Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum confessio non integra possit aliquid valere ad salutem
CIRCA decimam octauam distinctionem, & finem praecedentis quaeritur. Vtrum confessio non integra possit aliquid valere ad salutem.
Et arguitur quod sic, quia sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis nisi propter absolutionem, sed quandoque sacerdos qui audit confessionem potest de aliquibus peccatis absoluere, & non de omnibus: ergo ad minus in talicasu non oportet, quod confessio sit integra.
In oppositum arguitur, quia hypocrisis est impedimentum poenitentiae, sed diuidere confessionem ad hypocrisim pertinet, vt Augustinus dicit: ergo confessio debet esse integra, sic vt omnia peccata vni sacerdoti quis confiteatur. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In scodmo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Confessio debet sic esse integra vt homo confiteatur vni omnia peccata quae habet in memoria. Hanc ponit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 17. q. 3. artic. 4. in solutione secundae q. vbi sic dicit. In medicina corporali oportet quod medicus non solum vnum morbum contra quem medicinam dare debet cognoscat, sed etiam vniuersaliter totam habitudinem ipsius infirmi, eo quod vnus morbus ex adiunctione alterius aggrauatur, & medicina quae vni morbo competeret, alteri nocumentum praestaret. Et similiter in peccatis, quia vnum aggrauatur ex adiunctione alterius, & illud quod vni peccato est conueniens medicina, alteri incentiuum praestaret, cum quandoque aliquis contrarijs peccatis sit infectus sicut docet Gregorius in pastorali. Et ideo de necessitate confessionis est quod homo omnia peccata confiteatur quae habet in memoria, quod si non faciat non est confessio, sed confessionis simulatio. Haec ille. Item ibidem arguit sic. Confessio est pars penitentiae, sed poenitentia debet esse integra, vt 20. dist. magister dicit: ergo & confessio. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Non minor morbi spiritualis detectio est necessaria in medicina spirituali quam morbcorporalis in medicina corporali, sed in medicina corporali oportet detegere vni & eidem medico omnem morbum corporalem memoriae occurrentem: ergo consimiliter in medicina spirituali oportet detegere vni & eidem medico omnem spiritualem morbum memoriae occurrentem.
Secunda conclusio. Non est necessarium quod confitens semper absoluatur ab omnibus peccatis confessis per vnum & eundem, immo potest per vnum absolui ab aliquibus & non ab alijs, sed remitti ad alium qui absoluat a reliquis. Hanc conclusionem ponit Sanctus Thomas vbi supra in solutione quarti argumenti. Illud enim argumentum est tale. Sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis nisi propter absolutionem &c. vt supra recitatum est in primo argumento quaestionis, & respondet sic. Dicendum inquit quod etiam si sacerdos non possit absoluere de omnibus, tamen tenetur sibi omnia confiteri vt quantitatem totius culpae cognoscat, & de illis de quibus non potest absoluere ad superiorem remittat. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Deficiente causa propria alicuius effectus tollitur effectus, sed causa quare confessio dimidiata non valet est quia illa dimidiatio tollit notitiam quantitatis peccati, quae necessaria est sacerdoti, & impedit eius curationem. Dimidiatio vero absolutionis non tollit talem notitiam, nec impedit curam: ergo absolutio in casu potest dimidiari, non autem confessio. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Durandus non quidem directe contra conclusionem, sed contra eius probationem dicens, quod ratio adducta pro conclusione non videtur necessario probare quod necessarium sit omnia peccata confiteri vni & eidem, sed solum quod est valde congruum, quia secundum eam non est necesse omnia peccata simul confiteri nisi ratione grauitatis quam vnum sortitur ex alio, vel ratione medicinae quae prodesset contra vnum & non contra aliud, sed propter primum non oportet hoc ponere, quia circunstantiae aggrauantes non sunt de necessitate confessionis, sed solum ille quae addunt nouam speciem peccati, sed vnum peccatum si recipiat grauitatem ex alio sibi adiuncto, non tamen recipit nouam speciem: ergoad confessionem vnius peccati non requiritur necessario quod fiat mentio de alio. Nec propter secundum scilicet propter medicinam, quia vel loquitur de medicina quae ex pellit morbum vel de illa quae praeseruat a recidiuo. Medicina autem quae expellit morbum peccati vnius nunquam est contraria medicinae alterius peccati, quia eadem est medicina expellens omne peccatum scilicet gratia, & ita ratione illius medicinae non oportet confiteri simul omnia peccata, ne medicina quae curat vnum peccatum, grauet vel augeat aliud, quia istud nunquam est. Nec ratione medicinae praeseruatiuae, quia non est de ratione verae poenitentiae quod homo ab ea non possit excidere: ergo non est necessarium ad veram poenitentiam quod exhibeantur omnimoda remedia contra recidiuum. Alius est autem modus efficacior probans eandem conclusionem, & est talis. Confessio respondet contritioni sicut signum signato, quia ea quae sunt in voce notae sunt earum quae sunt in anima passionum, & etiam correspondet per simile, quia per contritionem fit mentalis confessio coram Deo, sicut per confessionem vocalem fit manifestatio peccatorum coram ministro, sed contritio non potest esse de vno peccato sine alio: ergo nec confessio: & sic patet quod confessio debet fieri integre de omnibus peccatis vni & eidem, quod est intelligendum de peccatis quae memoriae occurrunt prima discussione conscientiae quae debet confessionem praecedere. Haec Durandus. Secundo potest argui directe contra conclusionem, quia sicut confessio habet determinatum ministrum, ita videtur habere debitam materiam quae est illud per quod peccata manifestantur, sed consitens vt videtur potest manifestare partem peccatorum per vnum signum scilicet verbo & partem per aliud scilicet scripto: ergo potest partem peccatorum manifestare vni ministro, & aliam partem alteri.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus dicens, quod licet Ecclesia seruet illum modum scilicet quod inferior audiens totam confessionem absoluit de casibus quibus potest, superior autem ad quem remittitur audit solum casum pertinentem ad se, & de illo absoluit, tamen contra istum modum & contra conclusionem sequuntur aliqua inconuenientia.
Primum est, quia confessio quae fit inferiori integre de omnibus, & ipse non absoluit de omnibus, non habet aliquam absolutionem sibi correspondentem: secundum est, quia confessio quae fit superiori de solo casu pertinente ad ipsum non est integra: tertium est quia cum in illo peccato fuerit confessus inferiori, dubium est quare tenetur iterato alij confiteri, quia quamuis rite confessus possit si velit iterato confiteri quod tamen ad hoc obligetur non videtur rationabile: quartum est, quia absolutio quae fit ab inferiore & superiore non est vna, nec de eisdem peccatis, sed de diuersis. quae omnia videntur inconuenientia. Forte dicetur quod non obstante quod inferior absoluat de casibus pertinentibus ad ipsum, & superior de casu ad se pertinente, est tamen vna absolutio: quia quilibet eorum absoluit vt minister Dei qui est vnus, licet ministri sint plures. Sed istud non soluit, immopotius confirmat, quia sicut minister non absoluit nisi vice Dei, sic non fit ei confessio, nisi vt ministro Dei. Si ergo absolutio quae fit a pluribus ministris est vna propter vnitatem Dei cuius ministri sunt, eodem modo confessio facta pluribus erit vna & sufficiens. Secundo potest argui contra vtranque simul conclusionem, quia sicut homo non tenetur confiteri integre nisi de quibus recolit: sic cum confessio fiat propter absolutionem non tenetur confiteri integre nisi ei qui potest ipsum absoluere: vnde videtur sufficere quod peccator confiteatur inferiori de illis de quibus potest eum absoluere, & de reliquis superiori, & per quemlibet absoluatur de casibus ad eum pertinentibus, absurdum enim videtur quod aliquis teneatur confiteri de aliquo peccato Sacerdoti qui non potest eum de illo de peccato absoluere, & sic videtur quod licite potest dimidiari tam confessio quam absolutio.
Confirmatur, quia non est necesse vt quod semel confessi sumus, iterum confiteamur, vt habetur de poeni, dist. 1. c. mensuram, sed dimidians confessionem curato & Episcopo rite confitetur in casu in quo curatus non potest eum absoluere de omnibus, nec Episcopus vult audire nisi de suis, quia nemo tenetur confiteri illi qui non vult, vel non potest eum absoluere: ergo &c. Et huius opinionis videtur esse Berndus de Gannaco in impugnationibus Henrici, quolibet primo, q. 26. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad ea quae Durandus obijcit contra probationem primae conclusionis, respondet Petrus de Palude dicens, quod quidam dicunt quod circunstantiae si non mutant speciem non sunt confitendae &c.
Dicendum quod non ideo circunstantia pertinet ad necessitatem confessionis, quia mutat speciem, sed quia est distinctum peccatum per se: vnde si non mutaret speciem, & esset distinctum peccatum numero, esset confitenda, sed ex hoc quod addit nouam speciem sequitur quod differat substantialiter in genere moris, quamuis sit idem numero in genere naturae, quia ergo vnum peccatum ex hoc quod circunstat aliud, sic illud aggrauat, licet citra speciem, quod tamen remanet ab eo diitinctum, propter hoc scilicet est confitendum, quia scilicet aggrauat, & nihilominus manet distinctum in genere peccati mortalis, sed propter hoc secundum veritatem non est adhuc satisfactum, quia licet omne peccatum mortale distinctum sit distincte confitendum, tamen argumentum quaerit quare non solum distincte, sed etiam simul de omnibus alijs in eadem confessione sit confitendum, cuius ratio si dicatur grauitas improbatum est. Et ideo dicendum est quod Thomas in hac materia quae non est demonstrabilis non intendebat demonstrare, sed probabiliter persuadere, & ideo ratio probabilis est. Quod autem dicit de medicina expulsiua verum est, quia siue sit contritio siue gratia siue confessio vel absolutio vel satisfactio ista per se expellit peccatum, non autem inducit per se ad aliquod peccatum nisi forte per accidens, sicut homo de bono opere gloriatur secundum quod huiusmodi. Nec de ista intendit Thomas sed de praeseruatiua quamuis autem non sit de ratione verae poenitentiae non recidiuare, tamen de ratione verae poenitentiae est quod homo sic paeniteat quod sibi possit dari remedium ne recidiuet, & ne habeat tantam occasionem recidiui sicut prius, sicut de ratione verae & perfectae medicinae est siccurare morbum quod non remaneant vestigia. item curare morbum & reducentia morbum.
Item ad hoc quod medicus adhibeat perfectam medicinam sic sibi morbus debet detegi quod possit sibi perfectam medicinam adhibere, siue adhibeatur siue non, nihilominus apparet quod Thomas non intendebat vniuersaliter demonstrare, quia confessio debet esse integra. Quia licet ita sit in quibusdam peccatis contrarijs, non tamen omnia sunt contraria, immo aliquando peccator non habet aliquod peccatum contrarium alteri, sed simile, immo raro afficitur homo vitijs contrarijs, & sic non deberet esse integra nisi haberet vitia contraria.
Item peccatum semel factum ex illo quod postea sit, nec alleuiatur nec aggrauetur, sed tunc solum vnum grauat aliud quando est circunstantia alterius, licet status peccatorum aggrauetur ex multiplicatione peccatorum. Haec Petrus. Ex quibus videtur velle quod probatio Sanctus Thomas non sufficienter demonstret conclusionem. Mihi tamen videtur quod instantiae illatae contra eam non multum mouent, quia Sanctus Thomas non solum fundat se in dicta probatione sine pluri, immo fulcit eam aliunde in solutionibus argumentorum praesertim perhoc quod tanta integritas requiritur in confessione quanta in contritione. Ibidem enim arguit sic in secundo loco. Confessio ad hoc est necessaria in poenitentia vt poena secundum arbitrium Sacerdotis peccato taxetur, sed sufficiens poena potest imponi a diuersis sacerdotibus de diuersis peccatis: ergo non oportet vni sacerdoti omnia peccata confiteri. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod poena a diuersis sacerdotibus imposita non esset sufficiens, quia quilibet consideraret tantum vnum peccatum per se, & non grauitatem illius quam habet ex adiunctione alterius, & quandoque poena quae contra vnum peccatum daretur esset promotiua alterius peccati. Et praeterea sacerdos confessionem audiens vicem Dei gerit, & ideo debet hoc modo ei fieri confessio sicut fit Deo in contritione: vnde sicut non esset contritio, nisi quis de omnibus contereretur, ita non esset confessio nisi quis de omnibus, quae occurrunt memoriae confiteatur. Haec ille.
Cum ergo dicit Durandus, quod non omnes circunstantiae aggrauantes sunt de necessitate confessionis, verum est si non addunt nouam speciem peccato, vel nisi ipsae sint aliud mortale peccatum, sicut bene dicit Petrus. Cum autem instat Petrus, quia licet argumentum Sanctus Thomas probet quod talis circunstantia cum sit peccatum mortale sit consitenda, non tamen concludit quod omnia simul & vni & eidem sint confitenda. Dicitur quod immo sufficienter hoc concludit, quia sine integritate confessionis sacerdos non potest sufficiens remedium nec sufficientem paenam imponere peccato, cum eius grauitatem & quantitatem ignoret. Et vlterius sicut conteritur integraliter coram Deo, ita debet confiteri integraliter coram eius ministro. Quod autem dicit Durandus de medicina expulsiua peccati verum est.
Sed contra medicinam praeseruatiuam vt dicit Petrus & bene non concludit. Poenitens enim taliter debet peccatum detegere quod sufficiens satisfactio sibi possit iniungi, & conueniens remedium adhiberi, quod non potest fieri per dimidiatam confessionem. Cum autem initat Petrus contra probationem Sanctus Thomas quia non semper peccator habet peccata vel vitia contraria, & ita non semper deberet integre confiteri nisi in casu quo haberet vitia contraria &c.
Dicendum quod non solum peccatum aggrauatur ex adiunctione peccati vel vitij contrarij, immo ex peccato disparato, sicut auaritia ex luxuria vel superbia ad minus quantum ad hoc quod ex ambobus constituitur maius onus & maior culpa, & maior reatus & offensa extensiue quam ex vno solum, & ex omnium integra confessione magis depraehenditur status peccatorum, & grauitas cuiuslibet peccati seorsum vtrum scilicet sit commissum ex passione vel ignorantia vel ex contemptu vel ex consuetudine peccandi. Qui enim plura mortalia commisit disparata & diu in illis fuit, statim deprehenditur non ex passione, sed ex malitia peccasse. De hoc in suo simili Sanctus Thomas vbi supra in solutione primi sic dicit. Vnum peccatum per se consideratum non ita demonstrat malam dispositionem peccantis sicut quando cum pluribus alijs consideratur: quia in vnum peccatum aliquis quandoque ex ignorantia vel infirmitate labitur. Sed multitudo peccatorum demonstrat malitiam peccantis vel magnam corruptionem eiusdem Haec ille. Ex quibus patet quod illud quod addit Petrus scilicet quod peccatum semel factum non grauatur ex illo quod fit postea &c. parum valet. Tum quia dato quod peccata sequentia non aggrauarent praeceden peccatum, tamen econuerso praecedentia aggrauant sequentia prout relinquunt dispositionem ad maiorem contemptum. Tum quia etiam sequentia aggrauant quodammodo praecedentia inquantum indisponunt ad poenitentiam praecedentium, & confirmant contemptum praecedentem. Tum quia posito quod non semper, sed aliquando vnum peccatum aggrauetur ex consortio alterius quocunque modo intelligatur illa aggrauatio, tamen vt in pluribus confitens est imperitus circa distinctionem talium, & confessor tenetur esse peritus: & quia legislator aspicit illud quod contingit vt in pluribus, ideo praecipitur a Deo confessio integre vni fieri qui de talibus habeat iudicare, non solum a confitentibus imperitis, immo a peritis. Cuius si fiat oppositum confessio non valet, nec est verum sacramentum. De illo autem quod dictum est scilicet quod praecedentia peccata possunt aggrauare sequentia, nemini dubium esse debet, cum peccata venialia quandoque disponant ad mortalia. De hoc Sanctus Thomas de malo q. 7. artic. 3. sic dicit. Ex multitudine actuum generatur habitus & crescit auiditas & delectatio in peccato, & in tantum potest crescere quod facilius inclinatur ad peccandum mortaliter &c.
Item prima secundae q. 88. artic. 3. sic dicit. Actus peccati ad aliquid dupliciter disponit. Vno quidem modo directe, & sic disponit ad actum similem secundum speciem, & hoc modo primo & per se peccatum veniale ex genere non disponit ad mortale in genere, cum differant specie. Sed per hunc modum peccatum veniale potest disponere per quandam conuenientiam ad peccatum quod est mortale ex parte agentis. Augmentata enim dispositione vel habitu per actus peccatorum venialium in tantum potest libido peccandi crescere, quod ille qui peccat finem suum constituat in peccato veniali. Nam vnicuique habenti habitum inquantum huiusmodi finis est operatio secundum habitum, & sic multotiens peccando venialiter disponitur ad peccatum mortale. Alio modo actus humanus disponit ad aliquid remouendo prohibens, & hoc modo peccatum veniale ex genere potest disponere ad peccatum mortale ex genere. Qui enim peccat venialiter ex genere praetermittit aliquem ordinem, & ex hoc quod consuescit voluntatem suam in minoribus debito ordini non subijcere, disponitur ad hoc quod etiam voluntatem suam non subijciat ordini vltimi finis eligendo illud quod est peccatum mortale ex genere. Haec ille.
Item q. 73. artic. 8. sic dicit. Si nocumentum per se sequitur ex actu peccati, licet non sit intentum nec praeuisum directe peccatum aggrauat, quia quaecunque per se consequuntur ad peccatum, pertinent quodammodo ad ipsam peccati speciem. Puta si quis publice fornicetur sequitur scandalum plurimorum, quod quamuis ipse non intendat, nec forte praeuideat directe per hoc aggrauatur peccatum. Haec ille. Ex quibus patet quod vltimum dictum Petri non est vniuersaliter verum.
Ad illud autem quod subdit Durandus de secundo modo probandi conclusionem respondet Petrus de Palude dicens, quod illa ratio habet instantias, quia non oportet sic signum respondere signato, quod si signatum sit integrum quod signum sit integrum, quia facies integra potest repraesentari per speculum fractum dimidiatum. Ita etiam in sacramentis, quia in Sacramento Altaris res contenta & signata est vna & indiuisa, & vna non separata ab alia scilicet corpus & sanguis Christi& in se & in sacramento, cum tamen sacramentum sit diuisum & separatum, & species ipsae quae sunt materia & verbavtriusque formae, & forma consecrationis corporis signat diuisim corpus & materiam, quae tamen vtrunque continet, & econuerso forma & materia sanguinis.
Item satisfactio est signum contritionis confessionis & absolutionis. Sed satisfactio potest dimidiari, non sic autem quod paenitens satissa ciat de vno & non pro alio, nec nunc nec alias intendat facere. Sed sic quod hodie facit poenitentiam iniunctam pro vno& cras iniunctam pro alio, sicut quandoque iniungitur ab eodem absoluente poenitentia distincta pro distinctis pec¬catis. Et quia vnus pro alio potest satisfacere, partem paenitentiae facit per se, aliam per alium, & vnam per indulgentias, & aliam per eleemosynas & huiusmodi, & partem hic & partem in purgatorio. ergo similiter si illa ratio valet potest dimidiari confessio & absolutio scilicet quod isti confiteatur hodie vnum cum proposito confitendi cras aliud alij, & absolui nunc ab isto, & cras ab alio.
Item minor potest interimi, quia si homo conteritur de omnibus in generali, postea vult de singulis in speciali conteri non oportet quod totum sit in vna hora, nec etiam vno die. Ex quo habetur propositum de singulis conteri de vno post aliud. Et videtur quod antequam ad vltimam contritionem de vltimo venerit ex solo bono proposito Deus eum de omnibus absoluit, & sic sacerdos ante vel postquam ille totum dixerit, ex quo tamen alias dicere proponit vt videtur potest statim absoluere se Deo conformando. Nam non est dubium quod confessio dimidiari potest eidem, sic tamen quod absolutio non recipiatur quousque totum sit confessus, sicut in illis qui multis diebus generalem confessionem continuant. Sed quantum ad propositum verum est quod confessor non potest se conformare Deo, quia si absoluit a dictis & non scienter retentis, Deus hoc non facit, sed absoluit ab omnibus mortalibus vel a nullo. Si autem absoluit a retentis non oblitis nec dictis hoc non potest, quia non sunt materia nisi confessa specialiter, & oblita confessa generaliter, ideo &c.
Item probatio sua circularis est, quia in conclusione de contritione probauit de omnibus mortalibus simul debere conteri & sigillatim, quia sic de ipsis est confitendum, & modo econuerso probat confessionem debere esse integram per integritatem contritionis, & sic vtrobique est petitio principij, & ideo potest esse tertia ratio ad eandem conclusionem talis. Confessor debet se conformare Deo quantum potest commode. Deus autem non absoluit nisi ab omnibus: ergo nec iste debet nisi ab omnibus. Sed non potest nisi a confessis vel oblitis quae habentur proconfessis per generalem confessionem: ergo omnia debent confiteri. Dico autem si potest, quia si non potest ab omnibus absoluere, tunc non potest se conformare Deo, & excusatur vt inferior, qui tantum absoluit a casibus suis. Superior, vero non potest commode ab omnibus, quia non potest nisi audiat, & non potest audire omnia peccata omnium ad se venientium vel confiuentium de tota diaecesi forte vno die vel septimana paenosa. Grauarentur etiam homines bis omnia dicendo &c. Haec Petrus & bene quo ad ea quae dicit contra Durandum. Sed ratio quam inducit pro conclusione virtualiter continetur in dictis Sancti Thomae & cum minori calumnia, vt prius recitatum fuit.
Ad secundum principale contra eandem conclusionem respondet Durandus dicens, quod non est simile de plurificatione materiae, & de plurificatione ministrorum, quibus fit confessio & a quibus fiabsolutio, quia sicut per contritionem cordis fit Deo necessario integra confessio, sic confessio oris debet integre fieri alicui ministro. Sed signum per quod confitens manifestat peccata sua confessori non est tantum vnum, quia non est possibile. Quidam enim sunt muti, & ideo non possunt per verba confiteri peccata. Propter quod cum Deus nihil impossibile requirat, restat quod tales possunt confiteri per scriptum signa vel nutus. Materia enim confessionis non est vnasecundum speciem vt aqua in baptismo, sed est vna vnitate analogiae quae est inter signa. Sic tamen quod semper principalius assumatur de possibilibus, cuius ratio est, quia in quibusdam sacramentis, puta in baptismo confirmatione & ordine, nihil requiritur ex parte recipientis nisi quod non sit impedimentum, & ideo quicquid extrinsecus apponitur totum est determinatum in specie vna ex ordinatione diuina. Sed in poenitentia requiritur per se actus poenitentis scilicet quod manifestet peccata sua sacerdoti, & quia Deus non requirit a nobis nisi quod possumus, ideo sufficit quod peccator manisestet peccata sua sacerdoti per praecipuum signum quod est sibi possibile, quamuis non sit semper vnius rationis. Haec Durandus & bene, & concorditer dictis Sancti Thomae dist. 17. q. 3. artic. 4. quaestiuncula tertia in solutione secundi argumenti.
Ad argumenta contra secundam conclusionem respondet Petrus de Palude. Et primo ponit quatuor opiniones: secundo subiungit suam quinto loco dicens. Quintus modus dicendi est, quia aut omnia sunt venialia, aut omnia sunt mortalia, aut quaedam mortalia & quaedam venialia. In primo casu potest absolutio dimidiari indifferenter a superiori & inferiori, quia horum remissio non habet connexionem nec quo ad contritionem nec quo ad confessionem, nec per consequens quo ad absolutionem. Quando autem retenta sunt mortalia, & non retenta venialia, constat per idem quod superior potest absoluere de mortalibus sine hoc quod absoluat de venialibus, quia mortale potest remitti non remisso veniali. Econuerso autem remitti non potest veniale sine mortali, sicut nec vnum mortale sine alio mortali.
Vnde tunc est idem quod in secundo casu quando omnia sunt mortalia. Et quidem Ecclesia Romana sic vtitur quod absoluit a maioribus mortalibus remittens pro minoribus absoluendum, & ideo supponendum est, quod ita potest fieri. Quo supposito pari ratione potest fieri econuerso, quia de mortalibus non minus potest remittere minus sine maiori quam econuerso. Propter quod qua ratione potest absoluere superior de retentis non absoluendo d. concessis, eadem ratione inferior de concessis tantum, quia ex quo iste est absolutus quo ad Deum vt supponitur ex contritione quam ostendit, id quod est ex parte Ecclesiae potest dimidiari in foro paenitentiali, sicut in foro iudiciali potest quis absolui ab vno ludice ab vna sententia, & ab alio ab alia, immo etiam si non esset contritus, sed attritus idem est, quia dispositio ad gratiam potest dimidiari. Et sicut in dispositione actualiquae est per actum liberi arbitrij quo oportet in speciali de omnibus conteri, multi actus concurrunt ex quibus contritio generalis sequens fit dispositio perfecta ad gratiam, & sicut quando aliquis inungitur diuersae sunt vnctiones quarum quaelibet habet separatam formam & separatam materiam, & omnes sunt necessariae, & omnibus perfectis, tunc ex vi sacramenti sequitur effectus & non ante. Et idem esset si casus mortis primi ministri cogeret ministros multiplicari sic & hic, quia absolutio respectu Ecclesiae potest dimidiari, & dispositio respectu Dei. Inde est quod vi clauium quando completa est vltima absolutio, tunc sequitur effectus & non ante, & non est dubium quod superior potest de omnibus absoluere vel de omnibus absoluendum remittere. Et licet de potentia absoluta posset committere maiora sine minoribus, non tamen de potentia ordinata, quia si poenitentiarius Episcopi posset solum absoluere de episcopalibus, quicunque iret ad eum notaret se eo ipso de illis, cum de alijs non posset absoluere. Propter quod Simon Legatus reuocauit illam clausulam Concilij Compendien. qua prohibetur praelatis committere fratribus nisi maiora crimina. Potest ergo superior absoluere de omnibus si tamen omnia velit audire aliter non. Inferior autem non, quia sicut si absolueret de excommunicatione a superiore retenta nihil ageret, sic etiam de peccato, quia a non Iudice suo lata sententia non tenet in eo in quo est non suus Iudex, licet teneat in alijs vt si ab ordinario est appellatum in vna causa remanet iudex in alijs non in illa, propter quod sententia sua in illa non tenet, ita est hic, sed vtile per inutile non variatur in illis quae recipiunt diuisionem: vnde si absoluit ab omnibus valet absolutio in casibus suis, nec plus oportet ad eum redire, sed non in alijs, sed si casus reseruatus est maioris excommunicationis vel minoris, nullo modo potest ante absolui quam fuerit remissus absolutus, quia non est capax Sacramentorum. Sed dato quod iste homo de quo positus est casus non posset absolui ab inferiore ab omnibus, nec superior vellet de omnibus, tenetur tamen vni dicere omnia, quia licet inferior tunc non posset absoluere ab omnibus post remissionem, amen potest ab omnibus absoluere siue ille superior absoluerit siue non, siue sit ordinarius siue eius Vicarius, non quod iste possit committere, sed quia talis est intentio reti nentium sibi casus, quod postquam mandatum superioris receperunt, ex tunc nihil retinent, quia ex tunc nolunt istum ad se redire quem remittunt, & iterum decretalis dicit omnia Sacerdoti non sacerdotibus. Haec Petrus in forma. Et haec est opinio sua propria. Tunc ad argumenta Durandi in oppositum dicitur quod ex illo modo dicendi non sequitur aliquid quod sit inconueniens secundum veritatem. Et ideo ad primum inconueniens contra hoc illatum dicitur quod confessio facta inferiori de omnibus qui tamen non absoluit de omnibus habet aliquam absolutionem sibi correspondentem, quia post remissionem confitentis a superiori ad inferiorem inferior absoluit cum de omnibus, vel si inferior primo absoluit eum de sibi concessis tantum, & postea superior de retentis, vel econtra non est inconueniens illud quod est Ecclesiae dimidiari in foro poenitentiali. sicut dimidiatur in foro iudiciali. Nec oportet tali confessioni correspondere aliquam absolutionem adaequatam, sed duas.
Ad secundum inconueniens dicitur quod confessio facta superiori de solo casu retento, licet non sit integra formaliter, est tamen integra in virtute pro quanto confitens illum solum casum est paratus omnia confiteri si superior vellet audire omnia tamen non vult. Rursus quia illa dimidiata & particularis confessio valet in virtute integrae confessionis prius factae inferiori.
Ad tertium inconueniens dicitur secundum Petrum, quod nemo cogitur bis idem peccatum confiteri, verum Nam si primo confitetur superiori non oporteret postea confiteri alij cum ille de omnibus possit absoluere. Nec visolutum, sed absoluendum, quia sic cogit eum bis confiteri idem cum non possit illius peccatum scribere secundum quosdam, quamuis paenitentiarij contrarium faciant. Et qui potest statim dare beneficium non debet differre, nec ad alium mittere. Sed si est aliquis qui non potest eum absoluere, tunc per accidens est quod teneatur iterum confiteri potenti absoluere vt absoluatur. Haec ille.
Ad quartum inconueniens dicitur su cut ad primum, quia non est ita inconueniens dimidiari absolutionem sicut esset inconueniens dimidiari confessionem, tamen consitens potest aliter absolui quam per dimidiationem absolutionis vt dictum est, puta quod superior remittat eum absoluendum ab omnibus per inferiorem. De responsione vero quae recitatur dicitur quod non valet, licet Petrus eam nitatur colorare cum Bernardo de Gannaco, ideo illam non approbo, sed potius cum Durando eius impugnationem.
Ad secundum principale dicitur primo quod non est simile de peccatis de quibus confitens non recolit, & de peccatis de quibus confessor inferior absoluere non potest, sed solum superior. Tum quia in primo casu sicut excusatur quo ad contritionem coram Deo, ita quo ad confessionem coram Dei vicario, secus est in secundo casu. Tum quia in secundo casu confitens scienter celat grauitatem peccati sui & sui staest per se & simpliciter, sed per accidens potest contingere. detur quod debeat eum post confessionem remittere non abtus, secus in primo casu, ideo in secundo casu esset fictio, non autem in primo. Tum tertio, quia dimidiatio confessionis in secundo casu est voluntaria, in primo vero est penitus inuoluntaria, cum sit per ignorantiam, & multae aliae dissimilitudines possunt assignari. Dicitur secundo quod non est inconueniens confiteri omnia ei qui non potest pro tunc de omnibus absoluere, tamen tempore debito poterit de omnibus absoluere scilicet post remissionem sibi factam per superiorem. Sed si ille confessor nec tunc nec alio tempore posset de omnibus absoluere, tunc argumentum haberet colorem, non autem sic est in proposito, ideo non valet. Ad confirmationem patet responsio per praedicta. De hoc tamen latius loquitur Petrus de Palude dicens. Verum est simpliciter & per se quod Ecclesia non potest artare vel cogere aliquem ad confitendum bis idipsum, quia non potest mutare sacramenta quo ad necessitatem, quod scilicet faciat Sacramentum necessitatis in tota Ecclesia id quod est voluntatis, sicut nec econuerso potest facere baptismum, & poenitentiam quae sunt necessitatis esse voluntatis solum. Quamuis sit dissimile, quia Papa non potest contra praeceptum Dei, sed potest praeter praecepta Dei facere noua praecepta. Dico autem generaliter, quia si necessitas Ecclesiae requirat, potest aliquem cogere ad matrimonium, puta filiam regis aut filium vel ad ordinem suscipiendum aut confirmationem, sed in generalistatuere, quod omnes contraherent & nullus contineret vel quod omnes susciperent sacros ordines & nullus contraheret non videtur. Nec obss at, quia statuit quod omnes simul in anno communicent in pascate, quia illud semel necessarium erat in vita sicut poenitentia. Sicut enim dicitur, nisi poenitentiam egeri tis omnes simul peribitis sic dicitur. Nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Vel dicendum est quod hoc non est mutare aliquid in sacramento, quia essentia illius non consistit in vsu sicut in alijs. Potest etiam facere quod conferre sacramentum sit in praecepto etiam necessitatis, quod suscipere est voluntatis, quia curatus & Episcopus tenentur ex statuto Ecclesiae & Christi dicentis. Pasce oues meas, ministrare subditis Ecclesiastica Sacramenta. Sed si susceptio sacramenti sit eius essentia, tunc susceptionem necessariam facere voluntariam, vel econtra esset mutare sacramenti institutionem, quia. propter susceptionem est sacramentum, non propter dantem. Licet ergo simpliciter & per se Ecclesia non possit statuere, vt scilicet secunda confessio quae de se est voluntaria sit necessaria, tamen per accidens & secundum quid potest vt videtur statuere quod nullus possit absoluere a culpanisi sub tali pacto quod remittat ad superiorem pro absolutione a culpa & a poena, & tunc si ille qui inferiori confitetur requirit absolutionem ab illo sibi exponente quod non potest eum absoluere nisi sic, quod vadat ad superiorem iterum confessurus eo ipso sponte se obligat ad iterum confitendum, ex quo sub tali pacto recipit absolutionem. Haec ille.
Et addit vlterius magis directe ad argumentum dicens, quod confessionem non est necesse iterari nisi in quatuor casibus. Primus quando propter manifestum defectum absoluentis fuit absolutio nulla, siue quia non poterat absoluere aliquo modo, vel quia non sacerdos, vel quia non proprius, vel quia non potuit in parte, & in parte potuit, & tunc pro parte qua non est absolutus tenetur iterum confiteri, quia tenetur totam absolutionem recipere: vnde quamuis sit liberatus a confessione directe, non tamen indirecte, quia non potest absolui nisi confiteatur. Secundus casus est quando non potuit absolui propter defectum suum, vt quia excommunicatus maiori excommunicatione vel minori, nisi quia in hoc casu & in alijs si confiteretur eidem non oporteret iterare peccata explicite, sed solum implicite dicendo. Peccaui in illis quae vobis dixi alias, sicut si nulla fuisset absolutio de facto. Et dilata post multos dies impartiri potest absolutio etiam si iste oblitus fuerit, dum tamen prius poenitentiam innotuerit, quia si non taxasset poenitentiam, tunc oporteret sibi ad memoriam reducere vt moderaretur iuste. Propter quod remittens ad Episcopum si non absoluat, debet poenitentiam innotescere, quam post reditum iniunget dicens. Facias quod tibi dixi, quia ligare non debet antequam soluere, ita & in proposito. Tertius casus est quando aliquod mortale scienter pro hypocrisi celauit, tunc enim oportet iterum confiteri nisi forte eidem confiteretur, quia tunc sufficit illud celatum dicere explicite, alias tenetur dicere sicut in primis casibus, nisi quod primus videtur dubitabilior aliis, quia confessio coram non suo iudice facta non tenet.
Vnde cum ille esset non suus iudex in primo casu, saltem in hoc, ideo confessio nulla, nec per consequens ex illa potest procedi ab illo postea facto iudice. Et dicendum quod si aliquis confiteatur coram suo iudice esse verum illud quod coram non suo iudice confessus fuit, de quo constat, ex ista nouaconfessionis condemnari potest, ac si de nouo explicite confessus esset, & sic est hic. Quartus casus est quando dedit paenitentiam obliuioni. Tunc enim tenetur poenitentiam sibi impositam complere, & non potest nisi sciat eam, & ideo tenetur confiteri vt sciat sibi imponendam, & sic impleatur loco illius, quia sicut votum quod impleri non potest debet mutari in votum possibile, sic & poenitentia impossibilis debet mutari in possibilem, quod non potest fieri iuste, & aequaliter nisi peccata dicantur. Multis tamen videtur quod non tenetur confiteri peccata, quia forte dedit omnia vel partem obliuioni sicut & poenitentiam, nec tenetur ad aliquam poenitentiam, nisi ad sibi impositam, a qua propter impossibilitatem ex ignorantia excusatur vel liberatur.
Vnde cum homo non teneatur ad confitendum nisi peccata non confessa, obliuionem & negligentiam habet confiteri de necessitate salutis & nihil aliud. Sed verum est quod si vult in hac vita sacramentalem poenitentiam facere pro primis peccatis, debet ea confiteri vt eam accipiat. Si vero ex se hic vel alibi facere vult non tenetur. Haec ille, & bene. Ex omnibus praedictis apparet mihi quod securior modus est quod in casu, vbi inferior non potest de omnibus absoluere nec superior vult omnia audire vel ab omnibus absoluere, tunc inferior primo audiat omnia peccata: secundo sine absolutione remittat eum ad superiorem, vt dicat & confiteatur ei casum retentum. Et tertio superior audito illo casu remittat eum ad inferiorem absoluendum vnica absolutione ab omnibus peccatis sicut omnia eidem confessus fuit. Et sic omnia inconuenientia praedicta cessarent.