Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poenitentia interior sit res Sacramenti poenitentiae

DISTINCTIO XXII. QVAESTIO I. Vtrum poenitentia interior sit res Sacramenti penifentiae.

CIRCA vigesimamsecundam distinctionem quarti sententiarum quaeritur primo. Vtrum poenitentia interior sit res sacramenti poenitentiae.

Et arguitur quod non, quia res sacramenti nunquam est causa sacramentalis signi, sed econuerso quandoque, sed poenitentia interior est causa exterioris: ergo non est res eius.

In oppositum arguitur, quia illud quod immediate causat effectum sacramenti est res exterioris sacramenti, sicut patet de charactere, sed poenitentia interior est quae immediate causat remissionem peccatorum quae est vltima res sacramenti huius ergo &c. In hac quaestione erunt tres artic. in primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

QVantum ad primum artic. sit prima conclusio. In sacramento poenitentiae, sacramentale signum est exterior poenitentia, ita quod est sacramentum, & non res sacramenti. Hanc ponit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. art. 1. in solut. primae quaestiunculae, vbi sic dicit. In quolibet sacramento fit quaedam promotio vel motus suscipientis ad aliquam sanctitatem. In motibus autem corporalibus quandoque illud quod mouetur non cooperatur ad motum nisi recipiendo impressionem agentis tantum, sicut contingit in generatione qua aliquid accipit primam perfectionem sui esse, quae est etiam primum principium actiuum in ipso. Similiter etiam quando acquirit aliquam perfectionem superadditam quae limites suae formae excedit, sicut cum paries depingitur, vel cum aer illuminatur. Quandoque autem perfectio prius suscepta est sufficiens principium illius motus, & tunc operatur motum illum, sicut patet in motu locali naturali, & in sanatione quae fit virtute naturae tantum. Quandoque autem perfectio habita non sufficit ad operandum effectum, sed cooperatur agenti exteriori, sicut patet cum ars naturam adiuuat, & secundum hos tres modos etiam est motus ad sanctitatem: vnde in baptismo qui est spiritualis vitae regeneratio tota sanctificatio est ex exteriori, nec suscipiens sacramentum se habet actiue ad illam sanctificationem, sed tantum vt recipiens. Vnde signum sacramentale ibi est materia exterius apposita, non autem aliquis actus ex parte baptizati. Et similiter est in confirmatione, eucharistia, extrema vnctione, & ordine quae ordinantur ad aliquam sanctitatem superadditam primae sanctitati in baptismo susceptae: vnde etiam conseruata gratia baptismali illa locum haberent, sed in promotione ad sanctitatem per viam merendi sufficit principium, quod intus habetur scilicet gratia, & ideo sine aliquo exteriori adiuncto ad hanc promotionem habens gratiam per actus suos pertingit, quia in eo spiritualis vita est integra, sed in eo qui post baptismum mortaliter peccat spiritualis vitae integritas vel sanctitas tollitur, quia gratia & charitas tolluntur, sed tamen adhuc vita spiritualis manet in sui radice scilicetin fidei sacramento, sicut in eo qui pernitiose infirmatur adhuc manet radix vitae in corde, & ideo ad reparationem integritatis praecipue in baptismo susceptae homo cooperari potest per id quod adhuc remanet, non tamen sufficit nisi exterius adiuuetur, propter hoc quod vita spiritualis non est integra, & ideo in sacramento poenitentiae quod ad praedictam reparationem ordinatur sacramentale signum non est aliqua materia exterius apposita, sed exteriores actus quibus homo ad salutem suam operatur, & complementum operationis ab extrinseco signatur per absolutionem Sacerdotis sicut materia in alijs sacramentis per ministri sanctificationem efficaciam sacramentalem recipit, & ideo exterior poenitentia est sacramentale signum in sacramento poenitentiae. Haec ille.

Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. In sacramentali sanctificatione qua homo per actum proprium cooperatur exteriori sanctificanti sacramentale signum non est aliqua materia exterius homini apposita, sed actus humani tam recipientis quam conferentis sacramentum, sed poenitentiae sacramentum est huiusmodi: ergo &c.

Secunda conclusio. In sacramento paenitentiae res proxima quae se habet sicut res & sacramentum est ipsa poenitentia interior. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra in solutione secundae quaestiunculae, dicens. Res sacramenti cuiuslibet suo sacramento cuius dicitur res proportionatur, exterior autem poenitentia quae est Sacramentum tantum in poenitentia est sacramentum vt signum tantum ex parte actus paenitentis, sed vt signum & causa simul si coniungatur actus paenitentis cum actu ministri, & ideo interior poenitentia est res exterioris poenitentiae, sed vt signata tantum per actus paenitentis, vt signata autem, & causata per actus eosdem adiuncta absolutione ministri per quam aliquo modo ad gratiam disponitur, sicut etiam in sacramento Eucharistiae corpus Christi verum est res significata tantum per species panis & vini, sed causata per verba ministri, & illa duo coniuncta simul sunt signum & causa. Haec ille.

Et ibidem in solutione primi sic dicit. Paenitentia interior potest considerari dupliciter. Vno modo prout est actus quidam virtutis, & sic interior poenitentia est omnino causa exterioris, sicut & in alijs virtutibus actus interiores sunt causa exteriorum. Aliomodo prout est actus operans ad sanationem peccati, & sic pertinet ad poenitentiae sacramentum, & ita interior paenitentia non est causa exterioris, sed effectu vel significatum illius. Non enim habet efficaciam operandi contra morbum peccati nisi ex suppositione propositi exterioris paenitentiae & absolutionis desiderio, quamuis poenitentia interior contra morbum peccati operans praecedat tempore exteriorem poenitentiam, sicut iustificatio a peccato interdum praecedit sacramentum baptismi propter illius propositum.

Item in solutione secundi sic dicit. Quamuis paenitentia interior vt est actus quidam virtutis naturaliter significetur per exteriorem, tamen inquantum est sanatiuus morbi, sic ex institutione diuina debet per hanc significari & causari. Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione. Illud est res proxima sacramenti paenitentiae quod significatur & efficitur per sacramentum exterius proxime & non vltimate, sed paenitentia interior est huomodi: ergo &c.

Tertia conclusio. In sacramento poenitentiae vltimata res quae sic est res quod non sacramentum remissio peccatorum per gratiam. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra in solutione tertiae q. dicens. Res vltima alicuius sacramenti est non tantum quam efficit actualiter dispensatus, sed etiam quam efficit in proposito existens, sicut patet de baptismo in adultis, & ideo cum paenitentia in proposito existens sacramentum efficiat remissionem peccatorum non solum quo ad poenam, sed etiam quo ad culpam, remissio peccatorum vtroque modo est res ipsius paenitentiae sacramenti, quae aliquando tempore praecedit sacramentum exterius, aliquando autem in ipso sacramento efficitur, quia quando aliquis accedit ad confessionem attritus non plenarie contritus si obicem non ponat in ipsa confessione & absolutione datur sibi & gratia & remistio peccatorum: vnde dicit glo. super illud Psal. Confessio & pulchritudo in conspectu eius. Si amas pulchritudinem, confitere vt sis pulcher, id est iustus. Haec ille. Et ibidem arguit sic. Paenitentia dicitur secunda tabula post nausragium, sicut baptismus prima, sed baptismi res vltima est remissio peccatorum ergo & paenitentiae. Item curatio illius morbiest res in sacramento ad quod curandum est institutum, sed paenitentia est instituta ad curandum morbum actualis peccati: ergo remissio eius est res huius sacramenti. Haec ille. Ex quibus patet multiplex ratio pro conclusione. Et in hoc primus artic. terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra duas vltimas arguit Petrus de Palude, probando quod praeter paenitentiam interiorem & peccati remissionem sit ponenda tertia res huius sacramenti quae dicatur ornatus, & sic cum Sanctus Thomas de hoc non faciat mentionem in praesenti distinctione videtur minus complete assignare res huius sacramenti. Probat autem Petrus quod talis ornatus sit ponendus, primo sic, quia homo quadque perfecte conteritur de peccato cum proposito confitendi & satisfaciendi, & tunc est sufficienter dispositus ad gratiam: vnde statim suscipit eam sine ornatu medio, sicut per baptismum flaminis sine aliquo charactere. Aliquando vero est attritus, sed non contritus, sed superueniens confessio, & absolutio vi clauium attritionem facit, contritionem vt recipiat gratiam, cum ergo secundum legem consm nulli detur gratia nisi intus sufficienter disposito, ex quo ipse non est sufficienter dispositus per actum suum intrinsecum vt supponitur: ergo est dispositus per aliquid aliud & illud vocamus ornatum: vnde res & sacramentum in penitentia est aliquando paenitentia interior, vt quando sufficienter de se conteritur, quia est dispositio necessitans ad gratiam, vt character aliquando est ornatus a sacramento impressus, vt quando non est actus contritionis de se perfectus, & ipse submittit se clauibus, & secundum hoc non simul concurrunt istae duae res & variatur res sacramenti, & non semper imprimitur ornatus.

Si autem dicamus quod gratia sacramentalis est alia a gratia gratum faciente, diceretur quod semper imprimitur ornatus etiam cum contritione, nec superfluit, quia contritio est dispositio & res & sacramentum respectu gratiae gratum facientis, ornatus vero respectu gratiae sacramentalis: ergo potest dici quod licet sacramenta imprimentia characterem ipsum imprimant semper, siue recipiens dispositus sit sufficienter ad getam per contritionem siue non, quia de alio seruit character scilicet quia deputat ad aliquid sacrum, & consignat & distinguit, tamen sacramenta imprimentia ornatum tunc solum imprimunt quando in suscipiente deficit sufficiens dispositio. Vel potest dici quod sicut illa spr imprimunt characterem, ita & ista ornatum propter dispositionem ad gratiam sacramentalem, & si non propter aliam, quia ad vtranque disponunt. Verius tamen videtur quod non solum attritus, sed contritus etiam licet non ita egeat recipit ornatum, quia exquo non ponit obicem non est causa quod priuetur effectu sacramenti, & tunc maior gratia infundetur propter duplicem dispositionem scilicet sacramenti & liberi arbitrij, quando autem sic est fictus quod non concurrit essentia sacramenti, puta in matrimonio, quia intendit decipere non contrahere, vel in poenitentia, quia nullo modo penitet vel celat aliquod, aut in alijs quando habet contraria dispositionem, sicut in receptione Eucharistiae extremae & vnctionis si habet conscientiam mortalis de quo non paenitet nullum ornatum recipit, in quodiffert ornatus a charactere, quia charactere recipit contritus attritus & fictus, dum tamen velit verum sacramentum recipere, ornatum vero non recipit nisi contritus vel attritus.

Secundo probat quod in omni sacramento nouae legis imprimitur aliquid praeter actum suscipientis quod est sufficiens dispositio ad gratiam etiam gratum facientem siue illud sit character vt in tribus, siue simplex ornatus vt in alijs, ita quod in Eucharistia praeter illud quod est res & sacramentum extra suscipientem, & antequam suscipiatur, id est corpus Christi verum in suscipiente, fit etiam ornatus qui est res & sacramentum, & sic sicut quaedam sacramenta habent vnum sacramentum tantum, puta sola verba sicut poenitentia & matrimonium, si ita est, & alia res simul & verba, vt omnia alia, sic quaedam sacramenta sunt quae habent pro re & sacramento vnum tantum, ancut illa quae non per se requirunt actum suscipientis, alia autem pro re & sacramento habent duo diuersa tantum, & hoc adhuc differenter, quia vel vtraque est in suscipiente sicut actus interior est vna res & sacramentum in matrimonio, & paenitentia, alia est ornatus, & sic vtrunque est in suscipiente. In Eucharistia autem vna res est in suscipiente, & alia in materia.

Tertio probat quod non solum in illis, sed in omni sacramento imprimatur ornatus sic. Vbicunque secundum legem communem est remissio peccati actualis mortalis, & per consequens gratiae infusio ibi est aliqua dispositio sufficiens alia praeter motum liberi arbitrij, quia vbicunque est motus liberi arbitrijsufficienter disponens ad gratiam, ibi statim est gratia, nec per consequens est peccatum mortale, gratia autem non infunditur secundum legem communem nisi sufficienter disposito, quia Deus dat vnicuique secundum suam virtutem, sed omne sacramentum nouae legis si digne accipiatur remittit peccatum mortale si inueniat, & si nunquam inuenitet nunquam tolleret. Si ergo quodlibet sacramentum aliquando potest tollere peccatum mortale: ergo aliquando inuenire potest, tunc autem non est dispositio sufficiens ex parte liberi arbitrij cum qua non stat peccatum mortale, quia illa est contritio: ergo ex opere operato infunditur alia dispositio propter quod videtur quod ad hoc quod sacramentum conferat gratiam non requiritur aliquis actus respectu effectus sacramenti in suscipiente, vel qui gerit personam eius, sed tantum respectu sacramenti quod scilicet ipse velit recipere sacramentum si sit adultus, & habeat vsum liberi arbitrij, vel alius pro eo, vel quod ipse voluerit, sed respectu effectus sacramenti solum requiritur quod non ponat obicem, & quod faciat quod sacramenti susceptio requirit, puta in matrimonio quod intendat contrahere licet non recolat de peccatis &c. Contra easdem conclusiones arguit Durandus potissime contra secundam probando quod poenitentia interior non sit res huius sacramenti, quia illud quod est simul res & sacramentum supponit illud quod est sacramentum tantum tanquam causam instrumentalem vel causam sine qua non, sed poenitentia interior non supponit illud quod agitur exterius in sacramento poenitentiae, immo vt communiter praecedit: ergo non est res & sacramentum. Secundo arguit, quod nec ornatus de quo loquitur Petus sit res huius sacramenti proxima nec remota, quia ista dispositio vel ornatus est potentia vel habitus, non potest esse potentia, quia pertalem ornatum non producitur nouus actus, potentia autem respicit actum & noua nouum, nec habitus, quia per habitum habemus nos ad actum bene vel male: ergo non est habitus.

Tertio ad idem, quia illa dispositio vel ornatus aut remanet amissa gratia, & sic esset indelebilis & multiplicaretur solo numero in eodem, cum contingat eundem pluries recipere sacramentum poenitentiae. Aut non remanet amissa gratia, sed cum ea daretur & cum illa amitteretur, hoc autem esset frustra, quia si non ponitur nisi propter ornatum animae, & non propter operationem vel modum operandi vt dictum est, gratia autem satis ornat animam sine vllo alio, videtur quod frustra ponitur. Haec Durandus. Quarto potest argui contra eandem secundam conclusionem, quia res sacramentorum non sunt de iure naturali, sed mere de iure diuino, sed paenitentia interior cum sit actus virtutis est de iure naturali: ergo non est res sacramenti poenitentiae. Et in hoc secundus artic. terminatur.

Articulus 3

Quantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem vtrum de mente Sancti Thomae fuerit quod ornatus de quo loquitur Petrus & Bernardus de Gannaco sit prima & proxima res sacramenti poenitentiae, non recolo me legisse alicubi in dictis eius expresse, nec sub vocabulo ornatus: immo videretur ex dictis eius quod dispositio vel praeparatio hominis adulti ratione vtentis ad gratiam, non sit aliqua forma per modum actus primi se habens, sed solum aliquis motus liberi arbitrij se habens per modum actus secundi, quod patet: nam 4. sent. dist. 17. q. 1. artic. 3. in solutione secundae quaestiunculae sic dicit. Gratia quae datur ad recte viuendum & ad remissionem peccatorum per prius respicit voluntatem quam alias potentias, per eam enim peccatur & recte viuitur, & ideo oportet quod infusio gratiae iustificantis sit secundum talem modum qui voluntati competat & propter hoc oportet quod a tali infusione omnis ratio violentiae excludatur, quia violentiae voluntas capax non est. Ad hoc autem quod violentia ab actione tollatur oportet quod patiens cooperetur agenti secundum modum suum: vnde in illis quae nata sunt agere requiritur quod actiue cooperentur. In illis autem quae nata sunt recipere tantum & non agere sicut materia prima, sufficit ad violentiam tollendam naturalis inclinatio ad formam, & ex hoc dicitur generatio naturalis, sed quantum est ibi de contrarietate, tmundudm est ibi de violentia: vnde quando voluntas non habet actum contrarium, sicut est in pueris sine violentia voluntatis potest infundi gratia per Sacramentum, sicut pueris baptizatis, & sine sacramento, sicut patet in sanctificatis in vtero, sed quando voluntas habet actum suum sicut est in adultis requiritur actus voluntatis ad gratiam suscipiendam animam ad datorem ordinans, & ideo ad iustificationem quae fit per infusionem gratiae requiritur motus liberi arbitrij in Deum. Haec ille.

Et similia dicit prima secundae q. r13 artic. 3. Et similiter de veritate q. 28. artic. 3. 4. & 5. Item in multis locis dicit quod dispositio voluntatis ad gratiam quam confert sacramentum, non est aliud quam motus contritionis, & non aliquis ornatus vel actus primus distinctus a contritione sicut patet quarto quolibet q. 10. vbi dicit quod accedentes ad sacramentum paenitentiae non perfecte contriti vittuteclauium gratiam contritionis consequuntur, dummodo non ponant obicem Spirituisancto, & idem est in alijs sacramentis nouae legis in quibus gratia confertur. Similia dicit 4. sent. dist. 18. q. 1. artic. 3. in solutione primae quaestiunculae, & multis alijs locis: vnde de illo ornatu quem ponuntem Petus & Bernardus de Gannaco & quidam alij non multum expresse loquitur Sanctus Thomas quo ad sacramentum paenitentiae quantum potui perpendere in dictis suis. Potest tamen dici quod in virtute & sententialiter & implicite concedit talem ornatum vel aliquam dispositionem ad gratiam quae se habeat per modum actus primi, & non sit motus liberi arbitrij tantum, quod patet, quia secundum ipsum primus, & immediatus effectus sacramentorum nouae legis est gratia sacramentalis quae est reparatio alicuius defectus ex peccato relicti per aliquod speciale auxilium Dei, &talis gratia sacramentalis est dispositio ad gratiam gratum facientem. Vnde de veritate q. 27. art. 7. in fine principalis solutionis sic dicit. Sacramenta non perueniunt directe & immediate ad ipsam gratiam de qua nunc loquimur, sed ad proprios effectus qui dicuntur gratiae sacramentales, ad quos sequitur infusio gratiae gratum facientis vel augmentum eius. Haec ille.

Item art. 5. in solutione 12. argumenti sic dicit. Sicut diuersae virtutes & diuersa bona Spiritussancti ad diuersos actus ordinantur, ita etiam diuersi sunt effectus sacramentorum vt diuersae medicinae peccati & participationes virtutis Dominicae passionis, quae tamen a gratia gratum faciente dependent sicut virtutes & dona, sed virtutes & dona nomen speciale habent propter hoc quod actus ad quos ordinantur sunt manifesti: vnde etiam secundum nomen a gratia distinguuntur. Defectus autem peccati contra quos sacramenta instituuntur latentes sunt: vnde sacramentorum effectus nomen proprium non habent, sed nomine gratiae nominantur, dicuntur enim gratiae sacramentales, & penes has sacramenta distinguuntur, sicut penes proprios effectus, pertinent etiam isti effectus ad gratiam gratum facientem, quae istis effectibus coniungitur, & sic cum istis proprijs effectibus habent effectum communem, qui est gratia gratum faciens, quae etamper sacramentum non habenti datur, & habenti augetur. Haec ille.

Item artic. 4. in solutione tertij sic dicit. Vltimus finis respondet primo agenti tanquam principalis principali, sed non principaliter agentibus non attribuitur vltimus finis, sed dispositio ad finem vltimum, & sic sacramenta dicuntur esse causa gratiae per modum instrumentorum disponentium. Haec ille.

Item quarto sent. dist. 1. quaestio. 1. artic. 4. in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Sacramenta inquantum sunt instrumenta diuinae gratiae iustificantis pertingunt instrumentaliter ad aliquem effectum in anima qui primo correspondet sacramentis, sicut est character vel aliquid huiusmodi.

Ad vltimum autem effectum qui est gratia non pertingunt etiam instrumentaliter nisi dispositiue, inquantum hoc ad quod pertingunt effectiue instrumentaliter est dispositio, quae est necessitas quantum in se est ad gratiae susceptionem. Haec ille.

Ibidem etiam ante praedicta verba sic dicit. Alij dicunt quod ex sacramentis consequitur in anima vnum quod est sacramentum & res sicut character, vel aliquis ornatus animae in sacramentis non imprimentibus characterem &c. vt recitatum fuit prima dist. huius. 4. artic. 1. q. 3. Et licet illud dicat recitando dicta aliorum, tamen per sequentia videtur illud approbare & exponere, nec vllatenus improbare. Ex quibus & multis alijs similibus patet quod dispositio ad gratiam gratum facientem quam instrumentaliter effectiue primo, & directe sacramenta inducunt in animam secundum mentem eius est ipsa gratia sacramentalis, quae quidem non est solus motus liberi arbitrij, immo aliquid se habens per modum actus primi siue sit positiuum siue priuatiuum, & si tale quid vocetur ornatus, concedenda sunt dicta Petri, & neganda sunt dicta Durandi. Si autem per talem ornatum intelligat aliquid quartum, quod nec sit gratia gratum faciens, nec gratia sacramentalis, nec motus liberi arbitrij, neganda sunt dicta Petri, quia poneret pluralitatem rerum sine necessitate, & sine sufficienti ratione, & sine auctoritate. Pro praedictis facit quod dicit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 17. q. 1. arti. 3. quaestiuncula secunda in solutione tertij vbi sic dicit. Per baptismum etiam adulti gratiam suscipere possunt in dormiendo, quia quamuis non adsit actualis dispositio ex actuali motu voluntatis, adest tamen habitualis dispositio ex motu liberi arbitrij praecedente. Qui quidem quandoque ad gratiam suscipiendam sufficienter disponit, & tunc gratia infunditur statim, quandoque autem in sufficienter, & tunc talis insufficientia non potest suppleri nisi per alium actum liberi arbitrij, vel per sacramentum, quod ad gratiam dispositiue operatur, & propter hoc sine sacramento nullus adultus iustificari potest nisi actualiter motu liberi arbitrij existente, sed per sacramentum potest, si tamen praecessit motus liberi arbitrij prohibens fictionem. Haec ille. Ex quibus satis patet quod secundum mentem eius sacramentum causat in suscipiente adulto aliquam dispositionem quae non est actus secundus nec motus liberi arbitrij.

Item tertia parte q. 62. arti. 2. sic dicit. Sacramenta ordinantur ad quosdam speciales effectus necessarios in vita christiana, sicut baptismus ordinatur ad quandam specialem regenerationem qua homo moritur vitijs & fit membrum Christi, qui quidem effectus est aliquid speciale praeter actus potentiarum animae, & eadem ratio est in alijs sacramentis: sicut ergo virtutes & dona addunt super gratiam coniter dictam quandam perfectionem determinatae ordinatam ad proprios actus potentiarum, ita gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam & super virtutes & dona quoddam diuinum auxilium ad consequendum sacramenti finem, & per hunc modum gratia sacramentalis addit super gratiam donorum & virtutum. Haec ille.

Ex quibus apparet quod prima res & prmus & directus effectus sacramenti poenitentiae est aliquod diuinum auxilium disponens ad gratiam gratum facientem quae est finis sacramenti, quod nec est actus liberi arbitrij, nec actus alicuius virtutis aut doni, & consequenter quod non est ipsa contritio interior, cum illa sit quidam actus virtutis poenitentiae. Quis autem sit primus & directus effectus sacramenti poenitentiae & aliorum ostendit Sanctus Thomas 3. part. q. 65. artic. 1. vbi sic dicit. Sacramenta ordinantur ad duo scilicet ad perficiendum hominem in his quae pertinent ad cultum Dei secundum religionem vitae Christianae, & etiam in remedium contra defectum peccati, vtroque autem modo conuenienter ponuntur septem sacramenta, vita enim spiritualis conformitatem habet ad vitam corporalem, sicut & caetera corporalia similitudinem quandam habent spiritualium. In vita enim corporali dupliciter quis perficitur, vnomodo, quantum ad propriam personam, alio modo per respectum ad totam communitatem societatis in qua viuit, quia homo naturaliter est animal sociale, respectu autem sui perficitur homo in vita corporali dupliciter, vnomodo per se acquirendo scilicet aliquam perfectionem vitae, alio modo per accidens scilicet remouendo impedimenta vitae puta aegritudines vel aliquid huiusmodi: per se autem perficitur corporalis vita tripliciter, primo quidem per generationem per qua enim homo incipit esse & viuere, & loco huius in spirituali vita est baptismus qui est spiritualis regeneratio secundum illud ad Titum tertio. Per lauacrum regenerationis &c.

Secundo, per augmentum quo aliquis perducitur ad perfectam quantitatem & virtutem. Et loco huius in spirituali vita est confirmatio, in qua datur Spiritus sanctus ad roburas vnde dicitur discipulis iam baptizatis Lucae vltimo. Sedete in ciuitate quousque induamini virtutem ex alto: tertio per nutritionem qua conseruatur vita in homine & virtus, loco huius in spirituali vita est Eucharistia: vnde dicitur Ioan. 6. Nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Et haec quidem sufficerent homini si haberet & corporaliter & spiritualiter impassibilem vitam, sed quia homo interdum incurrit infirmitatem spiritualem & corporalem scilicet peccatum, ideo necessaria est homini curatio ad infirmitatem, quae quidem duplex est, vna quidem est sanatio quae sanitatem restituit, & loco huius in spirituali vita est poenitentia, secundum illud. Sana animam meam quia peccaui tibi. Alia autem est restitutio valetudinis pristinae per conuenientem diaetam & exercitium, & loco huius in spirituali vita est extrema vnctio quae remouet peccatorum reliquias, & hominem paratum reddit ad finalem gloriam obtinendam: vnde dicitur Iacob. cap. 5. Et si in peccatis sit dimittentur ei. Perficitur autem homo in ordine ad totam communitatem dupliciter. Vnomodo per hoc quod accipit potestatem regendimultitudinem & exercendi actus publicos, & loco huius in spirituali vita est sacramentum ordinis secundum illud Hebrus c. 7. Quia sacerdotes Hostias offerunt non solum pro se, sed etiam pro populo, secundo quantum ad naturalem propagationem, quod fit per matrimonium tam in vita corporali quam in vita spirituali, eo quod est non solum sacramentum, sed naturae officium. Ex his etiam patet numerus sacramentorum secundum quod ordinantur in remedium contra defectum peccati, quia baptismus ordinatur contra carentiam vitae spiritualis, confirmatio contra infirmitatem animi quae in nuper natis inuenitur. Eucharistiam contra labilitatem animi ad peccandum. Poenitentia contra peccatum actuale post baptismum commissum. Extrema vnctio contra reliquias peccatorum quae scilicet non sunt sufficienter per poenitentiam sublatae aut ex ignorantia aut ex negligentia. Ordo contra dissolutionem multitudinis. Matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem & contra defectum multitudinis qui per mortem accidit. Haec ille. Similia dicit. 4. sent. dist. 2. q. 1. arti. 2. in solutione primae quaestiunculae.

Ex quibus patet quod primus & directus effectus sacramenti paenitentiae, & eius prima res est sanatio peccati actualis, quae quidem potius dicitur reparatio quam ornatus, potest tamen dici ornatus eo modo loquendi quo iustificatio impij vocatur renouatio & sanatio vt ostendit Sanctus Thomas 4. sent. dist. 17. q. 1. art. primo in solutione tertiae quaestiunculae vbi sic dicit. Iustitiae rectitudo, metaphorice sanitas animae dicitur & nouitas ipsius, eo quod sanitas commensurationem debitam in partibus corporis importat, nouitas autem integritatem & virtutem & decorem habet & patet quod haec omnia rectitudo potentiarum animae quae iusticia dicitur continet per similitudinem, sed quia res aliqua non est ita vni similis quin etiam alijs possit assimilari, inde est quod ea quae metaphorice dicunt, non ita conueniunt vni, quin etiam alijs conuenire possint, sicut leo metaphorice & Deus & diabolus dicitur, vnde sanitas & nouitas per similitudinem integritatem gratiae significare possunt quae per culpam tollitur, vnde culpa etiam similitudinarie dicitur vetustas & languor animae, & etiam possunt significare integritatem naturae quam tollit poena, quae etiam vetustas & laguor dicitur, sed quia culpa est causa poenae, ideo vetustas in vetustate, & languor in languore includitur sicut effectus in causa, patet ergo quod ipsa iustificatio, per quam gratia acquiritur & culpa tollitur, renouatio & sanatio dici potest, quamuis etiam ablatio paenae renouatio & sanatio dici possit. Haec ille.

Sed oritur dubium ex praedictis. Si enim proximus effectus & primus sacramenti poenitentiae est sanatio vel iustificatio, tunc videtur secunda conclusio falsa quae dicit contritionem vel poenitentiam interiorem esse primam rem sacramenti poenitentiae, & similiter tettia quae dicit quod remissio peccatorum est vltima res & vltimus effectus sacramenti. Sed dicendum est quod remissio peccatorum & sanatio & renouatio potest summi tripliciter. Vno modo pro ipsa actuali mutatione de statu peccati ad statum iusticiae, quae dicitur actualis iustificatio & sanatio, & sic est vltima vel saltem secunda res sacramenti poenitentiae: secundo modo pro termino ad quem illius mutationis, qui est iustitia sanitas & gratia, & sic est tertia & vltima res sacramenti huiusmodi: tertio modo pro principio actiuo vel passiuo interiori disponente ad illam mutationem, & sic poenitentia interior cum aliquo absoluto virtute sacramenti causato est prima res huius sacramenti, & potest dici sanatio peccati, & si non formaliter tamen causaliter. Illud autem additum poenitentiae interiori, & per sacramentum causatum seorsum acceptum vel simul sumptum cum interiori poenitentia potest dici ornatus & prima res sacramenti poenitentiae. Vbi sciendum est quod cum poenitentia interior sit prima pars huius sacramenti, ipsa secundum essentiam suam & quo ad productionem suam & inceptionem non potest esse prima res huius sacramenti, aut eius effectus, quia idem non est effectus sui ipsius, nec aliquod totum integrale efficit suam primam partem, nec posterior pars priorem. Sed verum est quod posterior pars totius potest dare aliquod complementum priori parti, sicut anima corpori & forma suae materiae. Et per hunc modum poenitentia exterior quae est sacramentum & non res potest perficere poenitentiam interiorem tripliciter: primo modo augendo & intendendo eam, & faciendo de attritione contritionem: secundo formando eam pergratiam & charitatem: tertio dando ei virtutem sanandi peccatum, & sic interior poenitentia dicitur prima res exterioris poenitentiae, sed ornatus de quo fit sermo est prima res exterioris poenitentiae tanquam significatum & causatum ab ea, non solum quo ad secundam perfectionem aut virtutem, sed etiam secundum essentiam suam, ideo isteornatus est essentialior effectus sacramenti poenitentiae quam poenitentia interior quae non est effectus nisi secundum quid & quo ad eius accidentalia. Similiter prius natura efficitur & causatur ornatus a sacramento poenitentiae quam poenitentia interior formetur aut sit effectus sacramenti, immo forte ornatus iste habet aliquam causalitatem super poenitentiam interiorem quo ad eius complementum & formationem, sicut primus, & essentialis effectus aliqualiter est causa sequentium effectuum, & bene stat quodivtrunque istorum potest dici prima res huius sacramenti vocando primam rem illud quod est res & sacramentum, licet vna istorum sit prior aliquali ordine. Et similiter verum est quod peccati remissio vel sanatio est vltima res huius sacramenti non simpliciter, sed inter effectus quos sacramentum attingit instrumentaliter effectiue, gratia vero est vltima res ad quam non attingit. effectiue, sed solum dispositiue: vel forte sicut ornatus & interior poenitentia dicuntur prima res sacramenti, sic remissio peccati & gratia gratum faciens possunt dicisecunda & vltima, licet inter eas sit ordo, & aliter se habeat sacramentum ad causandum vnam quam aliam, potest enim dici vltima res quicquid est res & non sacramentum, puto autem quod sic prima res sacramenti baptismi quae est character non imprimitur nisi per actualem susceptionem baptismi aquae, sed res vltima baptismi percipi potest per solum propositum & desiderium baptismi sicut ostendit Sanctus Thomas 4. distin. 4. q. vlti. artic. 3. q. 3. & 4. sic prima res sacramenti poenitentiae quae dicitur ornatus non suscipitur nisi per actualem susceptionem sacramenti poenitentiae, sed vltima vel media res sacramenti poenitentiae percipi potest per solam contritionem cum proposito & desiderio sacramenti, & ideo poenitentia interior siue sit attritio siue contritio efficacius disponit ad gratiam cum actuali susceptione sacramenti quam sine illa, quia ibi est duplex dispositio, scilicet contritio & ornatus & vtraque est dispositio non solum passiua, immo quaelibet est aliqualiter actiua instrumentaliter respectu termini a quo remissionis peccati & sanationis & iustificationis, & ad hunc sensum intelligo dicta Sanctus Thomas 4. sent. dist. 17. q. 2. articul. 5. in solutione primae quaestiunculae vbi sic dicit. Contritio potest dupliciter considerari, vel inquantum est pars sacramenti, vel inquantum est actus virtutis, & vtroque modo est causa remissionis peccati, sed diuersimode qua inquantum est pars sacramenti primo operatur ad remissionem peccati instrumentaliter sicut de alijs sacramentis in prima distinctione patuit, inquantum autem est actus virtutis sic est quasi causa materialis remissionis peccati, eo quod est dispositio quae est necessitas ad iustificationem, dispositio autem reducitur ad causam materialem si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum, secus antem de dispositione agentis ad agendum, quia illa reducitur ad genus causae efficientis. Haec ille.

Similia dicit tertia parte. q. 86. arti. 6. vbi sic dicit. Poenitentia est virtus secundum quod est principium quorundam actuum humanorum, actus autem humani qui sunt ex parte peccatorum materialiter se habent in sacramento poenitentiae, omne autem sacramentum producit effectum suum non solum virtute formae, sed etiam virtute materiae, ex vtroque enim est vnum sacramentum, vnde sicut remissio culpae fit in baptismo non solum virtute formae ex qua etiam ipsa aqua virtutem recipit, ita etiam remissio culpae est effectus poenitentiae, principalius quidem ex virtute clauium quam habent ministri ex quorum parte accipitur id quod est formale in hoc sacramento, secundario autem ex vi actuum poenitentis, tamen prout ibi actus aliqualiter ordinantur ad claues Ecclesiae, & & sic patet quod remissio culpae est effectus poenitentiae secundum quod est virtus, principalius tamen prout est sacramentum. Haec ille.

Et si dicitur contra hoc quod ipse in praesenti distin. q. 2. artic. 1. quaestiuncula prima, in solutione secundi & tertij expresse dicit quod poenitentia exterior quae est sacramentale signum vel ipsa confessio nullo modo gratiam causat, sed solum verba quae a sacerdote absoluente proferuntur, dicitur quod intelligendum est quod ipsa confessio seorsum accepta sine absolutione non causat aliquo modo gratiam nec remissionem peccati causalitate sacramentali, sed confessio adiuncta absolutione causat dispositiue remissionem peccati & gratiae infusionem. Hoc enim ipse ponit expresse distin. 17. q. 3. arti. 5. in solutione primae quaestiunculae & similiter q. 2. artic. 5. quaestiuncula prima in solutione primi dicens. Solus Deus est causa efficiens principalis remissionis peccati, sed causa dispositiua potest esse ex nobis, & similiter causa sacramentalis, quia formae sacramentorum verba sunt a nobis prolata quae habent vim instrumentalem gratiam inducendi qua peccata remittuntur. Haec ille.

Ex praedictis omnibus patet quod sacramentum paenitentiae actu susceptum producit instrumentaliter in suscipiente aliquam dispositionem ad remissionem peccati & infusionem gratiae, quae non est motus liberi arbitrij, & si illa vocetur ornatus concedenda sunt verba Petri quae non directe procedunt contra conclusionem, sed indirecte, quia scilicet Sanctus Thomas assimilans primam rem sacramenti poenitentiae quae est res & sacramentum non facit in praesenti dist. expresiam mentionem de tali dispositione, sed hoc non obstat propter duo: primo quia vt dictum est gratiae sacramentales quae disponunt ad gratiam gratum facientem non habent propria nomina: secundo, quia ex alijs dictis eius potest concludi talis dispositio, potissime cum dicit quod adultus per sacramentum potest sufficienter disponi ad gratiam sine actuali motu liberi arbitrij.

Item quia cum sacramentum poenitentiae aliquam nouam dispositionem efficiat quando non ponitur obstaculum, non autem efficit illam quae est actus liberi arbitrij proprie loquendo vt ostensum est, oportet quod efficiat aliam, & illa est ornatus. Rursus quia vt alias visum fuit sacramentum poenitentiae in ficte accedente habet effectum recedente fictione secundum eum, quod esse non posset nisi aliquem effectum post se reliquisset alium ab actu liberi arbitrij. Et ex multis alijs patet quod illa fuit mens eius. Discurrendo ergo per argumenta Petrus dicitur quod primum argumentum implicat aliqua falsa vel dubia, quorum primum est quod alicui adulto sufficienter disposito per actum proprium datur gratia per sacramentum & tamen per sacramentum effectus est de attritio contritus, ideo indiget alia dispositione praeter contritionem, hoc enim videtur implicare, quia si habet contritionem est sussicienter dispositus per actum proprium, si vero indiget alia dispositione non est sufficienter dispositus, quod est contradictio.

Item quia Durandus & alij oppositae partis dicerent quod in tali casu sacramentum non inducit nouam dispositionem, sed perficit praecedentem quae imperfecta erat, & hoc non aliter nisi intendendo eam & faciendo de attritione contritionem sine additione alicuius, ornatus distincti ab actu secundo liberi arbitrij, & sic illa ratio parum cogeret cum implicaret contradictoria: secundum est quod tritio perfecta & ornatus non simul concurrant ad primam rem sacramenti poenitentiae, sed praesente vno illorum aliud deest, hoc enim non oportet, quia quanto perfectius est sacramentum quo ad omnem sui partem tam ex parte materia & suscipientis quam ex parte formae ministri, tanto perfectiorem causat effectum sacramentalem, constat autem quod sacramentum poenitentiae cuius pars est perfecta contritio perfectius est: ergo primus effectus sacramentalis erit perfectior, scilicet ornatus attento quod nulla incompossibilitas est inter contritionem & ornatum, & ambo simul iuncta perfectius disponunt ad gratiam quam alterum tantum. tertium est quod ornatus est dispositio ad gratiam sacramentalem, & non ad gratiam gratum facientem, hoc enim non videtur valere, tum quia sicut in sacramentis imprimentibus characterem idem est character quod gratia sacramentalis, nec differunt nisi forte sicut actus primus & actus secundus, sic ita videtur esse ex sacramentis imprimentibus ornatum, tum quia sacramenta pertingunt efficaciter directe ad gratiam sacramentalem sine dispositione mediatum quia gratia sacramentalis est dispositio ad gratiam gratum facientem, & ideo quod disponit ad primam disponit ad secundam.

Dicendum ergo quod ornatum recipit tam contritus quam etiam fictus, dum tamen fictio non euacuet essentiam sacramenti, vt finaliter dicit Petus & alias dictum est distin. 17. q. 1. Caetera dicta Petrus in primo argumento stare possunt.

Ad secundum dicitur quod omnia ibidem dicta stare possunt praeter hoc quod videtur innuere, quod consimilis ornatus imprimatur in omnibus sacramentis non imprimentibus characterem, hoc autem falsum est, nam ornatus impressus in sacramento poenitentiae sortitur quandoque effectum in ipsa susceptione sacramenti, quandoque vero non tunc, sed recedente fictione, vt alias dictum est. Secus est de ornatu vel dispositione impressa in sacramento Eucharistiae, sicut ostendit Sanctus Thomas 4. distin. huius q. 3. arti. 2. quaestiuncula tertia in solutione tertij argumenti, si vero non ita intelligat Petrus conceditur quod dicit.

Ad tertium dicitur quod si arguens large & communiter vocet ornatum omnem dispositionem ad gratiam aliam a motu liberi arbitrij, conceditur totum argumentum, & omnia contenta in eo. Si vero intendat distinguere inter characterem & ornatum, & velit astruere quod sacramenta imprimentia characterem simul cum hoc imprimant alium ornatum negatur, quia ipse character est sufficiens dispositio ad gratiam, si omnis fictio aut contraria indispositio amoueatur vt alias dictum fuit, nec oportet alium ornatum in sacramentis characterizantibus ponere, quia etiam ornatus non ita disponit ad gratiam, quod eo posito statim ad sit gratia, nec remota fictione, vt patet ex dictis distinct. 17.

Ad primum Durandi contra easdem conclusiones dicitur quod si maior intelligatur de illo quod est res & sacramentum actu, & non solum in potentia vel aptitudine concedenda est, sed tunc minor ad illum sensum negatur, quia poenitentia interior proilla mensura durationis qua praecedit absolutionem non est res & sacramentum poenitentiae in actu, sed solum in potentia vel aptitudine, & ideo non oportet quod praesupponat paenitentiam exteriorem in actu positam tanquam causam. Dicitur tamen quod nunquam est vera paenitentia interior nisi cum praesuppositione exterioris poenitentiae & absolutionis quo ad intentionem & desiderium & si non quo ad executionem. Vnde Sanctus Thomas tertia parte. q. 84. artic. 5. in solutione secundi sic dicit. Ex quo aliquis peccatum incurrit charitas fides & misericordia non liberant hominem a peccato sine poenitentia, requirit enim charitas quod homo doleat de offensa in amicum commissa, & quod amico reconciliari studeat, requirit etiam ipsa fides vt per virtutem passionis Christi quae in sacramentis Ecclesiae operatur quaerat iustificari a peccatis &c. Simile dicit praesenti distinc. vt recitatum est in probatione secundae conclusionis. Concordat huic solutioni Petrus dicens quod sicut licet in omni sacramento sint ista tria, non tamen vniformiter, quia in quibusdam sacramentis illud quod est sacramentum tantum sunt sola verba, aliquando res alia. Et similiter id quod est res tantum non est vnum in omnibus sacramentis, quia in sacramentis imprimentibus characterem res & sacramentum sequitur sacramentum non solum in proposito, sed in facto, & similiter in sacramento Eucharistiae. In alijs vero sequitur vel causatur ab eo vel actu vel proposito. sicut hic, vel potest dici quod poenitentia interior non est sacramentum nisi quando coniungitur consessioni & absolutioni a quibus habet complementum, maxime quando est attritio 6 fit contritio, quia sic sequitur exteriorem vt effectus causam Haec Petrus & concordat cum dictis Sancti Thomae in probatione secundae conclusionis. Ibidem etiam dicit Petrus quod ipsa interior paenitentia est res & sacramentum, quod probatur, quia illud quod causatur & significatur ab actu exteriori quod est sacramentum, & vlterius causat & significat alium effectum & principalem dicitur esse res & sacramentum, sed huiusmodi est po nitentia interior, quia consitens significat se paenitere, & cum hoc ipsa confessio & absolutio habita in re & in voto est causa actus interioris non secundum essentiam, sed magis econuerso, sed secundum efficientiam, quia ab illa habet virtutem sacramentalem sine qua non valeret. Haec ille.

De praedictis Sanctus Thomas 5. quolibet. q. 10. sic dicit. Sacramenta dupliciter operantur: vno modo secuudum quod exhibentur actu: alio modo secundum quod habentur in voto, & hoc quia sacramenta operantur vt instrumenta diuinae misericordiae iustisicantis, Dei autem est respicere ad cor hominis secundum illud 1. Regum. 16. Homines vident ea quae patent, Deus autem intuetur cor, & ideo quamuis res naturales non agant nisi praesentialiter adhibitae, sacramenta tamen agunt etiam secundum quod sunt in voto, sed plenius sacramentalem effectum inducunt quando actu exhibentur, setcut patet in baptismo, nam cathecuminus si sit aduitus & habeat baptismum in voto iam consecutus est effectum baptismi quantum ad emundationem a peccato, & consecutionem gratiae quae est proprius effectus baptismi, sed quando actu baptismum suscipit consequitur plenius quosdam sacramentales effectus, quia suscipit characterem & remissionem totius poenae, si quis tamen esset qui non prius haberet baptismum in voto quam actu baptiazaretur sicut praecipue patet in paruulo simul recipit per baptismum gratiam remittentem culpam, & omnem alium effectum sacramenti, & hoc etiam contingeret in adulto si simul cum baptizatur votum baptismi habere inciperet, & idem est etiam in sacramento poenitentiae quod consumatur in absolutione ministri absoluentis, cum enim aliquis actu absoluitur consequitur plenarie sacramenti effectum, sed si antequam absoluatur habeat sacramentum in voto quando scilicet proponit se subijcere clanibus Ecclesiae, iam virtus clauium operatur in ipso & consequitur remissionem culpae. Si quis tamen in ipsa absolutione sacerdotis inciperet habere votum sacramenti, culpa ei dimitteretur per gratiam quae infunditur in hoc sacramento sicut in alijs sacramentis nouae legis, vnde contingit quod aliqui non perfecte contriti virtute clauium gratiam contritionis consequuntur dummodo non ponant obiicem Spiritui sancto, & idem est in alijs sacramentis nouae legis in quibus gratia confertur, videtur tamen esse differentia inter baptismum & paenitentiam propter hoc quod sacramentum poenitentiae semper exhibetur adultis in quibus vt plurimum contritio praecedit tempore confessionem & absclutionem, baptismus autem multotiens confertur pueris in quibus votum sacramenti non praecedit, apparet autem omnino simile si etiam baptismus adhiberetur adultis. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet quod illud quod est res & sacramentum in poenitentia potest tempore praecedere id quod est sacramentum tantum, non quod pro tunc sit actualiter significatum, cum pro tunc non sit nec fuerit signum, est tamensignificatum aptitudine, licet autem non sit pro tunc significatum sensibiliter, potest tamen esse signum actu alicuius posterioris effectus & similiter potest esse actu res & effectus sacramenti, quia sacramentum non solum causat vt est actu appositum, immo vt est actu desideratum, vt patet ex dictis, vnde argumentum non probat nisi quod desint aliqui respectus signi vel signati, non autem quod desit eius respectus causa vel effectus. Potest tamen circa hoc dubitari, quia cum causa & effectus in actu simul sint 2 Physicorum, mirum vidctur quod sacramentum exterius quod nondum est actu realiter sit causa efficiens effectus realis in actu, praesertim cum sacramentum agat per virtutem sibi influxam, cuius non est capax non ens, nec ens rationis, nec actus intellectus aut voluntatis saltem ens quod non habet aliud esse nisi esse intellectum aut desideratum. Sed dicendum quod Deus qui est effectuum sacramentalium agens principale potest agere perinstrumentum sacramenti siue illud sit actu in esse reali naturae debito, siue sit in esse intellecto vel desiderato, & eandem vel similem virtutem imprimere & eundem effectum producere. Quia si obijcitur quod si Deus influit virtutem instrumentalem enti quod solum habet esse intellectum vel desideratum, cum ens intellectum vel desideratum vt sic non sit aliud ab actu intellectus aut voluntatis, vel si aliud addat, hoc non sit nisi solus respectus rationis, videtur quod dicere quod sacramentum in esse intellecto vel desiderato agat non est aliud dicere nisi quod illa intellectio vel desiderium agat, & non illud quod intelligitur aut desideratur, quandiu non habet aliud esse nisi desideratum vel intellectum, sed dicitur quod ipsa intellectio vel desiderium sacramenti potest tripliciter considerari: primo modo in se: secundo modo ex parte sui subiecti: tertio modo ex parte obiecti, & quia talis efficacia non competit sibi ex prima nec ex secunda, sed ex tertia consideratione, ideo dicitur quod sacramentum quod est obiectum talis desiderij vel intellectionis agit prout habet esse intellectum vel desideratum, sicut finis antequam habeat esse reale mouet efficientem prout habet esse delideratum, credo tamen quod talis efficacia non vniuoce attribuitur sacramento cum dicitur agere & actu susceptum, & in proposito vel voto habitum, sed analogice. Ad secundum contra easdem conclusiones dicit Petrus quod talis ornatus non est potentia nec habitus, ed dispositio, non ad agendum, sed ad patiendum vel recipiendum, sicut enim per actum contritionis est homo dispositus naturaliter ad habendum gratiam gratum facientem, ita per istum ornatum disponitur ad recipiendum gratiam gratum facientem & sacramentalem, & per istum ornatum habemus nos bene non ad agendum, sed ad recipiendum gratiam, & est dispositio necessaria & necessitans non simpliciter, sed sub conditione supposito quod in suscipiente sacramentum non sit contritio, tunc est necessaria haec dispositio ad gratiam gratum facientem, alias non est necessaria, nisi ad gratiam sacramentalem si differat. Similiter supposito quod suscipiens sacramentum non sit fictus est dispositio necessitans non quod ipsum Deum necessitet, sed quia ex Dei voluntate necesse est gratiam infundi. Haec Petrus.

Ad tertium dicit quod non solum iste ornatus non manet amissa gratia, sed nec manet quandiu manet gratia, quia. cum non imprimatur nisi vt sit dispositio ad receptionem gratiae, & non ad retentionem vel receptionem intensionis gratiae, recepta gratia vel intensa euanescit, vnde non est habitus de difficili mobilis, sed est dispositio transitoria, sicut est etiam ipse actus contritionis in cuius supplementum maxime est hic ornatus, quo supposito non est necessarius ad salutem, quamuis esset necessarius ad gratiam sacramentalem, quia sola gratia gratum faciens sufficit ad salutem. Quia autem subiungit arguens quod gratia ornat animam: ergo frustra ponitur.

Dicendum quod praeter gratiam multa alia ponuntur ad ornatum animae, tamen iste ornatus dicitur ornare animam dispositiue, quia disponit ad gratiam quae est nitor animae, & praecedit eam in fieri & in esse naturaliter siue duret in instantisiue in tempore imperceptibili, quia sicut virtus sacramentorum transitoria est, sic ille ornatus in quo differt a charactere, sed tamen non superfluit quandiu est, sicut non superfluit medicina disponendo ad salutem, posset tamen dici quod ornatus est ordinans, sicut character, nec propter hoc sequitur quod poenitentia non possit iterari sine iniuria sacramenti sicut baptismus, quia quando sacramentum imprimit talem dispositionem quod per illam statim natus est sequi totalis & plenus effectus sacramenti, tunc sine iniuria non potest tale sacramentum iterari, sicut in baptismo, cuius character disponit ad remissionem omnis culpae & poenae quantum est de se. Et similiter est de alijs imprimentibus characterem suo modo, non sic autem de alijs, puta poenitentia, quia per vnam confessionem non sequitur perfecte remissio quo ad poenam & sequelam, vnde quia de propitiatu actualium non debet homo esse sine metu, sine iniuria paenitentia repetitur, sed de originali non debemus esse in metu post baptismum &c. Vnde quando de eodem aliquis bis confitetur, non alius ornatus numero imprimitur, sed primus intenditur, & forte est vnus specie in vno sacramento. & intenditur per ipsius iterationem, & pari ratione remittitur per illius retardationem & forte corrumpitur per nimiam retardationem, sicut habitus qui acquiritur ex actibus principaliter, ita & ornatus qui acquiritur ex susceptione sacramenti instrumentaliter, vnde character qui non potest amitti & deleri, & per consequens sicut non potest corrumpi, ita nec remitti, quia remissio est via ad corruptionem, nec per consequens intendi, sed ornatus potest intendi & remitti: ergo corrumpi & iterando acquiri. Haec Petrus In quibus suut aliqua dubia.

Primum est quod ornatus impressus in sacramento poenitentiae solum sit dispositio ad recipiendum & non ad agendum: si intelligat quod nullo modo ad agendum nec effectiue nec formaliter, hoc enim non videtur, quia vt supra dictum est, cum gratia sacramentalis in sacramento poenitentiae sit quaedam spiritualis sanatio distincta a quolibet actu virtutis & doni, non est inconueniens ponere quod per sacramentum poenitentiae instrumentaliter conferatur aliquid se habens per modum actus primi quod sit effectiuum illius spiritualis sanationis, saltem quo ad remissionem termini a quo, puta reatus vel habitum peccati aut reliquiarum & vulnerum, & huiusmodi. Et haec videtur mens Beati Thomas nam vt superius fuit recitatum ipse dicit quod prima res sacramenti poenitentiae operatur ad sanationem peccati non solum dispositiue sed effectiue. Quia si dicitur quod ipse loquitur de contritione non valet, quia si ornatus est ponendus praeter contritionem quastprima res sacramenti vel tanquam res & sacramentum, multo fortius talis actiuitas potest competere ornatui, qui est actus primus quam contritioni qui est actus secundus vt dicamus quod gratia sacramentalis poenitentiae includit ornatum, quasi actum secundum, & haec duo sunt sufficiens dispositio ad gratiam gratum facientem: secundum dubium est de hoc quod dicit quod iste ornatus non est quod necessaria dispositio nisi ad gratiam sacramentalem &c. Vt enim dictum est gratia sacramentalis non requirit aliam dispositionem praecedentem, quia non includit intrinsece in sacramento poenitentiae, nisi ornatum per modum actus primi & spiritualem sanationem per modum actus secundi, quorum neutrum praerequirit aliquam dispositionem praeuiam ad recipiendum licet ornatus sit dispositio praeuia sanationi, non quidem passiua, sed actiua: tertium dubium est cum dicit quod talis ornatus non est necessarius in habente contritionem, hoc enim non est vniuersaliter verum, quia licet sine ornatu possit induci gratia gratum faciens, si adsit contritio, non tamen est gratia sacramentalis integra, nec ita intensa gratia gratum faciens, sicut cum isto ornatu, nec ita perfecta remissio peccati quo ad culpam & reatum & peccati reliquias: quartum dubium est de isto ornatu vtrum sit manens vel transiens, constat enim quod si ponendus sit in sacramento poenitentiae ille non semper transit nec desinit transeunte sacramento exteriori, alias nunquam cessante fictione haberet effectum transeunte sacramento vt dictum est distin. 17. quia ideo secundum Sanctum Thomam ficte communicans recedente fictione non recipit effectum sacramenti Eucharistiae, quia sacramentum illud in accedente ficto nihil relinquit quod postea possit operari recedente fictione, ideo ornatus qui imprimitur in sacramento paenitentiae non statim transit sicut ornatus Eucharistiae, sed quandoque durat per magnum tempus, donec recesserit fictio & gratia sacramentalis completa sit & gratia gratum faciens sin infusa, & tunc verisimile est quod cessat, quia si adhuc duraret, tunc semper regulariter in secunda absolutione maior gratia infunderetur vel per plures gradus & intensiores augeretur quam in prima supposito quod gratia prima non fuerit interrupta perpeccatum, tenet consequentia, quia ibi concurrerent duae dispositiones ad gratiam, scilicet ornatus adhuc durans, & alius nouus ornatus vel noui gradus superadditi primo, & sic si in prima absolutione accepit quatuor gradus gratiae. in secunda accipiet ad minus quinque, & in tertia sex, & sic de alijs, quod est falsum: quintum dubium est, vtrum ornatus vnius sacramenti puta poenitentiae sit eius speciei cum ornatu alterius, puta extremae vnctionis vel Eucharistiae. Et dicendum quod non, quia gratiae sacramentales sunt specifice distinctae, tales autem ornatus sunt essentiales partes grarum sacramentalium, vt dictum fuit: caetera dicta Petri pose sunt stare in veritate.

Ad quartum respondet Petrus dicens quod paenitere de peccato ad expiationem vt vitetur Gehenna, & habeatur gratia, & cum proposito confitendi, non est de iure naturali quo haec sunt ignota, sed diuino quo haec sunt reuelata. Haec ille.

Ad argumentum contra quaestionem patet responsio per praedicta in probatione secundae conclusionis, quia ibi continetur eius solutio. Et haec diquaestione sufficiant. De qua benedictus Deus, Amen.

PrevBack to TopNext