Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccata per poenitentiam dimissa in aliquo casu redeant in eo qui recidivat

QVAESTIO II. Vtrum peccata per poenitentiam dimissa in aliquo casu redcant in eo qui recidiuat.

TERVM circa eandem distinctione quaeritur. Vtrum peccata per poenitentiam dimissa in aliquo casu redeant in eo qui recidiuat.

Et arguitur quod sic, quia ponatur quod aliquis post veram contritionem de peccatis praeteritis cadat in peccatum & moriatur statim, constat quod ad infernum descendit: ergo de peccatis quae erant sibi dimissa ibi punietur, cum non sit sibi tota poena remissa. Ibi enim punietur aeternaliter, quia in inferno nulla est redemptio: ergo similem reatum incurrit ei quem antea habebat, & ita videtur quod in isto casu peccata dimissa redeant, & similis est ratio de illo qui confessus est, & non satisfecit plenarie.

In oppositum arguitur, quia nullus incurrit peccati maculam vel reatum nisi ex commissione ipsius peccati, sed penitens quanquam faceret simplicem fornicationem non habebat maculam vel reatum homicidij quod sibi iam dimissum erat, nec postea fornicando homicidium committit: ergo non redit in homicidium sibi dimissum quantum ad culpam, neque quantum ad reatum.

I hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio. Nullum peccatum per poenitentiam semel dimissum nunquam redit in se idem numero quo ad identitatem actus. Secunda. Nullum peccatum per paenitentiam dimissum redit idem numero quo ad identitatem culpae vel maculae. Tertia. Nullum peccatum semel per poenitentiam dimissum redit idem numero quo ad identitatem reatus. Quarta. Peccatum per poenitentiam dimissum potest redire non in se, sed in suo effectu. Has quatuor conclusiones ponit Sanctus Thomas praesenti distin. q. 1. artic. 1. vbi sic dicit. Aliquo modo peccata redire oportet dicere, quia hoc auctoritates expresse dicunt. Quidam ergo simpliciter hoc concesserunt in omni qui patitur recidiuum, nec fuit intentio eorum dicere quod actus ille peccati idem numero reuoca retur, vel eadem numero macula quae prius ablata fuerat per poenitentiam, quia quod omnino in nihilum decidit idem numero resumi non potest, sed ita est quod sicut per peccata commissa aliquis impediebatur ante peractam poenitentiam de eis, ne gratiam a Deo reciperet, ita eisdem impeditur postquam a statu poenitentiae decidit per peccatum mortale quo recidiuat, sic enim dicitur peccatum manere quantum ad culpam, inquantum ex actu qui iam praeterijt, impeditur quis a gratiae receptione sicut a quodam obstaculo posito inter Deum & animam. Remitti autem quo ad culpam quando ratione actuum praeteritorum aliquis a gratia non priuatur. Sed haec opinio non potest stare, quia ad causandum tenebras vtrunque duorum per se sufficit, scilicet indispositio recipientis, & positio obstaculi, vnde si tenebrae debeant amoueri, oportet & indispositionem tolli & obstaculum amoueri, & ita poenitentia quae tenebras peccati tollebat, non solum tollebat indispositionem quae erat in anima ad gratiam suscipiendam, sed etiam remouebat obstaculum praecedentis peccati, non quidem quod actus ille non praecesserit, sed quod non haberet vim impediendi gratiam actus praecedens, quae quidem vis actui praedicto restitui non posset nisi iteretur, quod est impossibile, & ideo non potest dici quod praedicto modo peccata quo ad maculam redeunt Et ideo alij dixerunt quod non redit peccatum dimissum per quodlibet peccatum sequens, sed per quatuor tantum, scilicet per odium frateruum per apostasiam a fide & percontemptum confessionis, & per hoc quod aliquis dolet se penituisse, vnde fecerunt versus. Fratres odit apostata si spernitque fateri, poenituisse piget: pristina culpa redit. Sed haec opinio minus habet de ratione quam prima, quia non potest assignare causam quare per haec quatuor peccata redeant peccata ita dimissa magis quam per alia, cum etiam alia contingat quandoque esse grauiora, nisi quod ex auctoritatibus & quibusdam rationibus friuolis ducebantur ad dicendum, quod per haec peccata redirent peccata dimissa & videbatur absurdum quod per omne peccatum sequens peccata praecedentia redirent: nec sufficit quod dicunt quod Deus dimittit peccata sub conditione vitand ista quatuor quia causa sufficiens educit effectum suum absolute nihil expectans a suturo, gratia autem & passio Christi ex cuius virtute sacramenta habent efficaciam sufficientissime se habent ad omnem culpam delendam. Et praeterea nulla ratio est quare magis sub conditione vitandi haec peccata priora remittantur quam sub conditione vitandi alia, cum omne peccatum contrarietur gratiae per quam sit remissio peccatorum. Et ideo dicendum cum alijs quod aliquid potest redire dupliciter vel in se, & sic peccata dimissa nullo modo redeunt quo ad maculam, & per consequens nec quantum ad reatum, vel in suo effectu, & hoc modo peccata dimissa redeunt inquantum ex peccatis dimissis aliquid in sequentibus relinquitur. Ex hoc enim quod homo Deum perpeccatum offendit post remissionem praecedentium peccatorum, quandam deformitatem magnitudinis vel ingratitudinis actus peccati sequentis acquirit, & ideo dicitur conmuniter quod redeunt quo ad ingratitudinem. Haec ille.

Item tertia parte. q. 88. artic. 1. sic dicit. In peccato mortali sunt duo, scilicet auersio a Deo, & conuersio ad bonum creatum, quicquid autem est auersionis in peccato mortali secundum se consideratum est commune omnibus peccatis mortalibus, quia per quodlibet peccatum mortale homo auertitur a Deo. Vnde per consequens macula quae est per priuationem gratiae & reatus poenae aeternae communia sunt omnibus peccatis mortalibus. Et secundum hoc intelligitur illud quod dicitur Iacob. 2. Qui offenderit in vno factus est omnium reus, sed ex parte conuersionis peccata mortalia sunt diuersa & interdum contraria: ergo idem manifestum est quod ex parte conuersionis peccatum mortale sequens non facit redire peccata mortalia prius abolita. Alioquin sequeretur quod homo per peccatum prodigalitatis reduceretur in habitum vel dispositionem auaritiae prius abolitae, & sic contrarium esset causa sui contrarij, quod est impossibile, sed considerando in peccatis mortalibus id quod es ex parte auersionis absolute, per peccatum mortale sequens redit illud quod fuerat in prioribus peccatis ante dimissionem inquantum per peccatum mortale sequens homo priuatur gratia & fit reus poenae aeternae sicut & prius erat. Verum quia auersio in peccato mortali ex conuersione quodam modo causatur, ideo diuersitas conuersionum quodammodo diuersitatem auersionum inducit per comparationem ad diuersas conuersiones sicut ad diuersas causas, ita quod sicut est alia conuersio, ita & alia macula, & alius reatus prout consurgit ex alio actu peccati mortalis: hoc ergo in quaestione vertitur. Vtrum macula & reatus poenae aeternae secundum quod causabitur ex actibus peccatorum prius dimissorum redeant per peccatum mortale sequens. Quibusdam ergo visum est quod simpliciter hoc modo redeant, sed hoc non potest esse, quia opus Dei per opus hominis irritari non potest, remissio autem priorum peccatorum est opus diuinae misericordae, vnde non potest irritari per peccatum sequens, quod est opus hominis secundum illud Romas cap. 3. Nunquid incredulitas eorum fidem Dei euacuauit. Et ideo alij ponentes peccata redire dixerunt quod Deus non remittit peccata poenitenti postmodum peccaturo secundum praescientiam, sed solum secundum praesentem iustitiam, praescit enim eum pro his peccatis aeternaliter puniendum, & tamen pergratiam facit eum praesentialiter iustum, sed nec hoc stare potest, quia si causa absolute ponatur, & effectus ponitur absolute: si ergo absolute non fieret remissio peccatorum, sed cum quadam conditione in futurum dependente per gratiam & gratiae sacramenta, sequeretur quod gratia & gratiae sacramenta non essent sufficiens causa remissionis peccatorum, quod est erroneum vtpote derogans gratiae Dei, & ideo nullo modo potest esse quod macula & reatus peccatorum praecedentium redeant secundum quod ex talibus actibus causabantur. Contingit autem quod sequens actus peccati virtualiter continet reatum prioris peccati, inquantum scilicet aliquis secundo peccans ex hoc ideo videtur grauius peccare quam prius peccauerat secundum illud Romas 2. Secundum duritiam tuam & cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae ex hoc solo, scilicet quod contemnitur Dei bonitas quae ad paenitentiam expectat, multo autem magis contemnitur Dei bonitas, si post remissionem prioris peccati secundo peccatum iteratur, quanto maius est beneficium peccata dimittere quam sustinere peccatorem: sic ergo per peccatum sequens poenitentiam redit quodammodo reatus peccatorum dimissorum prius, non inquantum causabatur ex illis peccatis prius dimissis, sed inquantum causatur ex peccato vltimo perpetrato quod aggrauatur ex peccatis prioribus, & hoc non est peccata dimissa redire simpliciter, sed secundum quid, inquantum scilicet in peccato sequenti continentur. Haec ille.

Ex quibus possunt formari rationes proqualibet conclusione, & ideo pro prima arguitur sic. Actus liberi arbitrij post sui desitionem & cessionem in nihilum non potest redire virtute creata idem numero, sed si peccatum dimissum rediret idem numero quo ad actum, hoc non posset fieri nisi per illum modum impossibilem: ergo &c. Pro secunda conclusione arguitur sic. Si peccatum semel dimissum rediret in se quo ad maculam vel culpam, rediret quo ad suam vim: sed secundum est impossibile: ergo & primum.

Item opus Dei non potest irritari per opus hominis, sed si peccatum dimissum rediret quo ad maculam opus Dei irritaretur per opus hominis: ergo &c. Pro tertia conclusione arguitur sicut pro secunda. Pro quarta arguitur sic. Illud peccatum dicitur redire in suo effectu, per cuius remissionem aliquid relinquitur in peccatis sequentibus, sed peccatum per poenitentiam dimissum aliquid relinquit in peccatis post remissionem sequentibus: ergo & caet. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Petrus de Palude dicens, clarum est quod per solum hominem vel naturam corruptum idem numero non redit: secundo de generatione, sed supposito quod substantia actus peccati sit a Deo, & supposito quod Deus idem numero corruptum possit reparare siue sit manens siue transiens, tunc si solus Deus illud repararet esset idem numero quod prius materialiter, sed illud quod prius erat peccatum nunc non esset peccatum, quia prius erat peccatum in quantum producebatur contra debitum ab homine, non inquantum a Deo qui ad nihil tenetur. Nunc autem non producitur ab homine, sed a solo Deo vt supponitur, & sic potest a Deo idem peccatum numero redire, non vt peccatum sed vt actus. Si autem Deus illum eundem actum numero repararet homine coagente, totum esset idem numero secuudum materiam, sed erunt duo peccata secundum formam, sicut si homine secundo generante Deus redderet eandem animam numero quam prius in eadem materia, esset idem numero filius, sed essent duae generationes, & duae natiuitates, sed quia peccatore recidiuante non est credendum Deum miracula facere, vt simul sint opera lucis & opera tenebrarum, ideo simpliciter dicendum est quod non redeunt quo ad essentiam. Si autem a solo Deo idem bonum opus numero repararetur non esset hominis meritum patiendo in reparato sicut fuit in primo. Si autem repararetur homine cooperante tunc essent duo merita & vnus actus, quamuis sit dubium vtrum creatura quae non potest cooperari in creatione possit cooperari in reparatione, & quidem de reparatione substantiae certum est, quia ibi actio hominis terminatur ad nouam qualitatem, sed de reparatione qualitatis quod sit noua actio hominis, & non nouum actum est difficile, nisi vt in intensione & remissione. Haec Petrus Contra secundam & tertiam conclusionem arguit Scotus probando quod peccatum dimissum potest redire idem numero quo ad reatum eundem qui est obligatio ad poenam, quia Deus potest obligare istum pro b, instanti ad eandem poenam quam pro a, instanti, & iste potest obligari ad eandem & per consequens habere eundem reatum, & voco a, & b, instantia inter quae cadit tempus medium in quo non est sic obligatus, antecedens probatur, quia voluntas mea potest hoc velle non ordinare ad poenam sub conditione si iterum non offendat, & si iterum offendat velle eum ex tunc ordinari ad eandem paenam. Si dicas quod in hoc voluntas mea non est iusta & per consequens simile non potest competere diuinae voluntati. Contra 12. q. 2. Episcopus. Seruus manumissus propter ingratitudinem poenae, iterum seruitio iuste subiiciatur: ergo sic in proposito. Dicetur quod ista ratio non probat quod eadem numero redeat obligatio, licet redeat obligatio ad eandem poenam. Hic enim sunt diuersae obligationes ad eandem poenam.

Confirmatur quia volitio Dei ad infligendum ei poenam pro a, & pro b, non est eadem, sed alia & alia volitio diuina secundum rationem secundum diuersitatem obiectorum. Contra. Si non poeniteret tempore inter medio maneret obligatio non tantum ad eandem poenam, sed eadem obligatio, sed quicquid Deus potest circa creaturam manente aliqua continuatione quae nihil est illius voliti, potest illo circunscripto, quia illud non est de essentia illius voliti: ergo potest Deus de potentia absoluta reducere obligationem istius ad eandem paenam quam prius, & etiam eandem obligationem, & ita eodem modo cum peccatum remanet post actum, quia non est nisi obligatio ad poenam, potest de potentia Dei absoluta peccatum idem redire non solum in recidiuante, sed etiam in non recidiuante. Haec Scotus in forma. Contra easdem potest argui quo ad hoc quod non plene distinguunt de reatu, quia sicut dicit Durandus distinguendum est de poena peccato debita quae est duplex. Vna quae dicitur poena damni quae consistit in sola carentia gratiae & gloriae. Alia est poena sensus quae includit dolorem mentalem de amissione visionis diuinae & remorsum vel vermem conscientiae & paenam ignis Gehennae. Loquendo de prima poena dicendum est quod per sequentem culpam redeuntm omnia peccata prius dimissa quo ad poenam danini eis debitam, quia per eam aeque priuatur homogratia & gloria sicut per omnia praecedentia peccata. Omnia enim peccata mortalia in hoc habent connexionem quod auertunt a Deo, & per consequens priuant gratia & gloria, propter quod aequalis est effectus vnius sicut omnium quantum ad hoc, & sic loquitur Iacob. in canonica sua dicens quod qui offenderit in vno factus est omnium reus. Loquendo autem de poena sensus quantum ad eam non redeunt peccata prius dimissa nisi secundum quid, quia homo non est debitor tantae poenae vt prius, est tamen debitor aliquantulum maioris poenae quam si peccata praecedentia non fuit sent dimissa propter ingratitudinem quae est in peccato sequenti. Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad ea quae Petus obijcit contra primam conclusionem dicitur quod illud quod Petrus secundo loco supponit est dubium scilicetvtrum Deus quodlibet corruptum vel annihilatum possit idem numero reparare praesertim loquendo de motibus & actionibus quae tempore continuo mensurantur, & ad quorum vnitatem & identitatem numeralem continuitas sine interruptione requiritur. De hoc Sanctus Thomas 4. quolibet. quaestio. 5. sic dicit. In his quae in nihilum redigi possunt est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim sunt quorum vnitas in sui ratione habet durationis continuitatem, sic patet in motu & tempore, & ideo interruptio talium indirecte contrariatur vnitati eorum secundum naturam. Ea vero quae contradictionem implicant non continentur sub numero Deo possibilium, quia deficiunt a ratione entis, & ideo si huiusmodi in nihilum redigantur Deus illa non potest eadem numero reparare. Hoc enim esset facere contradictoria simul esse vera, puta si motus interruptus esset vnus. Alia vero sunt quorum vnitas non habet in sui ratione continuitatem durationis, sicut vnitas rerum permanentium, nisi per accidens inquantum eorum esse subiectum est motui, sic enim & mensuratur huiusmodi tempore & eorum esse est vnum & continuum secundum vnitatem & continuitatem temporis, & quia naturale agens non potest ista producere sine motu, inde est quod naturale agens non potest huiusmodi reparare eadem numero si in nihilum redacta fuerint secundum substantiam corruptam. Sed Deus potest huiusmodi reparare sine motu, quia in eius potestate est quod producat effectus sine causis medijs, & ideo potest ea eadem numero reparare, etiam si in nihilum elapsa fuerint. Haec ille.

Ex quibus patet quod secundum mentem eius nullus motus vel actus successiuus potest idem numero reparari, secus est de actibus non successiuis sed permanentibus, & de illis forte vera sunt dicta Petrus quod si Deus talem actum qui prius fuit peccatum dum siebat ab homine repararct non coagente homine nec illum conseruante iam non rediret in esse peccati, sed quo ad suam essentiam. De hac materia vtrum corruptum vel annihilatum possit idem numero reparari, sorte dicetur latius distinc. 44. huius quarti.

Ad primum Scoti contra secundam & tertiam conclusionem dicitur primo quod post peccati dimissionem quo ad maculam & offensam vel culpam & reatum posset Deus iterum obligare illum cui peccatum sic dimissum erat siue recidiuet siue non ad eandem paenam ad quam prius obligatus erat ante peccati dimissionem. Dicitur secundo quod etiam in illo casu potest reparare eandem numero obligationem quae prius erat respectu eiusdem poenae. Et hoc bene probant argumenta sua. Dicitur tertio quod illa obligatio sic reparata non esset proprie reatus nec haberet rationem reatus, vt nunc de ipso loquimur, quia non quaecunque obligatio ad poenam habet rationem reatus, sed illa solum quae est effectus alicuius peccati. Talis autem obligatio in casu illo non esset effectus alicuius peccati, sed solius Dei, ideo non esset proprie reatus, sicut nec priuatio gratiae habet rationem maculae nisi causetur ex peccato. De hac materia sicut alias recitatum est diffuse tractat Sanctus Thomas prima secundae. q. 86. artic. 1. in solutione tertij dicens. Macula non est aliquid positiue in anima, sed signat priuationem quandam nitoris animae in ordine ad suam causam quae est peccatum, & ideo diuersa peccata diuersas maculas inducunt. Et est simile de vmbra quae est priuatio luminis ex obiectu alicuius corporis & secundum diuersitatem corporum obiectorum diuersificantur vmbrae. Haec ille.

Item q. 8. artic. 1. arguit sic secundo loco. Malum non est causa boni, sed poena est bona cum sit iusta & a Deo: ergo non est effectus peccati quod est malum. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod poena quidem iusta esse potest & a Deo & ab homine inflicta. Vnde ipsa poena non est effectus peccati directe sed solum dispositiue, sed peccatum facit hominem reum esse poenae quod est malum. Dicit enim Dionysts 4. cap. de diuinis nominibus quod puniri non est malum sed fieri poena dignum, vnde reatus poenae directe ponitur effectus peccati. Haec ille.

Item art. 6. dicit quod cessante macula peccati non remanet reatus secundum eandem rationem quam prius, quia non poenae simpliciter, sed satisfactoriae. Item 2. sent. distin. 42. artic. 2. in solutione quarti argumenti sic dicit. Priuatio gratiae non habet rationem maculae nisi secundum quod ex actu praecedente inducitur, & ideo secundum diuersitatem actuum sunt etiam diuersae maculae. Quamuis enim quolibet actu peccati mortalis quaelibet virtus priuetur, non tamen eodem modo, sed actu luxuriae castitas per se priuatur, & aliae virtutes ex consequenti secundum quod sunt castitati annexae, per furtum autem actus iustitiae per se, & aliarum virtutum ex consequenti & sic de alijs, & ideo non oportet quod omnium peccatorum sit vna macula vel reatus. Haec ille.

Item ibidem in solutione primi, sic dicit. Causa proxima reatus est ipse defectus per actum peccati inductus, actus vero est sicut causa remota, vnde non oportet quod transeunte actu reatus transeat. Haec ille.

Quis autem sit ille defectus in quo fundatur reatus ostendit ibidem in solutione quinti dicens. In peccante sunt duo defectus: vnus qui est in ipso actu peccati secundum quod aliquis limites legis diuinae & rationis rectae transgreditur, alius est in ipso peccante priuatio virtutis ex priori defectu actus inducta. Quamuis autem cum aliquis gratiam recuperat secundus defectus tollatur, non tamen ex toto primus sublatus est, quia oportet vt quantum voluntati suae obediuit praeter legem Dei, etiam in contrarium recompenset, vt sic iustitiae seruetur aequalitas, & ideo post gratiam recuperatam iniungitur satisfactio, & est homo adhuc reus temporalis poenae. Haec ille.

Consimilia dicit prima secundae, vbi supra vltimo allegatum est. Actus inquit peccati facit hominem reum poenae inquantum transgreditur ordinem diuinae iustitiae ad quem non redit nisi perquandam recompensationem poenae quae ad aequalitatem iustitiae reducit &c.

Item artic. 1. dicit quod ex hoc fit homoreus poenae, quia peruertit per peccatum aliquem ordinem dum agit contra rationem, & contra legem humanam, & contra legem diuinam. Vnde triplicem poenam peccans incurrit, vnam quidem a seipso quae est conscientiae remorsus aliam vero ab homine: tertiam a Deo. Ex quibus omnibuapparet quod per solius Dei actionem peccatum prius dimissum non potest in se redire quo ad eundem reatum numero qui prius fuit, quia si obligatio eadem numero, & ad eandem poenam quam prius per solius Dei actionem redeat, nullo modo coagente nec concausante aliquo peccante, alia obligatio a solo Deo causata non habet rationem reatus proprie loquendo. Dicitur quarto, quod ratio in oppositum praedictorum adducta non valet, quia dicit. Si non poeniteret tempore intermedio maneret eadem obligatio &c Hoc siquidem non valet. Tum quia interruptio peccati perpoenitentiam facit quod ipsum a caetero non possit causare reatum sicut ante poenitentiam causabat, nec Deus sine peccato concausante potest causare reatum. Tum quia dato quod Deus eandem obligationem numero repararet, non tamen sequitur quod reparet reatum, vt dictum est, quia reatus aliquid aliud connotat & importat. Tum quia continuatio actus vel motus vel peccati vel reatus non nihil est actus aut motus vel huiusmodi, quia sicut dictum est, continuatio motus est de ratione vnitatis vel identitatis numeralis ipsius, & sic aliquo modo pertinet ad ipsum in primo vel secundo aut alio modo perseitatis, & si non ad eius essentiam, tamen ad eius identitatem numeralem, vt patet 5. Physic. Tum quia si arguens intendat sic arguere. Quicquid potest Deus producere cum causa secunda potest producere sine illa, sed reatum potest producere cum causa secunda: ergo &c. Dicitur quod est fallacia figurae dictionis, quia mutatur quid in ad aliquid, cum reatus implicet respectum ad peccatum vt ad suam causam.

Ad secundam rationem ibidem adductam patet responsio per praedicta. Dato enim quod actus diuinae voluntatis non dependeat a peccato extrinseco, nec in essendo nec in causando, tamen reatus sic dependet a peccato quod non potest fieri, nec esse nisi causetur partialiter a peccato quod non potest fieri, nec esse nisi causetur partialiter a peccato. Peccatum autem quod cessit in nihilum, nec potest quacunque potentia quo ad culpam reparari, non potest causare totaliter, nec partialiter nouum reatum, & multo minus reparare prius deletum, & ideo actus diuinae voluntatis non potest reparare reatum prius deletum, dato quod posset reparare omnem obligationem a se solo causatam in peccante, secus est de indignitate & de ordinatione quae se tenet mere ex parte peccantis quae proprie dicitur demeritum poenae. Et haec sufficiant ad obiecta Scoti. Ad obiecta Durandi dicitur quod per peccata sequentia nunquam redit ille idem numero reatus poenae sensus nec paenae damni qui causabatur ex peccatis prius dimissis, licet possit redire aequalis reatus poenae damni causatus ex sequentibus peccatis, vt ostensum est in probatione conclusionum ex dictis Beati Thomae tertia parte & in prima secundae, & 2. sent. in responsione ad obiecta Scoti. Super hoc Petrus de Palud. sic dicit. Peccata dimissa aliquando redeunt quo ad paenam damni, quia illam aequaliter patitur moriens in vno mortali sicut moriens in omnibus quae vnquam fecit, nisi diceretur sic, quod sicut poena damni non habet dolorem in pueris, quia non habent remorsum quod hoc sit propter suum peccatum, licet in purgatorio sic, quia sciuntm propter peccatum suum se carere illo bono, sic damnati tanto amplius affliguntur carentia beatitudinis quanto sciunt se propter plura peccata & grauiora illam incurrisse. Haec Petrus & bene.

Ad argumentum pro conclusione respondet Sancts Thoa in praesenti distin. q. 1. artic. 1. in solutione quinti, vbi sic dicit. Dicendum quod pro illa parte poenae quae sibi dimissa fuerat in confessione vel contritione nunquam punietur sed per residua in aeternum, vt quidam dicunt, quia ratione fori in quo punitur aeterna poena sibi debetur, sicut est de venialibus quae in purgatorio puniuntur poena temporali & in inferno aeterna. Sed hoc non videtur simile, quia veniale ideo in inferno aeternaliter punitur, quia semper manet, cum non sit ibi aliquid quod culpam possit delere, sed poena ex hoc ipso quod soluitur expiatur. Et ideo dicunt alij quod poena cuius est aliquis debitor post culpam remissam in inferno punietur temporaliter. Nec propter hoc sequitur quod fit in inferno redemptio, quia poena quae soluitur non redimitur. Nec est inconueniens quod quantum ad aliquid accidentale paena inferni minuatur vsque ad diem iudicij, sicut etiam augetur. Haec ille. Et consimiliter respondet Durandus ad illam rationem.

Sed contra hanc solutionem arguit Petrus de Palude ex intentione probans hanc conclusionem, quod poena debita peccato mortali seu veniali etiam hic dimisso quo ad culpam non potest expiari in inferno: qua probat primo, quia poena quae nunquam est Deo accepta nunquam est Deo satisfactoria. Secundo, quia sicut gaudium Sanctorum siue essentiale siue accidentale vt Aureola non habet finem, sic nec poena malorum siue essentialis quae est pro mortali, siue accidentalis quae est pro veniali. Tertio, quia si homo esset obligatus ad pecuniam certi valoris, soluendo pecuniam nullius valoris vel non tanti nunquam liberaretur. Et sic est hic, quia valor satisfactionis est ex charitate, ideo &c. Et si poena est finita per se, potest tamen esse infinita ex superuenienti, vnde sicut poena peccati mortalis propter poenitentiam de aeterna fit temporalis, sic econuerso poena venialis propter impoenitentiam & mortalis concomitantiam fit aeterna, & ideo sicut in coelo aeternum erit gaudium de bonis naturae etiam factis in mortali, quibus non debetur coelum per se, sic & in inferno aeternus erit dolor de venialibus peccatis quamuis eis per se non debeatur infernus.

Quarto arguit 15. distin. huius vt ibidem in parte recitatum fuit, quia non est satisfactio nisi grata & accepta, non est autem grata, quae non est gratia informata. Si dicatur quod Deus non retractat illud quod semel acceptauit &c. quare vbi supra Quinto arguit, quia non minoris valoris debet esse pecunia de qua soluitur debitum quam illa de qua emitur alienum, sed per nullum opus potest homo mereri coelum nisi sit factum in gratia: ergo nec soluere poenam &c. vt supra. Sexto potest argui, quia Sanctus Thomas 15. distin. huius. q. 1. artic. 3. quaestiuncula secunda sic dicit. Quidam dixerunt quod postquam omnia peccata per poenitentiam in contritione dimissa sunt si aliquis ante satisfactionem peractam in peccatum decidat, & in peccato existens satisfaciat quod talis satisfactio ei valeat, ita quod si in peccato illo moreretur, in inferno de illis peccatis non puniretur, sed hoc non potest esse &c. vt 15. distinc. recitatum est.

Item ibidem arguit sic quarto loco. Satisfactio in quadam adaequatione poenae ad culpam consistit, sed talis adaequatio poenae ad culpam potest fieri etiam in eo qui charitatem non habet: ergo & caet. Ecce argumentum sequitur responsio. Dicendum inquit quod non potest fieri adaequatio sufficiens neque secundum diuinam acceptationem neque secundum aequiualentiam. Et ideo ratio non sequitur. Haec ille. Ex quibus patet quod nulla poena extra charitatem tolerata est satisfactoria pro peccato mortali remisso quo ad culpam non sublato reatu. Nec talis reatus poenae temporalis restans post remissionem culpae potest expiari in hoc saeculo per quantamcunque qualemcunque quamcunque poenam voluntarie assumptam in peccato mortali: ergo multo minus quaecunque vel quantacunque vel qualiscunque poena in inferno extra charitatem contra voluntatem tolerata potest expiare reatum paenae temporalis debitae peccato mortali dimisso quo ad culpam. Septimo & euidentius potest argui ex dictis eiusdem 21. dist. huius q. 1. arti. 2. in solutione tertiae quaestiunculae. Nam minus videretur quod reatus poenae peccati venialis dimissi in hoc saeculo quo ad culpam esset inexpiabilis in inferno propter superueniens peccatum mortale quam reatus peccati mortalis in hoc saeculo dimissi quo ad culpam. Sed primus secundum eum non est expiabilis in inferno: ergo nec secundus, minor probatur, quia ibidem sic dicit. Culpa non potest ordinari nisi per poenam, quia Deus nihil inordinatum relinquit, ideo nunquam culpam sine poena dimittit. In illis autem qui damnantur non potest aliqua culpa dimitti nec aliquis reatus tolli, cum charitate careant, per quam & culpa purgatur & reatus tollitur, & ideo culpa venialis in eis semper manebit vel eius reatus, si etiam ante peccatum mortale, veniale dimissum fuisset quantum ad culpam remanente reatu. Et ideo damnati de venialibus aeternaliter punientur. Haec ille.

Item ibidem in solutione sic dicit. Damnati carent charitate & gratia cuius virtute culpa purgatur & reatus, & ideo eorum culpa vel reatus per poenam expiari non potest. Et sic patet quod venialia per accidens habent mortalibus adiuncta in damnatis quod non sunt lignum faenum stipula. Haec ille.

Ex quibus manifeste apparet quod responsio quam dat in praesenti distin. ad argumentum pro conclusione factum repugnat dictis eius in alijs locis prima facie, ideo videtur dicendum quod in inferno nullus reatus poenae debitae peccanti post dimissionem culpae potest expiari, siue peccatum remissum fuit mortale aut veniale, vt bene probant praedicta. Sed tunc restant duo dubia.

Primum est quomodo glosabitur aut sustinebitur praedicta responsio Sancti Thomae prius recitata: secundum est quomodo sustinebitur quod peccata dimissa non redeant si peccatum in hoc saeculo semel remissum quo ad culpam & poenam aeternam, postea in recidiuante aeternaliter in inferno puniatur.

Ad primum dubium dicitur quod illud dictum vltimum Sancti Thomae in praesenti distinctione & responsione dixit forte inaduertenter, non recolens de prioribus dictis suis in oppositum. Hoc enim facile contingit in tam longo opere sicut est scriptum 4. sentent. Iuxta illud Horatij in poetica. Quandoque bonus dormitat Homerus, verum opere in longo fas est obrepere somnum. Haec ille. Potest etiam dici quod Sanctus Thomas illam vltimam responsionem non ponit tanquam propriam operationem, sed tanquam recitans dicta priorum doctorum praesertim magistrorum suorum vel concurrentium. Potest tertio dici quod cum ipse loqueretur in illo articulo de reditu peccatorum dimissorum per poenitentiam quo ad culpam & reatum poenae aeternae, ideo per illam responsionem vel similia dicta si qua reperiantur in libris eius non aliud intendit nisi quod poenitens recidiuans de quo fit sermo in illo quinto argumento non punietur aeternaliter ex reditu primi reatus qui abolitus est vel commutatus in reatum paenae temporalis, nec ex secundo reatu in quem primus commutatus est vel successit primo, sed solum virtute tertij reatus causati per sequens peccatum mortale quo recidiuauit & a statu poenitentiae decidit & in quo mortuus est. Nec ob. quod dicit quod poena inferni ante iudicium potest minui &c. Hoc enim potest sane intelligi. Non quidem quod ibi tollatur culpa vel reatus poenae, sed quia damnati non semper recolunt de multis quae dum actualiter cogitantur ab eis, dolorem quendam accidentalem, & dum non actualiter cogitantur non actu causant dolorem sicut dicit Petrus de Palude distin. 22. Et multis alijs modis potest ad illud dubium responderi cum reuerentia Sancti Doctoris. Hoc adiecto quod etiam Augustinus multa quae iuuenis dixerat retractauit. Et similiter Beatus Thomas in summa multa correxit quae iuuenis dixerat in scriptis sententiarum, ideo circa hoc non oportet multum anxiari.

Ad secundum dubium patet responsio per praedicta Petri dist. 15. recitata. Dicendum est enim ad illud argumentum quod in casu argumentum recidiuanti remissa erat poena aeterna secundum praesentem iustitiam, non autem secundum aeternam Dei praescientiam: secundo dici potest secundum Petrum quod ille praescitus non fuit absolutus a poena aeterna nisi sub conditione scilicet si satisfactionem in charitate in hoc saeculo vel si in charitate & amicitia remittentis perseueraret, & ita non sequitur quod reatus dimissus redeat: tertio potest dici quod ille de quo fit sermo punietur aeternaliter, non tamen tam acerbe ac si peccata praecedentia non fuissent dimissa, nec punietur pro primo reatu, nec pro secundo directe & per se aeternaliter, sed per accidens punietur aeternaliter ex adiunctione tertij reatus qui causatur ex vltimo peccato mortali, & ita non sequitur quod peccatum semel per poenitentiam dimissum redeat, nec quo ad culpam nec quo ad reatum priorem ab illo procedentem immediate, sed solum in suo effectu occasionali, inquantum reatus sequentis peccati est grauior occasione praecedentium dimissorum, & praecedens peccatum est occasio & causa per accidens vel remota, sicut materia vel obiectum sequentis ingratitudinis in recidiuante.

PrevBack to TopNext