Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum quilibet Sacerdos possit uti clave, quam habet in quemlibet hominem
DISTINCTIO XIX. QVAESTIO I. Vtrum quilibet Sacerdos possit vti csaue, quam baber in quemlibet hominem.
CIRCA decimam nonam distinctionem quaeritur. Vtrum quilibet sacerdos possit vti claue quam habet in quemlibet hominem.
Et arguitur quod sic, quia potestas clauium in sacerdotes descendit ex illa Domini auctoritate qua dixit. Accipite Spiritursanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis, sed illud indeterminate dixit de omnibus: ergo habens clauem potest ea vti indifferenter in quemlibet II oppositum arguitur, quia in decretis 16. q. 1. dicitur. Nulli sacerdotum licet parrochianum alterius absoluere auligare: ergo non quilibet potest quemlibet absoluer ergo &c n hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In scodno obiectiones. In tertio solutiones,
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. In Ecclesia sunt & debuerunt esse claues. Hanc probat Sanctus Thomas 4. sent. dist. 18. q. 1 artic. 1. Nam in solutione primae quaestiunculae sic dicit. In corporalibus dicitur clauis instrumentum quo ostium aperitur. Regni autem caelestis ostium nobis per peccatum clauditur & quantum ad maculam & quantum ad reatum poenae, & ideo potestas, qua tale obstaculum remouetur dicitur clauis. Haec autem potestas est quidem in Deo & trinitate per auctoritatem, & ideo dicitur a quibusdam quod habet clauem auctoritatis, sed in homine Christo fuit haec potestas ad remouendum hoc obstaculum peccati merito passionis, quae etiam dicitur ianuam aperire. Et ideo dicitur secundum quosdam habere clauem excellentiae. Sed quia ex latere Christi dormientis in crucesacramenta fluxerunt, quibus Ecclesia sabricatur, ideo in sacramentis Ecclesiae efficacia passionis manet. Et propter hoc in ministris Ecclesiae qui sunt dispensatores sacramentorum est potestas aliqua ad praedictum obstaculum remouendum non propria virtute, sed virtute diuina & passionis Christi. Et haec potestas metaphorice clauis dicitur ecclesiae quae est clauis ministerij. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Quicunque habet potestatem remouendi obstaculum claudens ostium Regni caelorum habet clauem metaphorice dictam, sed ministri Ecclesiae sacerdotes habent huiusmodi potestatem: ergo habent clauem. Confirmatur per illud quod dicitur Petro Matth. 16. Tibi dabo claues Regni coelorum.
Secunda conclusio. Clauis Ecclesiae est potestas ligandi & soluendi qua Iudex Ecclesiasticus dignos recipere indignos excludere debet a Regno. Hanc ponit Sanctus Thomas ibidem in solutione secundae q. dicens. Secundum Philosophum 2. de Anima. Potentiae per actus diffiniuntur. Vnde cum clauis sit quaedam potestas, oportet quod per actum siue per vsum diffiniatur & quod in actu obiectum exprimatur a quo speciem recipit actus, & modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis est, vt coelum aperiat non absolute, quia iam apertum est, sed vt quantum ad hunc aperiat. Quod quidem ordinate fieri non potest nisi idoneitate eius cui coelum aperiendum est pensata. Et ideo in diffinitione clauis ponitur genus cum dicit Potestas. Et subiectum potestatis, cum dicitur. Qua Ecclesiasticus iudex. Et actus scilicet excludere & recipere secundum duos actus materialis clauis aperire & claudere. Cuius obiectum tangitur in hoc quod dicit. A regnoes Modus autem in hoc quod dignitas & indignitas in illis in quos actus exercentur pensatur. Haec ille.
Et ibidem in solutione primi sic dicit. Ad duo quorum vnum est causa alterius vna potestas ordinatur, sicut in igne ad calefaciendum & dissol uendum. Et quia omnis gratia & remissio in corpore mystico ex capite suo prouenit ei, ideo eadem potestas esse videtur per essentiam qua sacerdos conficere potest, & qua potest ligare & soluere si adsit iurisdictio, nec differt nisi ratione secundum quod ad diuersos effectus comparatur. Sicut etiam ignis dicitur secundum aliam calefactiuus & liquefactiuus. Et quia nihil aliud character ordinis sacerdotalis est quam potestas exercendi id ad quod principaliter ordo sacerdotij ordinatur, oportet quod sit idem quod spiritualis potestas, ideo character & potestas conficiendi & potestas clauium est vnum & idem per essentiam, sed differt ratione. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione Cuiuslibet potestatis recte assignatur diffinitio p actum & obiectum actus & modum proprium agendi, sed diffinitio potestatis Ecclesiasticae quae dicitur clauis assignatur illo modo: ergo recte assignatur.
Tertia conclusio. Sacerdos non potest vti claue suae potestatis in quemlibet hominem. Hanc ponit Sanctus Thomas dist. 19. q. 1. artic. 3. in solutione primae quaestiunculae vbi sic dicit. Ea quae circa singularia oportet operari non eodem modo omnibus competunt. Vnde sicut praeter generalia medicinae praecepta oportet adhibere medicos quibus praecepta vniuersalia medicinae singulis infirmis secundum quod decet aptentur, ita in quolibet principatu praeter illum qui vniuersaliter praecepta legis tradit, oportet esse aliquos qui ea singulis secundum quod decet adaptent. Et propter hoc etiam in coelesti hierarchia sub potestatibus quae indistinctae praesunt, praeponuntur principatus qui singulis Prouincijs distribuuntur, & sub his Angeli qui singulis hominibus ad custodiam deputantur. Vnde & ita esse debet in pralatione militantis Ecclesiae, vt apud aliquem esset praelatio indistinctae in omnes, & sub hoc essent alij qui super diuersos distinctam potestatem acciperent. Et quia vsus clauium requirit aliquam praelationis potestatem, per quam ille in quem vsus clauium exercetur efficitur materia propria illius actus, ideo ille quihabet indistinctam potestatem super omnes, potest vti clauibus in quemlibet. Illi autem qui sub eo distinctas potestates accipiunt vel acceperunt, non in quoslibet possunt vtielauibus, sed in eos tantum qui eis in sortem venerunt, nisi in necessitatis articulo, vbi nemini sunt sacramenta deneganda. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi argumenti sic dicit. Ad absolutionem a peccato requiritur duplex potestas, scilicet potestas ordinis, & potestas iurisdictionis. Prima quidem potestas est aequaliter in omnibus sacerdotibus, non autem secunda. Et ideo vbi Dominus secundo loco Ioan. 20. dedit omnibus Apostolis communiter potestatem remittendi peccata, intelligitur de potestate, quae consequitur ordinem: vnde & sacerdotibus quando ordinantur illa verba dicuntur. Sed Petro dedit singulariter potestatem remittendi peccata Matth. 16. vt intelligatur quod ipse prae alijs habet potestatem iurisdictionis. Potestas autem ordinis quantum est de se extendit se ad omnes absoluendos. Et ideo indeterminate Dominus dixit. Quorum remiseritis peccata &c. intelligens tamen quod vsus illius potestatis esse deberet supposita potestate Petri collata secundum ipsius ordinationem. Haec ille.
Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Nullus habens distinctam & restrictam potestatem in militante Ecclesia potest vti tali potestate indistinctae in quemlibet illius Ecclesiae, sed solum in aliquem & in aliquem non, sed multi sacerdotes habentes clauem Ecclesiasticam sunt huiusmodi: ergo &c.
Quarta conclusio. Sacerdos potest absoluere & ligare poenitentem secundum proprium arbitrium diuino instinctu regulatum, aliter non. Hanc ponit Sanctus Thomas dist. 18. q. 1. artic. 3 in solutione quartae q. dicens. Sacerdos operatur in vsu clauium sicut instrumentum, & minister Dei, nullum autem instrumentum habet efficacem actum nisi secundum quod mouetur a principali agente. Et ideo dicit Dionysius in fine Ecclesiasticae Hierarchiae, quod sacerdotibus vtendum est virtutibus hierarchicis quomodo diuinitas eos mouerit. In cuius signum Matth. 16. ante potestatem clauium Petro traditam fit mentio de reuelatione diuinitatis ei facta. Et Ioan. 20. praemittitur potestati remissionis Apostolis datae Spiritussancti donum quo filij Dei aguntur. Vnde siquis praeter istum motum diuinum vti sua potestate praesumpse rit non consequeretur effectum, vt Dionysius dicit. Et praeter hoc a diuino ordine auerteretur, & sic culpam incurreret. Et quia poenae satisfactoriae infligendae vt medicinae sunt, sicut medicinae in arte determinatae, non omnibus competunt, sed variandae sunt secundum arbitrium medici non propriarivoluntatem sequentis, sed scientiam medicinae, ita poenae sotis tisfactoriae in canone determinatae non competunt omnibus, sed variandae sunt secundum arbitrium sacerdotis diuino instinctu regulatum. Sicut autem medicus aliquando prudenter non dat medicinam ita efficacem quae ad morbi curationem sufficiat, ne propter debilitatem naturae maius periculum oriatur, ita sacerdos diuino instinctu motus non semper totam poenam quae vni peccato competit iniungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine poenae desperet, & a poenitentia totaliter decidat. Haec ille.
Ex quibus potest argui pro conclusione sic. Nullum instrumentum habet efficacem actum nisi secundum quod mouetur a principali agente, sed sacerdos ligando & soluendo se habet vt instrumentum respectu Dei: ergo &c. Item medicinae in arte determinatae variandae sunt secundum arbitrium medici conformantis se sciae, sed sacerdos e medicus: ergo &c. Et in hoc 1. ar. terminatur
Articulus 2
QVantum ad secundum artic. arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra secundam conclusionem arguit Scotus probando quod non sint idem character sacerdotalis & claues ecclesiae, quia illae potestates sunt distinctae, quarum vna potest esse sine alia, sed potestas coficiendi corpus Christi siue character sacerdotij potest esse sine illa quae includiturin clauibus: ergo &c. minor probatur: quia sic fuit in Apostolis in caena cum dicebatur eis, hoc facite in meam commemorationem Vbi data est potestas conficiendi eucharistiam, sed non potestas clauium vsque post resurrectionem Ioan. 20. dicente Christo. Quorum remiseritis peceata &c. Consimiliter videtur posse argui de quolibet sacerdote nunc ordinato. Prius enim dicit episcopus ordinando, accipe potestatem conficiendi vel celebrandi missam tam pro viuis quam pro defunctis dans ei calicem. Et quibusdam interpositis ponit manum super caput eius dicens. Accipite Spiritumsanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Vnde videtur quod quilibet sacerdos prius tempe accipit potestatem conficiendi quam absoluendi: ergo est alia & alia. Et istud probat quod non tantum distinguitur a charactere si character est aliquid vnum, immo quod sunt distinctae potestates inter se. Tertio, quia character non potest esse nisi relatio, relatio autem non potest esse eadem ad plures terminos. Sed corpus Christi verum vel mysticum, & consecratio huius & absolutio illius sunt distincti termini: ergo illud quod est relatio ad consecrationem non est idem cum potestate ad absolu tionem.
Quarto arguit quod sint duae claues simpliciter secundum essentiam, & quod possunt de potentia Dei absoluta abinuicem separari. Sicut enim aliquis nunc praesidens potest alteri committere auctoritatem cognoscendi in causam non committendo sibi auctoritatem sententiandi in ea, vtpote si diceret. Committo tibiauctoritatem examinandi causam istam, & referas mihi vt sententiem. Posset etiam conferre auctoritatem sententiandi sine auctoritate cognoscendi, vt si sic diceret. Committo tibi vt sine omni cognitione causae sententies sicut placebit. Talis tamen commissio non esset ordinata alicui, cuius voluntas esset obliquabilis, ita etiam posset committere Deus auctoritatem cognoscendi sine auctoritate sententiandi, & esset ista commissio ordinata simpliciter si esset etiam in humanis. Posset etiam de potentia Dei absoluta alicui non habenti voluntatem non obliqua bilem committere auctoritatem sententiandi sine omni cognitione causae. De potentia autem ordinata siue de facto vtrunque committitur cuilibet sacerdoti. Haec Scotus in forma.
Contra tertiam conclusionem arguit Durlus volens probare quod absolute loquendo de sacramento poenitentiae circunscribendo omnem ordinationem ecclesiae quilibet sacerdos potest quenlibet absoluere. Et eius ratio prima est, quia concurrentibus ad sacramentum quae sunt de necessitate sacramenti & debita dispositione suscipientis verum est sacramentum, & suscipiens recipit omnun effectum sacramenti, sed circunscribendo a sacramento paenitentiae ordinationem ecclesiae quilibet sacerdos est debitus minister, & confessio peccatorum est debita materia, forma autem debita est absolutio qua dicitur. Absoluo te &c. Confitens autem si sit poenitens, est sufficienter dispositus ad suscipiendum tam sacramentum quam effectum sacramenti: ergo his concurrentibus non solum est verum sacramentum, sed etiam suscipiens recipit omnem effectum sacramenti. maior patet minor clara est quautum ad materiam & formam sacramenti. sed dubium est quantum ad ministrum & dispositionem recipientis. Et quantum ad hoc probatur sic, quia quod non quilibet sacerdos sit debitus minister, nec quilibet peccator poenitentes sit sufficienter dispositus ad recipiendum sacramentum poenitentiae & eius effectum a quolibet sacerdote non potest dici, nisi quia poenitentia est sacramentum iudiciale, & ideo requirit quod eius minister sit sacerdos iurisdictionem habens, & quod iudicandus sit ei subditus, quod non inuenitur in quolibet sacerdote respectu cuiuslibet peccatoris, sed hoc non cogit, quia & si poenitentia sit sacramentum iudiciale, tamen est voluntarium. Vnde sacerdos qui est iudex in sacramento poenitentiae magis est arbitrarius de voluntate partium assumptus quam habens iurisdictionem de se super partes eis inuitis vel altero eorum inuito. Cum enim indicium poenitentiae agatur inter Deum & hominem, constat quod ex parte Dei sacerdos est iudex voluntarie assumptus, quod sibi fecit sacerdotes mediatores & arbitros inter se & homines. Et idem est ex parte hominum, quia quantumcunque sacerdos sciret peccatum paenitentis nisi ipse poenitens voluntarie illud exprimeret & exponeret se iudicio sacerdotis, non posset sacerdos iudicialiter agere cum eo quo ad forum poenitentiae, ergo vbi peccator voluntarie se subijcit iurisdictioni sacerdotis assumens eum quasi arbitrium, quem Deus prius assumpsit ad hoc. videtur quod ille sit verus iudex & homo verus subditus quantum pertinet ad tale iudicium, sed hoc potest facere quilibet peccator respectu cuiuscunque sacerdotis circunscripta omni ordinatione Ecclesiae, ergo tunc quilibet sacerdos est verus iudex, & quilibet peccator confitens vere poenitens est ei subiectus vere vel subditus.
Confirmatur sic, quia papa nulli est subditus nisi quatenus voluntarie se ei subijcit. Ex iure enim diuino nulli subijcitur, sed omnibeu praeest. Ex iure vero humano nulli potest subijci, quia canonum statuta papam non ligant, sicut nec leges imperatorem. vt notatur extra de constitutionibus capitulo primo in gl. ergo cum subijciat sc alteri in foro poenitentiae, necesse est quod sufficiat subiectio quae fit ex mera voluntate.
Item hoc idem patet ex alio sic, quia Papa non potest se subijcere iurisdictioni alterius quo ad forum contentiosum, vnde non potest committere alicui quod excommunicet eum nisi eius sententiae paruerit, quia talis iurisdictio inuoluntaria est quo ad subditum, & ex alterius voluntate dependet, & sic esset in iurisdictione fori poenitentiae, nisi esset mere voluntarium.
Quarto sic, quia si ex ordinatione diuina minister sacramenti poenitentiae est sacerdos habens iurisdictionem, tunc in casu extremae necessitatis non posset quilibet sacerdos quemlibet peccatorem absoluere, quia nulla necessitas mutat ministrum a Deo institutum. Vnde sicut in extrema necessitate nullus potest sacramentaliter absolui nisi a sacerdote, eo quod sacerdos est minister institutus sacramenti paenitentiae, sic nullus posset absolui nisi a sacerdote habente iurisdictionem si talis iuris dictio requireretur ad ministrum ex institutione Christi. Tenet autem Ecclesia quod in casu necessitatis quilibet sacerdos potest quemlibet peccatorem de quolibet peccato absoluere, nec etiam forte posset contrarium ordinare.
Quinto quia dato quod minister sacramenti pniuar sit sacerdos habens iurisdictionem, idem sequitur, quia consuetudo dat iurisdicrionem, sed tunc fuisset consuetudo quod quilibet absolueret quemlibet a quolibet, ideo &c. Sic ergo quilibet sacerdos poterat absoluere quemlibet ei volentem confiteri, sicut olim iudices cartularij omni homini se eis subijcienti ius dare poteraut non alij. Haec Durandus in forma. Postea vero probat alias dnas conclusiones, quarum prima est quod per ordinationem Ecclesiae congrue factum est quod non quilibet possit absoluere quemlibet. secunda est quod Ecclesia hoc faciendo nihil mutat de essentialibus in hoc sacramento, sed istae conclusiones non militant contra beatum Thomas sed pro ipso, ideo probationes illarum non recito. Contra quartam conclusionem arguit Scotus probando quod sacerdos non habeat potestatem arbitrandi. Primo quia nulli committitur potestas arbitrandi in aliqua causa cuius arbitrium nunquam erit rectum propter quancunque diligentiam possibilem adhiberi ab ipso, sed tantum a casu vel per miraculum speciale. Sed per quancun que diligentiam possibilem adhiberi a sacerdote non potest ipse pertingere ad illud indiuisibile poenae quo Deus iudicat peccatorem esse dignum, si ergo contingat hoc erit a casu vel per miraculum speciale, ergo non habet aliquam auctoritatem arbitrandi.
Secundo quia non est verisimile quod Deus dederit Ecclesiae potestatem arbitrandi sic quod ipse voluerit arbitrium Ecclesiae ratificare, & tamen quod impossibile sit eam recte arbitrari sic vt ratificetur nisi a casu vel per miraculum speciale.
Tertio quia nullus constituitur arbiter inter ptes subhac conditione quod praecise arbitretur ad voluntatem vnipartis, & hoc maxime quando non potest determinare nosse voluntatem illius partis sed in iudicio poenitentiae partes sunt Deus & peccator, inter quos est sacerdos arbiter ergo non ligatur praecise ad arbitrandum illam poenam quam Deus sibi infligeret, maxime cum non possit sibi constare de voluntate Dei quo ad hoc praecise vt est membrum Ecclesiae.
Quarto quia si sacerdos imponat poenitentia aliquantulum maiorem quam correspondeat peccatis, non est probabile quin poenitens teneatur eam implere, ergo si aliquantulum poena sit minor condigna illa videtur sufficere. Nam si non aliqua citra illam punctalem quam dictat diuina iustitia, ergo non oporteret explere aliquam vltra illud punctale diuinae iustitiae. Haec Scotus in forma. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad obiecta Scoti contra secundam dicitur quod minor primi argumenti falsa est. Nec valet pbatio eius, quia dicitur quod Apostolis non est data alia potestas in caena, & alia post resurrect onem, vt in argumento dicitur, sed eadem potestas erat quae primo dabatur in ordine ad primum & principalem actum scilicet conficiendi Eucharistiam. Et secundo dabatur ad actum secundarium, scilicet soluendi & ligandi, sic scilicet quod accipientes illum characterem per illum poterant instrumentaliter cooperari ante resurrectionem ad primum actum super corpus Christi verum, non autem ad secundum actum qui est super corpus mysticum, sed post resurrectionem poterant cooperariinstrumentaliter ad vtrunque actum, quia principale agens scilicet Christus sic disposuerat aliter coagere eis ante resurrectionem & aliter post. Nec sequitur quod sit alia & alia potestas instrumentalis, quia eodem instrumento potest faber ad diuersos effectus secundum diuersa tempora diuersimode operari. Ad hunc sensum intelligo Sanctus Thomas 1. sen. di. 24. q. 2 ar. 3. in solutione secundi vbi sic dicit. Dominus dedit discipulis sacerdotalem potestatem quantum ad principalem actum ante passionem in coena quando dixit, accipite & manducate, vnde subiunxit, hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis sacerdotalem potestatem quantum ad actum secundarium & qui est ligare, soluere. Haec ille.
Ad secundum patet responsio per idem. Dicitur enim quod tota essentia characteris & potestatis sacerdotalis imprimitur in ipsa calicis porrectione, sed non daturisibi tunc quo ad omnem eius actum, sed solum quo ad primum & pricipalem postea vero datur sibi quo ad actum secundarium, vt dicit Sanctus Thomas vbi supra.
Ad tertium dicit quod tam maior quam minor sunt falsae maior quidem quia character non est purus respectus, sed absolutum cum respectu, minor etiam falsa est, quia vt uisum fuit 3. sent. eadem relatio realis est ad plures terminos, sicut eadem filiatione homo refertur ad patrem & ad matrem.
Ad quartum dicitur primo quod argumentum bene probat quod Deus posset dare alicui potestatem quo ad vnum illorum actuum de quibus sit sermo non dando ei potestatem quo ad alium actum, sed non probat quod de facto ita sit. Sicut deus produxit aliquam substantiam quae est intellectiua & nonsensi tiua, & alia quae est sensitiua & non intellectiua, tamen cum hoc poeduxit tertiam quae est sensitiua & intellectiua, sic in proposito. Conceditur tamen quod licet illa potestas sacerdotalis sit vna & eadem quo ad essentiam suam absolutam, implicat tamen diuersos respectus ad diuersos actus vel effectus ad quos ordinatur. Et de hoc vide Sanctus Thomas dist. 18. q. 1. art. 1. quomodo sunt duae claues & quomodo una. Et haec sufficiant ad obiecta Scoti. Ad obiecta contratertiam conclusionem nunc dicendum est, sed antequam ad singula deueniamius praemittenda sunt quaedam vniuersalia praeambula ex dictis Petri de Palude dicit enim sic Ad euidentiam quaestionis huius sciendum est quod vnusquisque de eo quod suum est potest facere quod vult, quia in sua re quilibet est moderator & arbiter, & nihil tam naturale est quam voluntatem domini seruare volentis re suam in alio transferre, vnde quia de contradictionibus vel quasi homines non compelluntur litigare coram iudice nisi velint, sed possunt eligere arbitros vel inter se componere sicut volunt, quo facto praetor ratum habere debebit hoc nec habet eos ad respondendum coram se citare, propter hoc de talibus possunt se submittere cuicunque iudici volunt habenti iurisdictionem illius in seipso, & tenebit sententia quasi a suo iudice in subditos lata vel etiam in iudices cartularios qui nullum subditum habebant nisi volentes se eis submittere.
Si autem est aliquid de quo homo teneatur velit nolit ipse vel actor vel accusator coram iudice determinato respondere, sicut de feudo vel delicto de quo inuitus accusatus coram alio iudice remittitur ad iudicem loci delicti. Vnde de talibus non potest actor & reus in extraneum iudicem consentire, nisi de licentia ipsius iudicis, cui in hoc subditi sunt. Et per hoc clerici qui speciali modo subditi sunt iudicibus suis, non solum in delictis sicut caeteri, sed etiam in contractibus, nec possunt renunciare priuilegio fori, non possunt se alieno iudici submittere prorogando eius iurisdictionem nisi de licentia Episcopi cui sunt subiecti. Cum ergo ex ordinatione Christi omnis anima Christiana subdita sit Petro de illis, in quibus ei subdita est sine licentia eius alij subdere se non potest.
Ex quo autem post passionem Christi homo mortaliter peccauit & post baptismum suum tenetur ad arbitrium Petri satisfacere cui dictum est. Si peccauerit in te frater tuus &c. Vnde de peccato mortali sine licentia & ordinatione Petri non licuit alteri confiteri. Similiter ligatus maiori uel minori excommunicatione non potest seipsum soluere. Et autem conmissus Petro in omnibus in quibus indiget ab alio solui, ergo in istis non potest se alteri subdere. Sed de peccato veniali potest homo per seipsum sine Petro & quocunque alio sacerdote seipsum soluere, similiter de mortali de quo se. mel est absolutus, nisi ordinatio Ecclesiae sit in contrarium quilibet sacerdos potest absoluere quemlibet sibi volentem confiteri a quolibet veniali & mortali, de quo alias est absolutus, quia de his nulli homini est obligatus. Et ideo de his potest se submittere quibus vult non solum curatis & alijs habentibus populum, sed etiam simplicibus sacerdotibus nullum subditum alias habentibus nisi quod si sunt religiosi sine assensu ptelati nihil tale debent agere. Sed si agerent nihilominus absolutus esse, quia concurrerent essentialia sacramenti. De mortali autem nondum confesso de quo tenetur satisfacere Petro non video quod sine eius licentia possit se alteri subdere. Sicut homo de franco allodio potest se cui vult submittere, non autem de feudo de quo iam alteri homagium fecit nisi de eius assensu vel saluo iure eius.
Vnde si homo vellet alieno sacerdoti confiteri cum interiectione nihilominus confitendi proprio & satisfaciendi eius arbitrio, videtur quod posset eum alius absoluere, sicut dicit Raymundus quod alienus poterat absoluere ponendo spem in ratihabitione proprij sacerdotis. Et quod dicunt illi de contraria opinione quod si quis alieno confiteretur esset verum saeramentum. Contra quia a non suo iudice sententia lata non tenet. Et similiter si a suo de casibus retentis, quia intantum est non suus, sed postquam est absolutus a superiore, a quocunque vult de illis absolui potest per rationem dictam. Haec Petus & bene. Et addit quod Deus a principio, Ecclesiae praefecit Petrum curatum dicens. Pasce oues meas &c. & tibi dabo claues regni coelorum &c.
Vnde sicut modo sine licentia curati cui commissa est cura huius parochiae in diocesi, non licet alteri confiteri, sic nec tunc postquam fuit necessaria confessio sine licentia Petri, immo sicut modo cardinalibus non licet confiteri sine licentia papae, sic nec tunc Apostolis sine licentia Petri de iure conimuni, licet libertas non habeat legem. Et licet omnes Apostoli fuerint immediate a Christo ordinati sacerdotes in die caenae quando dixit eis, hoc facite in meam commemorationem, tamen non Episcopos nisi Petrus cui soli dictum est. Pasces oues meas. Et de Paulo quidem qui tunc non erat discipulus certum est. Beatus etiam Iacobus primus ab aliis consecratus est hierosolymorum Episcopus. Et quamuis omnes. Apostoli essent facti Episcopi a Christo sicut aliqui dicunt, tamen ab eo Petrus vocatus est caephas quod est caput. Vnde in Euangelio primus Apostolorum dicitur, & alij semper praesertur, quia voluit Christus habere vnum vicarium & Ecclesiam vnum caput vnius capitis vicarium, a quo caeteri tenerent quicquid haberent. Sicut rex diuidens regnum vult secundo genitos a primogenito tenere, ita ac si ab illo recepissent, quamuis omnes aeque immediate a rege accipiant portiones. Tunc ad primum Durandi respondet Petrus quod nisi peccator vellet, nullus eum absoluere posset, sed non conuertitur quod sua voluntas sufficiat in eo quod suum non est vt supra dictum est.
Ad secundum dicitur quod papa ideo subijcit se cui vult, quia cura illius nulli est commissa determinate ad cuius arbitrium habeat satisfacere sicut cura omnis christiani commissa est Petro per cuius manum oportet transire in regnum sicut per manus Christi qui hunc vicarium dereliquit, vnde si Petrus mortaliter peccasset tenebatur confiteri. Et quia nulli erat specialiter obligatus, ideo de omnibus quibus sibi Christus commisit potestatem absoluendi libertatem habebat eligendi & habet successor eius qui nulli subest & pari ratione potestatem habet. Et per idem patet ad tertium.
Ad quartum respondet distinctione vigesima, quaestione prima dicens quod in mortis articulo quilibet possit absolui a quolibet sacerdote, hoc est iure diuino, quia licet christianus peccans mortaliter sit obligatus de hoc satisfacere ad arbitrium Petri vel sui vicarij, hoc intelligitur quando potest habere arbitrium Petri vel sui vicarij, aliter non, quia tunc esset obligatus ad impossibile. Quia tamen vi clauium absolui debet, ideo illius auctoritate quem inuenit qui claues habet solui potest Item hoc est auctoritate iuris, quia hoc papa committit etiam in casibus quos sibi reseruat, quia in mortis articulo quilibet sacerdos absoluit quemlibet a quolibet peccato.
Ad quintum dicit quod consuetudo non praeiudicat iuri diuino. Vnde cum de iure diuino esset quod omnis christianus de peccato mortali habeat satisfacere Petro vel eitvicario, contraria consuetudo si fuit non valuit, vnde & bene dicitur de poenitentia capitulo secundo quod nulla consuetudo potest introduci vt quis sine licentia proprij sacerdotis sibi valeat eligere confessorem. Quia si hoc esset respectu inferioris proprii sacerdotis vel Episcopi quod est de iure positiuo non tamen respectu papae quod est de iure diuino. Sed quia a principio Ecclesiae non eligebantur nisi boni & specialiter a Christo electi non erat periculum, & voluntas Christi erat & Petri qui non quaerebant ni si salutem animarum quod omnes boni quales sciebat esse illos qui tunc erant ita possent absoluere sicut ipse nouerat. Nouerat enim Paulum ita bene vsurum sicut se, & ideo voluntas Petri erat Paulum aeque vti, & similiter alios bonos. Sed cito apparuit, quia sicut vnus de electis a Christo fuit diabolus, & de septem diaconibus vnus fuit sathan. multo magis de se quacibus futurum erat, ideo voluerunt quod non quilibet quemlibet sed diuisim. Et diuiserunt Paulo & Barnabae gentes, & ipsi in circuncisionem. Non sic autem quod Petrus per hoc perdat potestatem, qui & postea transiit ad gentes nulla noua potestate sibi data, prima sibi reseruata, vnde &c. Haec Petrus & bene.
Ex quibus patet quod noua Durandi adinuentio non valet, quod etiam ipsemet confitetur dicens. Secundus modus est quod non quilibet absolui potest a quolibet non solum propter ordinationem Ecclesiae, sed propter ordinationem Christi. Et hic modus apparet mihi pro nunc verior quia Christus soli Petro tanquam pastori commisit curam & regimen totius sui gregis, vt habetur Ioan. vltimo. Sed potestas clauium ordinis m ligando & absoluendo in foro poenitentiae, & potestas iurisdictionis in ligando vel absoluendo in foro contentioso est in Ecclesia solum propter curam & regimen ouium Christi id est omnium Christianorum, ergo ad solum Petrum pertinuit, & ad solum successorem Petrus pertinet iure suo sibi a Christo collato vti vtraque claue in quemlibet Christianum, & nulli alij nisi ex commissionem Petri vel successorum, uel eius dissimulatione vsus quem scit nec reprobat. Et ideo ad primum argumentum alterius opinionis dicendum quod forus poenitentiae voluntarius est non solum ex parte sacerdotis quem Deus voluntarie fecit ministrum sed etiam ex parte confitentis qui voluntarie dicit peccatum suum. Sed non est voluntarius quantum ad hoc, quod quilibet possit pro libito eligere sibi sacerdotem qui absoluat eum, quia nullus potest eum absoluere nisi cui commissuim est a Christi vicario mediate vel immediate, directe vel indirecte. Ad secundum dicendum quod aliud est de papa & aliud de caeteris Christianis, quia claues ordinis quantum est de se extendunt se ad absolutionem ab omni peccato respectu cuiuslibet personae, vt patet ex verbis dictis omnibus Apostolis. Quorum remiseritis peccata &c. In quibus nulla sit exceptio de personis vel de peccatis. Tota autem restrictio est ex speciali commissione facta Petro de regimine vniuersalis Ecclesiae. Illa autem commissio fuit de omnibus alijs a Petro scilicet de omnibus commissis curae & regimini Petri, & non de Petro. Et ideo extendit se ad oues Petri id est ad omnes Christianos praeter quam ad Petrum & ad eius successorem. Et ideo papa successor Petri non subiacet illirestrictioni quin possit absolui a quolibet habente clauem ordinis prout eligere voluerit. Ad teritum inquit dicendum est, quod non est simile de clauibus ordinis & de clauibus iurisdictionis, quia effectus clauium iurisdictionis transit in inuitum, effectus autem clauium ordinis non transit nisi in voluntarium: Papa autem non habet nec habere potest iudicem cui submittatur inuitus, nec per consequens potest se submittere alicui quatum ad iurisdictionem quae de natura sua potest ferri in inuitum. Sed effectus clauium ordinis de se extenditur ad omnes nisi sint exempti per priuilegium Petri, quod non militat contra Petrum, quia solum est de ouibus subiectis Petro, & non de ipso, propter quod Petrus potuit & successor eius potest subiicere se cuivoluerit quantum ad vsum clauium ordinis in foro poenitentiae &c. Ad quartum inquit dicendum est quod ex ordinatione Christi est quod oues Petri non regantur nec subsint curae vel regimini cuiuscunque nisi ex commissione petri mediata vel immediata directa vel in directa. Semper autem sedes Petri voluit quod in articulo mortis quilibet sacerdos non praecisus ab Ecclesia posset quemlibet absoluere a peccatis in absentia illius, ad quem cura regulariter pertinet, & si nollet in illo casu nihilominus posset non obstante priuilegio Petri, quod non fuit ei datum ad destructionem, sed ad aedificationem cum fuerit et datum ad pascendum oues.
Vnde in illo cassu cessaret priuilegium Petri & staretur primae ordinationi Christi de potestate clauium ordinis quae se extendit ad omnem peccantem & ad omne peccatum. Nec casus necessitatis mutaret ministerium, sed ordinatio Christi qui in tali casu no dedit Petro priuilegium. Haec Durandus in forma & bene & conformiter Sancto Thomas quarto sententiarum distinctio. 20. quaestione prima articulo primo quaestiuncula secunda in solutione primi vbi sic dicit. Aliquis potest vti iurisdictione alterius ex voluntate, quia ea quae iurisdictionis sunt con mitti possunt. Vnde quia Ecclesia acceptat vt quilibet sacerdos absoluere possit quemlibet in articulo mortis, & ideo ex hoc ipso quis vsum turisdictionis habet quamuis iurisdictione careat. Haec ille.
Sed ibidem in principali solutione secundae quaestionis videtur contradicere omnibus supradictis, & quasi declinare ad opinionem Durandi prius improbatam. Ait enim sic quilibet sacerdos quantum est de virtute clauium habet potestatem indifferenter in omnes, & quantum ad omnia peccata, sed quod non possit omnes ab omnibus peccatis absoluere, hoc est quia per ordinationem Ecclesiae habet iurisdictionem limitatam, vel nullam omnino habet, sed quia necessitas legem non habet, ideo quando articulus necessitatis imminet, per Ecclesiae ordinationem non impeditur quin absoluere possit, ex quo clauaes habet etiam secramentaliter, & tantum consequitur ex absolutione alterius sicut si a proprio sacerdote absolueretur. Nec solum a peccatis potest tunc absolui, sed etiam ab excommunicatione a quocunque sit lata, quia haec absolutio etiam ad iurisdictionem pertinet, quae per legem ordinationis Ecclesiae coartatur. Haec ille.
Ex quibus prima facie videretur quod ex sola ordinatione Ecclesiae est quod non quilibet sacerdos possit quemlibet absoluere, & quod illa ordinatione sublata quilibet potest absoluere quemlibet ex potestate ordinis a Christo collata. Sed dicendum est quod Sanctus Thomas non intendit quod illa restrictio solum sit peordinem Ecclesiae, sic quod nullo modo sit ordinatione Christi, quod patet. Tum quia ut recitatum est in probatione tertiae conclusionis ipse ponit distin. 19. quaestione prima articulotertio quaestiuncula prima in solutione primi quod Christus licet omnibus Apostolis dederit potestatem remittendi peccata tamen cum hoc intellexit quod vsus illius potestatis deberet esse praesupposita potestate Petri secundum illius ordinationem.
Item distinctione vigesima quarta quaestione tertia articulo secundo quaestiuncula tertia in solutione primi sic dicit. Quamuis omnibus Apostolis data sit communiter potestas ligandi & soluendi, tamen vt in hac potestate ordo aliquis significetur. Primo soli Petro data est, vt ostendatur quod ab eo in alios debeat ista potestas descendere. Propter quod etiam ei dixit singularitet, & confirma fratres tuos, & pasce oues meas in loco mei, vt dicit Chrisosto. praepositus & caput esto fratrum, vt ipsi te in loco meo assumentes vbique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent & confirment. Haec ille.
Ex quibus patet quod illa ordinatio qua institutum est quod non quilibet sacerdos possit quemlibet extra casum necessitatis ab omnibus peccatis absoluere, sed solum secundum arbitrium Petri vel eius successoris, non solum est ordinatio ecclesiae, sed Christi.
Ad primum Scoti contra quartam conclusionem dicitur negando minorem. Et ad probationem dicitur quod peccat per fallaciam consequentis arguendo negatiue ab vna causa veritatis ad propositionem habentem plures causas veritatis. Nam arbitrium sacerdotis in iudicando & imponendo poenitent poenam satisfactoriam dupliciter esse contingit rectum. Primo modo, quia attingit poenam cuius est adaequate debitor poenitens secundum iudicium Dei. Et sic conceditur quod arbitrium sacerdotis non potest hoc modo esse rectum, nisi casu vel per miraculum speciale: secundo modo quia attingit poenam quae in hoc seculo expedit poenitenti secundum iudicium Ecclesiae. Et hoc modo arbitrium sacerdotis in tali materia potest esse rectum sine casu & sine miraculo, considerando regulas patrum & dispositionem poenitentis.
Ad secundum patet per idem, quia non est impossibile Ecclesiam rectae arbitrari sic vt arbitrium sit dignum ratificari apud Deum, vt argumentum false supponit sicut praecedens.
Ad tertium negatur minor, quia licet sacerdoti non constet de voluntate Dei quantam poenam vult infligere poenitenti, potest tanmen sibi constare quantam poenam est sibi in hoc seculoexpediens. Et hoc sufficit ad rectum arbitrium. Ad quartum dicitur quod si sacerdos imponat paenitentiam maiorem condigno, poenitens tenetur eam implere si possit in hoc seculo, sed in alio seculo non exigitur quod totam exsoluat. Et similiter si imponat minorem condigno non exigitur quod maiorem exsoluat hic, sed in alio seculo exigetur. Omnes praedictas solutiones ponit Sanctus Thomas sententialiter distinctione vigesima quaestione. prima articulo secundo in solutione secundae quaestionis vbi sic dicit. Ac. tus ministri bonus vel malus nihil diuersificat in efficacia sacramentorum, vnde siue sacerdos discrete se habeat in iniunctione poenitentiae, siue non, nihil diuersificatur quantum ad efficaciam absolutionis confessionis & contritionis. Et ideo siue discrete poenitentiam iniungat siue non semper manet reatus ad poenam eiusdem quantitatis, & id si eam hic non explet, ab eo in purgatorio exigetur. Haec ille.
Item in solutione secundi sic dicit. Poenitens cui maior condigno poenitentia iniuncta est, tenetur eam explere ex sacerdotis iniunctione, qui non solum debitum poenae considerat, sed peccato remedium adhibet, vnde post hanc vitam non exigitur ab eo tota, sed solum quantum sufficit ad debitum soluendum. Haec ille.
Item in solutione tertij sic dicit. Sacerdos minorem condigno poenitentiam iniungens non semper peccat. Tum quia non potest determinate quantitatem debitae poenae cognoscere quamuis aliquid proprie consideratis regulis patrum determinate possit Tum quia quandoque etiam ex industria minorem poenimponens plus prodest paenitenti quam noceat, qui forte popermagnitudinem paenae posset a pnia peragenda impediri peroper debilitatem virtutis adhuc de nouo in eo recuperatae, & ideo negligit minus damnum vt euitet maius, & iterum paulatim confortatus in eo diuinus amor ad plura opera poenitentiae peragenda ipsum incitabit propria sponte quam sacerdos sibi secundum quantitatem peccatorum iniungere potuisset. Haec ille.
Et plura alia dicit in eodem articulo ad confirmationem dictarum solutionum facientia. Ex quibus patet quod ad rectum arbitrium confessoris non exigitur quod semper imponat poenam condignam poenitenti, sed sufficit quod in iungat quantam expedit ei pro nunc consideratis regulis patrum & dispositione poenitentis, cuius oppositum arguens putabat, & quomodo omnia argumenta fundantur in isto paralogismo fallaciae consequentis, scilicet sacerdos non potest recte arbitrari quo ad hoc, ergo non potest recte arbitrari vllo modo.