Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum per indulgentias possit aliquid remitti de poena satisfactoria

DISTINCTIO. XX. QVAESTIO I Vtrum per indulgentias possit aliquid remitti de poena satisfactoria.

CIRCA vigesimam dist. quarti sententiarum quaeritur. Vtrum per indulgentias possit aliquid remitti de poena satisfactoria.

Et arguitur quod non, quia hoc ad potestatem excellentiae pertinet, vt sine sacramento effectus sacramentorum tradatur, sed nullus habet potestatem excellentiae nisi Christus: cum ergo satisfactio sit pars sacramenti operans ad dimissionem poenae debitae, videtur quod nullus purus homo possit dimittere debitum poenae sine satisfactione.

I oppositum arguitur, quia Ecclesia generalis non potest errare, quia ille qui in omnibus exauditus est pro sua reuerentia dixit Petro super cuius confessione fundata est Ecclesia, ego pro te rogaui Petre vt non deficiat fides tua. Lucae. 22. Sed Ecclesia generalis indulgentias approbat & facit, ergo indulgentiae aliquid valent.

In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Indulgentiae quas concedit Ecclesia aliquid valent tam in foro Ecclesiae quam in iudicio Dei. Hanc probat Sanctus Thomas praesenti distinctione quaestione prima articulotertio quaestiuncula prima vbi sic dicit. Ab omnibus conceditur indulgentias aliquid valere, quia impium esset dicere quod Ecclesia aliquid vane faceret. Sed quidam dicunt quod non valent ad soluendum a reatu poenae quam quis in purgatorio secundum Dei iudicium meretur, sed valent ad absoluendum ab obligatione qua sacerdos obligauit poenitentem ad poenam aliquam, vel ad quam etiam ordinatur ex statutis canonum. Sed haec opinio non videtur vera. Primo quia est expresse contra priuilegium Petro datum vt quod ille remitteret in terra & in coelo remitteretur. Vnde remissio quae fit in foro Ecclesiae valet etiam quantum ad forum Dei: secundo quia Ecclesia huiusmodi indulgentias faciens magis damnificaret quam adiuuaret, quia remitteret ad grauiores poenas scilicet purgatorij absoluendo a ponitentijs iniunctis. Et ideo aliter dicendum quod valent & quantum ad forum Ecclesiae & quantum ad iudicium Dei ad remissionem poenae residuae post contritionem confessionem & absolutionem siue sit iniuncta siue non. Haec ille.

Ex quibus patet duplex ratio pro conclusione. Secunda conclusio. Huiusmodi indulgentiae valorem habent propter merita Christi & aliorum sanctorum. Hanc ponit Sarctus Thomas vbi supra vbi statim post verba praedicta sic subdit. Ratio inquit quare indulgentiae valent est vnitas corporis mystici qua multi in operibus iustitiae super erogauerunt ad mensuram debitorum suorum, & multas tribull tiones iniuste illatas sustinuerunt patienter, per quas multitudo poenarum poterat expiari, si eis deberetur. Quorum meritorum tanta est copia quod omnem poenam debitam nunc viuentibus excedunt, & praecipue propter meritum Christi, quod & si in sacramentis operatur, non tamen efficacia eius in sacramentis includitur, sed sua infinitate efficaciam sacramentorum excedit. Dictum est autem, supra quod vnus pro alio satisfacere potest. Sancti autem in quibus superabundantia operum satisfactionis inuenitur non determinate pro isto qui remissione indiget huiusmodi opera fecerunt, alias enim absque omni indulgentia remissionem consequeretur, sed communiter pro tota Ecclesia sicut Apostolus dicit se implere ea quae desunt passioni Christi in corpore suo pro Ecclesia, ad quam scri. Col. primo. Et sic praedicta merita sunt communia totius Ecclesiae. Ea autem quae sunt communia multitudinis alicuius distribuuntur singulis de multitudine secundum arbitrium eius qui multitudini praeest, vnde sicut aliquis consequeretur remissionem poenae, si aliquis pro eo satissaceret, ita etiam si satisfactio alterius per eum qui potest sibi distribuatur. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quicunque potest alicui paenitenti distribuere satisfactiones Chrsti & sanctorum potest dare illi indulgentias, sed primum potest praelatus Ecclesiae, ergo & secundum. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra secundam arguit Durandus praesertim contra aliqua contenta in probatione eius dicens. De merito Christi nullum est dubium quin pertineat ad thesaurum Ecclesiae & sufficiat. Christus enim per passionem suam satisfecit quantum ad sufficientiam pro peccatis mundi sicut praedixerat Ioann. Baptista Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi, vt habetur Ioan. primo & prima can. Ioann. secundo capitulo dicitur quod ipse est propitiatio pro peccatis nostris, & non solunpro peccatis nostris, sed totius mundi. Constat autem quod non omnes de mundo saluantur, sed pauci respectu aliorum secundum illud Euangelicum, multi sunt vocati pauci vero electi, ergo de poena Christi quae sufficere potest ad recompensandum poenam omnium peccatorum mundi debitam, semper multum restat, cum pro paucis qui saluantur satisfaciat. Et si omnes de mundo saluarentur, ad. huc meritum passionis Christi superabundaret, quia qua ratione sufficiens est ad satisfaciendum pro peccatis totius mundi, eadem ratione sufficiens est ad satisfaciendum propeccatis plurium mundorum si essent. De merito autem passionis sanctorum potest verti in dubium vtrum pertineant ad thesaurum Ecclesiae. Posset enim videri quod non, quia vnus non potest mereri alteri sic quod meritum vnius cedat alteri ad meritum, sed solum quia fructus seu merces meriti vnius redeundat in alterum, vt cum aliquis seruit vt pauper ei obligatus a debito liberetur, vel vt habeat mercedem operis in toto vel in parte prout placet operanti transferre. Ex hoc sic arguitur. Intentio merentis est necessaria ad hoc quod fructus seu merces meriti sui redundet in alterum. Sic enim fructus meriti passionis Christi in nos redundat ex eius expressa intentione. Dixit enim hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, & hic est calix. &c. Quia autem intentio quorumcunque fuerit fructum passionum suarum in nos tranferre nulla historia docet, nec in gestis martyrum legitur. Qualiter ergo & per quem modum fructus passionum suarum communicabitur nobis per indulgentiam factam a quocunque non bene apparet. Idem probatur sic. Illud quod est plenarie remuneratum vel postea remunerabitur, non videtur quod sit pro alio satisfactorium. Sed quicquid poenae sustinuerunt Sancti martyre vltra quam peccata eorum meruerunt est eis plenarie remuneratum vel resumpto corpore remunerabitur plenarie. ergo non videtur quod illud possit nobis cedere ad satisfactionem. Sed de thesauro Ecclesiae datur nobis per indulgentiam poenae satisfactoriam secundum hanc opinionem ergo poenae quas sancti sustinuerunt non pertinent ad thesaurum Ecclesiae, sed solum passio Christi quae excedit paenam omnibus peccatis mundi debitam: minor supponitur maior etiam videtur ex praecedentibus satis clara, quia si tota merces meriti reddetur merenti, & eam in seipso & pro seipso recipit, nihil restat quod in vtilitatem alterius possit cedere, quia extra totum nihil est. Sed tamen contra hanc rationem dicunt aliqui quod secundum eam sequitur quod nullus homo nec etiam Christus homo possit satisfacere protalio nec in toto nec in parte, nec aliquis pro seipso, quae sunt falsa & erronea. Quod probant sic, quia dicunt quod ipsi Christo & omni homini plene remuneratum est, vel plenarie remunerabitur in remissione quicquid meruerunt sustinendo quascunque passiones, & quoscunque labores. Si ergo illud quod plenarie remuneratum est alicui non potest cedere ad satisfaciendum pro alio, sequitur quod nec ipse Christus per passionem suam, nec aliquis sanctus fecit vel passus est aliquid quod possit alijs cedere in expiationem alicuius poenae, immo nec sibiipsi cum totum remuneretur. Haec autem instantia continet quaedam manifeste falsa. Constat enim quod merita Christi non fuerunt eiin seipso a Deo plene & perfecte remunerata, nec remunerabuntur sicut caeteris sanctis. Nam summa merces qua remunerantur sancti pro suis meritis est visio beata & fruitio. Caetera enim omnia sicut dotes corporis & quaecunque alia pertinent ad praemium accidentale, quod est minus, & respectu primi est quasi secundum quid. Cum ergo Christus pro suis meritis non fuerit remuneratus visione & fruitione beatis. Haec enim habuit plenissime absque vllo merito ab initanti suae conceptionis, patet quod merita eius non fuerunt ei inseipso remunerata aeque plene & perfecte sicut caeteris sanctis, nec illo summo praemio quo Deus merita sanctorum, & passiones remunerat supra condignum secundum illud Romas. 8. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis: ergo quod est ei minus plene remuneratum potest nobis cedere ad satisfactionem, & illud potissime fuit meritum suae passionis. Vnde omnes Doctores concorditer dicunt quod Christus per suam passionem non meruit sibi nisi gloriam corporis & exaltationem sui nominis, nobis autem meruit redemptionem seuliberationem a peccatis, & sic clare falsum est quod isti dicunt de merito Christi & eius remuneratione in seipso &c.

Item falsum est quod dicunt quod secundum rationem nostram sequeretur quod nullus homo posset satisfacere pro alio, nec etiam pro seipso, quia paena per poenam recompensatur. S ergo quis pro peccatis suis sit debitor poenae & ipse contritus propria sponte vel ex sacerdotis impositione faciat aliquam poenitentiam, quare non satisfaciet in aliquo pro seipso? Similiter si de voluntate sacerdotis vel satisfacientis vnus faciat poenitentiam pro alio impositam, quare non satisfaciet pro eo in aliquo non apparet, nec ex ratione nostra sequitur. Circa quod intelligndum quod omne opus bonum factum pro Deo & in charitate est meritorium vitae aeternae. Si autem sit poenale non solum est meritorium quia bonum, immo est satisfactorium pro poena. Nec plus remunerabitur inquantum poenale nisi per expiationem poenae debitae, semper tamen acceptum erit Deo inquantum est bonum & virtuosum, & remunerabitur praemio essentiali. Si autem operans non sit debitor alicuius poenae vel non tantae, tunc opus suum poenale remunerabitur non solum praemio essentiali, quia bonum fuit, sed praemio accidentali, qua fuit poaenale, & secundum hoc martyres non solum dicuntur habere auream, hoc est praemium essentiale, sed aureolam hac est aliquod praemium accidentale propter poenalitatem martyrij. Cum ergo dicitur, quod omne opus bonum raemuneratum est vel remunerabitur cuilibet in resurrectione, verum est quantum ad praemium essentiale. Sed si sit non solum bonum sed poenale & operans seu sustinens poenam fuerit debitor poenae pro seipso, vel sustinuit eam pro alio tunc talis poena non plus remunerabitur, quia iam cessit in solutionem alterius. Haec Durandus in forma. Contra eandem conclusionem arguunt quidam alij dicentes quod dubium est de merito quicquid sit de poena actualis peccati quo ad poenam sensus non videtur quod poenam damniChristus soluerit qui illam non sustinuit.

Secundo quia cum actuali mortali debeatur poena aeterna non fuit tantum de poenalitate in morte Chri nec intensiue nec extensiue qua tum est in poena sensus aeterna quae est in inferno. Vnde cum aequalitas satisfactionis attendatur secundum comparationem poenae ad poenam, Christus quidem potuit mereri dimissionem poenae aeternae totalem damni & sensus, quae sit in baptismo adulti peccatoris, & commutationem poenae aeternae in temporalem quae fit in poenitentia quia diuinitas illud operata est, quia Deus agere & coagere potest, & sic meritum fuit infinitum, sed non potuit vt videtur satisfacere pro poena aeterna, quia non potuit ex humanitate sustinere tantam poenam quanta est illa inferni. Nec diuinitas compassa est quia pati non potuit, immovidetur quod nec solutio paenae temporalis fieri possit, quia non potuit esse tantus dolor in morte Christi, quantus est dolor debitus omnibus peccatis confessis & confitendis in hac vita.

Tertio arguitur, quia ad potestatem excellentiae Christi pertinet dare effectum sacramenti sine sacramento ergo purus homo per indul gentias quae non sunt sacramenta non potest dimittere poenam quae est effectus sacramenti.

Contra eandem conclusionem arguit Aureolus probando, quod papa potest dare indulgentias non solum permodum recompensationis & satisfactionis quod fit accipiendo de merito Christi & sanctorum, sed etiam auctoritate sibi tradita a Christo cum dicit quodcunque ligaueris super terram erit ligatum & in coelis, & quodcunque solueris &c. absolute nihil aliud pro recompensatione dando potest poenas quas voluerit relaxare. Probatur hoc, quia rescripta papalia obtinent vim iuris & auctoritatis sanctorum, cuius ratio est quia sunt maioris auctoritatis in diffiniendo, cum ipse confirmet & det vim auctoritatibus sanctorum & iurisperitorum. Sed in rescriptis papalibus vbi continetur tenor indulgentiae quam largitur videtur quod relaxet autentico modo, non autem per modum recompensationis accipiendo de merito Christi. Non enim continetur in rescripto papae, volumus quod de merito Christi, quod tibi applicamus relaxentur tibi centum dies sed dicitur sic. Nos ergo de omnipotentis Dei misericordia & auctoritate Apostolorum Petri & Pauli confisi rela xamus tibi centum dies &c. Ex quibus patet quod ibi non exprimitur nisi Dei misericordia cuius ministri sumus, & auctoritas Apostolica.

Secundo quia dictum fuit Petro, quodcunque ligaueris &c. tunc qui dicit quodcunque nihil excludit. Tunc arguitur sic. Omne vinculum super terram impediens ab ingressu coeli papa potest soluere, & in eius potestate est autentice relaxare apud quem est clauium plenitudo. Sed obligatio ad poenam est vinculum impedien super terram ab ingressu coeli, nullus enim ingreditur quousque reddat vltimum quadrantem, ergo &c.

Tertio sic Cui committitur maius committitur minus, sed maius est absoluere a culpa quam a poena, & commissum est capit Ecclesiae ab omni culpa sine exceptione absoluere, ergo&c.

Quarto quia claues non solum extendunt se ad culpam, sed ad poenam, sed in aliquo sacramento quandoque potest relaxari tota poena sicut in baptismo, ergo videtur quod datum sit alicui in ecclesia maxime principi quod saltem ministrando sacramentum poenitentiae possit totam poenam relaxare. Nam relaxatio culpae fit mediante sacramento, relaxatio paenae sit absolute, licet quandoque fiat etiam mediante sacramento. Haec Aureolus. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Durandi negatur minor. Nec valet probatio, quia sicut recitatum est in probatione conclusionis secundae. Paulus primo. Col. testatur se implere ea quae desunt passioni Christi in suo corpore &c. quod exponens Beatus Thomas in postilla sic dicit. Haec verba prauum possent habere intellectum, scilicet quod Christi passio non esset sufficiens ad redemptionem, sed additae sunt passiones sanctorum ad complendum Sed hoc est haereticum, quia sanguis Christi est sufficiens ad redemptionem, etiam multorum mundorum. 1. Iann. primo. Ipse est propitiatio &c. Sed intelligendum est quod Christus & Ecclesia est vna persona mystica, cuius caput e Christus, corpus autem omnes iusti, quilibet autem iustus quasi membrum huius capitis. Deus autem ordinauit in sua praedestinatione quod tum meritorum debeat inferri per totam Ecclesiam tam in capite quam in membris, sicut & praedestinauit numerum electorum, & inter haec merita praecipue sunt passiones sanctorum. Sed Christi scilicet capitis merita sunt infinita, sanctus vero quilibet exhibet aliqua merita secundum suam mensuram. Ideo dicit Apostolus, Adimpleo ea quae desunt passioni Christi & totius Ecclesiae cuius caput est Christus, adimpleo id est addo mensuram meam. Et hoc in carne idest ego ipse patiens in carne vel quae desunt in carne mea. Hoc enim deerat, quia sicut Christus passus est in corpore suo, ita pateretur in Paulo membro suo, & hoc pro corpore quod est ecclesia quae erat redimenda per Christum. Sic etiam omnes sancti patiuntur propter ecclesiam quae ex eorum exemplo roboratur glosa. Passiones adhuc desunt, eo quod paritoria meritorum Ecclesiae nondum est plena, nec adimplebitur nisi cum seculum fuerit finitum. Paritoria autem est vas vel domus vbi pariter multa inferuntur. Haec ille.

Concordat Nicolaus de gorram in postilla super eodem loco dicens. Passiones quas Christus sustinuit & fideles eius sustinent sunt quasi quaedam res publica Ecclesiae & thesaurus eius in quo quilibet ponit partem suam, sicut in vase ad elemosynam posito super mensam omnes pariter ponunt donec impleatur. Et ideo vocatur paritoria, quia omnes ibi pariter ponunt. De isto thesauro fiunt ita largae indulgentiae. Iste autem thesaurus non erit plenus nisi in sine seculi. Haec ille. concordat glosa ordinaria. Ex quibus patet quod non solum passio Christi, immo passiones aliorum sanctorum reponuntur in thesauro meritorum ecelesiae ad vtilitatem totius ecclesiae. Et hoc intendebant Sancti martyres implicite vel explicite, scilicet quod merita eorum podessent non solum sibi, sed etiam alijs sicut orabant & ieiunabant pro eis. Et sic patet quod argumentum illud non habet colorem. Potissime cum charitas faciat merita singulorum esse omnibus communia vt Sancti dicunt. Ad secundum dicitur negando minorem. Licet enim passiones martyrum sint sufficienter praemiatae vel in futurum praemiandae in ipsis ex illa parte qua sunt meritoriae essentialis praemij non tamen inquantum sunt satis factoriae vel meritoriae accidentalis praemii, sed possunt in alijs habere effectum & praemium puta liberationem a reatu poenae, & ideo hoc argumentum multiplicem patitur calumniam, sicut ostendit Petrus de Palude sic inquiens. Contra hanc rationem videtur, quia Deus nec Christum nec alium remunerat citra meritum, sed vltra. Vnde cum praemium correspondeat merito maxime si est meritum condigni, quod si est in aliquo fuit in Christo, iniustitia videretur quod Christus plus meruisset quam recepisset. Quantum enim sibi meruit tantum in se recepit, & quantum alijs meruit tantum in se recipiet. Vnde omne christi meritum vel alterius est perfecte remuneratum vel remunerandum in persona illius, pro quo factum est. Vnde si propter hoc nihil restat de meritis sanctorum, per consequens nec de merito Christi qui habet non solum quod meruit, sed plusquam meruit, & quod non meruit sed scilicet gloriam animae.

Praeterea non est magis remuneratum vel remune rabile quod fecerunt sancti mortui quam illud quod faciunt viui nunc sed non obstante quod oratio orantis in sinum orantis conuertatur, & sic quod omne bonum quod homo faciat pro se vel pro alio super caput eius ad plenam remunerationem reuertatur, nihilominus tamen vnus proalio satisfacere potest, & satisfactio prodest alii quando vnus pro alio satisfacere intendit: ergo quia sancti non solum pro se, sed etiam pro corpore Christi quod est ecclesia, bona agere & mala pati volebant, sicut Paulus dicit. Omnia facio propter electos vt & ipsi salutem consequantur, licet eis sit remiuneratum, nihilominus pro nobis potest satisfactorium esse. Vnde dicendum quod opus bonum poenale sanctorum potest considerari dupliciter. Vno modo inquam tum est meritorium, & non transgreditur personam nisi solum meritum Christi qui sibi & alijs plus meruit quam accepit vel recepturus sit in seipso: secundo modo prout est satisfactorium, & sic multi plus satisfecerunt. Licet enim poena purgatorii sit maior omni poena mundi non tamen sequitur, tale peccatum meretur talem paenam in purgatorio ergo grauissimam in mundo, alias nullus posset pati paenam vltra culpam cum a ueniali nullus sit immunis. Cum tamen dicat Iob. utinam appenderentur peccata quibus iram merui & calamitas quam patior in statera, quasi arena maris haec grauior appareret.

Item licet homo non possit facere bonum pro alio quin mereatur, sic tamen potest soluere pro alio quod non liberat se, sed illum solum. Vnde satisfactio quam homo pro alio facit, sibi quidem est meritoria, & non illi, sed illi est liberatoria, & non sibi. Quia ergo sanctiplus sustinuerint, quam meruerint, hoc autem non solum animo merendi, sed satisfaciendi pro se quidem primo deinde pro omnibus indigentibus secundum ordinationem Ecclesiae, ideo illis primo cedit in satisfactionem secundum aequalitatem culpae & poenae, sed residuum quod nihil potuit liberare de obligatione totaliter solutum vel per ditum fuit, quod non est dicendum, vel reseruatur nobis indigentibus. Sicut enim si homo soluat communi debitori plusquam debeat dicens, si totum a se non debetur cedat in solutum residuum pro socio, sic acquietat eum, sic in proposito, & ideo &c. In hoc ergo conueniunt sancti cum Christo in his quae fuerunt supererogationis quod aliquid posuerunt in thesauro Ecclesiae sicut Christus. Sed in hoc disconueniunt quod tota satisfactio Christi cessit in thesaurum pro caeteris, & nihil pro se, quia nullius debitor fuit nec poenae originalis nec actualis, & quia ab eo est thesaurus infinitus, alij autem sancti non sic. Beata autem virgo medio modo se habuit, quia de suis poenalitatibus illud solum pro ea satiffetit quod erat poena peccati originalis sicut mors naturae, cuius ipsa debitrix fuit. Reliquae autem eius poenalitates sponte assumptae totae nobis cedunt, non illi, quae nullius culpae actualis rea fuit, & idem est de martyrio innocentum & aliorum qui nec venialiter peccauerunt. Quod autem aliqui dicunt quod nec diminutio nec remissio in sacramentis est nisi per solutionem factam de passione Christi non videtur verum, quia in hoc baptismo non est solutio poenae nec a Christo nec ab alio, quia dicit Ambrosius quod in baptismo gratia Christi omnia condonat gratis. Vbi autem est plena solutio non est gratuita donatio vel remissio. Haec Petrus & bene quo ad multa praeter vltimum. Cum autem Durandus instantias per Petrum allegatas nititur euadere. Dicitur primo quod illud quod dicit de Christo non valet quia Petrus dicit quod omnia merita Christi sufficienter fuerint remunerata in ipso Christo quasi ipse in se receperit sufficiens praemium omnium suorum meritorum, sed solum vult quod omne meritum Christi est sufficienter remuneratum vel remunerandum in persona illius pro quo factum est, & cui meruit saltem ad voluntatem ipsius Christi, cui datum vel dandum est aequale praemium in se vel in alio quantum & pro quanto intendebat.

Nec valet quod dicit Durandus quod merita Christi non fuerant remunerata in seipso visione vel fruitione beatifica, quia merita Christi hoc non merebantur, nec voluntas Christi creata vel increata ordinauit omnia sua merita ad tale praemium in se recipiendum, sed ad aliud, vel in alio a se & hoc obtinuit vel habiturus est, & sic quod dicit de remuneratione meritorum Christi non valet, & instantia Petri adhuc stat contra contra conclusionem Durandi, & vltra hoc dicta Durandi videntur contradictionem implicare, quia ex vna parte dicit quod Christus perpassionem suam non meruit sibiipsi beatificam visionem aut fruitionem, & in hoc conueniunt omnes doctores: ex alia vero parte dicit quod meritum passionis non fuit sufficienter remuneratum in seipso, quia non per visionem beatificam aut fruitionem, in quo videtur dicere quod non est sibi redditum illud quod merebatur scilicet visio beatifica, & sic uidetur dicere quod meruit visionem beatificam, & quod eam non meruit, quod est contradictio. Dicitur secuudo quod illud quod dicit de operibus poenalibus sacramentorum non valet. Supponit enim quod opera poenalia sacramentorum non possunt post mortem eorum cedere in satisfactionem pro poena debita viuentibus, & quod passiones illorum nihil relinquunt in paritoria vel thesauro Ecclesiae, cuius oppositum dicit Paulus & glosa ordinaria.

Item supponit quod nullus uiuens possit satisfacere pro futuris sed solum pro praesentibus uel praeteritis, & quod opera paenalia sanctorum non prosunt post mortem illorum nisi sibiipsis ad aliquod praemium accidentale consequendum, & quod de suis operibus poenalibus ut paenalia sunt, quibus in uia satisfecerunt pro alijs uel pro se, non habebunt aliquod praemium accidentale, sed solum de de poenalibus non satisfactoriis. Ex quo sequitur quod al quis actus meritorius priuatur aliquo praemio aeterno ex hoc solo, quia fuit actus iustitiae, & ut sic solum temporaliter praemiatur. 1. quod obest homnin satisfacere in via per alio vel pro se, quorum oppositum tenet communis schola. Ideo illa opinio tanquam extranea & litigiosa repudianda est. Vnde Sancts Thomas praesenti dis. q. 1. art. 3. quaestiuncula 2. solutione 5. sic dicit. Causa pro qua datur indulgentia non requiritur ad hoc quod secundum eam debeat mensurari remissio poenae, sed ad hoc quod intentio illorum quorum merita concantur ad ipsum peruenire possint. Bonum autem vnius continuatur alteri dupliciter. Vno modo per charitatem, & sic etiam sine indulgentijs aliquis est particeps omnium bonorum quam fiunt in Ecclesia si sit in charitate. Alio modo per intentionem facientis, & sic per indulgentias si causa legitima adsit potest intentio illius qui pro vtilitate ecclesiae operatus est ad istum continuari. Haec ille Item ibidem in principali solutione sic dicit. Quantitas effectus consequitur quantitatem suae causae causa autem remissionis poenae in indulgentijs non est nisi abundantia meritorum Ecclesiae quae se habent sufficienter ad totam poenam expiandam, non autem causa remissionis effectiua est, vel deuotio aut labor aut datum recipientis aut causa pro qua sit indulgentia, vnde non oportet secundum aliquod illorum mensurare quantitatem remiasionis, sed ad merita Ecclesiae quae semper abundant, & ideo secundum quod applicantur ad istum secundum hoc remissionem consequuntur. Ad hoc autem quod applicentur isti requiritur auctoritas dispensandi istum thesaurum, & vnioeius cui dispensatur ad eum qui merebatur, quod est per charitatem, & ratio dispensationis secundum quam saluatur intentio eorum qui opera meritoria fecerunt. Fecerunt enim ea ad honorem Dei & vtilitatem Ecclesiae in generali. Vnde quaecunque causa adsit quae in vtilitatem Ecclesiae & honorem Dei vergat sufficiens est ratio indulgentias faciendi. Et ideo dicendum quod indulgentiae simpliciter tantum valent quantum praedicantur, dummodo ex parte dantis sit auctoritas, ex parte recipientis charitas, ex parte causae pietas, quae comprehendit honorem Dei & vtilitatem perximi. Nec in hoc sit magnum forum de misericordia Dei, vt quidam dicunt, nec diuinae iustitiae derogatur, quia nihil de poena dimittitur, sed vnius poena alteri computatur. Haec ille.

Ad primum eorum quae secundo loco contra eandem conclusionem inducuntur dicitur, quod ad hoc quod aliqua poena sit sufficienter pro aliquo peccato satisfactoria non requiritur quod sit aequalis vel tanta intensiue in poenalitate vel tanta extensiue in duratione quanta est poenaquam talis culpa meretur in alio seculo, sed ad hoc sufficit quod talis poena vel toleratio voluntaria illius aeque vel plus sit accepta Deo cui fit satisfactio quam culpa fuit displicens Deo & offensiua eius. De hoc Sanctus Thomas 3. parte. q. 48. ar. 2. sic dicit. Ille proprie satisfacit pro offensa qui exhibet offenso illud quod aeque vel magis diligit quam oderit offensam. Christus autem ex charitate & obedientia patiendo maius aliquid Deo exhibuit quam exigit recompensatio totius offensae humani generis. Primo quidem propter magnitudinem charitatis, ex qua patiebatur. secundo propter dignitatem vitae suae quam pro satisfactione ponebat, quae erat vita Dei & hominis tertio propter grauitatem passionis & magnitudinem doloris assumpti, & ideo passio Christi non solum fuit sufficiens, sed etiam superabundans satisfactio pro peccato humani generis, secundum illud. 1. Iob. 2. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Haec ille.

Item. q. 46. ar. 6. in solutione tertij sic dicit. Dolor animae separatae patientis pertinet ad statum futurae damnationis, quae excedit omne bonum praesentis vitae. Vnde cum diximus Christi dolorem esse maximum, non comparauimus ipsum ddlori animae separatae. Haec ille Et tamen in eodem artic. dicit quod dolor Christi patientis & eius quantitas proportionabatur magnitudinis fructus qui inde sequebatur, & satisfactioni pro omnibus peccatis humani generis. Patet ergo quod non oportet, ad perfectam satisfactionem quod satissaciens patiatur tantum dolorem vel tantam poenalitatem quantam merebatur in alio seculo peccator pro quo satisfacit. Verum est quod Petrus de Palude aliter dicit ad hoc argumentum. Dicit enim quod Christus non solum omnibus meruit, sed pro omnibus satisfecit, quia suppositum agebat & patiebatur. Vnde non solum actio merens, sed etiam passio satisfacieus infinita est. Non est ergo ex sufficientia quod passio Christi in sacramentis nonsoluit, sed ex ordinatione Dei qui gratis remittit. Et quod dicitur quod reatus poenae non dimittitur nisi quia poena soluitur non est verum, quia sicut tota obligatio ad paenam potest tolli liberali quietatione creditoris sine totali solutione, sic etiam pars potest remitti sine partiali solutione. Dicere autem quod Deus in sacramentis in quibus maxime liberalis existit, vnde & sacramenta gratiae vc cantur, nihil gratis remittat nec condonet, nisi quantum sibi soluitur, aut de thesauro communi Ecclesiae, aut de bono thesauro cordis vel corporis vel oris, proprie est dicere Deum illiberalem, & licet in hoc esset liberalitas hominis Christi nobis communicantis diuitias suae poenalitatis, in hoc tamen in nullo est liberalitas Dei qui nihil de suo nobis donat. Propter quod melius dicitur quod in sacramentis est liberatio a tota poena vel partiali, non ex solutione sicut in indulgentijs, sdd ex liberali Dei remissione. Ex merito quidem Christi idest ex amore Christi, qui & si propeccato naturae soluit & satisfecit, non sic tamen pro peccato personae. Sed cum vltra infinitum nihil sit, & vnum infinitum aliud consumat vel attingat, & poena peccati originalis esset infinita & intensiue, quia priuat bono infinito, & extensiue quantum est de se, ut patet de pueris in limbo, quorum poena non finietur, ergo satisfactio quamuis fuerit infinita, exhausta tamen fuit tollendo poenam in baptizatis. Nihil ergo remanet ad soluendum in indulgentijs vd pro actualibus peccatis. Ad quod dicendum quod in infinitis quae sunt vnius rationis vnum aliud non excedit, sed infinitas Dei quae est interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio omnem aliam & infinitas alias si essent excedit, quia omnis infinitatis entis & possibilis est causa aequiuoca principalis, ergo maior.

Item causa voluntaria, & sic potest finire omne quod est infinitum. Vnde uirtus diuinae infinitatis ad infinita se potest extendere, & adhuc illa excedit, cum omnia ad eam comparata sint finita, immo sint nihil, quia potest illorum infinitatem ad finitatem redigere, & eorum entitatem ad nihilitatem. Ergo passio Christi inquantum meritoria & inquantum satisfactoria est infinita ratione suppositi, quod omnes infinitates existentes & possibiles excedit, quia omnem poenam damni & sensus infinitam potest facere finitam & nullam. Alioquin sic arguiposset, quod passio Christi pro vno solo posset satisfacere. cuius poena est infinita, & non pro duobus, sicut prius arguebatur, quod pro actuali, nisi diceretur quod dictum est. Haec Petrus, & male quo ad aliqua, in quibus videtur contrariari Beato Thomae & veritati.

Primum est quod in nantismo & aliis sacramentis non fit solutio de thesauro ec clesis nec de meritoaut satisfactione Christi, sed liberalis condonatio poenae debitae. Hoc enim contrariatur dictis Sancti Thomas quarto sententiarum distinctione quarta quaetione secunda articulo primo quaestiuncula secunda, vbi arguit sic. Sicut dicit Augustinus peccatum aut homo punit aut Deus. Si ergo homo in seipso non puniat peccatum quod commisit, a Deo punietur, & ita per baptismum actualis peccati poena non totaliter tollitur.

Item secundo arguit sic. Culpa non potest ordinari nisi per poenam sed Deus inordinatum nihil relinquit, ergo non dimittit quin pro culpa aliquam poenam infsigat, & sic baptismus non absoluit ab omni poena. Ecce argumentum. Sequitur respotesio. Dicendum inquit quod Christus per mortem suam sufficienter satisfecit pro peccatis totius humani generis, etiam si essent multo plura. Et quia homo per baptismum in morte Christi baptiztitur, & ei commoritur & consepelitur, vs vt dicitur Rom. sexto: ideo baptismus quantum in se est totam efficaciam passionis Christi in baptizatum influit & po hoc absoluit eum a paena satisfactoria, non solum a culpa.

Ad primum ergo dicendum quod per baptismum homo incorporatur Christo & efficitur membrum eius, & ideo paena quam Christus sustinuit reputatur isti in satisfactionem, quia si patitur vnum membrum compatiuntur caetera, vt dicitur. 1. Cor. 11. Et ideo Deus in Christo peccata illa ponit, sicut dicitur Isa. 53. Posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.

Ad secundum dicendum quod poena ordinat culpam dupliciter. Vno modo vt satisfaciens, & sic culpa remanet ordinata per satisfactionem Christi. Alio modo vt medicina sanans vel resecans membrum insanabile, & sic culpa in baptizatis ordinatur vt sanata per gratiam oppositam. Haec ille. Similia dicit tertia parte q. 69. ar. secundo. Per baptismum inquit aliquis incorporatur morti & passioni Christi secundum illud Ro. sexto. Si mortui sumus cum Christo credimus quia etiam simul viuemus cum eo. Ex quo patet quod omni baptizato communicatur passio Christi ad remedum, ac si ipse passus & mortuus esset, passio autem Christi est sufficiens satisfactio pro peccatis omnium hominum, & ideo ille qui baptizatur, a reatu omnis poenae sibi debitae pro peccatis liberatur ac si ipse sufficienter satisfecisset pro omnibus peccatis suis.

Ad primum ergo dicendum quod quia poenapassionis Christi communicatur baptizato inquantum fit membrum Christi ac si ipse poenam illam sustinuisset eius peccata remanent ordinata per paenam passionis Christi. Haec ille.

Ex quibus patet quod in baptismo & aliis sacramentis non fit condemnatio poenae nisi cum perfecta satisfactione & solutione, cuius oppositum dicit Petrus & illomodo debet intelligi illud Ambrius dicentis quod baptismus omnia condonat scilicet quia non requirit quod baptizatus per se satisfaciat, sed Christus pro eo satisfactionem dedit. seci dum in quo deficit Petrus est, quia dicit quod si Deus non condonaret per sacramenta aliquid de poena debita sine satisfactione vel solutione, ipse esset illiberalis &c. Hoc enim non valet, immo sua liberalitas & misericordia magis ostem ditur hoc modo quam illo, quia communicat nobis vnde possimus satisfacere. De hoc in suo simili Sanctus Thomas tertia parte q. 46. ar. primo in solutione tertij argumenti sic dicit. Hominem liberari per passionem Christi conueniens fuit & misericordiae & iustitiae eius, iustitiae quidem quia per passionem suam Christus satisfecit pro peccato humani generis, & ita homo per Christi iustitiam liberatus est. Misericordiae vero quia cum homo per se satisfacere non posset pro peccato totius naturae humanae Deus filium suum misit secundum illud Romas tertio. Iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem ipsius, & hoc fuit abundantioris misericordiae quam si peccata absque satisfactione dimississet. Vnde dicitur Eph. secundo Deus qui diues est in misericordia propter charitatem nimiam qua dilexit nos cum essemus mortui peccatis conuiuificauit nos in Christo Iesu. Haec ille.

Item tertio sent. dist. 1. q. 1. art. secundo in solutione quarti sic dicit. Quamuis Deus sit summe misericors, tamen sua misericordia in nullo iustitiae eius obuiat. Misericordia enim quae iustitiam tollit magis stulticia quam virtus dicidebet, & illa Deum non decet. Propter quod Deus misericordiam infinitam sic manifestare voluit vt in nullo iustitiae eius derogaret. Quod factum est dum pro nobis homo factus est, vt pro nobis satisfaceret. In quo etiam eius abundantior misericordia ostensa est ad nos, quam si peccatum sine satisfactione dimisisset inquantum naturam nostram magis exaltauit, & pro nobis mortem pertulit. Haec ille.

Et sicut ipse dicit de misericordia, ita dicendum est delliberalita te, quod magis ostenditur dum satisfacit pro nobis, quam si sine satisfactione peccata dimitteret. Potissime quia a nobis paruam satisfactionem exigit & citra condignum, sed tamen ipse satisfecit pro nobis vltra condignum, & ad hunc sensum debet intelligi illud quod dicit tertio senten. distinctio. vigesima quaestione prima articulo primo quaestiuncula tertia in solutione tertij vbi sic dicit. Quantum est de potentia Dei absoluta Deus posset peccatum absque omnium poena dimittere, nec iniustus esset si hoc faceret. Sed quantum est ex parte istius qui peccauit secundum ordinem quem nunc Deus rebus ordinauit & imposuit non potest peccatum congrue sine poena dimitti. Nec sequitur, si congrue pars poenae dimittitur, quod etiam congrue tota poena dimittatur, propter duo. Primo quia effectus habet aliquid ab agente, & aliquid a recipiente, vnde sicut in collatione diuinorum donorum donum ex parte dantis eleuat recipientem supra statum suum, ex parte autem recipientis est infra modum quem Deus influit, ita in remissionem peccatorum oportet quod sit aliquid ex parte minime remittentis, ut aliquid de poena debita remittatur, & aliquid ex parte recipientis vt scilicet in aliquo puniatur: secundo quia remissio poenae quae sit alijs hominibus praecipue poenae satisfactoriae fundatur super uirtutem satisfactionis Christi quae superabundauit ad amouendas omnes poenas quantum in se fuit. Vnde oportet quod particulata satisfactio fundetur super satisfactionem Christi condignam sicut imperfectum in quolibet genere oritur ex perfectoHaec ille.

Tertium in quo deficit Petrus est quod Deus communicando nobis passionem Christi nihil de suo donat, sed solum Christus ut homo:istud enim nihil valet. Quare in tali communicatione Christus vt Deus immo tota trinitas plus communicat nobis quam Christus vt homo. Nam licet solus Christus passus sit secundum humanitatem & non diuinitas nec trinitas nec pater aut Spiritus Sanctus, tamen alia ratio reformat pactum, quia ualor illius passionis & satisfactionis uel meriti fuit principaliter ex charitate & ex bona voluntate Christi quae duo sunt a tota trinitate.

Item ex acceptione diuina quae communis est toti trinitati. Item ex concomitantia diuinitatis cui humanitas erarvnita, & erat eius instrumentum, ex qua principaliter habebat valorem infinitum omne Christi meritum, & quaelibet eius satisfactio actio vel passio. Vnde Sanctus Thomas tertia parte quaestione quadragesimaoctaua articulo, secundo arguit sic tertio loco. Santificatio importat aequalitatem quandam ad culpam, cum sit actus iustitiae, sed passio Christi non videtur esse aequalis omnibus peccatis generis humani, quia Christus non est passus secundum diuinitatem, sed secundum carnem secundum illud. 1. Petri quarto, Christo in carne passo. Anima autem in qua non est peccatum potior est quam caro, non ergo Christus passione sua satisfecit pro peccatis nostris, Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod dignitas carnis Christi non est aestimanda solum secundum carnis naturam, sed personam assumentem inquantum, scilicet erat caro Dei, &x quo habebat infinitam dignitatem. Haec ille.

Simile dicit tertio sententiarum distinctione vigesima quaestione prima articulo tertio in solutione secundi. Vita inquit corporalis Christi habebat quendam infinitum valorem ex diuinitate coniuncta inquantum non erat vita puri hominis sed Dei & hominis, & ideo poterat esse sufficiens recompemsatio vitae spiritualis, & praecipue ratione charitatis eximiae ex qua offerebatur. Haec ille. Caetera dicta Petri possunt stare.

Ad secundum patet responsio ex dictis Petri in praecedenti solutione. Ad tertium respondet Sanctus Thomas prasenti distinctio. quaestione prima articulo tertio quaestiuncula prima in solutione tertij argumenti dicens, quod effectus absolutionis sacramentalis est diminutio reatus, & hic effectus non inducitur per indulgentias, sed pro eo faciens indulgentias soluit paenam quam debebat de bonis communibus ecclesiae. Haec ille.

Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Ille qui indulgentias suscipit non absoluitur simpliciter loquendo a debito paenae, sed datur sibi vnde debitum soluat haec ille. Durandus uero ad argumentum istud sic ait. Duplex est effectus sacramenti. Primus qui est remissio culpae & collatio gratiae. Et secundus qui est remissio vel diminutio paenae. Collatio primi effectus pertinet ad potestatem auctoritatis, & non ad potestatem excelentiae nisi meritoriae, collatio autem secundi effectus qui est remissio vel diminutio paenae potest pertinere non solum ad potestatem excellentiae, sed etiam ad potestatem misterii. Si enim purus homo non habens ptantem nec excellentiae:nec misterij potest satisfacere pro paena alteri debita, multo magis hoc potuit Christus, & ille qui constitutus est ab eosummus minister ecclesiae cui commissum est a Christo quod de thesauro passionis Christi possit communicare fidelibus ad expiationem poenae quam debent. Supponimus autem quod talis sit Papa, quo non supposito non apparet via per quam indulgentiae possent aliquid valere. Haec Durandus Peas vero de pa. sic respondet. Potest inquit dici quod sine sacramento habito de facto vel in voto nullus effectus sacramenti necessarij proprius conferri potest nisi a Christo. Sed sacramento habito de facto vel in voto contingit habere effectum sine sacramento. Si enim aliquis sit contritus & antequam sit in mora confitendo vel conterendo vel aliter poenitendo condignam poenitentiam fecerit satisfaciendo non confitendo absoluitur. Sicut ergo sine sacramento actu suscepto potuit satisfacere pro se de suo, sic & per alium. Verum de bonis spiritualibus ab alijs sibi concessis, maxime quando sacramentum suscipit voto & facto, & dehis ad quae per sacramentum obligatus est, sicut sine nouo sacramento ipsemet satisfacit qui non habet potestatem excellentiae: sic & si Papa vel alius minister ecclesiae det sibi vnde soluat non est hoc supplere vicem sacramenti, quod etiam sine potest. Haec Petrus & bene. Solutio autem Durandi implicat aliqua falsa, puta quod remissio culpae & collatio gratiae nullo modo pertineat effectiue ad potestatem excellentiae Christi, sed solum meritorie. Hoc enim falsum est. De hoc Sanctus Thomas tertia parte. q. 64. ar. tertio sic dicit. Interiorem sacramentorum effectum operatur Christus, & secundum quod Deus & secundum quod homo, aliter tamen & aliter. Nam secundum quod est deus operatur in sacramentis per auctoritatem. Secundum autem quod est homo operatur ad interiores effectus sacramentorum meritorie & efficienter, sed instrumentaliter. Dictum est enim quod passio Christi quae competit ei secundum humanam naturam, causa est nostrae iustificationis & meritorie & effectiue. Non quidem per modum principalis agentis siue per auctoritatem, sed per modum instrumenti, nunquam humanitas est instrumentum diuinitatis eius, sed tamen quia est instrumentum coniunctum diuinitati in persona, habet quandam principalitatem & causalitatem respectu instrumentorum extrinsecorum, quae sunt ministri ecclesiae & ipsa sacramenta, & ideo sicut Christus inquantum Deus habet potestatem auctoritatis in sacramentis, ita inquantum homo habet potestatem ministerij principalis siue potestatem excellentiae quae consistit in quatuor. Primo quidem in hoc quod meritum & virtus passionis eius operatur in sacramentis: & quia virtus passionis eius copulatur nobis per fidem, ideo secundo, ad potestatem excellentiae quam Christus habet in sacramentis pertinet quod in eius nomine sacramenta sanctificantur. Et quia ex institutione sacramenta virtutem obtinent, inde est quod tertio, ad excellentiam potestatis Christi pertinet, quod ille qui dedit virtutem sacramentis potuit instituere sacramenta, & quia causa non dependet ab effectu, sed potius econuerso, ideo quarto ad excellentiam potestatis Christi pertinet quod ille potuit esse ctum sacramentorum sine exteriori sacramento conferre. Haec ille.

Similia dicit quarto, sen. dist. 5. q.. arti. primo 2. & tertio. Ex quibus patet quod solutio Durandi implicat falsum Solutio vero Petri non videtur calumniabilis nisi proquanto, & si vellet innuere quod indulgentiae ecclesiae possunt valere alicui ante actualem susceptionem sacramenti poenitentiae, & quod sufficeret votum suscipiendi sacramentum. Hoc enim videtur esse falsum, & contra communem formam concedendi indulgentias qua dicitur. Concedimus omnibus verae poenitentibus & confessis tot dies indulgentiae &c. Insuper communiter tenetur quod tales indulgentiae valent ad expiationem poenae qua restat post actualem absolutionem sacerdotis, & iste modus dicendi est securior, quem tenet Sanctus Thomas vbi supra. Dicit enim in praesenti dist. vt supra recitatum fuit in propositione primae conclusionis quod huiusmodi indulgentiae valent quantum ad forum ecclesiae, & quantum ad iudicium Dei ad remissionem poenae residuae post contritionem confessionem & absolutionem, siue sit iniuncta siue non.

Item ar. quinto eiusdem. q. in solutione primae q. dicit quod in omnibus indulgentijs sit mentio de vere contritis & confessis. Item secundo quolibet quaest. vltima sic dicit. Ad hoc quod indulgenti. alicui valeat tria requiruntur. Primo causa pertinens ad honorem Dei vel ad necessitatem aut ad vtilitatem ecclesiae, secundo auctoritas in eo qui facit. Papa enim potest principaliter, alij vero quantum accipiunt potestatem ab eo vel ordinaria velcommissam seu delegatam, tertio requiritur vt sit in statu salutis ille qui indulgentiam vult percipere, & haec tria designantur in litera Papali. Nam causa conueniens designatur in hoc quod praemittit de subsidio terrae sancte. Auctoritas vero in hoc quod fit mentio de auctoritate apostolorum Petri & Pauli & ipsius Papae. Charitas autem recipientis in hoc quod dicitur, vere poenitentibus & confessis. Non dicit, & satisfacientibus, qua indulgentia non excusat a contritione & confessione, sed cedit in locum satisfactionis. Haec ille.

Sed his non obstantibus videtur mihi cum Durando quod Papa posset si vellet concedere indulgentias vere contritis, & valerent eis ante actualem confessionem ad satisfactionem pro peccatis, licet communiter oppositum sonent literae Papales, quia etiam multi praelati dant indulgentias eis qui sunt in statu gratiae vel erunt infra octo dies non faciendo mentionem de confessione, & sic dicta solutio Petri bona est, sed Sanctus Thomas. loquitur de indulgentijs, quas Papa communiter concedit in suis rescriptis.

Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem dicitur negando minorem scilicet quod ex verbis rescriptorum habeatur quod Papa det indulgentias modo autentico sine quacunque applicatione satisfactionis.

Nec valet probatio de Dei misericordia, quia sicut Deus in suis operibus nunquam vtitur misericordia sine iustitia, ita nec minister eius quicunque sit potest vti diuina misericordia secernendo omnem iustitia, & de hoc beatus Thomas praesenti dist. q. 1. ar. tertio in solutione secundae q. sic dicit. Indulgentiae simpliciter tantum valent quantum sonant vel praedicantur dummodo ex parte dantis sit auctoritas, ex parte recipientis charitas, ex parte causae pietas, quae compraehendit honorem Dei& proximi vtilitatem. Nec in hoc fit magnum forum de misericordia Dei vt quidam dicunt, nec diuinae iustitiae derogatur, quia nihil de poena dimittitur, sed vnius poena alteri computatur. Haec ille.

Quod autem addit arguens de auctoritate Papali & apostolorum Petri & Paust, non valet, quia auctoritas Papalis non se extendit ad relaxandum peccata sine quacunque satisfactione, sed ad hoc quod thesaurum ecclesiae possit in satisfactionem fsidelibdispensare, & satisfactionem vnius alteri applicare, non autem pro libito relaxare. De hoc Sanctus Thomas quarto, sen dist. 18. q. 1. arti. tertio, quaestiuncula quarta arguit sic. Omnis Christi actio nostra est instructio, sed ipse quibusdam peccantibus nullam poenam imposuit, sed solum emendationem vitae vt patet de adultera. Ioh. octauo, ergo videtur quod ad arbitrium suum possit sacerdos quiest Christi vicarius dimittere totam poenam vel partem. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod Christus habuit potestatem excellentiae in sacramentis, vnde ipse ex auctoritate totum vel partem poterat dimittere sicut volebat, nec est simile de his qui operantur tantum vt ministri. Haec ille Et ibidem in solutione principali multa dicit quae faciunt ad propositum. Ad secundum patet solutio per praedicta, quia maior intellecta ad sensum arguentis falsa est. Licet enim Papa plenitudinem clauium habeat tam ordinis quam iurisdictionis, non tamen habet potestatem excellentiae, sed solus Christus, ideo non potest peccata dimittere sine satisfactione, quae est pars sa cramenti poenitentiae sicut Christus poterat. Ad Tertium dicitur primo quod modus arguendi non valet, quia si forma illa valeret, concluderet non solum quod Papa ex auctoritate posset sine satisfactione omne peccatum remittere quo ad culpam & reatum, immo quod quicunque sacerdos potest remittere omne peccatum quo ad reatum quod potest remittere quo ad culpam vel offensam, quod est manifeste falsum. Et patet consequentia, quia secundum dicta arguentis maius est absoluere a culpa quam a paena, multis autem sacerdotibus commissum est absoluere a culpa, ergo &c. Dicitur secundo, quod licet maius sit absoluere a culpa quam absoluere a poena, si vtraque absolutio seorsum consideretur tamen absoluere a culpa & a tota poena simul, maius est quam absolueretur a culpa solum & non a poena, vel a culpa & ab aliqua parte poenae, sed non a tota poena, & ideo non oportet quod cuicunque committitur secundum committatur primum. Dicitur tertio, quod dato quod semper absolutio a paena esscilicet quid minus quam absolutio a culpa, non tamen semper decet quod cui committitur minus commitatur maius, quia absolutio a culpa in nullo casu potest esse nociua necimpeditiua maioris boni, secus est de absolutione a paena. De hoc Sanctus Thomas prima secundae. q. 27. art. sexto in solutione tertij sic dicit. Remota macula sanatum est vulnus peccati quantum ad voluntatem. Requiritur autem adhuc poena ad sanationem aliarum virium animae quae per peccatum praecedens deordinate fuerunt, vt scilicet per contraria curentur. Requiritur etiam ad restituendum aequalitatem iustitiae & ad remouendum scandalum aliorum vt aedificent in paena qui scandalizati sunt in culpa. Haec ille.

Et multa alia contra argumentum adducipunt. Adquartum negatur. Nec minor valet probatio, quia sicut dictum fuit prius in baptismo non fit relaxatio paenae peccatis debitae sine satisfactione, immo cum sufficientissima satisfactione per meritum & satisfactionem passionis Christi quae plenarie transfertur in baptizatum.

Item dato quod Papa mediante sacramento possit omnem paenam remittere, hoc non est nisi per completum sacramentum. Non est autem completum vltimata completione nisi quaelibet pars integralis sacramenti sit completa scilicet contritio confessio & satisfactio. Non est autem completa satisfactio nisi poenitens per propria opera poenalia plenarie satisfaciat, vel alius pro eo, vel nisi satisfactio Christi & sanctorum sibi per indulgentiam applicetur ab eo qui potest. De hoc multum bene ad propositum dicit Durandus. Poena inquit peccato debita tripliciter potest dimitti. Vno modo ex mera gratia quando offensus totam offensam & poenam offensae debitam gratis remittit ossendenti. Alio modo quando aliquis poenam debitam soluit pro alio, ita quod poena non condonatur gratis, sed soluitur per alium de voluntate eius qui fuit offensus: tertio modo quando partim remittitur partim exsoluitur quod sit quando magna poena pro modica remittitur. Primus modus & tertius videntur habere locum in indulgentijs si attenderetur communis vsus nominis. Tunc enim dicitur aliquis indulgere alteri delictum contra eum commissum quando gratis & totaliter remittit culpam seu offensam & poenam pro culpa debitam, vel quando magnam poenam condonat pro modica. Quando autem tota poena ex soluitur per illum qui peccauit, vel per alium loco eius quod pertinet ad secundum modum non dicitur esse indulta, sed soluta. Sed quia secundum Hilarium non res sermoni, sed sermo rei debet esse subiectus, ideo magis attendendum est ad veritatem rei quam ad proprietatem sermonis. Constat autem quod solus Deus potest gratis condonare totam poenam debitam peccato contra praecepta eius commisso vel partem paenae, vel ille cui super hoc legitur dedisse potestatem. Non apparet autem quod Deus hanc potestatem dedit hominibus quos solum fecit ministros noui testamenti, & dispensatores ministeriorum Dei, quod ipsi sine sacramentis quorum sunt dispensatores possint gratis condonare poenam pro peccatis debitam vel partem eius, nec etiam mediantibus sacramentis. Nam quando tota poena dimittitur in baptismo vel pars paenae virtute clauium in sacramento poenitentiae, non dicitur condonari, sed dicitur quod communicatur meritum passionis Christi ad dimissionem totius poenae in baptismo vel ad dimissionem partis poenae in sacramento poenitentiae, ita quod de merito poenae CHRISTexsoluitur tota poena debita peccato, vel pars eius, & ideo communiter sequitur quod modus quo valent indulgentiae est per modum solutionis paenae peccato debitae &c. Haec Durandus & bene. Et haec sufficiant ad argumenta contra conclusiones.

Ad argumentum contra quaestionem patet responsio per praedicta. Et haec de quaestione sufficiant. Dequa benedictus Deus. Amen.

PrevBack to TopNext