Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata, quae sub sigillo confessionis novit
QVAESTIO II. Vtrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata, quae sub sigillo confessionis nouit.
VXTA eandem distinctionem iterum quaeritur. Vtrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae sub sigillo confessionis nouit.
Et arguitur quod non, quia magis debet homo seruare conscientiam suam quam famam alterius, quia charitas ordinata est. Sed aliquando aliquis peccatum celans incurrit propriae conscientiae detrimentum, sicut cum in testimonium adducitur pro peccato illo & cogitur iurare de veritate dicenda, ergo videtur quod in aliquo casu liceat confessionem publicare.
I oppositum arguitur quia dicit decre. de pe. & re. C. ueat sacerdos ne verbo vel signo vel alio quouis modo prodat aliquatenus peccatorem.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones In 2. obiectiones. In 3. solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Sacerdos debet caelare peccata sibi confessa. Hanc ponit sanctus Thomas praesenti dist. q. 3. ar. primo quaest. 1. quam probat sic. In sacramentis ea quae exterius aguntur sunt signa rerum quae interius contingunt, & ideo confessio qua quis sacerdoti se subijcit signum est interioris qua quis Deo subijcitur. Deus autem peccatum illius qui se ei subijcit per paenitentiam tegit, vnde & hoc oportet in sacramento poenitentiae significari, & ideo de necessitate sacramenti est quod quis confessionem celet, & tanquam violator sacramenti peccat qui reuelat. Et praeter hoc sunt aliae vtilitates huius celationis, quia per hoc homines ad confessioe m magis attrahuntur, & simplicius peccata consitentur. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Quicunque minister sacramenti agit exterius directe contra ea quae significantur interius in sacramento peccat, sed reuelans peccata quae per solam confessionem nouit huiusmodi: ergo &c.
Secunda conclusio. Sacerdos debet celare non solum peccata confitentis, verum etiam a ia in confessione sibi dicta per quae peccat a confitentis possent depraehendi. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra in solutione 2. q. vbi sic dicit. Sigillum confessionis directe non se extendit nisi ad illa quae cadunt sub sacramentali confessione, sed indirecte illud quod non cadit sub sacrtali confessione etiam ad sigillum confessionis pertinet, sicut illa per quae posset peccator vel peccatum depraehendi. Nihilominus illa & alia summo studio sunt celanda. Tum propter scandalum. Tum propter pronitatem quae ex consuetudine accidere posset Haec ille. Ex quibus sic potest arguiSacerdos tenetur celare omnia dicta confitentis quae aliquo modo primo vel 2. directe vel indirecte ad sigillum confessionis pertinent, cum huiusmodi sigillum non sit aliud quam debitum celandi confessionem, sed ad tale sigillum pertinent non solum peccata confessa, sed etiam multa alia, ergo conclusio vera.
Tertia conclusio. Sacerdos propter nullum praeceptum ecclesiae vel praelati debet reuelare confessionem. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra in solutione secundi, primae q. Ibidem enim arguit sic. Id ad quod quis obligatur tantum ex praecepto ecclesiae non est necesse obseruari mandato ecclesiae in contrarium facto, sed celatio introducta est ex statuto ecclesiae tantum: ergo si per ecclesiam praecipiatur quod quicunque scit aliquid de tali peccato dicat, ille qui scit per confessionem debet dicere. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut praeceptum de confessione sacramentali facienda est de iure diuino, & non potest aliqua dispensatione vel iussione humana homo ab eo absolui, ita nullus potest ad reuelationem confessionis ab homine cogi vel licentiari. Vnde si praecipiatur sub poena excommunicationis iam latae quod dicat si scit aliquid de peccato, non debet dicere, quia debet aestimare quod intentio praecipiem tis est. si scit vt homo. Si etiam exprimeretur de confessione interrogatus non debet dicere, nec excomunicationem incurreret, quia non est subiectus suo superiori, nisi vt homo hoc autem nescit vt homo, sed vt Deus. Haec ille. Ex quibus potest sic argui pro conclusione. Contra ea quae sunt de iure diuino non potest cogere humana iussio, nec ad oppositum licentiare, sed caelatio confessionis est de iure diuino: ergo &c.
Quarta conclusio. Sacerdos de voluntate confitentis potest reuelare peccatum sibi consessum. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra ar. 2. vbi sic dicit. Duo sunt propter quae sacerdos tenetur peccatum occultare. Primo & principaliter, quia ipsa occultatio est de essentia sacramenti inquantum scit illud vt Deus, cuius vicem gerit ad confessionem. Alio modo propter scandalum vitam dum. Potest autem poenitens facere vt illud quod sacerdos sciebat vt Deus, sciat etiam vt homo, quod facit dum licenciat eum ad dicendum. Et ideo si dicatur, non frangit sigillum confessionis. Tamen debet cauere scandalum dicendo ne fractor praedicti sigili reputetur. Haec ille. Ex quibus potest sic argui. Cessante causa cessat effectus, sed confitens dans licentiam sacerdoti reuelandi suam confessionem tollit causam celationis: ergo & effectum. Et in hoc primus articulus terminatur,.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam conclusionem, vel eius probationes arguit sic Durandus dicens quod ratio ad conclusionem adducta non valet. Quamuis enim illud quod agitur interius per Christum repraesentetur exterius per ministrum factis & verbis, vel altero eorum quantum ad principalem effectum sacramenti, non tamen oportet quod omnes circunstantiae repraesententur. Verbi gratia minister baptizans facto suo quo lauat exterius, & verbo suo quo dicit. Ego te baptizo &c. repraesentat ablutionem spiritualem a peccatis quam Christus facit interius, & hoc est effectus principalis baptismi. Et consimiliter est in confirmatione, ordine, extrema vnctione. Et eodem modo est in confessione, quia principalis effectus quem Deus facit inrerius est remissio peccatorum, & istud repraesentatur exterius per ministrum cum dicit. Absoluo te &c. Celare autem peccata confessa non est effectus sacramenti, sed obligatio ministri, de qua quaeritur vnde veniat. Nec apparet quod veniat ex hoc ipso quod illud quod interius agitur a Christo debet repraesentari per illud quod geritur exterius a ministris. Hoc enim intelligitur de effectu sacramenti, sic enim & non aliter intelligitur quod sacramenta efficiunt quod significant.
Secundo quia quaeritur qualiter intelligitur quod Christus cesat peccata confitentium. Aut enim hoc intelligitur pro praesenti saeculo vel pro futuro. Non pro praesenti, quia sic Christus aequaliter celat peccata non confessa sicut confessa. Non enim reuelat ista vel illa. Si autem intelligitur pro futuro, non apparet qualiter sit verum, quia licet sacramenta significent illud quod praesentialiter efficitur, nisi recipiens sit indispositus, tamen quod significent illud quod in futuro saeculo agitur, nullus vnquam dixit. Tertio, quia in futuro saeculo non celabuntur peccata confessa neque inconfessa, sed omnia erunt omnibus manifesta virtute diuina, propter quod ex isto latere non apparet quod sacerdos debeat celare peccata sibi confessa.
Contra secundam conclusionem potest argui, quia si circunstantiae peccatorum confessorum essent celandae sicut & peccata confessa, tunc videretur quod tertia persona cum qua confitens confitetur se peccasse caderet sub sigillo, cum sit circunstantia peccati, & aliquid faciens ad necessitatem vel bonitatem confessionis in casu. Sed hoc consequens est falsum propter multa. Primo quia tertia persona non est peccatum neque circunstantia peccati, sed nihil aliud cadit sub sigillo confessionis nisi peccatum vel eius circunstantia: ergo &c. Secundo, quia nihil cadit sub sigillo confessionis nisi illud per quod consitens posset prodi, sed quandoque confessor posset loqui de peccatis illius tertiae personae absque proditione confitentis: ergo &c. Tertio, quia hora tempus & locus nihil faciunt ad expressionem peccati, ideo non cadunt sub sigillo confessionis: ergo a simili nec tertia persona: quarto quia ratio quare tenetur confessionem celare est, quia praesumitur quod Deus celet remittendo, sed non sic praesumitur de peccato tertiae personae prodito: ergo &c. Quinto, quia nihil cadit sub sigillo confessionis quod non spectat ad iudicium illius fori, sed tertia persona non est huiusmodi: ergo &c. Sexto, quia genus peccati est magis intimum rei quam circunstantia, sed genus peccati non cadit sub sigillo, quia licitum est confessori dicere, talis persona confessa est mihi de omnibus peccatis suis: ergo multominus circunstantia tertiae personae: Septimo quia confessor potest loqui de peccatis confitentis non referendo ad ipsum: ergo multo magis de peccatis non confitentis: octauo, quia si sic, tunc sigillum confessionis esset in praeiudicium obseruantiae diuinae, quia tunc non posset corrigi tertia persona accusata in confessione.
Contra tertiam conclusionem arguitur, quia ratio pro illa conclusione potissima esse videtur ista quod Ecclesia non potest mutare illa quae pertinent ad veritatem articulorum, & sacramentorum, cum praelati Ecclesiae non sint Domini, sed ministri, non fundatores, sed executores. Sed ad celationem confessionis tenetur minister ex natura sacramenti: ergo in hoc non potest per aliquem dispensari. Sed ista ratio videtur deficere in minori, quia licet ex natura sacramenti confessionis & absolutionis teneatur poenitens ad faciendum poenitentiam sibi iniunctam, tamen Papa potest cum eo dispensare vt non teneatur eam facere, nec propter hoc dicitur veritatem sacramenti mutare.
Secundo, quia ex natura sacramenti sacerdotij tenetur sacerdos celebrare, potest tamen Papa cum eo dispensare licite, vt non celebret. Tertio, quia ratio per Sanctus Thomas adducta videtur non valere, cum enim dicit quod occultatio est de natura sacramenti. Hoc non videtur valere, quia illa occultatio non pertinet ad formam nec ad materiam sacramenti. Similiter sine tali occultatione remaneret perfectum & integrum sacramentum: ergo videtur quod super hoc Papa posset dispensare. Contra quartam conclusionem arguitur per Durandum, primo quia si licentia confitentis non sufficit ad dicendum id quod auditum est in confessione nisi habeatur noua notitia, tunc non sufficiunt verba per quae non habetur de peccato noua noticia, sed solum de praecedente notitia datur licentia, sed perhaec verba, licentio te ad dicendum illud quod a me in confessione audisti, non datur aliqua noua notitia, alioquin omnis audiens haec verba acciperet notitiam de peccato dicto in confessione, sed solum datur licentia, quia nec plus verba sonant: ergo per illam nunquam est licitum sacerdoti dicere quod audiuit in confessione.
Secundo, quia si talis licentia sufficeret, esset via ad reuelationem confessionum, & suspicionem criminum, quia iudex habens aliquem suspectum de aliquo crimine poterit ei dicere, da sacerdoti licentiam dicendi quod audiuit de te. Si dat licentiam, & data valeat, habebit testimonium contra se. Si non dat, & dare possit, vt ponit tua opinio, merito habebitur amplius suspectus, & ita non erit vsquequaque secretum quod dictum erat in confessione, cum oporteat vel talem licentiam dare ad reuelationem confessionis, vel incurrere notam grauis suspicionis. Melius est ergo vt dicatur quod talis licentia nec verba quae sonant talem licentiam sufficiunt, sed oportet quod paenitens dicat sacerdoti extra confessionem in generali vel in speciali peccatum, quod vult alteri reuelari. Ad idem arguitur ab alijs primo, quia siciudex de crimine occulto quod vidit non potest iudicare reum per hoc quod reus dat ei licentiam vt iudicet eum secundum quod scit vel vidit: ergo a simili in proposito.
Secundo, quia in lege naturae solus actor eius potest dispensare sicut de pluralitate vxorum, sed de lege naturae est celare crimen ergo &c. Tertio, quia non minus debet celare quod audiuit in confessione quam si vidisset occultum, sed tunc non posset licentiare de dicendo, quia sicut non potest mihi dare licentiam vt occidam eum, sic nec quod diffamem eum. Quarto, quia tenetur obedire praelato in licitis & honestis, si ergo de licentia confitentis licet sibi reuelare: ergo tunc tenetur praelato praecipienti reuelare obedire, quod falsum est. Quinto, qua sicut quod pertinet ad forum exteriorem de nullius licentia potest pertinere ad forum conscientiae, sic scilicet quasi de licentia Papae ex his quae dixit ibi in foro exteriori possis me absoluere in poenitentia, nisi iterum dicam tibi vt confessori, sic nec econuerso quae dicta sunt in hoc foro de nullius licentia possunt dici in alio foro, nisi aliter dicatur. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Durandi contra primam conclusionem negatur minor, quia celatio peccati a Deo est effectus principalis vel pars effectus principalis huius sacramenti, & non sola circunstantia, quo patet. Nam remissio peccati & infusio quidem est effectus principalis huius sacramenti, ipsa autem peccati remissio est eius tectio & occultatio. Similiter charitas tegit peccata vel formaliter vel effectiue, & sic tectio peccati est effectus huius Sacramenti. De praedictis glo. super primo versu Psal. 31. sic dicit. Si enim Deus texit peccata noluit aduertere, si noluit aduertere noluit animaduertere, id est punire, noluit agnoscere, sed ignoscere. Non ergo dixit peccata tecta tanquam ibi sint, & viuant, sed ita deleta, vt Deus non videat, id est puniat aeternaliter. Videre enim Dei est peccata punire: vnde alibi dicit. Auerte faciem tuam a peccatis meis. Et dicitur hoc a simili. Ita enim tecuntur peccata in baptismo, sicut Aegyptij insequentes Israelitas tecti sunt in mari rubro & caetera. Haec glossa. Ex quibus patet quod occultatio & tectio peccatorum perDeum non aliud est quam peccatorum delitio remissio, & abolitio. Constat autem quod hoc est pars effectus principalis sacramenti poenitentiae, & non sola circunstantia. Ad hoc facit quod legitur Prouerbus cap. 10. Vniuersa delicta operit charitas. Cuius simile habetur Iacobi capit. 5. Charitas operit multitudinem peccatorum. Cum ergo effectus huius sacramenti sit gratiae & charitatis infusio, & effectus charitatis sit peccatorum operitio vel occultatio aut tectio, consequens est quod occultatio peccatorum sit effectus huius Sacramenti mediatus vel immediatus.
Ad secundum patet responsio per praedicta, quia Christus celat & occultat peccata vere confitentium tam in praesenti saeculo quam in futuro. In praesenti quidem per delitionem maculae & offensae ac reatus poenae, in futuro vero saeculo, celat ea, quia nullus ea videbit ad confusionem peccantis confitentis. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 43. q. 1. artic. 5. q. 2. in solutione tertij argumenti, sic dicit. Publicatio peccatorum ad ignominiam peccantis est effectus negligentiae quae committitur in omissione confessionis. Sed quod peccata sanctorum reuelentur non poterit eis esse in erubescentiam vel verecundiam, sicut nec Mariae Magdalenae est in confusione quod peccata sua publice in Ecclesia recitantur, quia verecundia est timor ingloriationis, vt dicit Damasc. qui in beatis esse non poterit, sed talis publicatio erit eis ad magnam gloriam propter paenitentiam quam fecerunt sicut confessor laudat eum quimagna scelera fortiter confitetur. Dicuntur autem peccata esse tecta vel deleta, quia Deus non videt ea ad puniendum. Haec ille.
Dicitur secundo quod falsum dicit arguens in hoc quod dicit nullum doctorem dixisse quod sacramenta non significent illud quod saeculo futuro agit. Huius enim falsitas patet multipliciter. Tum quia Sanctus Thomas 4. sent. dist. 1. quae stio. 1. artic. 1. q. 1. in solutione quarti sic dicit. Sacramenta nouae legis tria significant, scilicet causam primam sanctificantem, sicut baptismus mortem Christi, & quantum ad hoc sunt signa rememoratiua.
Item significant effectum sanctificationis quem faciunt, & haec significatio est eis principalis, & sic sunt signa demonstratiua. Nec obstat si quis sanctitatem non recipit, quia non est ex defectu sacramenti, quod quantum est in se natum est gratiam conferre.
Item significant finem sanct ficationis, scilicet aeternam gloriam, & quantum ad hoc sunt signa pronostica. Haec ille. Simile dicit tertia parte q. 60. artic. 3. Tum etiam quia sacramentum Eucharistiae significat fruitionem beatificam secundum quod ostendit Sanctus Thomas tertia parte q. 73. artic. 4. Tum quia sacramentum matrimonij significat coniunctionem Christi & Ecclesiae per gloriam non solum per gratiam, vt communiter dicunt Doctores super 4. sent. dist. 26.
Ad tertium patet responsio per praedicta. Ad primum contra secundam conclusionem respondet Petrus de Palude dicens. Peccata confitentis in relatione ad ipsum cadunt sub sigillo confessionis de necessitate, & absolute primo directe & explicite, & ex omnibus causis. Persona autem cum qua paenitens confitetur se peccasse, cadit quantum est de necessitate & absolute, non primo, sed ex consequenti indirecte, & implicite, & non ex omnibus causis, sed ex aliquibus: Peccata autem ipsius paenitentis non referendo ea ad determinatam personam, sicut cum aliquis dicit, Ego audiui tale quid, quod tamen non audiuit nisi in confessione cadunt sub sigillo de necessitate, non tamen absolute, sed sub conditione, scilicet si ex prolatione talium verborum posset per se vel per accidens, vel indirecte aliqua verecundia, vel confusio, vel suspicio malignari, vel aliud nocumentum confitenti prouenire. Ea autem quae poenitens interserit in confessione quae non sunt peccata nec circunstantiae, nec potentia deducere in manifestationem confitentis, vt quod in tali terra sunt bona blada, vel huiusmodi, non cadunt sub sigillo nisi de congruitate, si in dicendo illa non det intelligere confessori quod velit ea celari. Vnde confessor dicens se audisse ea, mendax non est, quia per comparationem ad ea non repraesentat personam Dei, sed hominis, haec Petrus Quia autem tertia personcum qua conentetur se peccasse cadat sub sigillo, probat quia sicut ex parte confessoris tam principalis quam accessorius tenetur confessionem celare vt sacerdos & interpres, sic ex parte confitentis debet celari & principalis, id est paenitens, & accessorius, id est cum quo dicit se peccasse, siue confitens bene faciat dicendo, siue non. Cum enim sigillum sit annexum sacramentali confessioni, illa directe sunt celanda quae sunt directe materia Sacramenti. Huiusmodi autem sunt peccata & circunstantiae eius quae sunt de necessitate vel bonitate confessionis. Huiusmodi autem est tertia persona. Ideo ad formam primi argumenti dicitur negando minorem, quia licet solum peccatum vel peccati circunstantia necessario cadat sub sigillo peccati primo & directe & explicite & ex omnibus causis, tamen tertia persona cadit sub sigillo ex consequenti, indirecte implicite &c. vt dictum est.
Ad quartum respondet Petrus dicens quod illa non est tota ratio celationis, quia si constaret confessori quod confitens non paeniteret, & ex consequenti quod Deus non indulgeret, tamen tenetur celare. Haec Petus & bene, concorditer Sancto Thomas praesentidist. quaestio. 3. artic. 1. q. 1. in solutione primi, vbi sic dicit. Quidam dicunt quod sacerdos non tenetur celare vel seruare sub sigillo confessionis nisi peccata, de quibus confitens emendationem promittit, alias potest ea dicere ei qui potest prodesse, & non obesse. Sed haec opinio erronea videtur, cum sit contra veritatem sacramenti. Sicut enim baptismus est sacramentum quamuis aliquis fictus accedat, nec est mutandum propter hoc aliquid de essentialibus sacramenti, ita confessio non desinit esse sacramentalis, quamuis ille qui confitetur emendationem non proponat. Et ideo nihilominus sub occulto tenendum est. Haec ille. Ad quintum negatur maior nisi intelligatur de his quae cadunt sub sigillo primo & directe & explicite. Si autem maior ita intelligatur, minor non bene subsumitur sub maiori, ideo conclusio non sequitur.
Ad sextum respondet Petus quod confessio proprie non est nisi de peccatis, & ideo si confessor dicit sibi aliquem confessum de peccatis suis, nihil ponit in palam quod esset occultum, maxime, quia si dixerimus quod peccatum non habemus &c. Sed si diceret aliquem esse sibi consessum de magnis, & multis peccatis, esset reuelator confessionis, ideo &c.
Ad septimum dicit Petrus quod minor est falsa quando per locutionem de peccatis confessis potest deueniri per se vel per accidens directe vel indirecte per quemcunque modum in aliquam cognitionem vel suspicionem vel opinionem vel dubitationem de confesso, vel inquantum per hoc potest sibi venire detrimentum in anima vel corpore vel possessione vel fama vel amicis, vel inquantum per hoc potest in populo scandalum generari, vel confessio magis odiosa vel minus dilecta, vel magis onerosa vel minus preciosa reputari. Raro autem vel nunquam potest contingere quin ex reuelatione peccatorum in confessione auditorum per viam aliam non scitorum possit contingere aliquod de praedictis inconuenientibus, quamuis forte quandoque nullum contingat. Vnde multum haberet cauere quod non dicat, vel quomodo dicat. Haec Petrus. & bene.
Ad octauum, negatur consequentia, nec valet probatio, quia aut accusans in confessione tertiam personam dat confessori licentiam illud reuelandi aut non. Si sic, tunc idem est ac si confessor illud sciret vt homo, & eodem modo potest procedere circa tertiam personam accusatam sicut in correctione fraterna. Si non, tunc confessor non tenetur aliquo modo corrigere, nec aliud remedium adhibere. De hoc in simili Sanctus Thomas praesenti dist. quaestio. 3. artic. 1. quaestio. 1. in solutione primi post verba superius recitata in solutione quarti sic subdit. Nec tamen sigillum confessionis contra charitatem militat, quia charitas non requirit quod apponatur remedium peccato quod homo nescit. Illud autem quod sub confessione scitur est quasi nescitum, cum nesciat vt homo, sed vt Deus, tamen aliquod remedium adhibere debet in praedictis casibus quantum potest sine reuelatione confessionis, sicut monendo eos qui confitentur & alijs diligentiam apponendo, ne corrumpantur per haeresim. Potest etiam dicere praelato quod diligentius inuigilet circa gregem suum, ita tamen quod non dicat aliquid per quod verbo aut nutu confitentem prodat. Haec ille.
Et loquitur de casu quo aliquis in confessione scit aliquem haereticum quem non potest ad hoc inducere quod desistata corruptione plebis. Et similiter ille qui scit per confessionem assinitatem esse inter aliquos qui contrahere volunt. Sic dico in casu argumenti nostri. Confirmantur omnia dicta de celatione tertiae personae ex dictis Petri, quia cum poenitentia sit sacramentum, sacerdos tenetur celare omne illud sibi dictum in confessione quo confitens prodi posset, & mala suspicio generari. Sic autem est in proposito de tertia persona cum qua poenitens confitetur se peccasse, secundo, quia hoc retraheret homines a confessione. Non tantum enim homo timet laesionem samae propriae, sed etiam personae vinculo amicitiae sibi coniunctae.
Ad primum contra tertiam conclusionem respondet Petus quod illa responsio quae ibidem recitatur quae est Durandi satis bona est & potest sic sustineri, quia sicut leue potest prohiberi ne actu feratur sursum etiam manente leuitate, sed non potest prohiberi ne aptitudine feratur sursum, cum haec sit natura eius nisi natura eius mutetur, sic cum haec sit natura confessionis quod obliget confessorem ad secretum, potest quidem de facto reuelare manente natura confessionis, sed non potest non teneri ad celandum, nisi natura confessionls mutetur quam solus Deus mutare potest. Et quod dicitur de satisfactione non valet, quia non consequitur per se naturam confessionis, sed mediante praecepto hominis qui iniungit. Vnde in poena taxata in iudicio Dei Papa non potest dispensare ne soluatur, licet possit dispensare vnde soluitur, sed in taxata ab homine sic, & ipse qui dedit, vel superior. Sicut Papapotest dispensare cum ordinato in sacris quod contrahat matrimonium, quia castitas non est annexa ordini sacro ex natura sacramenti, sed ex statuto humano. Haec Petus & bene.
Ad secundum dicit quod natura sacerdotij non est quod teneatur celebrare, sed quod possit celebrare. Et hanc potestatem Papanon potest sibi auferre, quia nihil aliud est sacerdotium quam potestas celebrandi. Quia autem teneatur celebrare non est ex natura sacramenti, vt sacramentum est, sed ex generali ratione qua non debet in vanum recipere gratiam Dei. Clarior tamen est ratio, quam Sanctus Thomas tangit, quia scilicet ita est de praecepto diuino confessionem celare sicut facere. Vnde sicut Papa non potest dispensare in secundo, ita nec in primo. Haec Petrus & bene, conformiter dictis Sancti Thomae in probatione recitatis.
Ad tertium dicitur quod celatio vel occultatio confessionis dicitur esse de natura sacramenti poenitentiae triplici ratione. Prima est, quia est pars formaliter non positiua, sed negatiua, vel priuatiua ipsius sacramenti paenitentiae, sicut ablolutio confessoris dicitur pars formalis positiua eiusdem sacramenti. Et sicut absolutio significat remissionem peccati interiorem, & eius deletionem in relatione ad hominem, sic celatio confessoris significat eandem remissionem & obligationem in relatione ad Deum: secunda est, quia si talis celatio non esset pars sacramenti inquantum est causa remissionis peccati, est tamen pars eiu. inquantum est perfectum significatum abolitionis reatus ex parte hominis & offensae ex parte Dei: tertia est, quia & si talis celatio nullo modo posset dici pars sacramenti, tamen obligatio ad talem celationem est propria passio consequens ipsum sacramentum in ministro sacramenti qui ex hoc ipso quod tale sacramentum ministrat obligatur ad huiusmodi celationem. Et ad hoc concordat Petus dicens. Quia Thomas dicit quod occultatio est de essentia sacramenti, non est sic intelligendum quod sit eius materia vel forma, cum dicat in solutione primi argumenti ad primam quaestionem quod praeceptum de confessione celanda consequitur ipsum sacramentum, essentia autem sacramenti non consequitur sacramentum, sed intelligit quod de essentia id est natura sacramenti sit obligatio ad occuitationem, sicut diceretur de essentia leuis sursum ferri, vel sicut de essentia matrimonij est reddere debitum, id est obligatio ad hoc ipsum, in qua non potest Papa dispensare. Quamuis enim in praeceptis diuinis Papa aliquando dispenset, sicut in votis quorum redditio est de iure diuino, non sic tamen in praeceptis sacramentalibus, quia non potest dispensare quin homo debeat baptizari & confiteri. Non ergo licet propter superioris obedientiam vel praeceptum, quia nemo tenetur obedire alicui in illo in quo est illi superior. Sicut autem delegatus a Papa est maior ordinario in causa sibi commissa, vnde in illo non tenetur sibi obedire, sic sacerdos in hoc quod audit confessionem est vicarius Christi ratione characteris ideo &c. Haec Petrus & bene. Veruntamen quod dicit praeceptum de occultatione confessionis consequi ad ipsum sacramentum non legi in scripto Sanctus Thomas Et dato quod ita dicat, intelligi potest de consequentia logicali, sicut animal sequitur ad hominem, non autem de consequentia physica vel metaphysica, qua totum sequitur ad partem, & accidens ad subiectum. Ad aliud autem quod in argumento infertur scilicet quod sine tali celatione est perfectum sacramentum. Dicitur quod non est perfectum in genere signi, vt dictum est, licet posset dici perfectum in genere causae vel perfectione primaria, non autem secundaria, & multis alijs modis potest ad hoc dici.
Ad primum contra quartam conclusionem dicitur negando minorem. Per hoc enim quod confitens dat confessori licentiam reuelandi peccata priusibi confessa dat sibi nouam notitiam de peccatis, & si non notitiam quid sunt, saltem notitiam quia sunt, aut si sunt, aut propter quid sunt. Cognoscit enim nouiter peccata illa quantum ad aliquam eorum conditionem, puta quod scit ea vt homo, non solum vt Deus, & quod sunt in potestate eius non solum vt materia absolutionis, sed etiam vt materia consilij & collationis cum alio, & salutiferae inquilitionis apud superiorem, vel doctiorem se, & sic nouo modo cognoscit ea, quia nouo modo sunt in potestate sua, & ipse hoc scit nouiter. Veruntamen Petus ad hoc argumentum sic dicit. Sicut illud quod ego tradidi tibi vt depositum sine noua receptione, & traditione possum facere quod habeas illud vt donum vel mutuum dicendo. Quod habebas vt depositum, habeas vt mutuum vel donum, quod etiam videtur facere dando tibi licentiam vtendi ad voluntatem tuam, hoc enim faciendo videtur quod illud quod prius habebatur vt depositum, non amplius habeatur vt depositum, & qui prius alienando furtum committebas, sic vtens deposito nunc licite vteris, quamuis lex depositi sit de iure diuino, quia est in fauorem deponentis, cui potest renunciare, & sicut a principio poterat credere vt depositum, vel vt donum, sic ex post facto potest mutare propositum, ita etiam dicendum est in proposito, quod sicut confitens potuit illud dicere per modum simplicis narrationis vt homini, quod dixit vt Deo, sic postea potest facere quod illud quod erat dictum vt Deo habeat vt homo, sine hoc quod iterum sibi dicat. Ex hoc solum quod dicit iam non habeas illud vt dictum in confessione, sed vt dictum simpliciter, & in foro exteriori, licet Papa hoc non possit, quia in eius fauorem non statuit Deus, sed confitentis. Et si dicat, do tibilicentiam dicendi ad libitum hoc est dicere in effectu, quod habeas hoc vt homo. Vnde & si non possit licentiare per modum dispensantis & directe, potest tamen indirecte per hoc quod ex nunc incipit illud habere commissum vt homo, & non vt Deus, & sic mutatur titulus sciendi sicut titulus habendi. Ideo non est fractio sigilli sicut in exemploprius adducto non est fractio depositi. Si ergo dicatur Papa non potest licentiare: ergo nec iste. Non est simile, quia hoc non est in fauorem Papae, sed confitentis, vel quia Papa non potest facere quod sciat vt homo sicut Papa non posset dicere habenti alienum depositum habeas illud vt mutuum vel donum, quia non est suum, & mutuum dicitur quasi de meo fit tuum, & dare est accipientis facere, hoc autem potest facere deponens, qui est Dominus. Et si dicatur quod celatio confessionis est de iure diuino, si ergo non valet licentia Papae, nec totius militantis Ecclesiae, multominus licentia priuatae personae valet.
Dicendum quod immo quando est in fauorem concedentis. Potest enim vir licentiare vxorem ad vouendum castitatem, & ex tunc non tenetur ei debitum reddere, quia licet de iure diuino coniunx teneatur reddere debitum petenti, tamen quia est in fauorem petentis, ille contra hoc potest licentiare, quod Papa non potest. Vnde quando interdicitur illis qui contra interdictum Ecclesiae contrahunt ne simul cohabitent, intelligitur petendo debitum, non reddendo.
Item cum dicitur quod confessor non potest hoc dicere, nisi alio modo sciat &c. Dicendum quod alio modo scire contingit dupliciter, uno modo quia hoc sciat per aliam scientiam secundum rem, & sic potest facere alius a confitente quod ille aliter sciat. Alio modo quod aliter sciat secundum modum sciendi, & quod secretum habeat non vt secretum, & hoc solum potest facere ille qui commisit sine hoc quod illud iterum sibi replicet, & similiter quod illud quod vsque nunc habuit vt Deus, ammodo habeat vt homo. Et vterque modus sufficit ad hoc quod liceat dicere. Sicut enim sigillum confessionis est de iure diuino, sic sigillum secreti, quia reuelare archana est contra sacram scripturam. Sicut ergo nullus potest facere ad minus priuatus quod aliquis licite reue let alterius secretum quandiu scit illud vt secretum, sed hoc potest facere ille qui commisit tale secretum dicens, ex tunc non habeas sub secreto, & eo ipso quod licentiat eum ad dicendum, videtur dicere quod non plus habeatur vt secretum, nec plus reputatur reuelator secreti si dicit. Sic in proposito, licet sit maius sigillum confessionis quam secreti, & si non est hic noua notitia, est tamen nouus modus notitiae qui sufficit. Haec Petus Cum praedictis concordat beatus Thom praesenti dist. q. 2. artic. 2. in solutione primi. Arguit enim sic. Quod non potest superior non potest inferior, sed Papa non posset aliquem licentiare quod peccatum quod scit in confessione dicat alteri: ergo nec ille qui confitetur potest illum licentiare Ecce argumentum. Sequitur responsio.
Dicendum quod Papa non potest licentiare eum vt dicat, quia non potest facere quod sciat vt homo, quod potest facere ille qui confitetur. Haec ille. Item ibidem in solutione secundi sic dicit. Non ex hoc tollitur illud quod propter commune bonum institutum est, quia sigillum confessionis non frangitur, quia dicitur quod alio modo scitur. Haec ille.
Ad secundum respondet Petus dicens quod ex hoc non sequitur aliquod inconueniens, quia si talis non obtemperet iudici dicenti da sacerdoti licentiam reuelandi, nulla suspicio oritur, quia hoc facere non tenetur, nec testem contra se producere. Vnde in iure, testis non debet torqueri contra Dominum, sed pro Domino. Si tamen quaeritur a Domino an velit seruum torqueri, si dicat nolo, non propter hoc est suspicio contra eum de delicto, quia alia de causa potest hoc nolle quam quia sit sibi conscius. Et similiter est in proposito, quia non vult quod ille de confessione loquatur propter scandalum forte. Si autem det illi licentiam, non propter hoc paratur sibi praeiudicium, si imponat sibi falsum, quia poterit dicere, dedi sibi licentiam dicendi quod sibi dixi, sed hoc non dixi sibi. Et vnus testis non probat nisi veslet stare dicto eius, nec tunc etiam sacerdos tenetur dicere, licet possit. Item quia ex audientia confessionis confessor est obligatus ad medendum illi, ideo licentia confitentis non dat ei quod possit hoc reuelare nisi ad bonum confitentis, & non aliter. Haec Petus & bene. Et hoc concedit Sanctus Thomas in simili. Arguit enim sic vbi supra. Si posset sacerdos licentiari videretur dari pallium malitiae malis sacerdotibus, quia possent praetendere sibi datam esse licentiam, & sic impune peccarent. Ecce argumentum. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod ex hoc non datur aliqua impunitas malis sacerdotibus, quia imminet eis probatio si accusantur, quod de licentia confitentis reuelauerit. Haec ille. Ita dico in proposito in casuquo confessor falsum imponeret confitenti, imminet ei probatio quod illa in confessione audierit.
Ad primum aliorum respondet Petus dicens quod non valet similitudo, quia non licet iudicare ex his quae vidit vt priuatus, nisi videat vt iudex, siue sit obligatus ad secretum, siue non. Sed ad hoc quod homo loquatur de aliquo, sufficit quod illud habeat vt homo, nec oportet quod illud habeat vt homo iudex. Licentia autem loquendi facit quod habeat vt homo, non autem quod habeat vt iudex. Haec ille.
Ad secundum dicit quia regula iuris est quod vnicuique licet renunciare his quae pro se introducta sunt. Vel dicendum quod lex naturae est quod tandiu celet quandiu habet vt Deus, sicut dictum est de deposito vel de matrimonio.
Ad tertium dicit quod minor vera est in casu in quo non liceret illi prodere seipsum nec liceret per alium, sed vbi agitur ad eius bonum puta quod diceret illi qui posset prodesse vel absoluendo vel consulendo, vbi nominata persona hoc melius faceret, tunc secus esset.
Ad quartum dicit Petus quod argumentum soluit seipsum, quia non tenetur aliquis obedire praelato in omnibus licitis, puta in leuando festucam, sed in illis in quibus praelatus est, quod non est in occultis. Sed si ponerem peccatum alias pertinens ad cognitionem iudicis, forte per insamiam iuris, tunc ille teneretur, quia tunc ipsemet confitens teneretur dicere veritatem. Dico quod non deberet dicere, sed peccaret. Nec per consequens teneretur quia fori non sunt miscendi. Non enim ex confessione facta coram iudice laico, damnatur quis coram Ecclesiastico. Sed multo minus hic non tenetur testificari quando ex suo testimonio nihil potest iudicari etiam cum alio testimonio. Haec ille & bene concorditer Sancto Thomas primo quolibet q. 15. vbi quaerit. Vtrum religiosus teneatur secretum fidei suae commisum reuelare praelato praecipienti. Dicit enim quod secretum auditum pienti. Simile dicit quarto quolibet quaestio. 12. vbi quaerit. Vtrum subditus teneatur obedire praelato praecipienti reuelationem criminis occulti. Ibi enim dicit quod peccatum si sit simpliciter occultum, ita quod nullo modo prouenit ad notitiam multorum, non est reuelandum praelato praecipienti.
Ad quintum dicit Petus quod argumentum verum concludit quod ea quae dicta sunt in foro conscientiae de nullius licentia possunt dici in alio foro, nisi aliter dicantur, vt ex hoc feratur sententia, sed aliter sic, vt dictum est. Haec Petrus & bene.
Ad argumentum contra conclusionem Sancti Thomas praesenti dist. q. 3. artic. 1. q. 1. in solutione tertij dicit. Homo non adducitur in testimonium nisi vt homo, & ideo absque laesione conscientiae potest iurare se nescire quod scit tantum vt Deus. Haec ille. Durandus vero videtur velle quod ista responsio imperfecta est nisi amplius addatur Inquit enim sic. Sciens aliquid solum per confessionem si inducitur in testem, & cogitur iurare de veritate dicenda, potest sine scrupulo conscientiae dicere se nescire, quia cum loquatur vt subditus, quia coactus, non tenetur respondere nisi de his quae scit vt subditus. Et quia Sacerdos audiens confessionem nulli est subditus, nisi Christo, cuius vicem gerit, vt subditus autem cuicunque alteri, nihil scit de pertinentibus ad confessionem, ideo potest secure se nestire dicere. Si autem non cogitur, sed sponte testificatur vel in communi locutione dicit se nihil scire mentitur, quia licet nesciat vt subditus homini propter quod excusatur, cum cogitur, scit tamen, & ideo negans absolute se scire, mentitur Quod patet, quia si diceret scio, verum diceret: ergosdicat nescio, falsum dicit. Impossibile est enim quod vtraque pars contradictionis sit vera relata ad idem. Haec Durandus.
Sed contra hoc replicat Petus dicens. De teste omnes concedunt quod potest dicere iuratus se nescire id quod nescit nisi per confessionem, quia nescit vt subditus & caeter Sicut in iure est argumentum, scilicet quod veniens inquantum alia persona contra iuramentum quod praestitit vt alia persona, non est periurus. Nec obstat exceptio rei iudicatae, nisi sit eadem res, eaedem personae, & eadem causa petendi. Sed contra illud quod singulariter dicunt, scilicet in communi locutione non coactum mentiri, si dicat se nescire, est, quia ni tantum, & ideo de his quae non nouit vt subditus, potest dicerae nescio, licet aliter sciat. Sed illud non debet exprimi, quod iam innueret se aliter scire, ita quando sponte testificatur, vel in communi locutione loquitur vt homo, & non vt Christi vicarius, potest dicere se nescire, & ideo intelligendum est de his quae nouit vt homo. Ad id ergo quod dicunt quod ipse negat se scire absolute, & tamen scit: ergo mentitur, vera est maior sub hoc sensu quod qui negat se scire aliquid omni modo dicens, nullo modo sciendi scio illud, si scit illud aliquo modo mentitur, & peccat si iuret, si tamen illa negatiua sit ita vniuersalis secundum mentem sicut est secundum verba. Alias cum sermo sit subiectus intentioni, & non econtra, quantumcunque verba sint generalia, si loquens intendat se restringere & audiens similiter debet intelligere, non est mendacium. Et sic est in proposito, quia qui confessionem audiuit, non intendit de illis loqui. Qui autem cum in confessione nullo modo debet reuelare praelato praecisicut loquendo vt testis coactus loquitur vt subditus homiaudit in communi locutione vel in quacunque depositione coacta vel spontanea non debet intelligere de confessione, de qua non licet respondere, nec deponere. Sermones enim requirendi & recipiendi sunt secundum materiam. Ad aliud autem quod dicunt quod si vna pars contradictionis est vera, reliqua est falsa.
Dicendum quod verum est, sed contradictio non est nisi vnius, & eiusdem, & secundum idem Dicitur autem aliquid scire dupliciter vno modo per confessionem, & vt Deus, alio modo in vulgari, & vt homo32. q. 1. Hoc vere dicitur quis scire quod audiuit, vel vidit, vel alias conscius fuit. Dicere ergo scio vt homo, & nescio vt homo contradicunt, & altera existente falsa, altera est vera. Et vera est illa qua dicit, nescio vt homo. Et ista est falsa, scio vt homo, si sic loqui intendat. Similiter scio vt Deus, est vera, nescio vt Deus, est falsa. Vnde si dicit. Non audiui hoc in confessione, cum audisset, aperte mentiretur, sed si dicat nescio vt homo, vera est, scio vt Deus, vera est, nec contradicit. Si ergo dicat simpliciter scio, si intendat dicere vt homo, mentitur, si autem vt Deus, verum dicit. Sed delinquit si per hoc in notitiam personae possit deueniri, vel potest veraciter dicere, nescio vt Deus, nec aliter, quia proprie loquendo ipse nescit, quia ignorat vtrum ille confitendo verum dixerit, an non.
Vnde Gregorius. Nihilominus scio quam quod per confessionem scio. Et pari ratione videtur quod possit ipsum purgare quando venit primo ad purgandum, & postea confessus est ei crimen, quia sicut vbi est testis coactus iurat quod nescit, & verum est vt homo, ita & nunc iurat quod credit eum verum iurasse, & verum est vt homo, quia non vt Deus purgat eum, sicut Christus dixit. Ego autem non ascendam ad diem festum hunc, & tamen ascendit, nec fuit mendacium, quia verum fuit in manifesto. Similiter quando dixit, de die autem, & hora illa nemo scit nec filius hominis verum est secundum quod homo, & per scientiam acquisitam, sed per insusam. Haec Petrus & bene. Veruntamen in dictis eius & Sancti Thomae & Durandi simul occurrit dubium quomodo duae propositiones singulares de omnino eodem subiecto, & praedicato & copula solum differentes secundum affirmationem & negationem negantur esse contradictoriae propter aliam & aliam intentionem proferentis eas, potissime vbi non interuenit aequiuocatio, nec amphibologia, nec alius modus multiplicitatis habens ortum ex incomplexo vel complexo, cuiusmodi sunt istae duae, ego scio hoc, ego non scio hoc. Istae enim videntur habere omnia requisita ad contradictionem, quia sunt ad idem, scilicet praedicatum, & secundum idem scilicet de eodem subiecto, & similiter, quia ambae sunt de inesse sine termino modali, & respectu eiusdem temporis, vtraque enim est de praesenti, nec aliqua additio fit ad subiectum, vel praedicatum, vel copulam vnius praeter negationem, quae non fiat ad subiectum vel perdicatum vel copulam alterius, licet proferens eas formet duas cathegoricas in mente de dissimilibus subiectis, aut praedicatis, aut copulis, & ideo bene videretur quod illae mentales non essent contradictoriae, quia non habent omnia requisita ad contradictionem, secus autem de illis duabus vocalibus, nisi dicatur quod in illis duabus vocalibus est multiplicitas propter hoc verbum scio, quod in se continet variam aequiuocationem vel multiplicitatem.
Tum quia potest importare quandoque notitiam veritatis necessariae, & quandoque notitiam veritatis contingentis, vel quandoque notitiam certam, & quandoque notitiam opinatiuam, vel dubitationem, vel suspitionem. Similiter quandoque notitiam hominis, vt homo, quandoque notitiam hominis vt Dei vicarius est, & multas alias aequiuocationes. Talis autem aequiuocatio impedit contradictionem propositionum vocalium, dato quod sint de eodem subiecto praedicato & copula, potissime quia in talibus non totum quod affirmatur in vna, negatur totum & totaliter in alia, sicut est in proposito, ideo vtraque talium quae videntur contradictoriae, potest esse vera simul cum alia. Nec obstat si additiones & restrictiones, quae fiunt in mente non exprimantur in voce, quia voces sunt ad placitum, & proferens vocem potest significare aliquid sibiipsi, quod non significat, nec significare intendit alteri: vnde voces illae non contradicunt apud dicentem, & si apud audientem contradicant, quia aliud significant audienti, & aliud dicenti, secundum dubium est in dictis Petrus cum dicit quod confessor potest consitentem purgare asserendo quod credit eum verum iurasse, quia credit hoc vt homo &c. Hoc enim non videtur verum, quia licet confessor nesciat vt homo peccata confessi, nec quod confessus iuret verum vel falsum, verumtamen ex hoc non sequitur quod confessor vt homo, credit eum verum iurare, nec quod debeat hoc credere, nec iurare aut asserere quod alius dicat verum, nec praebere testimonium suae falsitati. Non enim ista sunt contradictoria, nec contraria immediata, quorum alterum oporteat esse verum, scilicet nesciq vt homo quod iste falsum dicat veltiuret, & credo vt homo, vel scio vt homo quod iste verum iuret, quia potest contingere casus quod neutrum scit, & neutrum credit, neutrum opinatur, de neutro cogitat vt homo. Quia autem additur de dictis Christi verum est, sed non multum est ad propositum, quia Deus est actor rerum & signorum mentalium vocalium & scriptorum & aliorum quorumcunque, ideo in potestate sua est adhibere res, & non solum signa ad significardum iuxta suum beneplacitum. Non taliter vero nec tante est in potestate hominum, & si aliqualiter voces & signa humanitus inuenta sint in hominum potestate, non tamen in potestate iuridica ad vtendum signis huiusmodi in deceptionem proximi contra conem vsum signorum apud homines Vtrum autem iuramentum obliget secundum intentionem recipientis, non est multum ad propositum necessarium, sed super hoc dicit Sanctus Thomas 3. sent. distin. 39. q. 1. artic. 3. in solutione tertiae quaestiunculae. Vbi iuramentum (inquit) promissorium obligat hac necessitate, vt culpa enitetur: vnde obligat ad omne illud faciendum quo non facto culpa incurritur. Distinguendum est ergo in eo qui iurat, aut enim simpliciter, aut dolose iurat. Si iurat dolose ex duabus partibus potest culpa sequi, scilicet ex fractione sacramenti, & ex dolo. Quamuis ergo ex ipsa ratione iuramenti inquantum iuramentum non obligetur ad seruandum ipsum, nisi secundum suam intentionem, tamen ex necessitate iuramenti inquantum fuit dolosum, obligatur ad seruandum, taliter quod ex eius dolo alius non laedatur, & hoc est quando secundum intentionem recipientis implet iuramentum. Si autem simpliciter iuret absque omni dolo, tunc in foro conscientiae non obligatur, nisi secundum suam intentionem, sed in foro contenrioso vbi intentio ignoratur obligatur secundum quod verba comniter accipi solent. Haec ille.
Simile dicit secunda secundae q. 89 artic. 7. in sol quarti. Dicendum (inquit) quod quando non est eadem intentio iurantis, & eius cui iurat, si hoc prouenit ex dolo iurantis debet iuramento seruari secundum sanum intellectum eius, cui iuratur. Si autem iurans dolum non adhibeat, obligatur secundum intentionem iurantis. Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus Deus. Amen