Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccatum veniale possit expiari quo ad culpam per poenam purgatorii
DISTINCTIO XXI. QVAESTIO I. Vtrum peccatum veniale possit expiari quo ad culpam per poenam purgatorij.
CIRCA vigesimamprimam dist. quarti quaeritur. Vtrum peccatum veniale possit expiari quo ad culpam per poenam purgatorij.
Et arguitur quod non, quia culpa actualis non deletur nisi per contritioneni, sed post hanc vitam non erit contritio quae est actus meritorius quia tunc non erit meritum nec demeritum, cum secundum Damascenus hoc sit omnibus mors quod angelis casus, ergo post hanc vitam non dimittitur veniale in purgatorio quo ad culpam.
In oppositum arguitur, quia. 1. Cor. tertio. Per lignum faenum stipulam venialia intelliguntur, sed lignum faenum per purgatorium consumuntur, ergo ipsae culpae veniales post hanc vitam remittentur.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum autem ad primum articulum sit prima conclusio. Culpa venialis in eo qui cum gratia decedit remittitur post hanc vitam in purgatorio. Hanc ponit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. art. tertio quaestiuncula prima vbi sic dicit. Quidam dixerunt quod post hanc vitam non dimittitur peccatum quo ad culpam, & si cum mortali culpa quis decedat damnatur, & remissionis capax non est. Non autem potest esse quod cum veniali decedat sine mortali, quia ipsa gratia finalis culpam purgat venialem. Veniale enim peccatum committitur ex hoc quod quis habens Christum in fundamento nimis aliquid temporale diligit, qui quidem excessus ex concupiscentiae corruptione contingit.
Vnde si gratia omnino concupiscentie corruptionem vincat, sicut in beata Virgine fuit, non remanet aliquis locus veniali. Et ita cum in morte omnino diminuatur & annihiletur ista concupiscentia, potentiae animae totaliter gratiae subijciuntur, & veniale expellitur. Sed haec opinio friuola est, & in se, & in sua causa. Io se quidem, quia dictis sanctorum & cuangelij aduersatur quae non possunt exponi de remissione venialium quantum ad poenam, vt magister dicit in litera, quia sic tam grauia quam leuia in futuro dimittuntur. Gregorius autem leues culpas post hanc vitam remitti perhibet, nec sufficit quod dicunt, quod hoc dicitur specialiter de leuibus neputetur nihil graue pro eis nos passuros, quia remissio poenae magis aufert grauitatem poenarum quam ponat. Quantum ad causamtautem apparet friuola, quia defectus corporalis qualis est in vltimo vitae non aufert concupiscentiae corruptionem vel diminuit quantum ad radicem, sed quantum ad actum, sicut patet etiam de illis qui grauiter infirmantur. Nec iterum tranquillat potentias animae in tantum vt eas subijciat gratiae, quia tranquillitas potentiarum & subiectio earum ad gratiam est quando inferiores vires obediunt superioribus, quae legi Dei condelectantur, quod in statu illo esse non potest, cum actus vtrarunque impediatur. Nisi tranquillitas dicatur priuatio pugnae secundum quid, sicut etiam in dormientibus accidit, nec tamen propter hoc somnus dicitur concupiscentiam diminugre, aut vires animae tranquillare, aut eas gratiae subdere Praeterea, dato quod concupiscentiam radicaliter diminueret defectus ille & vires animae subde ret gratiae adhuc hoc non sufficeret ad dimissionem culpae venialis iam commissae, quamuis sufficeret ad vitationem futurae, quia culpa actualis etiam venialis non remittitur sine actuali motu contritionis, vt dictum est dist. 16. quantumcunque habitualiter intendatur gratia. Contingit autem quod aliquis dormiens moritur in gratia existens, qui cum veniali aliquo obdormiuit, & talis non potest actum contritionis habere de veniali ante mortem Nec potest dici vt dicunt quod si non poenituit actu vel proposito in generali vel speciali quod sit versum in mortale propter hoc quod veniale fit mortale dum placet. Quia non quaelibet placentia venialis facit peccatum mortale, alias omne veniale esset mortale, quia quodlibet veniale placet cum sit voluntarium, sed talis placentia quae ad fruitionem spectat in qua omnis humana peruersitas consistit, dum rebus vtendis fruimur vt dicit Augusin. Et sic placentia illa quae facit peccatum mortale est actualis placentia, quia omne peccatum mortale in actu consistit. Potest autem contingere quod aliquis postquam veniale peccatum commisit nihil actualiter de peccato cogitet dimittendo vel tenendo, sed cogitat forte quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, & in hac cogitatione obdormiat & moriatur. Vamem patet quod haec opinio omnino irrationabilis est, & ideo cum alijs dicendum est quod culpa venialis in eo qui cum gratia decedit post hanc vitam dimittitur per ignem purgatorium, quia poena aliqualiter voluntaria virtute gratiae habebit vim expiandi omnem culpam quae simul cum gratia stare potest. Haec ille.
Intelligendum tamen quod per illam poenam sine pluri non remittitur culpa venialis, nisi pro quanto est cum aliquo motu detestationis peccati venialis explicite vel implicite. Et hoc intendit Sanctus Thomas ibidem in solutione 4. argumenti quod in principio quaestionis recitatum fuit. Dicendum inquit quod post hanc vitam non potest esse meritum respectus praemij essentialis, sed respectu alicuius accidentalis potest esse quandiu manet homo in statuviae aliquo modo, & ideo in purgatorio potest esse actus meritorius quantum ad remissionem culpae venialis. Haec ille.
Eandem conclusionem ponit de malo. q. 7. arti. 11. cuius verba recitata fuere dist. 16. Vnde in fine responsionis sic dicit. Oportet dicere quod venialia remittuntur post hanc vitam etiam quantum ad culpam eo modo quo remittuntur in hac vita, scilicet per actum charitatis in de repugnantem venialibus in hac vita commissis. Quia tamen post hanc vitam non est status merendi, ille dilectionis motus tollit quidem impedimentum venialis culpae, non tamen meretur absolutionem vel diminutionem poenae, sicut in hac vita. Haec ille.
Item ibidem in solutione. 9. argumenti sic dicit. Remissio peccati venialis in purgatorio quantum ad poenam est ex parte paenae purgatorij quam homo patiendo exsoluit, quod debet, & ita cessat reatus. Sed quantum ad culpam non remittitur per poenam, neque secundum quod actu sustinetur, quia non est meritoria, neque secundum quod cogitatur. Non enim esset motus charitatis, quod aliquis detestetur peccatum veniale propter poenam, sed magis est motus timoris seruilis vel natuturalis. Remittitur ergo veniale in purgatorio quo ad culpam virtute gratiae, non secundum quod est solum in habitu, quia sic compatitur peccatum veniale, sed prout exit in actum charitatis detestantis veniale peccatum. Haec ille.
Ex quibus potest sic argui pro conclusione. Ad remissionem venialis sufficit actus charitatis detestantis veniale peccatum propter Deum, sed talis actus potest esse in purgatorio, ergo &c. Sed videtur in dictis Sancti Thomae esse contradictio, quia in scripto dicit quod in purgatorio potest esse actus meritorius praemij accidentalis, in de malo vero negat omne meritum respectu cuiuscunque praemij esse in purgatorio. Dicitur quod in his non est magna contradictio quia in scriptis accipit meritum large pro quacunque dispositione ad bonum gratiae vel gloriae vel dignitate ad remotionem impedimenti gratiae vel gloriae. In quaestionibus de malo sumit meritum strictius scilicet pro profectu vel augmento spiritualis boni eterni, praesertim gloriae, quod patet. Nam ibidem arguit sic 6. loco. Eiusdem rationis esse videtur quod aliquis mereatur praemium essentia e vel accidentale, & quod ei remittatur peccatum, quia eadem ratione qua aliquis accedit ad vnum oppositorum recedit ab altero, sed homo post mortem non potest mereri neque praemium essenciale neque accidentale, ergo pari ratione non potest percipere remissionem peccatorum venialium aut mortalium. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod meritum gloriae essentialis vel accidentalis pertinet per ie ad profectum spiritualem qui est per augumentum spiritualis boni. Haec ille.
Potest etiam dici quod solum intendit hoc dicetescilicet quod post hanc vitam non est status merendi eodem modo, nec tot nec tanta nec talia qualia in hac vita, nec vniuoce dicitur meritum hic & ibi. Secunda conconclusio. Peccatum veniale in inferno nullo modo potest expiari quo ad poenam. Hanc ponit Sanctus Thomas de maloq. 7. arti. 10 vbi sic dicit. Ea ratione culpae debetur poena, quia culpa ordinatur per poenam. Homo enim peccando propria voluntate diuinae iustitiae ordinem praetermisit. Qui quidem hoc modo reparatur per hoc quod sit de homine iustitia, dum contra suam voluntatem punitur secundum Dei voluntatem.
Respondet autem perpetua paena peccato mortali secundum ordinem diuinae iustitiae, & ex ipsa peccati, & ex inhaerentia illius ad subiectum. Ex specie quidem peccati, quia peccatum mortale est directe contra charitatem Dei & proximi per quam peccati poena dimittitur, qui autem contra aliquid peccat ex hoc ipso meretur eius beneficio priuari, sicut in rebus humanis qui contra rem publicam peccat, hoc ipso in perpetuumsocietate reipublicae priuatur vel perpetuo exilio vel morte, in qua vt dicit. Austinus 21. de ciuitate Dei, non pensatur poena temporis qua quisque occiditur, sed potius quod per mortem in aeternum ciuitatis beneficio priuatur, quamuis culpa commissa sorte fuerit momentanea aut breui tempore perpetrata. Vnde & ille qui mortaliter peccat inquantum contra charitatem peccat hoc meretur vt remissione priuetur quae est effectus charitatis, & si Deus aliquando remittit, non est ex merito hominis, sed ex misericordia sua. Ex parte vero inhaerentiae ad subiectum peccatum mortale perpetuam poenam meretur, qui priuat hominem gratia per quam fit remissio peccatorum. Peccato autem manente non soluitur paena, quia in operibus Dei nihil potest esse inordinatum. Et ideo sicut homo qui se in puteum proiiceret, tamen per se non posset exire, quantum est in ipso faceret vt in perpetuum esset ibi, ita etiam qui mortaliter peccat quantum in ipso est se in poenam aeternam inducit. Veniale autem peccatum cum non fit contra charitatem non meretur poenam perpetuam &x specie peccati, nec ex parte inhaerentiae ad subiectum per le loquendo, quia non priuat gratia. Sed per accidens fit irremissibile peccato mortali coniunctum inquantum est in subiecto priuato gratia, & sic per accidens punitur poena aeterna. Haec ille.
Eandem ponit praesenti, dist. q. 1. ar. secundo in solutione 3. q. vbi sic dicit. Culpa non potest ordinari nisi per poenam, quia Deus nihil inordinatum relinquit, ideo nunquam culpam sine poena Deus dimittit. In illis autem qui damnantur non potest aliqua culpa dimitti, nec aliquis reatus tolli cum careant charitate per quam & culpa purgatur & reatus, & ideo culpa venialis in eis semper manebit, vel reatus eius, etiam si ante peccatum mortale veniale dimissum fuisset quo ad culpam manente reatu, & per hoc damnati de venialibus aeternaliter punientur. Haec ille.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra probationem primae conclusionis arguit Durandus indirecte. Ait enim sic.
Sciendum quod in peccato mortali sunt tria scilicet deordinatio actus in qua consistit macula, sicut in deordinatione membri corporalis consistit turpitudo corporis, priuatio gratiae quae dicitur offensa, & reatus poenae. Haec autem tria sunt in peccato veniali praeter priuationem gratiae. Dicitur ergo peccatum remitti quo ad culpam quando reordinatur actus voluntatis per debitam displicentiam, quo ad offensam quando gratia restituitur, sed quo ad reatum poenae quando paena condonatur vel soluitur.
Dicendum ergo quod culpa mortalis nullo modo potest dimitti post hanc vitam, nec venialis si sit cum mortali. Venialis tamen si sit sine mortali potest post hanc vitam dimitti. Primum sic patet. Voluntas in malo obstinata non potest in actu suo reordinari, ita vt velit bonum & bene, sed voluntas decedentium cum peccato mortali est in malo obstinata tam in hominibus quam in agelis, vt communiter ponunt doctores, ergo non potest reordinari vt velit bonum & bene. Sed aliter non dimittitur peccatum quo ad culpam nisi quia voluntas reordinatur, ergo &c. Et quia aliqui dicunt quod voluntas damnatorum hominum & angelorum potest velle bonum moris ex genere & circunstantijs, licet tale velle non poslit esse meritorium propter statum in quo sunt, ideo additur secunda ratio talis. Ille qui est in suo fine & termino non potest facere aliquid quod ordinetur ad consecutionem finis vel termini contrarij, sed decedentes in mortali statim sunt in suo fine & termino scilicet in inferno qui estextremus terminus damnatorum, sicut paradisus est extremus terminus beatorum, ergo non possunt facere aliquid quod ordinetur ad consecutionem finis, sed dimissio culpae ad hoc ordinatur, ergo &c. Secundum sic probatur, quia ad dimissionem culpae venialis sufficit reordinatio voluntatis per debitam displicentiam, & hanc possunt habere exiitentes in purgatorio, cum non sint obstinati in malo, sed sint in charitate, nec sint totaliter in termino, sed citra, ergo in eis potest remitti peccatum veniale quo ad culpam. Haec Durandus. In quibus videtur velle quod ad dimissionem venialis quo ad culpum sufficit displicentia dato quod non informaretur charitate sicut supra dixerat dist 16. quod veniale potest remitti in via mortali non remisso, & ad hoc amplius discutiendum mota est quaest.
Contra eandem conclusionem arguunt aliquisciliet quod nulla culpa venialis remittatur in purgatorio, sed in via solum, quia decedens in gratia cum moritur aut recolit de veniali, aut non. Si recolit actu & poenitet, culpa dimittitur, si non poenitet peccat mortaliter, quia eligit a gloria retardari, si vero non recolit, aut sic est dispositus quod si recoleret poeniteret, & tunc dimittitur, aut non peniteret, & sic mortaliter peccat.
Contra secundam conclusionem arguitur a quodam, quia volens malum simpliciter potest velle bonum secundum quid, sicut adhaerens bono fini per charitatem firmiter potest nihilominus peccare venialiter, sic econuerso adhaerens firmiter malo fini potest secundum quid velle bonum, & sic paenitere de veniali.
Confirmatur ratio, quia magis est dare summum bonum quam summum malum. Si ergo adhaerere summo bono compatitur malum imperfectum multo magis econtra adhaerere summo malo compatitur bonum imperfectum. Secundo videtur quod necessaria ad haerentia non plus faciat quam voluntaria quandiu est voluntaria. Sicut enim illud quod est necessario album non potest esse nigrum, sic illud quod est voluntarie album quandiu vult esse album non potest esse nigrum, quod si per voluntatem potest simul esse album & nigrum pari ratione si per necesitatem est album nihilominus cum hoc poterit esse nigrum, quia contrarietas non causatur ex necessario & voluntario, sed ex natura rei intrinseca, quia contrarietas est differentia secundum formam. Cum ergo voluntarie adhaerens bono fini possit velle malum secundum quid, sicut iustus in via potest peccare venialiter, & econtra adhaerens voluntarie malo fini facere bonum secundum quid. 1. ex circunstantijs sicut infidelis, ergo quando sunt in termino cui necessario adhaerent, & beati possunt peccare venialiter, & damnati paenitere de veniali.
Tertio arguitur contra quoddam contentum in probatione conclusionis scilicet quod peccatum veniale non potest dimitti quo ad poenam nisi dimittatur quo ad culpam. Contra hoc potest dubitari quia si nihil aliud impediat nisi defectus gratiae qui impedit paenam mortalis solui culpa durante, quia existens in solo veniali habet gratiam, & bona eius poenalia sunt Deo accepta & grata, aliter non videretur quod aliqui adulti possent euolare, quia omnes habent multitudinem venialium, quia septies in die cadit iustus, quae quidem in momento mortis possunt deleri quo ad culpa. Si autem restet solutio paenae diu stabunt in purgatorio, & sic non euolabunt nisi dicatur quod prius satisfecerunt, & tunc remissio paenae praecessisset remissionem culpae, quod est propositum & contra conclusionem.
Contra eandem conclusionem arguit Scotus probando quod peccato veniali nullo modo debeatur poena aeterna nec per se, nec per accidens, & quidem quod non per se probat tripliciter. Primo sic: quia non stat cum charitate debitum poenae aeternae, sed cum charitate stat veniale, non tantum non de letum post actum, sed etiam actualiter commissum secundum omnes, ergo &c. Probatur maior, quia per charitatem est aliquis dignus vita aeterna, si ergo cum hoc stat debitum poenae aeternae vel ad paenam aeterna, ergo aliquis est dignus simul vita aeterna & paena aeterna. Sed hoc est impossibile, quia nullus potest esse debitor paenae pro instanti pro quo est ordinatus ad gloriam, quia tunc simul possent stare gloria & aliqua poena. Probatur 3. eadem maior, quia post actum peccati mortalisnihil manet de pctom nisi debitum poenae, ergo si debitum poenae aeternae posset stare cum gratia, peccatum mottale non remissum posset stare cum gratia eo modo quo manet, & tunc idem esset amicus & inimicus.
Secundo quia essentialis poena damnatorum non est poena sensus, sed damni. Illa autem necessario concomitatur quancunque poenam, quia nulla poena potest stare cum beatitudine, ergo debitum ad quancunque poenam aeternam includit debitum ad poenam aeternam damni, & per consequens ad poenam essentialis damnationis, sed ista non correspondet veniali. Tertio, quia peccatum veniale & mortale sunt improportionabilia in ratione malitiae vel offensae, quia infinita venialia si essent non aequarentur vni mortali in ratione offensae, quia nec omnia ista auerterent a fine vltimo sicut vnum mortale, ergo poena secundum iustitiam correspondens mortali improportionabiliter & in infinitum excedit paenam debitam veniali. Sed non improportionabilirer & infinitum intensiue excedit quia quaelibet poena secundum intensionem finite solum excedit vel exceditur ab alia, ergo hoc erit secundum extensionem, ergo non debetur veniali de per se poena aeterna. Secundo, arguit, quod nec per accidens debeatur sibi poena aeterna quando coniungitur mortali, quia Deus semper punit citra condignum, & esto quod simpliciter secundum rigorem puniret vsque ad condignum, omnino iniustum esset poenam aeternam infligere pro illo cui secundum se debetur poena temporalis. Quantuncunque enim coniungatur alteri, hoc non facit illud in infinitum exire illud genus culpae. ergo non iuste correspondet sibi poena in infinitum excedens. Haec Scotus in forma. Et in hoc secundus arti. terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad dicta Durandi dicitur quod suum praeambulum aliqua falsa continet. Primum est quo culpa & macula sunt idem. Hoc enim non videtur verum quia priuatio omnis pulchritudinis dicitur & est formalitet macula. Vnde cum gratia sit nitor animae, priuatio gratiae potest dici macula, & non solum ipsa deordinatio actus.
Item vbi nullus est actus, ibi nec ordinatio nec deordinatio actus, sed in peccato omissionis nullus est actus, sed priuat actus debiti, & tamen est ibi culpa & macula quia non habet debitam pulchritudinem, ergo oportet quod per deordinationem actus intelligat etiam priuationem actus. secundum falsum est quod offensa non est nisi priuatio gratiae. Hoc enim non videtur verum, quia sic in veniali per quod non priuatur gratia nulla esset offensa sicut ipsidicunt, sed hoc videtur falsum, quia est ibi leuis offensa.
Item per secundum peccatum mortale non priuatur gratia actu, sed solum aptitudine, ergo si offensa Dei non est nisi priuatio gratiae in solo primo peccato mortali est offensa actu vbi solum est priuatio gratiae actu, in alijs autem non offensa nisi solum aptitudine.
Item secundum Durandum in Deo non cadit offensa secundum affectum, scd solum secundum effectum qui est punitio, quod vtique verum est nisi secundum praescientiam & praedestinationem qua odit praescitos, & diligit praedestinatos.
Item secundum praesentem iustitiam eo modo quo dicitur Deus poenitentia placari & culpa offendi, sic dicitur aliquem scribere in libro vitae de nouo per paenitentiam, & delere de nouo per culpam. Item si secundum arguentem offensa Dei non est nisi punitio Dei, ergo non solum priuatio geae, sed etiam obligatio ad penam, & executio in purgatorio, vel inferno dicetur offensa & tunc remittetur peccatum quo ad offensam quando poena in purgatorio soluitur, quia tunc punitio Dei amouetur, vel quando a flagello Deus cessauit in hac vita, & quandoque poena debita secundum iudicium Dei tollitur vel diminuitur, quia tandiu Deus videtur iratus quandiu punit vel punire intendit tenens hominem in reatu poenae,, ita quod sicut in restitutione gratiae est remissio offensae, quia per hoc Deus se habet ad modum reconciliati, quia reddit bonum quod ad modum irati abstulerat sic quando remouit malum quod ad modum irati intulerat. Si dicatur quod priuatio gratiae pro tanto magis dicitur offensa quam alia poena, quia est maior poena quam quaecunque alia, licet hoc sit verum de paena huius vitae saltem paena inferni dammni, quae est priuatio gloriae, & poena sensus aeterna, cum includat etiam istam est maior poena, ergo magis debet dici offensa, non ergo benedicitur quod sola priuatio gratiae sit offensa peccati.
Item idem sunt offensa & ira sicut offensus & iratus, sed simul stant ira Dei & gratia, quia sicut homo aliter irascitur hosti quem vult exterminare, & aliter filio quem vult castigare, est etaira per zaeluad hominem quem diligimus, sic Deus non solum irascitur malis quos vult exterminare, sed bonis quos vult castigare iuxta illud. Irasceris & propitius eris, & ira Dei est ad illos qui sunt in purgatorio, qui tamen sunt in gratia & in peccato veniali, vbi est aliqua offensa, licet leuis. Vnde potest dici quod illud idem quod est in peccato reatus respectu peccantis est offensa respectu Dei. Vnde offensa Dei non est aliud quam voluntas & propositum puniendi. Sed offensa grauis est propositum inferendi poenam aeternam vel sensus vel etiam damni iuxta illud. Eramus natura filij irae, & sic diceretur offensa in Deo, non solum per effectum, sed etiam secundum affectum, qui affectus mutatur non secundum quod in se est, sed secundum quod relatione rationis comparatur ad nos. Quandiu enim homo est obligatus ad poenam Deus vult eum punire, & est vna & eadem voluntas non mutata, qua vult modo punire, & vult modo punisse & non punire. Haec omnia sunt dicta Petri de palude, & concordant cum his quae super eadem materia dicta fuerunt dist. q. 1. Tertio principaliter dicitur quod secunda ratio quam Durandus adducit ad probandum primum dictum vel primam conclusionem suam pati potest calumniam, quia vt dicit Petrus licet existens in termino non possit moueri ad illum terminum quem habet, tamen existens in termino violento potest moueri ad terminum oppositum naturalem, sicut leue existens in centro mouetur sursum, & graue existens sursum mouetur deorsum. Vnde cum homo naturaliter fugiat miseriam & appetat beatitudinem, licet existens beatus non possit agere aliquid ex quo fiat miser, sicut ignis existens sursum non mouetur deorsum, nec terra econtra, tamen qui est damnatus vellet saluari, & potest ad hoc agere, sicut ignis in centro existens nisi prohiberetur tenderet sursum & terra econtra. Liberum autem arbitrium non potest cogi ad hoc quod naturaliter appetit, nec ad illud quod naturaliter fugit.
Item finis & bonum sun idem & quamuis finis hadeat rationem vltimi, non tamen omne vltimum est finis sicut mors, quia non est quid bonum, ita & hi qui sunt in inferno, & si in vltimo termino sunt, non tamen sunt in fine suo, quia non sunt in bono, & quia adhuc distant a fine semper mouentur ad finem & desiderant finem: nisi dicatur quod sicut graue existens vltra coelum non moueretur ad centrum cessante influentia coelisuper ipsum, sic in proposito, quia de orbe transferet eum Deus. Vnde subtracta influentia primi agentis quam subtractionem meruit damnatus non mouetur ad bonum. Haec Petrus. Mihi videtur quod nec ratio Durandi nisi addatur sufficienter concludit, & similiter quod Petrus aliqua falsa dicit in suaimpugnatione. Quia enim ratio Durandi non bene concludat, satis bene ostendit Petrus, quia damnatus per hoc quod est in inferno & extrema miseria poenae non adhaeret immobiliter tali miseriae quasi vltimo fini, immo summe odit eam, nec impeditur per hoc a desiderio beatitudinis opposite vel mediorum ad eius consecutionem, sed oportet addere praedictae rationi quod damnatus tanquam fini vltimo adhaeret alicui peruerso fini contrario fini omnium rectarum voluntatum, puta quia fruitur seipso, & omnia quae vult deliberatae & electiue refert ad illum finem, vel saltem non refert actu vel habitu ad rectum finem, & sic in omnibus quae electiue & deliberate vult peccat, prout ostendit Sanctus Thomas di. 50. huius. 4. q. 2. arti. primo quaestiuncula prima, vbi sic dicit. In damnatis potest duplex voluntas considerari scilicet voluntas deliberatiua & voluntas naturalis. Naturalis quidem non est eis ex seipsis, sed ex actore naturae qui in natura posuit hanc inclinationem quae naturalis voluntas dicitur. Vnde cum natura in eis remaneat secundum hoc bona, poterit in eis esse voluntas naturalis. Sed voluntas deliberatiua est eis ex seipsis secundum quod in potestate eorum est inclinari per affectum ad hoc vel illud, & talis voluntas in eis est solum mala. Et hoc ideo quia sunt perfecte a ersae a fine vltimo rectae voluntatis, nec aliqua voluntas potest esse bona nisi per ordinem ad finem praedictum. Vnde etiam & si aliud bonum velint, non tamen bene volunt illud, vt ex hoc voluntas eorum bona dici possit. Haec ille.
Et in 2. conclusione ostendit quod damnati non poenitent de peccatis per se, quia voluntas malitiae peccati in eis remanet, sed per accidens inquantum asdiguntur de poena quam pro peccato sustinent.
Item 4. contra gentiles cap. 55. sic dicit Anima est in statu mutabili quandiu corpori vnitur, non autem postquam fuerit a corpore separata. Dispositio enim animae mouetur per accidens secundum aliquem motum corporis deseruientis animae. ad proprias operationes. Ad hoc enim naturaliter datum est e vt in ipso existens perficiatur quasi ad perfectionem mota. Quando ergo erit a corpore separata non erit in statuvt moueatur ad perfectionem, sed vt in fine adepto quiescat, im mobilis ergo erit voluntas eius quantum ad desiderium vltimi finis. Ex vltimo autem fine dependet tota bonitas vel malitia voluntatis, quia bona quaecunque aliquis vult in ordine ad bonum finem bene vult, male autem quaecunque in ordine ad malum finem. Non est ergo voluntas animae separatae mutabilis de bono in malum, vel econtra, licet sit mutabilis de vno volito in aliud, seruato tamen ordine ad eundem vltimum finem. Haec ille.
Ex quibus apparet causa impaenitentiae damnatorum, & insufficientia rationis Durandi, & quod Petrus falsum dicit si intendat asserere quod in damnatis nulla est naturalis inclinatio voluntatis ad bonum, nec aliqua bona volitio qualicunque bonitate. Hoc enim falsum est vt prius patuit. 4. dicitur contra Durandum quod ad peccati venialis dimissionem non sufficit qualiscunque reordinatio voluntatis, nec in hoc seculo, nec in purgatorio, sed solum illa quae est contritio formata per gratiam, aut alius actus charitatis contritionem virtualiter includens. De hoc Sanctus Thomas de malo. q. 7. arti. 10. vbi arguit sic 6. loco. Contingit quandoque quod aliquis in peccato mortali moriens poenitet de aliquo veniali commisso mutans in hac vita voluntatem suam quam habuerat de peccando venialiter, sed in eadem voluntate remanet anima in qua de hoc corpore exit, ergo non erit in eo qui sic decedit peccatum veniale post mortem, non ergo pro eo aeternaliter punietur. Ecce argu. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod peccatum postquam transit actu potest manere reatu quem non tollit quaelibet mutatio voluntatis sed solum illa quam charitas operatur. Haec ille.
Ex quo patet quod probatio Durandi est insufficiens, quia ad remissionem peccati venialis non sufficeret displicentia illius peccati, nisi adesset gratia. Ad obiecta aliorum contra eandem conclusionem dicitur quod illud argu. patitur multiplicem calumniam sicut ostendit Petus dicens, quod duo vltima mebradiuisionis ibidem posita sunt falsa. Dispositio enim habitualis bona nunquam delet culpam nisi adiuncta actuali displicentia aliqua. Et similiter dispositio habitualis mala nunquam facit peccatum cum illud in actu & non in habitu consistat, nisi quando coniungitur actui, sicut si quis cognoscens vxorem propter voluptatem paratus esset habitu idem facere cum non sua. Similiter non omnis poenitentia de venialidelet peccatum ipsum, quia potest esse nimis imperfecta.
Item si non vult paenitere pro nunc, non propter hoc peccat mortaliter. Non enim tenetur homo plus peccatum expiare quam vitare, vnde si sine mortali potest homo non vitare veniale, ita sine mortali potest non poenitere de veniali. Et haec ratio valet ad probandum quod non est necesse venialia confiteri, cum nec sit necesse ipsa non committere, nec per consequens expiare, & multo minus isto vel illo modo expiare. Videretur autem posse colorari dictum aliquorum quod scilicet non plus retardetur quis a gloria per culpam cum poena quam per solam poenam, quia non plus est in tempore cum instanti quam in tempore sine instanti. Sicut non est maior linea cum quattuor punctis quamdod est diuisa quam primum esset cum duobus tantum quando erat indiuisa, quia indiuisibile additum diuisibili non reddit ipsum maius. In illo autem instanti quo anima de corpore egreditur toto conatu de omnibus peccatis dolet, & per consequens omnis culpa sibi remittitur & illo toto tempore rernduo pro sola poena torquetur. Et siue in illo instanti est in purgatorio siue non nihil refert, cum instans non addat ad durationem. Vnde tandiu est ibi sine culpa cum poena sola quandiu si esset cum vtroque, & pro vtroque cum propter culpam non sit ibi, nisi per solum instans. Sed ad hoc dicendum est quod licet non sit ibi plus de tempore cum instanti primo vel vltimo quam sine eo, tamen si culpa esset dimissa ante instans mortis, esset diminutum aliquid de poena, quod non est quando est dimissa in instanti mortis. Diceret etiam aliquis quod non oporteret in illo instanti quod omnis culpa dimittatur cum possit habere tantum multitudinem venialium quod nullo vno actu est sufficiens displicentia quo ad omnia, & sic 2. vel 3. actu displicentie delebuntur.
Item alicui posset videri quod poenitentia de veniali tolleret omnem reatum, quia plus distat poena aeterna a temporali quam poena temporalis a non poenapositiue loquando, quia plures gradus poenalitatis ponit poena aeterna supra temporalem quam includat temporalis cum infinities quaelibet poena temporalis includatur in aeterna. Si ergo poenitentia de mortali consumit illam aeternitatis, & sic quasi infinitas poenas temporales, multo magis paenitentia de veniali consumit totam poenam temporalem. Sed hoc non valet, quia paenitentia de mortali non absoluit per se a paena aeterna sed per accidens inquantum scilicet restituit amicitiam, cum qua non stat poena exterminans, quia nullus amicus vult semper separari ab amico, sed de temporali poena diminuit secundum quantitatem contritionis, siue in mortali siue in veniali. Sed paenitentia in purgatorio vel nihil diminuit de paena, vel minus quam pnia in hac vita, cum in hac vita sit pnia magis fructuosa quam in alia, immo respectu mortalis in alia vita non est fructuosa: ergo plus retardatur a gloria qui non poenitet hic de veniali quam qui poenitet. Ad arg. ergo dicendum quod velle retardationem gloriae non est de se mortale, quia velle ad tempus separari ab amico non est contra amicitiam. Vnde velle longam vitam, etiam si homo aduertat quod per hoc retardatur a vita beata non est propter hoc mortale. Non enim omnis charitas cupit dissolui, & esse cum Christo, sed perfecta charitas, alia autem non. Nec hoc est solum propter maius meritum, sed etiam quia non vult expoliari, naturaliter resugit mortem. Sed velle perpetuari in hac vita non est sine mortali. Velle autem prolongari propter delicias non est sine veniali. Non ergo verum dicunt quod tantum retardat sola poenae quantum culpa & paena si accipiatur respectu eiusdem culpae. Haec Petrus & bene. Et conformiter quo ad aliqua Sanctus Thomas de malo. q. 7. art. 11. vbi arguit sic 16. loco. Quando est aliquod magnum bonum quod differtur, & imminet magnum malum, excitatur intensiue desiderium ad consequendum bonum, & euitandum malum. Sed animae separatae quae est purgatorio obnoxia imminet magnum malum scilicet acerba poena purgatorij, & differtur a maximo bono separato scilicet a vita aeterna, ergo statim excitatur in ea feruens desiderium. Sed feruor charitatis non compatitur secum veniale: ergo in purgatorio anima separata veniale habere non potest, non ergo potest veniale peccatum in purgatorio remitti. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod illa ratio non concludit quod peccatum veniale in purgatorio non remittitur, sed quod statim ibi remittitur. Et hoc satis videtur probabile. Haec ille.
Videtur tamen falsum esse vltimum quod dicit Petrus scilicet quod non omnis charitas cupit disolui & esse cum Chiro. Nam Sanctus Thomas in de virtutibus q. de charitate, ar. 11. arguit. sic S. loco. Quicunque habet charitatem plus amat vitam aeternam quam vitam temporalem, sed quilibet homotenetur ad actus charitatis: ergo quilibet homo tenetur ad hoc quod vitam aeternam praeeligat vitae temporali, sed sicut Augustinus dicit. Charitas cum ad perfectionem venerit dicit cupio dissolui & esse cum Christo, ergo quilibet tenetur habere perfectam charitatem. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod in homine sunt duo affectus, vnus charitatis quo anima desiderat esse cum Christo, alius autem naturalis quo anima refugit separari a corpore qui adeo est homini naturalis quod eum Petro, nec senectus abstulit, vt Augustinus dicit super Ioh. Ex coniunctione ergo horum duorum effectuum vult anima sic coniungi Deo quod non separetur a corpore secundum illud aposto. 2. Corin. 5. Nolumus expoliari, sed superuestiri, vt absorbeatur quod mortale est a vita. Sed quia hoc est impossibile, quandiu enim sumus in corpore peregrinamur a domino, vt ibidem subditur, insurgit quidem contrarietas inter praedictos affectus. Et quanto charitas est perfectior tanto sensibilius affectus charitatis vincit affectum naturae. Et hoc ad perfectionem charitatis pertinet. Vanem & apostolus ibidem subdit. Audemus autem & bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, & praesentes esse ad dominum. Sed in his in quibus charitas est imperfecta, & si affectus charitatis vincat, tamen ex repugnantia naturalis affectus redditur insensibilis victoria charitatis. Quia ergo aperte & indubitanter siue audacter, vt apostolus dicit, dicat cupio dissolui & esse cum Chio, hoc perfectae charitatis est, sed quod qualitercunque licet insensibiliter praeferat anima fruitionem Dei vnioni corporis, est de necessitate charitatis. Haecille. Et similia dicit. scoma secundae 2. q. 24. ar. 9. in solutione tertij. Potest tamen dictum Petus concordari cum dictis Sancti Thomae vt dicatur quod quaelibet charitas siue incipiens siue profictens siue perfecta cupit dissolui & esse cum Christo voluntate antecedente, non autem voluntate consequente, vel voluntate conditionata, non autem voluntate absoluta, vel voluntate vt est natura, non autem voluntate vt est ratio vel ratiocinatione sequens, & multis alijs modis, si tamen dictum Petri tenere debeat in hac parte. Vnde Durandus facilius se expedit de hoc arg. & satis concorditer Sanctus Thomas Dicit enim quod nec positio illa, nec ratio sua valet, quia contingit aliquem in charitate existentem cum multis venialibus obdormire, & dormiendo mori. In tali autem non poenitere de peccato veniali, nullum nonum peccatum est, cum pro tunc non sit in potestate eius paenitere Ergo aut talis damnabitur, aut saluabitur. Non damnabitur cum sit in charitate. Nec saluabitur nisi dimissa culpa ventaliquam secum portauit: ergo necesse est quod culpa vemralis post hanc vitam dimittatur. Nec ratio aliorum cogit, quia qui in fine non poenitet de peccato veniali, quia de illo non recolit, aut si de illo recolit, non tamen poenitet, non oportet quod peccet mortaliter. Et cum probatur quod talis videtur velle dilationem suae gloriae. Non est verum quia si dilatio gloriae sequatur ad comsssio nem culpae venialis, non tamen oportet quod sit volita vel cognita Item nec propter hoc differtur gloria, quia in purgatorio simul cum solutione poenae potest culpa dimitti, & ita tantum retardat sola poena quantum simul culpa & paena. Haec Durandus & bene, praeter vltimum quod sufficienter improbauit Petrus supra. Ex quibus patet ad argu. quia assumit sex falsa.
Primum est quia supponit quod moriens cum charitate & venialibus semper vigilet, aut sit in statu vtendi ratione 2. falsum est quod quicuqui in articulo mortis recolens de veniali & non actualiter de ipso paenitens peccet mortaliter 3. est quod sola habitualis dispositio constituat ac diluat peccatum 4. est quod quicumque non poenitet de veniali in mortis articulo eo ipso velit retardari a gloria 5. est quod in omni casu volens retardari a gloria peccet mortaliter qualicunque modo velit illam retar datione scilicet vel in se vel in sua causa vel in suo antecedente explicite vel implicite vere vel interpretatiue & c. 6. est quod quaecunque poenitentia de. eat veniale quantuncunque debilis vel remissa sI1. Et multa alia falsa continet.
Ad primum contra secundam conclusionem respondet Petus dicens quod adhaerens malo fini potest velle aliquod bonum nisi sit tali adhaesioni oppositum. Sic autem est in damnatis qui perfecte adhaerent odio Dei, quia odiunt quicquid ille diligit, vnde eligunt de nullo poenitere, quia sciunt poenitere Deo esse placitum. Quia autem veniale sine mortali non possit remitti dictum est dist. 16 hoc Petrus & bene. Et potest confirmari per dicta beati Thomas Ipse nanque dicit de malo. q. 7. art. 11. in solut. septimi quod anima post mortem transit in alium statum Angelis conforme. Vnde eadem ratione non potest peccare venialiter sicut nec angelus. Haec ille. Cur autem angelus non potest peccare venialiter ostendit eadem. q. ar. 9. dicens. In angelo bono vel malo peccatum esse non potest veniale, cuius, ratio est, quia angelus num habet intellectum discursiuum sicut nos habemus. Hoc autem pertinet ad rationem intellectus discursiui vt principia seorsum interdum consideret, & conclusiones seorsum, & sic contingit quod ab vno intellectu in alium discurrat, nunc hoc, nunc illud considerans. Haec autem discursio in intellectu deiformi esse non potest, sed semper conclusiones considerat in ipsis prin cipijs absque omni discursu. Dictum est autem quod sic se habet finis ad ea quae sunt ad finem in appetibilibus & operatiuis sicut se habet principium ad conclusiones in demonstratiuis. Vnde in nobis contingit quod cogitamus vel afficimur circa ea quae sunt ad finem tantum, & quandoque solum circa finem, quod in angelis esse non potest, sed semper motus mentis angelicae simul fertur in finem, & ea quae sunt ad finem, vnde nunquam in eis potest esse deordinatio circa ea quae sunt ad finem, nisi simul existente de ordinatione circa finem ipsum. In nobis autem contingit esse deordinationem circa ea quae sunt ad finem per peccatum veniale mente hominis habitualiter existente firma in fine. Et ideo in hominibus contingit ee peccatum veniale sine mortali, non autem in angelis Sed esse peccatum in eis est per auersionem a fine vltimo quod facit peccatum mortale. Ex hoc enim angelus peccat quod inhaeret alicui bono creato auertendo se a bono increato. Haec ille. Sic in proposito dico quod anima separata omnia quae vult, vult actualiter propter vltimum finem cui adhaeret, siue volitum sit finis, siue ad finem, Et quia anima damnata adhaeret vltimate peruerso fini omnia alia refert actu & habitu ad malum finem, ideoque omnis eius volitio electiua, id est non mere naturalis est peccatum mortale, ac per hoc non potest esse dispositio, sed indispositio ad poenitentiam & peccati remissionem & iustificationem. De hoc etiam dictum est in responsione ad obiecta Durandi.
Ad confirmationem patet per idem quia sola adhaesio ad malum finem non est sufficiens causa impenitem tiae damnatorum, nec incompatibilitatis bonorum actuum secundum quid, sed perfecta auersio ab vltimo fine rectae voluntatis, & perfecte adhesio mali finis, & relatio omnium volitorum ad peruersum finem actualis & habitualis, vt dictum est.
Ad secundum patet per idem, quia sola finis necessaria adhaesio non est sufficiens causa illius in compatibilitatis, sed inseparabilitas affectionis finis & eorum quae sunt ad finem, quia eodem motuvoluntas animae separatae fertur in vtrunque, vt dictum est. Ideo nec anima beata potest velle malum secundum quid sic quod illud velit male, nec anima damnata potest electiue velle bonum secundum quid, sic quod illud velit bene.
Ad tertium respondet Petrus dicens Nunquam poena antequam culpa dimittitur, quia tandiu durat obligatio ad paenam quandiu culpa, & est contradictio quod aliquis sit in culpa, & non sit dignus poena. Hoc ergo non est, quia eius opus non sit Deo acceptum, sed quia non est acceptum ad hoc, vel quia ipse non ordinat ad hoc, vel ordinando, intentionem deordinat, sicut si dicat volo pro verbo ocioso quod dixi, dare elymosinam vt non sustineam aliam poenam, non tamen poenitet me dixisse, & propono iterum dicere, contra rationem est haec voluntas, & est nouum peccatum pro quo meretur nouam poenam. Ad quod dicendum quod sicut in die septies cadit iustus, sic septies resurgit. Non enim requiritur in speciali contritio de venialibus, sed qualibet die perfectus poenitet de omni veniali, & in speciali de illis quae memoriae occurrunt, & sic contritio praecedit satisfactionem, & potest euolare, quia in hac vita satisfecit. Ergo quia culpa est in hoc quod facit homo quod non debet, vel omittit quod debet, per oppositum culpa remittitur quando illud debitum quod faciebat culpam remittitur. Hoc autem est quadod voluntas prius deordi nata vel non reordinata reordinatur per contritionem. Non enim potest homo facere quin culpa fuerit, sed quadod facit quod potest contra illud quod peccauit liberum arbitrium quo peccauit dicitur culpa remissa, quia non plus dicitur facere contra debitum, ex quo quantum potest ad id quod est debitum reuertitur Sed quantum ad maculam peccatum dimittitur quando si gratia ablata est restituitur, vel dispositio ad perditionem gratiae. Sed quo ad offensam quando voluntas nocendi vel puniendi mutatur non subiectiue ex parte Dei, sed obiectiue ex parte creaturae. Haec tamen omnia sint dicta sine assertione. Haec Petus & bene quo ad hoc quod dicit quod impossibile est peccatum veniale prius remitti quo ad paena, quam remittatur quo ad culpam. Et similiter quod persectorum venialia & aliorum covsu rationis exeuntium de hac vita cum charitate remittantur communiter in hac vita.
Vnde beatus Thomas de malo. q. 7. ar. 11. sic dicit. Ad huius quaestionis euidentiam oportet praeintelligere quid sit peccatum remitti, quia nihil aliud est quam peccatum non imputari, vnmen in Psals cum praemisit set, Beati quorum remissae sunt &c. quasi exponens subdit. Beatus vir cui non imputauit dominus peccatum. Imputatur autem peccatum alicui inquantum per ipsum impeditur homo a consecutione vltimi finis qui est habitudo aeterna a qua impeditur homo per peccatum, & ratione culpae, & ratio. ne poenae. Ratione culpae quidem, quia cum habitudo aeterna sit perfectum homns bonum, non compatitur secum aliquam bonitatis minorationem. Ex hoc autem ipso quod aliquis actum peccati commisit incurrit quandam boni minorationem inquantum effectus est vituperabilis, & indecentiam quandam habens ad tantum bonum. Ex hoc vero quod reus est poenae etiam impedit a beatitudinem perfecta quae omnem dolorem & poenam excludit, fugiet enim ibi dolor & gemitus, vt dicitur Esaiae 35. Vtrunque tamen horum aliter impedit in peccato veniali & aliter in peccato mortali. Nam in peccato mortali patitur homo bonitatis minorationem per priuationem principij ducentis ad finem scilicet per priuatione charitatis. Sed in peccato veniali patitur homo minorationem & impedimentum per quandam indecentiam actus, in quo quasi impedimento existente in ipso actu, vel quo impeditur actus per gendum erat in finem, saluo tamen principio inclinate. Sicut etiam graue potest impediri ne perueniat deorsum vel propter corruptionem grauitatis in ipso, vel propter aliquod impedimentum obstaculi occurentis quo impeditur motus eius ne ad finem naturalem perueniat. Ex parte etiam reatus poenae est differentia. Nam per peccatum mortale meretur quasi inimicus effectus paenam exterminantem, per peccatum vero veniale poenam corrigentem. Aliter ergo remittitur peccatum mortale, & aliter veniale. Nam quo ad culpam ad hoc quod peccatum mortale non imputetur, oportet quod tollatur impedimentum quod erat ex corruptione principij per nouam charitatis & gratiae infusionem. Hoc autem non requirit in peccato veniali, quia charitas manebat, sed oportet quod tollatur impedimentum per aliquem fortem impulsum repugnantem impedimento quod erat appositum ex obice venialis. Sicut impedimentum quod contingit ex grauitatis corruptione, non potest tolli nisi per iteratam generationem eiusdem. Impedimentum vero quod erat ex aliquo obice opposito, tollitur per aliquem violentum motum remouentem ipsum obicem. Sic ergo & veniale quantum ad culpam remittitur per feruorem charitatis, mortale vero per gratiae infusionem. Quantum ad poenam autem peccatum mortale non remittitur, quia habet poenam in terminabilem & aeternam. Peccatum vero veniale dimitttitur per exsolutionem poenae temporalis finitae. Et hoc quidem quomodo vtrunque possit remitti in hac vita satis manifeste apparet. Sed in futura vita mortale peccatum non potest remitti quo ad culpam. Non enim post hanc vitam anima mutatur essentiali mutatione per gere& charitatis infusionem de nouo, culpa autem non dimissa, nec poena remittitur. Sed de peccato veniali quidam dixerunt quod in habentibus charitatem semper dimittitur in hac vita quantum ad culpam, sed quantum ad poenam dimittitur post hanc vitam per poenae solutionem. Sed hoc quidem satis probabile videtur in his qui cum vsu rationis ex hac vita decedunt. Non enim est probabile quod aliquis in charitate existens & cognoscens mortem sibi imminere, non moueatur motu charitatis, & in Deum, & contra omnia peccata quae fecit etiam venialia. Et hoc sufficit ad remissionem venialium quo ad culpam, & fortassis etiam quantum ad poenam si sit intensa dilectio. Sed quandoque contingit quod aliqui in ipsis actibus peccatorum venialium vel in proposito venialiter peccandi praeoccupantur somno vel aliqua passione auferente vsum rationis. 1. praeueniuntur morte, antequam possint habere vsum rationis, quibus manifestum est quod venialia non remittuntur in hac vita, & tamen propterea non impediuntur perpetuo a vita aeterna ad quam nullo modo perueniunt nisi omnino immunes effecti ab omni culpa, & ideo oportet dicere quod venialia remittuntur eis post hanc vitam etiam quantum ad culpam eo modo, quo remittur in hac vita scilicet per actum charitatis &c. vt recitatum est in probatione primaeconclusionis. Ad obiecta Sco. contra eandem conclusionem dicitur primo quod Sanctus Thomas non ponit quod peccato veniali debeatur de per se paena aeterna, sed illa opinionem tenet Herueus quolibet 5. q. 33. i6 conceduntur argumenta Scoti contra illam opinionem adducta nisi quod in prima ratione assumit falsum scilicet quod peccatum mortale post cessationem actus non relinquit nisi tantummodo reatum vel debitum paenae. Hoc enim falsum est, quia praeter reatum relinquit maculam, & corruptionem boni naturae & offensam seu culpam, vt alias dictum fuit. Ad arg. vero quo vult probare quod peccato veniali non debetur paena aeterna per accidens quando coniungitur mortali, dicitur quod ad illa duo quae iplicantur in arg. respondet Sanctus Thomas de malo. q. 7. ar. 10. Nam ibi arguit sic. 7. loco. Deus semper punit citra condignum, vnde & in Psal. dicitur quod non continet in ira sua minas suas, sed paenam peccati venialis Deus non mitigat in futuro quo ad acerbitatem quia paena purgatorij est maior qualibet paena praesente, vt Augutinus dicit, & multo magis poena inferni: ergo mitigat eam quantum ad durationem, non igitur peccatum veniale mortali coniunctum aeternaliter punitur. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod poena peccati venialis etiam cum in inferno punitur mitigatur quantum ad acerbitatem quamuis grauius puniatur quam ab homine puniretur, quia maiorem grauitatem habet secundum quod comparatur ad Deum prout punitur a Deo quam secundum quod comparatur ad hominem prout punitur ab homine. Haec ille. Ex quibus patet responsio ad primam partem arg.
Ad secundam similiter patet responsio ex dictis eius ibidem Arguit enim sic 2. loco. Sicut dicitur Deutercap. 25. Pro mensura delicti erit plagarum modus, sed peccatum veniale non fit maius ex eo quod coniungitur mortali, ergo non punitur maiori poena. Sed quamdod est sine peccato mortali in habente charitatem non punitur paena aeterna: ergo nec mortali adiunctum poena aeterna puniretur. Ed ce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod acerbitas paenae directe respondet quantitati peccati, sed aeternitas poenae respondet indelebilitati illius, quae quidem aliquando conuenit veniali peccato per accidens. Haec ille.
Item in solutione 5. sic dicit. Non propter maioritatem culpae ipsius venialis peccatum veniale coniunctum mortali diutius punitur, sed propter indelebilitatem quae prouenit ex adiunctol. Haec ille. Similia dicit prima 2. q. 87. arti. 5. in solutione secundi & tertij dicit enim sic Pctom originali non debetur poena aeterna ratione suae grauitatis, sed ratione conditionis subiectiscilicet hominis qui sine gratia inuenitur per quam solam fit remissio poenae. Et similiter dicendum est ad 3. de veniali peccato. Aeternitas enim poenae non raendet quantitati culpae, sed irremissbilitati illius. vt dictum est. Haec ille.
Ex quibus patet ad secundam partem arg. Ad arg. contra conclusionem patet responsio per dicta in probatione primae conclusionis. Potest etiam dici quod post hanc vitam est actus contritionis, qui tamen non est meritorius, sed tantum remotiuus ipedimenti beatitudinis. Vo de Sanctus Thomas de malo vbi supra ar. 11. in solutione secundi sic dicit. In futura vita non erit aliqua essentialis mutatio ve luntatis scilicet quantum ad finem vel quantum ad charitatem vel gratiam, potest tamen esse aliqua accidentalis mutatio voluntatis per remotionem impedimenti. Nam remouens prohibens est mouens per accidens, vt dicitur in 8. Physic. Haec ille.
Et ad idem potest referri illud quod dicit 4. sen. dist. 17. q. 2. ar. 4. in solutione tertiae quaestiunculae, vbi sic dicit. In contritione tria consideranda sunt. Primum est contritionis genus quod est dolor, 2. est contritionis forma. quia est actus virtutis gratia informatus. 3. est contritionis efficacia, quia est meritorius, & sacramentalis, & quodam modo satisfactorius. Animae ergo post hanc vitam quae in patria sunt contritionem habere non possunt, quia carent dolore propter gaudij plenitudinem. Illae vero quae sunt in inferno carent contritione, quia & si dolorem habeant deficit tamen eis gertra dolorem informans. Sed illae quae sunt in purgatorio habent dolorem de peccatis, gratia informatum, sed non meritorium quia non sunt in statu merendi. In hac autem vita omnia tria praedicta inueniri possunt. Haec ille.
Ibidem etiam dicit in solutione 2. quod animae in purgatorio dolent de peccatis, sed ille dolor non est contritio, quia de est ei contritionis efficacia. Item in solutione tertij dicit quod poena illa quam animae sustinent in purgatorio non potest proprie dici satisfactio, quia satisfactio opus meritorium requirit, sed largo modo dicitur satisfactio pniae debitae solutio. Haec ille.
Ex quibus apparet quod ipse videtur sensisse quod in purgatorio non est contritio vniuoce dicta cum ea quae est in hoc seculo, nec satisfactio, nec meritum vniuoce vt hic. Potest ergo dici breuiter quod ad delectionem venialis in purgatorio sufficit actus charitatis in Deum detestatiuus peccatorum venialium in hac vita commissorum, siue talis actus dicatur proprie & vniuoce contritio, siue non, siue sit meritorius, siue non. Et hoc de quaestione sufficit. De qua benedictus Deus. Amen.