Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum extrema unctio sit Sacramentum
Et arguitur quod non, quia sicut oleum assumitur ad infirmos, ita & ad cathecuminos, sed vnctio qua fit oleo ad cathecuminos non est sacramentum: ergo nec extrema vnctio quam fitoleo ad infirmos
IN oppositum arguitur, quia sacramenta nihil aliud sunt quam quaedam spirituales medicinae, sed extrema vnctio est quaedam spiritualis medicina, quia valet ad remissionem peccatorum, vt dicitur Iacob. 5. ergo est sacramentum.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solut.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Extrema vnctio non est merum & purum sacramentale, sed sacramentum. Hanc ponit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 1. artic. 1. in solutione primae quaestiunculae dicens. In his quae Ecclesia visibiliter operatur quaedam sunt sacramenta vt baptismus, quaedam sacramentalia vt exorcismus. Quorum haec est differentia, quia sacramentum dicitur illa actio Ecclesiae quae attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum. Sed sacramentale dicitur illa actio quae quamuis non pertingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam principalem actionem. Effectus autem principaliter intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati. Isa. 27. Hic est omnis fructus vt tollatur peccatum, & ideo cum ad hunc effectum pertingat extrema vnctio vt ex verbis Iaco. patet, nec ordinetur ad aliud sacramentum quasi ei annexum, constat quod extrema vnctio non est sacramentale sed sacramentum. Haec ille. Ex quibus patet in forma ratio pro conclusione.
Secunda conclusio. Effectus principalis huius sacramenti est remissio peccatorum quo ad reliquias peccati, & ex consequenti etiam quantum ad culpam, si eam inueniat. Hanc ponit Sanctus Thomas vbi supra art. 2. in solut. 1. q. dicens. Quodlibet sacramentum est institutum principaliter ad vnum effectum, quamuis etiam alios ex consequenti inducere possit. Et quia sacramentum efficit quod figurat, ideo ex ipsa significatione sacramenti debet accipi eius principalis effectus. Adhibetur autem hoc sacramentum secundum modum cuiusdam medicationis, sicut baptismus per modum ablutionis. Medicina autem est ad expellendum infirmitatem, vnde principaliter hoc sacramentum est institutum ad sanandum infirmitatem peccati, vnde sicut baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, & poenitentia quaedam spiritualis suscitatio, ita etiam extrema vnctio est quaedam spiritualis sanatio vel medicatio. Sicut autem corporalis sanatio vel medicatio praesupponit corporalem vitam in medicato, ita spiritualis spiritualem. Et ideo hoc sacramentum non datur contra defectus quibus spiritualis vita tollitur scilicet contra originale vel mortale peccatum, sed contra illos defectus quibus homo spiritualiter infirmatur, vt non habeat perfectum vigorem ad actus vitae gratiae vel gloriae. Et hic defectus nihil aliud est quam quaedam debilitas & ineptitudo quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali. Et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum. Sed quia hoc robur gratia facit quae secum non compatitur peccatum, ideo ex consequenti si inueniat aliquod peccatum mortale vel veniale quo ad culpam tollit ipsum dummodo non ponatur obex ex parte recipientis, sicut etiam de Eucharistia & confirmatione dictum est. Et ideo etiam Iacob. de remissione peccati conditionaliter loquitur dicens. Si in peccatis fuerit dimittentur ei quo ad culpam. Tamen uon semper delet peccatum, quia non semper inuenit, sed semper remittit quo ad debilitatem praedictam quam quidam dicunt reliquias peccati. Quidam vero dicunt quod est institutum principaliter contra veniale, quod quidem non potest dum haec vita agitur perfecte curari. Et ideo sacramentum exeuntium specialiter contra veniale ordinatur, sed hoc non videtur verum, quia poenitentia sufficienter in hac vita etiam delet peccata venialia quo ad culpam. Quia autem non possunt euitaripost factam poenitentiam non aufert praecedenti poenitentiae suum effectum, & iterum hoc pertinet ad debilitatem praedictam. Vnde dicendum est quod principalis effectus huius sacramenti est remissio peccatorum quo ad reliquias peccati& ex consequenti etiam quo ad culpam, si eam inueniat. Haeeille. Ex quibus potest formari duplex ratio pro duplici parte conclusionis. Pro prima nanque arguitur sic. Ille est principalis effectus sacramenti quod directe & principaliter signatur per sacramentum, sed hoc sacramentum principaliter & directe signat medicationem infirmitatis ex peccato relictae: ergo &c. Pro secunda arguitur sic. Omne sacramentum conferens gratiam non ponenti obijcem tollit culpam si eam inueniat, sed extrema vnctio est huiusmodi: ergo &c.
Tertia conclusio. Materia, proxima huius sacramenti est oleum per Episcopum consecratum. Hanc ponit ibidem art. 3. in solut. 2. q. dicens. Quidam dixerunt quod oleum simplex est materia huius sacramenti, & in ipsa sanctificatione olei quae fit per Episcopum perficitur sacramentum. Sed hoc patet esse falsum ex his quae de Eucharistia dicta sunt, vbi ostensum est quod solum illud sacramentum consistit in consecratione materiae, & ideo dicendum quod hoc sacramentum in ipsa vnctione consistit, sicut baptismus in ablutione, & materia huius sacramenti est oleum sanctificatum. Potest autem triplex ratio assignari quare exigitur sanctificatio materiae in hoc sacramento, & in quibusdam alijs. Prima est quia omnis efficacia sacramentorum a Christo descendit & ideo sacramenta illa quibus ille est vsus, habent efficaciam ex suo vsu, sicut tactu suae carnis vim regeneratiuam contulit aquis. Sed hoc sacramento non est vsus, nec aliqua corporali vnctione, & ideo in omnibus vnctionibus requiritur sanctificatio materiae. Secunda causa est propter plenitudinem gratiae quae confertur non solum vt tollat culpam sed etiam reliquias peccati, & infirmitatem corporis: tertia est ex hoc quod effectus eius scilicet sanatio corporalis non causatur ex materiae naturali proprietate, & ideo oportet quod haec efficacia sibi per sanctificationem detur. Haec ille. Ex quibus patet ratio multiplex pro conclusione.
Quarta conclusio. Forma huius sacramenti est oratio deprecatiua & non indicatiua. Hanc ponit ibidem arti. 4. in solut. 2. q. dicens. Forma huius sacramenti est deprecatiua oratio, vt patet per verba Iac. & ex vsu Romanae Ecclesiae quae solum verbis deprecatiuis vtitur in collatione huius sacramenti. Cuius ratio multiplex assignatur. Primo quia suscipiens hoc sacramentum est proprijs viribus destitutus, vnde indiget aliorum orationibus subleuari: secundo quia datur exeuntibus qui iam desinunt esse de foro Ecclesiae, & in solius Dei manu requiescunt, vnde & ei per orationem committuntur: tertio, quia hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper ex operatione ministri consequatur omnibus, quae sunt de essentia sacramenti rite peractis, sicut character in baptismo & confirmatione, & transubstantiatio in Eucharistia, remissio peccati in poenitentia existente contritione quam est de essentia sacramenti paenitentiae, non autem de essentia huius sacramenti, & ideo in hoc sacro non potest esse forma indicatiui modi, sicut in praedictis sacramentis. Haec ille. Ex quibus patet multiplex ratio proconclusione in forma. Et in hoc primus artic. terminatur
Articulus 2
Quantum ad secundum articulum arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra primam arguitPetius dicens quod eius probatio est dubia, qua effectus principaliter intentus in administratione sacramentorum non est character vel ornatus, ad quae solum attingit actio sacramenti, quia haec consequitur fictus, qui tamen sacramentum suscipit, non rem sacramenti. Sed effectus principaliter intentus est curatio morbispiritualis quae est per gratiam ad quam non attingit sacramentum, sed disponit: nisi forte dicatur quod ista curatio est quidem formaliter & immediate per gratiam safturalem, & non per gratiam gratum facientem, & quod sacramentum attingat ad gratiam sacramentalem, non autem ad illam, quae est in virtutibus & donis, quod non est probabile, quia tunc fictus recipiet gratiam curantem sicut characterem, si ipsa esset effectus sacramenti proprius sicut illud, & sic sine gratia gratum faciente & charitate sanaretur homo a peccato quod est impossibile, vnde etiam gratia sacramentalis prout differt a gratia quae est in virtutibus & donis forte non est aliud quam dispositio ad illam quae dicitur character vel ornatus vel effectus, ita quod diuersae gratiae quae sunt in diuersis sacramentis sunt diuersae dispositiones ad gratiam vel diuersi effectus gratiae, quia aliud estl iberari ab originali aliud ab actuali & sic de alijs. Haec Petrus de Palude in forma.
Contra secundam conclusionem arguit Durandus probando quod primus effectus huius sacramenti non sit corroboratio naturae, contra debilitatem ex peccato relictam, quia talis debilitas naturae per quam patimur difficultatem ad opera gratiae est tam in sanis quam in infirmis. Si ergo proprius effectus extremae vnctionis est exhilaratio mentis ad tollendum praedictam debilitatem seu difficultatem, videtur quod hoc sacramentum deberet ita exhibi sanis sicut infirmis, quod nullus tenet.
Secundo, quia si talis exhilaratio mentisest proprius effectus extremae vnctionis, tunc non deberet dari illis infirmis qui iam prae infirmitate amiserunt vsum rationis, quam tuncunque prius petiuissent hoc sacramentum, quia in eis non potest esse talis exhilaratio. Hoc autem falsum est.
Tertio, quia praedicta debilitas naturae seu difficultas ad opera gratiae inest omnibus a natura sicut a causa per se, licet proueniat ex peccato originali sicut a causa remouente prohibens sicut de alijs defectibus fuit dictum in 2. lib. & ideo habet rationem defectus naturalis vel spiritualis. Cum autem pe hoc sacramentum aliquid indulgeatur, vt in ipsa forma huius sacramenti expresse dicitur, qualiter autem potest dici quod praedictus indulgetur 2 Hoc enim non solum est improprie dictum, sed clare falsum. Subditur enim in forma verborum. Indulgeat tibi dominus quicquid deliquisti per visum vel per auditum & sic de caeteris, ergo per hoc sacramentum indulgetur delictum quo ad culpam vel poenam culpae debitam in toto vel in parte vel aliquam sequelam, quorum neutrum est ipse praedictus defectus, qui nobiscum perseuerat pro toto tempore vitae praesentis, & praecedit omne nostrum actuale peccatum.
Quartum, quia si talis exhilaratio mentis est proprius effectus huius sacramentimirum est quod in forma eius non fit aliqua mentio de illa, & sit expressa mentio de remissione peccatorum, quam tu do cis non esse effectum proprium, sed casualiter contingentem. Hoc enim est contra naturam formae sacramentorum quae efficiunt quod significant. Melius est ergo quod dicatur quod effectus huius sacramenti est remissio peccatorum.
Quinto quia sacramenta illud efficiunt quod significant, sed per formam huius sacramenti directe signnatur dimissio peccati. Est enim talis forma. Per istam vnctionem & suam pijssimam misericordiam indulgeat tibi dominus quicquid deliquisti per visum, & sic de ceteris: ergo per hoc sacramentum sit dimissio peccatorum quo ad culpam vel quo ad paenam vel aliam sequelam. Sed quia peccatum potest dimitti quo ad culpam vel quo ad poenam ei debitam seu quamlibet aliam sequelam, ideo adhuc est dubium secundum quod istorum dicatur dimitti peccatum. Si enim dicatur dimitti quo ad culpam, cum duplex sit culpa scilicet mortalis & venialis, impossibile est quod per hoc sacramentum dimittatur culpa mortalis, quia sicut baptismus est spiritualis regeneratio, & poenitentia spiritualis resuscitatio, sic extrema vnctio sanatio vel medicatio, vnde exhibetur per modum medicationis, in pluribus enim infirmitatibus vtuntur medici vnctione. Sed sanatio non est nisi habentis vitam, ergo extrema vnctio cum sit spiritualis sanatio praesupponit vitam spiritualem. Sed in eo in quo eit peccatum mortale non est vita spumalis, ergo extrema vnctio non ordinatur ad dimissionem peccati mortalis quo ad culpam. Si ergo ordinatur ad dimissionem alicuius peccati quo ad culpam, oportet quod iltud sit veniale, quod est quasi quaedam infirmitas in vita spirituali. Sed nec istud videtur quibusdam, & quia contra contra vnum defectum sufficit vnum remedium, sed sacramentum poenitentiae sufficienter delet omne peccatum veniale quo ad culpam. ergo quo ad hoc non ordinatur aliquod aliud sacramentum.
Ad hoc tamen posset dici quod vnum remedium solum est per se institutum contra vnum defectum interimentem vitam spualem, sicut baptismus contra peccatum originale, & pnia contra peccatum actuale mortale, sed contra defectum qui non interimit vitam spuralem sicut peccatum veniale nullum sacramentum est necessarium. Multa tamen remedia vtilia sunt sicut poenitentia & confessio generalis non sacramentalis, & benedicto Episcopalis. Et idem posset esse de extrema vnctione non obstante ratione supradicta, sed quia nullum peccatum dimittitur quo ad culpam nisi voluntas quae fuit deordinata per eam reordinetur per debitam displicentiam. etiam adhuc dubium est quomodo per extremam vnctionem dimittatur veniale peccatum, cum non appareat quid ipsa ipsa operetur ad talem displicentiam.
Potest tamen dici quod hoc modo operatur extrema vnctio ad dimissionem peccati venialis, quia per eam datur digne suscipienti quaedam spiritualis hilaritas mentis, non quidem contra illam debilitatem vel difficultatem ad bonum nobis innatam vt alij d. cunt, sed contra oppressionem quam infirmus tunc patitur tum debilitate corporis, tum ex memoria praecedentium peccatorum propter quae posset facilius in desperationem cadere, quam hilaritatem mentis forte vocat Iaco alleniationem cum dicit. Et alleuiabit eum dominus. Ad hanc ergo sequitur conuersio mentis in Deum & generalis displicentia omnium debitorum quae sufficiat ad deletionem omnium peccatorum venialium, & ideo postquam beatus Iaco. dixit. Et alleuiabit eum dicmneus subiunxit. Et si in peccatis sit dimittentur ei, & sic primus effectus huius sacramenti est exhilaratio mentis, sed non principalis, nec principaliter intentus, quia ille est remissio peccatorum venialium quo ad culpam modo quo dictum est, vel quo ad poenam in toto vel in parte quod signenat vnctio olei quod est mitr gatiuum dolorum. Haec Durandus in forma.
Contra Tertiam conclusionem arguit idem Durandus probando quod prima ratio assignata quare materiam huius sacramenti oportet esse oleum consecratum, non valet scilicet quia Christus non est vsus vnctionibus corporalibus &c. Quia enim hoc non valeat dicit se probasse. dist. 7. Ibidem autem arguit sic dicens. Quia chrisma quod est materia consirma tionis oporteat esse consecratum, quidam probant sic. Quoruncunque sacramentorum materia fuit Christo applicata corporaliter, illa materia non indiget noua consecratione, quia tactu Christi consecrata fuit, vnde Chrisosto dicit quod nunquam aqua baptismi peccata credentium purgaret nisi tactu dominici corporis sanctificata fuisset, & ideo aquae baptismi quantum est de necessitate non oportet quod prius benedicantur quam sacramento applicentur. Idem de materia Eucharistiae, quia Christo fuit applicata & ab ipso benedicta. Dicitur enim Matth. 26. & Lucae. 33. Accepit autem Iesus panem & benedixit, similiter & calicem, & ideo non oportet quod materia prius penedicatur quam forma verborum sacramentalium super ipsam proferatur. Secus autem est de chrismate & oleo sancto & oleo infirmorum. Oportet enim quod prius benedicantur quam exhibeantur ad vsum sacramenti, quia Christus non est vnctus visibilibus vnctionibus ne fieret iniuria inuisibili vnctioni qua vnctus est prae consortibus suis.
Sed istud non videtur. Primo quia si applicatio materiae ad Christum reddit eam sanctificatam, videtur quod non solum non oporteat eam sanctificari ad hoc quod sit materia baptismi, sed etiam si sanctificatur quod fiat iniuria priori sanctificationi si sit eiusdem rationis, vel quod prima fuerit insufficiens si secunda sit alterius rationis sicut ipsi dicunt de vnctione 3. quia falsum est quod Christus non fuerit vsus vnctionib visibilibus. Dicitur enim Ioan. 12. quod Maria accepit libram vnguenti nardi pistici & vnxit pedes Iesu, & Lucae 7. dicitur quod osculabatur pedes eius & vnguento vngebat, & Christo mortuo vnctum est corpus eius per Nichodemum, vt habetur Ioa. 19. ergo falsum est quod CHRISTVS non fuerit vnctus visibilibus vnctionibus Et si dicatur quod CHRISTVS non fuit vnctus visibilibus vnctionibus per modum sacramenti vel sacramentalis, sicut fuit vsus pane & viuo consecratis & aqua baptismi Ioan. tanquam quodam sacramentali. Non ob. quia Christus a sacramentis vel sacramentalibus nihil virtutis accepit, & si aliquam virtutem dedit ex suo tactu, dedit omnibus quae tetigit quae in vsum sacramentorum debebant venire. Haec ille.
Contra quartam conclusionem arguit Petrus dicens. Quia autem dicit Thomas, quod nullus effectus sequitur ex hoc sacramento concurrentibus omnibus quae sunt de essentia sacramenti, videtur dubium, quia gratia non est minoris virtutis quam natura, sed concurrentibus causis naturalibus per se & essentialibus impossibile est non sequi effectum, nec aliqua causa per accidens & sine qua non potest impedire effectum, nisi per hoc quod impedit concursum alicuius causae per se sicut obstaculum corporis opaci impedit illuminationem inquantum impedit praesentiam illuminantis immediatam quod est causa per se & sic de alijs, vnde cum omne sacramentum nouae legis sit per se causa gratiae, non sic quod attingat gratiam, sed quia disponit ad eam necesse est quod concurrentibus omuibu. quae sunt de essentia sacramenti causetur dispositio ad gratiam in omni sacramento nouae legis, & per consequens in isto, & ideo tenendus est. Thomas magis in contrarijs dictis, vnde & in matrimonio de cuius essentia est consensus, illo posito ni ilominus causatur ornatus, licet contrahentes sint in peccato mortali, qui postea recedente illa fictione habet efficaciam, dum tamen confessus fuerit, sed si consensus contrahendi non fuerit, nihil est actum. Sed illo consensu posito, licet dissentiat in bono fine, sic in poenitentia non solum voluntas confitendi est de essentia, sed etiam voluntas dolendi & abstinendi & huiusmodi quae dicitur attritio, quia & si non contritio, quae quandoque est effectus sacramenti, & per consequens non de essentia, tamen attritio est de essentia. Sed in hoc est differentia inter poenitentiam & matrimonium, quia omnes partes essentiales matrimonij oportet simul concurrere, aliter nihil agitur. Et dico quantum possibile est, vt scilicet simul consentiant, & quod consensus simul sit cum verbis, licet verba cum sint quantitas successiua non possint esse simul. In poenitentia autem non oportet quod partes essentiales sint simul, immo satisfactio sequitur, & contritio praecedit, & confessio praecedit absolutionem, & si contritus postea confiteatur, quia forte non est obligatus ad pluries conterendum, sicut nec ad pluries confitendum aut satisfaciendum nisi negatiue. i. ad non complacendum, quando confitetur. Sic si nec conteretur nec atteretur dum tamen non haberet oppositum, ipse reciperet effectum, si etiam nulla attritio praecedat nec concomitetur, quamuis non sint omnes partes sacramenti, sed solum duae scilicet confessio & absolutio imprimitur ornatus, qui recedente fictione postea operatur, quia non est necesse quod simul hae partes concurrant, sicut nec de duabus formis Eucharistiae. Sed ad hoc quod plenius & perfectius effectus sacramenti Eucharistiae sequatur, bene oportet quod omnes partes concurrant. Et ideo cum contritio non sit de essentia huius sacramenti sicut nec baptismi, quia habet materiam exteriorem, illa cessante imprimitur ornatus hic sicut ibi character.
Secundo quia in solutione tertij argutsic Thomas quod verba indicatiua non sunt forma sed dispositio, verum est quando vtraque verba dicuntur, quia tunc iteraretur sacramentum cum de verbis deprecatiuis non sit dubium, quin sint forma, alias non esset sacramentum ex sola materia & dispositione formae siue essentiali forma. Tamen Ambrosius vsus est forma indicatiua dicens. Vngo hos oculos tuos in nomine patris, &c. quae quidem videtur eadem secundum substantiam, & per consequens valere, quia cum quaereretur de officio ambrosiano, a patribus decretum fuit quod ambrosianum in sua dioecesi teneretur, gregorianum vero per orbem. Nec aliquid de his quae Ambrous docuit in cultu religionis Christianae fuit reprobatum, sed tacite approbatum. Sed Thomas dicit contrarium quod forma haec non potest esse indicatiui modi, quod verum est de potentia ordinata, sed de potentia absoluta si aliquae ecclesiae habeant solum formam indicatiui modi sicut ambrosiana saltem tempore Ambrosij vt dicitur, non est dicendum quod nihil sit actum. Et licet conueniens forma sit indicatiua, tamen si sit deprecatiua non propter hoc sacramentum est irritum, sicut in baptismo graeci vtuntur deprecatiua, baptizetur seruus Christi &c. ita hic econuerso. Si dicatur quod non est simile, quia vtendo verbis deprecatiuis vbi est effectus non est periculum de mendacio, sicut si deprecaretur quod solem faceret cras oriri, tamen econuerso vti verbis indicatiuis, vbi effectus est incertus eest periculum mendacij. Et propter hoc magis potest dici, baptizetur seruus Christi, nec est falsum etiam si non intendat, quia sola indicatiua est vera vel falsa, qua possit dici, vngo oculos istos &c. quia nescitur vtrum anima vngatur oleo laetitiae, quia etiam quando sacerdos dicit. Ego te baptiao, nescit vtrum ille intendat ludere sicut multi iudaei faciunt & sic uon est baptismus. Et similiter quando dicit. Absoluo tenescit si est fictus. Et in confirmatione: sed quia supponitur ex his quae exterius apparent excusatur, vel refertur ad exteriorem actum de quo est certus, non ad interiorem. Similiter in proposito magis est verisimile quod iste confessus & communicatus & timens mortem sit non tictus quam de alio, & sic potest supponere vnctionem inuisibilem, sicut ibi ablutionem interiorem, vel refert se. a vr ctionem exteriorem, de qua certus est. Nec est dicendum quod beatus Ambroaus errauerit, quia sancti non sibi pepercissent in contradicendo, sicut nec Cypriano qui rebaptiza bat baptizatos ab haereticis non pepercit Augustinus quin hoc damnaret, & Paulus in faciem restitit Petro qui iudaizare cogebat. Haec Petrus. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
Vantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et ideo ad obiecta contra primam conclusionem dicitur quod Snactus Thomas non intendit per illa verba quod istud sacramentum nec aliud attingat principaliter ad effectum principaliter intetum in administratione vel susceptione sacramentorum effectiue tanquam perficiens, sed solum tanquam dispositione immediata ad perfectionem vltimate intentam, quam dispositionem efficit instrumentaliter, & non tanquam agens principale. Dicitur secundo, quod gratia quae est in virtutibus & donis dicitur communi nomine gratia gratum faciens. Et cum sit subiectiue in essentia animae, & non in aliqua eius potentia sanat defectus potentiarum per peccatum relictos effectiue & non formaliter, quia ab illa efsluunt potentialiter aliquae perfectiones in potentias animae quae tollunt formaliter a potentijs animae illos defectus, vt in prima dist. huius dictum fuit. Dicitur 3. quod gratia sacramentales distinctae a gratia gratum faciente sunt vno modo dispositiones ad gratiam gratum facientem, & alio modo sunt eius effectus. Dispositiones quidem inquantum eis positis sublato gratiae obice ponitur gratia, sicut vltima dispositio materiae infert formam principaliter intentam. Effectus vero gratiae sunt non quidem quo ad substantiam dispositionis vel gratiae prout est accidens talis speciei sed quantum ad esse formatum & gratuitum, aut quantum ad aliquam perfectionem secundam. Dicitur 4. quod ipsemet Pets respondet ad illud argumentum post verba argumenti praemisia subdens in hunc modum. Dicendum est inquit quod maior Thomas debet glosari vel intelligi sic quod illa actio quae principaliter attingit. 1. quae principaliter ordinatur ad attingendum inter actiones sacramentales quae sunt sensibiles, ita quod non mediante alia actione sacramentali ad quam ordinatur illa, est sacramentum quia licet vnum sacramentum ordinetur ad aliud sicut etiam vnus effectus ordinatur ad alium, tamen quodlibet sacramentum immediate ordinatur ad vnum effectum spiritualem distinctum ad quem effectum illud quod immediate ordinatur est essentialiter sacramentum, quod vero non immediate, sed mediante illo vel antecedenter vel consequenter est sacramentale illius, non sacramentum. Et istud est ab ecclesia institutum, sed sacramentum a Deo, sicut clare patet in baptismo in quo ablutio sub illa forma, ergo te baptizo est solum essentialiter sacramentum, quaecunque autem praecedunt vel sequuntur sunt sacramentalia. Et similiter in missa quaecunque praeter formam & materiam adhibentur, vnde. septem prius, orationes crucis, osculum & omnia huiusmodi in hoc sacramento sunt cerimonialia & sactalia ex vsu ecclesiae instituta: sed vnctio cum illa forma, Per istam vnctionem &c. illud solum est essentia sacramenti per se distinctum. Haec Petus & bene, licet non sit necessaria tam prolixa glosa, sed breuius posset responderi modo praedicto Ad primum contra secundam conclusionem dicitur primo quod Sanctus Thomas non ponit quod exhilaratio mentis sit proprius effectus huius sacramenti, sed robur mentis contra praedictam debilitatem & habilitatio ad actus gratiae & gloriae contra inhabilitatem & ineptitudinem ad tales actus relictam ex peccato, vt declaratum est in probatione conclusionis. Dicitur quod licet praedicta ineptitudo & inhabilitas seu debilitas aequaliter insit sanis & infirmis, non sequitur quod hoc sacramentum aequaliter sit vtrisque exhibendum, tum quia sacra scriptura praecipit hoc sacramentum solum dari infirmis & non sanis, vt patet ex verbis beati Iacob. quinto ca. Infirmatur quis in vobis &c. Tum quia in hoc sacramento infirmitas spiritualis debet significari per infirmitatem corporalem, & spiritualis curatio per corporalem. Vnde Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. arti. 2. in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio quae quidem per corporalis curationis modum signenatur, & ideo illis quibus corporalis curatio non competit scilicet sanis, non debet hoc sacramentum conferri. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Quamuis spiritualis sanitas sit principalis effectus huius sacramenti, oportet tamen quod per curationem corporalem significetur spiritualis curatio, etiam si corporalis sanatio non sequatur. Et ideo solis illis hoc sacramento spiritualis sanitas dari potest, quibus corporalis curatio competit scilicet infirmis, sicut ille solus potest baotismum suscipere qui potest corporalis ablutionis particeps esse, non autem puer in ventre matris existens. Haec ille.
Et multa alia similia ibidem dicit. Tum quia sanis non imminet de propinquo status exercendi actus gloriae, sicut infirmis exeuntibus de hoc Sanctus Thomas ibidem in solutione 2. q. sic dicit. Hoc sacramentum est vltimum remedium quod ecclesia potest conferre quasi immediate disponens ad gloriam, & ideo illis tantum infirmantibus debet adhiberi qui sunt in statu exeuntium propter hoc quod aegritudo nata est mortem inducere & de periculo timetur. Haec ille.
Item ibidem in solutione 2. sic dicit. Hoc sacramentum habet pro principali effectu illam sospitatem quae exeuntibus & iter ad gloriam agentibus est necessaria. Haec ille Ex quibus & multis alijs patet quod consequem tia illius arg. non valet. Dicitur tertio, quod illud arg. militat contra Durandum, quia ipse dicit quod principalis effectus huius sacramenti est remissio peccati venialis quo ad culpam vel paenam, sed constat quod peccata venialia plus vel aeque insunt sanis quam infirmis: ergo si consequentia sua valeat, hoc sacramentum deberet conferri sanis sicut infirmis, quod ipse negat.
Ad secundum patet per praedicta quia non est contra nos. Non enim ponimus exhilarationem mentis esse proprium effectum huius sacramenti si talis exhilaratio dicat actum secundum. Sed ponimus sublationem inhiabilitatis & ineptitudinis ad actus gratiae& gloriae, per aliquid tamen positiuum impressum se habens per modum actus primi, quod potest dici ornatus vel sospitas vel habilitatio ad actus gratiae & gloriae. Et ideo potest habere effectum in carentibus vsu rationis qui tali habilatione indigent.
Item hoc arg. sicut praecedens militat contra factoremsuum quia ipse ponit primum effectum huius sacramenti esse exhilarationem mentir, ad quam sequitur conuersio mentis in Deum. Constat autem quod infirmi qui prae infirmitate priuati sunt vsu rationis non sunt capaces talis conuersionis in Deum, nec talis hilaritatis quam ipse ponit, Ad tertium dicitur primo quod illa ineptitudo vel inhabilitas contra quam datur hoc sacramentum non est naturalis, sed est effectus peccati per se. Licet enim natura sit inhabilis negatiue ad actus gloriae quasi insufficiens nisi aliud superaddatur, non tamen est inhabilis contrarie, quasi habens aliquid contrarium exercitio illorum actuum, sed illa 2. inhabilitas causatur ex peccato, quam oportet tolli ante introitum gloriae per hoc sacramentum vel per aliquid aequiualens. Et de tali inhabilitate in suo simili loquitur Sanctus Thomas dist. 47. huius 4. q. 2. ar. primo in solutione primae quaestiunculae vbi sic dicit. Quia mundus aliquo modo propter hominem factus est oportet quod quando homo secundum corpus glorificabitur, etiam alia corpora mundi ad statum meliorem mutentur, vt sit & locus conuenientior & aspectus delectabilior. Ad hoc autem quod gloriam corporis homo consequatur, oportet prius remoueri ea quae gloriae opponuntur, quae sunt duo scilicet corruptio & infectio culpae, quia vt dicitur, prima. Cor. 15. Corruptio in corruptelam non possidebit & a ciuitate gloriae omnes immundi foris erunt. Apocus vlti. Et similiter oportet elementa mundi purgari a contrarijs dispositionibus antequam in nouitatem gloriae adducantur proportionabiliter ei quod de homine dicendum est. Quamuis autem res corporalis subiectum infectionis culpae proprie esse non possit, tamen ex culpa quaedam incongruitas in rebus relinquitur ad hoc quod spiritualibus dedicentur, & inde videmus quod loca in quibus aliqua crimina sunt commissa non reputantur idonea ad aliqua sacra in eis exercenda, nisi quadam purgatione praemissa. Et secundum hoc ex peccatis quandam inidone tatem ad gloriae susceptionem pars mundi recipit quae in vsum nostrum cedit, vnde quantum ad hunc mundatione indiget &c. Haec ille.
Ex quibus apparet quomodo peccatum in habilitat ad gloriae susceptionem non solum naturam rationalem quae potest esse subiectum peccati, verum etiam creaturas inanimatas, & quomodo ibi relinquit inhabilitatem. Dicitur secundo quod peccatum non solum inhabilitat ad actus gloriae, immo ad actus gratiae & virtutum, sicut ostendit Sanctus Thomas prima 2. q. 85. Nam primo articulo ostendit quomodo per peccatum actuale diminuitur bonum naturae quae est inclinatio ad virtutem. Et ar. 3. ostendit quomodo tam per peccatum originale quam per actuale innabilitatur anima & suae potentiae ad bonum. Ait enim sic. Per iustitiam originalem ratio perfecte continebat inferiores animae vires & ipsa ratio a Deo perficiebatur ei subiecta. Haec autem originalis iustitia subtracta est per peccatum primi parentis, & ideo omnes vires animae remanent quodammodo destitutae proprio ordine, quo naturaliter inclinantur ad virtutem, & ipsa destitutio vulneratio naturae dicitur. Sunt autem quattuot potentiae animae quae possunt esse subiecta virtutumscilicet ratio in qua est prudentia, voluntas in qua est iustitia, irascibilis in quaest fortitudo concupiscibilis in qua est temperantia. Inquam tum ergo ratio destituitur suo ordine ad verum est vulnus ignorantiae. Inquantum vero voluntas destituitur ordine ad bonum est vulnus malitiae. Inquantum vero irascibilis destituitur suo ordine ad arduum est vuinus infirmitatis. Inquantum vero concupiscibilis destituitur ordine ad delectabile ratione moderatum est vulnus concupiscentiae. Sic ergo ista quattuor sunt vulnera inflicta toti naturae humanae ex peccato primi parentis. Sed quia inclinatio ad bonum virtutis in vnoquoque diminuit per peccatum actuale, ideo etiam ista quattuor sunt vulnerae ex alijs peccatis consequentia. Inquantum scilicet per peccatum ratio hebetatur praecipue in agendis, voluntas induratur ad bonum, & maior difficultas bene agendi accrescit & concupiscentia magis exardescit. Haec ille.
Item ibidem arguit sic 5. loco. Augustns in libus de natura & gratia ponit duo paenalia animae peccanti scilicet ignorantiam & difficultatem, ex quibus oritur error & cruciatus. Quae quidem quattuor non concordant istis quattuor supradictis: ergo &c. Ecce arg. sequitur responsio. Dicendum inquit quod difncultas quae ponitur in lib.s Augutinus includit ista tria quae pertinent ad potentias appetitiuas scilicet malitiam infirmitatem & concupiscentiam. Ex his enim tribus contingit quod aliquis non facile tendit in bonum. Error autem & dolor sunt vulnera consequentia. Ex hoc enim aliquis dolet, quod infirmatur circa ea quae concupiscit. Haec ille.
Item de malo. quaest. 2. arti. 11. sic dicit. Sicut lumen 2 sole diffunditur in aerem, ita gratia a Deo infunditur animae. Quae quidem est supra naturam animae, & tamen in natura animae vel cuiuscunque creaturae rationalis est aptitudo quaedam ad gratiae susceptionem, & per gratiam susceptam fortificatur in debitis actibus. Peccatum autem est quoddam obstaculum interpositum inter animam & Deum secundum illud Isa. 59. Peccata nostra diuiserunt inter nos & Deum nostrum, cuius ratio est, quia sicut interior aer domus non illuminatur a sole, nisi directe aspiciat solem, & dicitur illuminationis obstaculum, quod huiusmodi eius rectitudinem impedit, ita anima non potest illuminari a Deo per gratiae susceptionem nisi directe conuertatur in ipsum. Hanc autem conuersionem impedit peccatum quod conuertit animam in oppositum, quod scilicet est contra legem Dei. Vnde manifestum est quod peccatum est obstaculum quoddam impediens gratiae susceptionem. Omne autem obstaculum alicuius perfectionis aut formaesimul cum hoc quod excludit formam vel perfectionem quancunque facit susceptiuum minus aptum vel habile ad formae receptionem, & vlterius per consequens impedit effectus formae vel perfectionis in subiecto, & maxime si obstaculum illud fuerit aliquid inhaerens actu vel habitu in subiecto Manifestum est enim quod illud quod mouetur vno motu non mouetur simul contrario, & est etiam minus aptum vel habile vt motu contrario moueatur. Similiter etiam quod est calidum est minus aptum vt sit frigidum. Difficilius enim frigidi impressionem recipit. Sic ergo peccatum quod est obstaculum gratiae, non solum excludit gratiam, sed etiam facit animam minus aptam vel habilem ad gratiae susceptionem, & sic diminuit aptitudinem vel habilitatem animae ad gratiam, vnde cum dicta habilitas sit quoddam bonum naturae, peccatum diminuit bonum naturae. Et quia gratia naturam perficit & quantum ad intellectum & quantum ad uoluntatem & quantum ad inferiores animae partes obedibiles rationi scilicet concupiscibilem & irascibilem, peccatum excludendo gratiam & huiusmodi auxilia naturae dicitur vulnerare naturam, vnde ignorantia malitia & huiusmodi dicuntur vulnera consequentia ex peccato. Haec ille.
Ex quibus patet primo quod falsum est illud quod dicit arguens, scilicet quod debilitas aut difficultas aut inhabilitas ad actus gratiae & gloriae non sit sequela peccati actualis sed defectus per se consequens naturam. Secundoiquod non false nec improprie dicitur. Indulgeat cibi dominus &c. quia per illam orationem petitur indulgeri peccatum quo ad reliquias ab ipso relictas. Tertio quod falsum est aliud dictum arguentis, quia tales reliquiae vel talis defectus non praeuenit omnem actum liberi arbitrij, sed consequitur actum peccati. Nec quilibet talis defectus perseuerat nobiscum per totam vitam saltem non aeque intensus uno tempore sicut alio. Ex quibus patet ad argumentum.
Ad quartum dicitur primo quod non legi quod Sanctus Thomas dicat quod proprius effectus huius sacramenti sit exhilaratio, de qua loquitur arguens, sed bene dicit. 1. q. huius dist. art. 2. quaestiuncula 3. in solutione tertij, quod in hoc sacramento res & sacramentum non est character, sed quaedam interior deuotio quae est spiritualis vnctio. Haec ille.
Et ideo si arguens talem deuotionem vocet exhilarationem non contendo. Puto tamen quod illa deuotio vel spiritualis vnctio non sit actualis, sed magis habitualis & potius actus primus per modum formae quam actus secundus per modum operationis. Et forte potest vocari ornatus & dispositio ad gratiam vel deliberatio quaedam ad futuram gloriam sicut dicit Sanctus Thomas dist. 2. huius. q. 1. art. 2. in solutione principali quaestiunculae primae. Dicitur 2. quod de tali exhilaratione vel spirituali vnctione satis fit mentio in forma sacramenti cum dicitur. Per istam sanctam vnctionem &c. quia per vnctionem signatur laetitia iuxta illud. Vnxit te Deus oleo laetitiae & Dicitur tertio quod remissio peccatorum de qua sit mentio in forma sacramenti intelligitur primario quo ad reliquias peccati, sed secundario quo ad culpam vel poenam, si peccata quo ad hoc non sint prius remissa vt dictum est. Ita vt dicamus quod prima res huius sacramenti quae est res & sacramentum & gratia sacramentalis est illa spiritualis vnctio de qua dictum est, sed vltimus effectus est remissio peccatorum per gratiam gratum faciem tem quo ad tria vel duo vel vnum tantum scilicet culpam poenam reliquias peccati. Directe tamen ordinatur ad tollendum tertium praedictorum, indirecte autem & per accidens ad alia duo & sic patet quod argumentum parum valet. Ad quintum & omnia praecedentia sententialiter respondet Peas de Paludanus dicens. Iste modus per quem ponunt dimitti venialia per hilaritatem quam insundit ad quam sequitur conuersio mentis in Deum & generalis displicentia, non videtur verus, quia sicut baptismus debet dari illi qui in sanitate illum petijt etiam si fiat furiosus, nec speretur lucidum interuallum, quia non requirit actum suscipientis per se, quia ordinatur ad peccatum contractum sine actu proprio, sic infirmo qui cum sanae mentis esset petijt hoc sacramentum, & postea incidit in frenesim datur hoc sacramentum cum etiam detur ei Eucharistia, qui tamen non est capax rationis, nec. consequens huius hilaritatis nec conuersionis ad Deum, nec per consequens displicentiae, vnde si principaliter datur propter venialia, nec potest ea delere nisi propter talem conuersionem frustra datur illis qui sic conuerti non possunt. Quando enim sacramentum per se requirit aliquid in nulla necessitate debet dari nisi habenti illa per se exigita, sicut patet in absolutione poenitentiali, & benedictione nuptiali, quamuis non sit sacramentum, quia non datur nisi consentientibus, quia matrimonium per se requirit consensum, Si ergo reqnireret per se consensum in actum inungendi, requireret autem si principaliter daretur contra culpam actualem, non daret nisi habenti signa contritionis etiam tunc nec iterum haberet materiam exterius sicut nec poenitentia nec matrimonium nisi actum inungendi. Habet autem sicut baptismus & confirmatio, ergo &c. 2. quia cum extrema vnctio sit sacramentum exeuntium debet esse vltimum sacramentum, post quod non restat aliud sicut baptismus primum ante quod nullum.
Vnde etiam uiaticum primo datur infirmo quam extrema vnctio, cum autem conio requirat maximam puritatem a peccatis pro tempore infirmitatis quamdod infirmus est conicandus ad deletionem venialium esset conuenientius remedium extrema vnctio quam poenitentia post confessionem de mortalibus ad deletionem venialium deberet praecedere extrema vnctio, quia quicquid est conuenientius remedium contra culpam quancunque illud maxime debet esse praeambulum ad Encharistiam. 3. quia non est verum quod debilitas contra quam datur hoc sacramentum sit infirmitas naturae gratia destitutae quam tamen supponit hoc sacramentum, quia ista debilitas debet esse propria illi tempori & statui cui appropriatur hoc sacramentum, quia ergo morte instante imminet grauissima tentatio inimici qui iam insidiatur calcaneo, quia anima quae naturaliter diligit corpus magis intenta corpori non potest intendere sibi sicut Auostnus dicit. Depresfio etiam ex memoria praecedem tium delictorum, ex quibus in desperationem labi posset, & visiones terribiles quas patitur & huomiodi concurrunt, 16o tunc ex his omnibus anima debilior efficitur specialiter ex peccatis praecedentibus ex quibus fit timida & infirma ad actus gratiae, non solum habitibus in contrarium inclinantibus, quia tunc prona non est inclinatio ad peccatum, & forte graui infirmitate tales habitus corrumpuntur, sed fit infirma meritorie, quia quanto pluries & grauioribus consenserit peccatis, tanto magis meruit intentationibus deseri, & tamen tunc grauissima imminet tentatio, vnde & quasi pugil inungitur contra daemonem, sicut confirmand. contra mundum. Haec ergo est infirmitas ad actus gratiae differens ab habitu potorum, vnde per hoc sacramentum imprimitur ornatus disponens ad augmentum gratiae & feruorem charitatis vt sit homo fortis contra tentationem in morte & accipiat spiritum sanctum ad robur in pugna hac sicut in confirmatione in pugna corporali persecttionis tempalis. Aliquando autem infirmus iam pdidit vsum rationis lapsus in frenesim ita quod peccare non potest, sed stat in eo infirmitas retardans ab actu gloriae & poena debita pcton actuali, & contra hanc etiam datur.
Vnde vt pugnans in fine uincat & uincens sine alio purgatorio coelum intret, propter haec duo inungitur, & haec est duplex infirmitas. 4. quia in exhilaratione essentiali sacramenti huius ipse infirmus se habet pure passiue nec requiritur aliquis eius actus interior nec exterior plusquam in paruulo. Licet ritus Ecclesiae habeat quod faciat generalem contritionem uel confessionem, quam si ore non potest facere saltem tundat pectus suum in signum doloris, sed ista fiunt ante essentiam sacramenti quasi praeambula. Ex quo apparet quod non datur principaliter propter culpam actualem, quia tunc per se requireret actum voluntatis, quia qui creauit te sine te, non iustificabit te sine te. Vanmen absolutio non debet dari nisi confitenti & interrogato an proponat abstinere & nihilominus delet culpam ex opere operato si non est obex. Haec Petrus.
Praeterea subdit quod effectus huius sacramenti non solum est corporalis eleuiatio, sed etiam spiritualis quae dicitur hilaritas mentis non actualis, sed habitualis, quia imprimit ornatum disponentem ad gratiam gratum facientem, & cum hoc gratiam sacramentalem quae est quidam habitus habens specialem effectum ad sortificandum contra pugnam tunc imminem tem & ad remittendum paenam quae post omnia alia sacramenta impediret ingressum regni propter quae duo datur hoc sacramentum principaliter, quia non datur in supplementum contritionis, quae tunc haberi non potest. Inde est quod sicut continue non totam sed partem poenae deleret sic & sacramentum. Propter quod sicut sine isto sacramento vinceretur homo a diabolo qui cum isto vincit, sic cum isto sacramento citius intrat coelum quam sine isto. Haec Petrus & bene, quo ad hoc quod dicit quod hoc sacramentum non principaliter datur ad remisionem culpae uenialis. Sed in dictis eius sunt aliqua dubia.
Primum est quia Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. ar. 2. in solutione secundae & tertiae q. expresse ponit, quod hoc sacramentum non debet furiosis nec amentib.s dari pro tempore quo sacramentum non cognoscunt nec actualem deuotionem habent ad id cuius oppositum dicit Petrus. Sed forte posset dici quod Sanctus Thomas loqtur de illis qui nec tunc, nec ante habuerunt actualem deuotionem & desiderium percipiendi hoc sacramentum: secundum dubium est quia non apparet ex dictis Petri quis sit effectus principaliter intentus in hoc sacramento, quia sic dicit quod principalis effectus est fortificatio contra pugnam & tentationem diabolicam sibi imminentem, tunc secundum eum non deberet dari carentibus vsu rationis sine quo nulla tentatio vinci potest. Si vero dicat quod principalis effectus eius est remissio peccati venialis quo ad poenam. Non videtur quia ad hoc sufficit sacramentum poenitentiae, quod hunc effectum efficacius & directius confert. Tu etiam quia non apparet quod poena debita peccato actuali in hoc seculo remittatur alicui sine actu liberi arbitrii quo caret furiosus 3. dubium est quod suscipiens hoc sacramentum in statu gratiae propter praecedentia peccata sibi remissa deseratur in vltima tentatione periculosissima anxilio diuino vel angelico, cum Deus in illo casu potius adiuuet electos suos quam vnquam alias 4. dubium est, quia videtur ponere pluralitatem rerum sine necessitate. Dicit enim quod hoc sacramentum imprimit ornatum, & praeter hoc gratiam sacramentalem quasi quendam habitum permanentem. Hoc autem non videtur, sed potius dicendum videtur quod gratia sacramentalis in hoc sacramento non sit aliud quam illa spiritualis vnctio de qua loquitur Sanctus Thomas quae potest vocari ornatus & dispositio ad gratiam gratum facientem, licet alio modo sit eius effectus vt supra dictum fuit. Dicitur ergo quod effectus principalis huius sacramenti est deletio reliquiarum peccati & dispositio & delibutio & praeparatio ad gloriae susceptionem modo prius exposito. vnde Sanctus Thomas 2. dist. huius. q. 1. arti. 2. sic dicit. Duplex est perfectioVna formae ad actum, & hanc quidem perfectionem facit ordo quantum ad executionem bonorum, quia dedit hominem idoneum ad dispensationem sacramentorum, sed quantum ad perpessionem difficilium facit dictam perfectionem confirmatio, quahominem fortem reddit vt nomen Christi propter pressuras mundi confiteri non refugiat. Alia perfectio est in ordine ad finem ad quem per actus peruenitur. Et hanc quidem perfectionem quantum ad finem intra facit extrema vnctio quae est quaedam delibutio praeparans in gloriam remissionis, quantum vero ad finem extra facit Eucharistia quae membra capiti coniungit. Haec ille.
Item ibidem sic dicit. Quidam accipiunt numerum sacramentorum secundum adaptationem ad virtutes vt fidei respondeat baptismus quod sacramentum fidei dicitur, spei extrema vnctio per quam homo praeparatur quodammodo ad futuram gloriam &c.
Item ibidem in solutione 5 sic dicit. Extremae vnctioni non debuit praecedere figura in veteri lege quia extrema vnctio est directiuum & praeparatorium in gloriam, quam tunc statim post mortem consequi non poterant sicut modo possunt.
Item ar. primo, in solutione 4. quaestiunculae sic dicit. Quidam dicunt quod aliqua sacramenta sunt instituta in remedium venialis peccati sicut Eucharistia & extrema vnctio. Sed hoc non videtur conuenienter dictum, quia poenitentia est purgatiua vniuersaliter omnis peccati actualis mortalis & venialis, vnde ad hoc non oportebit aliud sacramentum institui. Et praeterea quia etiam non existentibus venialibus adhuc necesitas illorum sacramentorum esset ad consumandum in bonum secundum doctrinam Diony. &c. Haec ille.
Ex quibus patet quod effectus principaliter intentus in hoc sacramento non est fortificatio contra vltimam tentationem nec remissio venialium quo ad culpam aut paenam, sed praeparatio ad gloriam animae & corporis per sublationem reliquiarum peccati inhabilitantium ad gloriae susceptionem & dedicationem animae & corporis ad gloriam. Ex quo sequitur quod ista vnctio potius assimilatur vnctioni dedicatiuae quam pugilatiuae quo ad finem ad quem ordinatur, non dico coaequali causae durationis. Nullus etiam doctorum antiquorum hoc sacramentum appropriauit virtuti fortitudinis, sed solum sacramentum confirmationis vt ostendit Sanctus Thomas 2. dist. huius quod tamen oporteret si dicta opinio Petus vera esset. Vlterius dicitur quod dicta Durandi implicant contradictionem, quia ex vna parte dicit quod hoc scitunon est principaliter institutum contra peccatum veniale, & ex alia dicit quod principalis effectus huius sacramenti est remissio peccati venialis. Constat autem quod omne sacramentum est institutum propter suum principalem effectum, ex quo sequitur oppositum primiscet quod hoc sacramentum est institutum principaliter contra peccatum veniale. Et haec sufficiant ad obiecta contra secundam conclusionem.
Ad primum Durandi contra tertiam conclusionem dicitur quod consequentia non valet quia sicut dicit Pe. Tunc tantum modo fit iniuria consecrationi quando idem genus consecrationis, repetitur non autem quando aliud & aliud, maxime quando vnum ad aliud ordinatur, quia sicut in naturalibus in eodem subiecto sunt plura accidentia diuersarum rationum, non autem vnius, sic nihil prohibet in supenaturalibus aliquid vnum pluries sanctificari sanctificationibus diuersi generis, sed vnius generis sic. Sicut vnus & idem homo plura sacramenta suscipit, sed non pluries vnum de non iterabilibus. Et similiter consecratio sacramentalis praecedit consecrationem quae est sacramentum in eadem materia, sicut post multas benedictiones super panem & vinum proferuntur verba consecrationis, & sic de alijs. Vnde materia confirmationis & extremae vnctionis non his consecratur illa consecratione quae est sacramentum, licet post illam quae est sacramentalis recipiat illam quae est sacramentum, vnde cum sanctificatio quam Christus contulit suo tactu aliquibus materiebus sacramentorum sit alterius rationis a sanctificationibus sacramentalibus & verbalibus, nihil prohibet eas illi superuenire. Haec Petus & bene, & concordat Sancts Thomas prima. q. huius dist. ar. 3. q. 2. vbi arguit sic primo loco Hocsacramentum habet vnam sanctificantione in vsu per formam verborum: ergo superfluit alia sanctificatio si ad materiam ipsius fiat. Ecce arg. sequitur responsio. Dicendum inquit quod prima sanctificatio materiae est secundum se, sed 2. magis pertinet ad vsum ipsius secundum quod est actu conferens effectum suum, & ideo neutra superfluit, quia etiam instrumenta efficaciam accipiunt ab artifice, & dum ad actum applircantur. Haec ille.
Item dist. 7. q. 1. arti. 2. q. 3. arguit sic 3. loco. Sanctificatio non est iteranda circa idem, sed per formam sacramenti sanctificatur materia, vt patet in baptismo, cuius materia est aqua verbo vitae sanctificata, quod verbum dicit magister esse formam baptismi: ergo non debet ante prolationem formae sacramentalis aliqua sanctificatio circa materiam confirmationis adhiberi. Ecce arg. sequitur responsio. Dicendum inquit quod sicut instrumentum virtutem instrumentalem acquirit dupliciter scilicet quando accipit formam instrumenti & quando mouetur a principali agente ad effectum, ita etiam mateteria sacramenti duplici sanctificatione indiget, vna qua instituitur materia propria sacramenti, & ad hoc est sanctificatio materiae, alia est quando applicatur ad effectum qui fit per formam sacramenti & ideo non fit iniuria sanctificationi, si duplex sanctificatio talibus adhibeatur. Haec ille.
Ad secundum respondet Petrus quod Christus viuus & mortuus fuit vsus vnctionibus visibilibus, sed non per modum sacramenti, sicut vsus est pane & vino consecratis & conuersis, nec per modum sacramentalis sicut est baptismo Ioh. Vnde si pueris manum imposuit, non tamen vnxit, & si apostolos cum oleo misit, non tamen illo oleo vnctus est, nec per se vnxit infirmos. Haec ille.
Sed contra hoc est replicatio Durandus vt patet in arguendo. Sed dicendum quod fundatur in falsa consequentia scilicet hac: Chri contactus dedit virtutem aliquibus materiebus sacramentalibus: ergo dedit virtutem omnibus quae tetigit venientibus in vsum sacramentorum. Haec enim consequentia nullius est existentiae, nec apparentiae, quia non quilibet Christi contactus contulit virtutem aquae vel pani, sed iolum ille contactus quo materiam a se tactam instituebat materia sacramenti. Sic autem tetigit aquam in baptismo, & panem & vinum in caena. Oleum autem aut aliam vnctionem nunquam tetigit illo modo, & ideo nullam sanctificationem eis contulit suo tactu praecise, sed solum materiae baptismi & Eucharistiae, & ideo arg. non valet.
Ad primum contra quartam conclusionem dicitur quod non fuit mens Sancti Thomae quod hoc sacramentum in aliquo casu nullum causet effectum concurrentibus omnibus quae sunt de essentia sacramenti, & nullo obice existente in recipiente, quia vt benearguit Petrus secundum Sanctum Thomam in alijs locis omne sacramentum nouae legis causat dispositionem ad gratiam si non sit defectus ex parte requisitorum ad sacramentum, nec impedimentum ex parte suscipientis per aliquam fictionem. Sed credo quod intendebat quod integratio effectus huius sacramenti quae includit sanationem mentis & corporis non semper ponitur posito perfecto sacramento, & remota omni fictione ex parte suscipientis. Et quod ista fuerit eius mens videtur. Nam praesenti dist. q. 1. art. 2. in solutio. 2. quaestiunculae sic dicit. Sicut baptismus per ablutionem corporalem facit spualem emundationem a maculis spiritualibus ita hoc sacramentum per medicationem sacramentalem exteriorem facit sanationem interiorem. Et sicut ablutio baptismi habet effectum corpoporalis ablutionis quia etiam corporalem emundationem facit, ita extrema vnctio habet effectum corporalis medicationis scilicet corporalem sanationem. Sed in hoc est differentia, quia corporalis ablutio ex ipsa naturali proprietate elementi facit corporalem mundationem, & ideo semper eam facit Sed extrema vnctio non facit corporalem sanationem ex proprietate naturali materiae, sed ex virtute diuina rationabiliter operatur. Et quia rationabiliter operans nunquam inducit effectum secundarium nisi secundum quod expedit ad principalem, ideo ex hoc sacramento non sequitur corporalis sanatio semper, sed quamdod expedit ad spiritualem sana tionem, & tunc semper eam inducit dummodo non sit impedimentum ex parte recipientis. Haec ille.
Item ar. 4. q. 3. arguit sic 3. loco. Duplex effectus huius sacramenti ponitur in litera sed in verbis praedictis non fit mentio nisi de vno scilicet de remissione peccatorum non autem de corporali sanatione ad quam Iacobus ordinat orationem fidei dicens. Oratio fidei sanabit infirmum ergo forma praedicta est incompetens. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod in forma debet exprimi principalis effectus, & qui semper inducitur in sacramento, nisi sit defectus ex parte recipientis. Non autem talis effectus est corporalis sanitas, vt ex dictis patet, quamuis quodque sequatur, ratione cuius Iacobus hunc effectum attribuit orationi quae est forma huius sacramenti. Haec ille.
Ex quibus patet quod hoc sacramentum semper inducit suum effectum principalem nisi sit defectus ex parte recipientis, sed effectus secundarius non semper inducitur, sed tunc tantum quando expedit ad principalem effectum & tunc semper. Si autem Petus intendat probare quod hoc sacramentum & quodlibet aliud sacramentum nouae legis semper habet aliquem effectum in suscipiente, dummodo concurrant omnia quae sunt de essentia sacramenti siue suscipiens ponat obicem siue non, & quod nulla fictio possit impedire effectum huius sacramenti primum aut vltimum neganda sunt dicta eius. Nec valet eius probatio, quia causa naturaliter agens quantumcunque perfecta & per se aut essentialis nunquam producit effectum in passo indisposito ad recipiendum eius impressionem, sicut patet deigne respectu ligni excellenter frigidi & humidi.
Nec valet quod dicit de obstaculo respectu illuminantis quia illuminatio medij non solum impeditur propter obstaculum vel absentiam illuminantis, immo propter densitatem medij, aut defectum diaphaneitatis. Nec valet quod dicit quod Thomas t enendus est in contrarijs dictis, quia ipse non dicit contrarium alibi eorum quae dicit in proposito. Immo Petrus dicit alibi contrarium eorum, quae hic dicit scilicet quod tanta & talis posset esse fictio in recipiente sacramentum etiam baptismi quod nullum effectum sortiretur, & similiter in sacramento paenitentiae, vt alias visum est, licet non omnis fictio impediat effectum baptismi, nec poenitentiae, nec huius sacramenti, sed aliqua sic, & aliqua non Si enim recipiens hoc sacramentum nunquam consensit immo semper dissensit receptioni huius sacramenti, nec habuit deuotionem ad sacramentum, sed contemptum eius, puto quod in eo casu nullum effectum recipit ex sacramento. De hoc Sanctus Thomas praesenti dist. q. ar. 2. q. 3. in solutione 2. sic dicit. Baptismus non requirit motum liberi arbitrij, quia datur contra originale principaliter quod non curatur in nobis ex nostro libero arbitrio, sed in hoc sacramento requiritur motus liberi arbitrij.
Item in solutione 3. quaestiuncu. dicit sic. Hocsactum exigit actualem deuotionem in suscipiente, sicut Eucharistia. Vnde sicut Eucharistia non debet dari pueris, ita nec hoc sacramentum. Item. q. i. arti. 4. q. 2. in solutione primi sic dicit. Hoc sacramentum sicut & praedicta quantum est de se habet certitudinem, sed potest impediri ex fictione recipientis, etiam si sacramento subijciat semper intentionem quod nullum effectum consequitur. Haec ille.
Ex quibus apparet quod multiplex indispositio recipientis impedit effectum huius sacramenti puta si sit puer, aut sanus fingens se infirmum, aut carens omni deuotione actuali praesenti & praeterita, & multiplex alia actio potest impedire omsm effectum huius sacramenti.
Ad secundum contra eandem conclusionem dicitur quod cum beatus Thomas fuerit italicus praesumendum est quod ipse bene sciuit formam sacramentorum, quibus ecclesiae Italicae vtuntur, & sic formas ecclesiae ambrosianae. Et sic videtur quod ecclesia ambrosiana conferendo sacramentum extremae vnctionis vtitur non solum verbis indicatiuis immo deprecatiuis, potissime quia Ambrosius non ignorabat verba beati Tacobi dicentis. Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae, & orent super eum vngentes eum oleo in nomine domini, & oratio fidei saluabit ifirmum & si in peccatis sit dimittentur ei &c. Vbi traditur satis expresse quod vnctio extrema de qua ibidem loquitur, debet omnino fieri; cum verbis deprecatiuis non solum indicatiuis, cuius oppositum si fiat nil agitur. Et sic intelligo Sanctus Thomas prima. q. huius dist ar. 4. q. 2. vbi arguit sic. In quibusdam ecclesijs dicuntur huiumodi verba in collatione huius sacramenti. Vngo hos oculos oleo sanctificato in nomine patris &c. & hoc est conforme alijs formis sacramentorum, ergo videtur quod in hoc consistat forma huius sacramenti. Ecce arg. Sequitur responsio. Dicendum inquit quod verba illa indicatiui modi quae secundum morem quorundam praemittuntur orationi, non sunt forma huius sacramenti, sed sunt quaedam dispositio ad formam, inquantum intentio ministri determinatur ad actum illum per illa verba. Haec ille.
Ex quibus videtur quod licet aliquae ecclesiae praemittant orationi verba indicatiua & aliquae non, quaelibet tamen vtitur verbis deprecatiuis & nulla sola indicatiuis. Ad arg. principale contra conclusionem respondet Sanctus Thomas ar. primo huius dist. q. 1. in solutione primi dicens, quod oleum quo cathecuminus inungitur sua vnctione non perducit ad peccati remissionem, quia hoc ad baptismum pertinet, sed aliquo modo ad baptismum disponit. Et ideo non est sacramentum illa vnctio sicut vnctio extrema. Haec ille.
Qualis autem sit illa dispositio quam confert vnctio illa praecedens baptismum, docet dist. 6. q. 2. ar. 3. q. 2. in solutione primi dicens sic. Sacramenta nouae legis habent effectum in conferendo gratiam, qua perfecte morbo subuenitur, contra quam sacramentum ordinatur. Sed sacramentalia habent effectum in remouendo contrarias dispositiones vel impedimenta gratiae, & ideo multiplicantur, nec in eis gratia confertur. Haec ille.