & pro alio scilicet quod talis confessio non valet ad remissionem culpae, nec pro tunc nec recedente fictione, qua talis impoenitens aut confitetur suam impoenitentiam quae est propositum non abstinendi, aut non. Si non confitetur, tunc est fictus fictione quae est speciale peccatum & contemptus sacramenti, & ita confessio eius non est integra, cum omittat confiteri illud peccatum, confessio autem quae non est integra non valet, sed est iteranda: ergo &c. Si vero confitetur talem fictionem non debet absolui, quia minister cum sit instrumentum principalis agentis scilicet Dei non debet aliquem absoluere, quem scit a Deo non absolui, sicut instrumenta artis non agunt nisi prout mouentur a principali mouente, sed sacerdos scit illum qui non poenitet a Deo non absolui: ergo nullo modo debet talem absoluere. Et ideo dicit Dionysius in fine Ecclesiasticae Hierarchiae, quod sacerdotibus vtendum est virtutibus hierarchicis quomodo diuinitas eos mouerit.

Si autem sacerdos praesumat de facto talem absoluere peccat. sicut ille qui a diuino ordine auertitur, nec absolutio consequitur effectum aliquem, quia virtus sacramentorum est principaliter a Deo, non autem a sacramentis vel ministro nisi sicut a causa sine qua non, & ideo qui sic confitetur & de facto absoluitur, tenetur iterum eadem confiteri, & de eis absolui. Haec Durandus in forma &c. Contra easdem conclusiones arguit Godofredus 5. quolib. q. 12. multiplici er Primo quia si aliquis virtute absolutionis factae consequatur gratiam postea, & non statim, hoc est quia aliqua dispositio imprimitur in anima, ad quam sequitur gratia cessante impedimento quod est fictio, quae manet transeunte absolutione, sicut post baptismum remanet character ad quem sequitur gratia recedente fictione, sed hoc non potest poni in absolutione sacramentali, quia si ibi aliqua dispositio imprimitur non manet quandiu absolutio impeditur: ergo non potest poniquod in ficte confitente vi absolutionis praeteritae sequatur postea gratia & remissio peccatorum, minor patet, quia illa dispositio aut potest manere cum peccato, aut non. Si non: ergo nulla talis facta est in ficte confitente, cum remanserint peccata.

Si autem potest manere cum peccato, tunc habens ex vna absolutione talem dispositionem si iterauerit peccatum non tenetur iterum confiteri, quia habet dispositionem quae innata est per sacramentalem absolutionem, ad quam debet sequi gratia & remissio peccatorum, nisi sit impedimentum ex parte hominis, hoc autem non videatur conueniens: ergo inconueniens est ponere talem dispositionem manentem in ficto per quam postea sequatur remissio peccatorum. Secundo, quia de ratione sacramenti poenitentiae vel poenitentiae sacramentalis est habere istas tres partes simul saltem in proposito scilicet confessionem contritionem & satisfactionem, nec sufficit vnum eorum sine alio in re vel in proposito, sed illa non sunt in ficte consitente, nec in re, nec in proposito: ergo eius confessio non est pars verae poenitentiae sacramentalis, nec per consequensiberatur nisi confitendo iterata confessione quae sit pars verae poenitentiae.

Tertio, quia talis fictus saltem facto mentitur & committit nouum peccatum fingendo se velle dimittere peccatum, quod quidem non confitetur, & sic eius confessio non est integra. ergo debet haberi pro nullae& sic non tollitur obligatio praecepti per talem confessionem. Quarto, qua ista fictio aut est falsa assertio, qua confitens asserit se contritum cum non sit, vel est defectus purus displicentiae de peccato, si primo modo tunc committit nouum peccatum, quod non confitetur, & sic confessio nulla est, quia non est integra. Si secundo modo aut tenetur confiteri fictionem illam aut non. Si non, hoc est contra te qui ponis quod debet confiteri fictionem. Si sic. Contra, quia non potest confiteri fictionem modo quo debet nisi dicat in speciali quod talia peccata in speciali confessus fuit sine displicentia, quia sic solum reducuntur ad notitiam sacerdotis omnia peccata confessa, nisi forte confiteretur eidem cui prius, & tunc sufficeret dicere, confessus fuivobis sine displicentia, & de hoc confiteor.

Item cum defectus talis displicentiae non dicat speciale peccatum, non va quod indigeat speciali confessione, si in confessione tali confertur aliquid, vnde recedente fictione consequatur remissio peccatorum, sicut etiam baptizatus cum fictione non indiget alio sacramento ad tollendum reatum illius fictionis nisi quod recedat quod est contra te: sic ergo sequitur quod ficte consitens tenetur iterum confiteri, ita quod si redit ad eum cur prius confessus fuit peccata sua, si ille habeat memoriam, sufficit confiteri in generali fictionem suam. Si autem alij, tenetur iterare in speciali. Quinto, quia rationes alterius partis non valent quae sunt potissime tres.

Prima est, quia confessio quae est pars poenitentiae quae est sacramentum non requirit nisi quod homo ordinet se ad sacerdotem notificando ei peccata sua & subijciat se clauibus Ecclesiae, sed hoc potest facere tam fictus quod contritus: ergo confessio sic facta sufficit ad poenitentiam prout est sacramentum ita quod non oportet eam iterare, tenetur tamen suam fictionem confiteri: secundo quia ficte confitens implet praeceptum Ecclesiae, sed non impleret nisi faceret illud quod requiritur ex parte confessionis: ergo &c. Tertio, quia sacramentum nouae legis est rememoratiuum demonsiratiuum & pronosticum, sed pronosticum est respectu futuri: ergo sacramentum nouae legis respicit gratiam suturam, & sic licet aliquis per confessionem praesentem dato quod non conteratur non habeat gratiam, tamen potest eam vi confessionis factae habere in futuro: ergo &c. Sed istae rationes non cogunt, quod patet discurrendo per singulas, quia ad primam diceretur quod confessio quae est pars paenitentiae sacramentalis proprie accepta requirit displicentiam peccati sine qua non est perfectum sacramentum poenitentiae propter defectum materiae conuenientis quae debet esse peccator contritus vel artritus, licet sit ibi aliquid pertinens ad confessionem sacramentalem, quia confessor tenetur celare audita sub sigillo confessionis, ad quod tenetur etiam si nullam absolutionem impenderit.

Ad secundum dicendum quod praeceptum de consitendo absolute non est praeceptum Ecclesiae sed Dei, sed confiteri tempore determinato est praeceptum Ecclesiae. Vnde dicendum quod simplex narratio peccati sufficeret ad implendum praeceptum Ecclesiae, non tamen ad implendum praeceptum Dei sine displicentia. Vel potest dici quod etiam non implet praeceptum Ecclesiae, quia eius confessio vt dictum est non est integra. Item etiam non satisfacit intentioni Ecclesiae quae intendit confessionem facienda ad receptionem Eucharistiae dignam, ad quam requiritur displicentia peccati.

Ad tertium dicendum quod sacramenta nouae legis non dicuntur signa pronostica respectu gratiae formaliter sanctificantis, sed magis demonstratiua, quia semper in eis confertur gratia nisi sit defectus ex parte recipientis, sed dcimteir signa pronostica respectu quorundam aliorum, puta respectu coniunctionis Christi & Ecclesiae dicitur matrimonium signum pronosticum, & ideo argumentum procedit, ac si essent signa pronostica respectu gratiae, & ideo non valet. Haec Godofredus in forma. Et in hoc secundus artic. terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est ad argumenta. Et quidem ad argumenta Durandi respondet Petrus de Palude, vnde ad primum dicit quod licet non in omnibus sacramentis eodem modo ornatus imprimatur, quia in Eucharistia cuius essentia consistit in consecratione materiae, ornatus non imprimitur nisi in vsu, & tunc in sola materia scilicetin speciebus est ista virtus, quia verba iam transierunt, sed qui intus continetur potest gratiam sicut vult imprimere, tamen cum omnia sacramenta gratiae in hoc conueniant quod est conferre gratiam, & non conferant eam effectiue, sed dispositiue, probabile est quod sicut in imprimentibus characterem pro dispositione imprimitur character, sic in non imprimentibus characterem, imprimitur aliquid consimile disponens. Haec Petrus.

Ad secundum dicit quod cum talis ornatus non habeat contrarium, sicut character, nihil ipsum corrumpit, sed indelebilis est, & si iteratur idem sacramentum in specie, intenditur ornatus. Nec propter hoc gratia intenditur si deuotio minuatur, sed caeteris paribus augeretur. Vel potest dici quod character non solum imprimitur, vt sit dispositio ad gratiam, sed vt sit signum distinctiuum & mancipatiuum ad aliquod sacramentum, vnde est indelebilis sicut & caeterae consecrationes. Qrnatus autem solum imprimitur vt sit dispositio ad gratiam in fieri, vnde ipsa adueniente cedit, & quousque aduenerit non recedit, sed cum eam introduxerit vt seta filum, & timor seruilis charitatem ei cedit. Vel dicendum melius quod sicut virtus in sacramento manet quousque dispositionem causauerit, qua causata esse desinit, sic dispositio causata quae non est character, sed ornatus, tantum durat vsque ad infusionem gratiae inclusiue, qua habita desinit esse sicut dispositio actualis non manet.

Ad tertium respondet quod licet ornatus possit stare cum priuatione gratiae, tamen de se est dispositio ad gratiam, sicut diaphaneitas est dispositio ad lucem quae tamen luce subtracta manet in tenebris eadem numero. Haec Petus Ad quartum dicit primo quod prima pars illius rationis secundum rei veritatem bene concludit, quia secundum omnes confessio non integra est ex integro iteranda, & nisi sit integra est totaliter nulla, nec est verum sacramentum, vnde nec tunc nec postea potest habere effectum nisi quod si confitetur eidem, sicut conter homines faciunt suis curatis, sufficeret dicere fictionem non dictam, & recedente fictione haberet effectum ex contritione non ex sacramento, quia nullum fuit nisi in casu: secundo dicit quod concedendum est quod si confiteatur fictionem non est absoluendus etiam sub conditione, si prius confiteatur, quia primo fuit Lazarus a Dnmeoo suscitatus quam a discipulis solutus: tertio dicitur quod si de facto absoluitur sicut abusus baptismi & fictio non impediunt characterem, sic dato quod sacerdos erret, & iste sit fictus, non impedit forte effectum oratus: quarto concordant didra Durandi cum dictis Sanctus Thoa ponendo quatuor conclusiones.

Prima est quod talis non eliberatus a praecepto diuino si non habuit intentionem constendi & absoluendi sacramentaliter, sed deridendi, quia sine intentione non potest suscipi essentia sacramenti quae consistit in vsu, & tunc tenetur iterum confiteri. Et idem est si intendebat implere praeceptum & sacramentum verum suscipere, quod Ecclesia dat, tamen nullam habebat poenitentiam de peccato, recepisset quidem verum baptismum ordinem & alia sacramenta, sed non poenitentiam, quia pars essentialis huius sacramenti, quod consistit in actu suscipientis est actus interior, vnde sine eo non est, sicut non esset matrimonium si quis intenderet verum sacramentum suscipere, non tamen consentiret nisi in carnalem copulam & ad tempus.

Secunda conclusio est quod si fuit talis paenitentia quae sine sacramento suffecisset, tunc fuisset contritio nec sic currit quaestio, quia non fuisset fictio.

Tertia conclusio est quod si fuisset talis attritio quae non sufficeret sine sacramento sed cum ipso, tunc etiam facta esset contritio vi clauium & fugata fictio nec adhuc currit quaestio: quarta conclusio est quod si fuisset talis poenitentia quae nec cum sacramento esset sufficiens ad gratiam, tunc vera est opinio Sanctus Thomas quod fictione recedente incipit valere confessio, & non tenetur confiteri nisi fictionem, vtputa si habuit dolorem quidem perfectum, sed non sufficienter conscientiam discussisset, putabat autem discussisse quantum suffciebat, vel si dolebat de praeterito non proponens cauere in suturo aut econuerso, vel non erat dolor maximus sicut debet, ipse tamen secundum conscientiam suam non eratita fictus, licet secundum veritatem esset, & sic nihil celauit quod crederet mortale, & per consequens secundum suum iudicium concurrebant omnia quae erant necessaria, postea autem certificatus de errore suae conscientiae paenitet de illo defectu, qui quia erat error iuris diuini, non tollit fictionem respectu vltimi effectus sacramenti, quia improbabilis, & non excusat, sed tamen eo ipso quod est error tollit fictionem quae excluderet essentiam sacramenti, vnde verum sacramentum fuit, propter quod fictione recedente siue ex pactione siue ex ornatu remanente effectum habebit Et mirum est quomodo illi qui dicunt poenitentiam interiorem non esse partem sacramenti, negant poenitentiam valere postea, cum tamen omnia fuerint quae ipsi ponunt de essentia sacramenti, quibus positis omne sacramentum habet effectum suum, vel tunc vel postea recedente fictione. Sed ipsi dicerent quod hoc non est verum in sacramentis iteralibus, contra quod est, quia matrimonium quod non habuit consensum, sed deceptionem cum verbis, postea confirmatur ex solo consensu superueniente, sed supposito quod consensus sit de essentia matrimonij, si a principio defuit, postea ad hoc quod matrimonium sit non sufficeret consensus nouus sine exteriori signo, nisi dicatur quod signum quod praecesit sufficit, quod forte non est verum, quia simul debent concurrere hae partes sacramenti. Ex his patet quod opinio Sancti Thomae potest multis modis saluari. Vno modo scilicet qui dictus est loquendo de illo qui fictus est priuatiue non positiue, quia scilicethabet dolorem ita imperfectum quod nec cum sacramento actu suscepto sufficeret ad contritionem, nihilominus tamen hanc imperfectionem quae est fictio, non confitetur, quia credit esse sufficienter dispositus, & sic non scienter celat peccatum, quod fuit in hoc quod non examinauit conscientiam suam sicut debuit, tali ergo qui verum sacramentum suscipit ornatus imprimitur, sed gratia non datur, sed postea quando redit ad cor & recolit se non bene fecisse debitum suum, & ex negligentia aliqua oblitum suum, incipit valere confessio, & non tenetur confiteri illa quae tunc confessus fuit, quia non fuit dimidiata ex intentione, sed solam fictionem illam.

Si autem fuisset sic tunc positiue celata, fuisset confessio nulla, vel si fuisset confessa non debuisset dari absolutio, sed si fuisset data, dubium est vtrum ornatum impressisset, in quo casu non potest Sanctus Thomas intelligi: secundo modo potest intelligi quando est positiua fictio quantum ad hoc quod non dolet, nec proponit abstinere, tamen ista fictio non occurrit sibi vt confitenda, nec actu cogitat quod teneatur eam confiteri, tuncenim sicut de peccato quod occurrit quidem, sed non credit quod sit peccatum, aut quod sit mortale, est de necessitate confitendum, idem est ac si fuisset oblitum per negligentiam, nec secisset debitum suum de seruando conscientiam. In quo casu solum illud est confitendum & est verum sacramentum, licet hic sit ignorantia iuris diuini, ibi facti, & hoc modo potest sustineri dictum Sanctus Thomas 2. 21. dist. artic. 1. in solutione vltimi argumenti, quod ignorantia iuris diuini non excusat a fictione: ergo talem vocat fictionem: tertio modo potest sustineri vt supra tactum est in illo qui consiteretur eidem cui prius, quantum ad hoc quod non oporteret reiterare etiam si non recoleret, quia nec vbi est integra oportet quod recolat actu de principio quando est in fine, & maxime quia hic sufficit absoluere ab omnibus, & iniungere paenitentiam profictione, & pro alijs quod faciat poenitentiam sibi iniunctam tunc, sed tunc alia pars non videtur posse sustineri scilicet quod non habeat effectum tunc, sed recedente fictione, quia nullum sacramentum fuit, nec per consequens vllum habuit effectum nec tunc, nec posehabere potuit, licet quantum ad primam partem posset dic pbabiliter, quod Sanctus Thomas refert se ad ea quae conter & de iure comnaccidunt quod homo confiteatur curato suo. Haec Petus & bene. Potest tamen dici breuius ad quartum argumentum quod talis fictus non semper in casu quo non confitetur suam fictionem dimidiat suam confessionem secundum suam aestimationem, nec contem nit sacramentum, nec semper committit in hoc speciale peccatum, nec semper tenetur illud pro tunc confiteri, sed aliquando, & aliquando non, vt dictum est, & latius dicetur, & ideo oportet distinguere de multiplici fictione, quia talis posset esse fictio, in qua dicta Durandi & Godo fredi haberent locum, puta cum confitens non intendit recipere sacramentum, sed deridere Ecclesiam, vel cum intendit recipere sacramentum, sed non rem sacramenti, vel cum intendit vtrunque suscipere tamen nullam habet poenitentiam de peccatis, vel licet paeniteat de praeterito proponit non cauere de futuro, vel econtra proponit cauere in futurum, sed non delet de praeterito, & hoc ipsum actu considerat, talis enim fictio totaliter euacuat essentiam sacramenti & consequenter omnem eius effectum, & tenetur iterum confiteri totum. Est autem multiplex alia fictio, in qua locum habent dicta Sanctus Thomas vt bene dicit Petus Et haec sufficiant ad obiecta Durandi.

Ad argumenta Godofredi respondet Berndus de Ganndus in impugnationibus Godofredi quolibus 5. q. 14. vbi sic dicit. Quaestio quam Godofredus ponit & tenet non est vera, qua qui fictus confitetur integre peccata sua, vocando fictum non contritum, sicut ipse vocat, non tenetur iterum confiteri eadem peccata, de quibus non contritus confessus est, quod patet primo, quia nec ex obligatione diuina, nec Ecclesiastica obligatur quos ad id quod est impossibile ei, sed impossibile est quod aliquis sciat se contritum, quia contritio non est vera contritio sine gratia, quam nullus secundum communem cursum potest scire se habere: ergo si non contritus teneretur iterum confiteri, cum nullus sciat vtrum fuerit contritus, nullus sciret vtrum teneretur iterum confiteri, & sic nunquam sciret absolutum ab illa obligatione respectu cuiuscunque peccati, de quo confessus sit, quod est inconueniens, vnde cum homo non possit hoc scire, vtrum sit contritus non potest ad hoc determinate obligari vt confiteatur cum contritione, sed obligatur ad contritionem in confessione sicut ad alia praecepta affirmatiua adimplenda, ad quae obligatur absolute, sed non quod impleat ex charitate, quia tunc peccaret quandocunque non impleret ea ex charitate, & omnis peccator vel quicunque alius qui honoraret parentes non existens in charitate peccaret mortaliter honorando parentes, quia transgrederetur praeceptum, quod nullus diceret, non ergo absolute sumus obligati ad seruandum praeceptum ex charitate, sed ad seruanda absolute. Vnde qui non honoraret parentes quando oportet, peccaret sicut transgressor praecepti. Ad hoc tamen quod obseruatio praeccptorum sit vtilis sumus obligati ad seruandum & implendum ea ex charitate, quia non sunt nobis vtilia ad vitam nisi cum charitate impleantur. Non sunt ergo obligatiua ad poenam sensus sicut non impleantur cum charitate, sed sunt priuatiua vitae aeternae id est non vtilia ad eam. Et similiter dicendum est in proposito, quod homo obligatus est ad confitendum absolute, ita quod implet praeceptum de confessione confitendo integre, sed non est ei vtile ad vitam aeternam sine contritione vel tunc praesente vel futura, vnde dicere quod confessus non contritus teneatur iterum confiteri, est obligare hominem ad iterum & iterum consitendum omnia, de quibus confessus est, cum nunquam sciat se fuisse contritum. Sed forte dices quod non est idem nescire se esse contritum, & scire se non esse contritum, vnde bene verum est quod nullus scit se esse contritum, sed bene potest scire se non esse contritum, quia bene potest scire, si peccata de quibus confessus est displicuerunt ei, & si fuit in proposito iterum committendi. In primo casu non tenetur homo iterum confiteri, quia scilicet non potest scire affirmatiuam scilicet se esse contritum, sed negatiuam potest scire scilicet non esse contritum propter actus contrarios contritioni, qui sunt complacentia de peccato praeterito, & voluntas committendi in futuro.

Dicendum quod homo obligatur ad confitendum peccata homini ex praecepto diuino, vt sic subijciat se clauibus Ecclesiae, quae debent in eo operari per hominem ministrum Dei & Ecclesiae: vt ergo homo sciat peccata & paenitentiam debitam imponat ordinata est confessio Hoc autem totum potest fieriin illo qui scit se non esse contritum, quia & ipse peccata propria potest dicere, & potest condignam paenitentiam pro eis a sacerdote recipere, quam implebit recedente fictione, & sic valebit totum dummodo peccatum fictionis confiteatur. Tenetur ergo Deo & homini, sed ab obligatione qua tenetur Deo reconciliari, nunquam deobligatur sine contritione, quia nisi habeat eam nunquam restituitur ad amicitiam diuinam. Homini autem non est obligatus praeter eius reconciliationem, quia hominem istum non offendit directe, sed est obligatus ad dicendum peccata sua homini, & recipiendum poenitentiam quam taxabit: ergolicet sciat se non esse contritum, absoluitur ab obligatione qua obligatus erat homini ex praecepto diuino & ecclesiastico. Si tamen sacerdos aduerteret istam fictionem scilicet quod non doleret de peccatis praeteritis, nec proponit cauere a futuris non deberet eum absoluere. In soluendo autem rationes suas apparebum aliae rationes. Haec Bernardus in forma.

Ad primum ergo Godofredi dicit quod sicut per sacramenta quaedam imprimitur character sic & per alia imprimitur quaedam dispositio in anima, vt nullum sacramentum sit sine aliquo effectu, dummodo rite conferatur, & rite suscipiatur. Ad hoc autem quod absolutio sacramentalis conferatur, rite requiritur ex parte conferentis auctoritas & notitia de peccatis de quibus iudicat, ex parte recipientis requiritur ministratio materiae quae sunt peccata, vt fiat talis ratio. Omne sacramentum habens debitum ministrum & debitam formam & materiam & debitum recipiens aliquid operatur, sed sic est in casu nostro, quia sacerdos est debitus minister, & vtitur debita forma.

Item est ibi debita materia scilicet peccata, & recipiens absolutionem ab homnide scilicet peccator, qui licet sit fictus & non recipiat absolutionem a Deo, quia non infunditur ei gratia, recipit tamen absolutionem humanam ab homine. Ita quod sicut in baptismo non obstante fictione imprimitur character, & non gratia, quia gratia opponitur fictioni & non characteri, ita in absolutione imprimitur dispositio quaedam, & non gratia, quia dispositio ista non contrariatur peccato sicut nec character, & ideo ponunt doctores talem dispositionem imprimi in anima in virtute sacramenti, vt sacramentum habens omnia quae debet habere excepta fictione non careat omni effectu, sicut cum baptismus hebte omnia quae debet habere non impeditur ab impressione characteris propter fictionem recipientis. Et est simile in naturalibus, cum ignis calefacit aquam non potest aliquando eam conuertere in seipsum, licet tamen non conuertat ita scilicet quod non imprimat formam substantialem in materia aquae, imprimit tamen quandam dispositionem scilicetcalorem, vnde si non possit habere totum effectum, habet tamen dispositionem ad principalem effectum, sicut omnino est in proposito, quia cum sacramentum non potest habere principalem effectum qui est remissio peccatorum quantum ad absolutionem, imprimit tamen quandam dispositionem ad effectum principalem, & ideo recedente illo quod impediebat principalem effectum sacramenti, ista dispositio operabit in virtute sacramenti sicut si sacramentum esset praesens, & fiet tunc remissio peccatorum. Quando ergo dicit quod illa dispositio non manet quandiu absolutio impeditur.

Dicendum quod manet quousque heat effectum suum in virtute sacramenti collati. Quia ergo probat quod non. Dicendum quod illa dispositio potest manere cum peccato sicut & character, & quod dicit quod habens talem dispositionem si iterauerit peccata non teneretur iterum confiteri.

Dicendum quod illa dispositio non agit nisi in virtute sacramenti collati, idest absolutionis, & ideo solum hatem virtutem ad illa peccata quae fuerunt materia absolutionis, & ideo non oportet illa, sed alia confiteriiterum, vnen patet quod ratio non concludit, qua illa dispositio non agit nisi virtute absolonis pteteritae, quam non potest se extendere ad peccata futura. Haec Bernardus.

Ad secundum dicit quod de ratione verae & sacramentalis paenitentiae sunt praedictae tres partes, nec habent totam suam efficaciam sine tribus partibus. Vnde nec in ficte confitente habebit perfectam efficaciam sine contritione, sed ordo inter partes licet sit conueniens vt contritio praecedat, non tamen est necessarius, sed sufficit vt contritio sequatur, quia etiam per solam contritionem remittuntur peccata quantum ad Deum cum solo proposito confitendi, quia homo est obligatus ad confessionem, & ideo facta confessione si superueniat contritio habebit in virtute confessionis praeteritae suam efficaciam, vnde etiam potest formari alia ratio quia non minus potest confessio praeterita quam futura, immo magis, quia praeterita habet illam dispositionem imprimere quae dicta est quam non imprimit futura quantumcunque habeatur in praeposito, sed contritio cum proposito confessionis futurae simpliciter delet peccatum, ita quod non tenetur confiteri nisi semel habita opportunitate, quam si non haberet nihilominus absolutus esset: ergo & contritio virtute confessionis praeteritae sufficit ad delendum peccatum totaliter, ita vt nulla obligatio, nec quo ad Deum ratione praesentis contritionis, nec quo ad Ecclesiam ratione praeteritae confessionis & absolutionis remaneat.

Confirmatur ratio, quia vnumquodque virtuosius est in re & in esse reali quam in proposito, sed confessio praeterita fuit in esse reali, & dimisit praedictam dispositionem: ergonon minus fecit quantum ad omnia quam confessio habita in proposito. Haec Bernaus & bene Ad tertium dicit quod talis fictus non committit nouum peccatum, sed nouam conditionem peccati. Non penitere enim de peccatis praeteritis, vel non proponere cauere a futuris, non est nisi circunstantia peccati, quae potest aggrauare peccatum, quae tamen non trahit ad aliud genus peccati, vnde non est necessarium eam confiteri, licet congruum sit, & ideo confessio integra est, vnde argumentum supponit falsum quod ista fictio sit nouum peccatum Sed forte dices quod accedere indigne ad confessionem est nouum peccatum.

Dicendum quod non quia accedere ad confessionem vt homo soluat obligationem, ad quam se reputat obligatum non est malum per se, nec non displicentia de peccato de nouo aduenit, quia etiam nec prius de peccato dolebat, vnde nullum nouum peccatum committit, sed circunstantiam, quia vbi confitetur peccata, ad hoc quod confessio valeat ei, tunc deberet conteri de peccatis, vnde patet, quod ratio non concludit. Haec Bernu.

Ad quartum dicit quod si talis affirmaret se contritum cum non sit, adhuc, forte non impediretur fructus confessionis saltem sequens, quia tale mendacium non est pernitiosum, quia non fit in detrimentum alterius, quia de se non est mortale, vnde est officiosum. Peccatum autem veniale non facit confessionem non esse integram, si non dicatur in confessione, cum non sit absolute necessarium peccata venialia confiteri. Adhuc autem minus peccat mentiendo facto scilicet simulando se contritum cum non sit, qua mendacium facti non est ita graue sicut verbi, quia factum non est ita ordinatum ad significandum aliquid, sicut verba, vnde etiam Doctores ponunt, quod non omnis hypocrisiest peccatum, & ideo siue facto siue verbo dicit se contritum, cum non sit, non impeditur integritas confessionis. De confessione autem fictionis cum non trahat in aliud genus peccati non tenetur eam confiteri, si tamen confitetur, bene facit. Quando ergo dicunt doctores quod debet illam fictionem confiteri, verum est quod sic debet eam confiteri sicut debet vitare venialia, quae quilibet vitare debet, tamen si non vitat, non peccat mortaliter, quia tunc peccando venialiter peccaret mortaliter, quod falsum est, vnde nec in speciali nec in generali tenetur confiteri peccata prius confessa, nec etiam fictione, vnde sufficit quod recedat fictio. Sed tunc est difficultas, quia si fictio non est nisi venialis, vel quoddam aggrauans sicut veniale, cum veniale non impediat gratiam, videtur quod vel talis fictus recipiat gratiam, quod nullus ponit, vel quod talis fictio sit peccatum mortale, per quod gratia impeditur. Et dicendum quod in ista fictione considerantur duo, vnum materiale scilicet non paenitere de peccatis, & aliud formale scilicet accedere ad confessionem cum ista impaenitentia, & illud dicitur formaliter fictio. Ratione ergo primi impeditur ne absolutio conferat gratiam, quia quandiu non paenitet de peccatis, non confertur ei gratia, sed ratione istius actus vt sic non impeditur formaliter, & ideo fictio formaliter loquendo non impedit quin conferatur ei gratia, sed illud quod est materia fictionis, & propter hoc quando recedit materia fictionis scilicet quod paenitebit de peccatis praeteritis, tunc recedit fictio totaliter, & recipiet gratiam, & ideo non oportet quod fictionem consfiteatur. Nec etiam oportet quod dicat. Confessus fui alias, & non sui contritus, quia hoc non est nouum peccatum sed aliqua circunstantia peccati, quae vt admiscetur confessioni non mutat in aliud genus peccati, & sic ex nulla parte necessarium est eam confiteri. Haec Bern.

Ad quintum dicit quod Godofredus male soluit ad rationes alterius partis, licet illae non sint multum efficaces, vnde quo ad solutionem primae dicit, quod paenitentia sacramentalis non habet efficaciam suam sine contritione vel praesente vel praeterita vel futura Vnde sciendum quod in sacramento poenitentiae sicut in alijs est aliquid quod est sacramentum tantum, sicut illud quod agitur exterius inter consitentem & confessorem, & est aliquid quod est res sacramenti tantum, sicut gratia per quam remittuntur peccata vel remissio peccatorum, quod idem est, & est ibi aliquid quod est res & sacramentum, & hoc non potest esse nisi dispositio quaedam quae fit in anima per absolutionem, sicut per baptismum character, & haec dispositio sufficit. Quia autem sufficiat ad remissionem peccatorum, & quod oporteat Godofredum hoc ponere probatur per ea quae iste dicit hic. Dicit enim quod oportet ad hoc quod sit vera confessic quod peccator sit contritus vel attritus. Ita quod videtur secundum eum sufficere ad valorem confessionis quod peccator sit attritus, sed attritio in hoc differt a contritione, quia contritio non est sine gratia, quia importat sufficientem displicentiam de peccato, attritio autem non est cum gratia, quia non importat sufficientem displicentiam, sed aliqualem. Tunc ergo arguo. Aut confessio quae sit cum attritione absolutione habita valet aut non. Iste dicit quod valet, sed non valet pro tempore absolutionis: ergo post vel nunquam valet. Si postea valeat quaero per quid, oportet enim ponere aliquid in attrito quod remaneat post absolutionem, quia absolutio praeterita, vt praeterita nihil est, sed vt aliquem effectum dimittit qui non potest esse nisi dispositio illa quam ponunt alij. Et ideo etiam per dicta istius oportet ponere necessario istam dispositionem, ita quod hic sunt duae rationes quare oportet ponere hanc dispositionem, vna est, quia est sacramentum, & res sacramenti. Alia quia iste dicit quod confessio valet attritis, & certum est quod non valet eis pro tempore illo ad remissionem culpae, sed pro tempore alio, quod non posset facere nisi aliquem effectum in attrito dimitteret.

Item ad maiorem euidentiam praedictorum oportet probare contrarium, eo quod iste dicit hic quodcilicet peccator fictus vel non contritus non sit materia conueniens confessionis vel absolutionis, quod autem peccator non contritus possit esse materia sacramento paenitentiae, ita scilicet quod sit suscipiens inquantum peccator, patet quia alius non potest recipere absolutionem cum effectu nisi peccator, materia autem sunt peccata proprie, tamen non faciendo vim dicamus peccatorem, sicut ipse innuit materiam poenitentiae, Quia non sit necessarium eum esse contritum patet, qua minister cuiuslibet sacramenti debet cognoscere matenam sacramenti quod ministrat, aliter male posset ei formam applicare, sed si peccator contritus inquantum contritus esset materia huius sacramenti, non autem peccator inquantum peccator, nunquam minister huius sacramenti sciret vel cognosceret materiam sacramenti sui, quia in eo non est scire quis sit contritus, tum quia contritio est de interioribus quae non subsunt iudicio hominis, etiam in foro poenitentiae, nisi inquantum exterius patefiunt, tum etiam quia ex quo sponte dicit peccata sua, & non apparent exterius signa in contritionis, quia tunc non deberet eum absoluere, non debet iudicare eum incontritum, & ideo necesse est ponere quod peccator inquantum sponte confitetur peccatsua sit materia illius sacramenti, & non inquantum contritus. Ex quo patet causa dicti quod cum Sacerdos sit sufficiens minister & forma debita, & peccator sit materia inquantum sponte confitetur peccata sua, patet quod in tali confessione est verum sacramentum, & ideo non tenetur iterum confiteri. Contra secundam solutionem sic dicit. Simplex narratio peccati facta per modum confessionis cui debet fieri, & sicut confessio, sufficit non solum ad implendum praeceptum Ecclesiae, sed Dei, quia Deus licet det praeceptum de confessione per lacobum, confitemini alterutrum peccata vestra, tamen patet quod dat praeceptum vt confessio fiat homini, & ideo ad nihil extendit se confessio nisi quod potest subesse iudicio hominis. Hominis autem iudicio non subest, vtrum aliquis sit contritus vel non contritus, nisi expresse diceret confitens se non esse contritum, ita quod diceret se non poenitere de peccatis, vel non velle cauerc in posterum, vel etiam nisi per facta euidentia ostenderet se non esse contritum: in quibus casibus Sacerdos, qui non solum habet claues aperiendi caelum, sed etiam claudendi, non debet eum absoluere. Ergo dum modo offerat se Sacerdoti ad modum penitentis dicendo peccata sua, hoc sufficit ad omnem confessionem quae debet fieri homini, siue praecepto diuino siue Ecclesiastico.

Item quod dicit quod confessio non est integra in isto casu, ostensum est contrarium, quia non paenitere de peccato non dicit peccatum aliquod per se, sed circunstantiam peccati, quae etiam noua non est quando confitetur, cum etiam prius fuerit non penitens. Si autem fuisset poenitens & contritus ante confessionem, & nihilominus in confessione non paeniteret de peccatis de quibus prius paenituit, tunc ex mala voluntate sua committeret nouum peccatum, quia de nouo haberet complacentiam in malo, & in tali casu bene oporteret confiteri peccatum, verbi gratia, habui complacentiam & in hoc & in illo & placuit mihi quod feceram: vnde sic debet confiteri in tali casu, supposito quod contritio praecessit, & quod ipse sciuerit eam praecessisse, quod est impossibile, & ideo semper regulariter dicendum est quod nunquam istam impoenitentiam quae non est nisi circunstantia peccati in aliud genus non trahens non tenetur confiteri.

Contra tertiam solutionem dicit quod sacramenta nouae legis sunt signa alicuius quod imprimitur per ea, quando rite susci piuntur, etiam maedod impediente fictione: vnde absolutio significat illam dispositionem quae operatur remissionem peccatorum, nisi sit impedimentum. Hae sunt responsiones Berndus ad argumenta Godofredi, in quibus licet multa bene dicta sint, tamen aliqua falsadicit.

Primum est quod fictio confitentis in nullo casu sit nonum aut speciale peccatum, sed sola circunstantia quae non trahit in aliud genus peccati, nisi in casu quem ponit impugnando penultimam solutionem Godofredi. Hoc enim falsum est, quia ille qui cum complacentia peccati praeteriti vel cum proposito in futurum peccandi confitetur, dato quod tales actus interiores habuerit antequam confiteretur, tamen quia cum talibus actibus accedit ad sacramentum poenitentiae, nouum peccatum committit, quod potest reduci ad speciem vel genus sacrilegij, sicut dicit Sanctus Thomas in suo simili tertia parte q. 80. arti. 4. vbi quaerit. Vtrum peccator sumens corpus Christi sacramentaliter peccet, & in principali responsione sic dicit. In hoc sacramento sicut in alijs illud quod est sacramentum est signum eius quod est res sacramenti. Duplexautem est res huius sacramenti vna quidem quae est signata & contenta, scilicet ipseChristus. Alia autem quae est signata, & non contenta, scilicet corpus Christi mysticum, quod est societas sanctorum quicunque ergo hoc sacramentum sumit ex hoc ipso significat se esse Christo vnitum & membris eius incorporatum, quod quidem fit per fidem formatam quam nullus habet in peccato mortali, & ideo manifestum est quod quicunque cum peccato mortali hoc sacramentum sumit falsitatem in hoc sacramento committit, & ideo incurrit in hoc sacrilegium tanquam sacramenti violator, & propter hoc mortaliter peccat. Haec ille.

Item ibidem in solutione tertij sic dicit. Maxima bona Augutinus intelligit virtutes animae, quibus nullus male vtitur quasi principijs mali vsus, vtitur tamen eis aliquis male quasi obiectis mali vsus, vt patet in his qui de virtutibus superbiunt. Ita & hoc sacramentum quantum est ex se non est principium mali vsus, sed obiectum, vnde Augustinus dicit. Multi indigne accipiunt corpus Domini, per quod docemur quod cauendum sit accipere bonum. Ecce enim factum est malum dum male accipitur bonum, sicut econuerso a populo factum est bonum cum bene accipitur malum, scilcet cum stimulus sathanae patienter portatur. Haec ille.

Similia dicit quaestio. 69. art. 9. in solutione tertij in materia de baptismo. Similia dicit 4. sent. dist. 9. q. 1. artic. 3. in solutione primae & secundae q. Sic dico in proposito quod cum accedens ad poenitentiae sacramentum ostendat se poenitere de peccatis, & velle Deo reconciliari, & satisfacere, si talis sit positiue & scienter fictus, vtpote quia recolit se complacere in praeterita culpa, vel nullam deilla displicentiam habere, aut recolit & actu considerat, se proponere peccare in futurum mortaliter, vel non habere propositum abstinendi a peccato mortali, vel nolle satisfacere Deo, nec iniunctam poenitentiam adimplere, talis committit mendacium facti, & sacrilegium & violationem sacramenti, & sic nouiter peccat noua specie peccati. secundum falsum quod dicit Bernest quod talis ficte accedens ad sacramentum poenitentiae committat nouam circunstantiam peccati & aggrauationem peccati, & nullo modo committat nouum peccatum, nec aliquo modo nouiter peccet. Istud enim videtur implicare contradictionem quod aliquis nouiter augeat peccatum suum, & aggrauet illud, & quod in tali noua aggrauatione & augmentatione, nullo modo nouiter peccet, nec nouiter sit culpabilis, vel quod correspondeat sibi nouus gradus paenae, & tamen nullo modo committat nouum peccatum aut culpam aut gradum culpae. Vnde quicunque meretur nouum gradum poenaecommittit nouum gradum culpae, & consequenter nouam culpam, quia quilibet nouus gradus culpae est noua culpaaliquo modo: tertium falsum quod dicit est quod si talis fictus asserat se esse non fictum, vel se esse contritum, non ideo impeditur fructus confessionis, nec peccat mortaliter, quia non mentitur mendacio pernicioso in detrimentum alterius. Hoc siquidem falsum est, quia licet in tali casu suum mendacium non noceat alteri, tamen nocet sibiipsi & cedit in contemptum & violationem sacramenti, & irreuerentiam Dei & Ecclesiae: quartum falsum quod dicit est quod omne mendacium facti sit leuius quolibet mendacio verbi, hoc siquidem falsum est, quia multa mendacia facti sunt peccata mortalia, & multa mendacia dicti sunt venialia: quintum falsum quod dicit est quod non omnis hypocrisis sit peccatum Hoc enim falsum est prout ostendit Sanctus Thomas secunda secundae q. 3. Nam in primo artic. quaestionis ostendit quod omnis simulatio est peccatum, & in secundo ostendit quod omnis hypocrisis est simulatio quia peccator simulat personam iusti. Idem ponit 4. sent. dist. 16. q. 4. artic. 1. vbi probat quatuor conclusiones.

Prima est quod omnis hypocrisis est peccatum, secunda quod hypocrisis est speciale peccatum: tertia quod hypocrisis quandoque est peccatum mortale: quarta quod hypocrisis directius impedit effectum poenitentiae quam alia peccata, qua semper excludit rectam intentionem actuum poenitentiae. Quando autem sit mortale peccatum ostendit ibidem in solutione tertiae q. dicens. Hypocrisis habet eandem rationem peccati sicut & mendacium, mendacium autem non semper est peccatum mortale, sed quando est perniciosum. Et similiter hypocrisis non semper est peccatum mortale, sed quando est pernitiosa cadens in nocumentum alterius personae, dum propter creditam sanctitatem alium defraudat re quam habet vel habere deberet, aut in nocumentum fidei & Ecclesiae, dum propter sanctitatem creditam de ipso ei contra fidem & Ecclesiam creditur. Haec ille.

Sed in secunda secundae q. 3. artic. 4. sic dicit in hypocrisi sunt duo scilicet defectus sanctitatis & simulatio illius. Si ergo ille dicatur hypocrita, cuius intentio fertur ad vtrunque vti scilicet aliquis no curet sanctitatem habere, sed solum apparere, sicut consueuit accipi in sacra scriptura, sic manifestum est quod est peccatum mortale. Nullus enim priuatur totaliter sanctitate nisi per peccatum mortale. Si autem dicatur hypocrita ille quiintendit simulare sanctitatem a qua priuatur per peccatum mortale, tunc quamuis sit in peccato mortali ex quo priuatur sanctitate vitae, non tamen semper ipsa simulatio est ei in peccatum mortale, sed quandoque veniale, quod discernendum est ex fine qui si repugnat charitati Dei vel proximi erit peccatum mortale, puta cum simulat sanctitatem vt falsam doctrinam disseminet, vel vt adipiscatur ecclesiasticam dignitatem indignus, vel quaecunque alia temporalia bona in quibus finem constituit. Si vero finis intentus non repugnat charitati erit veniale, puta cum aliquis in ipsa fictione delectatur. De quo dicit Philosophus 4. Ethic. quod magis videtur vanus quam malus. Eadem enim ratio est de mendacio & simulatione, contingit tamen quod aliquis simulat perfectionem sanctitatis quae non est de necessitate salutis, & talis simulatio nec semper est pectatum mortale, nec semper est cum peccato mortali Haec ille.

Ex quibus apparet quod hypocrisis est peccatum mortale quando est perniciosa, puta cedens in detrimentum alterius personae vel Ecclesiae vel fidei vel Dei. cum ergo ficte confitens fictione positiua superius expressa quantum in se est detrimentum inferat ministro Dei, & sacramento Dei, cuius vel quorum effectum impedit, contemnat etiam Deum in suo sacramento, detrimantum etiam inferat sibiipsi quem tenetur plus quam proximum diligere priuando vel excludendo vel impediendo habitum charitatis & gratiae, & peccatorum mortalium remissionem, sine quibus non est salus ipsi, constat quod sua fictio simulatio & hypocrisis est peccatum mortale, vtputa mendacium pernitiosum existens. Nec debet dici mendacium officiosum, cum nulli prosit nec prodesse possit: sextum falsum est quod talis confessio est integra facta cum tali positiua fictione scienter: septimum est quod taliter confessus non teneatur confiteri peccata prius confessa, nec ipsam fictionem plusquam peccata venialia: octauum est quod taliter fictus non impediatur ab effectu vltimo sacramenti per formale fictionis, scilicet per indignum accessum ad sacramentum & abusum eius, sed solum per materiale fictionis quod est non paenitere de peccatis: nonum falsum est quod attritio cum sacramento vel sacramenti susceptione in nullo casu sufficiat pro tempore susceptionis sacramenti ad remissionem peccatorum, sed solum post susceptionem eius. Videtur enim velle quod sacramentalis absolutio nunquam de attrito efficiat contritum quod falsum est: decimum est, quia videtur velle quod materia sacramenti poenitentiae sit peccator spontanee confitens peccata, & quod non requiratur ad propriam materiam sacramenticontritio nec attritio, nec aliqua displicentia de peccato, hoc enim falsum est, quia licet ad veritatem sacramenti non requiratur in confitente contritio, requiritur tamen aliqualis displicentia de peccatis quae confitetur, vel in singulari vel in speciali vel in generali: vndecimum falsum est quod talis ficte confessus regulariter, & in onini casu sit absolutus a praecepto Ecclesiae & Dei sine quacunque distinctione: vnde super hoc Petrus de Palude ponit quinque opiniones, & in vltima quae est sua sic dicit. Talis liberatur a praecepto Ecclesiae, ita quod ante annum illum non teneatur confiteri, siue dicat fictionem illam, siue non, dum tamen dicat omnia alia peccata sua, quia Ecclesia non potest praecipere nisi actum exteriorem, nec potest praecipere aliquam satisfactionem, nec poenam imponere pro actu interiori: vnde quando dicitur quod confiteatur omnia peccata sua quo ad peccata cordis est consilium, sed quo ad exteriora est praeceptum. Si dicatur. Ecclesia non praecipit illud quod est malum, quia praecepta boni legistatoris dantur de actibus virtutum.

Dicendum quod confessio & absolutio in ficto non sunt mala de se, sed propter circunstantiam fictionis, & ideo secundum se est in praecepto, & quo ad substantiam facti liberatur a praecepto humano, quod non potuit concludere priuationem fictionis, sicut nec fictionem prohibere, sicut si eleemosyna est in praecepto & fiat propter hypocrisim, dum tamen homo velit se aquietare a praecepto, & cum hoc placere mundo liberatur a praecepto.

Sciendum est autem quod praecipere confiteri legem condendo non est praeceptum fori penitentialis effectiue, licet sit de illo foro materialiter & obiectiue, sicut dare indulgentias: vnde non potest intelligi praeceptum de confitendo quo ad potestatem ordinis, sed de foro poenitentiae potest confessor iniungere quod frequenter confiteatur de interioribus, de quibus se ei submittit.

Ad illud autem quod obiicitur a quibusdam quod Ecclesia potest praecipere actum interiorem ratione exterioris quando sine primo non habet effectum, sicut qui potest praecipere lectionem potest praecipere meditationem &c.

Dicendum est quod non oportet, sed eoipso quod homo praecipit mihi lectionem Deus qui praecepit mihi obedire praecipit mihi meditationem, sine qua non possum legere. Si autem dicatur quod Ecclesia praecipit alicui contrahere matrimonium, quod non est sine consensu, & per consequens consensum, alias ei obediret quitantum per verba contraheret & excommunicatronem euaderet.

Dicendum quod non est simile, quia sicut Ecclesia de peccatis confessis licet cordis, quia iam sibi subduntur dat indulgentias, sic postquam aliquis promisit alicui ducere eam in vxorem obligatus est ad actum interiorem ex facto quod Ecclesiae subiacet: vnde de ratione contractus quo obligatus est ad actum interiorem Ecclesia cogit eum ad illum, sicut si quis solo corde vouisset, Ecclesia ad illius voti obseruantiam non cogeret. Si autem ore, tunc sic. Hic autem iste non se obligauit ad paenitendum interius promissione quae subiaceat Ecclesiae, quia licet in baptismo abrenunciauerit sathanae, & professus sit religionem Christianam, non tamen obligauit se Ecclesiae ad obediendum nisi in illis quae sunsibi commissa, & haec sunt exteriora, sicut religiosus non potest cogi nisi ad ea quae ex regula & constitutionibus habent praelati imponere, ad quae se obligauit, non ad plura, nisi prout sunt in casu necessaria ad illa. Cum autem adducitur d ctum legis quod cum alicui aliquid committitur etiam committitur illud sine quo exequi non potest, & si alias non copetat &c.

Dicendum quod commissa iurisdictione tacite committuntur illa quae sunt ad hoc necessaria quando sunt taliquae solent alias expresse committi, talia autem non sunt actus interiores, quorum iudicium Deus homini prohibuit nisi in foro conscientiae, & ideo quamuis non possit praecipere confessionem de peccato occulto exteriori in foro exteriori, potest tamen praecipere confessionem de illo in foro interiori, Ecclesia enim habet praeceptum in foro exteriori ac bene ordinandum vtrunque forum, sed quia actus interior omnino subterfugit forum exterius, etiam si de ipso constaret, quia siquis confitetur se consensisse in homicidium, non propter hoc posset excommunicari, sicut nec decollari, inde est quod de actu interiori non potest Ecclesia ferre praeceptum nec respectu fori paenitentialis, nec iudicialis, sed de actu exteriori omnino occulto, quod ipsa posset punire si ei constare puta per confessionem eius qui solus est sibi conscius, quod aliter non potest ei constare ipsa non potest facere praecepti in iudicio exteriori, ita scilicet vt cogatur fateri veritatem, quia iure diuino prohibetur de tali occulto inquirere, cum act cusatio vel clamosa insinuatio debeat praecedere, licet in communi possit excommunicare eum, qui hoc fecerit, sed de isto actu potest dare praeceptum exequendi in foro penitentiali, sed de ipsa interio.i poenitentia nullo modo videtur posse praeceptum dare, quia nullo modo cadit sub eius praecepto, nec quod talis interior poenitentia habeatur, nec quod aliqui de eius fictione confiteatur. Haec Petrus. Ex quibus patet quod confiteri cum poenitentia interiori non est praeceptum Ecclesiae, sed Christi, & similiter confiteri fictionem interiorem, sicut & alia peccata cordis, licet non sit praeceptum Ecclesiae, est tamen praeceptum Dei. Similiter dico, quod licet accedere cum fictione ad sacramentum baptismi vel paenitentia vel alia non sit prohibitum praecepto Ecclesiae est tamen prohibitum praecepto Christi prohibentis hypocrisim quae est peccatum mortale, non tamen prohibet illam quae est venialis. Alia vero quae dicit Bernus possunt stare. Ideo argumenta quae ipse soluit inconuenienter, soluenda sunt ex dictis Petrus de Palude potissime in solutione ad quartum Durandi superius recitatis, vt patet.

Ad argumentum contra conclusionem respondet Sanctus Thomas praesenti dist. q. 3. artic. 4. quaestiuncula prima, in solutione secundi, dicens quod contritio & satisfactio fiunt Deo, sed confestio fit homini, & ideo de ratione contritionis & satisfactionis est quod homo sit Deo per charitatem vnitus non autem de ratione confessionis. Haec ille.

Sed contra hoc arguit Petus de Palude dicens. Contra verba quae ponit Thomas videtur, quia si contritio & sa. tisfactio quia fiunt Deo requirunt quod homo qui ista facit sit vnitus Deo, sic confessio quia fit homini requirit quod sit vnitus homini, & si prima vnio debet esse per charitatem parratione secunda, nisi dicatur sic quod Deus qui videt dispositionem, non inducit formam nisi in materiam bene dispositam, sed homo qui non videt cor, vel si ei dicitur, facit quod suum est intendens facere quod facit Ecclesia, siue erret in facto, & tunc non peccat, quia alius cui tenetur credere non confitetur fictionem, siue erret in iure, quia alius confitetur eam, & iste nihilominus absoluit abutens claue, tamen ex quo intendit absoluere & verum sacramentum conferre videtur quod conferat, & si tunc non habet effectum propter illius indispositionem, habebit tamen postea vel ex pactione Dei, vel ex dispositione remanente. Et si dicatur quod non est sacramentum: ergo licet habeat veram formam, non tamen verammateriam quae est peccator contritus, sicut materia matrimonij homo consentiens.

Dicendum quod quando sua fictio non sibi occurrit vt confitenda, tunc non est confessic dimidiata, & quando fictionem suam dicit cum alijs peccatis est confessio integra, & sic materia perfecta cui potest imprimi forma, quod si fiat verum sacramentum erit, quamuis fieri non debeat, sicut sacerdos habens Hostiam superAltare non pollutum non deberet quidem celebrare, sed si proferret verba, vera Eucharistia esset, & sufficit vt quidam dicunt, & tale sacramentum non valet ad remissionem culpae nec poenae pro tunc, sed recedente fictione valet ad vtrunque, vel ex pactione vel ex ornatu disponente, sicut character etiam si contritio ponatur pars essentialis paenitentiae Sacramenti, quia sicut satisfactio quae ordine naturae debet sequi confessionem, & contritionem aliquando praecedit confessionem & sufficit, ita vt non teneatur Deo amplius satisfacere, puta quia contritio deleuit poenam, in quo casusi constaret sacerdoti nullam poenitentiam iniungere deberet sicut nec baptizato, vel si tantam poenitentiam fecit post contritionem proprio motu quod videatur satisfaciens confessori, non iniunget aliam. Aliquando autem praecedit contritionem, vt quando facta est in peccato mortali, & est talis quod aliquid demit de substantia, puta quia tota paenitentia erit in eleemosynis quas errogauit in peccato, postea conteritur gratas habens eleemosynas quas fecit peccator, & est materia, sed immunda nisi sit saltim attritus, vel confessio sine contritione est materia immunda sic econuerso, licet contritio debeat praecedere confessionem & absolutionem, si tamen sequitur sufficit ad habendum tunc fructum. Haec Petrus. Mihi breuiter videtur dicendum quod pro tempore absolutionis non sit verum sacramentum poenitentiae nec integrum, si confitens non habet tempore quo confitetur nec tempore quo absoluitur vllam displicentiam de peccato, quia in hoc casu non est vera nec integra nec sufficiens materia sacramenti, vt prius dictum est. Si autem habet aliquam displicentiam de peccato quae tamen non attingit ad rationem contritionis nec secundum se, nec cum sacramento, nihilominus est verum sacramentum, sed non perfectum in se, & in suo effectu, quam tamen vltimatam perfectionem dabit sibi contritio, si postea sequatur. Si autem nec tempore confessionis, nec tempore absolutionis affuit attritio, nec qualiscunque displicentia de peccato, tunc nulla contritio sequens faciet nec integrabit nec perficiet praecedens sacramentum quod nullum fuit, sed aliunde poterit esse salutifera, puta ex desiderio futuri sacramenti. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext